Titulus VII De Commemorationibus 1.In Duplicibus I classis fit Commemoratio de Officio pręcedentis diei, tantum si illud fuerit aut Dominica quęvis (non tamen Dominica post Octavam Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata), pręterquam in I Vesperis Nativitatis et Epiphaniae aut Octava privilegiata, aut Duplex I vel II classis, aut Feria Adventus et Quadragesima?, etiam si, a nobiliori Officio impeditum, sua die solam habuerit Commemorationem. In occurrentia fit Commemoratio de Dominica qualibet, etiam anticipata (de qua tamen, si ea fuerit post Octavam Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata, nihil fit in H Vesperis), de Octava privilegiata, de Vigilia Epiphanię, et de Feria majori; necnon, extra Festa primaria Domini I classis Ecclesię universalis, de quolibet Duplici sive majori sive minori aut semiduplici, de quibus tamen, nisi hęc fuerint Domini Festa in Dominica quavis aut in Vigilia Epiphaniae occurrentia, fit tantum in Laudibus. De sequenti autem Officio, etiam impedito ut supra, fit semper Commemoratio, pręterquam de die infra Octavam non privilegiatam, et de Officio simplici. 2. In Duplicibus n classis de Officio pręcedentis diei, etiam a nobiliori impedito, ut numero superiori dictum est, semper fit Commemoratio, pręterquam de Dominica XXII post Pentecosten in Sabbatum anticipata, de Festo semiduplici, de die infra Octavam non privilegiatam, de Feria quas non sit Adventus et Quadragesime; et, in Festo Circumcisionis, etiam de Dominica et de Duplici majori aut minori. In occurrentia fit Conmemoratio de Dominica minor!, etiam anticipata, de Vigilia Epiphanię, de quolibet Duplici vel semiduplici, de die infra Octavam privilegiatam, de Feria majori, de Vigilia communi, extra Dominicam quamlibet occurrenti, et de Festo aut die Octava simplici; at de Festo aut die Octava simplici non fit in I Vesperis, neque de Dominica post Octavam Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata fit in H Vesperis. De sequenti! autem Officio, etiam impedito ut supra, fit semper Commemoratio, pręterquam de die infra Octavam non privilegiatam, et de Officio simplici. 3. In Officio Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum nulla fit Commemoratio cujusvis Festi vel Officii occurrentis, quod proinde, si transferri nequeat juxta Rubricas, penitus omittitur. 4. Pro Commemoratione sequentis diei infra Octavam, etiam privilegiatam, quando sit facienda, sumuntur Antiphona et Versus e I Vesperis Festi, nisi habeantur propria per singulos dies infra Octavam, aut specialiter per totam Octavam assignata, aut denique nisi extra diem festum sint incongrua. 5. Quando plures fieri debeant Commemorationes, cauto quod in Vesperis semper fit prima Commemoratio de Officio concurrenti, cujusvis ritus et dignitatis, si ea facienda sit juxta Rubricas, et quod, exstante in pluribus simplificatis Officiis pari nobilitate, Commemoratio pro I Vesperis Commemorationi pro n Vesperis, etiam infra Octavam Nativitatis Domini, anteponitur; tam in Vesperis quam in Laudibus hic ordo servatur, pra;posita quidem Commemoratione Officii juxta titulum n nobilioris, si plura Officia ad unum eundemque e numeris mox ponendis referantur: - 1 de Dominica qualibet vel de Vigilia Epiphaniae, et, ante Dominicam minorem et ipsam Vigiliam, de quolibet Festo Domini, quod Officio Dominica; hujusmodi ac Vigilie, ut dictum est titulo IV, num. 5, in occursu pręfertur; - 2 de die infra Octavam Epiphaniae aut Corporis Christi - 3 de die Octava duplici majori; - 4 de Duplici majori; - 5 de Duplici minori; - 6 de semiduplici; - 7 de die infra Octavam Nativitatis Domini vel Ascensionis vel sacratissimi Cordis Jesu; - 8 de die infra Octavam communem; - 9 de Feria VI post Octavam Ascensionis; - 10 de Feria majori; - 11 de Vigilia communi; - 12 de die Octava simplici; - 13 de Simplici.~