Titulus II De Festorum repræsentantia 1. Ut recte dignoscatur quale ex pluribus Officiis sit nobilius et proinde sive in occurrentia, sive in concurrentia, sive in ordine repositionis, aut translationis, aut Commemorationum præferendum, cauto semper quod Festa duplicia I classis primaria universalis Ecclesiae præferuntur cuilibet Festo particulari, et quod Festa Dedicationis et Tituli Ecclesiæ proprie et Patroni principalis loci, necnon Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis cedunt tantummodo predictis Duplicibus I classis universalis Ecclesiæ, sequentes prestantite characteres considerandi sunt: a) Ritui altior, nisi occurrat Dominica, vel aliqua ex Feriis, Vigiliis aut Octavis privilegiatis, juxta Rubricas. b) Major solemnitas, scilicet si Festum celebretur cum feriatione, etiam in foro reducta vel sublata, aut cum Octava. Ratio tamen majoris solemnitatis per Octavam inducte consideranda tantum est in die Festo atque in die Octava, non vero in diebus infra Octavam. c) Ratio Primarii "ut Secundarii. d) Dignitas personalia, hoc ordine servato: Festa Domini, beatæ Maria; Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistæ, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum. 2. In occurrentia, et in ordine repositionis aut translationis, aut Commemorationum de Officiis eadem die occurrentibus alius quoque character considerandus est, nempe: e) Proprietas Festorum. Dicitur Festum alicujus loci proprium, si agatur, præterquam de Dedicatione et Titulo Ecclesia; propriæ , de Patrono principali loci, de Titulo e( Sancto Fundatore Ordinis seu Congregationis, ut supra, etiam de loci Patrono secundario, de Sancto, iu Martyrologio vel in ejus Appendice approbata descripto, cujus habetur corpus vel aliqua insignis reliquia vel de Sancto, qui ad Ecclesiam vel locum, vel personarum coeunt speciales habeat relationes. Igitur Festum quodvis istiusmodi proprium, ceteris paribus, præ fertur Fe sto universalis Ecclesiæ. Excipiuntur tamen Dominice, Feries, Vigiliæ et Octavea privilegiatas, que sicut etiam Festa primaria duplicia I classis universalis Ecclesias, de quibus supra, unius cuiusque loci propria considerantur et sunt. Festum autem universalis Ecclesiæ, cujusvis ritus, quia est præceptivus, ceteris paribus, præferri debet Festis qua; aliquibus locis ex mero Indulto Sancta; Sedis sunt concessa, quin tamen propria, sensu quo supra, dici queant.~