31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta. 31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus. 31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die. 31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina. 31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi. 31:5 Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei. 31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno. 31:6 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt. 31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me. 31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos. 31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus. 31:9 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te. 31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit. 31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, * et gloriámini, omnes recti corde.