VARIATIONES IN BREVIARIO ET MISSALI ROMANO

AD NORMAM NOVI CODICIS RUBRICARUM

I Variationes in calendario

1. Festa, quae tamquam duplicia I classis in calendariis indicantur, abhinc fiunt festa I classis.

2. Festa, quae tamquam duplicia II classis in calendariis indicantur, abhinc fiunt festa II classis.

3. Festa, quae tamquam duplicia maiora aut minora; et festa, quae tamquam semiduplicia (ab anno 1955 tamquam simplicia) in calendariis indicantur, abhinc fiunt festa III classis.

4. Festa, quae tamquam simplicia in calendariis indicantur, et anno 1955 ad commemorationem sunt reducta, inscribuntur tamquam commemorationes.

5. Ad commemorationem insuper reducuntur:

a) festum S. Georgii Mart. (23 aprilis);

b) festum B. Mariae Virg. de Monte Carmelo (16 iulii);

c) festum S. Alexii Conf. (17 iulii);

d) festum Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm. (8 augusti);

e) festum impressionis Stigmatum S. Francisci (17 septembris);

f) festum Ss. Eustachii et Sociorum, Mm. (20 septembris);

g) festum B. Mariae Virg. de Mercede (24 septembris);

h) festum S. Thomae Ep. et Mart. (29 decembris);

i) festum S. Silvestri I Papae et Conf. (31 decembris);

l) festum septem dolorum B. Mariae Virg. (feria VI post dominicam I Passionis).

6. Fiunt dies liturgici I classis:

a) Dies octavus Nativitatis Domini (1 ianuarii);

b) Commemoratio omnium Fidelium defunctorum (2 novembris), quae tamen locum cedere pergit dominicae occurrenti.

7. Fiunt dies liturgici II classis:

a) festum S. Familiae Iesu, Mariae, Ioseph (dominica I post Epiphaniam);

b) festum Cathedrae S. Petri Ap. (22 februarii);

c) festum Exaltationis S. Crucis (14 septembris).

8. E calendario expunguntur festa:

a) Cathedrae S. Petri Romae (18 ianuarii);

b) Inventionis S. Crucis (3 maii);

c) S. Ioannis ante Portam Latinam (6 maii);

d) Apparitionis S. Michaelis Archangeli (8 maii);

e) S. Leonis II (3 iulii);

f) S. Anacleti (13 iulii);

g) S. Petri ad Vincula (1 augusti);

h) Inventionis S. Stephani (3 augusti).

Item, e calendario expungitur commemoratio S. Vitalis Mart. (28 aprilis).

9. In calendario inscribuntur festa:

a) Commemorationis Baptismatis D. N. I. C. (13 ianuarii);

b) S. Gregorii Barbadici Ep. et Conf. (17 iunii);

c) S. Antonii Mariae Claret Ep. et Conf. (23 octobris).

10. Transferuntur festa:

a) S. Irenaei, a die 28 iunii ad diem 3 iulii;

b) S. Ioannis Mariae Vianney, a die 9 ad diem 8 augusti.

11. Commemoratio Ss. Sergii, Bacchi, Marcelli et Apuleii Mm. transfertur a die 7 ad diem 8 octobris.

12. Mutatur denominatio:

a) festi Circumcisionis Domini, in «Octava Nativitatis Domini» (1 ianuarii);

b) festi Cathedrae S. Petri Ap. Antiochiae, in «Festum Cathedrae S. Petri Ap.» (22 februarii);

c) festi Ss.mi Rosarii B. Mariae Virg., in «Festum B. Mariae Virg. a Rosario» (7 octobris).

II Variationes in ordinario divini Officii

13. Suffragium de omnibus Sanctis et commemoratio de Cruce abolentur.

14. Inter lectiones breves ad Primam, iuxta diversi anni Tempora, addantur sequentes:

a) Tempore Nativitatis Domini: Ipsi períbunt, tu autem permanébis; et omnes ut vestiméntum veteráscent: et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. Tu autem. VARIATIONES IN BREVIARIO ET MISSALI 61

b) Tempore Epiphaniae: Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. Tu autem.

c) Tempore Ascensionis Domini: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Iesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum. Tu autem.

15. Indultum et indulgentiae, olim pro recitatione orationis Sacrosanctae concessa, antiphonae finali B. Mariae Virg. adnectuntur.

