V. De Feriis. 1. Officium Feriale, hoc est, Simplex de Tempore occurrenti, prout in Psalterio et Proprio de Tempore habetur, fit semper in Feriis Adventus, Quadragesime, Quatuor Temporum, Vigiliarum, et in Feria secunda Rogationum, quando infra Hebdomadam non occurrit Festum Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: quia tunc de hujusmodi Feriis fit commemoratio , ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si vero in eis occurrat Festum Simplex, de eo fit tantum commemoratio. Item per annum fit Officium de Feria illis diebus, quibus infra Hebdomadam in Kalendario non ponitur aliquod Festum Duplex, Semiduplex, vel Simplex, et non occurrit aliqua Octava, vel Officium sancte Marie in Sabbato, vel aliquod Festum solemne, aut consuetum in aliqua Ecclesia celebrari, quamvis in Kalendario hujus Breviarii non sit descriptum. 2. Officium Ferie in Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus. Vigiliis, et prima die Rogationum, incipit a Matutino: in aliis vero Feriis per annum, inde fit de Feria, ubi desinit officium pręcedentis diei, ita ut si pręcedenti die fuerit Duplex, vel Semiduplex, Officium Ferie incipiat sequenti die a Matutino : si pręcedenti die fuerit Festum Simplex, de Feria fiat a Vesperis illius pręcedentis diei inclusive. Similiter et quando in Feria quarta et sexta Quatuor Temporum Septembris, et in Feria quarta Cinerum, ac in Vigiliis occurrit aliquod Festum Simplex, de quo fieri debet commemoratio, tunc pręcedenti dic (nisi fuerit Festum novem Lectionum) in Vesperis fit de Feria, ut in Psalterio, sine Precibus, cum f) ratione Dominice pręcedentis, et cum commemoratione Festi trium Lectionum in sequenti Feria occurrentis, ut dicitur infra in Rubrica de Concurrentia. Terminatur autem Officium de Feria subsequente Duplici, vel semiduplici, ad Nonam: subsequente vero Simplici, de quo fieri debeat Officium, ad Capitulum Vesperarum, quia inde fit de Festo Simplici absque ulla deinceps commemoratione Ferie. 3. Ad Matutinum dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, secundum ordinem Feriarum in Psalterio, et tribus Lectionibus, ut in Proprio de Tempore. 4. Excipiuntur ab hoc ordinario Officii Ferialis tres Ferię majores Hebdomada; sancte, et Ferie Octavarum Paschę et Pentecostes, in quibus fit Officium, ut in propriis locis ponitur. 5. Quomodo ordinandum sit Officium de Feria ad Matutinum et alias Horas, item de Lectionibus et Responsoriis, et quando dicenda; sint Preces feriales, ac de aliis, que ad Officium Ferie pertinent, habentur inferius de singulis proprie Rubricę,~