Gn 1 1 In princípio creávit Deus cælum et terram. Gn 1 2 Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ erant super fáciem abýssi: et Spíritus Dei ferebátur super aquas. Gn 1 3 Dixítque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. Gn 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divísit lucem a ténebris. Gn 1 5 Appellavítque lucem Diem, et ténebras Noctem: factúmque est véspere et mane, dies unus. Gn 1 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmaméntum in médio aquárum: et dívidat aquas ab aquis. Gn 1 7 Et fecit Deus firmaméntum, divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita. Gn 1 8 Vocavítque Deus firmaméntum, Cælum: et factum est véspere et mane, dies secúndus. Gn 1 9 Dixit vero Deus: Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appáreat árida. Et factum est ita. Gn 1 10 Et vocávit Deus áridam Terram, congregationésque aquárum appellávit Mária. Et vidit Deus quod esset bonum. Gn 1 11 Et ait: Gérminet terra herbam viréntem, et faciéntem semen, et lignum pomíferum fáciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetípso sit super terram. Et factum est ita. Gn 1 12 Et prótulit terra herbam viréntem, et faciéntem semen iuxta genus suum, lignúmque fáciens fructum, et habens unumquódque seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Gn 1 13 Et factum est véspere et mane, dies tértius. Gn 1 14 Dixit autem Deus: Fiant luminária in firmaménto cæli, et dívidant diem ac noctem, et sint in signa et témpora, et dies et annos: Gn 1 15 ut lúceant in firmaménto cæli, et illúminent terram. Et factum est ita. Gn 1 16 Fecítque Deus duo luminária magna: lumináre maius, ut præésset diéi: et lumináre minus, ut præésset nocti: et stellas. Gn 1 17 Et pósuit eas in firmaménto cæli, ut lucérent super terram, Gn 1 18 et præéssent diéi ac nocti, et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Gn 1 19 Et factum est véspere et mane, dies quartus. Gn 1 20 Dixit étiam Deus: Prodúcant aquæ réptile ánimæ vivéntis, et volátile super terram sub firmaménto cæli. Gn 1 21 Creavítque Deus cete grándia, et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam prodúxerant aquæ in spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. Gn 1 22 Benedixítque eis, dicens: Créscite, et multiplicámini, et repléte aquas maris: avésque multiplicéntur super terram. Gn 1 23 Et factum est véspere et mane, dies quintus. Gn 1 24 Dixit quoque Deus: Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, iuménta, et reptília, et béstias terræ secúndum spécies suas. Factúmque est ita. Gn 1 25 Et fecit Deus béstias terræ iuxta spécies suas, et iuménta, et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, Gn 1 26 et ait: Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram: et præsit píscibus maris, et volatílibus cæli, et béstiis, universǽque terræ, omníque réptili, quod movétur in terra. Gn 1 27 Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam: ad imáginem Dei creávit illum, másculum et féminam creávit eos. Gn 1 28 Benedixítque illis Deus, et ait: Créscite et multiplicámini, et repléte terram, et subícite eam, et dominámini píscibus maris, et volatílibus cæli, et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram. Gn 1 29 Dixítque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram, et univérsa ligna quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam: Gn 1 30 et cunctis animántibus terræ, omníque vólucri cæli, et univérsis quæ movéntur in terra, et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum. Et factum est ita. Gn 1 31 Vidítque Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus. Gn 2 1 Igitur perfécti sunt cæli et terra, et omnis ornátus eórum. Gn 2 2 Complevítque Deus die séptimo opus suum quod fécerat: et requiévit die séptimo ab univérso ópere quod patrárat. Gn 2 3 Et benedíxit diéi séptimo, et sanctificávit illum, quia in ipso cessáverat ab omni ópere suo quod creávit Deus ut fáceret. Gn 2 4 Istæ sunt generatiónes cæli et terræ, quando creáta sunt, in die quo fecit Dóminus Deus cælum et terram, Gn 2 5 et omne virgúltum agri ántequam orirétur in terra, omnémque herbam regiónis priúsquam germináret: non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat qui operarétur terram: Gn 2 6 sed fons ascendébat e terra, írrigans univérsam superfíciem terræ. Gn 2 7 Formávit ígitur Dóminus Deus hóminem de limo terræ, et inspirávit in fáciem eius spiráculum vitæ, et factus est homo in ánimam vivéntem. Gn 2 8 Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis a princípio, in quo pósuit hóminem quem formáverat. Gn 2 9 Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescéndum suáve: lignum étiam vitæ in médio paradísi, lignúmque sciéntiæ boni et mali. Gn 2 10 Et flúvius egrediebátur de loco voluptátis ad irrigándum paradísum, qui inde divíditur in quátuor cápita. Gn 2 11 Nomen uni Phison: ipse est qui círcuit omnem terram Hévilath, ubi náscitur aurum: Gn 2 12 et aurum terræ illíus óptimum est: ibi invenítur bdéllium, et lapis onýchinus. Gn 2 13 Et nomen flúvii secúndi Gehon: ipse est qui círcumit omnem terram Æthiópiæ. Gn 2 14 Nomen vero flúminis tértii, Tigris: ipse vadit contra Assýrios. Flúvius autem quartus, ipse est Euphrátes. Gn 2 15 Tulit ergo Dóminus Deus hóminem, et pósuit eum in paradíso voluptátis, ut operarétur, et custodíret illum: Gn 2 16 præcepítque ei, dicens: Ex omni ligno paradísi cómede: Gn 2 17 de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas: in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris. Gn 2 18 Dixit quoque Dóminus Deus: Non est bonum esse hóminem solum: faciámus ei adiutórium símile sibi. Gn 2 19 Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus terræ, et univérsis volatílibus cæli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea: omne enim quod vocávit Adam ánimæ vivéntis, ipsum est nomen eius. Gn 2 20 Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta animántia, et univérsa volatília cæli, et omnes béstias terræ: Adæ vero non inveniebátur adiútor símilis eius. Gn 2 21 Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam: cumque obdormísset, tulit unam de costis eius, et replévit carnem pro ea. Gn 2 22 Et ædificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem: et addúxit eam ad Adam. Gn 2 23 Dixítque Adam: Hoc nunc os ex óssibus meis, et caro de carne mea: hæc vocábitur Virágo, quóniam de viro sumpta est. Gn 2 24 Quam ob rem relínquet homo patrem suum, et matrem, et adhærébit uxóri suæ: et erunt duo in carne una. Gn 2 25 Erat autem utérque nudus, Adam scílicet et uxor eius: et non erubescébant. Gn 3 1 Sed et serpens erat callídior cunctis animántibus terræ quæ fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: Cur præcépit vobis Deus ut non comederétis de omni ligno paradísi? Gn 3 2 Cui respóndit múlier: De fructu lignórum, quæ sunt in paradíso, véscimur: Gn 3 3 de fructu vero ligni quod est in médio paradísi, præcépit nobis Deus ne comederémus, et ne tangerémus illud, ne forte moriámur. Gn 3 4 Dixit autem serpens ad mulíerem: Nequáquam morte moriémini. Gn 3 5 Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut dii, sciéntes bonum et malum. Gn 3 6 Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum, et pulchrum óculis, aspectúque delectábile: et tulit de fructu illíus, et comédit: dedítque viro suo, qui comédit. Gn 3 7 Et apérti sunt óculi ambórum: cumque cognovíssent se esse nudos, consuérunt fólia ficus, et fecérunt sibi perizómata. Gn 3 8 Et cum audíssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor eius a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi. Gn 3 9 Vocavítque Dóminus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Gn 3 10 Qui ait: Vocem tuam audívi in paradíso, et tímui, eo quod nudus essem, et abscóndi me. Gn 3 11 Cui dixit: Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præcéperam tibi ne coméderes, comedísti? Gn 3 12 Dixítque Adam: Múlier, quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi. Gn 3 13 Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: Quare hoc fecísti? Quæ respóndit: Serpens decépit me, et comédi. Gn 3 14 Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia, et béstias terræ: super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. Gn 3 15 Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus: ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo eius. Gn 3 16 Mulíeri quoque dixit: Multiplicábo ærúmnas tuas, et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et sub viri potestáte eris, et ipse dominábitur tui. Gn 3 17 Adæ vero dixit: Quia audísti vocem uxóris tuæ, et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi ne coméderes, maledícta terra in ópere tuo: in labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ. Gn 3 18 Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbam terræ. Gn 3 19 In sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in púlverem revertéris. Gn 3 20 Et vocávit Adam nomen uxóris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctórum vivéntium. Gn 3 21 Fecit quoque Dóminus Deus Adæ et uxóri eius túnicas pellíceas, et índuit eos: Gn 3 22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat étiam de ligno vitæ, et cómedat, et vivat in ætérnum. Gn 3 23 Et emísit eum Dóminus Deus de paradíso voluptátis, ut operarétur terram de qua sumptus est. Gn 3 24 Eiecítque Adam: et collocávit ante paradísum voluptátis chérubim, et flámmeum gládium, atque versátilem, ad custodiéndam viam ligni vitæ. Gn 4 1 Adam vero cognóvit uxórem suam Hevam, quæ concépit et péperit Cain, dicens: Possédi hóminem per Deum. Gn 4 2 Rursúmque péperit fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor óvium, et Cain agrícola. Gn 4 3 Factum est autem post multos dies ut offérret Cain de frúctibus terræ múnera Dómino. Gn 4 4 Abel quoque óbtulit de primogénitis gregis sui, et de adípibus eórum: et respéxit Dóminus ad Abel, et ad múnera eius. Gn 4 5 Ad Cain vero, et ad múnera illíus non respéxit: iratúsque est Cain veheménter, et cóncidit vultus eius. Gn 4 6 Dixítque Dóminus ad eum: Quare irátus es? et cur cóncidit fácies tua? Gn 4 7 Nonne si bene égeris, recípies: sin autem male, statim in fóribus peccátum áderit? sed sub te erit appetítus eius, et tu domináberis illíus. Gn 4 8 Dixítque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediámur foras. Cumque essent in agro, consurréxit Cain advérsus fratrem suum Abel, et interfécit eum. Gn 4 9 Et ait Dóminus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respóndit: Néscio: num custos fratris mei sum ego? Gn 4 10 Dixítque ad eum: Quid fecísti? vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra. Gn 4 11 Nunc ígitur maledíctus eris super terram, quæ apéruit os suum, et suscépit sánguinem fratris tui de manu tua. Gn 4 12 Cum operátus fúeris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et prófugus eris super terram. Gn 4 13 Dixítque Cain ad Dóminum: Maior est iníquitas mea, quam ut véniam mérear. Gn 4 14 Ecce éicis me hódie a fácie terræ, et a fácie tua abscóndar, et ero vagus et prófugus in terra: omnis ígitur qui invénerit me, occídet me. Gn 4 15 Dixítque ei Dóminus: Nequáquam ita fiet: sed omnis qui occíderit Cain, séptuplum puniétur. Posuítque Dóminus Cain signum, ut non interfíceret eum omnis qui invenísset eum. Gn 4 16 Egressúsque Cain a fácie Dómini, habitávit prófugus in terra ad orientálem plagam Eden. Gn 4 17 Cognóvit autem Cain uxórem suam, quæ concépit, et péperit Henoch: et ædificávit civitátem, vocavítque nomen eius ex nómine fílii sui, Henoch. Gn 4 18 Porro Henoch génuit Irad, et Irad génuit Mavíael, et Mavíael génuit Mathúsael, et Mathúsael génuit Lamech. Gn 4 19 Qui accépit duas uxóres, nomen uni Ada, et nomen álteri Sella. Gn 4 20 Genuítque Ada Iabel, qui fuit pater habitántium in tentóriis, atque pastórum. Gn 4 21 Et nomen fratris eius Iubal: ipse fuit pater canéntium cíthara et órgano. Gn 4 22 Sella quoque génuit Tubálcain, qui fuit malleátor et faber in cuncta ópera æris et ferri. Soror vero Tubálcain, Nóema. Gn 4 23 Dixítque Lamech uxóribus suis Adæ et Sellæ: Audíte vocem meam, uxóres Lamech: auscultáte sermónem meum: quóniam occídi virum in vulnus meum, et adolescéntulum in livórem meum. Gn 4 24 Séptuplum últio dábitur de Cain: de Lamech vero septuágies sépties. Gn 4 25 Cognóvit quoque adhuc Adam uxórem suam: et péperit fílium, vocavítque nomen eius Seth, dicens: Pósuit mihi Deus semen áliud pro Abel, quem occídit Cain. Gn 4 26 Sed et Seth natus est fílius, quem vocávit Enos: iste cœpit invocáre nomen Dómini. Gn 5 1 Hic est liber generatiónis Adam. In die qua creávit Deus hóminem, ad similitúdinem Dei fecit illum. Gn 5 2 Másculum et féminam creávit eos, et benedíxit illis: et vocávit nomen eórum Adam, in die quo creáti sunt. Gn 5 3 Vixit autem Adam centum trigínta annis: et génuit ad imáginem et similitúdinem suam, vocavítque nomen eius Seth. Gn 5 4 Et facti sunt dies Adam, postquam génuit Seth, octingénti anni: genuítque fílios et fílias. Gn 5 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongénti trigínta, et mórtuus est. Gn 5 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et génuit Enos. Gn 5 7 Vixítque Seth, postquam génuit Enos, octingéntis septem annis, genuítque fílios et fílias. Gn 5 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentórum duódecim annórum, et mórtuus est. Gn 5 9 Vixit vero Enos nonagínta annis, et génuit Cáinan. Gn 5 10 Post cuius ortum vixit octingéntis quíndecim annis, et génuit fílios et fílias. Gn 5 11 Factíque sunt omnes dies Enos nongénti quinque anni, et mórtuus est. Gn 5 12 Vixit quoque Cáinan septuagínta annis, et génuit Maláleel. Gn 5 13 Et vixit Cáinan, postquam génuit Maláleel, octingéntis quadragínta annis, genuítque fílios et fílias. Gn 5 14 Et facti sunt omnes dies Cáinan nongénti decem anni, et mórtuus est. Gn 5 15 Vixit autem Maláleel sexagínta quinque annis, et génuit Iared. Gn 5 16 Et vixit Maláleel, postquam génuit Iared, octingéntis trigínta annis, et génuit fílios et fílias. Gn 5 17 Et facti sunt omnes dies Maláleel octingénti nonagínta quinque anni, et mórtuus est. Gn 5 18 Vixítque Iared centum sexagínta duóbus annis, et génuit Henoch. Gn 5 19 Et vixit Iared, postquam génuit Henoch, octingéntis annis, et génuit fílios et fílias. Gn 5 20 Et facti sunt omnes dies Iared nongénti sexagínta duo anni, et mórtuus est. Gn 5 21 Porro Henoch vixit sexagínta quinque annis, et génuit Mathúsalam. Gn 5 22 Et ambulávit Henoch cum Deo: et vixit, postquam génuit Mathúsalam, trecéntis annis, et génuit fílios et fílias. Gn 5 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecénti sexagínta quinque anni. Gn 5 24 Ambulavítque cum Deo, et non appáruit: quia tulit eum Deus. Gn 5 25 Vixit quoque Mathúsala centum octogínta septem annis, et génuit Lamech. Gn 5 26 Et vixit Mathúsala, postquam génuit Lamech, septingéntis octogínta duóbus annis, et génuit fílios et fílias. Gn 5 27 Et facti sunt omnes dies Mathúsala nongénti sexagínta novem anni, et mórtuus est. Gn 5 28 Vixit autem Lamech centum octogínta duóbus annis, et génuit fílium: Gn 5 29 vocavítque nomen eius Noë, dicens: Iste consolábitur nos ab opéribus et labóribus mánuum nostrárum in terra, cui maledíxit Dóminus. Gn 5 30 Vixítque Lamech, postquam génuit Noë, quingéntis nonagínta quinque annis, et génuit fílios et fílias. Gn 5 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingénti septuagínta septem anni, et mórtuus est. Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Iapheth. Gn 6 1 Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent, Gn 6 2 vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant. Gn 6 3 Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum. Gn 6 4 Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi. Gn 6 5 Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore, Gn 6 6 pœnítuit eum quod hóminem fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus, Gn 6 7 Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos. Gn 6 8 Noë vero invénit grátiam coram Dómino. Gn 6 9 Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir iustus atque perféctus fuit in generatiónibus suis: cum Deo ambulávit. Gn 6 10 Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Iapheth. Gn 6 11 Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte. Gn 6 12 Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram), Gn 6 13 dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra. Gn 6 14 Fac tibi arcam de lignis lævigátis: mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus. Gn 6 15 Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus. Gn 6 16 Fenéstram in arca fácies, et in cúbito consummábis summitátem eius: óstium autem arcæ pones ex látere: deórsum, cœnácula et trístega fácies in ea. Gn 6 17 Ecce ego addúcam aquas dilúvii super terram, ut interfíciam omnem carnem, in qua spíritus vitæ est subter cælum: univérsa quæ in terra sunt, consuméntur. Gn 6 18 Ponámque fœdus meum tecum: et ingrediéris arcam tu et fílii tui, uxor tua, et uxóres filiórum tuórum tecum. Gn 6 19 Et ex cunctis animántibus univérsæ carnis bina indúces in arcam, ut vivant tecum: masculíni sexus et feminíni. Gn 6 20 De volúcribus iuxta genus suum, et de iuméntis in génere suo, et ex omni réptili terræ secúndum genus suum: bina de ómnibus ingrediéntur tecum, ut possint vívere. Gn 6 21 Tolles ígitur tecum ex ómnibus escis, quæ mandi possunt, et comportábis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. Gn 6 22 Fecit ígitur Noë ómnia quæ præcéperat illi Deus. Gn 7 1 Dixítque Dóminus ad eum: Ingrédere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatióne hac. Gn 7 2 Ex ómnibus animántibus mundis tolle septéna et septéna, másculum et féminam: de animántibus vero immúndis duo et duo, másculum et féminam. Gn 7 3 Sed et de volatílibus cæli septéna et septéna, másculum et féminam: ut salvétur semen super fáciem univérsæ terræ. Gn 7 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus: et delébo omnem substántiam, quam feci, de superfície terræ. Gn 7 5 Fecit ergo Noë ómnia quæ mandáverat ei Dóminus. Gn 7 6 Erátque sexcentórum annórum quando dilúvii aquæ inundavérunt super terram. Gn 7 7 Et ingréssus est Noë et fílii eius, uxor eius et uxóres filiórum eius cum eo in arcam propter aquas dilúvii. Gn 7 8 De animántibus quoque mundis et immúndis, et de volúcribus, et ex omni quod movétur super terram, Gn 7 9 duo et duo ingréssa sunt ad Noë in arcam, másculus et fémina, sicut præcéperat Dóminus Noë. Gn 7 10 Cumque transíssent septem dies, aquæ dilúvii inundavérunt super terram. Gn 7 11 Anno sexcentésimo vitæ Noë, mense secúndo, séptimo décimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abýssi magnæ, et cataráctæ cæli apértæ sunt: Gn 7 12 et facta est plúvia super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus. Gn 7 13 In artículo diéi illíus ingréssus est Noë, et Sem, et Cham, et Iapheth fílii eius: uxor illíus, et tres uxóres filiórum eius cum eis in arcam: Gn 7 14 ipsi et omne ánimal secúndum genus suum, universáque iuménta in génere suo, et omne quod movétur super terram in génere suo, cunctúmque volátile secúndum genus suum, univérsæ aves, omnésque vólucres, Gn 7 15 ingréssæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spíritus vitæ. Gn 7 16 Et quæ ingréssa sunt, másculus et fémina ex omni carne introiérunt, sicut præcéperat ei Deus: et inclúsit eum Dóminus déforis. Gn 7 17 Factúmque est dilúvium quadragínta diébus super terram: et multiplicátæ sunt aquæ, et elevavérunt arcam in sublíme a terra. Gn 7 18 Veheménter enim inundavérunt, et ómnia replevérunt in superfície terræ: porro arca ferebátur super aquas. Gn 7 19 Et aquæ prævaluérunt nimis super terram: opertíque sunt omnes montes excélsi sub univérso cælo. Gn 7 20 Quíndecim cúbitis áltior fuit aqua super montes, quos operúerat. Gn 7 21 Consumptáque est omnis caro quæ movebátur super terram, vólucrum, animántium, bestiárum, omniúmque reptílium, quæ reptant super terram: univérsi hómines, Gn 7 22 et cuncta, in quibus spiráculum vitæ est in terra, mórtua sunt. Gn 7 23 Et delévit omnem substántiam quæ erat super terram, ab hómine usque ad pecus, tam réptile quam vólucres cæli: et deléta sunt de terra. Remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. Gn 7 24 Obtinuerúntque aquæ terram centum quinquagínta diébus. Gn 8 1 Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium, et ómnium iumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ. Gn 8 2 Et clausi sunt fontes abýssi, et cataráctæ cæli: et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. Gn 8 3 Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. Gn 8 4 Requievítque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis, super montes Arméniæ. Gn 8 5 At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem: décimo enim mense, primo die mensis, apparuérunt cacúmina móntium. Gn 8 6 Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noë fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum, Gn 8 7 qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram. Gn 8 8 Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret si iam cessássent aquæ super fáciem terræ. Gn 8 9 Quæ cum non invenísset ubi requiésceret pes eius, revérsa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super univérsam terram: extendítque manum, et apprehénsam íntulit in arcam. Gn 8 10 Exspectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca. Gn 8 11 At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo: intelléxit ergo Noë quod cessássent aquæ super terram. Gn 8 12 Exspectavítque nihilóminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum. Gn 8 13 Igitur sexcentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminútæ sunt aquæ super terram: et apériens Noë tectum arcæ, aspéxit, vidítque quod exsiccáta esset superfícies terræ. Gn 8 14 Mense secúndo, séptimo et vigésimo die mensis arefácta est terra. Gn 8 15 Locútus est autem Deus ad Noë, dicens: Gn 8 16 Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. Gn 8 17 Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam. Gn 8 18 Egréssus est ergo Noë, et fílii eius: uxor illíus, et uxóres filiórum eius cum eo. Gn 8 19 Sed et ómnia animántia, iuménta, et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca. Gn 8 20 Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre. Gn 8 21 Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines: sensus enim et cogitátio humáni cordis in malum prona sunt ab adolescéntia sua: non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem sicut feci. Gn 8 22 Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiéscent. Gn 9 1 Benedixítque Deus Noë et fíliis eius. Et dixit ad eos: Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. Gn 9 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animália terræ, et super omnes vólucres cæli, cum univérsis quæ movéntur super terram: omnes pisces maris mánui vestræ tráditi sunt. Gn 9 3 Et omne, quod movétur et vivit, erit vobis in cibum: quasi ólera viréntia trádidi vobis ómnia. Gn 9 4 Excépto, quod carnem cum sánguine non comedétis. Gn 9 5 Sánguinem enim animárum vestrárum requíram de manu cunctárum bestiárum: et de manu hóminis, de manu viri, et fratris eius requíram ánimam hóminis. Gn 9 6 Quicúmque effúderit humánum sánguinem, fundétur sanguis illíus: ad imáginem quippe Dei factus est homo. Gn 9 7 Vos autem créscite et multiplicámini, et ingredímini super terram, et impléte eam. Gn 9 8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad fílios eius cum eo: Gn 9 9 Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos: Gn 9 10 et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum, tam in volúcribus quam in iuméntis et pecúdibus terræ cunctis, quæ egréssa sunt de arca, et univérsis béstiis terræ. Gn 9 11 Státuam pactum meum vobíscum, et nequáquam ultra interficiétur omnis caro aquis dilúvii, neque erit deínceps dilúvium díssipans terram. Gn 9 12 Dixítque Deus: Hoc signum fœ́deris quod do inter me et vos, et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum in generatiónes sempitérnas: Gn 9 13 arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram. Gn 9 14 Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus: Gn 9 15 et recordábor fœ́deris mei vobíscum, et cum omni ánima vivénte quæ carnem végetat: et non erunt ultra aquæ dilúvii ad deléndum univérsam carnem. Gn 9 16 Erítque arcus in núbibus, et vidébo illum, et recordábor fœ́deris sempitérni quod pactum est inter Deum et omnem ánimam vivéntem univérsæ carnis quæ est super terram. Gn 9 17 Dixítque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœ́deris, quod constítui inter me et omnem carnem super terram. Gn 9 18 Erant ergo fílii Noë, qui egréssi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chánaan. Gn 9 19 Tres isti fílii sunt Noë: et ab his disseminátum est omne genus hóminum super univérsam terram. Gn 9 20 Cœpítque Noë vir agrícola exercére terram, et plantávit víneam. Gn 9 21 Bibénsque vinum inebriátus est, et nudátus in tabernáculo suo. Gn 9 22 Quod cum vidísset Cham, pater Chánaan, verénda scílicet patris sui esse nudáta, nuntiávit duóbus frátribus suis foras. Gn 9 23 At vero Sem et Iapheth pállium imposuérunt húmeris suis, et incedéntes retrórsum, operuérunt verénda patris sui: faciésque eórum avérsæ erant, et patris virília non vidérunt. Gn 9 24 Evígilans autem Noë ex vino, cum didicísset quæ fécerat ei fílius suus minor, Gn 9 25 ait: Maledíctus Chánaan, servus servórum erit frátribus suis. Gn 9 26 Dixítque: Benedíctus Dóminus Deus Sem, sit Chánaan servus eius. Gn 9 27 Dilátet Deus Iapheth, et hábitet in tabernáculis Sem, sitque Chánaan servus eius. Gn 9 28 Vixit autem Noë post dilúvium trecéntis quinquagínta annis. Gn 9 29 Et impléti sunt omnes dies eius nongentórum quinquagínta annórum: et mórtuus est. Gn 10 1 Hæ sunt generatiónes filiórum Noë, Sem, Cham et Iapheth: natíque sunt eis fílii post dilúvium. Gn 10 2 Fílii Iapheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. Gn 10 3 Porro fílii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogórma. Gn 10 4 Fílii autem Iavan: Elísa et Tharsis, Cetthim et Dódanim. Gn 10 5 Ab his divísæ sunt ínsulæ géntium in regiónibus suis, unusquísque secúndum linguam suam et famílias suas in natiónibus suis. Gn 10 6 Fílii autem Cham: Chus, et Mésraim et Phuth, et Chánaan. Gn 10 7 Fílii Chus: Saba, et Hevíla, et Sábatha, et Regma, et Sabátacha. Fílii Regma: Saba et Dadan. Gn 10 8 Porro Chus génuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, Gn 10 9 et erat robústus venátor coram Dómino. Ob hoc exívit provérbium: Quasi Nemrod robústus venátor coram Dómino. Gn 10 10 Fuit autem princípium regni eius Bábylon, et Arach et Achad, et Chalánne, in terra Sénnaar. Gn 10 11 De terra illa egréssus est Assur, et ædificávit Níniven, et platéas civitátis, et Chale. Gn 10 12 Resen quoque inter Níniven et Chale: hæc est cívitas magna. Gn 10 13 At vero Mésraim génuit Ludim, et Anámim et Láabim, Néphthuim, Gn 10 14 et Phétrusim, et Chásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim et Cáphtorim. Gn 10 15 Chánaan autem génuit Sidónem primogénitum suum, Hethǽum, Gn 10 16 et Iebusǽum, et Amorrhǽum, Gergesǽum, Gn 10 17 Hevǽum, et Aracǽum: Sinǽum, Gn 10 18 et Arádium, Samarǽum, et Amathǽum: et post hæc dissemináti sunt pópuli Chananæórum. Gn 10 19 Factíque sunt términi Chánaan veniéntibus a Sidóne Geráram usque Gazam, donec ingrediáris Sódomam et Gomórrham, et Adamam, et Sebóim usque Lesa. Gn 10 20 Hi sunt fílii Cham in cognatiónibus, et linguis, et generatiónibus, terrísque et géntibus suis. Gn 10 21 De Sem quoque nati sunt, patre ómnium filiórum Heber, fratre Iapheth maióre. Gn 10 22 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram. Gn 10 23 Fílii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. Gn 10 24 At vero Arpháxad génuit Sale, de quo ortus est Heber. Gn 10 25 Natíque sunt Heber fílii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diébus eius divísa sit terra: et nomen fratris eius Iectan. Gn 10 26 Qui Iectan génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, Iare, Gn 10 27 et Adúram, et Uzal, et Decla, Gn 10 28 et Ebal, et Abímael, Saba, Gn 10 29 et Ophir, et Hevíla, et Iobab: omnes isti, fílii Iectan. Gn 10 30 Et facta est habitátio eórum de Messa pergéntibus usque Sephar montem orientálem. Gn 10 31 Isti fílii Sem secúndum cognatiónes, et linguas, et regiónes in géntibus suis. Gn 10 32 Hæ famíliæ Noë iuxta pópulos et natiónes suas. Ab his divísæ sunt gentes in terra post dilúvium. Gn 11 1 Erat autem terra lábii uníus, et sermónum eorúmdem. Gn 11 2 Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sénnaar, et habitavérunt in eo. Gn 11 3 Dixítque alter ad próximum suum: Veníte, faciámus láteres, et coquámus eos igni. Habuerúntque láteres pro saxis, et bitúmen pro cæménto: Gn 11 4 et dixérunt: Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cuius culmen pertíngat ad cælum: et celebrémus nomen nostrum ántequam dividámur in univérsas terras. Gn 11 5 Descéndit autem Dóminus ut vidéret civitátem et turrim, quam ædificábant fílii Adam, Gn 11 6 et dixit: Ecce, unus est pópulus, et unum lábium ómnibus: cœperúntque hoc fácere, nec desístent a cogitatiónibus suis, donec eas ópere cómpleant. Gn 11 7 Veníte ígitur, descendámus, et confundámus ibi linguam eórum, ut non áudiat unusquísque vocem próximi sui. Gn 11 8 Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco in univérsas terras, et cessavérunt ædificáre