XXXVI. De Antiphonis beatae Mariae in fine Officii 1. Antiphonae beatae Mariae positae in fine Psalterii post Completorium, singule dicuntur pro temporis diversitate, ut ibi annotatur, preterquam in triduo majoris Hebdomade ante Pascha. 2. Dicuntur autem extra Chorum, tantum in fine Completorii, et in fine Matutini, dictis Laudibus, si tunc terminandum sit Officium; alioquin, si alia subsequatur Hora, in fine ultime Horae. In Choro autem semper dicuntur quandocumque terminata aliqua Hora discedendum est a Choro. 3. Numquam vero dicuntur post aliquam Horam, quando subsequitur cum Officio diei Officium Defunctorum, vel Septem Psalmi Penitentiales, aut Litaniae, praeterquam post Completorium, in quo semper dicuntur, etiamsi predicta subsequantur: neque etiam dicuntur quando post aliquam Horam immediate subsequitur Missa. Dicuntur autem flexis genibus (preterquam in diebus Dominicis, a primis Vesperis Sabbati, et toto tempore Paschali), Hebdomadario tamen ad Orationem surgente.