III Variationes in psalterio

16. Quando psalmi ad Laudes sumendi sunt e secundo schemate, loco psalmi 117, qui in Laudibus recitatur ad Primam, dicitur psalmus 53, Deus, in nómine tuo.

17. Sabbato, quando ad Laudes alterum psalmorum schema recitandum occurrit, canticum Moysis Auscultáte, cæli (Audíte, cæli) dimittitur post versum Petram, quæ génuit te, neglexísti *, et oblítus es Dei factóris tui (Deum, qui te génuit, dereliquísti, * et oblítus es Dómini creatóris tui).

IV Variationes in proprio de Tempore

18. Orationes pro diversitate Temporum abolentur.

19. Si vigilia Nativitatis Domini venerit in dominica, Officium ordinatur hoc modo:

a) sabbato praecedenti, ad Vesperas, omnia dicuntur ut in sabbato ante dominicam IV Adventus;

b) ad Matutinum dicitur unicum Nocturnum cum invitatorio de vigilia, hymno de Ordinario Adventus, novem antiphonis et novem psalmis de dominica tempore Adventus, versu et tribus lectionibus cum suis responsoriis de vigilia;

c) ad Laudes et ad Horas minores fit Officium festivum de vigilia, ut in Proprio, sine commemoratione dominicae.

20. In festo Nativitatis Domini et per octavam, ad Matutinum, Psalmus 88, Grátias Dómini in ætérnum cantábo (Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo) qui occurrit in tertio Nocturno, dimittitur post versum Ut luna quæ manet in ætérnum * testis in cælo fidélis (Et thronus eius sicut sol in conspéctu meo et sicut luna perfécta in ætérnum * et testis in cælo fidélis).

21. In festo Ss. Innocentium Mart. (28 decembris):

a) adhibetur color ruber paramentorum;

b) ad Matutinum, dicitur hymnus Te Deum;

c) in Missa, dicitur Gloria in excelsis et Alleluia cum suo versu.

22. Dies a 2 ad 5 ianuarii sunt feriae temporis Nativitatis Domini.

Ad Officium et Missam horum dierum quod attinet, haec animadvertantur:

a) In Officio feriali, antiphonae et psalmi, ad omnes Horas, et versus Nocturni sumuntur de currenti hebdomadae die, ut in Psalterio; lectiones de Scriptura occurrenti, cum suis responsoriis, et dicitur Te Deum; reliqua, una cum versu in responsorio brevi ad Primam, ut die 1 ianuarii.

Missa dicitur ut die 1 ianuarii, cum Gloria et praefatione de Nativitate, sine Credo et Communicantes proprio.

b) In festis, his diebus forte occurrentibus, retinetur versus in responsorio brevi ad Primam, ut die 1 ianuarii, nisi habeatur proprius; sed nulla fit commemoratio feriae.

23. Dies a 7 ad 12 ianuarii sunt feriae temporis Epiphaniae Domini.

Ad Officium et Missam horum dierum quod attinet, haec animadvertantur:

a) In Officio feriali, antiphonae et psalmi, ad omnes Horas, et versus Nocturni sumuntur de currenti hebdomadae die, ut in Psalterio; lectiones de Scriptura occurrenti cum responsoriis de Epiphania, et dicitur Te Deum; reliqua, una cum versu in responsorio brevi ad Primam, ut in festo Epiphaniae. Oratio dicitur ut in festo Epiphaniae; in feriis autem post dominicam I occurrentibus, de eadem dominica.

Diebus a 7 ad 12 ianuarii sumuntur etiam antiphonae ad Benedictus et ad Magnificat, quae singulis diebus propriae assignantur; die vero 12 ianuarii, ad Magnificat, resumitur antiphona ad Magnificat e II Vesperis Epiphaniae.

Missa dicitur ut in festo Epiphaniae; in feriis autem post dominicam I occurrentibus, de eadem dominica, cum Gloria et praefatione de Epiphania, sine Credo et Communicantes proprio.

b) In festis, his diebus occurrentibus, retinetur versus in responsorio brevi ad Primam de Epiphania Domini, nisi habeatur proprius; sed nulla fit commemoratio feriae.