civitátem. Gn 11 9 Et idcírco vocátum est nomen eius Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsæ terræ: et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem cunctárum regiónum. Gn 11 10 Hæ sunt generatiónes Sem: Sem erat centum annórum quando génuit Arpháxad, biénnio post dilúvium. Gn 11 11 Vixítque Sem, postquam génuit Arpháxad, quingéntis annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 12 Porro Arpháxad vixit trigínta quinque annis, et génuit Sale. Gn 11 13 Vixítque Arpháxad, postquam génuit Sale, trecéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 14 Sale quoque vixit trigínta annis, et génuit Heber. Gn 11 15 Vixítque Sale, postquam génuit Heber, quadringéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 16 Vixit autem Heber trigínta quátuor annis, et génuit Phaleg. Gn 11 17 Et vixit Heber postquam génuit Phaleg, quadringéntis trigínta annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 18 Vixit quoque Phaleg trigínta annis, et génuit Reu. Gn 11 19 Vixítque Phaleg, postquam génuit Reu, ducéntis novem annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 20 Vixit autem Reu trigínta duóbus annis, et génuit Sarug. Gn 11 21 Vixit quoque Reu, postquam génuit Sarug, ducéntis septem annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 22 Vixit vero Sarug trigínta annis, et génuit Nachor. Gn 11 23 Vixítque Sarug, postquam génuit Nachor, ducéntis annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 24 Vixit autem Nachor vigínti novem annis, et génuit Thare. Gn 11 25 Vixítque Nachor, postquam génuit Thare, centum decem et novem annis: et génuit fílios et fílias. Gn 11 26 Vixítque Thare septuagínta annis, et génuit Abram, et Nachor, et Aran. Gn 11 27 Hæ sunt autem generatiónes Thare: Thare génuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran génuit Lot. Gn 11 28 Mortuúsque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitátis suæ, in Ur Chaldæórum. Gn 11 29 Duxérunt autem Abram et Nachor uxóres: nomen uxóris Abram, Sárai: et nomen uxóris Nachor, Melcha fília Aran, patris Melchæ, et patris Ieschæ. Gn 11 30 Erat autem Sárai stérilis, nec habébat líberos. Gn 11 31 Tulit ítaque Thare Abram fílium suum, et Lot fílium Aran, fílium fílii sui, et Sárai nurum suam, uxórem Abram fílii sui, et edúxit eos de Ur Chaldæórum, ut irent in terram Chánaan: venerúntque usque Haran, et habitavérunt ibi. Gn 11 32 Et facti sunt dies Thare ducentórum quinque annórum, et mórtuus est in Haran. Gn 12 1 Dixit autem Dóminus ad Abram: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrábo tibi. Gn 12 2 Faciámque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus. Gn 12 3 Benedícam benedicéntibus tibi, et maledícam maledicéntibus tibi, atque in te benedicéntur univérsæ cognatiónes terræ. Gn 12 4 Egréssus est ítaque Abram sicut præcéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot: septuagínta quinque annórum erat Abram cum egrederétur de Haran. Gn 12 5 Tulítque Sárai uxórem suam, et Lot fílium fratris sui, universámque substántiam quam posséderant, et ánimas quas fécerant in Haran: et egréssi sunt ut irent in terram Chánaan. Cumque veníssent in eam, Gn 12 6 pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convállem illústrem: Chananǽus autem tunc erat in terra. Gn 12 7 Appáruit autem Dóminus Abram, et dixit ei: Sémini tuo dabo terram hanc. Qui ædificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei. Gn 12 8 Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum, ab occidénte habens Bethel, et ab oriénte Hai: ædificávit quoque ibi altáre Dómino, et invocávit nomen eius. Gn 12 9 Perrexítque Abram vadens, et ultra progrédiens ad merídiem. Gn 12 10 Facta est autem fames in terra: descendítque Abram in Ægýptum, ut peregrinarétur ibi: prævalúerat enim fames in terra. Gn 12 11 Cumque prope esset ut ingrederétur Ægýptum, dixit Sárai uxóri suæ: Novi quod pulchra sis múlier: Gn 12 12 et quod cum víderint te Ægýptii, dictúri sunt: Uxor ipsíus est: et interfícient me, et te reservábunt. Gn 12 13 Dic ergo, óbsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat ánima mea ob grátiam tui. Gn 12 14 Cum ítaque ingréssus esset Abram Ægýptum, vidérunt Ægýptii mulíerem quod esset pulchra nimis. Gn 12 15 Et nuntiavérunt príncipes Pharaóni, et laudavérunt eam apud illum: et subláta est múlier in domum Pharaónis. Gn 12 16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fuerúntque ei oves et boves et ásini, et servi et fámulæ, et ásinæ et caméli. Gn 12 17 Flagellávit autem Dóminus Pharaónem plagis máximis, et domum eius, propter Sárai uxórem Abram. Gn 12 18 Vocavítque Phárao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecísti mihi? quare non indicásti quod uxor tua esset? Gn 12 19 quam ob causam dixísti esse sorórem tuam, ut tóllerem eam mihi in uxórem? Nunc ígitur ecce coniux tua, áccipe eam, et vade. Gn 12 20 Præcepítque Phárao super Abram viris: et deduxérunt eum, et uxórem illíus, et ómnia quæ habébat. Gn 13 1 Ascéndit ergo Abram de Ægýpto, ipse et uxor eius, et ómnia quæ habébat, et Lot cum eo, ad austrálem plagam. Gn 13 2 Erat autem dives valde in possessióne auri et argénti. Gn 13 3 Reversúsque est per iter, quo vénerat, a merídie in Bethel, usque ad locum ubi prius fíxerat tabernáculum inter Bethel et Hai, Gn 13 4 in loco altáris quod fécerat prius: et invocávit ibi nomen Dómini. Gn 13 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuérunt greges óvium, et arménta, et tabernácula. Gn 13 6 Nec póterat eos cápere terra, ut habitárent simul: erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter. Gn 13 7 Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et Lot. Eo autem témpore Chananǽus et Pherezǽus habitábant in terra illa. Gn 13 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit iúrgium inter me et te, et inter pastóres meos et pastóres tuos: fratres enim sumus. Gn 13 9 Ecce univérsa terra coram te est: recéde a me, óbsecro: si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo: si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam. Gn 13 10 Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Iordánis, quæ univérsa irrigabátur ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórrham, sicut paradísus Dómini, et sicut Ægýptus veniéntibus in Segor. Gn 13 11 Elegítque sibi Lot regiónem circa Iordánem, et recéssit ab oriénte: divisíque sunt altérutrum a fratre suo. Gn 13 12 Abram habitávit in terra Chánaan: Lot vero morátus est in óppidis, quæ erant circa Iordánem, et habitávit in Sódomis. Gn 13 13 Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis. Gn 13 14 Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et merídiem, ad oriéntem et occidéntem. Gn 13 15 Omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum. Gn 13 16 Faciámque semen tuum sicut púlverem terræ: si quis potest hóminum numeráre púlverem terræ, semen quoque tuum numeráre póterit. Gn 13 17 Surge, et perámbula terram in longitúdine et in latitúdine sua: quia tibi datúrus sum eam. Gn 13 18 Movens ígitur tabernáculum suum Abram, venit, et habitávit iuxta convállem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavítque ibi altáre Dómino. Gn 14 1 Factum est autem in illo témpore, ut Amraphel rex Sénnaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorláhomor rex Elamitárum, et Thadal rex géntium Gn 14 2 inírent bellum contra Bara regem Sodomórum, et contra Bersa regem Gomórrhæ, et contra Sénnaab regem Adamæ, et contra Sémeber regem Séboim, contráque regem Balæ, ipsa est Segor. Gn 14 3 Omnes hi convenérunt in vallem Silvéstrem, quæ nunc est mare salis. Gn 14 4 Duódecim enim annis serviérunt Chodorláhomor, et tertiodécimo anno recessérunt ab eo. Gn 14 5 Igitur quartodécimo anno venit Chodorláhomor, et reges qui erant cum eo: percusserúntque Ráphaim in Astarothcárnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariáthaim, Gn 14 6 et Chorrǽos in móntibus Seir, usque ad campéstria Pharan, quæ est in solitúdine. Gn 14 7 Reversíque sunt, et venérunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percussérunt omnem regiónem Amalecitárum, et Amorrhǽum, qui habitábat in Asasónthamar. Gn 14 8 Et egréssi sunt rex Sodomórum, et rex Gomórrhæ, rexque Adamæ, et rex Séboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxérunt áciem contra eos in valle Silvéstri: Gn 14 9 scílicet advérsus Chodorláhomor regem Elamitárum, et Thadal regem Géntium, et Amraphel regem Sénnaar, et Arioch regem Ponti: quátuor reges advérsus quinque. Gn 14 10 Vallis autem Silvéstris habébat púteos multos bitúminis. Itaque rex Sodomórum, et Gomórrhæ terga vertérunt, ceciderúntque ibi: et qui remánserant, fugérunt ad montem. Gn 14 11 Tulérunt autem omnem substántiam Sodomórum et Gomórrhæ, et univérsa quæ ad cibum pértinent, et abiérunt: Gn 14 12 necnon et Lot, et substántiam eius, fílium fratris Abram, qui habitábat in Sódomis. Gn 14 13 Et ecce unus, qui eváserat, nuntiávit Abram Hebrǽo, qui habitábat in conválle Mambre Amorrhǽi, fratris Eschol, et fratris Aner: hi enim pepígerant fœdus cum Abram. Gn 14 14 Quod cum audísset Abram, captum vidélicet Lot fratrem suum, numerávit expedítos vernáculos suos trecéntos decem et octo: et persecútus est usque Dan. Gn 14 15 Et divísis sóciis, írruit super eos nocte: percussítque eos, et persecútus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damásci. Gn 14 16 Reduxítque omnem substántiam, et Lot fratrem suum cum substántia illíus, mulíeres quoque et pópulum. Gn 14 17 Egréssus est autem rex Sodomórum in occúrsum eius postquam revérsus est a cæde Chodorláhomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. Gn 14 18 At vero Melchísedech rex Salem, próferens panem et vinum, erat enim sacérdos Dei altíssimi, Gn 14 19 benedíxit ei, et ait: Benedíctus Abram Deo excélso, qui creávit cælum et terram: Gn 14 20 et benedíctus Deus excélsus, quo protegénte, hostes in mánibus tuis sunt. Et dedit ei décimas ex ómnibus. Gn 14 21 Dixit autem rex Sodomórum ad Abram: Da mihi ánimas, cétera tolle tibi. Gn 14 22 Qui respóndit ei: Levo manum meam ad Dóminum Deum excélsum possessórem cæli et terræ, Gn 14 23 quod a filo subtégminis usque ad corrígiam cáligæ, non accípiam ex ómnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditávi Abram: Gn 14 24 excéptis his, quæ comedérunt iúvenes, et pártibus virórum, qui venérunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accípient partes suas. Gn 15 1 His ítaque transáctis, factus est sermo Dómini ad Abram per visiónem dicens: Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis. Gn 15 2 Dixítque Abram: Dómine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque líberis, et fílius procuratóris domus meæ iste Damáscus Eliézer. Gn 15 3 Addidítque Abram: Mihi autem non dedísti semen, et ecce vernáculus meus, hæres meus erit. Gn 15 4 Statímque sermo Dómini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egrediétur de útero tuo, ipsum habébis herédem. Gn 15 5 Eduxítque eum foras, et ait illi: Súspice cælum, et númera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Gn 15 6 Crédidit Abram Deo, et reputátum est illi ad iustítiam. Gn 15 7 Dixítque ad eum: Ego Dóminus qui edúxi te de Ur Chaldæórum ut darem tibi terram istam, et possidéres eam. Gn 15 8 At ille ait: Dómine Deus, unde scire possum quod possessúrus sim eam? Gn 15 9 Et respóndens Dóminus: Sume, inquit, mihi vaccam triénnem, et capram trimam, et aríetem annórum trium, túrturem quoque et colúmbam. Gn 15 10 Qui tollens univérsa hæc, divísit ea per médium, et utrásque partes contra se altrínsecus pósuit: aves autem non divísit. Gn 15 11 Descenderúntque vólucres super cadávera, et abigébat eas Abram. Gn 15 12 Cumque sol occúmberet, sopor írruit super Abram, et horror magnus et tenebrósus invásit eum. Gn 15 13 Dictúmque est ad eum: Scito prænóscens quod peregrínum futúrum sit semen tuum in terra non sua, et subícient eos servitúti, et afflígent quadringéntis annis. Gn 15 14 Verúmtamen gentem, cui servitúri sunt, ego iudicábo: et post hæc egrediéntur cum magna substántia. Gn 15 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepúltus in senectúte bona. Gn 15 16 Generatióne autem quarta reverténtur huc: necdum enim complétæ sunt iniquitátes Amorrhæórum usque ad præsens tempus. Gn 15 17 Cum ergo occubuísset sol, facta est calígo tenebrósa, et appáruit clíbanus fumans, et lampas ignis tránsiens inter divisiónes illas. Gn 15 18 In illo die pépigit Dóminus fœdus cum Abram, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc a flúvio Ægýpti usque ad flúvium magnum Euphráten, Gn 15 19 Cinǽos, et Cenezǽos, Cedmonǽos, Gn 15 20 et Hethǽos, et Pherezǽos, Ráphaim quoque, Gn 15 21 et Amorrhǽos, et Chananǽos, et Gergesǽos, et Iebusǽos. Gn 16 1 Igitur Sárai, uxor Abram, non genúerat líberos: sed habens ancíllam Ægýptiam nómine Agar, Gn 16 2 dixit maríto suo: Ecce, conclúsit me Dóminus, ne párerem. Ingrédere ad ancíllam meam, si forte saltem ex illa suscípiam fílios. Cumque ille acquiésceret deprecánti, Gn 16 3 tulit Agar Ægýptiam ancíllam suam post annos decem quam habitáre cœ́perant in terra Chánaan: et dedit eam viro suo uxórem. Gn 16 4 Qui ingréssus est ad eam. At illa concepísse se videns, despéxit dóminam suam. Gn 16 5 Dixítque Sárai ad Abram: Iníque agis contra me: ego dedi ancíllam meam in sinum tuum, quæ videns quod concéperit, despéctui me habet: iúdicet Dóminus inter me et te. Gn 16 6 Cui respóndens Abram: Ecce, ait, ancílla tua in manu tua est, útere ea ut libet. Affligénte ígitur eam Sárai, fugam íniit. Gn 16 7 Cumque invenísset eam ángelus Dómini iuxta fontem aquæ in solitúdine, qui est in via Sur in desérto, Gn 16 8 dixit ad illam: Agar ancílla Sárai, unde venis? et quo vadis? Quæ respóndit: A fácie Sárai dóminæ meæ ego fúgio. Gn 16 9 Dixítque ei ángelus Dómini: Revértere ad dóminam tuam, et humiliáre sub manu illíus. Gn 16 10 Et rursum: Multíplicans, inquit, multiplicábo semen tuum, et non numerábitur præ multitúdine. Gn 16 11 Ac deínceps: Ecce, ait, concepísti, et páries fílium: vocabísque nomen eius Ismael, eo quod audíerit Dóminus afflictiónem tuam. Gn 16 12 Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus ómnium contra eum: et e regióne universórum fratrum suórum figet tabernácula. Gn 16 13 Vocávit autem nomen Dómini qui loquebátur ad eam: Tu Deus qui vidísti me. Dixit enim: Profécto hic vidi posterióra vidéntis me. Gn 16 14 Proptérea appellávit púteum illum Púteum vivéntis et vidéntis me. Ipse est inter Cades et Barad. Gn 16 15 Peperítque Agar Abræ fílium: qui vocávit nomen eius Ismael. Gn 16 16 Octogínta et sex annórum erat Abram quando péperit ei Agar Ismaélem. Gn 17 1 Postquam vero nonagínta et novem annórum esse cœ́perat, appáruit ei Dóminus, dixítque ad eum: Ego Deus omnípotens: ámbula coram me, et esto perféctus. Gn 17 2 Ponámque fœdus meum inter me et te, et multiplicábo te veheménter nimis. Gn 17 3 Cécidit Abram pronus in fáciem. Gn 17 4 Dixítque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erísque pater multárum géntium. Gn 17 5 Nec ultra vocábitur nomen tuum Abram, sed appelláberis Abraham: quia patrem multárum géntium constítui te. Gn 17 6 Faciámque te créscere vehementíssime, et ponam te in géntibus, regésque ex te egrediéntur. Gn 17 7 Et státuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generatiónibus suis, fœ́dere sempitérno: ut sim Deus tuus, et séminis tui post te. Gn 17 8 Dabóque tibi et sémini tuo terram peregrinatiónis tuæ, omnem terram Chánaan in possessiónem ætérnam, eróque Deus eórum. Gn 17 9 Dixit íterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custódies pactum meum, et semen tuum post te in generatiónibus suis. Gn 17 10 Hoc est pactum meum quod observábitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidétur ex vobis omne masculínum: Gn 17 11 et circumcidétis carnem præpútii vestri, ut sit in signum fœ́deris inter me et vos. Gn 17 12 Infans octo diérum circumcidétur in vobis, omne masculínum in generatiónibus vestris: tam vernáculus, quam emptítius circumcidétur, et quicúmque non fúerit de stirpe vestra: Gn 17 13 erítque pactum meum in carne vestra in fœdus ætérnum. Gn 17 14 Másculus, cuius præpútii caro circumcísa non fúerit, delébitur ánima illa de pópulo suo: quia pactum meum írritum fecit. Gn 17 15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sárai uxórem tuam non vocábis Sárai, sed Saram. Gn 17 16 Et benedícam ei, et ex illa dabo tibi fílium cui benedictúrus sum: erítque in natiónes, et reges populórum oriéntur ex eo. Gn 17 17 Cécidit Abraham in fáciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putásne centenário nascétur fílius? et Sara nonagenária páriet? Gn 17 18 Dixítque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te. Gn 17 19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua páriet tibi fílium, vocabísque nomen eius Isaac, et constítuam pactum meum illi in fœdus sempitérnum, et sémini eius post eum. Gn 17 20 Super Ismael quoque exaudívi te: ecce, benedícam ei, et augébo, et multiplicábo eum valde: duódecim duces generábit, et fáciam illum in gentem magnam. Gn 17 21 Pactum vero meum státuam ad Isaac, quem páriet tibi Sara témpore isto in anno áltero. Gn 17 22 Cumque finítus esset sermo loquéntis cum eo, ascéndit Deus ab Abraham. Gn 17 23 Tulit autem Abraham Ismael fílium suum, et omnes vernáculos domus suæ, universósque quos émerat, cunctos mares ex ómnibus viris domus suæ: et circumcídit carnem præpútii eórum statim in ipsa die, sicut præcéperat ei Deus. Gn 17 24 Abraham nonagínta et novem erat annórum quando circumcídit carnem præpútii sui. Gn 17 25 Et Ismael fílius trédecim annos impléverat témpore circumcisiónis suæ. Gn 17 26 Eádem die circumcísus est Abraham et Ismael fílius eius: Gn 17 27 et omnes viri domus illíus, tam vernáculi, quam emptítii et alienígenæ páriter circumcísi sunt. Gn 18 1 Appáruit autem ei Dóminus in conválle Mambre sedénti in óstio tabernáculi sui in ipso fervóre diéi. Gn 18 2 Cumque elevásset óculos, apparuérunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidísset, cucúrrit in occúrsum eórum de óstio tabernáculi, et adorávit in terram. Gn 18 3 Et dixit: Dómine, si invéni grátiam in óculis tuis, ne tránseas servum tuum: Gn 18 4 sed áfferam pauxíllum aquæ, et laváte pedes vestros, et requiéscite sub árbore. Gn 18 5 Ponámque buccéllam panis, et confortáte cor vestrum: póstea transíbitis: idcírco enim declinástis ad servum vestrum. Qui dixérunt: Fac ut locútus es. Gn 18 6 Festinávit Abraham in tabernáculum ad Saram, dixítque ei: Accélera, tria sata símilæ commísce, et fac subcinerícios panes. Gn 18 7 Ipse vero ad arméntum cucúrrit, et tulit inde vítulum tenérrimum et óptimum, dedítque púero: qui festinávit et coxit illum. Gn 18 8 Tulit quoque butýrum et lac, et vítulum quem cóxerat, et pósuit coram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub árbore. Gn 18 9 Cumque comedíssent, dixérunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respóndit: Ecce in tabernáculo est. Gn 18 10 Cui dixit: Revértens véniam ad te témpore isto, vita cómite, et habébit fílium Sara uxor tua. Quo audíto, Sara risit post óstium tabernáculi. Gn 18 11 Erant autem ambo senes, provectǽque ætátis, et desíerant Saræ fíeri muliébria. Gn 18 12 Quæ risit occúlte dicens: Postquam consénui, et dóminus meus vétulus est, voluptáti óperam dabo? Gn 18 13 Dixit autem Dóminus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritúra sum anus? Gn 18 14 Numquid Deo quidquam est diffícile? iuxta condíctum revértar ad te hoc eódem témpore, vita cómite, et habébit Sara fílium. Gn 18 15 Negávit Sara, dicens: Non risi, timóre pertérrita. Dóminus autem: Non est, inquit, ita: sed risísti. Gn 18 16 Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam: et Abraham simul gradiebátur, dedúcens eos. Gn 18 17 Dixítque Dóminus: Num celáre pótero Abraham quæ gestúrus sum: Gn 18 18 cum futúrus sit in gentem magnam, ac robustíssimam, et benedicéndæ sint in illo omnes natiónes terræ? Gn 18 19 Scio enim quod præceptúrus sit fíliis suis, et dómui suæ post se ut custódiant viam Dómini, et fáciant iudícium et iustítiam: ut addúcat Dóminus propter Abraham ómnia quæ locútus est ad eum. Gn 18 20 Dixit ítaque Dóminus: Clamor Sodomórum et Gomórrhæ multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis. Gn 18 21 Descéndam, et vidébo utrum clamórem qui venit ad me, ópere compléverint: an non est ita, ut sciam. Gn 18 22 Converterúntque se inde, et abiérunt Sódomam: Abraham vero adhuc stabat coram Dómino. Gn 18 23 Et appropínquans ait: Numquid perdes iustum cum ímpio? Gn 18 24 si fúerint quinquagínta iusti in civitáte, períbunt simul? et non parces loco illi propter quinquagínta iustos, si fúerint in eo? Gn 18 25 Absit a te ut rem hanc fácias, et occídas iustum cum ímpio, fiátque iustus sicut ímpius, non est hoc tuum: qui iúdicas omnem terram, nequáquam fácies iudícium hoc. Gn 18 26 Dixítque Dóminus ad eum: Si invénero Sódomis quinquagínta iustos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos. Gn 18 27 Respondénsque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis. Gn 18 28 Quid si minus quinquagínta iustis quinque fúerint? delébis, propter quadragínta quinque, univérsam urbem? Et ait: Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque. Gn 18 29 Rursúmque locútus est ad eum: Sin autem quadragínta ibi invénti fúerint, quid fácies? Ait: Non percútiam propter quadragínta. Gn 18 30 Ne quæso, inquit, indignéris, Dómine, si loquar: quid si ibi invénti fúerint trigínta? Respóndit: Non fáciam, si invénero ibi trigínta. Gn 18 31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dóminum meum: quid si ibi invénti fúerint vigínti? Ait: Non interfíciam propter vigínti. Gn 18 32 Obsecro, inquit, ne irascáris, Dómine, si loquar adhuc semel: quid si invénti fúerint ibi decem? Et dixit: Non delébo propter decem. Gn 18 33 Abiítque Dóminus, postquam cessávit loqui ad Abraham: et ille revérsus est in locum suum. Gn 19 1 Venerúntque duo ángeli Sódomam véspere, et sedénte Lot in fóribus civitátis. Qui cum vidísset eos, surréxit, et ivit óbviam eis: adoravítque pronus in terram, Gn 19 2 et dixit: Obsecro, dómini, declináte in domum púeri vestri, et manéte ibi: laváte pedes vestros, et mane proficiscémini in viam vestram. Qui dixérunt: Mínime, sed in platéa manébimus. Gn 19 3 Cómpulit illos óppido ut divérterent ad eum: ingressísque domum illíus fecit convívium, et coxit ázyma, et comedérunt. Gn 19 4 Prius autem quam irent cúbitum, viri civitátis vallavérunt domum a púero usque ad senem, omnis pópulus simul. Gn 19 5 Vocaverúntque Lot, et dixérunt ei: Ubi sunt viri qui introiérunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscámus eos. Gn 19 6 Egréssus ad eos Lot, post tergum occlúdens óstium, ait: Gn 19 7 Nolíte, quæso, fratres mei, nolíte malum hoc fácere. Gn 19 8 Hábeo duas fílias, quæ necdum cognovérunt virum: edúcam eas ad vos, et abutímini eis sicut vobis placúerit, dúmmodo viris istis nihil mali faciátis, quia ingréssi sunt sub umbra cúlminis mei. Gn 19 9 At illi dixérunt: Recéde illuc. Et rursus: Ingréssus es, ínquiunt, ut ádvena: numquid ut iúdices? te ergo ipsum magis quam hos affligémus. Vimque faciébant Lot vehementíssime: iamque prope erat ut effríngerent fores. Gn 19 10 Et ecce misérunt manum viri, et introduxérunt ad se Lot, clauserúntque óstium: Gn 19 11 et eos, qui foris erant, percussérunt cæcitáte a mínimo usque ad máximum, ita ut óstium inveníre non possent. Gn 19 12 Dixérunt autem ad Lot: Habes hic quémpiam tuórum? génerum, aut fílios, aut fílias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: Gn 19 13 delébimus enim locum istum, eo quod incréverit clamor eórum coram Dómino, qui misit nos ut perdámus illos. Gn 19 14 Egréssus ítaque Lot, locútus est ad géneros suos qui acceptúri erant fílias eius, et dixit: Súrgite, egredímini de loco isto: quia delébit Dóminus civitátem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. Gn 19 15 Cumque esset mane, cogébant eum ángeli, dicéntes: Surge, tolle uxórem tuam, et duas fílias quas habes: ne et tu páriter péreas in scélere civitátis. Gn 19 16 Dissimulánte illo, apprehendérunt manum eius, et manum uxóris, ac duárum filiárum eius, eo quod párceret Dóminus illi. Gn 19 17 Eduxerúntque eum, et posuérunt extra civitátem: ibíque locúti sunt ad eum, dicéntes: Salva ánimam tuam: noli respícere post tergum, nec stes in omni circa regióne: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul péreas. Gn 19 18 Dixítque Lot ad eos: Quæso, Dómine mi, Gn 19 19 quia invénit servus tuus grátiam coram te, et magnificásti misericórdiam tuam quam fecísti mecum, ut salváres ánimam meam, nec possum in monte salvári, ne forte apprehéndat me malum, et móriar: Gn 19 20 est cívitas hæc iuxta, ad quam possum fúgere, parva, et salvábor in ea: numquid non módica est, et vivet ánima mea? Gn 19 21 Dixítque ad eum: Ecce étiam in hoc suscépi preces tuas, ut non subvértam urbem pro qua locútus es. Gn 19 22 Festína, et salváre ibi: quia non pótero fácere quidquam donec ingrediáris illuc. Idcírco vocátum est nomen urbis illíus Segor. Gn 19 23 Sol egréssus est super terram, et Lot ingréssus est Segor. Gn 19 24 Igitur Dóminus pluit super Sódomam et Gomórrham sulphur et ignem a Dómino de cælo: Gn 19 25 et subvértit civitátes has, et omnem circa regiónem, univérsos habitatóres úrbium, et cuncta terræ viréntia. Gn 19 26 Respiciénsque uxor eius post se, versa est in státuam salis. Gn 19 27 Abraham autem consúrgens mane, ubi stéterat prius cum Dómino, Gn 19 28 intúitus est Sódomam et Gomórrham, et univérsam terram regiónis illíus: vidítque ascendéntem favíllam de terra quasi fornácis fumum. Gn 19 29 Cum enim subvérteret Deus civitátes regiónis illíus, recordátus Abrahæ, liberávit Lot de subversióne úrbium in quibus habitáverat. Gn 19 30 Ascendítque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque fíliæ eius cum eo (timúerat enim manére in Segor) et mansit in spelúnca ipse, et duæ fíliæ eius cum eo. Gn 19 31 Dixítque maior ad minórem: Pater noster senex est, et nullus virórum remánsit in terra, qui possit íngredi ad nos iuxta morem univérsæ terræ. Gn 19 32 Veni, inebriémus eum vino, dormiamúsque cum eo, ut serváre possímus ex patre nostro semen. Gn 19 33 Dedérunt ítaque patri suo bíbere vinum nocte illa. Et ingréssa est maior, dormivítque cum patre: at ille non sensit, nec quando accúbuit fília, nec quando surréxit. Gn 19 34 Altera quoque die dixit maior ad minórem: Ecce dormívi heri cum patre meo, demus ei bíbere vinum étiam hac nocte, et dórmies cum eo, ut salvémus semen de patre nostro. Gn 19 35 Dedérunt étiam et illa nocte patri suo bíbere vinum, ingressáque minor fília, dormívit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubúerit, vel quando illa surréxerit. Gn 19 36 Concepérunt ergo duæ fíliæ Lot de patre suo. Gn 19 37 Peperítque maior fílium, et vocávit nomen eius Moab: ipse est pater Moabitárum usque in præséntem diem. Gn 19 38 Minor quoque péperit fílium, et vocávit nomen eius Ammon, id est, Fílius pópuli mei: ipse est pater Ammonitárum usque hódie. Gn 20 1 Proféctus inde Abraham in terram austrálem, habitávit inter Cades et Sur: et peregrinátus est in Geráris. Gn 20 2 Dixítque de Sara uxóre sua: Soror mea est. Misit ergo Abímelech rex Geráræ, et tulit eam. Gn 20 3 Venit autem Deus ad Abímelech per sómnium nocte, et ait illi: En moriéris propter mulíerem quam tulísti: habet enim virum. Gn 20 4 Abímelech vero non tetígerat eam, et ait: Dómine, num gentem ignorántem et iustam interfícies? Gn 20 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitáte cordis mei, et mundítia mánuum meárum feci hoc. Gn 20 6 Dixítque ad eum Deus: Et ego scio quod símplici corde féceris: et ídeo custodívi te ne peccáres in me, et non dimísi ut tángeres eam. Gn 20 7 Nunc ergo redde viro suo uxórem, quia prophéta est: et orábit pro te, et vives: si autem nolúeris réddere, scito quod morte moriéris tu, et ómnia quæ tua sunt. Gn 20 8 Statímque de nocte consúrgens Abímelech, vocávit omnes servos suos: et locútus est univérsa verba hæc in áuribus eórum, timuerúntque omnes viri valde. Gn 20 9 Vocávit autem Abímelech étiam Abraham, et dixit ei: Quid fecísti nobis? quid peccávimus in te, quia induxísti super me et super regnum meum peccátum grande? quæ non debuísti fácere, fecísti nobis. Gn 20 10 Rursúmque expóstulans, ait: Quid vidísti, ut hoc fáceres? Gn 20 11 Respóndit Abraham: Cogitávi mecum, dicens: Fórsitan non est timor Dei in loco isto: et interfícient me propter uxórem meam: Gn 20 12 álias autem et vere soror mea est, fília patris mei, et non fília matris meæ, et duxi eam in uxórem. Gn 20 13 Postquam autem edúxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericórdiam fácies mecum: in omni loco, ad quem ingrediémur, dices quod frater tuus sim. Gn 20 14 Tulit ígitur Abímelech oves et boves, et servos et ancíllas, et dedit Abraham: reddidítque illi Saram uxórem suam, Gn 20 15 et ait: Terra coram vobis est, ubicúmque tibi placúerit hábita. Gn 20 16 Saræ autem dixit: Ecce mille argénteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velámen oculórum ad omnes qui tecum sunt, et quocúmque perréxeris: mementóque te deprehénsam. Gn 20 17 Oránte autem Abraham, sanávit Deus Abímelech et uxórem, ancillásque eius, et peperérunt: Gn 20 18 conclúserat enim Dóminus omnem vulvam domus Abímelech propter Saram uxórem Abrahæ. Gn 21 1 Visitávit autem Dóminus Saram, sicut promíserat: et implévit quæ locútus est. Gn 21 2 Concepítque et péperit fílium in senectúte sua, témpore quo prædíxerat ei Deus. Gn 