NOTANDA IN PRAEECEDENTES TABELLAS Quando in regulis alterutrius Tabellse invenitur Officium de nobiliori, vel Totum de nobiliori,intelligi debet de illo ex duobus occurrentibus aut concurrentibus Festis vel Officiis, quod, ad normam tituli n praecedentium Rubricarum De Festorum prcestantia, alterae praeferri debeat. 2 Dominicae quaevis assignationem perpetuam excludunt cujusvis Festi, excepta Dominica inter Circumcisionem et Epiphaniam, in qua fit Officium sanctissimi Nojninis Jesu, Dominica infra Octavam Epiphanise, in qua Festum agftur Sanctae Familiae Jesu, Mariae, Joseph, Domi­nica I post Pentecosten, in qua celebratur Festum sanctissimae Trinitatis et Dominica ante Kalendas Novembris, in qua recolitur Festum D. N. Jesu Ghristi Regis. 3 Vigiliae communes, .si in aliquam Dominicam inciderint, anticipantur Sabbato, juxta Rubricas, etiam sicubi a Duplici I classis occurrenti sua die perpetuo impedita? fuerint; Vigiliec vero privilegiata; ipsa die Dominica celebrantur, ut propriis locis habetur. 4 De O'Ctavis, qua; non sunt in Breviario Romano, nihil fit a die 17 ad 25 Decembris, a Feria IV Cinerum ad Dominicam in Albis, fit a Vigilia Pentecostes ad Festum sanctissima; Trinitatis, semper inclusive. 5 De quolibet Duplici majori vel minori aut Semiduplici, quod a Festo duplici I classis primario Domini Ecclesia; universalis impediatur, nihil fit; de Festo hujusmodi, a ceteris Duplicibus I classis impedito, nisi hoc iuerit Domini Festum in Dominica quavis aut in Vigilia Epiphaniae occurrens, fit tantum Commemoratio ad Laudes. 6 Item de die Octava simplici vel Festo item simplici ab occur­renti Duplici II classis impeditis, fit tantum ad Laudes, et insuper, de Festo, etiam ad Matutinum, si legi possit IX Lectio historica, vel stricte propria. 7 Festa tamen alicujus Nationis, Dioecesis, Ordinis, Instituti vel particularis Ecclesias propria, quae in tota Natione, Dicecesi, Ordine vel Institute aut in sua particulari Ecclesia perpetuo impediantur, si celebrentur sub ritu duplici majori vel minori aut semiduplici, reponuntur in proxima sequent! die, quae libera sit a quolibet Officio duplici, a Festo semiduplici, a Vigiliis privilegiatis et ab Octavis II ordinis. 8 Si duo Officia ejusdem Personae eodem die occurrant, fit de no­biliori, juxta Rubricas, et omittitur, nisi agatur de mysteriis Domini diversis, Commemoratio alterius. Idem servatur in concurrentia, et in paritate nobilitatis Vesperae mon dimidiantur, nisi pariter agatur de di­versis Domini mysteriis, sed integrae dicuntur de praecedenti sine Gommemoratione sequentis. Si tamen aliquod Festum duplex majus aut minus vel semiduplex vel simplex occurrat infra aliquam Octavam com­munem ejusdem Persons, vel in ipsa die Octava, etiam simplici, Of­ficium fit de Festo sub ritu et cum privilegiis ipsi Octavae convenientibus, nisi illud sub altiori ritu sit celebrandum; et additur vel omittitur Commemoratio Octava;, ut supra. 9 Feria VI post Octavam Ascensionis in occurrentia et concurrentia, et Vigilia Pentecostes in concurrentia tantum, iisdem gaudcnt privilegiis ac dies infra Octavam communem; sed base illis praefertur. 10 Festa Domini, et dies Octavae item Domini, quas in universal! Ecclesia sint privilegiatae, in occurrentia accidental! et in concurrentia, Dominicae minori prasferuntur. 11 De VII die infra aliquam Octavam nihil fit in II Vesperis, si die sequent; persolvendam sit Officium de die Octava; dicuntur autem Integra Vesperae vel fit Commemoratio juxta Rubricas, si die sequent! nihil faciendum sit de die Octava, vel etiam si concurrens dies Vn infra Octavam, juxta ordinem in titulo VII, n. 5, De Commemorationibus prssscriptum, prseferri debeat diei Octaves, in Officio nobiliori commemorandae. 12 Item nihil fit ad H Vesperas de Dominicis post Octavam Epiphanise vel Pentecostes, quae Sabbato anticipari debuerint juxta Rubri­cas, quamvis Dominica sequens commemoranda tantum sit; eis tamen integra manent privilegia Dominicae tarn in occursu, quam in concursu ad I Vesperas. 13 In Nativitate Domini et tribus sequentibus diebus, in Circumcisione, in Officio sanctissimi Nominis Jesu, et in Epiphania ejusque die Octava, nulla fit Commemoratio de Dominica occurrenti, nee etiam, prsterquam in II Vesperis Ss. Innocentium et Epiphaniae, et utrisque Vesperis diei Octavo? ejusdem, de Dominica ooncurrenti. Officium tamen sanctissimi Nominis Jesu tarn in occursu quam in concursu admittit Commemorationem de Vigilia Epiphaniae. Gircumcisio autem Domini prgefertur in occurrentia cuilibet Festo, etiam Duplici I classis, et in concurrentia non admittit Commemorationem Officii praecedentis, quod non fuerit Duplex It classis. Dies vero Octava Corporis Christi cedit in occurrentia Festis duplicibus I classis primariis Ecclesiae universalis. 14 Infra Octavam Naiivitatis Domini, praeterquam in Officio Gircumcisionis, Vesperse usque ad Capitulum dicuntur semper de Octava, sub rita Officii in concurrentia nobilioris. A Gapitulo autem ipsae Vesperae juxta normam consuetam fiunt de Officio ex concurrentibus no­biliori, exceptis II Vesperis S. Stephani Protomartyris, cum Commemoratione alterius, si base agenda sit juxta Rubricas; sed in paritate nobilitatis fiunt semper de Officio praecedenti, cum Gommemoratione sequentis. 15 De Feriis Adventus et Quadragesimae, quando a nobiliori Officio impeditae fuerint, semper fit Commemoratio ad Laudes et in Ve­speris; de Feriis vero Quatuor Temporum et II Rogationum fit ad Lau­des tantum. Itemque ad Laudes tantum fit Commemoratio de Vigiliis communibus, quando agenda est, juxta superiorem tabellam. Et tamen de Feria quam de Vigilia commemoratis, dummodo in eis idem atque in Officio currenti non habeatur Evangelium, dicitur IX Lectio de Homilia, praeterquam de Feriis Adventus extra Quatuor Tempora.