24. Die 13 ianuarii fit Commemoratio Baptismatis D. N. Iesu Christi (II classis).

Ad Matutinum, Laudes, Vesperas et Completorium omnia dicuntur ut in festo Epiphaniae, sed Matutinum incipitur more solito, et in tertio Nocturno dicitur psalmus 86; lectiones trium Nocturnorum cum suis responsoriis, et oratio dicuntur ut die 13 ianuarii. Ad Horas minores dicuntur antiphonae et psalmi de currenti hebdomadae die, reliqua ut in festo Epiphaniae, excepta oratione.

Missa dicitur prouti in Missali habetur, die 13 ianuarii. VARIATIONES IN BREVIARIO ET MISSALI 62

Quod si occurrat eodem die dominica I post Epiphaniam, fit Officium de S. Familia, sine commemoratione Baptismatis Domini et sine commemoratione dominicae. Tunc initium Epistolae I ad Corinthios legitur sabbato praecedenti.

25. Peculiaria pietatis exercitia, quae cum populi concursu, feria VI post dominicam I Passionis, in honorem B. Mariae Virg. Matris dolorosae peragi consueverunt, continuari possunt. Permittuntur etiam eo die, duae Missae festivae de septem doloribus B. Mariae Virg.

26. Pro antiphona ad Magnificat, ad Vesperas feriae VI, tempore Paschatis, sumitur antiphona ad Magnificat quae habetur ad II Vesperas dominicae praecedentis.

27. Post Officium dominicae V post Pascha, in Breviario ponatur sequens rubrica:

In Litaniis minoribus

Litaniae minores seu Rogationes per se assignantur feriis II, III et IV ante festum Ascensionis Domini.

Ordinariis autem locorum facultas tribuitur eas transferendi ad alios tres dies continuos magis opportunos iuxta regionum diversitatem aut consuetudinem aut necessitatem.

De Litaniis minoribus nihil fit in Officio.

Obligatio recitandi Litanias Sanctorum cum suis precibus, his diebus, urget tantum in processione aut aliis peculiaribus supplicationibus. Proinde, qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis peculiaribus supplicationibus non intersunt, non tenentur dicere, his diebus, Litanias Sanctorum cum suis precibus.

In Missali autem, in Missa de Rogationibus, post epistolam, deleatur Alleluia cum suo versu, et eius loco ponatur graduale et Alleluia cum suo versu, necnon tractus, et Alleluia cum suis versibus, quae in Missa pro quacumque necessitate, iuxta diversa anni Tempora, inveniuntur. Verba demum: praefatio paschalis, deleantur.

28. Feria II infra hebdomadam V post Pascha, omissis lectionibus de homilia in evangelium Missae de Rogationibus, ponantur hae lectiones de Scriptura occurrenti:

De Epístola prima beáti Petri Apóstoli

Lectio I Cap. 2, 1-5

Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationábiles, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: si tamen gustástis, quóniam dulcis est Dóminus. Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum. Resp. Dicant nunc, ut adhuc hoc die.

Lectio II Cap. 2, 6-10

Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce, pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundétur. Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli, et lapis offensiónis, et petra scándali his, qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

Resp. Cantáte Dómino, ut adhuc hoc die.

Lectio III Cap. 2, 11-17

Caríssimi: Obsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam, conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. Subiécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi quasi præcellénti, sive dúcibus tamquam ab eo missis, ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte.

In Officio feriali: Te Deum.

In Officio ordinario, resp.: Narrábo, ut adhuc hoc die.

Antiphonae ad Benedictus et ad Magnificat retinentur quae in Breviario nunc exstant.

29. Dies a feria VI post Ascensionem Domini usque ad vigiliam Pentecostes exclusive sunt feriae temporis Ascensionis.

Ad Officium et Missam horum dierum quod attinet, haec animadvertantur:

a) In Officio feriali, antiphonae et psalmi, ad omnes Horas, et versus Nocturni sumuntur de currenti hebdomadae die, ut in Psalterio pro tempore paschali; lectiones de Scriptura occurrenti, cum suis responsoriis, et dicitur Te Deum; reliqua, una cum versu in responsorio brevi ad Primam, ut in festo Ascensionis. VARIATIONES IN BREVIARIO ET MISSALI 63

Missa dicitur ut in festo Ascensionis, cum Gloria et praefatione de Ascensione, sine Credo et Communicantes proprio.

b) In festis, his diebus occurrentibus, retinetur versus in responsorio brevi ad Primam de Ascensione, nisi habeatur proprius; sed nulla fit commemoratio feriae.