21 3 Vocavítque Abraham nomen fílii sui, quem génuit ei Sara, Isaac: Gn 21 4 et circumcídit eum octávo die, sicut præcéperat ei Deus, Gn 21 5 cum centum esset annórum: hac quippe ætáte patris, natus est Isaac. Gn 21 6 Dixítque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicúmque audíerit, corridébit mihi. Gn 21 7 Rursúmque ait: Quis auditúrus créderet Abraham quod Sara lactáret fílium, quem péperit ei iam seni? Gn 21 8 Crevit ígitur puer, et ablactátus est: fecítque Abraham grande convívium in die ablactatiónis eius. Gn 21 9 Cumque vidísset Sara fílium Agar Ægýptiæ ludéntem cum Isaac fílio suo, dixit ad Abraham: Gn 21 10 Eice ancíllam hanc, et fílium eius: non enim erit hæres fílius ancíllæ cum fílio meo Isaac. Gn 21 11 Dure accépit hoc Abraham pro fílio suo. Gn 21 12 Cui dixit Deus: Non tibi videátur ásperum super púero, et super ancílla tua: ómnia quæ díxerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocábitur tibi semen. Gn 21 13 Sed et fílium ancíllæ fáciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Gn 21 14 Surréxit ítaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, impósuit scápulæ eius, tradidítque púerum, et dimísit eam. Quæ cum abiísset, errábat in solitúdine Bersabée. Gn 21 15 Cumque consúmpta esset aqua in utre, abiécit púerum subter unam árborum, quæ ibi erant. Gn 21 16 Et ábiit, sedítque e regióne procul quantum potest arcus iácere: dixit enim: Non vidébo moriéntem púerum: et sedens contra, levávit vocem suam et flevit. Gn 21 17 Exaudívit autem Deus vocem púeri: vocavítque ángelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timére: exaudívit enim Deus vocem púeri de loco in quo est. Gn 21 18 Surge, tolle púerum, et tene manum illíus: quia in gentem magnam fáciam eum. Gn 21 19 Aperuítque óculos eius Deus: quæ videns púteum aquæ, ábiit, et implévit utrem, dedítque púero bíbere. Gn 21 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et morátus est in solitúdine, factúsque est iúvenis sagittárius. Gn 21 21 Habitavítque in desérto Pharan, et accépit illi mater sua uxórem de terra Ægýpti. Gn 21 22 Eódem témpore dixit Abímelech, et Phicol princeps exércitus eius, ad Abraham: Deus tecum est in univérsis quæ agis. Gn 21 23 Iura ergo per Deum, ne nóceas mihi, et pósteris meis, stirpíque meæ: sed iuxta misericórdiam, quam feci tibi, fácies mihi, et terræ in qua versátus es ádvena. Gn 21 24 Dixítque Abraham: Ego iurábo. Gn 21 25 Et increpávit Abímelech propter púteum aquæ quem vi abstulérunt servi eius. Gn 21 26 Respondítque Abímelech: Nescívi quis fécerit hanc rem: sed et tu non indicásti mihi, et ego non audívi præter hódie. Gn 21 27 Tulit ítaque Abraham oves et boves, et dedit Abímelech: percusserúntque ambo fœdus. Gn 21 28 Et státuit Abraham septem agnas gregis seórsum. Gn 21 29 Cui dixit Abímelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecísti seórsum? Gn 21 30 At ille: Septem, inquit, agnas accípies de manu mea: ut sint mihi in testimónium, quóniam ego fodi púteum istum. Gn 21 31 Idcírco vocátus est locus ille Bersabée: quia ibi utérque iurávit. Gn 21 32 Et iniérunt fœdus pro púteo iuraménti. Gn 21 33 Surréxit autem Abímelech, et Phicol princeps exércitus eius, reversíque sunt in terram Palæstinórum. Abraham vero plantávit nemus in Bersabée, et invocávit ibi nomen Dómini Dei ætérni. Gn 21 34 Et fuit colónus terræ Palæstinórum diébus multis. Gn 22 1 Quæ postquam gesta sunt, tentávit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respóndit: Adsum. Gn 22 2 Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Isaac, et vade in terram visiónis, atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium quem monstrávero tibi. Gn 22 3 Igitur Abraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum, ducens secum duos iúvenes, et Isaac fílium suum: cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum quem præcéperat ei Deus. Gn 22 4 Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul: Gn 22 5 dixítque ad púeros suos: Exspectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos. Gn 22 6 Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Isaac fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul, Gn 22 7 dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti? Gn 22 8 Dixit autem Abraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter. Gn 22 9 Et venérunt ad locum quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre, et désuper ligna compósuit: cumque alligásset Isaac fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum. Gn 22 10 Extendítque manum, et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum. Gn 22 11 Et ecce ángelus Dómini de cælo clamávit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respóndit: Adsum. Gn 22 12 Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum, neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me. Gn 22 13 Levávit Abraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio. Gn 22 14 Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit. Gn 22 15 Vocávit autem ángelus Dómini Abraham secúndo de cælo, dicens: Gn 22 16 Per memetípsum iurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me: Gn 22 17 benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arénam quæ est in líttore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, Gn 22 18 et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obedísti voci meæ. Gn 22 19 Revérsus est Abraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi. Gn 22 20 His ita gestis, nuntiátum est Abrahæ quod Melcha quoque genuísset fílios Nachor fratri suo: Gn 22 21 Hus primogénitum, et Buz fratrem eius, et Cámuel patrem Syrórum, Gn 22 22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph, Gn 22 23 ac Báthuel, de quo nata est Rebécca: octo istos génuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. Gn 22 24 Concubína vero illíus, nómine Roma, péperit Tábee, et Gaham, et Thahas, et Máacha. Gn 23 1 Vixit autem Sara centum vigínti septem annis. Gn 23 2 Et mórtua est in civitáte Arbée, quæ est Hebron, in terra Chánaan: venítque Abraham ut plángeret et fleret eam. Gn 23 3 Cumque surrexísset ab offício fúneris, locútus est ad fílios Heth, dicens: Gn 23 4 Advena sum et peregrínus apud vos: date mihi ius sepúlcri vobíscum, ut sepéliam mórtuum meum. Gn 23 5 Respondérunt fílii Heth, dicéntes: Gn 23 6 Audi nos, dómine: princeps Dei es apud nos: in eléctis sepúlcris nostris sépeli mórtuum tuum, nullúsque te prohibére póterit quin in monuménto eius sepélias mórtuum tuum. Gn 23 7 Surréxit Abraham, et adorávit pópulum terræ, fílios vidélicet Heth: Gn 23 8 dixítque ad eos: Si placet ánimæ vestræ ut sepéliam mórtuum meum, audíte me, et intercédite pro me apud Ephron fílium Seor: Gn 23 9 ut det mihi spelúncam dúplicem, quam habet in extréma parte agri sui: pecúnia digna tradat eam mihi coram vobis in possessiónem sepúlcri. Gn 23 10 Habitábat autem Ephron in médio filiórum Heth. Respondítque Ephron ad Abraham, cunctis audiéntibus qui ingrediebántur portam civitátis illíus, dicens: Gn 23 11 Nequáquam ita fiat, dómine mi, sed tu magis auscúlta quod loquor. Agrum trado tibi, et spelúncam quæ in eo est, præséntibus fíliis pópuli mei: sépeli mórtuum tuum. Gn 23 12 Adorávit Abraham coram pópulo terræ. Gn 23 13 Et locútus est ad Ephron circumstánte plebe: Quæso ut áudias me: dabo pecúniam pro agro: súscipe eam, et sic sepéliam mórtuum meum in eo. Gn 23 14 Respondítque Ephron: Gn 23 15 Dómine mi, audi me: terra, quam póstulas, quadringéntis siclis argénti valet: istud est prétium inter me et te: sed quantum est hoc? sépeli mórtuum tuum. Gn 23 16 Quod cum audísset Abraham, appéndit pecúniam, quam Ephron postuláverat, audiéntibus fíliis Heth, quadringéntos siclos argénti probátæ monétæ públicæ. Gn 23 17 Confirmatúsque est ager quondam Ephrónis, in quo erat spelúnca duplex, respíciens Mambre, tam ipse, quam spelúnca, et omnes árbores eius in cunctis términis eius per circúitum, Gn 23 18 Abrahæ in possessiónem, vidéntibus fíliis Heth, et cunctis qui intrábant portam civitátis illíus. Gn 23 19 Atque ita sepelívit Abraham Saram uxórem suam in spelúnca agri dúplici, quæ respiciébat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chánaan. Gn 23 20 Et confirmátus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessiónem monuménti a fíliis Heth. Gn 24 1 Erat autem Abraham senex, dierúmque multórum: et Dóminus in cunctis benedíxerat ei. Gn 24 2 Dixítque ad servum seniórem domus suæ, qui prǽerat ómnibus quæ habébat: Pone manum tuam subter femur meum, Gn 24 3 ut adiúrem te per Dóminum Deum cæli et terræ, ut non accípias uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, inter quos hábito: Gn 24 4 sed ad terram et cognatiónem meam proficiscáris et inde accípias uxórem fílio meo Isaac. Gn 24 5 Respóndit servus: Si nolúerit múlier veníre mecum in terram hanc, numquid redúcere débeo fílium tuum ad locum, de quo egréssus es? Gn 24 6 Dixítque Abraham: Cave nequándo redúcas fílium meum illuc. Gn 24 7 Dóminus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitátis meæ, qui locútus est mihi, et iurávit mihi, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc: ipse mittet ángelum suum coram te, et accípies inde uxórem fílio meo: Gn 24 8 sin autem múlier nolúerit sequi te, non tenéberis iuraménto: fílium meum tantum ne redúcas illuc. Gn 24 9 Pósuit ergo servus manum sub fémore Abraham dómini sui, et iurávit illi super sermóne hoc. Gn 24 10 Tulítque decem camélos de grege dómini sui, et ábiit, ex ómnibus bonis eius portans secum, profectúsque perréxit in Mesopotámiam ad urbem Nachor. Gn 24 11 Cumque camélos fecísset accúmbere extra óppidum iuxta púteum aquæ véspere, témpore quo solent mulíeres égredi ad hauriéndam aquam, dixit: Gn 24 12 Dómine Deus dómini mei Abraham, occúrre, óbsecro, mihi hódie, et fac misericórdiam cum dómino meo Abraham. Gn 24 13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et fíliæ habitatórum huius civitátis egrediéntur ad hauriéndam aquam. Gn 24 14 Igitur puélla, cui ego díxero: Inclína hýdriam tuam ut bibam: et illa respónderit: Bibe, quin et camélis tuis dabo potum: ipsa est quam præparásti servo tuo Isaac: et per hoc intélligam quod féceris misericórdiam cum dómino meo. Gn 24 15 Necdum intra se verba compléverat, et ecce Rebécca egrediebátur, fília Báthuel, fílii Melchæ uxóris Nachor fratris Abraham, habens hýdriam in scápula sua: Gn 24 16 puélla decóra nimis, virgóque pulchérrima, et incógnita viro: descénderat autem ad fontem, et impléverat hýdriam, ac revertebátur. Gn 24 17 Occurrítque ei servus, et ait: Pauxíllum aquæ mihi ad bibéndum præbe de hýdria tua. Gn 24 18 Quæ respóndit: Bibe, dómine mi: celeritérque depósuit hýdriam super ulnam suam, et dedit ei potum. Gn 24 19 Cumque ille bibísset, adiécit: Quin et camélis tuis háuriam aquam, donec cuncti bibant. Gn 24 20 Effundénsque hýdriam in canálibus, recúrrit ad púteum ut hauríret aquam: et haustam ómnibus camélis dedit. Gn 24 21 Ipse autem contemplabátur eam tácitus, scire volens utrum prósperum iter suum fecísset Dóminus, an non. Gn 24 22 Postquam autem bibérunt caméli, prótulit vir ináures áureas, appendéntes siclos duos, et armíllas tótidem pondo siclórum decem. Gn 24 23 Dixítque ad eam: Cuius es fília? índica mihi, est in domo patris tui locus ad manéndum? Gn 24 24 Quæ respóndit: Fília sum Bathuélis, fílii Melchæ, quem péperit ipsi Nachor. Gn 24 25 Et áddidit, dicens: Paleárum quoque et fœni plúrimum est apud nos, et locus spatiósus ad manéndum. Gn 24 26 Inclinávit se homo, et adorávit Dóminum, Gn 24 27 dicens: Benedíctus Dóminus Deus dómini mei Abraham, qui non ábstulit misericórdiam et veritátem suam a dómino meo, et recto itínere me perdúxit in domum fratris dómini mei. Gn 24 28 Cucúrrit ítaque puélla, et nuntiávit in domum matris suæ ómnia quæ audíerat. Gn 24 29 Habébat autem Rebécca fratrem nómine Laban, qui festínus egréssus est ad hóminem, ubi erat fons. Gn 24 30 Cumque vidísset ináures et armíllas in mánibus soróris suæ, et audísset cuncta verba referéntis: Hæc locútus est mihi homo: venit ad virum qui stabat iuxta camélos, et prope fontem aquæ: Gn 24 31 dixítque ad eum: Ingrédere, benedícte Dómini: cur foris stas? præparávi domum, et locum camélis. Gn 24 32 Et introdúxit eum in hospítium: ac destrávit camélos, dedítque páleas et fœnum, et aquam ad lavándos pedes eius, et virórum qui vénerant cum eo. Gn 24 33 Et appósitus est in conspéctu eius panis. Qui ait: Non cómedam, donec loquar sermónes meos. Respóndit ei: Lóquere. Gn 24 34 At ille: Servus, inquit, Abraham sum: Gn 24 35 et Dóminus benedíxit dómino meo valde, magnificatúsque est: et dedit ei oves et boves, argéntum et aurum, servos et ancíllas, camélos et ásinos. Gn 24 36 Et péperit Sara uxor dómini mei fílium dómino meo in senectúte sua, dedítque illi ómnia quæ habúerat. Gn 24 37 Et adiurávit me dóminus meus, dicens: Non accípies uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, in quorum terra hábito: Gn 24 38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatióne mea accípies uxórem fílio meo. Gn 24 39 Ego vero respóndi dómino meo: Quid si nolúerit veníre mecum múlier? Gn 24 40 Dóminus, ait, in cuius conspéctu ámbulo, mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam: accipiésque uxórem fílio meo de cognatióne mea, et de domo patris mei. Gn 24 41 Innocens eris a maledictióne mea, cum véneris ad propínquos meos, et non déderint tibi. Gn 24 42 Veni ergo hódie ad fontem aquæ, et dixi: Dómine Deus dómini mei Abraham, si direxísti viam meam, in qua nunc ámbulo, Gn 24 43 ecce sto iuxta fontem aquæ, et virgo, quæ egrediétur ad hauriéndam aquam, audíerit a me: Da mihi pauxíllum aquæ ad bibéndum ex hýdria tua: Gn 24 44 et díxerit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis háuriam: ipsa est múlier, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei. Gn 24 45 Dumque hæc tácitus mecum vólverem, appáruit Rebécca véniens cum hýdria, quam portábat in scápula: descendítque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi páululum bíbere. Gn 24 46 Quæ festínans depósuit hýdriam de húmero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis tríbuam potum. Bibi, et adaquávit camélos. Gn 24 47 Interrogavíque eam, et dixi: Cuius es fília? Quæ respóndit: Fília Bathuélis sum, fílii Nachor, quem péperit ei Melcha. Suspéndi ítaque ináures ad ornándam fáciem eius, et armíllas pósui in mánibus eius. Gn 24 48 Pronúsque adorávi Dóminum, benedícens Dómino Deo dómini mei Abraham, qui perdúxit me recto itínere, ut súmerem fíliam fratris dómini mei fílio eius. Gn 24 49 Quam ob rem si fácitis misericórdiam et veritátem cum dómino meo, indicáte mihi: sin autem áliud placet, et hoc dícite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinístram. Gn 24 50 Responderúntque Laban et Báthuel: A Dómino egréssus est sermo: non póssumus extra plácitum eius quidquam áliud loqui tecum. Gn 24 51 En Rebécca coram te est, tolle eam, et proficíscere, et sit uxor fílii dómini tui, sicut locútus est Dóminus. Gn 24 52 Quod cum audísset puer Abraham, prócidens adorávit in terram Dóminum. Gn 24 53 Prolatísque vasis argénteis, et áureis, ac véstibus, dedit ea Rebéccæ pro múnere: frátribus quoque eius et matri dona óbtulit. Gn 24 54 Inito convívio, vescéntes páriter et bibéntes mansérunt ibi. Surgens autem mane, locútus est puer: Dimíttite me, ut vadam ad dóminum meum. Gn 24 55 Responderúntque fratres eius et mater: Máneat puélla saltem decem dies apud nos, et póstea proficiscétur. Gn 24 56 Nolíte, ait, me retinére, quia Dóminus diréxit viam meam: dimíttite me ut pergam ad dóminum meum. Gn 24 57 Et dixérunt: Vocémus puéllam, et quærámus ipsíus voluntátem. Gn 24 58 Cumque vocáta venísset, sciscitáti sunt: Vis ire cum hómine isto? Quæ ait: Vadam. Gn 24 59 Dimisérunt ergo eam, et nutrícem illíus, servúmque Abraham, et cómites eius, Gn 24 60 imprecántes próspera soróri suæ, atque dicéntes: Soror nostra es, crescas in mille míllia, et possídeat semen tuum portas inimicórum suórum. Gn 24 61 Igitur Rebécca et puéllæ illíus, ascénsis camélis, secútæ sunt virum: qui festínus revertebátur ad dóminum suum. Gn 24 62 Eo autem témpore deambulábat Isaac per viam quæ ducit ad púteum, cuius nomen est Vivéntis et Vidéntis: habitábat enim in terra austráli: Gn 24 63 et egréssus fúerat ad meditándum in agro, inclináta iam die: cumque elevásset óculos, vidit camélos veniéntes procul. Gn 24 64 Rebécca quoque, conspécto Isaac, descéndit de camélo, Gn 24 65 et ait ad púerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occúrsum nobis? Dixítque ei: Ipse est dóminus meus. At illa tollens cito pállium, opéruit se. Gn 24 66 Servus autem cuncta, quæ gésserat, narrávit Isaac. Gn 24 67 Qui introdúxit eam in tabernáculum Saræ matris suæ, et accépit eam uxórem: et in tantum diléxit eam, ut dolórem, qui ex morte matris eius accíderat, temperáret. Gn 25 1 Abraham vero áliam duxit uxórem nómine Cetúram: Gn 25 2 quæ péperit ei Zamran et Iecsan, et Madan, et Mádian, et Iesboc, et Sue. Gn 25 3 Iecsan quoque génuit Saba et Dadan. Fílii Dadan fuérunt Assurim, et Latúsim, et Lóomim. Gn 25 4 At vero ex Mádian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abída, et Eldaa: omnes hi fílii Cetúræ. Gn 25 5 Dedítque Abraham cuncta quæ posséderat, Isaac: Gn 25 6 fíliis autem concubinárum largítus est múnera, et separávit eos ab Isaac fílio suo, dum adhuc ipse víveret, ad plagam orientálem. Gn 25 7 Fuérunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuagínta quinque anni. Gn 25 8 Et defíciens mórtuus est in senectúte bona, provectǽque ætátis et plenus diérum: congregatúsque est ad pópulum suum. Gn 25 9 Et sepeliérunt eum Isaac et Ismael fílii sui in spelúnca dúplici, quæ sita est in agro Ephron fílii Seor Hethǽi, e regióne Mambre, Gn 25 10 quem émerat a fíliis Heth: ibi sepúltus est ipse, et Sara uxor eius. Gn 25 11 Et post óbitum illíus benedíxit Deus Isaac fílio eius, qui habitábat iuxta púteum nómine Vivéntis et Vidéntis. Gn 25 12 Hæ sunt generatiónes Ismael fílii Abrahæ, quem péperit ei Agar Ægýptia, fámula Saræ: Gn 25 13 et hæc nómina filiórum eius in vocábulis et generatiónibus suis. Primogénitus Ismaélis Nábaioth, deínde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, Gn 25 14 Masma quoque, et Duma, et Massa, Gn 25 15 Hadar, et Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma. Gn 25 16 Isti sunt fílii Ismaélis: et hæc nómina per castélla et óppida eórum, duódecim príncipes tríbuum suárum. Gn 25 17 Et facti sunt anni vitæ Ismaélis centum trigínta septem, deficiénsque mórtuus est, et appósitus ad pópulum suum. Gn 25 18 Habitávit autem ab Hevíla usque Sur, quæ réspicit Ægýptum introeúntibus Assýrios: coram cunctis frátribus suis óbiit. Gn 25 19 Hæ quoque sunt generatiónes Isaac fílii Abraham: Abraham génuit Isaac: Gn 25 20 qui cum quadragínta esset annórum, duxit uxórem Rebéccam fíliam Bathuélis Syri de Mesopotámia, sorórem Laban. Gn 25 21 Deprecatúsque est Isaac Dóminum pro uxóre sua, eo quod esset stérilis: qui exaudívit eum, et dedit concéptum Rebéccæ. Gn 25 22 Sed collidebántur in útero eius párvuli: quæ ait: Si sic mihi futúrum erat, quid necésse fuit concípere? perrexítque ut consúleret Dóminum. Gn 25 23 Qui respóndens ait: Duæ gentes sunt in útero tuo, et duo pópuli ex ventre tuo dividéntur, populúsque pópulum superábit, et maior sérviet minóri. Gn 25 24 Iam tempus pariéndi advénerat, et ecce gémini in útero eius repérti sunt. Gn 25 25 Qui prior egréssus est, rufus erat, et totus in morem pellis híspidus: vocatúmque est nomen eius Esau. Prótinus alter egrédiens, plantam fratris tenébat manu: et idcírco appellávit eum Iacob. Gn 25 26 Sexagenárius erat Isaac quando nati sunt ei párvuli. Gn 25 27 Quibus adúltis, factus est Esau vir gnarus venándi, et homo agrícola: Iacob autem vir simplex habitábat in tabernáculis. Gn 25 28 Isaac amábat Esau, eo quod de venatiónibus illíus vescerétur: et Rebécca diligébat Iacob. Gn 25 29 Coxit autem Iacob pulméntum: ad quem cum venísset Esau de agro lassus, Gn 25 30 ait: Da mihi de coctióne hac rufa, quia óppido lassus sum. Quam ob causam vocátum est nomen eius Edom. Gn 25 31 Cui dixit Iacob: Vende mihi primogénita tua. Gn 25 32 Ille respóndit: En mórior, quid mihi próderunt primogénita? Gn 25 33 Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iurávit ei Esau et véndidit primogénita. Gn 25 34 Et sic, accépto pane et lentis edúlio, comédit et bibit, et ábiit, parvipéndens quod primogénita vendidísset. Gn 26 1 Orta autem fame super terram post eam sterilitátem, quæ accíderat in diébus Abraham, ábiit Isaac ad Abímelech regem Palæstinórum in Gerára. Gn 26 2 Apparuítque ei Dóminus, et ait: Ne descéndas in Ægýptum, sed quiésce in terra quam díxero tibi, Gn 26 3 et peregrináre in ea: eróque tecum, et benedícam tibi: tibi enim et sémini tuo dabo univérsas regiónes has, complens iuraméntum quod spopóndi Abraham patri tuo. Gn 26 4 Et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli: dabóque pósteris tuis univérsas regiónes has: et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, Gn 26 5 eo quod obedíerit Abraham voci meæ, et custodíerit præcépta et mandáta mea, et cæremónias legésque serváverit. Gn 26 6 Mansit ítaque Isaac in Geráris. Gn 26 7 Qui cum interrogarétur a viris loci illíus super uxóre sua, respóndit: Soror mea est: timúerat enim confitéri quod sibi esset sociáta coniúgio, réputans ne forte interfícerent eum propter illíus pulchritúdinem. Gn 26 8 Cumque pertransíssent dies plúrimi, et ibídem morarétur, prospíciens Abímelech rex Palæstinórum per fenéstram, vidit eum iocántem cum Rebécca uxóre sua. Gn 26 9 Et accersíto eo, ait: Perspícuum est quod uxor tua sit: cur mentítus es eam sorórem tuam esse? Respóndit: Tímui ne mórerer propter eam. Gn 26 10 Dixítque Abímelech: Quare imposuísti nobis? pótuit coíre quíspiam de pópulo cum uxóre tua, et indúxeras super nos grande peccátum. Præcepítque omni pópulo, dicens: Gn 26 11 Qui tetígerit hóminis huius uxórem, morte moriétur. Gn 26 12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invénit in ipso anno céntuplum: benedixítque ei Dóminus. Gn 26 13 Et locupletátus est homo, et ibat profíciens atque succréscens, donec magnus veheménter efféctus est: Gn 26 14 hábuit quoque possessiónes óvium et armentórum, et famíliæ plúrimum. Ob hoc invidéntes ei Palæstíni, Gn 26 15 omnes púteos, quos fóderant servi patris illíus Abraham, illo témpore obstruxérunt, impléntes humo: Gn 26 16 in tantum, ut ipse Abímelech díceret ad Isaac: Recéde a nobis, quóniam poténtior nobis factus es valde. Gn 26 17 Et ille discédens, ut veníret ad torréntem Geráræ, habitarétque ibi, Gn 26 18 rursum fodit álios púteos, quos fóderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mórtuo, olim obstrúxerant Philísthiim: appellavítque eos eísdem nomínibus quibus ante pater vocáverat. Gn 26 19 Foderúntque in torrénte, et reperérunt aquam vivam. Gn 26 20 Sed et ibi iúrgium fuit pastórum Geráræ advérsus pastóres Isaac, dicéntium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen pútei ex eo, quod accíderat, vocávit Calúmniam. Gn 26 21 Fodérunt autem et álium: et pro illo quoque rixáti sunt, appellavítque eum Inimicítias. Gn 26 22 Proféctus inde fodit álium púteum, pro quo non contendérunt: ítaque vocávit nomen eius Latitúdo, dicens: Nunc dilatávit nos Dóminus, et fecit créscere super terram. Gn 26 23 Ascéndit autem ex illo loco in Bersabée, Gn 26 24 ubi appáruit ei Dóminus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timére, quia ego tecum sum: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum propter servum meum Abraham. Gn 26 25 Itaque ædificávit ibi altáre: et invocáto nómine Dómini, exténdit tabernáculum, præcepítque servis suis ut fóderent púteum. Gn 26 26 Ad quem locum cum veníssent de Geráris Abímelech, et Ochozath amícus illíus, et Phicol dux mílitum, Gn 26 27 locútus est eis Isaac: Quid venístis ad me, hóminem quem odístis, et expulístis a vobis? Gn 26 28 Qui respondérunt: Vídimus tecum esse Dóminum, et idcírco nos díximus: Sit iuraméntum inter nos, et ineámus fœdus, Gn 26 29 ut non fácias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuórum attígimus, nec fécimus quod te lǽderet: sed cum pace dimísimus auctum benedictióne Dómini. Gn 26 30 Fecit ergo eis convívium, et post cibum et potum Gn 26 31 surgéntes mane, iuravérunt sibi mútuo: dimisítque eos Isaac pacífice in locum suum. Gn 26 32 Ecce autem venérunt in ipso die servi Isaac annuntiántes ei de púteo, quem fóderant, atque dicéntes: Invénimus aquam. Gn 26 33 Unde appellávit eum Abundántiam: et nomen urbi impósitum est Bersabée, usque in præséntem diem. Gn 26 34 Esau vero quadragenárius duxit uxóres, Iudith fíliam Beéri Hethǽi, et Básemath fíliam Elon eiúsdem loci: Gn 26 35 quæ ambæ offénderant ánimum Isaac et Rebéccæ. Gn 27 1 Sénuit autem Isaac, et caligavérunt óculi eius, et vidére non póterat: vocavítque Esau fílium suum maiórem, et dixit ei: Fili mi? Qui respóndit: Adsum. Gn 27 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senúerim, et ignórem diem mortis meæ. Gn 27 3 Sume arma tua, pháretram, et arcum, et egrédere foras: cumque venátu áliquid apprehénderis, Gn 27 4 fac mihi inde pulméntum sicut velle me nosti, et affer ut cómedam: et benedícat tibi ánima mea ántequam móriar. Gn 27 5 Quod cum audísset Rebécca, et ille abiísset in agrum ut iussiónem patris impléret, Gn 27 6 dixit fílio suo Iacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei: Gn 27 7 Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos ut cómedam, et benedícam tibi coram Dómino ántequam móriar. Gn 27 8 Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis: Gn 27 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur: Gn 27 10 quas cum intúleris, et coméderit, benedícat tibi priúsquam moriátur. Gn 27 11 Cui ille respóndit: Nosti quod Esau frater meus homo pilósus sit, et ego lenis: Gn 27 12 si attrectáverit me pater meus, et sénserit, tímeo ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne. Gn 27 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. Gn 27 14 Abiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus. Gn 27 15 Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum: Gn 27 16 pelliculásque hædórum circúmdedit mánibus, et colli nuda protéxit: Gn 27 17 dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit. Gn 27 18 Quibus illátis, dixit: Pater mi? At ille respóndit: Audio. Quis es tu, fili mi? Gn 27 19 Dixítque Iacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua. Gn 27 20 Rursúmque Isaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit ut cito occúrreret mihi quod volébam. Gn 27 21 Dixítque Isaac: Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis fílius meus Esau, an non. Gn 27 22 Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau. Gn 27 23 Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem maióris exprésserant. Benedícens ergo illi, Gn 27 24 ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum. Gn 27 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto, Gn 27 26 dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi. Gn 27 27 Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. Gn 27 28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini. Gn 27 29 Et sérviant tibi pópuli, et adórent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ: qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus, et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur. Gn 27 30 Vix Isaac sermónem impléverat, et egrésso Iacob foras, venit Esau, Gn 27 31 coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua. Gn 27 32 Dixítque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau. Gn 27 33 Expávit Isaac stupóre veheménti: et ultra quam credi potest admírans, ait: Quis ígitur ille est qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus priúsquam tu veníres? Benedixíque ei, et erit benedíctus. Gn 27 34 Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno: et consternátus, ait: Bénedic étiam et mihi, pater mi. Gn 27 35 Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam. Gn 27 36 At ille subiúnxit: Iuste vocátum est nomen eius Iacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surrípuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem? Gn 27 37 Respóndit Isaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres eius servitúti illíus subiugávi: fruménto et vino stabilívi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid fáciam? Gn 27 38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque eiulátu magno fleret, Gn 27 39 motus Isaac, dixit ad eum: In pinguédine terræ, et in rore cæli désuper Gn 27 40 erit benedíctio tua. Vives in gládio, et fratri tuo sérvies: tempúsque véniet, cum excútias et solvas iugum eius de cervícibus tuis. Gn 27 41 Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictióne qua benedíxerat ei pater: dixítque in corde suo: Vénient dies luctus patris mei, et occídam Iacob fratrem meum. Gn 27 42 Nuntiáta sunt hæc Rebéccæ: quæ mittens et vocans Iacob fílium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minátur ut occídat te. Gn 27 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consúrgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: Gn 27 44 habitabísque cum eo dies paucos, donec requiéscat furor fratris tui, Gn 27 45 et cesset indignátio eius, obliviscatúrque eórum quæ fecísti in eum: póstea mittam, et addúcam te inde huc: cur utróque orbábor fílio in uno die? Gn 27 46 Dixítque Rebécca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter