(Canticum Moysis * Deut 32:1-65) 32:1 Audíte, cæli, quæ loquor: * áudiat terra verba oris mei. 32:2 Concréscat ut plúvia doctrína mea, * fluat ut ros elóquium meum. 32:3 Quasi imber super herbam, et quasi stillæ super grámina. * Quia nomen Dómini invocábo. 32:4 Date magnificéntiam Deo nostro. * Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ ejus judícia: 32:5 Deus fidélis, et absque ulla iniquitáte, justus et rectus. * Peccavérunt ei, et non fílii ejus in sórdibus: 32:6 Generátio prava atque pervérsa. * Hæccine reddis Dómino, pópule stulte et insípiens? 32:7 Numquid non ipse est pater tuus, * qui possédit te, et fecit, et creávit te? 32:8 Meménto diérum antiquórum, * cógita generatiónes síngulas: 32:9 Intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi: * majóres tuos, et dicent tibi. 32:10 Quando dividébat Altíssimus Gentes: * quando separábat fílios Adam. 32:11 Constítuit términos populórum * juxta númerum filiórum Israël. 32:12 Pars autem Dómini, pópulus ejus: * Jacob funículus hereditátis ejus. 32:13 Invénit eum in terra desérta, * in loco horróris et vastæ solitúdinis: 32:14 Circumdúxit eum, et dócuit: * et custodívit quasi pupíllam óculi sui. 32:15 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos, * et super eos vólitans, 32:16 Expándit alas suas, et assúmpsit eum, * atque portávit in húmeris suis. 32:17 Dóminus solus dux ejus fuit: * et non erat cum eo deus aliénus. 32:18 Constítuit eum super excélsam terram: * ut coméderet fructus agrórum, 32:19 Ut súgeret mel de petra, * oleúmque de saxo duríssimo. 32:20 Butýrum de arménto, et lac de óvibus * cum ádipe agnórum, et aríetum filiórum Basan: 32:21 Et hircos cum medúlla trítici, * et sánguinem uvæ bíberet meracíssimum. 32:22 Incrassátus est diléctus, et recalcitrávit: * incrassátus, impinguátus, dilatátus, 32:23 Derelíquit Deum, factórem suum, * et recéssit a Deo, salutári suo. 32:24 Provocavérunt eum in diis aliénis, * et in abominatiónibus ad iracúndiam concitavérunt. 32:25 Immolavérunt dæmóniis, et non Deo, * diis, quos ignorábant: 32:26 Novi recentésque venérunt, * quos non coluérunt patres eórum. 32:27 Deum qui te génuit dereliquísti, * et oblítus es Dómini, creatóris tui. 32:28 Vidit Dóminus, et ad iracúndiam concitátus est: * quia provocavérunt eum fílii sui et fíliæ. 32:29 Et ait: Abscóndam fáciem meam ab eis, * et considerábo novíssima eórum: 32:30 Generátio enim pervérsa est, * et infidéles fílii. 32:31 Ipsi me provocavérunt in eo, qui non erat Deus, * et irritavérunt in vanitátibus suis: 32:32 Et ego provocábo eos in eo, qui non est pópulus, * et in gente stulta irritábo illos. 32:33 Ignis succénsus est in furóre meo, * et ardébit usque ad inférni novíssima: 32:34 Devorabítque terram cum gérmine suo, * et móntium fundaménta combúret. 32:35 Congregábo super eos mala, * et sagíttas meas complébo in eis. 32:36 Consuméntur fame, * et devorábunt eos aves morsu amaríssimo: 32:37 Dentes bestiárum immíttam in eos, * cum furóre trahéntium super terram, atque serpéntium. 32:38 Foris vastábit eos gládius, et intus pavor, * júvenem simul ac vírginem, lactántem cum hómine sene. 32:39 Dixi: Ubinam sunt? * cessáre fáciam ex homínibus memóriam eórum. 32:40 Sed propter iram inimicórum dístuli: * ne forte superbírent hostes eórum, 32:41 Et dícerent: Manus nostra excélsa, et non Dóminus, * fecit hæc ómnia. 32:42 Gens absque consílio est, et sine prudéntia. * Utinam sáperent, et intellígerent, ac novíssima providérent. 32:43 Quómodo persequátur unus mille, * et duo fugent decem míllia? 32:44 Nonne ídeo, quia Deus suus véndidit eos, * et Dóminus conclúsit illos? 32:45 Non enim est Deus noster ut dii eórum: * et inimíci nostri sunt júdices. 32:46 De vínea Sodomórum vínea eórum, * et de suburbánis Gomórrhæ: 32:47 Uva eórum uva fellis, * et botri amaríssimi. 32:48 Fel dracónum vinum eórum, * et venénum áspidum insanábile. 32:49 Nonne hæc cóndita sunt apud me, * et signáta in thesáuris meis? 32:50 Mea est últio, et ego retríbuam in témpore, * ut labátur pes eórum: 32:51 Juxta est dies perditiónis, * et adésse festínant témpora. 32:52 Judicábit Dóminus pópulum suum, * et in servis suis miserébitur: 32:53 Vidébit quod infirmáta sit manus, * et clausi quoque defecérunt, residuíque consúmpti sunt. 32:54 Et dicet: Ubi sunt dii eórum, * in quibus habébant fidúciam? 32:55 De quorum víctimis comedébant ádipes, * et bibébant vinum libáminum: 32:56 Surgant, et opituléntur vobis, * et in necessitáte vos prótegant. 32:57 Vidéte quod ego sim solus, * et non sit álius Deus præter me: 32:58 Ego occídam, et ego vívere fáciam: percútiam, et ego sanábo, * et non est qui de manu mea possit erúere. 32:59 Levábo ad cælum manum meam, et dicam: * Vivo ego in ætérnum. 32:60 Si acúero ut fulgur gládium meum, * et arripúerit judícium manus mea: 32:61 Reddam ultiónem hóstibus meis, * et his qui odérunt me retríbuam. 32:62 Inebriábo sagíttas meas sánguine, * et gládius meus devorábit carnes, 32:63 De cruóre occisórum, * et de captivitáte, nudáti inimicórum cápitis. 32:64 Laudáte, Gentes, pópulum ejus, * quia sánguinem servórum suórum ulciscétur: 32:65 Et vindíctam retríbuet in hostes eórum, * et propítius erit terræ pópuli sui.