30. Dominica olim infra octavam Ascensionis inscribitur tantum «Dominica post Ascensionem». Eius Officium ordinatur hoc modo:

a) partes Ordinarii sumuntur e festo Ascensionis sicut in feriis huius temporis; capitula vero, antiphonae ad Benedictus et ad Magnificat, et oratio sunt propria;

b) ad I Vesperas, psalmi de sabbato dicuntur sub antiphona Alleluia, alleluia, alleluia;

c) ad Nocturnum, Laudes et Vesperas, psalmi de dominica dicuntur sub antiphona, Alleluia, alleluia, alleluia de tempore paschali;

d) lectiones et responsoria unici Nocturni sumuntur propria, prouti exstant in Breviario.

31. Feria V ante vigiliam Pentecostes, tamquam lectiones de Scriptura occurrenti, dicantur lectiones de Epistola tertia beati Ioannis Ap., quae nunc in Breviario assignantur feriae VI sequenti; item, feria VI ante vigiliam Pentecostes, lectiones de Epistola beati Iudae Ap., quae nunc in Breviario assignantur primo Nocturno vigiliae Pentecostes.

32. In vigilia Pentecostes dicitur Officium feriale, ut in Ordinario de tempore Ascensionis, cum tribus lectionibus de homilia in Evangelium diei. Oratio autem ad Laudes et ad Horas sumitur e dominica post Ascensionem.

In Missali, deleantur prophetiae, benedictio fontis et litaniae. Omnes Missae incipiunt more solito, psalmo Iudica me, Deus, et antiphona ad Introitum Cum sanctificatus fuero.

33. In festo Ss.mi Corporis Christi, ad Primam, dicitur versus Qui sedes ad dexteram Patris.

Dominicae et dies, olim infra octavam Ss.mi Corporis Christi et Ss.mi Cordis Iesu, celebrantur per omnia sicut reliquae dominicae et feriae per annum.

Responsoria post lectiones de Scriptura, his dominicis et feriis, dicuntur de tempore post Pentecosten, ut in Breviario habentur dominica IV post Pentecosten et feriis subsequentibus.

34. Peculiaria pietatis exercitia, quae cum populi concursu, diebus olim infra octavam Ss.mi Corporis Christi, ex traditione, celebrari consueverunt, continuari possunt. Ubi autem fit processio, his diebus, permittuntur duae Missae de Ss. Eucharistia, ad modum Missae votivae II classis.

35. Sabbato ante dominicam primam augusti, rubrica circa lectiones de Scriptura occurrenti, mutetur hoc modo:

Si prima dominica incidit a die 1 ad 3 augusti, tunc mensis habet quinque dominicas, et Scriptura occurrens legitur integra, ut in Breviario habetur.

Si vero prima dominica incidit in dies a 4 ad 7 augusti, mensis habet quatuor dominicas tantum, et de Scriptura occurrenti omittitur illa pars quae hebdomadae quintae assignata est.

36. Sabbato ante dominicam primam septembris, ponatur sequens rubrica:

Si prima dominica incidit in diem 1 vel 2 septembris, mensis habet quinque dominicas, et Scriptura occurrens absolvitur integra, ut in Breviario habetur.

Si vero prima dominica incidit in dies a 3 ad 7 septembris, tunc mensis habet quatuor dominicas tantum, et de Scriptura occurrenti omittitur illa pars quae hebodomadae quintae assignata est.

37. Ad Vesperas feriae IV et VI Quatuor Temporum mensis septembris, pro antiphona ad Magnificat repetitur antiphona quae, in iisdem feriis, habetur ad Benedictus.

38. Sabbato ante dominicam primam octobris, ponatur sequens rubrica:

Si prima dominica incidit in dies a 1 ad 3 octobris, mensis habet quinque dominicas, et Scriptura occurrens absolvitur integra, ut in Breviario habetur.

Si vero prima dominica incidit in dies a 4 ad 7 octobris, tunc mensis habet quatuor dominicas tantum, et de Scriptura occurrenti omittitur illa pars, quae tertiae habdomadae assignata est.