fílias Heth: si accéperit Iacob uxórem de stirpe huius terræ, nolo vívere. Gn 28 1 Vocávit ítaque Isaac Iacob, et benedíxit eum, præcepítque ei dicens: Noli accípere cóniugem de génere Chánaan: Gn 28 2 sed vade, et proficíscere in Mesopotámiam Sýriæ, ad domum Báthuel patris matris tuæ, et áccipe tibi inde uxórem de filiábus Laban avúnculi tui. Gn 28 3 Deus autem omnípotens benedícat tibi, et créscere te fáciat, atque multíplicet, ut sis in turbas populórum. Gn 28 4 Et det tibi benedictiónes Abrahæ, et sémini tuo post te: ut possídeas terram peregrinatiónis tuæ, quam pollícitus est avo tuo. Gn 28 5 Cumque dimisísset eum Isaac, proféctus venit in Mesopotámiam Sýriæ ad Laban fílium Báthuel Syri, fratrem Rebéccæ matris suæ. Gn 28 6 Videns autem Esau quod benedixísset pater suus Iacob, et misísset eum in Mesopotámiam Sýriæ, ut inde uxórem dúceret: et quod post benedictiónem præcepísset ei, dicens: Non accípies uxórem de filiábus Chánaan: Gn 28 7 quodque obédiens Iacob paréntibus suis isset in Sýriam: Gn 28 8 probans quoque quod non libénter aspíceret fílias Chánaan pater suus: Gn 28 9 ivit ad Ismaélem, et duxit uxórem absque iis, quas prius habébat, Máheleth fíliam Ismael fílii Abraham, sorórem Nábaioth. Gn 28 10 Igitur egréssus Iacob de Bersabée, pergébat Haran. Gn 28 11 Cumque venísset ad quemdam locum, et vellet in eo requiéscere post solis occúbitum, tulit de lapídibus qui iacébant, et suppónens cápiti suo, dormívit in eódem loco. Gn 28 12 Vidítque in somnis scalam stantem super terram, et cacúmen illíus tangens cælum: ángelos quoque Dei ascendéntes et descendéntes per eam, Gn 28 13 et Dóminum inníxum scalæ dicéntem sibi: Ego sum Dóminus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et sémini tuo. Gn 28 14 Erítque semen tuum quasi pulvis terræ: dilatáberis ad occidéntem, et oriéntem, et septentriónem, et merídiem: et benedicéntur in te et in sémine tuo cunctæ tribus terræ. Gn 28 15 Et ero custos tuus quocúmque perréxeris, et redúcam te in terram hanc: nec dimíttam nisi complévero univérsa quæ dixi. Gn 28 16 Cumque evigilásset Iacob de somno, ait: Vere Dóminus est in loco isto, et ego nesciébam. Gn 28 17 Pavénsque, Quam terríbilis est, inquit, locus iste! non est hic áliud nisi domus Dei, et porta cæli. Gn 28 18 Surgens ergo Iacob mane, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundens óleum désuper. Gn 28 19 Appellavítque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabátur. Gn 28 20 Vovit étiam votum, dicens: Si fúerit Deus mecum, et custodíerit me in via, per quam ego ámbulo, et déderit mihi panem ad vescéndum, et vestiméntum ad induéndum, Gn 28 21 reversúsque fúero próspere ad domum patris mei: erit mihi Dóminus in Deum, Gn 28 22 et lapis iste, quem eréxi in títulum, vocábitur Domus Dei: cunctorúmque quæ déderis mihi, décimas ófferam tibi. Gn 29 1 Proféctus ergo Iacob venit in terram orientálem. Gn 29 2 Et vidit púteum in agro, tres quoque greges óvium accubántes iuxta eum: nam ex illo adaquabántur pécora, et os eius grandi lápide claudebátur. Gn 29 3 Morísque erat ut cunctis óvibus congregátis devólverent lápidem, et reféctis grégibus rursum super os pútei pónerent. Gn 29 4 Dixítque ad pastóres: Fratres, unde estis? Qui respondérunt: De Haran. Gn 29 5 Quos intérrogans, Numquid, ait, nostis Laban fílium Nachor? Dixérunt: Nóvimus. Gn 29 6 Sanúsne est? inquit. Valet, ínquiunt: et ecce Rachel fília eius venit cum grege suo. Gn 29 7 Dixítque Iacob: Adhuc multum diéi súperest, nec est tempus ut reducántur ad caulas greges: date ante potum óvibus, et sic eas ad pastum redúcite. Gn 29 8 Qui respondérunt: Non póssumus, donec ómnia pécora congregéntur, et amoveámus lápidem de ore pútei, ut adaquémus greges. Gn 29 9 Adhuc loquebántur, et ecce Rachel veniébat cum óvibus patris sui: nam gregem ipsa pascébat. Gn 29 10 Quam cum vidísset Iacob, et sciret consobrínam suam, ovésque Laban avúnculi sui, amóvit lápidem quo púteus claudebátur. Gn 29 11 Et adaquáto grege, osculátus est eam: et eleváta voce flevit, Gn 29 12 et indicávit ei quod frater esset patris sui, et fílius Rebéccæ: at illa festínans nuntiávit patri suo. Gn 29 13 Qui cum audísset venísse Iacob fílium soróris suæ, cucúrrit óbviam ei: complexúsque eum, et in óscula ruens, duxit in domum suam. Audítis autem causis itíneris, Gn 29 14 respóndit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impléti sunt dies mensis uníus, Gn 29 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis sérvies mihi? dic quid mercédis accípias. Gn 29 16 Habébat vero duas fílias: nomen maióris Lia, minor vero appellabátur Rachel. Gn 29 17 Sed Lia lippis erat óculis: Rachel decóra fácie, et venústo aspéctu. Gn 29 18 Quam díligens Iacob, ait: Sérviam tibi pro Rachel fília tua minóre, septem annis. Gn 29 19 Respóndit Laban: Mélius est ut tibi eam dem quam álteri viro: mane apud me. Gn 29 20 Servívit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbántur illi pauci dies præ amóris magnitúdine. Gn 29 21 Dixítque ad Laban: Da mihi uxórem meam: quia iam tempus implétum est, ut ingrédiar ad illam. Gn 29 22 Qui vocátis multis amicórum turbis ad convívium, fecit núptias. Gn 29 23 Et véspere Liam fíliam suam introdúxit ad eum, Gn 29 24 dans ancíllam fíliæ, Zelpham nómine. Ad quam cum ex more Iacob fuísset ingréssus, facto mane vidit Liam: Gn 29 25 et dixit ad sócerum suum: Quid est quod fácere voluísti? nonne pro Rachel servívi tibi? quare imposuísti mihi? Gn 29 26 Respóndit Laban: Non est in loco nostro consuetúdinis, ut minóres ante tradámus ad núptias. Gn 29 27 Imple hebdómadam diérum huius cópulæ: et hanc quoque dabo tibi pro ópere quo servitúrus es mihi septem annis áliis. Gn 29 28 Acquiévit plácito: et hebdómada transácta, Rachel duxit uxórem: Gn 29 29 cui pater servam Balam tradíderat. Gn 29 30 Tandémque potítus optátis núptiis, amórem sequéntis prióri prǽtulit, sérviens apud eum septem annis áliis. Gn 29 31 Videns autem Dóminus quod despíceret Liam, apéruit vulvam eius, soróre stérili permanénte. Gn 29 32 Quæ concéptum génuit fílium, vocavítque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dóminus humilitátem meam: nunc amábit me vir meus. Gn 29 33 Rursúmque concépit et péperit fílium, et ait: Quóniam audívit me Dóminus habéri contémptui, dedit étiam istum mihi: vocavítque nomen eius Símeon. Gn 29 34 Concepítque tértio, et génuit álium fílium: dixítque: Nunc quoque copulábitur mihi marítus meus: eo quod pepérerim ei tres fílios: et idcírco appellávit nomen eius Levi. Gn 29 35 Quarto concépit, et péperit fílium, et ait: Modo confitébor Dómino, et ob hoc vocávit eum Iudam: cessavítque párere. Gn 30 1 Cernens autem Rachel quod infecúnda esset, invídit soróri suæ, et ait maríto suo: Da mihi líberos, alióquin móriar. Gn 30 2 Cui irátus respóndit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privávit te fructu ventris tui? Gn 30 3 At illa: Hábeo, inquit, fámulam Balam: ingrédere ad illam, ut páriat super génua mea, et hábeam ex illa fílios. Gn 30 4 Dedítque illi Balam in coniúgium: quæ, Gn 30 5 ingrésso ad se viro, concépit, et péperit fílium. Gn 30 6 Dixítque Rachel: Iudicávit mihi Dóminus, et exaudívit vocem meam, dans mihi fílium, et idcírco appellávit nomen eius Dan. Gn 30 7 Rursúmque Bala concípiens, péperit álterum, Gn 30 8 pro quo ait Rachel: Comparávit me Deus cum soróre mea, et inválui: vocavítque eum Néphthali. Gn 30 9 Séntiens Lia quod párere desiísset, Zelpham ancíllam suam maríto trádidit. Gn 30 10 Qua post concéptum edénte fílium, Gn 30 11 dixit: Felíciter, et idcírco vocávit nomen eius Gad. Gn 30 12 Péperit quoque Zelpha álterum. Gn 30 13 Dixítque Lia: Hoc pro beatitúdine mea: beátam quippe me dicent mulíeres: proptérea appellávit eum Aser. Gn 30 14 Egréssus autem Ruben témpore messis tritíceæ in agrum, réperit mandrágoras, quas matri Liæ détulit. Dixítque Rachel: Da mihi partem de mandrágoris fílii tui. Gn 30 15 Illa respóndit: Parúmne tibi vidétur quod præripúeris marítum mihi, nisi étiam mandrágoras fílii mei túleris? Ait Rachel: Dórmiat tecum hac nocte pro mandrágoris fílii tui. Gn 30 16 Redeuntíque ad vésperam Iacob de agro, egréssa est in occúrsum eius Lia, et Ad me, inquit, intrábis: quia mercéde condúxi te pro mandrágoris fílii mei. Dormivítque cum ea nocte illa. Gn 30 17 Et exaudívit Deus preces eius, concepítque et péperit fílium quintum, Gn 30 18 et ait: Dedit Deus mercédem mihi, quia dedi ancíllam meam viro meo: appellavítque nomen eius Issachar. Gn 30 19 Rursum Lia concípiens, péperit sextum fílium, Gn 30 20 et ait: Dotávit me Deus dote bona: étiam hac vice mecum erit marítus meus, eo quod genúerim ei sex fílios: et idcírco appellávit nomen eius Zábulon. Gn 30 21 Post quem péperit fíliam, nómine Dinam. Gn 30 22 Recordátus quoque Dóminus Rachélis, exaudívit eam, et apéruit vulvam eius. Gn 30 23 Quæ concépit, et péperit fílium, dicens: Abstulit Deus oppróbrium meum. Gn 30 24 Et vocávit nomen eius Ioseph, dicens: Addat mihi Dóminus fílium álterum. Gn 30 25 Nato autem Ioseph, dixit Iacob sócero suo: Dimítte me ut revértar in pátriam, et ad terram meam. Gn 30 26 Da mihi uxóres, et líberos meos, pro quibus servívi tibi, ut ábeam: tu nosti servitútem qua servívi tibi. Gn 30 27 Ait illi Laban: Invéniam grátiam in conspéctu tuo, experiménto dídici, quia benedíxerit mihi Deus propter te: Gn 30 28 constítue mercédem tuam quam dem tibi. Gn 30 29 At ille respóndit: Tu nosti quómodo servíerim tibi, et quanta in mánibus meis fúerit posséssio tua. Gn 30 30 Módicum habuísti ántequam venírem ad te, et nunc dives efféctus es: benedixítque tibi Dóminus ad intróitum meum. Iustum est ígitur ut aliquándo provídeam étiam dómui meæ. Gn 30 31 Dixítque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si féceris quod póstulo, íterum pascam, et custódiam pécora tua. Gn 30 32 Gyra omnes greges tuos, et sépara cunctas oves várias, et sparso véllere: quodcúmque furvum, et maculósum, variúmque fúerit, tam in óvibus quam in capris, erit merces mea. Gn 30 33 Respondebítque mihi cras iustítia mea, quando pláciti tempus advénerit coram te: et ómnia quæ non fúerint vária, et maculósa, et furva, tam in óvibus quam in capris, furti me árguent. Gn 30 34 Dixítque Laban: Gratum hábeo quod petis. Gn 30 35 Et separávit in die illa capras, et oves, et hircos, et aríetes vários, atque maculósos: cunctum autem gregem unicolórem, id est albi et nigri vélleris, trádidit in manu filiórum suórum. Gn 30 36 Et pósuit spátium itíneris trium diérum inter se et génerum, qui pascébat réliquos greges eius. Gn 30 37 Tollens ergo Iacob virgas popúleas vírides, et amygdálinas, et ex plátanis, ex parte decorticávit eas: detractísque cortícibus, in his, quæ spoliáta fúerant, candor appáruit: illa vero quæ íntegra fúerant, virídia permansérunt: atque in hunc modum color efféctus est várius. Gn 30 38 Posuítque eas in canálibus, ubi effundebátur aqua: ut cum veníssent greges ad bibéndum, ante óculos habérent virgas, et in aspéctu eárum concíperent. Gn 30 39 Factúmque est ut in ipso calóre cóitus, oves intueréntur virgas, et párerent maculósa, et vária, et divérso colóre respérsa. Gn 30 40 Divisítque gregem Iacob, et pósuit virgas in canálibus ante óculos aríetum: erant autem alba et nigra quæque, Laban: cétera vero, Iacob, separátis inter se grégibus. Gn 30 41 Igitur quando primo témpore ascendebántur oves, ponébat Iacob virgas in canálibus aquárum ante óculos aríetum et óvium, ut in eárum contemplatióne concíperent: Gn 30 42 quando vero serótina admissúra erat, et concéptus extrémus, non ponébat eas. Factáque sunt ea quæ erant serótina, Laban: et quæ primi témporis, Iacob. Gn 30 43 Ditatúsque est homo ultra modum, et hábuit greges multos, ancíllas et servos, camélos et ásinos. Gn 31 1 Postquam autem audívit verba filiórum Laban dicéntium: Tulit Iacob ómnia quæ fuérunt patris nostri, et de illíus facultáte ditátus, factus est ínclytus: Gn 31 2 animadvértit quoque fáciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustértius, Gn 31 3 máxime dicénte sibi Dómino: Revértere in terram patrum tuórum, et ad generatiónem tuam, eróque tecum. Gn 31 4 Misit, et vocávit Rachel et Liam in agrum, ubi pascébat greges, Gn 31 5 dixítque eis: Vídeo fáciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustértius: Deus autem patris mei fuit mecum. Gn 31 6 Et ipsæ nostis quod totis víribus meis servíerim patri vestro. Gn 31 7 Sed et pater vester circumvénit me et mutávit mercédem meam decem vícibus: et tamen non dimísit eum Deus ut nocéret mihi. Gn 31 8 Si quando dixit: Váriæ erunt mercédes tuæ: pariébant omnes oves vários fœtus: quando vero e contrário, ait: Alba quæque accípies pro mercéde: omnes greges alba peperérunt. Gn 31 9 Tulítque Deus substántiam patris vestri, et dedit mihi. Gn 31 10 Postquam enim concéptus óvium tempus advénerat, levávi óculos meos, et vidi in somnis ascendéntes mares super féminas, vários et maculósos, et diversórum colórum. Gn 31 11 Dixítque ángelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respóndi: Adsum. Gn 31 12 Qui ait: Leva óculos tuos, et vide univérsos másculos ascendéntes super féminas, vários, maculósos, atque respérsos. Vidi enim ómnia quæ fecit tibi Laban. Gn 31 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxísti lápidem, et votum vovísti mihi. Nunc ergo surge, et egrédere de terra hac, revértens in terram nativitátis tuæ. Gn 31 14 Responderúntque Rachel et Lia: Numquid habémus resídui quidquam in facultátibus et hereditáte domus patris nostri? Gn 31 15 nonne quasi aliénas reputávit nos, et véndidit, comedítque prétium nostrum? Gn 31 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas trádidit nobis, ac fíliis nostris: unde ómnia quæ præcépit tibi Deus, fac. Gn 31 17 Surréxit ítaque Iacob, et impósitis líberis ac coniúgibus suis super camélos, ábiit. Gn 31 18 Tulítque omnem substántiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotámia acquisíerat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chánaan. Gn 31 19 Eo témpore íerat Laban ad tondéndas oves, et Rachel furáta est idóla patris sui. Gn 31 20 Noluítque Iacob confitéri sócero suo quod fúgeret. Gn 31 21 Cumque abiísset tam ipse quam ómnia quæ iuris sui erant, et amne transmísso pérgeret contra montem Gálaad, Gn 31 22 nuntiátum est Laban die tértio quod fúgeret Iacob. Gn 31 23 Qui, assúmptis frátribus suis, persecútus est eum diébus septem: et comprehéndit eum in monte Gálaad. Gn 31 24 Vidítque in somnis dicéntem sibi Deum: Cave ne quidquam áspere loquáris contra Iacob. Gn 31 25 Iamque Iacob exténderat in monte tabernáculum: cumque ille consecútus fuísset eum cum frátribus suis, in eódem monte Gálaad fixit tentórium. Gn 31 26 Et dixit ad Iacob: Quare ita egísti, ut clam me abígeres fílias meas quasi captívas gládio? Gn 31 27 cur ignoránte me fúgere voluísti, nec indicáre mihi, ut proséquerer te cum gáudio, et cánticis, et týmpanis, et cítharis? Gn 31 28 Non es passus ut osculárer fílios meos et fílias: stulte operátus es: et nunc quidem Gn 31 29 valet manus mea réddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquáris contra Iacob quidquam dúrius. Gn 31 30 Esto, ad tuos ire cupiébas, et desidério erat tibi domus patris tui: cur furátus es deos meos? Gn 31 31 Respóndit Iacob: Quod ínscio te proféctus sum, tímui ne violénter auférres fílias tuas. Gn 31 32 Quod autem furti me árguis: apud quemcúmque invéneris deos tuos, necétur coram frátribus nostris: scrutáre, quidquid tuórum apud me invéneris, et aufer. Hæc dicens, ignorábat quod Rachel furáta esset idóla. Gn 31 33 Ingréssus ítaque Laban tabernáculum Iacob, et Liæ, et utriúsque fámulæ, non invénit. Cumque intrásset tentórium Rachélis, Gn 31 34 illa festínans abscóndit idóla subter straménta caméli, et sedit désuper: scrutantíque omne tentórium, et nihil inveniénti, Gn 31 35 ait: Ne irascátur dóminus meus quod coram te assúrgere néqueo: quia iuxta consuetúdinem feminárum nunc áccidit mihi: sic delúsa sollicitúdo quæréntis est. Gn 31 36 Tuménsque Iacob, cum iúrgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccátum meum sic exarsísti post me, Gn 31 37 et scrutátus es omnem supelléctilem meam? quid invenísti de cuncta substántia domus tuæ? pone hic coram frátribus meis, et frátribus tuis, et iúdicent inter me et te. Gn 31 38 Idcírco vigínti annis fui tecum? oves tuæ et capræ stériles non fuérunt, aríetes gregis tui non comédi: Gn 31 39 nec captum a béstia osténdi tibi, ego damnum omne reddébam: quidquid furto períbat, a me exigébas: Gn 31 40 die noctúque æstu urébar, et gelu, fugiebátque somnus ab óculis meis. Gn 31 41 Sicque per vigínti annos in domo tua servívi tibi, quatuórdecim pro filiábus, et sex pro grégibus tuis: immutásti quoque mercédem meam decem vícibus. Gn 31 42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuísset mihi, fórsitan modo nudum me dimisísses: afflictiónem meam et labórem mánuum meárum respéxit Deus, et árguit te heri. Gn 31 43 Respóndit ei Laban: Fíliæ meæ et fílii, et greges tui, et ómnia quæ cernis, mea sunt: quid possum fácere fíliis et nepótibus meis? Gn 31 44 Veni ergo, et ineámus fœdus, ut sit in testimónium inter me et te. Gn 31 45 Tulit ítaque Iacob lápidem, et eréxit illum in títulum: Gn 31 46 dixítque frátribus suis: Afférte lápides. Qui congregántes fecérunt túmulum, comederúntque super eum: Gn 31 47 quem vocávit Laban Túmulum testis: et Iacob, Acérvum testimónii, utérque iuxta proprietátem linguæ suæ. Gn 31 48 Dixítque Laban: Túmulus iste erit testis inter me et te hódie, et idcírco appellátum est nomen eius Gálaad, id est, Túmulus testis. Gn 31 49 Intueátur et iúdicet Dóminus inter nos quando recessérimus a nobis, Gn 31 50 si afflíxeris fílias meas, et si introdúxeris álias uxóres super eas: nullus sermónis nostri testis est absque Deo, qui præsens réspicit. Gn 31 51 Dixítque rursus ad Iacob: En túmulus hic, et lapis quem eréxi inter me et te, Gn 31 52 testis erit: túmulus, inquam, iste et lapis sint in testimónium, si aut ego transíero illum pergens ad te, aut tu præteríeris, malum mihi cógitans. Gn 31 53 Deus Abraham, et Deus Nachor, iúdicet inter nos, Deus patris eórum. Iurávit ergo Iacob per timórem patris sui Isaac: Gn 31 54 immolatísque víctimis in monte, vocávit fratres suos ut éderent panem. Qui cum comedíssent, mansérunt ibi: Gn 31 55 Laban vero de nocte consúrgens, osculátus est fílios, et fílias suas, et benedíxit illis: reversúsque est in locum suum. Gn 32 1 Iacob quoque ábiit itínere quo cœ́perat: fuerúntque ei óbviam ángeli Dei. Gn 32 2 Quos cum vidísset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellávit nomen loci illíus Mahanáim, id est, Castra. Gn 32 3 Misit autem et núntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regiónem Edom: Gn 32 4 præcepítque eis, dicens: Sic loquímini dómino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinátus sum, et fui usque in præséntem diem. Gn 32 5 Hábeo boves, et ásinos, et oves, et servos, et ancíllas: mittóque nunc legatiónem ad dóminum meum, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo. Gn 32 6 Reversíque sunt núntii ad Iacob, dicéntes: Vénimus ad Esau fratrem tuum, et ecce próperat tibi in occúrsum cum quadringéntis viris. Gn 32 7 Tímuit Iacob valde: et pertérritus divísit pópulum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camélos, in duas turmas, Gn 32 8 dicens: Si vénerit Esau ad unam turmam, et percússerit eam, ália turma, quæ relícta est, salvábitur. Gn 32 9 Dixítque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Dómine qui dixísti mihi: Revértere in terram tuam, et in locum nativitátis tuæ, et benefáciam tibi: Gn 32 10 minor sum cunctis miseratiónibus tuis, et veritáte tua quam explevísti servo tuo. In báculo meo transívi Iordánem istum: et nunc cum duábus turmis regrédior. Gn 32 11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum tímeo: ne forte véniens percútiat matrem cum fíliis. Gn 32 12 Tu locútus es quod benefáceres mihi, et dilatáres semen meum sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest. Gn 32 13 Cumque dormísset ibi nocte illa, separávit de his quæ habébat, múnera Esau fratri suo, Gn 32 14 capras ducéntas, hircos vigínti, oves ducéntas, et aríetes vigínti, Gn 32 15 camélos fœtas cum pullis suis trigínta, vaccas quadragínta, et tauros vigínti, ásinas vigínti et pullos eárum decem. Gn 32 16 Et misit per manus servórum suórum síngulos seórsum greges, dixítque púeris suis: Antecédite me, et sit spátium inter gregem et gregem. Gn 32 17 Et præcépit prióri, dicens: Si óbvium habúeris fratrem meum Esau, et interrogáverit te: Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quæ séqueris? Gn 32 18 respondébis: Servi tui Iacob, múnera misit dómino meo Esau, ipse quoque post nos venit. Gn 32 19 Simíliter dedit mandáta secúndo, et tértio, et cunctis qui sequebántur greges, dicens: Iísdem verbis loquímini ad Esau cum invenéritis eum. Gn 32 20 Et addétis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum inséquitur. Dixit enim: Placábo illum munéribus quæ præcédunt, et póstea vidébo illum: fórsitan propitiábitur mihi. Gn 32 21 Præcessérunt ítaque múnera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. Gn 32 22 Cumque matúre surrexísset, tulit duas uxóres suas, et tótidem fámulas cum úndecim fíliis, et transívit vadum Iaboc. Gn 32 23 Traductísque ómnibus quæ ad se pertinébant, Gn 32 24 mansit solus: et ecce vir luctabátur cum eo usque mane. Gn 32 25 Qui cum vidéret quod eum superáre non posset, tétigit nervum fémoris eius, et statim emárcuit. Gn 32 26 Dixítque ad eum: Dimítte me: iam enim ascéndit auróra. Respóndit: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi. Gn 32 27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respóndit: Iacob. Gn 32 28 At ille: Nequáquam, inquit, Iacob appellábitur nomen tuum, sed Israël: quóniam si contra Deum fortis fuísti, quanto magis contra hómines prævalébis? Gn 32 29 Interrogávit eum Iacob: Dic mihi, quo appelláris nómine? Respóndit: Cur quæris nomen meum? Et benedíxit ei in eódem loco. Gn 32 30 Vocavítque Iacob nomen loci illíus Phánuel, dicens: Vidi Deum fácie ad fáciem, et salva facta est ánima mea. Gn 32 31 Ortúsque est ei statim sol, postquam transgréssus est Phánuel: ipse vero claudicábat pede. Gn 32 32 Quam ob causam non cómedunt nervum fílii Israël, qui emárcuit in fémore Iacob, usque in præséntem diem: eo quod tetígerit nervum fémoris eius, et obstupúerit. Gn 33 1 Elevans autem Iacob óculos suos, vidit veniéntem Esau, et cum eo quadringéntos viros: divisítque fílios Liæ et Rachel, ambarúmque famulárum: Gn 33 2 et pósuit utrámque ancíllam, et líberos eárum, in princípio: Liam vero, et fílios eius, in secúndo loco: Rachel autem et Ioseph novíssimos. Gn 33 3 Et ipse progrédiens adorávit pronus in terram sépties, donec appropinquáret frater eius. Gn 33 4 Currens ítaque Esau óbviam fratri suo, amplexátus est eum: stringénsque collum eius, et ósculans flevit. Gn 33 5 Levatísque óculis, vidit mulíeres et párvulos eárum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pértinent? Respóndit: Párvuli sunt quos donávit mihi Deus servo tuo. Gn 33 6 Et appropinquántes ancíllæ et fílii eárum, incurváti sunt. Gn 33 7 Accéssit quoque Lia cum púeris suis: et cum simíliter adorássent, extrémi Ioseph et Rachel adoravérunt. Gn 33 8 Dixítque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas óbviam hábui? Respóndit: Ut invenírem grátiam coram dómino meo. Gn 33 9 At ille ait: Hábeo plúrima, frater mi, sint tua tibi. Gn 33 10 Dixítque Iacob: Noli ita, óbsecro: sed si invéni grátiam in óculis tuis, áccipe munúsculum de mánibus meis. Sic enim vidi fáciem tuam, quasi víderim vultum Dei: esto mihi propítius, Gn 33 11 et súscipe benedictiónem quam áttuli tibi, et quam donávit mihi Deus tríbuens ómnia. Vix fratre compellénte, suscípiens, Gn 33 12 ait: Gradiámur simul, eróque sócius itíneris tui. Gn 33 13 Dixítque Iacob: Nosti, dómine mi, quod párvulos hábeam téneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulándo fécero laboráre, moriéntur una die cuncti greges. Gn 33 14 Præcédat dóminus meus ante servum suum: et ego sequar paulátim vestígia eius, sicut vídero párvulos meos posse, donec véniam ad dóminum meum in Seir. Gn 33 15 Respóndit Esau: Oro te, ut de pópulo qui mecum est, saltem sócii remáneant viæ tuæ. Non est, inquit, necésse: hoc uno tantum indígeo, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo, dómine mi. Gn 33 16 Revérsus est ítaque illo die Esau itínere quo vénerat in Seir. Gn 33 17 Et Iacob venit in Socoth: ubi ædificáta domo et fixis tentóriis appellávit nomen loci illíus Socoth, id est, Tabernácula. Gn 33 18 Transivítque in Salem urbem Sichimórum, quæ est in terra Chánaan, postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ: et habitávit iuxta óppidum. Gn 33 19 Emítque partem agri, in qua fíxerat tabernácula, a fíliis Hemor patris Sichem centum agnis. Gn 33 20 Et erécto ibi altári, invocávit super illud fortíssimum Deum Israël. Gn 34 1 Egréssa est autem Dina fília Liæ ut vidéret mulíeres regiónis illíus. Gn 34 2 Quam cum vidísset Sichem fílius Hemor Hevǽi, princeps terræ illíus, adamávit eam: et rápuit, et dormívit cum illa, vi ópprimens vírginem. Gn 34 3 Et conglutináta est ánima eius cum ea, tristémque delinívit blandítiis. Gn 34 4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puéllam hanc cóniugem. Gn 34 5 Quod cum audísset Iacob abséntibus fíliis, et in pastu pécorum occupátis, síluit donec redírent. Gn 34 6 Egrésso autem Hemor patre Sichem ut loquerétur ad Iacob, Gn 34 7 ecce fílii eius veniébant de agro: auditóque quod accíderat, iráti sunt valde, eo quod fœdam rem operátus esset in Israël et, violáta fília Iacob, rem illícitam perpetrásset. Gn 34 8 Locútus est ítaque Hemor ad eos: Sichem fílii mei adhǽsit ánima fíliæ vestræ: date eam illi uxórem: Gn 34 9 et iungámus vicíssim connúbia: fílias vestras trádite nobis, et fílias nostras accípite, Gn 34 10 et habitáte nobíscum: terra in potestáte vestra est: exercéte, negotiámini, et possidéte eam. Gn 34 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: Invéniam grátiam coram vobis: et quæcúmque statuéritis, dabo: Gn 34 12 augéte dotem, et múnera postuláte, et libénter tríbuam quod petiéritis: tantum date mihi puéllam hanc uxórem. Gn 34 13 Respondérunt fílii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sæviéntes ob stuprum soróris: Gn 34 14 Non póssumus fácere quod pétitis, nec dare sorórem nostram hómini incircumcíso: quod illícitum et nefárium est apud nos. Gn 34 15 Sed in hoc valébimus fœderári, si voluéritis esse símiles nostri, et circumcidátur in vobis omne masculíni sexus: Gn 34 16 tunc dábimus et accipiémus mútuo fílias vestras ac nostras: et habitábimus vobíscum, erimúsque unus pópulus. Gn 34 17 Si autem circumcídi noluéritis, tollémus fíliam nostram, et recedémus. Gn 34 18 Plácuit oblátio eórum Hemor, et Sichem fílio eius, Gn 34 19 nec dístulit adoléscens quin statim quod petebátur expléret: amábat enim puéllam valde, et ipse erat ínclytus in omni domo patris sui. Gn 34 20 Ingressíque portam urbis, locúti sunt ad pópulum: Gn 34 21 Viri isti pacífici sunt, et volunt habitáre nobíscum: negotiéntur in terra, et exérceant eam, quæ spatiósa et lata cultóribus índiget: fílias eórum accipiémus uxóres, et nostras illis dábimus. Gn 34 22 Unum est quo différtur tantum bonum: si circumcidámus másculos nostros, ritum gentis imitántes. Gn 34 23 Et substántia eórum, et pécora, et cuncta quæ póssident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescámus, et habitántes simul, unum efficiémus pópulum. Gn 34 24 Assensíque sunt omnes, circumcísis cunctis máribus. Gn 34 25 Et ecce, die tértio, quando gravíssimus vúlnerum dolor est: arréptis duo fílii Iacob, Símeon et Levi fratres Dinæ, gládiis, ingréssi sunt urbem confidénter: interfectísque ómnibus másculis, Gn 34 26 Hemor et Sichem páriter necavérunt, tolléntes Dinam de domo Sichem sorórem suam. Gn 34 27 Quibus egréssis, irruérunt super occísos céteri fílii Iacob: et depopuláti sunt urbem in ultiónem stupri. Gn 34 28 Oves eórum, et arménta, et ásinos, cunctáque vastántes quæ in dómibus et in agris erant, Gn 34 29 párvulos quoque eórum et uxóres duxérunt captívas. Gn 34 30 Quibus patrátis audácter, Iacob dixit ad Símeon et Levi: Turbástis me, et odiósum fecístis me Chananǽis, et Pherezǽis habitatóribus terræ huius: nos pauci sumus: illi congregáti percútient me, et delébor ego, et domus mea. Gn 34 31 Respondérunt: Numquid ut scorto abúti debuére soróre nostra? Gn 35 1 Intérea locútus est Deus ad Iacob: Surge, et ascénde Bethel, et hábita ibi, facque altáre Deo qui appáruit tibi quando fugiébas Esau fratrem tuum. Gn 35 2 Iacob vero convocáta omni domo sua, ait: Abícite deos aliénos qui in médio vestri sunt, et mundámini, ac mutáte vestiménta vestra. Gn 35 3 Súrgite, et ascendámus in Bethel, ut faciámus ibi altáre Deo: qui exaudívit me in die tribulatiónis meæ, et sócius fuit itíneris mei. Gn 35 4 Dedérunt ergo ei omnes deos aliénos quos habébant, et ináures quæ erant in áuribus eórum: at ille infódit ea subter terebínthum, quæ est post urbem Sichem. Gn 35 5 Cumque profécti essent, terror Dei invásit omnes per circúitum civitátes, et non sunt ausi pérsequi recedéntes. Gn 35 6 Venit ígitur Iacob Luzam, quæ est in terra Chánaan, cognoménto Bethel: ipse et omnis pópulus cum eo. Gn 35 7 Ædificavítque ibi altáre, et appellávit nomen loci illíus, Domus Dei: ibi enim appáruit ei Deus cum fúgeret fratrem suum. Gn 35 8 Eódem témpore mórtua est Débora nutrix Rebéccæ, et sepúlta est ad radíces Bethel subter quercum: