XXV. Dc Absolutionibus et Benedictionibus ante Lectiones 1. Absolutiones et Benedictiones dicuntur per ordinem in Officio novem Lectionum ante Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ponuntur, scilicet, post Versum, dicto Pater noster. Et ne nos, dicitur Absolutio, et Benedictiones , ut ibi: preterquam in Matutinis Tenebrarum majoris Hebdomade, et in Officio Defunctorum, in quibus Absolutio et Benedictiones non dicuntur. 2. Si fiat Officium trium Lectionum, et sit de Feria, in qua singule tres Lectiones sunt de Scriptura, Absolutio et Benedictiones sumuntur ex prima Dominica de Adventu, hoc ordine: Feria secunda et quinta dicuntur Absolutio et Benedictiones primi Nocturni: Feria tertia et sexta, secundi Nocturni: Feria quarta et Sabbato, tertii Nocturni. 3. Si autem singule tres Lectiones sint de Homilia super Evangelium, Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in tertio Nocturnum, scilicet: prima Benedictio erit Evangelica Lectio: secunda, Divinum auxilium: tertia, Ad societatem. Si fit de Sancto trium Lectionum, Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in tertio Nocturno, hoc modo: prima Ille nos benedicat: secunda, Cujus vel Quorum vel Quarum Festum colimus: tertia, Ad societatem, 4. Quando fit Officium sancte Marie in Sabbato, Absolutio et Benedictiones dicuntur, ut habentur in ejus Officio parvo circa finem Breviarii.