XXXI. De Hymno Te Deum. 1. Hymnus Te Deum dicitur in omnibus Festis per I 1 annum, tam iii quam ix Lectionum, et per eorum Octavas, excepto Festo sanctorum Innocentium, nisi venerit in Dominica ; dicitur tamen in ejus die Octava. Dicitur etiam in omnibus Dominicis a Pascha Resurrectionis inclusive, usque ad Adventum exclusive; et a Nativitate Domini inclusive, usque ad Septuagesimam exclusive, et in omnibus Feriis temporis Paschalis, scilicet a Dominica in Albis usque ad Ascensionem, excepta Feria secunda Rogationum, in qua non dicitur. 2. Non dicitur autem in Dominicis Adventus, et a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive, neque in Feriis extra tempus Paschale. 3. Cum dicitur, omittitur semper nonum, vel tertium Responsorium , et statim dicitur post ultimam Lectionem. 4. Cum non dicitur, ejus loco ponitur nonum, vel tertium Responsorium ; quo dicto statim inchoantur Laudes. Similiter quando dicitur Re Deum. eo Hymno dicto statim inchoantur Laudes, preterquam in Nocte Nativitatis Domini; quia tunc dicitur Oratio, postea celebratur Missa, ut suo loco notatur.~