vocatúmque est nomen loci illíus, Quercus fletus. Gn 35 9 Appáruit autem íterum Deus Iacob postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ, benedixítque ei, Gn 35 10 dicens: Non vocáberis ultra Iacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellávit eum Israël, Gn 35 11 dixítque ei: Ego Deus omnípotens: cresce, et multiplicáre: gentes et pópuli natiónum ex te erunt, reges de lumbis tuis egrediéntur, Gn 35 12 terrámque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et sémini tuo post te. Gn 35 13 Et recéssit ab eo. Gn 35 14 Ille vero eréxit títulum lapídeum in loco quo locútus fúerat ei Deus: libans super eum libámina, et effúndens óleum: Gn 35 15 vocánsque nomen loci illíus Bethel. Gn 35 16 Egréssus autem inde, venit verno témpore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturíret Rachel, Gn 35 17 ob difficultátem partus periclitári cœpit. Dixítque ei óbstetrix: Noli timére, quia et hunc habébis fílium. Gn 35 18 Egrediénte autem ánima præ dolóre, et imminénte iam morte, vocávit nomen fílii sui Bénoni, id est, Fílius dolóris mei: pater vero appellávit eum Béniamin, id est, Fílius dextræ. Gn 35 19 Mórtua est ergo Rachel, et sepúlta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Béthlehem. Gn 35 20 Erexítque Iacob títulum super sepúlcrum eius: hic est títulus monuménti Rachel, usque in præséntem diem. Gn 35 21 Egréssus inde, fixit tabernáculum trans Turrem gregis. Gn 35 22 Cumque habitáret in illa regióne, ábiit Ruben, et dormívit cum Bala concubína patris sui: quod illum mínime látuit. Erant autem fílii Iacob duódecim. Gn 35 23 Fílii Liæ: primogénitus Ruben, et Símeon, et Levi, et Iudas, et Issachar, et Zábulon. Gn 35 24 Fílii Rachel: Ioseph et Béniamin. Gn 35 25 Fílii Balæ ancíllæ Rachélis: Dan et Néphthali. Gn 35 26 Fílii Zelphæ ancíllæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt fílii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotámia Sýriæ. Gn 35 27 Venit étiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitátem Arbée, hæc est Hebron, in qua peregrinátus est Abraham et Isaac. Gn 35 28 Et compléti sunt dies Isaac centum octogínta annórum. Gn 35 29 Consumptúsque ætáte mórtuus est: et appósitus est pópulo suo senex et plenus diérum: et sepeliérunt eum Esau et Iacob fílii sui. Gn 36 1 Hæ sunt autem generatiónes Esau, ipse est Edom. Gn 36 2 Esau accépit uxóres de filiábus Chánaan: Ada fíliam Elon Hethǽi, et Oolíbama fíliam Anæ fíliæ Sébeon Hevǽi: Gn 36 3 Básemath quoque fíliam Ismael sorórem Nábaioth. Gn 36 4 Péperit autem Ada Eliphaz: Básemath génuit Ráhuel: Gn 36 5 Oolíbama génuit Iehus et Ihelon et Core. Hi fílii Esau qui nati sunt ei in terra Chánaan. Gn 36 6 Tulit autem Esau uxóres suas et fílios et fílias, et omnem ánimam domus suæ, et substántiam, et pécora, et cuncta quæ habére póterat in terra Chánaan: et ábiit in álteram regiónem, recessítque a fratre suo Iacob. Gn 36 7 Dívites enim erant valde, et simul habitáre non póterant: nec sustinébat eos terra peregrinatiónis eórum præ multitúdine gregum. Gn 36 8 Habitavítque Esau in monte Seir, ipse est Edom. Gn 36 9 Hæ autem sunt generatiónes Esau patris Edom in monte Seir, Gn 36 10 et hæc nómina filiórum eius: Eliphaz fílius Ada uxóris Esau: Ráhuel quoque fílius Básemath uxóris eius. Gn 36 11 Fuerúntque Eliphaz fílii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. Gn 36 12 Erat autem Thamna concubína Eliphaz fílii Esau: quæ péperit ei Amalech. Hi sunt fílii Ada uxóris Esau. Gn 36 13 Fílii autem Ráhuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi fílii Básemath uxóris Esau. Gn 36 14 Isti quoque erant fílii Oolíbama fíliæ Anæ fíliæ Sébeon, uxóris Esau, quos génuit ei, Iehus et Ihelon et Core. Gn 36 15 Hi duces filiórum Esau: fílii Eliphaz primogéniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, Gn 36 16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi fílii Eliphaz in terra Edom, et hi fílii Ada. Gn 36 17 Hi quoque fílii Ráhuel fílii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Ráhuel in terra Edom: isti fílii Básemath uxóris Esau. Gn 36 18 Hi autem fílii Oolíbama uxóris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolíbama fíliæ Anæ uxóris Esau. Gn 36 19 Isti sunt fílii Esau, et hi duces eórum: ipse est Edom. Gn 36 20 Isti sunt fílii Seir Horrǽi, habitatóres terræ: Lotan, et Sobal, et Sébeon, et Ana, Gn 36 21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horrǽi, fílii Seir in terra Edom. Gn 36 22 Facti sunt autem fílii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. Gn 36 23 Et isti fílii Sobal: Alvan et Mánahat et Ebal, et Sepho et Onam. Gn 36 24 Et hi fílii Sébeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invénit aquas cálidas in solitúdine, cum pásceret ásinos Sébeon patris sui: Gn 36 25 habuítque fílium Dison, et fíliam Oolíbama. Gn 36 26 Et isti fílii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan. Gn 36 27 Hi quoque fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Acan. Gn 36 28 Hábuit autem fílios Disan: Hus et Aram. Gn 36 29 Hi duces Horræórum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sébeon, dux Ana, Gn 36 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræórum qui imperavérunt in terra Seir. Gn 36 31 Reges autem qui regnavérunt in terra Edom ántequam habérent regem fílii Israël, fuérunt hi: Gn 36 32 Bela fílius Beor, noménque urbis eius Dénaba. Gn 36 33 Mórtuus est autem Bela, et regnávit pro eo Iobab fílius Zaræ de Bosra. Gn 36 34 Cumque mórtuus esset Iobab, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum. Gn 36 35 Hoc quoque mórtuo, regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in regióne Moab: et nomen urbis eius Avith. Gn 36 36 Cumque mórtuus esset Adad, regnávit pro eo Semla de Másreca. Gn 36 37 Hoc quoque mórtuo regnávit pro eo Saul de flúvio Róhoboth. Gn 36 38 Cumque et hic obiísset, succéssit in regnum Bálanan fílius Achobor. Gn 36 39 Isto quoque mórtuo regnávit pro eo Adar, noménque urbis eius Phau: et appellabátur uxor eius Meétabel, fília Matred fíliæ Mézaab. Gn 36 40 Hæc ergo nómina ducum Esau in cognatiónibus, et locis, et vocábulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, Gn 36 41 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon, Gn 36 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, Gn 36 43 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitántes in terra impérii sui, ipse est Esau pater Idumæórum. Gn 37 1 Habitávit autem Iacob in terra Chánaan, in qua pater suus peregrinátus est. Gn 37 2 Et hæ sunt generatiónes eius: Ioseph cum sédecim esset annórum, pascébat gregem cum frátribus suis adhuc puer: et erat cum fíliis Balæ et Zelphæ uxórum patris sui: accusavítque fratres suos apud patrem crímine péssimo. Gn 37 3 Israël autem diligébat Ioseph super omnes fílios suos, eo quod in senectúte genuísset eum: fecítque ei túnicam polýmitam. Gn 37 4 Vidéntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis fíliis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui. Gn 37 5 Accidit quoque ut visum sómnium reférret frátribus suis: quæ causa maióris ódii seminárium fuit. Gn 37 6 Dixítque ad eos: Audíte sómnium meum quod vidi: Gn 37 7 putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum, et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum. Gn 37 8 Respondérunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiciémur ditióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit. Gn 37 9 Aliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem, et lunam, et stellas úndecim adoráre me. Gn 37 10 Quod cum patri suo, et frátribus retulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium quod vidísti? num ego et mater tua, et fratres tui adorábimus te super terram? Gn 37 11 Invidébant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat. Gn 37 12 Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, Gn 37 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte, Gn 37 14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos, et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: Gn 37 15 invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit quid quǽreret. Gn 37 16 At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi ubi pascant greges. Gn 37 17 Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Ioseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain. Gn 37 18 Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere: Gn 37 19 et mútuo loquebántur: Ecce somniátor venit: Gn 37 20 veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem: dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua. Gn 37 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat: Gn 37 22 Non interficiátis ánimam eius, nec effundátis sánguinem: sed proícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo. Gn 37 23 Conféstim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári et polýmita: Gn 37 24 miserúntque eum in cistérnam véterem, quæ non habébat aquam. Gn 37 25 Et sedéntes ut coméderent panem, vidérunt Ismaelítas viatóres veníre de Gálaad, et camélos eórum portántes arómata, et resínam, et stacten in Ægýptum. Gn 37 26 Dixit ergo Iudas frátribus suis: Quid nobis prodest si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus? Gn 37 27 mélius est ut venundétur Ismaelítis, et manus nostræ non polluántur: frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illíus. Gn 37 28 Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahéntes eum de cistérna, vendidérunt eum Ismaelítis, vigínti argénteis: qui duxérunt eum in Ægýptum. Gn 37 29 Reversúsque Ruben ad cistérnam, non invénit púerum: Gn 37 30 et scissis véstibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non compáret, et ego quo ibo? Gn 37 31 Tulérunt autem túnicam eius, et in sánguine hædi, quem occíderant, tinxérunt: Gn 37 32 mitténtes qui ferrent ad patrem, et dícerent: Hanc invénimus: vide utrum túnica fílii tui sit, an non. Gn 37 33 Quam cum agnovísset pater, ait: Túnica fílii mei est: fera péssima comédit eum, béstia devorávit Ioseph. Gn 37 34 Scissísque véstibus, indútus est cilício, lugens fílium suum multo témpore. Gn 37 35 Congregátis autem cunctis líberis eius ut lenírent dolórem patris, nóluit consolatiónem accípere, sed ait: Descéndam ad fílium meum lugens in inférnum. Et illo perseveránte in fletu, Gn 37 36 Madianítæ vendidérunt Ioseph in Ægýpto Putíphari eunúcho Pharaónis, magístro mílitum. Gn 38 1 Eódem témpore, descéndens Iudas a frátribus suis, divértit ad virum Odollamítem, nómine Hiram. Gn 38 2 Vidítque ibi fíliam hóminis Chananǽi, vocábulo Sue: et accépta uxóre, ingréssus est ad eam. Gn 38 3 Quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen eius Her. Gn 38 4 Rursúmque concépto fœtu, natum fílium vocávit Onan. Gn 38 5 Tértium quoque péperit: quem appellávit Sela: quo nato, párere ultra cessávit. Gn 38 6 Dedit autem Iudas uxórem primogénito suo Her, nómine Thamar. Gn 38 7 Fuit quoque Her primogénitus Iudæ nequam in conspéctu Dómini: et ab eo occísus est. Gn 38 8 Dixit ergo Iudas ad Onan fílium suum: Ingrédere ad uxórem fratris tui, et sociáre illi, ut súscites semen fratri tuo. Gn 38 9 Ille sciens non sibi nasci fílios, intróiens ad uxórem fratris sui, semen fundébat in terram, ne líberi fratris nómine nasceréntur. Gn 38 10 Et idcírco percússit eum Dóminus, quod rem detestábilem fáceret. Gn 38 11 Quam ob rem dixit Iudas Thamar núrui suæ: Esto vídua in domo patris tui, donec crescat Sela fílius meus: timébat enim ne et ipse morerétur, sicut fratres eius. Quæ ábiit, et habitávit in domo patris sui. Gn 38 12 Evolútis autem multis diébus, mórtua est fília Sue uxor Iudæ: qui, post luctum consolatióne suscépta, ascendébat ad tonsóres óvium suárum, ipse et Hiras opílio gregis Odollamítes, in Thamnas. Gn 38 13 Nuntiatúmque est Thamar quod socer illíus ascénderet in Thamnas ad tondéndas oves. Gn 38 14 Quæ, depósitis viduitátis véstibus, assúmpsit therístrum: et mutáto hábitu, sedit in bívio itíneris, quod ducit Thamnam: eo quod crevísset Sela, et non eum accepísset marítum. Gn 38 15 Quam cum vidísset Iudas, suspicátus est esse meretrícem: operúerat enim vultum suum, ne agnoscerétur. Gn 38 16 Ingrediénsque ad eam, ait: Dimítte me ut cóeam tecum: nesciébat enim quod nurus sua esset. Qua respondénte: Quid dabis mihi ut fruáris concúbitu meo? Gn 38 17 dixit: Mittam tibi hædum de grégibus. Rursúmque illa dicénte: Pátiar quod vis, si déderis mihi arrhabónem, donec mittas quod pollicéris. Gn 38 18 Ait Iudas: Quid tibi vis pro arrhabóne dari? Respóndit: Annulum tuum, et armíllam, et báculum quem manu tenes. Ad unum ígitur cóitum múlier concépit, Gn 38 19 et surgens ábiit: depositóque hábitu quem súmpserat, indúta est viduitátis véstibus. Gn 38 20 Misit autem Iudas hædum per pastórem suum Odollamítem, ut recíperet pignus quod déderat mulíeri: qui cum non invenísset eam, Gn 38 21 interrogávit hómines loci illíus: Ubi est múlier quæ sedébat in bívio? Respondéntibus cunctis: Non fuit in loco ista méretrix. Gn 38 22 Revérsus est ad Iudam, et dixit ei: Non invéni eam: sed et hómines loci illíus dixérunt mihi, numquam sedísse ibi scortum. Gn 38 23 Ait Iudas: Hábeat sibi, certe mendácii argúere nos non potest, ego misi hædum quem promíseram: et tu non invenísti eam. Gn 38 24 Ecce autem post tres menses nuntiavérunt Iudæ, dicéntes: Fornicáta est Thamar nurus tua, et vidétur úterus illíus intuméscere. Dixítque Iudas: Prodúcite eam ut comburátur. Gn 38 25 Quæ cum ducerétur ad pœnam, misit ad sócerum suum, dicens: De viro, cuius hæc sunt, concépi: cognósce cuius sit ánnulus, et armílla, et báculus. Gn 38 26 Qui, ágnitis munéribus, ait: Iústior me est: quia non trádidi eam Sela fílio meo. Attamen ultra non cognóvit eam. Gn 38 27 Instánte autem partu, apparuérunt gémini in útero: atque in ipsa effusióne infántium unus prótulit manum, in qua óbstetrix ligávit cóccinum, dicens: Gn 38 28 Iste egrediétur prior. Gn 38 29 Illo vero retrahénte manum, egréssus est alter: dixítque múlier: Quare divísa est propter te macéria? et ob hanc causam, vocávit nomen eius Phares. Gn 38 30 Póstea egréssus est frater eius, in cuius manu erat cóccinum: quem appellávit Zara. Gn 39 1 Igitur Ioseph ductus est in Ægýptum, emítque eum Putíphar eunúchus Pharaónis, princeps exércitus, vir Ægýptius, de manu Ismaelitárum, a quibus perdúctus erat. Gn 39 2 Fuítque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis próspere agens: habitavítque in domo dómini sui, Gn 39 3 qui óptime nóverat Dóminum esse cum eo, et ómnia, quæ gerébat, ab eo dírigi in manu illíus. Gn 39 4 Invenítque Ioseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei: a quo præpósitus ómnibus gubernábat créditam sibi domum, et univérsa quæ ei trádita fúerant: Gn 39 5 benedixítque Dóminus dómui Ægýptii propter Ioseph, et multiplicávit tam in ǽdibus quam in agris cunctam eius substántiam: Gn 39 6 nec quidquam áliud nóverat, nisi panem quo vescebátur. Erat autem Ioseph pulchra fácie, et decórus aspéctu. Gn 39 7 Post multos ítaque dies iniécit dómina sua óculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum. Gn 39 8 Qui nequáquam acquiéscens óperi nefário, dixit ad eam: Ecce dóminus meus, ómnibus mihi tráditis, ignórat quid hábeat in domo sua: Gn 39 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestáte, vel non tradíderit mihi, præter te, quæ uxor eius es: quómodo ergo possum hoc malum fácere, et peccáre in Deum meum? Gn 39 10 Huiuscémodi verbis per síngulos dies, et múlier molésta erat adolescénti: et ille recusábat stuprum. Gn 39 11 Accidit autem quadam die ut intráret Ioseph domum, et óperis quíppiam absque árbitris fáceret: Gn 39 12 et illa, apprehénsa lacínia vestiménti eius, díceret: Dormi mecum. Qui relícto in manu eius pállio fugit, et egréssus est foras. Gn 39 13 Cumque vidísset múlier vestem in mánibus suis, et se esse contémptam, Gn 39 14 vocávit ad se hómines domus suæ, et ait ad eos: En introdúxit virum Hebrǽum, ut illúderet nobis: ingréssus est ad me, ut coíret mecum: cumque ego succlamássem, Gn 39 15 et audísset vocem meam, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras. Gn 39 16 In arguméntum ergo fídei reténtum pállium osténdit maríto reverténti domum, Gn 39 17 et ait: Ingréssus est ad me servus Hebrǽus quem adduxísti, ut illúderet mihi: Gn 39 18 cumque audísset me clamáre, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras. Gn 39 19 His audítis dóminus, et nímium crédulus verbis cóniugis, irátus est valde: Gn 39 20 tradidítque Ioseph in cárcerem, ubi vincti regis custodiebántur, et erat ibi clausus. Gn 39 21 Fuit autem Dóminus cum Ioseph, et misértus illíus dedit ei grátiam in conspéctu príncipis cárceris. Gn 39 22 Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos qui in custódia tenebántur: et quidquid fiébat, sub ipso erat. Gn 39 23 Nec nóverat áliquid, cunctis ei créditis: Dóminus enim erat cum illo, et ómnia ópera eius dirigébat. Gn 40 1 His ita gestis, áccidit ut peccárent duo eunúchi, pincérna regis Ægýpti, et pistor, dómino suo. Gn 40 2 Iratúsque contra eos Phárao (nam alter pincérnis prǽerat, alter pistóribus), Gn 40 3 misit eos in cárcerem príncipis mílitum, in quo erat vinctus et Ioseph. Gn 40 4 At custos cárceris trádidit eos Ioseph, qui et ministrábat eis: aliquántulum témporis flúxerat, et illi in custódia tenebántur. Gn 40 5 Viderúntque ambo sómnium nocte una, iuxta interpretatiónem cóngruam sibi: Gn 40 6 ad quos cum introísset Ioseph mane, et vidísset eos tristes, Gn 40 7 sciscitátus est eos, dicens: Cur trístior est hódie sólito fácies vestra? Gn 40 8 Qui respondérunt: Sómnium vídimus, et non est qui interpretétur nobis. Dixítque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretátio? reférte mihi quid vidéritis. Gn 40 9 Narrávit prior, præpósitus pincernárum, sómnium suum: Vidébam coram me vitem, Gn 40 10 in qua erant tres propágines, créscere paulátim in gemmas, et post flores uvas maturéscere: Gn 40 11 calicémque Pharaónis in manu mea: tuli ergo uvas, et expréssi in cálicem quem tenébam, et trádidi póculum Pharaóni. Gn 40 12 Respóndit Ioseph: Hæc est interpretátio sómnii: tres propágines, tres adhuc dies sunt: Gn 40 13 post quos recordábitur Phárao ministérii tui, et restítuet te in gradum prístinum: dabísque ei cálicem iuxta offícium tuum, sicut ante fácere consuéveras. Gn 40 14 Tantum meménto mei, cum bene tibi fúerit, et fácias mecum misericórdiam: ut súggeras Pharaóni ut edúcat me de isto cárcere: Gn 40 15 quia furto sublátus sum de terra Hebræórum, et hic ínnocens in lacum missus sum. Gn 40 16 Videns pistórum magíster quod prudénter sómnium dissolvísset, ait: Et ego vidi sómnium: quod tria canístra farínæ habérem super caput meum: Gn 40 17 et in uno canístro quod erat excélsius, portáre me omnes cibos qui fiunt arte pistória, avésque comédere ex eo. Gn 40 18 Respóndit Ioseph: Hæc est interpretátio sómnii: tria canístra, tres adhuc dies sunt: Gn 40 19 post quos áuferet Phárao caput tuum, ac suspéndet te in cruce, et lacerábunt vólucres carnes tuas. Gn 40 20 Exínde dies tértius natalítius Pharaónis erat: qui fáciens grande convívium púeris suis, recordátus est inter épulas magístri pincernárum, et pistórum príncipis. Gn 40 21 Restituítque álterum in locum suum, ut porrígeret ei póculum: Gn 40 22 álterum suspéndit in patíbulo, ut coniectóris véritas probarétur. Gn 40 23 Et tamen succedéntibus prósperis, præpósitus pincernárum oblítus est intérpretis sui. Gn 41 1 Post duos annos vidit Phárao sómnium. Putábat se stare super flúvium, Gn 41 2 de quo ascendébant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebántur in locis palústribus. Gn 41 3 Aliæ quoque septem emergébant de flúmine, fœdæ confectǽque mácie: et pascebántur in ipsa amnis ripa in locis viréntibus: Gn 41 4 devoraverúntque eas, quarum mira spécies et habitúdo córporum erat. Expergefáctus Phárao, Gn 41 5 rursum dormívit, et vidit álterum sómnium: septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque formósæ: Gn 41 6 áliæ quoque tótidem spicæ ténues, et percússæ urédine oriebántur, Gn 41 7 devorántes ómnium priórum pulchritúdinem. Evígilans Phárao post quiétem, Gn 41 8 et facto mane, pavóre pertérritus, misit ad omnes coniectóres Ægýpti, cunctósque sapiéntes, et accersítis narrávit sómnium, nec erat qui interpretarétur. Gn 41 9 Tunc demum reminíscens pincernárum magíster, ait: Confíteor peccátum meum: Gn 41 10 irátus rex servis suis, me et magístrum pistórum retrúdi iussit in cárcerem príncipis mílitum: Gn 41 11 ubi una nocte utérque vídimus sómnium præságum futurórum. Gn 41 12 Erat ibi puer Hebrǽus, eiúsdem ducis mílitum fámulus: cui narrántes sómnia, Gn 41 13 audívimus quidquid póstea rei probávit evéntus: ego enim rédditus sum offício meo, et ille suspénsus est in cruce. Gn 41 14 Prótinus ad regis impérium edúctum de cárcere Ioseph totondérunt: ac veste mutáta obtulérunt ei. Gn 41 15 Cui ille ait: Vidi sómnia, nec est qui edísserat: quæ audívi te sapientíssime conícere. Gn 41 16 Respóndit Ioseph: Absque me Deus respondébit próspera Pharaóni. Gn 41 17 Narrávit ergo Phárao quod víderat: Putábam me stare super ripam flúminis, Gn 41 18 et septem boves de amne conscéndere, pulchras nimis, et obésis cárnibus: quæ in pastu palúdis virécta carpébant. Gn 41 19 Et ecce, has sequebántur áliæ septem boves, in tantum defórmes et maciléntæ, ut numquam tales in terra Ægýpti víderim: Gn 41 20 quæ, devorátis et consúmptis prióribus, Gn 41 21 nullum saturitátis dedére vestígium: sed símili mácie et squalóre torpébant. Evígilans, rursus sopóre depréssus, Gn 41 22 vidi sómnium: Septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque pulchérrimæ. Gn 41 23 Aliæ quoque septem ténues et percússæ urédine, oriebántur e stípula: Gn 41 24 quæ priórum pulchritúdinem devoravérunt. Narrávi coniectóribus sómnium, et nemo est qui edísserat. Gn 41 25 Respóndit Ioseph: Sómnium regis unum est: quæ factúrus est Deus, osténdit Pharaóni. Gn 41 26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertátis anni sunt: eamdémque vim sómnii comprehéndunt. Gn 41 27 Septem quoque boves ténues atque maciléntæ, quæ ascendérunt post eas, et septem spicæ ténues, et vento urénte percússæ, septem anni ventúræ sunt famis. Gn 41 28 Qui hoc órdine complebúntur: Gn 41 29 ecce septem anni vénient fertilitátis magnæ in univérsa terra Ægýpti, Gn 41 30 quos sequéntur septem anni álii tantæ sterilitátis, ut oblivióni tradátur cuncta retro abundántia: consumptúra est enim fames omnem terram, Gn 41 31 et ubertátis magnitúdinem perditúra est inópiæ magnitúdo. Gn 41 32 Quod autem vidísti secúndo ad eámdem rem pértinens sómnium: firmitátis indícium est, eo quod fiat sermo Dei, et velócius impleátur. Gn 41 33 Nunc ergo provídeat rex virum sapiéntem et indústrium, et præfíciat eum terræ Ægýpti: Gn 41 34 qui constítuat præpósitos per cunctas regiónes: et quintam partem frúctuum per septem annos fertilitátis, Gn 41 35 qui iam nunc futúri sunt, cóngreget in hórrea: et omne fruméntum sub Pharaónis potestáte condátur, servetúrque in úrbibus. Gn 41 36 Et præparétur futúræ septem annórum fami, quæ oppressúra est Ægýptum, et non consumétur terra inópia. Gn 41 37 Plácuit Pharaóni consílium et cunctis minístris eius: Gn 41 38 locutúsque est ad eos: Num inveníre potérimus talem virum, qui spíritu Dei plenus sit? Gn 41 39 Dixit ergo ad Ioseph: Quia osténdit tibi Deus ómnia quæ locútus es, numquid sapientiórem et consímilem tui inveníre pótero? Gn 41 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris impérium cunctus pópulus obédiet: uno tantum regni sólio te præcédam. Gn 41 41 Dixítque rursus Phárao ad Ioseph: Ecce, constítui te super univérsam terram Ægýpti. Gn 41 42 Tulítque ánnulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivítque eum stola býssina, et collo torquem áuream circumpósuit. Gn 41 43 Fecítque eum ascéndere super currum suum secúndum, clamánte præcóne, ut omnes coram eo genu flécterent, et præpósitum esse scirent univérsæ terræ Ægýpti. Gn 41 44 Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Phárao: absque tuo império non movébit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægýpti. Gn 41 45 Vertítque nomen eius, et vocávit eum, lingua ægyptíaca, Salvatórem mundi. Dedítque illi uxórem Aseneth fíliam Putíphare sacerdótis Heliopóleos. Egréssus est ítaque Ioseph ad terram Ægýpti Gn 41 46 (trigínta autem annórum erat quando stetit in conspéctu regis Pharaónis), et circuívit omnes regiónes Ægýpti. Gn 41 47 Venítque fertílitas septem annórum: et in manípulos redáctæ ségetes congregátæ sunt in hórrea Ægýpti. Gn 41 48 Omnis étiam frugum abundántia in síngulis úrbibus cóndita est. Gn 41 49 Tantáque fuit abundántia trítici, ut arénæ maris coæquarétur, et cópia mensúram excéderet. Gn 41 50 Nati sunt autem Ioseph fílii duo ántequam veníret fames: quos péperit ei Aseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos. Gn 41 51 Vocavítque nomen primogéniti Manásses, dicens: Oblivísci me fecit Deus ómnium labórum meórum, et domus patris mei. Gn 41 52 Nomen quoque secúndi appellávit Ephraim, dicens: Créscere me fecit Deus in terra paupertátis meæ. Gn 41 53 Igitur transáctis septem ubertátis annis, qui fúerant in Ægýpto, Gn 41 54 cœpérunt veníre septem anni inópiæ, quos prædíxerat Ioseph: et in univérso orbe fames præváluit, in cuncta autem terra Ægýpti panis erat. Gn 41 55 Qua esuriénte, clamávit pópulus ad Pharaónem, aliménta petens. Quibus ille respóndit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis díxerit, fácite. Gn 41 56 Crescébat autem quotídie fames in omni terra: aperuítque Ioseph univérsa hórrea, et vendébat Ægýptiis: nam et illos opprésserat fames. Gn 41 57 Omnésque provínciæ veniébant in Ægýptum, ut émerent escas, et malum inópiæ temperárent. Gn 42 1 Audiens autem Iacob quod aliménta venderéntur in Ægýpto, dixit fíliis suis: Quare neglígitis? Gn 42 2 Audívi quod tríticum venundétur in Ægýpto: descéndite, et émite nobis necessária, ut possímus vívere, et non consumámur inópia. Gn 42 3 Descendéntes ígitur fratres Ioseph decem, ut émerent fruménta in Ægýpto, Gn 42 4 Béniamin domi reténto a Iacob, qui díxerat frátribus eius: Ne forte in itínere quidquam patiátur mali: Gn 42 5 ingréssi sunt terram Ægýpti cum áliis qui pergébant ad eméndum. Erat autem fames in terra Chánaan. Gn 42 6 Et Ioseph erat princeps in terra Ægýpti, atque ad eius nutum fruménta pópulis vendebántur. Cumque adorássent eum fratres sui, Gn 42 7 et agnovísset eos, quasi ad aliénos dúrius loquebátur, intérrogans eos: Unde venístis? Qui respondérunt: De terra Chánaan, ut emámus víctui necessária. Gn 42 8 Et tamen fratres ipse cognóscens, non est cógnitus ab eis. Gn 42 9 Recordatúsque somniórum, quæ aliquándo víderat, ait ad eos: Exploratóres estis: ut videátis infirmióra terræ venístis. Gn 42 10 Qui dixérunt: Non est ita, dómine, sed servi tui venérunt ut émerent cibos. Gn 42 11 Omnes fílii uníus viri sumus: pacífici venímus, nec quidquam fámuli tui machinántur mali. Gn 42 12 Quibus ille respóndit: Aliter est: immuníta terræ huius consideráre venístis. Gn 42 13 At illi: Duódecim, ínquiunt, servi tui, fratres sumus, fílii viri uníus in terra Chánaan: mínimus cum patre nostro est, álius non est super. Gn 42 14 Hoc est, ait, quod locútus sum: exploratóres estis. Gn 42 15 Iam nunc experiméntum vestri cápiam: per salútem Pharaónis non egrediémini hinc, donec véniat frater vester mínimus. Gn 42 16 Míttite ex vobis unum, et addúcat eum: vos autem éritis in vínculis, donec probéntur quæ dixístis utrum vera an falsa sint: alióquin per salútem Pharaónis exploratóres estis. Gn 42 17 Trádidit ergo illos custódiæ tribus diébus. Gn 42 18 Die autem tértio edúctis de cárcere, ait: Fácite quæ dixi, et vivétis: Deum enim tímeo. Gn 42 19 Si pacífici estis, frater vester unus ligétur in cárcere: vos autem abíte, et ferte fruménta quæ emístis, in domos vestras, Gn 42 20 et fratrem vestrum mínimum ad me addúcite, ut possim vestros probáre sermónes, et non moriámini. Fecérunt ut díxerat, Gn 42 21 et locúti sunt ad ínvicem: Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústiam ánimæ illíus, dum deprecarétur nos, et non audívimus: idcírco venit super nos ista tribulátio. Gn 42 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolíte peccáre in púerum: et non audístis me? en sanguis eius exquíritur. Gn 42 23 Nesciébant autem quod intellígeret Ioseph, eo quod per intérpretem loquerétur ad eos. Gn 42 24 Avertítque se parúmper, et flevit: et revérsus locútus est ad eos. Gn 42 25 Tollénsque Símeon, et ligans illis præséntibus, iussit minístris ut implérent eórum saccos trítico, et repónerent pecúnias singulórum in sácculis suis, datis supra cibáriis in viam: qui fecérunt ita. Gn 42 26 At illi portántes fruménta in ásinis suis, profécti sunt. Gn 42 27 Apertóque unus sacco, ut daret iuménto pábulum in diversório, contemplátus pecúniam in ore sácculi, Gn 42 28 dixit frátribus suis: Réddita est mihi pecúnia, en habétur in sacco. Et obstupefácti, turbatíque, mútuo dixérunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? Gn 42 29 Venerúntque ad Iacob patrem suum in terram Chánaan, et narravérunt ei ómnia quæ accidíssent sibi, dicéntes: Gn 42 30 Locútus est nobis dóminus terræ dure, et putávit nos exploratóres esse provínciæ. Gn 42 31 Cui respóndimus: Pacífici sumus, nec ullas molímur insídias. Gn 42 32 Duódecim fratres uno patre géniti sumus: unus non est super, mínimus cum patre nostro est in terra Chánaan. Gn 42 33 Qui ait nobis: Sic probábo quod pacífici sitis: fratrem vestrum unum dimíttite apud me, et cibária dómibus vestris