Titulus VIII - De Conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam, de Suffragio Sanctorum, de Precibus, de Symbolo Athanasiano 1. Quando eodem die plura occurri sunt Officia, qua propriam habeant Conclusionem Hymnorum vel proprium Versum ad Primam, Conclusio et Versus dicuntur, que propria sunt Officii quod recitatur. Quod si Officium diei careat Conclusione et Versu propriis, sumuntur Conclusio et Versus, qua; sint propria Officii primo loco inter cetera Conclusionem aut Versum proprium habentia commemorati, ita tamen, ut neque in I aut II Vesperis, neque ad Completorium eas respective sequens adhibeatur Conclusio alicujus Festi aut diei Octavea simplicis, aut sanctae Mariae in Sabbato, si de eis ad ipsas Vesperas omittenda sit Commemoratio. Deficientibus vero etiam Officii commemorati Conclusione et Versu propriis, dicuntur Conclusio et Versus de occurrenti Octava communi, vel secus de Tempore. In Officiis tamen de Tempore Adventus, quamvis Conclusio Hymnorum propria non habeatur, numquam adhibetur Conclusio Jesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine. 2. Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festo Ssme Trinitatis et in Dominicis tantummodo post Epiphaniam et post Pentecosten, quando de eis persolvendum est Officium, salva exceptione de qua numero sequenti!. 3. Quando in Dominica fit Commemoratio Duplicis, vel cujusvis Octava;, omittuntur Suffragium, Preces et Symbolum Athanasianum. In Feriis vero in quibus item fit Commemoratio Duplicis aut Octavea, omittuntur Suffragium, et Preces dominicales ad Primam et Completorium; non autem Preces feriales, si sint dicendae.