39. Sabbato ante primam dominicam novembris, ponatur sequens rubrica:

Si prima dominica incidit in dies 1 vel 2 novembris, mensis habet quidem quinque dominicas, ultima tamen est prima Adventus, ita ut pro Scriptura occurrenti maneant quatuor tantum hebdomadae. Item quatuor dominicas tantum habet mensis, si prima dominica incidit in dies a 3 ad 5 novembris. His in casibus, de Scriptura occurrenti omittitur illa pars, quae secundae hebdomadae assignata est.

Si vero prima dominica incidit in dies 6 vel 7 novembris, mensis habet quidem quatuor dominicas, ultima tamen est prima Adventus, ita ut pro Scriptura occurrenti maneant tres hebdomadae tantum. Hoc in casu, de Scriptura occurrenti omittitur illa pars quae primae et secundae hebdomadae assignata est.

V Variationes in proprio Sanctorum

40. In festis III classis, tam universalibus quam particularibus, quae ad Matutinum habent aut antiphonas proprias et psalmos de Communi, aut antiphonas proprias et psalmos spccialiter assignatos, novem antiphonae et novem psalmi dicuntur continuatim cum unico versu tantum, qui invenitur post ultimam antiphonam.

41. In iisdem festis, de quibus numero praecedenti, duae lectiones de Scriptura sumuntur de Communi, olim I Nocturno assignatae, retentis primo et tertio e responsoriis propriis, quae in Breviario his festis assignata erant. VARIATIONES IN BREVIARIO ET MISSALI 64

42. In festis III classis, tam universalibus quam particularibus, quae ad Matutinum habent tantum responsoria propria, dicuntur antiphonae et psalmi de feria currenti, cum duabus lectionibus de Scriptura occurrenti et primo ac tertio e responsoriis propriis, et tertia lectione propria, ut in aliis Officiis ordinariis.

43. In Conversione S. Pauli (25 ianuarii), ad Matutinum dicuntur tres lectiones de Actibus Apostolorum, quae olim primo Nocturno erant assignatae, cum primo et secundo responsorio ibidem notatis.

44. In festo S. Martinae (30 ianuarii), ad Matutinum dicitur hymnus Martinae celebri una cum altera parte Non illam crucians; ad Laudes autem et ad Vesperas sumitur hymnus Tu natale solum.

45. In festo Purificationis B. Mariae Virg. (2 februarii):

a) in Breviario, ponatur, in initio, haec rubrica: Festum Purificationis B. Mariae Virg. habetur tamquam festum Domini.

b) in Missali, ad benedictionem candelarum, omittitur antiphona Exsurge cum versu psalmi et Gloria Patri, necnon Flectamus genua; et ante orationem sacerdos dicit tantum Dominus vobiscum et Oremus.

46. In festis S. Venantii (18 maii), S. Mariae Magdalenae Poenitentis (22 iulii) et S. Ioannis Cantii (20 octobris), ad Vesperas, dicitur hymnus qui nunc in Breviario assignatur I Vesperis.

47. Die 17 iunii, pro festo S. Gregorii Barbadici, ponantur hae partes propriae:

Oratio

Deus, qui beátum Gregórium Confessórem tuum atque Pontíficem pastoráli sollicitúdine, et páuperum miseratióne claréscere voluísti: concéde propítius; ut, cuius mérita celebrámus, caritátis imitémur exémpla. Per Dóminum.

Lectio III

Gregórius Barbadícus, Venétiis perantíqua família ortus, utriúsque iuris láuream in Archigymnásio Patavíno magna cum laude est adéptus. Undevigésimum annum agens, cum ad Monasteriénsem pacis Convéntum proféctus esset, legáto pontifício Fábio Chísio adhortánte, ecclesiásticæ milítiæ nomen dare constítuit. Sacris initiátus, ab eódem Chísio, Alexándri séptimi nómine ad Pontificátum assúmpto, Bergomátium epíscopus primum, mox, Cardinálium Collégio cooptátus, ad sedem Patavínam elígitur. In episcopáli múnere obeúndo, sancto Cárolo Borromǽo sibi exémplo propósito, ad extrémum usque spíritum adlaborávit ut, Sacrosánctæ Tridentínæ Sýnodi mónitis et decrétis inníxus, evélleret vítia, virtútes indúceret. In utráque dioecési Seminárium amplificávit, Patavínum præsértim bibliothéca auxit ac typographía, qua libri quoque ederéntur inter pópulos próximi Oriéntis vulgándi. Catechéticam instructiónem eníxe fovit, et síngulos dioecésis pagos, docéndo et hortándo, álacer peragrávit. Caritátis opéribus ac vitæ sanctitáte refúlsit, in egénos et páuperes ádeo liberális ut domésticam quoque supelléctilem, vestes ac lectum in eórum auxílium erogáverit. Dénique, post brevem lethálem morbum, plácide obdormívit in Dómino décimo quarto Kaléndas iúlias, anno millésimo sexcentésimo nonagésimo séptimo. Quem, méritis ac virtútibus clarum, Clemens décimus tértius Beatórum, Ioánnes vero vigésimus tértius Sanctórum número accénsuit.