necessária súmite, et abíte, Gn 42 34 fratrémque vestrum mínimum addúcite ad me, ut sciam quod non sitis exploratóres: et istum, qui tenétur in vínculis, recípere possítis: ac deínceps quæ vultis, eméndi habeátis licéntiam. Gn 42 35 His dictis, cum fruménta effúnderent, sínguli reperérunt in ore saccórum ligátas pecúnias, exterritísque simul ómnibus, Gn 42 36 dixit pater Iacob: Absque líberis me esse fecístis: Ioseph non est super, Símeon tenétur in vínculis, et Béniamin auferétis: in me hæc ómnia mala recidérunt. Gn 42 37 Cui respóndit Ruben: Duos fílios meos intérfice, si non redúxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restítuam. Gn 42 38 At ille: Non descéndet, inquit, fílius meus vobíscum: frater eius mórtuus est, et ipse solus remánsit: si quid ei advérsi accíderit in terra ad quam pérgitis, deducétis canos meos cum dolóre ad ínferos. Gn 43 1 Interim fames omnem terram veheménter premébat. Gn 43 2 Consumptísque cibis quos ex Ægýpto detúlerant, dixit Iacob ad fílios suos: Revertímini, et émite nobis pauxíllum escárum. Gn 43 3 Respóndit Iudas: Denuntiávit nobis vir ille sub attestatióne iurisiurándi, dicens: Non vidébitis fáciem meam, nisi fratrem vestrum mínimum adduxéritis vobíscum. Gn 43 4 Si ergo vis eum míttere nobíscum, pergémus páriter, et emémus tibi necessária: Gn 43 5 sin autem non vis, non íbimus: vir enim, ut sæpe díximus, denuntiávit nobis, dicens: Non vidébitis fáciem meam absque fratre vestro mínimo. Gn 43 6 Dixit eis Israël: In meam hoc fecístis misériam, ut indicarétis ei et álium habére vos fratrem. Gn 43 7 At illi respondérunt: Interrogávit nos homo per órdinem nostram progéniem: si pater víveret: si haberémus fratrem: et nos respóndimus ei consequénter iuxta id quod fúerat sciscitátus: numquid scire poterámus quod dictúrus esset: Addúcite fratrem vestrum vobíscum? Gn 43 8 Iudas quoque dixit patri suo: Mitte púerum mecum, ut proficiscámur, et possímus vívere: ne moriámur nos et párvuli nostri. Gn 43 9 Ego suscípio púerum: de manu mea requíre illum: nisi redúxero, et reddídero eum tibi, ero peccáti reus in te omni témpore. Gn 43 10 Si non intercessísset dilátio, iam vice alter venissémus. Gn 43 11 Igitur Israël pater eórum dixit ad eos: Si sic necésse est, fácite quod vultis: súmite de óptimis terræ frúctibus in vasis vestris, et deférte viro múnera, módicum resínæ, et mellis, et stóracis, stactes, et terebínthi, et amygdalárum. Gn 43 12 Pecúniam quoque dúplicem ferte vobíscum: et illam, quam invenístis in sácculis, reportáte, ne forte erróre factum sit: Gn 43 13 sed et fratrem vestrum tóllite, et ite ad virum. Gn 43 14 Deus autem meus omnípotens fáciat vobis eum placábilem: et remíttat vobíscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Béniamin: ego autem quasi orbátus absque líberis ero. Gn 43 15 Tulérunt ergo viri múnera, et pecúniam dúplicem, et Béniamin: descenderúntque in Ægýptum, et stetérunt coram Ioseph. Gn 43 16 Quos cum ille vidísset et Béniamin simul, præcépit dispensatóri domus suæ, dicens: Intróduc viros domum, et occíde víctimas, et ínstrue convívium: quóniam mecum sunt comestúri merídie. Gn 43 17 Fecit ille quod sibi fúerat imperátum, et introdúxit viros domum. Gn 43 18 Ibíque extérriti, dixérunt mútuo: Propter pecúniam, quam retúlimus prius in saccis nostris, introdúcti sumus: ut devólvat in nos calúmniam, et violénter subíciat servitúti et nos, et ásinos nostros. Gn 43 19 Quam ob rem in ipsis fóribus accedéntes ad dispensatórem domus, Gn 43 20 locúti sunt: Orámus, dómine, ut áudias nos. Iam ante descéndimus ut emerémus escas: Gn 43 21 quibus emptis, cum venissémus ad diversórium, aperúimus saccos nostros, et invénimus pecúniam in ore saccórum: quam nunc eódem póndere reportávimus. Gn 43 22 Sed et áliud attúlimus argéntum, ut emámus quæ nobis necessária sunt: non est in nostra consciéntia quis posúerit eam in marsúpiis nostris. Gn 43 23 At ille respóndit: Pax vobíscum, nolíte timére: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesáuros in saccis vestris: nam pecúniam, quam dedístis mihi, probátam ego hábeo. Eduxítque ad eos Símeon. Gn 43 24 Et introdúctis domum, áttulit aquam, et lavérunt pedes suos, dedítque pábulum ásinis eórum. Gn 43 25 Illi vero parábant múnera, donec ingrederétur Ioseph merídie: audíerant enim quod ibi comestúri essent panem. Gn 43 26 Igitur ingréssus est Ioseph domum suam, obtulerúntque ei múnera, tenéntes in mánibus suis: et adoravérunt proni in terram. Gn 43 27 At ille, cleménter resalutátis eis, interrogávit eos, dicens: Salvúsne est pater vester senex, de quo dixerátis mihi? adhuc vivit? Gn 43 28 Qui respondérunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurváti, adoravérunt eum. Gn 43 29 Attóllens autem Ioseph óculos, vidit Béniamin fratrem suum uterínum, et ait: Iste est frater vester párvulus, de quo dixerátis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereátur tui, fili mi. Gn 43 30 Festinavítque, quia commóta fúerant víscera eius super fratre suo, et erumpébant lácrymæ: et intróiens cubículum flevit. Gn 43 31 Rursúmque lota fácie egréssus, contínuit se, et ait: Pónite panes. Gn 43 32 Quibus appósitis, seórsum Ioseph, et seórsum frátribus, Ægýptiis quoque qui vescebántur simul, seórsum (illícitum est enim Ægýptiis comédere cum Hebrǽis, et profánum putant huiuscémodi convívium) Gn 43 33 sedérunt coram eo, primogénitus iuxta primogénita sua, et mínimus iuxta ætátem suam. Et mirabántur nimis, Gn 43 34 sumptis pártibus quas ab eo accéperant: maiórque pars venit Béniamin, ita ut quinque pártibus excéderet. Biberúntque et inebriáti sunt cum eo. Gn 44 1 Præcépit autem Ioseph dispensatóri domus suæ, dicens: Imple saccos eórum fruménto, quantum possunt cápere: et pone pecúniam singulórum in summitáte sacci. Gn 44 2 Scyphum autem meum argénteum, et prétium quod dedit trítici, pone in ore sacci iunióris. Factúmque est ita. Gn 44 3 Et orto mane, dimíssi sunt cum ásinis suis. Gn 44 4 Iamque urbem exíerant, et procésserant páululum: tunc Ioseph accersíto dispensatóre domus, Surge, inquit, et perséquere viros: et apprehénsis dícito: Quare reddidístis malum pro bono? Gn 44 5 scyphus, quem furáti estis, ipse est in quo bibit dóminus meus, et in quo augurári solet: péssimam rem fecístis. Gn 44 6 Fecit ille ut iússerat: et apprehénsis per órdinem locútus est. Gn 44 7 Qui respondérunt: Quare sic lóquitur dóminus noster, ut servi tui tantum flagítii commíserint? Gn 44 8 pecúniam, quam invénimus in summitáte saccórum, reportávimus ad te de terra Chánaan: et quómodo cónsequens est ut furáti simus de domo dómini tui aurum vel argéntum? Gn 44 9 apud quemcúmque fúerit invéntum servórum tuórum quod quæris, moriátur, et nos érimus servi dómini nostri. Gn 44 10 Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram senténtiam: apud quemcúmque fúerit invéntum, ipse sit servus meus, vos autem éritis innóxii. Gn 44 11 Itaque festináto deponéntes in terram saccos, aperuérunt sínguli. Gn 44 12 Quos scrutátus, incípiens a maióre usque ad mínimum, invénit scyphum in sacco Béniamin. Gn 44 13 At illi, scissis véstibus, oneratísque rursum ásinis, revérsi sunt in óppidum. Gn 44 14 Primúsque Iudas cum frátribus ingréssus est ad Ioseph (necdum enim de loco abíerat) omnésque ante eum páriter in terram corruérunt. Gn 44 15 Quibus ille ait: Cur sic ágere voluístis? an ignorátis quod non sit símilis mei in augurándi sciéntia? Gn 44 16 Cui Iudas: Quid respondébimus, inquit, dómino meo? vel quid loquémur, aut iuste potérimus obténdere? Deus invénit iniquitátem servórum tuórum: en omnes servi sumus dómini mei, et nos, et apud quem invéntus est scyphus. Gn 44 17 Respóndit Ioseph: Absit a me ut sic agam: qui furátus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abíte líberi ad patrem vestrum. Gn 44 18 Accédens autem própius Iudas, confidénter ait: Oro, dómine mi, loquátur servus tuus verbum in áuribus tuis, et ne irascáris fámulo tuo: tu es enim post Pharaónem Gn 44 19 dóminus meus. Interrogásti prius servos tuos: Habétis patrem aut fratrem? Gn 44 20 et nos respóndimus tibi dómino meo: Est nobis pater senex, et puer párvulus, qui in senectúte illíus natus est: cuius uterínus frater mórtuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero ténere díligit eum. Gn 44 21 Dixistíque servis tuis: Addúcite eum ad me, et ponam óculos meos super illum. Gn 44 22 Suggéssimus dómino meo: Non potest puer relínquere patrem suum: si enim illum dimíserit, moriétur. Gn 44 23 Et dixísti servis tuis: Nisi vénerit frater vester mínimus vobíscum, non vidébitis ámplius fáciem meam. Gn 44 24 Cum ergo ascendissémus ad fámulum tuum patrem nostrum, narrávimus ei ómnia quæ locútus est dóminus meus. Gn 44 25 Et dixit pater noster: Revertímini, et émite nobis parum trítici. Gn 44 26 Cui díximus: Ire non póssumus: si frater noster mínimus descénderit nobíscum, proficiscémur simul: alióquin illo absénte, non audémus vidére fáciem viri. Gn 44 27 Ad quæ ille respóndit: Vos scitis quod duos genúerit mihi uxor mea. Gn 44 28 Egréssus est unus, et dixístis: Béstia devorávit eum: et hucúsque non compáret. Gn 44 29 Si tuléritis et istum, et áliquid ei in via contígerit, deducétis canos meos cum mœróre ad ínferos. Gn 44 30 Igitur si intrávero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defúerit (cum ánima illíus ex huius ánima péndeat) Gn 44 31 viderítque eum non esse nobíscum, moriétur, et dedúcent fámuli tui canos eius cum dolóre ad ínferos. Gn 44 32 Ego próprie servus tuus sim qui in meam hunc recépi fidem, et spopóndi dicens: Nisi redúxero eum, peccáti reus ero in patrem meum omni témpore. Gn 44 33 Manébo ítaque servus tuus pro púero in ministério dómini mei, et puer ascéndat cum frátribus suis. Gn 44 34 Non enim possum redíre ad patrem meum, absénte púero: ne calamitátis, quæ oppressúra est patrem meum, testis assístam. Gn 45 1 Non se póterat ultra cohibére Ioseph multis coram astántibus: unde præcépit ut egrederéntur cuncti foras, et nullus interésset aliénus agnitióni mútuæ. Gn 45 2 Elevavítque vocem cum fletu, quam audiérunt Ægýptii, omnísque domus Pharaónis. Gn 45 3 Et dixit frátribus suis: Ego sum Ioseph: adhuc pater meus vivit? Non póterant respondére fratres nímio terróre pertérriti. Gn 45 4 Ad quos ille cleménter: Accédite, inquit, ad me. Et cum accessíssent prope: Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidístis in Ægýptum. Gn 45 5 Nolíte pavére, neque vobis durum esse videátur quod vendidístis me in his regiónibus: pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum. Gn 45 6 Biénnium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arári póterit, nec meti. Gn 45 7 Præmisítque me Deus ut reservémini super terram, et escas ad vivéndum habére possítis. Gn 45 8 Non vestro consílio, sed Dei voluntáte huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaónis, et dóminum univérsæ domus eius, ac príncipem in omni terra Ægýpti. Gn 45 9 Festináte, et ascéndite ad patrem meum, et dicétis ei: Hæc mandat fílius tuus Ioseph: Deus fecit me dóminum univérsæ terræ Ægýpti: descénde ad me, ne moréris, Gn 45 10 et habitábis in terra Gessen: erísque iuxta me tu, et fílii tui, et fílii filiórum tuórum, oves tuæ, et arménta tua, et univérsa quæ póssides: Gn 45 11 ibíque te pascam (adhuc enim quinque anni resídui sunt famis) ne et tu péreas, et domus tua, et ómnia quæ póssides. Gn 45 12 En óculi vestri, et óculi fratris mei Béniamin, vident quod os meum loquátur ad vos. Gn 45 13 Nuntiáte patri meo univérsam glóriam meam, et cuncta quæ vidístis in Ægýpto: festináte, et addúcite eum ad me. Gn 45 14 Cumque amplexátus recidísset in collum Béniamin fratris sui, flevit: illo quoque simíliter flente super collum eius. Gn 45 15 Osculatúsque est Ioseph omnes fratres suos, et plorávit super síngulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. Gn 45 16 Auditúmque est, et célebri sermóne vulgátum in aula regis: Venérunt fratres Ioseph: et gavísus est Phárao, atque omnis família eius. Gn 45 17 Dixítque ad Ioseph ut imperáret frátribus suis, dicens: Onerántes iuménta, ite in terram Chánaan, Gn 45 18 et tóllite inde patrem vestrum et cognatiónem, et veníte ad me: et ego dabo vobis ómnia bona Ægýpti, ut comedátis medúllam terræ. Gn 45 19 Prǽcipe étiam ut tollant plaustra de terra Ægýpti, ad subvectiónem parvulórum suórum ac cóniugum: et dícito: Tóllite patrem vestrum, et properáte quantócius veniéntes. Gn 45 20 Nec dimittátis quidquam de supelléctili vestra: quia omnes opes Ægýpti vestræ erunt. Gn 45 21 Fecerúntque fílii Israël ut eis mandátum fúerat. Quibus dedit Ioseph plaustra, secúndum Pharaónis impérium, et cibária in itínere. Gn 45 22 Síngulis quoque proférri iussit binas stolas: Béniamin vero dedit trecéntos argénteos cum quinque stolis óptimis: Gn 45 23 tantúmdem pecúniæ et véstium mittens patri suo, addens et ásinos decem, qui subvéherent ex ómnibus divítiis Ægýpti, et tótidem ásinas, tríticum in itínere, panésque portántes. Gn 45 24 Dimísit ergo fratres suos, et proficiscéntibus ait: Ne irascámini in via. Gn 45 25 Qui ascendéntes ex Ægýpto, venérunt in terram Chánaan ad patrem suum Iacob. Gn 45 26 Et nuntiavérunt ei, dicéntes: Ioseph fílius tuus vivit: et ipse dominátur in omni terra Ægýpti. Quo audíto Iacob, quasi de gravi somno evígilans, tamen non credébat eis. Gn 45 27 Illi e contra referébant omnem órdinem rei. Cumque vidísset plaustra et univérsa quæ míserat, revíxit spíritus eius, Gn 45 28 et ait: Súfficit mihi si adhuc Ioseph fílius meus vivit: vadam, et vidébo illum ántequam móriar. Gn 46 1 Profectúsque Israël cum ómnibus quæ habébat, venit ad Púteum iuraménti: et mactátis ibi víctimis Deo patris sui Isaac, Gn 46 2 audívit eum per visiónem noctis vocántem se, et dicéntem sibi: Iacob, Iacob. Cui respóndit: Ecce adsum. Gn 46 3 Ait illi Deus: Ego sum fortíssimus Deus patris tui: noli timére, descénde in Ægýptum, quia in gentem magnam fáciam te ibi. Gn 46 4 Ego descéndam tecum illuc, et ego inde addúcam te reverténtem: Ioseph quoque ponet manus suas super óculos tuos. Gn 46 5 Surréxit autem Iacob a Púteo iuraménti: tulerúntque eum fílii cum párvulis et uxóribus suis in plaustris quæ míserat Phárao ad portándum senem, Gn 46 6 et ómnia quæ posséderat in terra Chánaan: venítque in Ægýptum cum omni sémine suo, Gn 46 7 fílii eius, et nepótes, fíliæ, et cuncta simul progénies. Gn 46 8 Hæc sunt autem nómina filiórum Israël, qui ingréssi sunt in Ægýptum, ipse cum líberis suis. Primogénitus Ruben. Gn 46 9 Fílii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. Gn 46 10 Fílii Símeon: Iámuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul fílius Chanaanítidis. Gn 46 11 Fílii Levi: Gerson et Caath et Merári. Gn 46 12 Fílii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara: mórtui sunt autem Her et Onan in terra Chánaan. Natíque sunt fílii Phares: Hesron et Hamul. Gn 46 13 Fílii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron. Gn 46 14 Fílii Zábulon: Sared et Elon et Iáhelel. Gn 46 15 Hi fílii Liæ quos génuit in Mesopotámia Sýriæ cum Dina fília sua: omnes ánimæ filiórum eius et filiárum, trigínta tres. Gn 46 16 Fílii Gad: Séphion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Aródi et Aréli. Gn 46 17 Fílii Aser: Iamne et Iésua et Iéssui et Béria, Sara quoque soror eórum. Fílii Béria: Heber et Mélchiel. Gn 46 18 Hi fílii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ fíliæ suæ: et hos génuit Iacob sédecim ánimas. Gn 46 19 Fílii Rachel uxóris Iacob: Ioseph et Béniamin. Gn 46 20 Natíque sunt Ioseph fílii in terra Ægýpti, quos génuit ei Aseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos: Manásses et Ephraim. Gn 46 21 Fílii Béniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Náaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. Gn 46 22 Hi fílii Rachel quos génuit Iacob: omnes ánimæ, quatuórdecim. Gn 46 23 Fílii Dan: Husim. Gn 46 24 Fílii Néphthali: Iásiel et Guni et Ieser et Sallem. Gn 46 25 Hi fílii Balæ, quam dedit Laban Rachéli fíliæ suæ: et hos génuit Iacob: omnes ánimæ, septem. Gn 46 26 Cunctæ ánimæ, quæ ingréssæ sunt cum Iacob in Ægýptum, et egréssæ sunt de fémore illíus, absque uxóribus filiórum eius, sexagínta sex. Gn 46 27 Fílii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægýpti, ánimæ duæ. Omnes ánimæ domus Iacob, quæ ingréssæ sunt in Ægýptum, fuére septuagínta. Gn 46 28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiáret ei, et occúrreret in Gessen. Gn 46 29 Quo cum pervenísset, iuncto Ioseph curro suo, ascéndit óbviam patri suo ad eúmdem locum: vidénsque eum, írruit super collum eius, et inter ampléxus flevit. Gn 46 30 Dixítque pater ad Ioseph: Iam lætus móriar, quia vidi fáciem tuam, et supérstitem te relínquo. Gn 46 31 At ille locútus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascéndam, et nuntiábo Pharaóni, dicámque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chánaan, venérunt ad me: Gn 46 32 et sunt viri pastóres óvium, curámque habent alendórum gregum: pécora sua, et arménta, et ómnia quæ habére potuérunt, adduxérunt secum. Gn 46 33 Cumque vocáverit vos, et díxerit: Quod est opus vestrum? Gn 46 34 respondébitis: Viri pastóres sumus servi tui, ab infántia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicétis, ut habitáre possítis in terra Gessen: quia detestántur Ægýptii omnes pastóres óvium. Gn 47 1 Ingréssus ergo Ioseph nuntiávit Pharaóni, dicens: Pater meus et fratres, oves eórum et arménta, et cuncta quæ póssident, venérunt de terra Chánaan: et ecce consístunt in terra Gessen. Gn 47 2 Extrémos quoque fratrum suórum quinque viros constítuit coram rege: Gn 47 3 quos ille interrogávit: Quid habétis óperis? Respondérunt: Pastóres óvium sumus servi tui, et nos et patres nostri. Gn 47 4 Ad peregrinándum in terra tua venímus: quóniam non est herba grégibus servórum tuórum, ingravescénte fame in terra Chánaan: petimúsque ut esse nos iúbeas servos tuos in terra Gessen. Gn 47 5 Dixit ítaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venérunt ad te. Gn 47 6 Terra Ægýpti in conspéctu tuo est: in óptimo loco fac eos habitáre, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros indústrios, constítue illos magístros pécorum meórum. Gn 47 7 Post hæc introdúxit Ioseph patrem suum ad regem, et státuit eum coram eo: qui benedícens illi, Gn 47 8 et interrogátus ab eo: Quot sunt dies annórum vitæ tuæ? Gn 47 9 respóndit: Dies peregrinatiónis meæ centum trigínta annórum sunt, parvi et mali, et non pervenérunt usque ad dies patrum meórum quibus peregrináti sunt. Gn 47 10 Et benedícto rege, egréssus est foras. Gn 47 11 Ioseph vero patri et frátribus suis dedit possessiónem in Ægýpto in óptimo terræ loco, Ramésses, ut præcéperat Phárao. Gn 47 12 Et alébat eos, omnémque domum patris sui, præbens cibária síngulis. Gn 47 13 In toto enim orbe panis déerat, et opprésserat fames terram, máxime Ægýpti et Chánaan. Gn 47 14 E quibus omnem pecúniam congregávit pro venditióne fruménti, et íntulit eam in ærárium regis. Gn 47 15 Cumque defecísset emptóribus prétium, venit cuncta Ægýptus ad Ioseph, dicens: Da nobis panes: quare mórimur coram te, deficiénte pecúnia? Gn 47 16 Quibus ille respóndit: Addúcite pécora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si prétium non habétis. Gn 47 17 Quæ cum adduxíssent, dedit eis aliménta pro equis, et óvibus, et bobus, et ásinis: sustentavítque eos illo anno pro commutatióne pécorum. Gn 47 18 Venérunt quoque anno secúndo, et dixérunt ei: Non celábimus dóminum nostrum quod deficiénte pecúnia, pécora simul defecérunt: nec clam te est, quod absque corpóribus et terra nihil habeámus. Gn 47 19 Cur ergo moriémur te vidénte? et nos et terra nostra tui érimus: eme nos in servitútem régiam, et præbe sémina, ne pereúnte cultóre redigátur terra in solitúdinem. Gn 47 20 Emit ígitur Ioseph omnem terram Ægýpti, vendéntibus síngulis possessiónes suas præ magnitúdine famis. Subiecítque eam Pharaóni, Gn 47 21 et cunctos pópulos eius a novíssimis términis Ægýpti usque ad extrémos fines eius, Gn 47 22 præter terram sacerdótum, quæ a rege trádita fúerat eis: quibus et statúta cibária ex hórreis públicis præbebántur, et idcírco non sunt compúlsi véndere possessiónes suas. Gn 47 23 Dixit ergo Ioseph ad pópulos: En ut cérnitis, et vos et terram vestram Phárao póssidet: accípite sémina, et sérite agros, Gn 47 24 ut fruges habére possítis. Quintam partem regi dábitis: quátuor réliquas permítto vobis in seméntem, et in cibum famíliis et líberis vestris. Gn 47 25 Qui respondérunt: Salus nostra in manu tua est: respíciat nos tantum dóminus noster, et læti serviémus regi. Gn 47 26 Ex eo témpore usque in præséntem diem, in univérsa terra Ægýpti régibus quinta pars sólvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotáli, quæ líbera ab hac conditióne fuit. Gn 47 27 Habitávit ergo Israël in Ægýpto, id est, in terra Gessen, et possédit eam: auctúsque est, et multiplicátus nimis. Gn 47 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factíque sunt omnes dies vitæ illíus, centum quadragínta septem annórum. Gn 47 29 Cumque appropinquáre cérneret diem mortis suæ, vocávit fílium suum Ioseph, et dixit ad eum: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, pone manum tuam sub fémore meo: et fácies mihi misericórdiam et veritátem, ut non sepélias me in Ægýpto: Gn 47 30 sed dórmiam cum pátribus meis, et áuferas me de terra hac, condásque in sepúlcro maiórum meórum. Cui respóndit Ioseph: Ego fáciam quod iussísti. Gn 47 31 Et ille: Iura ergo, inquit, mihi. Quo iuránte, adorávit Israël Deum, convérsus ad léctuli caput. Gn 48 1 His ita transáctis, nuntiátum est Ioseph quod ægrotáret pater suus: qui, assúmptis duóbus fíliis Manásse et Ephraim, ire perréxit. Gn 48 2 Dictúmque est seni: Ecce fílius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortátus sedit in léctulo. Gn 48 3 Et ingrésso ad se ait: Deus omnípotens appáruit mihi in Luza, quæ est in terra Chánaan: benedixítque mihi, Gn 48 4 et ait: Ego te augébo et multiplicábo, et fáciam te in turbas populórum: dabóque tibi terram hanc, et sémini tuo post te in possessiónem sempitérnam. Gn 48 5 Duo ergo fílii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægýpti ántequam huc venírem ad te, mei erunt: Ephraim et Manásses, sicut Ruben et Símeon reputabúntur mihi. Gn 48 6 Réliquos autem quos genúeris post eos, tui erunt, et nómine fratrum suórum vocabúntur in possessiónibus suis. Gn 48 7 Mihi enim, quando veniébam de Mesopotámia, mórtua est Rachel in terra Chánaan in ipso itínere, erátque vernum tempus: et ingrediébar Ephratam, et sepelívi eam iuxta viam Ephratæ, quæ álio nómine appellátur Béthlehem. Gn 48 8 Videns autem fílios eius dixit ad eum: Qui sunt isti? Gn 48 9 Respóndit: Fílii mei sunt, quos donávit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedícam illis. Gn 48 10 Oculi enim Israël caligábant præ nímia senectúte, et clare vidére non póterat. Applicitósque ad se, deosculátus et circumpléxus eos, Gn 48 11 dixit ad fílium suum: Non sum fraudátus aspéctu tuo: ínsuper osténdit mihi Deus semen tuum. Gn 48 12 Cumque tulísset eos Ioseph de grémio patris, adorávit pronus in terram. Gn 48 13 Et pósuit Ephraim ad déxteram suam, id est, ad sinístram Israël: Manássen vero in sinístra sua, ad déxteram scílicet patris, applicuítque ambos ad eum. Gn 48 14 Qui exténdens manum déxteram, pósuit super caput Ephraim minóris fratris: sinístram autem super caput Manásse qui maior natu erat, commútans manus. Gn 48 15 Benedixítque Iacob fíliis Ioseph, et ait: Deus, in cuius conspéctu ambulavérunt patres mei Abraham, et Isaac: Deus qui pascit me ab adolescéntia mea usque in præséntem diem: Gn 48 16 ángelus, qui éruit me de cunctis malis, benedícat púeris istis: et invocétur super eos nomen meum, nómina quoque patrum meórum Abraham et Isaac, et crescant in multitúdinem super terram. Gn 48 17 Videns autem Ioseph quod posuísset pater suus déxteram manum super caput Ephraim, gráviter accépit: et apprehénsam manum patris leváre conátus est de cápite Ephraim, et transférre super caput Manásse. Gn 48 18 Dixítque ad patrem: Non ita cónvenit, pater: quia hic est primogénitus, pone déxteram tuam super caput eius. Gn 48 19 Qui rénuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in pópulos, et multiplicábitur: sed frater eius minor, maior erit illo: et semen illíus crescet in gentes. Gn 48 20 Benedixítque eis in témpore illo, dicens: In te benedicétur Israël, atque dicétur: Fáciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manásse. Constituítque Ephraim ante Manássen. Gn 48 21 Et ait ad Ioseph fílium suum: En ego mórior, et erit Deus vobíscum, reducétque vos ad terram patrum vestrórum. Gn 48 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhǽi in gládio et arcu meo. Gn 49 1 Vocávit autem Iacob fílios suos, et ait eis: Congregámini, ut annúntiem quæ ventúra sunt vobis in diébus novíssimis. Gn 49 2 Congregámini, et audíte, fílii Iacob, audíte Israël patrem vestrum: Gn 49 3 Ruben, primogénitus meus, tu fortitúdo mea, et princípium dolóris mei: prior in donis, maior in império. Gn 49 4 Effúsus es sicut aqua, non crescas: quia ascendísti cubíle patris tui, et maculásti stratum eius. Gn 49 5 Símeon et Levi fratres: vasa iniquitátis bellántia. Gn 49 6 In consílium eórum non véniat ánima mea, et in cœtu illórum non sit glória mea: quia in furóre suo occidérunt virum, et in voluntáte sua suffodérunt murum. Gn 49 7 Maledíctus furor eórum, quia pértinax: et indignátio eórum, quia dura: dívidam eos in Iacob, et dispérgam eos in Israël. Gn 49 8 Iuda, te laudábunt fratres tui: manus tua in cervícibus inimicórum tuórum, adorábunt te fílii patris tui. Gn 49 9 Cátulus leónis Iuda: ad prædam, fili mi, ascendísti: requiéscens accubuísti ut leo, et quasi leǽna: quis suscitábit eum? Gn 49 10 Non auferétur sceptrum de Iuda, et dux de fémore eius, donec véniat qui mitténdus est, et ipse erit exspectátio géntium. Gn 49 11 Ligans ad víneam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, ásinam suam, lavábit in vino stolam suam et in sánguine uvæ pállium suum. Gn 49 12 Pulchrióres sunt óculi eius vino, et dentes eius lacte candidióres. Gn 49 13 Zábulon in líttore maris habitábit, et in statióne návium pertíngens usque ad Sidónem. Gn 49 14 Issachar ásinus fortis áccubans inter términos. Gn 49 15 Vidit réquiem, quod esset bona: et terram, quod óptima: et suppósuit húmerum suum ad portándum, factúsque est tribútis sérviens. Gn 49 16 Dan iudicábit pópulum suum sicut et ália tribus in Israël. Gn 49 17 Fiat Dan cóluber in via, cerástes in sémita, mordens úngulas equi, ut cadat ascénsor eius retro. Gn 49 18 Salutáre tuum exspectábo, Dómine. Gn 49 19 Gad, accínctus prœliabátur ante eum: et ipse accingétur retrórsum. Gn 49 20 Aser, pinguis panis eius, et præbébit delícias régibus. Gn 49 21 Néphthali, cervus emíssus, et dans elóquia pulchritúdinis. Gn 49 22 Fílius accréscens Ioseph, fílius accréscens et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. Gn 49 23 Sed exasperavérunt eum et iurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes iácula. Gn 49 24 Sedit in forti arcus eius, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Iacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël. Gn 49 25 Deus patris tui erit adiútor tuus, et omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cæli désuper, benedictiónibus abýssi iacéntis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ. Gn 49 26 Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum eius, donec veníret desidérium cóllium æternórum: fiant in cápite Ioseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos. Gn 49 27 Béniamin lupus rapax, mane cómedat prædam, et véspere dívidet spólia. Gn 49 28 Omnes hi in tríbubus Israël duódecim: hæc locútus est eis pater suus, benedixítque síngulis benedictiónibus própriis. Gn 49 29 Et præcépit eis, dicens: Ego cóngregor ad pópulum meum: sepelíte me cum pátribus meis in spelúnca dúplici quæ est in agro Ephron Hethǽi, Gn 49 30 contra Mambre in terra Chánaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethǽo in possessiónem sepúlcri. Gn 49 31 Ibi sepeliérunt eum, et Saram uxórem eius: ibi sepúltus est Isaac cum Rebécca cóniuge sua: ibi et Lia cóndita iacet. Gn 49 32 Finitísque mandátis quibus fílios instruébat, collégit pedes suos super léctulum, et óbiit: appositúsque est ad pópulum suum. Gn 50 1 Quod cernens Ioseph, ruit super fáciem patris, flens et deósculans eum. Gn 50 2 Præcepítque servis suis médicis ut aromátibus condírent patrem. Gn 50 3 Quibus iussa expléntibus, transiérunt quadragínta dies: iste quippe mos erat cadáverum conditórum: flevítque eum Ægýptus septuagínta diébus. Gn 50 4 Et expléto planctus témpore, locútus est Ioseph ad famíliam Pharaónis: Si invéni grátiam in conspéctu vestro, loquímini in áuribus Pharaónis: Gn 50 5 eo quod pater meus adiuráverit me dicens: En mórior: in sepúlcro meo, quod fodi mihi in terra Chánaan, sepélies me. Ascéndam ígitur, et sepéliam patrem meum, ac revértar. Gn 50 6 Dixítque ei Phárao: Ascénde, et sépeli patrem tuum sicut adiurátus es. Gn 50 7 Quo ascendénte, iérunt cum eo omnes senes domus Pharaónis, cunctíque maióres natu terræ Ægýpti: Gn 50 8 domus Ioseph cum frátribus suis, absque párvulis, et grégibus atque arméntis, quæ derelíquerant in terra Gessen. Gn 50 9 Hábuit quoque in comitátu currus et équites: et facta est turba non módica. Gn 50 10 Venerúntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Iordánem: ubi celebrántes exséquias planctu magno atque veheménti implevérunt septem dies. Gn 50 11 Quod cum vidíssent habitatóres terræ Chánaan, dixérunt: Planctus magnus est iste Ægýptiis. Et idcírco vocátum est nomen loci illíus, Planctus Ægýpti. Gn 50 12 Fecérunt ergo fílii Iacob sicut præcéperat eis: Gn 50 13 et portántes eum in terram Chánaan, sepeliérunt eum in spelúnca dúplici, quam émerat Abraham cum agro in possessiónem sepúlcri ab Ephron Hethǽo, contra fáciem Mambre. Gn 50 14 Reversúsque est Ioseph in Ægýptum cum frátribus suis, et omni comitátu, sepúlto patre. Gn 50 15 Quo mórtuo, timéntes fratres eius, et mútuo colloquéntes: Ne forte memor sit iniúriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fécimus, Gn 50 16 mandavérunt ei dicéntes: Pater tuus præcépit nobis ántequam morerétur, Gn 50 17 ut hæc tibi verbis illíus dicerémus: Obsecro ut obliviscáris scéleris fratrum tuórum, et peccáti atque malítiæ quam exercuérunt in te: nos quoque orámus ut servis Dei patris tui dimíttas iniquitátem hanc. Quibus audítis flevit Ioseph. Gn 50 18 Venerúntque ad eum fratres sui: et proni adorántes in terram, dixérunt: Servi tui sumus. Gn 50 19 Quibus ille respóndit: Nolíte timére: num Dei póssumus resístere voluntáti? Gn 50 20 Vos cogitástis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltáret me, sicut in præsentiárum cérnitis, et salvos fáceret multos pópulos. Gn 50 21 Nolíte timére: ego pascam vos et párvulos vestros: consolatúsque est eos, et blande ac léniter est locútus. Gn 50 22 Et habitávit in Ægýpto cum omni domo patris sui: vixítque centum decem annis. Et vidit Ephraim fílios usque ad tértiam generatiónem. Fílii quoque Machir fílii Manásse nati sunt in génibus Ioseph. Gn 50 23 Quibus transáctis, locútus est frátribus suis: Post mortem meam Deus visitábit vos, et ascéndere vos fáciet de terra ista ad terram quam iurávit Abraham, Isaac et Iacob. Gn 50 24 Cumque adiurásset eos atque dixísset: Deus visitábit vos, asportáte ossa mea vobíscum de loco isto: Gn 50 25 mórtuus est, explétis centum decem vitæ suæ annis. Et cónditus aromátibus, repósitus est in lóculo in Ægýpto. Ex 1 1 Hæc sunt nómina filiórum Israël qui ingréssi sunt in Ægýptum cum Iacob: sínguli cum dómibus suis introiérunt: Ex 1 2 Ruben, Símeon, Levi, Iudas, Ex 1 3 Issachar, Zábulon et Béniamin, Ex 1 4 Dan et Néphthali, Gad et Aser. Ex 1 5 Erant ígitur omnes ánimæ eórum qui egréssi sunt de fémore Iacob, septuagínta: Ioseph autem in Ægýpto erat. Ex 1 6 Quo mórtuo, et univérsis frátribus eius, omníque cognatióne illa, Ex 1 7 fílii Israël crevérunt, et quasi germinántes multiplicáti sunt: ac roboráti nimis, implevérunt terram. Ex 1 8 Surréxit intérea rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Ioseph. Ex 1 9 Et ait ad pópulum suum: Ecce, pópulus filiórum Israël multus, et fórtior nobis est. Ex 1 10 Veníte, sapiénter opprimámus eum, ne forte multiplicétur: et si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis egrediátur de terra. Ex 1 11 Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus: ædificaverúntque urbes tabernaculórum Pharaóni, Phithom et Ramésses. Ex 1 12 Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur, et crescébant: Ex 1 13 oderántque fílios Israël Ægýptii, et affligébant illudéntes eis, Ex 1 14 atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris, omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur. Ex 1 15 Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Séphora, áltera Phua, Ex 1 16 præcípiens eis: Quando obstetricábitis Hebrǽas, et partus tempus advénerit: si másculus fúerit, interfícite eum: si fémina, reserváte. Ex 1 17 Timuérunt autem obstetríces Deum, et non fecérunt iuxta præcéptum regis Ægýpti, sed conservábant mares. Ex 1 18 Quibus ad se accersítis, rex ait: Quidnam est hoc quod fácere voluístis, ut púeros servarétis? Ex 1 19 Quæ respondérunt: Non sunt Hebrǽæ sicut Ægýptiæ mulíeres: ipsæ enim obstetricándi habent sciéntiam, et priúsquam veniámus ad eas, páriunt. Ex 1 20 Bene ergo fecit Deus obstetrícibus: et crevit pópulus, confortatúsque est nimis. Ex 1 21 Et quia timuérunt obstetríces Deum, ædificávit eis domos. Ex 1 22 Præcépit ergo Phárao omni pópulo suo, dicens: Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen proícite: quidquid feminíni, reserváte. Ex 2 1 Egréssus est post hæc vir de domo Levi: et accépit uxórem stirpis suæ. Ex 2 2 Quæ concépit, et péperit fílium: et videns eum elegántem, abscóndit tribus ménsibus. Ex 2 3 Cumque iam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam, et linívit eam bitúmine ac pice: posuítque intus infántulum, et expósuit eum in carécto ripæ flúminis, Ex 2 4 stante procul soróre eius, et consideránte evéntum rei. Ex 2 5 Ecce autem descendébat fília Pharaónis ut lavarétur in flúmine: et puéllæ eius gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis: et allátam Ex 2 6 apériens, cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta eius, ait: De infántibus Hebræórum est hic. Ex 2 7 Cui soror púeri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulíerem Hebrǽam, quæ nutríre possit infántulum? Ex 2 8 Respóndit: Vade. Perréxit puélla et vocávit matrem suam. Ex 2 9 Ad quam locúta fília Pharaónis: Accipe, ait, púerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercédem tuam. Suscépit múlier, et nutrívit púerum: adultúmque trádidit fíliæ Pharaónis. Ex 2 10 Quem illa adoptávit in locum fílii, vocavítque nomen eius Móyses, dicens: Quia de aqua tuli eum. Ex 2 11 In diébus illis postquam créverat Móyses, egréssus est ad fratres suos: vidítque afflictiónem eórum, et virum Ægýptium percutiéntem quemdam de Hebrǽis frátribus suis. Ex 2 12 Cumque circumspexísset huc atque illuc, et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo. Ex 2 13 Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes: dixítque ei qui faciébat iniúriam: Quare pércutis próximum tuum? Ex 2 14 Qui respóndit: Quis te constítuit príncipem et iúdicem super nos? num occídere me tu vis, sicut heri occidísti Ægýptium? Tímuit Móyses, et ait: Quómodo palam factum est verbum istud? Ex 2 15 Audivítque Phárao sermónem hunc, et quærébat occídere Móysen: qui fúgiens de conspéctu eius, morátus est in terra Mádian, et sedit iuxta púteum. Ex 2 16 Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam: et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui. Ex 2 17 Supervenére pastóres, et eiecérunt eas: surrexítque Móyses, et defénsis puéllis, adaquávit oves eárum. Ex 2 18 Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velócius venístis sólito? Ex 2 19 Respondérunt: Vir Ægýptius liberávit nos de manu pastórum: ínsuper et hausit aquam nobíscum, potúmque dedit óvibus. Ex 2 20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisístis hóminem? vocáte eum ut cómedat panem. Ex 2 21 Iurávit ergo Móyses quod habitáret cum eo. Accepítque Sephóram fíliam eius uxórem: Ex 2 22 quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliéna. Alterum vero péperit, quem vocávit Eliézer, dicens: Deus enim patris mei adiútor meus erípuit me de manu Pharaónis. Ex 2 23 Post multum vero témporis mórtuus est rex Ægýpti: et ingemiscéntes fílii Israël, propter ópera vociferáti sunt: ascendítque clamor eórum ad Deum ab opéribus. Ex 2 24 Et audívit gémitum eórum, ac recordátus est fœ́deris quod pépigit cum Abraham, Isaac et Iacob. Ex 2 25 Et respéxit Dóminus fílios Israël et cognóvit eos. Ex 3 1 Móyses autem pascébat oves Iethro sóceri sui sacerdótis Mádian: cumque minásset gregem ad interióra desérti, venit ad montem Dei Horeb. Ex 3 2 Apparuítque ei Dóminus in flamma ignis de médio rubi: et vidébat quod rubus ardéret, et non comburerétur. Ex 3 3 Dixit ergo Móyses: Vadam, et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus. Ex 3 4 Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum de médio rubi, et ait: Móyses, Móyses. Qui respóndit: Adsum. Ex 3 5 At ille: Ne apprópies, inquit, huc: solve calceaméntum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. Ex 3 6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Abscóndit Móyses fáciem suam: non enim audébat aspícere contra Deum. Ex 3 7 Cui ait Dóminus: Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto, et clamórem eius audívi propter durítiam eórum qui præsunt opéribus: Ex 3 8 et sciens dolórem eius, descéndi ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum, et edúcam de terra illa in terram bonam, et spatiósam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Iebusǽi. Ex 3 9 Clamor ergo filiórum Israël venit ad me: vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur. Ex 3 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israël, de Ægýpto. Ex 3 11 Dixítque Móyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaónem, et edúcam fílios Israël de Ægýpto? Ex 3 12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habébis signum, quod míserim te: cum edúxeris pópulum meum de Ægýpto, immolábis Deo super montem istum. Ex 3 13 Ait Móyses ad Deum: Ecce ego vadam ad fílios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: Quod est nomen eius? quid dicam eis? Ex 3 14 Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices fíliis Israël: Qui est, misit me ad vos. Ex 3 15 Dixítque íterum Deus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Dóminus Deus patrum vestrórum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem. Ex 3 16 Vade, et cóngrega senióres Israël, et dices ad eos: Dóminus Deus patrum vestrórum appáruit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Vísitans visitávi vos: et vidi ómnia quæ accidérunt vobis in Ægýpto. Ex 3 17 Et dixi ut edúcam vos de afflictióne Ægýpti in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Iebusǽi, ad terram fluéntem lacte et melle. Ex 3 18 Et áudient vocem tuam: ingredierísque tu, et senióres Israël, ad regem Ægýpti, et dices ad eum: Dóminus Deus Hebræórum vocávit nos: íbimus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro. Ex 3 19 Sed ego scio quod non dimíttet vos rex Ægýpti ut eátis nisi per manum válidam. Ex 3 20 Exténdam enim manum meam, et percútiam Ægýptum in cunctis mirabílibus meis, quæ factúrus sum in médio eórum: post hæc dimíttet vos. Ex 3 21 Dabóque grátiam pópulo huic coram Ægýptiis: et cum egrediémini, non exíbitis vácui: Ex 3 22 sed postulábit múlier a vicína sua et ab hóspita sua, vasa argéntea et áurea, ac vestes: ponetísque eas super fílios et fílias vestras, et spoliábitis Ægýptum. Ex 4 1 Respóndens Móyses ait: Non credent mihi, neque áudient vocem meam, sed dicent: Non appáruit tibi Dóminus. Ex 4 2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respóndit: Virga. Ex 4 3 Dixítque Dóminus: Próice eam in terram. Proiécit, et versa est in cólubrum, ita ut fúgeret Móyses. Ex 4 4 Dixítque Dóminus: Exténde manum tuam, et apprehénde caudam eius. Exténdit, et ténuit, versáque est in virgam. Ex 4 5 Ut credant, inquit, quod apparúerit tibi Dóminus Deus patrum suórum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Ex 4 6 Dixítque Dóminus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misísset in sinum, prótulit leprósam instar nivis. Ex 4 7 Rétrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retráxit, et prótulit íterum, et erat símilis carni réliquæ. Ex 4 8 Si non credíderint, inquit, tibi, neque audíerint sermónem signi prióris, credent verbo signi sequéntis. Ex 4 9 Quod si nec duóbus quidem his signis credíderint, neque audíerint vocem tuam: sume aquam flúminis, et effúnde eam super áridam, et quidquid háuseris de flúvio, vertétur in sánguinem. Ex 4 10 Ait Móyses: Obsecro, Dómine, non sum éloquens ab heri et nudiustértius: et ex quo locútus es ad servum tuum, impeditióris et tardióris linguæ sum. Ex 4 11 Dixit Dóminus ad eum: Quis fecit os hóminis? aut quis fabricátus est mutum et surdum, vidéntem et cæcum? nonne ego? Ex 4 12 Perge, ígitur, et ego ero in ore tuo: docebóque te quid loquáris. Ex 4 13 At ille: Obsecro, inquit, Dómine, mitte quem missúrus es. Ex 4 14 Irátus Dóminus in Móysen, ait: Aaron frater tuus Levítes, scio quod éloquens sit: ecce ipse egréditur in occúrsum tuum, vidénsque te lætábitur corde. Ex 4 15 Lóquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illíus, et osténdam vobis quid ágere debeátis. Ex 4 16 Ipse loquétur pro te ad pópulum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pértinent. Ex 4 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua factúrus es signa. Ex 4 18 Abiit Móyses, et revérsus est ad Iethro sócerum suum, dixítque ei: Vadam et revértar ad fratres meos in Ægýptum, ut vídeam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace. Ex 4 19 Dixit ergo Dóminus ad Móysen in Mádian: Vade, et revértere in Ægýptum, mórtui sunt enim omnes qui quærébant ánimam tuam. Ex 4 20 Tulit ergo Móyses uxórem suam, et fílios suos, et impósuit eos super ásinum: reversúsque est in Ægýptum, portans virgam Dei in manu sua. Ex 4 21 Dixítque ei Dóminus reverténti in Ægýptum: Vide ut ómnia osténta quæ pósui in manu tua, fácias coram Pharaóne: ego indurábo cor eius, et non dimíttet pópulum. Ex 4 22 Dicésque ad eum: Hæc dicit Dóminus: Fílius meus primogénitus Israël. Ex 4 23 Dixi tibi: Dimítte fílium meum ut sérviat mihi: et noluísti dimíttere eum: ecce ego interfíciam fílium tuum primogénitum. Ex 4 24 Cumque esset in itínere, in diversório occúrrit ei Dóminus, et volébat occídere eum. Ex 4 25 Tulit idcírco Sephóra acutíssimam petram, et circumcídit præpútium fílii sui, tetigítque pedes eius, et ait: Sponsus sánguinum tu mihi es. Ex 4 26 Et dimísit eum postquam díxerat: Sponsus sánguinum, ob circumcisiónem. Ex 4 27 Dixit autem Dóminus ad Aaron: Vade in occúrsum Móysi in desértum. Qui perréxit óbviam ei in montem Dei, et osculátus est eum. Ex 4 28 Narravítque Móyses Aaron ómnia verba Dómini quibus míserat eum, et signa quæ mandáverat. Ex 4 29 Venerúntque simul, et congregavérunt cunctos senióres filiórum Israël. Ex 4 30 Locutúsque est Aaron ómnia verba quæ díxerat Dóminus ad Móysen: et fecit signa coram pópulo, Ex 4 31 et crédidit pópulus. Audierúntque quod visitásset Dóminus fílios Israël, et respexísset afflictiónem illórum: et proni adoravérunt. Ex 5 1 Post hæc ingréssi sunt Móyses et Aaron, et dixérunt Pharaóni: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto. Ex 5 2 At ille respóndit: Quis est Dóminus, ut áudiam vocem eius, et dimíttam Israël? néscio Dóminum, et Israël non dimíttam. Ex 5 3 Dixerúntque: Deus Hebræórum vocávit nos, ut eámus viam trium diérum in solitúdinem, et sacrificémus Dómino Deo nostro: ne forte áccidat nobis pestis aut gládius. Ex 5 4 Ait ad eos rex Ægýpti: Quare Móyses et Aaron sollicitátis pópulum ab opéribus suis? ite ad ónera vestra. Ex 5 5 Dixítque Phárao: Multus est pópulus terræ: vidétis quod turba succréverit: quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus? Ex 5 6 Præcépit ergo in die illo præféctis óperum et exactóribus pópuli, dicens: Ex 5 7 Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres, sicut prius: sed ipsi vadant, et cólligant stípulas. Ex 5 8 Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos, nec minuétis quidquam: vacant enim, et idcírco vociferántur, dicéntes: Eámus, et sacrificémus Deo nostro. Ex 5 9 Opprimántur opéribus, et éxpleant ea: ut non acquiéscant verbis mendácibus. Ex 5 10 Igitur egréssi præfécti óperum et exactóres ad pópulum, dixérunt: Sic dicit Phárao: Non do vobis páleas: Ex 5 11 ite, et collígite sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro. Ex 5 12 Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas. Ex 5 13 Præfécti quoque óperum instábant, dicéntes: Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis quando dabántur vobis páleæ. Ex 5 14 Flagellatíque sunt qui prǽerant opéribus filiórum Israël, ab exactóribus Pharaónis, dicéntibus: Quare non implétis mensúram láterum sicut prius, nec heri, nec hódie? Ex 5 15 Venerúntque præpósiti filiórum Israël, et vociferáti sunt ad Pharaónem dicéntes: Cur ita agis contra servos tuos? Ex 5 16 Páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur: en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et iniúste ágitur contra pópulum tuum. Ex 5 17 Qui ait: Vacátis ótio, et idcírco dícitis: Eámus, et sacrificémus Dómino. Ex 5 18 Ite ergo, et operámini: páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum. Ex 5 19 Videbántque se præpósiti filiórum Israël in malo, eo quod dicerétur eis: Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies. Ex 5 20 Occurrerúntque Móysi et Aaron, qui stabant ex advérso, egrediéntibus a Pharaóne: Ex 5 21 et dixérunt ad eos: Vídeat Dóminus et iúdicet, quóniam fœtére fecístis odórem nostrum coram Pharaóne et servis eius, et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos. Ex 5 22 Reversúsque est Móyses ad Dóminum, et ait: Dómine, cur afflixísti pópulum istum? quare misísti me? Ex 5 23 ex eo enim quo ingréssus sum ad Pharaónem ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum: et non liberásti eos. Ex 6 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Nunc vidébis quæ factúrus sim Pharaóni: per manum enim fortem dimíttet eos, et in manu robústa eíciet illos de terra sua. Ex 6 2 Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: Ego Dóminus Ex 6 3 qui appárui Abraham, Isaac et Iacob in Deo omnipoténte: et nomen meum Adónai non indicávi eis. Ex 6 4 Pepigíque fœdus cum eis, ut darem eis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ. Ex 6 5 Ego audívi gémitum filiórum Israël, quo Ægýptii oppressérunt eos: et recordátus sum pacti mei. Ex 6 6 Ideo dic fíliis Israël: Ego Dóminus qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et éruam de servitúte, ac rédimam in bráchio excélso et iudíciis magnis. Ex 6 7 Et assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus: et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum, Ex 6 8 et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob: dabóque illam vobis possidéndam. Ego Dóminus. Ex 6 9 Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Israël: qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus, et opus duríssimum. Ex 6 10 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 6 11 Ingrédere, et lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Israël de terra sua. Ex 6 12 Respóndit Móyses coram Dómino: Ecce fílii Israël non áudiunt me: et quómodo áudiet Phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis? Ex 6 13 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, et dedit mandátum ad fílios Israël, et ad Pharaónem regem Ægýpti ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti. Ex 6 14 Isti sunt príncipes domórum per famílias suas. Fílii Ruben primogéniti Israélis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: Ex 6 15 hæ cognatiónes Ruben. Fílii Símeon: Iámuel, et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul fílius Chananítidis: hæ progénies Símeon. Ex 6 16 Et hæc nómina filiórum Levi per cognatiónes suas: Gerson, et Caath, et Merári. Anni autem vitæ Levi fuérunt centum trigínta septem. Ex 6 17 Fílii Gerson: Lobni et Sémei, per cognatiónes suas. Ex 6 18 Fílii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel: anni quoque vitæ Caath, centum trigínta tres. Ex 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi: hæ cognatiónes Levi per famílias suas. Ex 6 20 Accépit autem Amram uxórem Ióchabed patruélem suam: quæ péperit ei Aaron et Móysen. Fuerúntque anni vitæ Amram, centum trigínta septem. Ex 6 21 Fílii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri. Ex 6 22 Fílii quoque Oziel: Mísael, et Elísaphan, et Sethri. Ex 6 23 Accépit autem Aaron uxórem Elísabeth fíliam Amínadab, sorórem Naháson, quæ péperit ei Nadab, et Abiu, et Eleázar, et Ithamar. Ex 6 24 Fílii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abíasaph: hæ sunt cognatiónes Coritárum. Ex 6 25 At vero Eleázar fílius Aaron accépit uxórem de filiábus Phútiel: quæ péperit ei Phínees. Hi sunt príncipes familiárum Leviticárum per cognatiónes suas. Ex 6 26 Iste est Aaron et Móyses, quibus præcépit Dóminus ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas. Ex 6 27 Hi sunt, qui loquúntur ad Pharaónem regem Ægýpti, ut edúcant fílios Israël de Ægýpto: iste est Móyses et Aaron, Ex 6 28 in die qua locútus est Dóminus ad Móysen, in terra Ægýpti. Ex 6 29 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Ego Dóminus: lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ómnia quæ ego loquor tibi. Ex 6 30 Et ait Móyses coram Dómino: En incircumcísus lábiis sum, quómodo áudiet me Phárao? Ex 7 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce constítui te Deum Pharaónis: et Aaron frater tuus erit prophéta tuus. Ex 7 2 Tu loquéris ei ómnia quæ mando tibi: et ille loquétur ad Pharaónem, ut dimíttat fílios Israël de terra sua. Ex 7 3 Sed ego indurábo cor eius, et multiplicábo signa et osténta mea in terra Ægýpti, Ex 7 4 et non áudiet vos: immittámque manum meam super Ægýptum, et edúcam exércitum et pópulum meum fílios Israël de terra Ægýpti per iudícia máxima. Ex 7 5 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus qui exténderim manum meam super Ægýptum, et edúxerim fílios Israël de médio eórum. Ex 7 6 Fecit ítaque Móyses et Aaron sicut præcéperat Dóminus: ita egérunt. Ex 7 7 Erat autem Móyses octogínta annórum, et Aaron octogínta trium, quando locúti sunt ad Pharaónem. Ex 7 8 Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: Ex 7 9 Cum díxerit vobis Phárao, Osténdite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et próice eam coram Pharaóne, ac vertétur in cólubrum. Ex 7 10 Ingréssi ítaque Móyses et Aaron ad Pharaónem, fecérunt sicut præcéperat Dóminus: tulítque Aaron virgam coram Pharaóne et servis eius, quæ versa est in cólubrum. Ex 7 11 Vocávit autem Phárao sapiéntes et maléficos: et fecérunt étiam ipsi per incantatiónes Ægyptíacas et arcána quædam simíliter. Ex 7 12 Proiecerúntque sínguli virgas suas, quæ versæ sunt in dracónes: sed devorávit virga Aaron virgas eórum. Ex 7 13 Induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. Ex 7 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingravátum est cor Pharaónis: non vult dimíttere pópulum. Ex 7 15 Vade ad eum mane, ecce egrediétur ad aquas: et stabis in occúrsum eius super ripam flúminis: et virgam quæ convérsa est in dracónem, tolles in manu tua. Ex 7 16 Dicésque ad eum: Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto: et usque ad præsens audíre noluísti. Ex 7 17 Hæc ígitur dicit Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus: ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis, et vertétur in sánguinem. Ex 7 18 Pisces quoque, qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et affligéntur Ægýptii bibéntes aquam flúminis. Ex 7 19 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, et super flúvios eórum, et rivos ac palúdes, et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem: et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis. Ex 7 20 Fecerúntque Móyses et Aaron sicut præcéperat Dóminus: et élevans virgam percússit aquam flúminis coram Pharaóne et servis eius: quæ versa est in sánguinem. Ex 7 21 Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt: computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis, et fuit sanguis in tota terra Ægýpti. Ex 7 22 Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis: et indurátum est cor Pharaónis, nec audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. Ex 7 23 Avertítque se, et ingréssus est domum suam, nec appósuit cor étiam hac vice. Ex 7 24 Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam ut bíberent: non enim póterant bíbere de aqua flúminis. Ex 7 25 Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium. Ex 8 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi: Ex 8 2 sin autem nolúeris dimíttere, ecce ego percútiam omnes términos tuos ranis, Ex 8 3 et ebúlliet flúvius ranas: quæ ascéndent, et ingrediéntur domum tuam, et cubículum léctuli tui, et super stratum tuum, et in domos servórum tuórum, et in pópulum tuum, et in furnos tuos, et in relíquias cibórum tuórum: Ex 8 4 et ad te, et ad pópulum tuum, et ad omnes servos tuos intrábunt ranæ. Ex 8 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Dic ad Aaron: Exténde manum tuam super flúvios ac super rivos et palúdes, et educ ranas super terram Ægýpti. Ex 8 6 Et exténdit Aaron manum super aquas Ægýpti, et ascendérunt ranæ, operuerúntque terram Ægýpti. Ex 8 7 Fecérunt autem et maléfici per incantatiónes suas simíliter, eduxerúntque ranas super terram Ægýpti. Ex 8 8 Vocávit autem Phárao Móysen et Aaron, et dixit eis: Oráte Dóminum ut áuferat ranas a me et a pópulo meo, et dimíttam pópulum ut sacríficet Dómino. Ex 8 9 Dixítque Móyses ad Pharaónem: Constítue mihi quando déprecer pro te, et pro servis tuis, et pro pópulo tuo, ut abigántur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remáneant. Ex 8 10 Qui respóndit: Cras. At ille: Iuxta, inquit, verbum tuum fáciam: ut scias quóniam non est sicut Dóminus Deus noster. Ex 8 11 Et recédent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remanébunt. Ex 8 12 Egressíque sunt Móyses et Aaron a Pharaóne: et clamávit Móyses ad Dóminum pro sponsióne ranárum quam condíxerat Pharaóni. Ex 8 13 Fecítque Dóminus iuxta verbum Móysi: et mórtuæ sunt ranæ de dómibus, et de villis, et de agris. Ex 8 14 Congregaverúntque eas in imménsos ággeres, et compútruit terra. Ex 8 15 Videns autem Phárao quod data esset réquies, ingravávit cor suum, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. Ex 8 16 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad Aaron: Exténde virgam tuam, et pércute púlverem terræ: et sint scíniphes in univérsa terra Ægýpti. Ex 8 17 Fecerúntque ita. Et exténdit Aaron manum, virgam tenens: percussítque púlverem terræ, et facti sunt scíniphes in homínibus, et in iuméntis: omnis pulvis terræ versus est in scíniphes per totam terram Ægýpti. Ex 8 18 Fecerúntque simíliter maléfici incantatiónibus suis, ut edúcerent scíniphes, et non potuérunt: erántque scíniphes tam in homínibus quam in iuméntis. Ex 8 19 Et dixérunt maléfici ad Pharaónem: Dígitus Dei est hic: induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos sicut præcéperat Dóminus. Ex 8 20 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Consúrge dilúculo, et sta coram Pharaóne: egrediétur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. Ex 8 21 Quod si non dimíseris eum, ecce ego immíttam in te, et in servos tuos, et in pópulum tuum, et in domos tuas, omne genus muscárum: et implebúntur domus Ægyptiórum muscis divérsi géneris, et univérsa terra in qua fúerint. Ex 8 22 Faciámque mirábilem in die illa terram Gessen, in qua pópulus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quóniam ego Dóminus in médio terræ. Ex 8 23 Ponámque divisiónem inter pópulum meum et pópulum tuum: cras erit signum istud. Ex 8 24 Fecítque Dóminus ita. Et venit musca gravíssima in domos Pharaónis et servórum eius, et in omnem terram Ægýpti: corruptáque est terra ab huiuscémodi muscis. Ex 8 25 Vocavítque Phárao Móysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificáte Deo vestro in terra hac. Ex 8 26 Et ait Móyses: Non potest ita fíeri: abominatiónes enim Ægyptiórum immolábimus Dómino Deo nostro: quod si mactavérimus ea quæ colunt Ægýptii coram eis, lapídibus nos óbruent. Ex 8 27 Viam trium diérum pergémus in solitúdinem: et sacrificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis. Ex 8 28 Dixítque Phárao: Ego dimíttam vos ut sacrificétis Dómino Deo vestro in desérto: verúmtamen lóngius ne abeátis, rogáte pro me. Ex 8 29 At ait Móyses: Egréssus a te, orábo Dóminum: et recédet musca a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo eius cras: verúmtamen noli ultra fállere, ut non dimíttas pópulum sacrificáre Dómino. Ex 8 30 Egressúsque Móyses a Pharaóne, orávit Dóminum. Ex 8 31 Qui fecit iuxta verbum illíus, et ábstulit muscas a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo eius: non supérfuit ne una quidem. Ex 8 32 Et ingravátum est cor Pharaónis, ita ut nec hac quidem vice dimítteret pópulum. Ex 9 1 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et lóquere ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. Ex 9 2 Quod si adhuc rénuis, et rétines eos, Ex 9 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et ásinos, et camélos, et boves, et oves, pestis valde gravis. Ex 9 4 Et fáciet Dóminus mirábile inter possessiónes Israël et possessiónes Ægyptiórum, ut nihil omníno péreat ex eis quæ pértinent ad fílios Israël. Ex 9 5 Constituítque Dóminus tempus, dicens: Cras fáciet Dóminus verbum istud in terra. Ex 9 6 Fecit ergo Dóminus verbum hoc áltera die: mortuáque sunt ómnia animántia Ægyptiórum: de animálibus vero filiórum Israël, nihil omníno périit. Ex 9 7 Et misit Phárao ad vidéndum: nec erat quidquam mórtuum de his quæ possidébat Israël. Ingravatúmque est cor Pharaónis, et non dimísit pópulum. Ex 9 8 Et dixit Dóminus ad Móysen et Aaron: Tóllite plenas manus cíneris de camíno, et spargat illum Móyses in cælum coram Pharaóne. Ex 9 9 Sitque pulvis super omnem terram Ægýpti: erunt enim in homínibus et iuméntis úlcera, et vesícæ turgéntes in univérsa terra Ægýpti. Ex 9 10 Tulerúntque cínerem de camíno, et stetérunt coram Pharaóne, et sparsit illum Móyses in cælum: factáque sunt úlcera vesicárum turgéntium in homínibus et iuméntis: Ex 9 11 nec póterant maléfici stare coram Móyse propter úlcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægýpti. Ex 9 12 Induravítque Dóminus cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut locútus est Dóminus ad Móysen. Ex 9 13 