XIV. De Laudibus 1. Ad Laudes, dicto Hymno, Te Deum vel ultimo Responsorio, Hebdomadarius absolute dicit, Deus in adjutorium, etc. ut supra, et dicuntur Psalmi, et Canticum Benedictus, vel aliud, ut pausetur in feriale Officio, extra tempus Paschale, cum Antiphonis Officio convenientibus. Qui Psalmi et Canticum in Dominicis per annum (exceptis Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive) et in feriali Officio temporis Paschalis, ac in Festis tam novem, quam trium Lectionum, dicuntur de Dominica, ut in Psalterio. In predictis vero Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive, dicuntur ut suis locis ponitur. In feriali Officio per annum, extra tempus Paschale, dicuntur ut in Psalterio. 2. Antiphone in Dominicis, quando proprie non assignantur, dicuntur ut in Psalterio. In Festis novem et trium Lectionum, si non adsint proprias, dicuntur de Communi. Post Psalmos dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad Canticum Benedictus, cum eodem Cantico, et Oratio: omnia pro qualitate Officii de Tempore, vel de Festo. 3. Preces, quando dicende sunt, dicuntur ante primam Orationem. Commemorationes vero de Cruce, de sancta Maria, de sancto Joseph, de Apostolis, de Patrono et de Pace, similiter quando dicende sunt, dicuntur post Orationem, nisi alia commemoratio Festi Simplicis vel ad instar Simplicis occurrat, que semper predictas commemorationes praecedit, de quibus in propriis Rubricis dicitur. 4. Ante Orationem dicitur Dominus vobiscum, et Oremus: post ultimam Orationem repetitur Dominus vobiscum; deinde, Benedicamus Domino, et Fidelium animae, Pater noster, Dominus det nobis suam pacem, et Antiphona beate Marie, ut habetur in fine Completorii, si tunc discedendum sit a Choro: alioquin in fine ultime Hora, nisi sequatur Missa, vel Officium Defunctorum, vel Psalmi Penitentiales, aut Litaniae, ut in propria Rubrica dicetur.