Missa Statuit, de Communi Conf. Pont. I loco, cum oratione propria, ut supra.

48. Die 28 iunii, in vigilia Ss. Petri et Pauli App., lectiones de homilia in evangelium diei sumuntur e festo S. Pii X (3 septembris).

49. In festo S. Irenaei Ep. et Mart. (3 iulii), ponatur sequens lectio propria:

Lectio III

Irenǽus, non longe ab urbe Smyrna natus, iam inde a púero sese Polycárpo, Ioánnis Evangelístæ discípulo eidémque epíscopo Smyrnæórum, tradíderat in disciplínam. Polycárpo in cælum martýrii glória subláto, cum incredíbili stúdio flagráret discéndi quæ dógmata depósiti loco custodiénda céteri accepíssent, quos Apóstoli institúerant; horum quam pótuit plures convénit, quæque ab iísdem audívit, mémori mente ténuit, ea deínceps opportúne advérsus hǽreses allatúrus. In Gálliam proféctus, Ecclésiæ Lugdunénsis présbyter a Photíno epíscopo est constitútus; cui cum successísset, tam felíciter munus óbiit episcopátus, ut sapiéntia, oratióne exemplóque suo non modo brevi cives lugdunénses omnes, sed multos étiam aliárum Galliárum úrbium íncolas superstitiónem atque errórem abiecísse, dedisséque christiánæ milítiæ nómina víderit. Multa scripsit, quorum magna pars intércidit iniúria témporum. Exstant eius advérsus hǽreses libri quinque, in quorum tértio libro grave imprímis atque præclárum de Romána Ecclésia, deque illíus episcopórum successióne, divínæ traditióni fidéli, perpétua, certíssima custóde, testimónium dixit. Atque ad hanc, dixit, Ecclésiam propter potiórem principalitátem necésse est omnem conveníre Ecclésiam, hoc est eos qui sunt úndique fidéles. Martýrio coronátus, migrávit in cælum anno salútis ducentésimo secúndo.

50. In Commemoratione B. Mariae Virg. de Monte Carmelo (16 iulii):

a) in Breviario, post orationem, ponatur sequens rubrica: Si Commemoratio B. Mariae Virg. de Monte Carmelo venerit in sabbato, fit quidem Officium de S. Maria in sabbato, sed antiphona ad Benedictus, et oratio ad omnes Horas dicuntur ut supra;

b) in Missali autem ponatur sequens rubrica: Si Commemoratio B. Mariae Virg. de Monte Carmelo venerit in sabbato, Missa dici potest aut de sancta Maria in sabbato, aut propria de Commemoratione B. Mariae Virg. de Monte Carmelo. VARIATIONES IN BREVIARIO ET MISSALI 65

