72:1 Quam bonus Israël Deus, * his, qui recto sunt corde! 72:2 Mei autem pæne moti sunt pedes: * pæne effúsi sunt gressus mei. 72:3 Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns. 72:4 Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga eórum. 72:5 In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur: 72:6 Ideo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua. 72:7 Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in afféctum cordis. 72:8 Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso locúti sunt. 72:9 Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in terra. 72:10 Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur in eis. 72:11 Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso? 72:12 Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sæculo, * obtinuérunt divítias. 72:13 Et dixi: Ergo sine causa justificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas: 72:14 Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis. 72:15 Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum reprobávi. 72:16 Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me: 72:17 Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intélligam in novíssimis eórum. 72:18 Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * dejecísti eos dum allevaréntur. 72:19 Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: * periérunt propter iniquitátem suam. 72:20 Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges. 72:21 Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi. 72:23 Ut juméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum. 72:24 Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me. 72:25 Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram? 72:26 Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. 72:27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te. 72:28 Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem meam: 72:28 Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.