87:2 Dómine, Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te. 87:3 Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad precem meam: 87:4 Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno appropinquávit. 87:5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber. 87:6 Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt. 87:7 Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra mortis. 87:8 Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxísti super me. 87:9 Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi. 87:9 Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ inópia. 87:10 Clamávi ad te, Dómine, tota die: * expándi ad te manus meas. 87:11 Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi? 87:12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne? 87:13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et justítia tua in terra obliviónis? 87:14 Et ego ad te, Dómine, clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te. 87:15 Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam a me? 87:16 Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea: * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus. 87:17 In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me. 87:18 Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul. 87:19 Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria.