XVII. De Vesperis 1. Ad Vesperas, Pater noster, Ave Maria, Deus in adjutorium etc. Deinde dicuntur quinque Psalmi cum quinque Antiphonis, ut in Proprio, aut Communi Sanctorum signantur. In Dominicis autem, et Feriis, Antiphone et Psalmi semper dicuntur ut in Psalterio (ubi etiam tempore Paschali Psalmi dicuntur sub una Antiphona: Alleluja) nisi alie proprie Antiphona; vel Psalmi (ut in Dominicis Adventus, et triduo ante Pascha) assignentur. 2. Post Psalmos et Antiphonas dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad Magnificat cum eodem Cantico; et Oratio; omnia de Tempore, vel de Sancto, pro qualitate Officii 3. Preces, quando dicendae sunt, dicuntur ante Orationem; Commemorationes vero de Cruce, S. Maria, S. Joseph, Apostolis, Patrono, et Pace, post Orationem, ut in propriis Rubricis habetur. Terminatur autem Officium Vesperarum ut in aliis Horis.