95:1 (quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David) cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra 95:2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius 95:3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius 95:4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos 95:5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit 95:6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius 95:7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem 95:8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius 95:9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra 95:10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate 95:11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius 95:12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum 95:13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua