XV. De Prima 1. Ad Primam, Pater noster, Ave Maria, Credo, secreto: Deus in adjutorium, etc. Hymnus Jam lucis orto sidere: deinde inchoatur Antiphona, que convenit. Sumuntur autem Antiphone in Festis ad omnes Horas ex Laudibus per ordinem, quarta praetermissa, ut dicetur infra in Rubrica de Antiphonis. Postea dicuntur Psalmi, qui in Dominicis et Feriis dicuntur ut in Psalterio. In Festis autem, et tempore Paschali, tres tantum, ut etiam ibi adnotatur. 2. Post Antiphonam dicitur Capitulum Regi seculorum in feriali Officio extra tempus Paschale dicitor Capitulum Pacem deinde Responsorium breve Christi Fili Dei vivi etc Post Responsorium breve in Officio Duplici, et infra Octavas, statim dicitur Oratio Domine Deus omnipotens. In alio Officio dicitur, Kyrie eleison cum reliquis Precibus: omnia ut in Psalterio. Ad Versum autem Adjutorium Hebdomadarius signat se signo Crucis a fronte ad pectus. Quando aliquis solus recitat Officium, semel tantum dicit Confiteor, omissis illis verbis, Tibi Pater, vel vobis fratres et te pater vel vos fratres, et similiter dicit Misereatur nostri .... peccatis nostris, perducat nos. quod etiam servatur ad Completorium. In feriali Officio, quando dicte sunt Preces ad Laudes, adduntur alie Preces, ut ibidem in Psalterio. 3. Post Orationem Prime, vel si dicatur Officium beate Marie, post illius Orationem, dicto Benedicamus, in Choro legitur Martyrologium : deinde dicitur Preciosa cum reliquis: que etiam dicantur ab iis, qui extra Chorum non legerint Martyrologium, In fine ad Absolutionem Capituli, in Festis et aliquibus diebus, pro Lectione brevi dicitur Capitulum None, si adsit proprium, alioquin de Communi: alio tempore, tam in Dominicis, quam Feriis, Lectio brevis Officio illius temporis in Psalterio assignata.