Titulus III De Octavis 1. Octavea inter se præferuntur eadem lege, qua Festa ipsa ad qua; pertinent. 2. Octava; Festorum duplicium I classis Domini, qua; in universali Ecclesia cum Octava recoluntur, ita . sunt privilegiata? ut de eis semper fiat aut Officium aut Commemoratio, ut fusius habetur in Rubricis. Attamen Octava Corporis Christi iisdem gaudet privilegiis quibus Octava Epiphaniae; et Octava Ascensionis atque sacratissimi Cordis Jesu, in occurrentia tantum, iisdem quibus Octava Nativitatis. 3. Octavea aliorum Festorum duplicium I classis sunt Octavea communes, et quandoque omittuntur juxta Rubricas. Alias, nisi a nobiliori Officio impediantur, per integram recoluntur Octavam, sub ritu semiduplici in diebus infra Octavam, sub ritu autem duplici major! in die Octava. 4. Octavæ vero Duplicium n classis sunt Octava; simplices, et celebrantur tantum in ipsa die Octava, sub ritu quidem simplici, nisi pariter a nobiliori Officio impediantur: nil autem fit de eis infra Octavam. 5. De Octavis qua; non sunt in Breviario Romano, nihil fit a die 17 Decembris ad Festum Nativitatis Domini, a Feria IV Cinerum ad Dominicam in Albis, et a Vigilia Pentecostes ad Festum sanctissima; Trinitatis, semper inclusive.~