51. In festo S. Laurentii de Brundusio, Conf. et Eccl. Doct. (21 iulii), ponatur sequens lectio propria:

Lectio III

Lauréntius, Brundúsii in Apúlia natus, aduléscens Ordinem Fratrum Minórum Capuccinórum ingréssus, philosóphiam ac theológiam pénitus dídicit, complúres autem linguas et antíquas et recentióres cálluit. Sacérdos inaugurátus, prædicándi munus suscépit, quod per totam fere Itáliam aliásque Európæ regiónes indeféssus obívit. Singulári prudéntia consiliíque dono prǽditus, univérso Ordini regéndo præféctus est, et a Summis Pontifícibus sæpe adhíbitus ad gravíssimas obeúndas legatiónes. Atque eius potíssimum opera efféctum est, ut príncipes christiáni cópias suas consociáverint contra ingruéntes Turcárum turmas: quibúscum exércitus christiánus in Hungária congréssus, Lauréntio præeúnte cum cruce, mílites ducésque cohortánte, celebérrimam rétulit victóriam. Inter tot vero tantáque negótia, religiósi hóminis virtútes heróico modo cóluit. Quidquid supérerat témporis, oratióni impéndens, vitam interiórem cum extérna actuositáte mirífice coniúnxit. Tandem Olisipóne, quo a pópulo neapolitáno orátor ad regem Hispániae missus fúerat, libertátis christiánæ et iustítiæ strénuus assértor, quasi in acie occúbuit anno millésimo sexcentésimo undevicésimo. Multa relíquit scripta ad fidem cathólicam advérsus hǽreses defendéndam, et ad sacras Lítteras explanándas. Eum Leo Papa décimus tértius in Sanctórum númerum rétulit, Ioánnes vero Papa vigésimus tértius univérsæ Ecclésiæ Doctórem declarávit.

52. In festo Transfigurationis Domini (6 augusti) psalmus 88, Grátias Dómini in ætérnum cantábo (Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo) qui occurrit in tertio Nocturno, dimittitur post versum Nam Dómini est clípeus noster, * et Sancti Israël Rex noster (Quia Dómini est assúmptio nostra, * et sancti Israël regis nostri).

53. In festo S. Philippi Benitii Conf. (23 augusti), ponatur sequens lectio propria:

Lectio III

Philíppus, e nóbili Benitiórum família Floréntiæ natus, singulári visióne a beatíssima Vírgine in Servórum suórum famíliam, nuper institútam, est vocátus. Primum in Senárii montis antrum concéssit, ubi ásperam quidem iugi córporis castigatióne, sed Christi Dómini cruciátuum meditatióne, suávem duxit vitam; deínde per univérsam fere Európam magnámque Asiæ partem sodalícia septem dolórum Dei Matris instítuit. Sui Ordinis Generális invítus renuntiátus, divínæ caritátis ardóre veheménter accénsus, plúrimas Itáliæ urbes concúrsans, gliscéntes in eis cívium discórdias compósuit, multásque ad Románi Pontíficis obediéntiam revocávit, et perditíssimos hómines ad poeniténtiam perdúxit. Dénique Tudérti, anno millésimo ducentésimo octogésimo quinto, in Christi Dómini e cruce pendéntis ampléxu, quem suum appellábat librum, sanctíssime ex hac vita migrávit. Eum Clemens décimus, Póntífex máximus, Sanctórum número adscrípsit.

54. In festo B. Mariae Virg. a Rosario (7 octobris), hymnus Caelestis aulae nuntius, qui in Breviario I Vesperis assignabatur, nisi I Vesperae alicubi dicendae sint, praemittitur hymno Matutini, omissa conelusione.

55. Pro festo S. Antonii Mariae Claret, ponantur hae partes propriae:

Oratio

Deus, qui beátum Antónium Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, apostólicis virtútibus sublimásti, et per eum novas in Ecclésia clericórum ac vírginum famílias collegísti: concéde, quǽsumus; ut, eius dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, animárum salútem quǽrere iúgiter studeámns. Per Dóminum.

Lectio III

Antónius María Claret, Salléntii in Hispánia, piis honestísque paréntibus natus, adoléscens textóriam artem exércuit, sed dein, sacerdótio auctus, primum paroeciále ministérium excóluit, póstea vero Romam venit ut a Propagándæ Fídei Congregatióne ad éxteras missiónes mitterétur. Sed, Deo disponénte, Hispániam revérsus, missionárius apostólicus Cataláuniam, et Fortunátas Insulas peragrávit. Bonórum librórum scriptor fecúndus, Congregatiónem quoque Filiórum Immaculáti Cordis Maríæ fundávit. Archiepiscopáli sedi Sancti Iacóbi in Cuba præféctus, zelántis Pastóris virtútibus mire effúlsit; seminárium restítuit, doctrínam et disciplínam clericórum promóvit, ópera sociália cóndidit, pro christiána filiárum institutióne Soróres Docéntes a María Immaculáta instítuit. Matríti demum accersítus, ut Hispaniárum Regínæ a confessiónibus et in gravíssimis ecclesiásticis negótiis a consíliis esset, austeritátis omniúmque virtútum exímium prǽbuit exémplar. In Vaticáno Concílio Románi Pontíficis infallibilitátem strénue deféndit. Devotiónem erga Sanctíssimum Sacraméntum et Cor Maríæ Immaculátum eiúsque Rosárium mirífice propagávit. Tandem, apud Fontem Frígidum, in Gállia, exsul móritur, anno millésimo octigentésimo septuagésimo. Quem, miráculis clarum, Pius Papa undécimus Beatórum, Pius vero duodécimus Sanctórum fastis adscrípsit.

Missa Sacerdotes tui, de Communi Conf. Pont. II loco, cum oratione propria, ut supra.

56. In festo S. Raphaëlis Archangeli (24 octobris), ad Matutinum dicuntur tres lectiones de libro Tobiae, quae olim primo Nocturno erant assignatae, cum primo et secundo responsorio ibidem notatis.

57. In festo D. N. Iesu Christi Regis, in tertio Nocturno, altera pars psalmi 88 Si derelíquerint fílii eius (Si autem derelíquerint fílii eius) dimittitur post versum Ut luna quæ manet in ætérnum, * testis in cælo fidélis (Et thronus eius sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, * et testis in cælo fidélis).

58. Vesperae defunctorum, cum suo Completorio proprio, diei 1 novembris olim assignatae, transferuntur in Commemorationem omnium Fidelium defunctorum; sed si concurrant cum dominica, vel festo I classis, Officium Commemorationis omnium Fidelium defunctorum cessat post Nonam. VARIATIONES IN MARTYROLOGIO 66

Celebratio tamen Vesperarum defunctorum post II Vesperas diei 1 novembris, quae pro pietate fidelium peragi consuevit, continuari potest, una cum aliis piis exercitiis forsitan consuetudine traditis, tamquam peculiare pietatis obsequium.

VI Variationes in communi Sanctorum

59. In hymno Iste Confessor, tertius versus erit semper Meruit supremos laudis honores.

60. In Communi Dedicationis ecclesiae, in initio, ponatur sequens rubrica: Festum Dedicationis ecclesiae est festum Domini.

In ipso die Dedicationis ecclesiae, dicitur Officium de die liturgico occurrenti usque ad Nonam.

Ante reliquias Sanctorum, in altari ecclesiae consecrandae includendas, si commode fieri potest, celebrantur Vigiliae, et cantetur vel dicatur Matutinum, cum tribus Nocturnis, in honorem Sanctorum Martyrum, quorum reliquiae sunt recondendae. Invitentur quoque fideles ut his Vigiliis participent.

Qui vero Officio divino tenentur, obligationi suae satisfaciunt, pro Matutino, recitatione Nocturnorum in honorem Sanctorum Martyrum, in Vigiliis peracta.

A Vesperis ipsius diei Dedicationis, dicitur Officium de Dedicatione ecclesiae, quod protrahitur usque ad Completorium diei sequentis, et dicitur ad modum Officii festi I classis.

61. Officium votivum defunctorum, sive cum unico Nocturno, sive cum tribus recitetur, inchoatur semper cum invitatorio et suo psalmo; et, si dicitur pro defunctis in genere, concluditur cum oratione Fidelium.

VII Variationes in Missis

et orationibus votivis ad diversa

62. Missa votiva «Contra paganos» inscribatur «Missa pro Ecclesiae defensione»; Missa autem «Ad tollendum schisma» abhinc dicatur «Missa pro unitate Ecclesiae».

63. Inter orationes «diversas», oratio «Pro Imperatore romano» deleatur, et eius loco ponatur sequens:

Pro res publicas moderantibus

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, in cuius manu sunt ónmium potestátes et ómnium iura populórum: réspice benígnus ad eos, qui nos in potestáte regunt; ut ubíque terrárum, déxtera tua protegénte, et religiónis intégritas, et pátriæ secúritas indesinénter consístat. Per Dóminum.

Secreta

Propitiáre, Dómine, preces et hóstias famulórum tuórum, et propter nomen tuum pátriæ defénde rectóres; ut salus serviéntium tibi príncipum, pax tuórum possit esse populórum. Per Dóminum.

Postcommunio

Prótege, Dómine, fámulos tuos subsídiis pacis: et córporis et spirituálibus enútriens aliméntis, a cunctis hóstibus redde secúros. Per Dóminum.