Dixítque Dóminus ad Móysen: Mane consúrge, et sta coram Pharaóne, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. Ex 9 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super pópulum tuum: ut scias quod non sit símilis mei in omni terra. Ex 9 15 Nunc enim exténdens manum percútiam te, et pópulum tuum peste, peribísque de terra. Ex 9 16 Idcírco autem pósui te, ut osténdam in te fortitúdinem meam, et narrétur nomen meum in omni terra. Ex 9 17 Adhuc rétines pópulum meum, et non vis dimíttere eum? Ex 9 18 En pluam cras hac ipsa hora grándinem multam nimis, qualis non fuit in Ægýpto a die qua fundáta est, usque in præsens tempus. Ex 9 19 Mitte ergo iam nunc, et cóngrega iuménta tua, et ómnia quæ habes in agro: hómines enim, et iuménta, et univérsa quæ invénta fúerint foris, nec congregáta de agris, ceciderítque super ea grando, moriéntur. Ex 9 20 Qui tímuit verbum Dómini de servis Pharaónis, fecit confúgere servos suos et iuménta in domos: Ex 9 21 qui autem negléxit sermónem Dómini, dimísit servos suos et iuménta in agris. Ex 9 22 Et dixit Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum, ut fiat grando in univérsa terra Ægýpti super hómines, et super iuménta, et super omnem herbam agri in terra Ægýpti. Ex 9 23 Extendítque Móyses virgam in cælum, et Dóminus dedit tonítrua, et grándinem, ac discurréntia fúlgura super terram: pluítque Dóminus grándinem super terram Ægýpti. Ex 9 24 Et grando et ignis mista páriter ferebántur: tantǽque fuit magnitúdinis, quanta ante numquam appáruit in univérsa terra Ægýpti ex quo gens illa cóndita est. Ex 9 25 Et percússit grando in omni terra Ægýpti cuncta quæ fuérunt in agris, ab hómine usque ad iuméntum: cunctámque herbam agri percússit grando, et omne lignum regiónis confrégit. Ex 9 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant fílii Israël, grando non cécidit. Ex 9 27 Misítque Phárao, et vocávit Móysen et Aaron, dicens ad eos: Peccávi étiam nunc: Dóminus iustus: ego et pópulus meus, ímpii. Ex 9 28 Oráte Dóminum ut désinant tonítrua Dei, et grando: ut dimíttam vos, et nequáquam hic ultra maneátis. Ex 9 29 Ait Móyses: Cum egréssus fúero de urbe, exténdam palmas meas ad Dóminum, et cessábunt tonítrua, et grando non erit, ut scias quia Dómini est terra: Ex 9 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeátis Dóminum Deum. Ex 9 31 Linum ergo et hórdeum læsum est, eo quod hórdeum esset virens, et linum iam follículos germináret: Ex 9 32 tríticum autem et far non sunt læsa, quia serótina erant. Ex 9 33 Egressúsque Móyses a Pharaóne ex urbe, teténdit manus ad Dóminum: et cessavérunt tonítrua et grando, nec ultra stillávit plúvia super terram. Ex 9 34 Videns autem Phárao quod cessásset plúvia, et grando, et tonítrua, auxit peccátum: Ex 9 35 et ingravátum est cor eius, et servórum illíus, et indurátum nimis: nec dimísit fílios Israël, sicut præcéperat Dóminus per manum Móysi. Ex 10 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem: ego enim indurávi cor eius, et servórum illíus, ut fáciam signa mea hæc in eo: Ex 10 2 et narres in áuribus fílii tui, et nepótum tuórum, quóties contríverim Ægýptios, et signa mea fécerim in eis: et sciátis quia ego Dóminus. Ex 10 3 Introiérunt ergo Móyses et Aaron ad Pharaónem, et dixérunt ei: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Usquequo non vis súbici mihi? dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi. Ex 10 4 Sin autem resístis, et non vis dimíttere eum: ecce ego indúcam cras locústam in fines tuos: Ex 10 5 quæ opériat superfíciem terræ, ne quidquam eius appáreat, sed comedátur quod resíduum fúerit grándini: corródet enim ómnia ligna quæ gérminant in agris. Ex 10 6 Et implébunt domos tuas, et servórum tuórum, et ómnium Ægyptiórum, quantam non vidérunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præséntem diem. Avertítque se, et egréssus est a Pharaóne. Ex 10 7 Dixérunt autem servi Pharaónis ad eum: Usquequo patiémur hoc scándalum? dimítte hómines, ut sacríficent Dómino Deo suo: nonne vides quod períerit Ægýptus? Ex 10 8 Revocaverúntque Móysen et Aaron ad Pharaónem: qui dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino Deo vestro: quinam sunt qui itúri sunt? Ex 10 9 Ait Móyses: Cum párvulis nostris, et senióribus pergémus, cum fíliis et filiábus, cum óvibus et arméntis: est enim solémnitas Dómini Dei nostri. Ex 10 10 Et respóndit Phárao: Sic Dóminus sit vobíscum, quómodo ego dimíttam vos, et párvulos vestros, cui dúbium est quod péssime cogitétis? Ex 10 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificáte Dómino: hoc enim et ipsi petístis. Statímque eiécti sunt de conspéctu Pharaónis. Ex 10 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super terram Ægýpti ad locústam, ut ascéndat super eam, et dévoret omnem herbam quæ resídua fúerit grándini. Ex 10 13 Et exténdit Móyses virgam super terram Ægýpti: et Dóminus indúxit ventum uréntem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levávit locústas. Ex 10 14 Quæ ascendérunt super univérsam terram Ægýpti: et sedérunt in cunctis fínibus Ægyptiórum innumerábiles, quales ante illud tempus non fúerant, nec póstea futúræ sunt. Ex 10 15 Operuerúntque univérsam superfíciem terræ, vastántes ómnia. Devoráta est ígitur herba terræ, et quidquid pomórum in arbóribus fuit, quæ grando dimíserat: nihílque omníno virens relíctum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægýpto. Ex 10 16 Quam ob rem festínus Phárao vocávit Móysen et Aaron, et dixit eis: Peccávi in Dóminum Deum vestrum, et in vos. Ex 10 17 Sed nunc dimíttite peccátum mihi étiam hac vice, et rogáte Dóminum Deum vestrum, ut áuferat a me mortem istam. Ex 10 18 Egressúsque Móyses de conspéctu Pharaónis, orávit Dóminum. Ex 10 19 Qui flare fecit ventum ab occidénte vehementíssimum, et arréptam locústam proiécit in mare Rubrum: non remánsit ne una quidem in cunctis fínibus Ægýpti. Ex 10 20 Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël. Ex 10 21 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum: et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ, ut palpári queant. Ex 10 22 Extendítque Móyses manum in cælum: et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus. Ex 10 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicúmque autem habitábant fílii Israël, lux erat. Ex 10 24 Vocavítque Phárao Móysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino: oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum. Ex 10 25 Ait Móyses: Hóstias quoque et holocáusta dabis nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro. Ex 10 26 Cuncti greges pergent nobíscum: non remanébit ex eis úngula: quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri: præsértim cum ignorémus quid débeat immolári, donec ad ipsum locum perveniámus. Ex 10 27 Indurávit autem Dóminus cor Pharaónis, et nóluit dimíttere eos. Ex 10 28 Dixítque Phárao ad Móysen: Recéde a me, et cave ne ultra vídeas fáciem meam: quocúmque die apparúeris mihi, moriéris. Ex 10 29 Respóndit Móyses: Ita fiet ut locútus es: non vidébo ultra fáciem tuam. Ex 11 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Adhuc una plaga tangam Pharaónem et Ægýptum, et post hæc dimíttet vos, et exíre compéllet. Ex 11 2 Dices ergo omni plebi ut póstulet vir ab amíco suo, et múlier a vicína sua, vasa argéntea et áurea. Ex 11 3 Dabit autem Dóminus grátiam pópulo suo coram Ægýptiis. Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis Pharaónis et omni pópulo. Ex 11 4 Et ait: Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum: Ex 11 5 et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito Pharaónis, qui sedet in sólio eius, usque ad primogénitum ancíllæ quæ est ad molam, et ómnia primogénita iumentórum. Ex 11 6 Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit, nec póstea futúrus est. Ex 11 7 Apud omnes autem fílios Israël non mútiet canis ab hómine usque ad pecus: ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Israël. Ex 11 8 Descendéntque omnes servi tui isti ad me, et adorábunt me, dicéntes: Egrédere tu, et omnis pópulus qui subiéctus est tibi: post hæc egrediémur. Ex 11 9 Et exívit a Pharaóne irátus nimis. Dixit autem Dóminus ad Móysen: Non áudiet vos Phárao ut multa signa fiant in terra Ægýpti. Ex 11 10 Móyses autem et Aaron fecérunt ómnia osténta, quæ scripta sunt, coram Pharaóne. Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël de terra sua. Ex 12 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægýpti: Ex 12 2 Mensis iste, vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni. Ex 12 3 Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis huius tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Ex 12 4 Sin autem minor est númerus ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum qui iunctus est dómui suæ, iuxta númerum animárum quæ suffícere possunt ad esum agni. Ex 12 5 Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: iuxta quem ritum tollétis et hædum. Ex 12 6 Et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis huius: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Ex 12 7 Et sument de sánguine eius, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Ex 12 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Ex 12 9 Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus eius et intestínis vorábitis. Ex 12 10 Nec remanébit quidquam ex eo usque mane: si quid resíduum fúerit, igne comburétis. Ex 12 11 Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est, tránsitus) Dómini. Ex 12 12 Et transíbo per terram Ægýpti nocte illa, percutiámque omne primogénitum in terra Ægýpti ab hómine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægýpti fáciam iudícia. Ego Dóminus. Ex 12 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ǽdibus in quibus éritis: et vidébo sánguinem, et transíbo vos: nec erit in vobis plaga dispérdens quando percússero terram Ægýpti. Ex 12 14 Habébitis autem hunc diem in monuméntum: et celebrábitis eam solémnem Dómino in generatiónibus vestris cultu sempitérno. Ex 12 15 Septem diébus ázyma comedétis: in die primo non erit ferméntum in dómibus vestris: quicúmque coméderit fermentátum, períbit ánima illa de Israël, a primo die usque ad diem séptimum. Ex 12 16 Dies prima erit sancta atque solémnis, et dies séptima eádem festivitáte venerábilis: nihil óperis faciétis in eis, excéptis his, quæ ad vescéndum pértinent. Ex 12 17 Et observábitis ázyma: in eádem enim ipsa die edúcam exércitum vestrum de terra Ægýpti, et custodiétis diem istum in generatiónes vestras ritu perpétuo. Ex 12 18 Primo mense, quartadécima die mensis ad vésperam, comedétis ázyma usque ad diem vigésimam primam eiúsdem mensis ad vésperam. Ex 12 19 Septem diébus ferméntum non inveniétur in dómibus vestris: qui coméderit fermentátum, períbit ánima eius de cœtu Israël, tam de ádvenis quam de indígenis terræ. Ex 12 20 Omne fermentátum non comedétis: in cunctis habitáculis vestris edétis ázyma. Ex 12 21 Vocávit autem Móyses omnes senióres filiórum Israël, et dixit ad eos: Ite tolléntes ánimal per famílias vestras, et immoláte Phase. Ex 12 22 Fasciculúmque hyssópi tíngite in sánguine qui est in límine, et aspérgite ex eo superlimináre, et utrúmque postem: nullus vestrum egrediátur óstium domus suæ usque mane. Ex 12 23 Transíbit enim Dóminus percútiens Ægýptios: cumque víderit sánguinem in superliminári, et in utróque poste, transcéndet óstium domus, et non sinet percussórem íngredi domos vestras et lǽdere. Ex 12 24 Custódi verbum istud legítimum tibi et fíliis tuis usque in ætérnum. Ex 12 25 Cumque introiéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis ut pollícitus est, observábitis cæremónias istas. Ex 12 26 Et cum díxerint vobis fílii vestri: Quæ est ista relígio? Ex 12 27 Dicétis eis: Víctima tránsitus Dómini est, quando transívit super domos filiórum Israël in Ægýpto, percútiens Ægýptios, et domos nostras líberans. Incurvatúsque pópulus adorávit. Ex 12 28 Et egréssi fílii Israël fecérunt sicut præcéperat Dóminus Móysi et Aaron. Ex 12 29 Factum est autem in noctis médio, percússit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito Pharaónis, qui in sólio eius sedébat, usque ad primogénitum captívæ quæ erat in cárcere, et omne primogénitum iumentórum. Ex 12 30 Surrexítque Phárao nocte, et omnes servi eius, cunctáque Ægýptus: et ortus est clamor magnus in Ægýpto: neque enim erat domus in qua non iacéret mórtuus. Ex 12 31 Vocatísque Phárao Móyse et Aaron nocte, ait: Súrgite et egredímini a pópulo meo, vos et fílii Israël: ite, immoláte Dómino sicut dícitis. Ex 12 32 Oves vestras et arménta assúmite ut petierátis, et abeúntes benedícite mihi. Ex 12 33 Urgebántque Ægýptii pópulum de terra exíre velóciter, dicéntes: Omnes moriémur. Ex 12 34 Tulit ígitur pópulus conspérsam farínam ántequam fermentarétur: et ligans in pálliis, pósuit super húmeros suos. Ex 12 35 Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Móyses: et petiérunt ab Ægýptiis vasa argéntea et áurea, vestémque plúrimam. Ex 12 36 Dóminus autem dedit grátiam pópulo coram Ægýptiis ut commodárent eis: et spoliavérunt Ægýptios. Ex 12 37 Profectíque sunt fílii Israël de Ramésse in Socoth, sexcénta fere míllia péditum virórum, absque párvulis. Ex 12 38 Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta et animántia divérsi géneris multa nimis. Ex 12 39 Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant: et fecérunt subcinerícios panes ázymos: neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis, et nullam fácere sinéntibus moram: nec pulménti quidquam occúrrerat præparáre. Ex 12 40 Habitátio autem filiórum Israël qua mansérunt in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum. Ex 12 41 Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti. Ex 12 42 Nox ista est observábilis Dómini, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent omnes fílii Israël in generatiónibus suis. Ex 12 43 Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: Hæc est relígio Phase: omnis alienígena non cómedet ex eo. Ex 12 44 Omnis autem servus emptítius circumcidétur, et sic cómedet. Ex 12 45 Advena et mercenárius non edent ex eo. Ex 12 46 In una domo comedétur, nec efferétis de cárnibus eius foras, nec os illíus confringétis. Ex 12 47 Omnis cœtus filiórum Israël fáciet illud. Ex 12 48 Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam, et fácere Phase Dómini, circumcidétur prius omne masculínum eius, et tunc rite celebrábit: erítque sicut indígena terræ: si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo. Ex 12 49 Eadem lex erit indígenæ et colóno qui peregrinátur apud vos. Ex 12 50 Fecerúntque omnes fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi et Aaron. Ex 12 51 Et eádem die edúxit Dóminus fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas. Ex 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 13 2 Sanctífica mihi omne primogénitum quod áperit vulvam in fíliis Israël, tam de homínibus quam de iuméntis: mea sunt enim ómnia. Ex 13 3 Et ait Móyses ad pópulum: Mementóte diéi huius in qua egréssi estis de Ægýpto et de domo servitútis, quóniam in manu forti edúxit vos Dóminus de loco isto: ut non comedátis fermentátum panem. Ex 13 4 Hódie egredímini mense novárum frugum. Ex 13 5 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Hevǽi, et Iebusǽi, quam iurávit pátribus tuis ut daret tibi, terram fluéntem lacte et melle, celebrábis hunc morem sacrórum mense isto. Ex 13 6 Septem diébus vescéris ázymis: et in die séptimo erit solémnitas Dómini. Ex 13 7 Azyma comedétis septem diébus: non apparébit apud te áliquid fermentátum, nec in cunctis fínibus tuis. Ex 13 8 Narrabísque fílio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dóminus quando egréssus sum de Ægýpto. Ex 13 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi moniméntum ante óculos tuos: et ut lex Dómini semper sit in ore tuo, in manu enim forti edúxit te Dóminus de Ægýpto. Ex 13 10 Custódies huiuscémodi cultum statúto témpore a diébus in dies. Ex 13 11 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut iurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam: Ex 13 12 separábis omne quod áperit vulvam Dómino, et quod primitívum est in pecóribus tuis: quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. Ex 13 13 Primogénitum ásini mutábis ove: quod si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis, prétio rédimes. Ex 13 14 Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondébis ei: In manu forti edúxit nos Dóminus de terra Ægýpti, de domo servitútis. Ex 13 15 Nam cum indurátus esset Phárao, et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum iumentórum: idcírco ímmolo Dómino omne quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo. Ex 13 16 Erit ígitur quasi signum in manu tua, et quasi appénsum quid, ob recordatiónem, inter óculos tuos: eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto. Ex 13 17 Igitur cum emisísset Phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthiim quæ vicína est: réputans ne forte pœnitéret eum, si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum. Ex 13 18 Sed circumdúxit per viam desérti, quæ est iuxta mare Rubrum: et armáti ascendérunt fílii Israël de terra Ægýpti. Ex 13 19 Tulit quoque Móyses ossa Ioseph secum: eo quod adiurásset fílios Israël, dicens: Visitábit vos Deus: efférte ossa mea hinc vobíscum. Ex 13 20 Profectíque de Socoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis. Ex 13 21 Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam per diem in colúmna nubis, et per noctem in colúmna ignis: ut dux esset itíneris utróque témpore. Ex 13 22 Numquam défuit colúmna nubis per diem, nec colúmna ignis per noctem, coram pópulo. Ex 14 1 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 14 2 Lóquere fíliis Israël: Revérsi castrameténtur e regióne Phiháhiroth, quæ est inter Mágdalum et mare contra Beélsephon: in conspéctu eius castra ponétis super mare. Ex 14 3 Dicturúsque est Phárao super fíliis Israël: Coarctáti sunt in terra: conclúsit eos desértum. Ex 14 4 Et indurábo cor eius, ac persequétur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu eius: sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus. Fecerúntque ita. Ex 14 5 Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus: immutatúmque est cor Pharaónis et servórum eius super pópulo, et dixérunt: Quid volúimus fácere ut dimitterémus Israël, ne servíret nobis? Ex 14 6 Iunxit ergo currum, et omnem pópulum suum assúmpsit secum. Ex 14 7 Tulítque sexcéntos currus eléctos, et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit: et duces totíus exércitus. Ex 14 8 Induravítque Dóminus cor Pharaónis regis Ægýpti, et persecútus est fílios Israël: at illi egréssi sunt in manu excélsa. Ex 14 9 Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia præcedéntium, reperérunt eos in castris super mare: omnis equitátus et currus Pharaónis, et univérsus exércitus, erant in Phiháhiroth contra Beélsephon. Ex 14 10 Cumque appropinquásset Phárao, levántes fílii Israël óculos, vidérunt Ægýptios post se, et timuérunt valde: clamaverúntque ad Dóminum, Ex 14 11 et dixérunt ad Móysen: Fórsitan non erant sepúlcra in Ægýpto, ídeo tulísti nos ut morerémur in solitúdine: quid hoc fácere voluísti, ut edúceres nos ex Ægýpto? Ex 14 12 nonne iste est sermo, quem loquebámur ad te in Ægýpto, dicéntes: Recéde a nobis, ut serviámus Ægýptiis? multo enim mélius erat servíre eis, quam mori in solitúdine. Ex 14 13 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: state, et vidéte magnália Dómini quæ factúrus est hódie: Ægýptios enim, quos nunc vidétis, nequáquam ultra vidébitis usque in sempitérnum. Ex 14 14 Dóminus pugnábit pro vobis, et vos tacébitis. Ex 14 15 Dixítque Dóminus ad Móysen: Quid clamas ad me? lóquere fíliis Israël ut proficiscántur. Ex 14 16 Tu autem éleva virgam tuam, et exténde manum tuam super mare, et dívide illud: ut gradiántur fílii Israël in médio mari per siccum. Ex 14 17 Ego autem indurábo cor Ægyptiórum ut persequántur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu eius, et in cúrribus et in equítibus illíus. Ex 14 18 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus cum glorificátus fúero in Pharaóne, et in cúrribus atque in equítibus eius. Ex 14 19 Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israël, ábiit post eos: et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum Ex 14 20 stetit, inter castra Ægyptiórum et castra Israël: et erat nubes tenebrósa, et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent. Ex 14 21 Cumque extendísset Móyses manum super mare, ábstulit illud Dóminus flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum: divisáque est aqua. Ex 14 22 Et ingréssi sunt fílii Israël per médium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva. Ex 14 23 Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, et omnis equitátus Pharaónis, currus eius et équites per médium maris. Ex 14 24 Iamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum, Ex 14 25 et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos. Ex 14 26 Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum. Ex 14 27 Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Ex 14 28 Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis. Ex 14 29 Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris: Ex 14 30 liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum. Ex 14 31 Et vidérunt Ægýptios mórtuos super littus maris, et manum magnam quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino, et Móysi servo eius. Ex 15 1 Tunc cécinit Móyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt: Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem deiécit in mare. Ex 15 2 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum. Ex 15 3 Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen eius, Ex 15 4 currus Pharaónis et exércitum eius proiécit in mare: elécti príncipes eius submérsi sunt in mari Rubro. Ex 15 5 Abýssi operuérunt eos: descendérunt in profúndum quasi lapis. Ex 15 6 Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum. Ex 15 7 Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos: misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam. Ex 15 8 Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregáta sunt abýssi in médio mari. Ex 15 9 Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea: evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea. Ex 15 10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. Ex 15 11 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? Ex 15 12 Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. Ex 15 13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti: et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum. Ex 15 14 Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim. Ex 15 15 Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan. Ex 15 16 Irruat super eos formído et pavor, in magnitúdine bráchii tui: fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti. Ex 15 17 Introdúces eos, et plantábis in monte hereditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine: sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. Ex 15 18 Dóminus regnábit in ætérnum et ultra. Ex 15 19 Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus eius in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris: fílii autem Israël ambulavérunt per siccum in médio eius. Ex 15 20 Sumpsit ergo María prophetíssa, soror Aaron, týmpanum in manu sua: egressǽque sunt omnes mulíeres post eam cum týmpanis et choris, Ex 15 21 quibus præcinébat, dicens: Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est: equum et ascensórem eius deiécit in mare. Ex 15 22 Tulit autem Móyses Israël de mari Rubro, et egréssi sunt in desértum Sur: ambulaverúntque tribus diébus per solitúdinem, et non inveniébant aquam. Ex 15 23 Et venérunt in Mara, nec póterant bíbere aquas de Mara, eo quod essent amáræ: unde et cóngruum loco nomen impósuit, vocans illum Mara, id est, amaritúdinem. Ex 15 24 Et murmurávit pópulus contra Móysen, dicens: Quid bibémus? Ex 15 25 At ille clamávit ad Dóminum, qui osténdit ei lignum: quod cum misísset in aquas, in dulcédinem versæ sunt: ibi constítuit ei præcépta, atque iudícia, et ibi tentávit eum, Ex 15 26 dicens: Si audíeris vocem Dómini Dei tui, et quod rectum est coram eo féceris, et obedíeris mandátis eius, custodierísque ómnia præcépta illíus, cunctum languórem, quem pósui in Ægýpto, non indúcam super te: ego enim Dóminus sanátor tuus. Ex 15 27 Venérunt autem in Elim fílii Israël, ubi erant duódecim fontes aquárum, et septuagínta palmæ: et castrametáti sunt iuxta aquas. Ex 16 1 Profectíque sunt de Elim, et venit omnis multitúdo filiórum Israël in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai, quintodécimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti. Ex 16 2 Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israël contra Móysen et Aaron in solitúdine. Ex 16 3 Dixerúntque fílii Israël ad eos: Utinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium, et comedebámus panem in saturitáte: cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem multitúdinem fame? Ex 16 4 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediátur pópulus, et cólligat quæ suffíciunt per síngulos dies: ut tentem eum utrum ámbulet in lege mea, an non. Ex 16 5 Die autem sexto parent quod ínferant: et sit duplum quam collígere solébant per síngulos dies. Ex 16 6 Dixerúntque Móyses et Aaron ad omnes fílios Israël: Véspere sciétis quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti, Ex 16 7 et mane vidébitis glóriam Dómini: audívit enim murmur vestrum contra Dóminum: nos vero quid sumus, quia mussitástis contra nos? Ex 16 8 Et ait Móyses: Dabit vobis Dóminus véspere carnes édere, et mane panes in saturitáte: eo quod audíerit murmuratiónes vestras quibus murmuráti estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dóminum. Ex 16 9 Dixit quoque Móyses ad Aaron: Dic univérsæ congregatióni filiórum Israël: Accédite coram Dómino: audívit enim murmur vestrum. Ex 16 10 Cumque loquerétur Aaron ad omnem cœtum filiórum Israël, respexérunt ad solitúdinem: et ecce glória Dómini appáruit in nube. Ex 16 11 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 16 12 Audívi murmuratiónes filiórum Israël. Lóquere ad eos: Véspere comedétis carnes, et mane saturabímini pánibus: scietísque quod ego sum Dóminus Deus vester. Ex 16 13 Factum est ergo véspere, et ascéndens cotúrnix, coopéruit castra: mane quoque ros iácuit per circúitum castrórum. Ex 16 14 Cumque operuísset superfíciem terræ, appáruit in solitúdine minútum, et quasi pilo tusum in similitúdinem pruínæ super terram. Ex 16 15 Quod cum vidíssent fílii Israël, dixérunt ad ínvicem: Manhu? quod signíficat: Quid est hoc? ignorábant enim quid esset. Quibus ait Móyses: Iste est panis quem Dóminus dedit vobis ad vescéndum. Ex 16 16 Hic est sermo, quem præcépit Dóminus: Cólligat unusquísque ex eo quantum súfficit ad vescéndum: gomor per síngula cápita, iuxta númerum animárum vestrárum quæ hábitant in tabernáculo sic tollétis. Ex 16 17 Fecerúntque ita fílii Israël: et collegérunt, álius plus, álius minus. Ex 16 18 Et mensi sunt ad mensúram gomor: nec qui plus collégerat, hábuit ámplius: nec qui minus paráverat, réperit minus: sed sínguli iuxta id quod édere póterant, congregavérunt. Ex 16 19 Dixítque Móyses ad eos: Nullus relínquat ex eo in mane. Ex 16 20 Qui non audiérunt eum, sed dimisérunt quidam ex eis usque mane, et scatére cœpit vérmibus, atque compútruit: et irátus est contra eos Móyses. Ex 16 21 Colligébant autem mane sínguli, quantum suffícere póterat ad vescéndum: cumque incaluísset sol, liquefiébat. Ex 16 22 In die autem sexta collegérunt cibos dúplices, id est, duo gomor per síngulos hómines: venérunt autem omnes príncipes multitúdinis, et narravérunt Móysi. Ex 16 23 Qui ait eis: Hoc est quod locútus est Dóminus: Réquies sábbati sanctificáta est Dómino cras: quodcúmque operándum est, fácite, et quæ coquénda sunt cóquite: quidquid autem réliquum fúerit, repónite usque in mane. Ex 16 24 Fecerúntque ita ut præcéperat Móyses, et non compútruit, neque vermis invéntus est in eo. Ex 16 25 Dixítque Móyses: Comédite illud hódie, quia sábbatum est Dómini: non inveniétur hódie in agro. Ex 16 26 Sex diébus collígite: in die autem séptimo sábbatum est Dómini, idcírco non inveniétur. Ex 16 27 Venítque séptima dies: et egréssi de pópulo ut collígerent, non invenérunt. Ex 16 28 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Usquequo non vultis custodíre mandáta mea et legem meam? Ex 16 29 vidéte quod Dóminus déderit vobis sábbatum, et propter hoc die sexta tríbuit vobis cibos dúplices: máneat unusquísque apud semetípsum: nullus egrediátur de loco suo die séptimo. Ex 16 30 Et sabbatizávit pópulus die séptimo. Ex 16 31 Appellavítque domus Israël nomen eius Man: quod erat quasi semen coriándri album, gustúsque eius quasi símilæ cum melle. Ex 16 32 Dixit autem Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: Imple gomor ex eo, et custodiátur in futúras retro generatiónes: ut nóverint panem, quo álui vos in solitúdine, quando edúcti estis de terra Ægýpti. Ex 16 33 Dixítque Móyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest cápere gomor, et repóne coram Dómino ad servándum in generatiónes vestras, Ex 16 34 sicut præcépit Dóminus Móysi. Posuítque illud Aaron in tabernáculo reservándum. Ex 16 35 Fílii autem Israël comedérunt man quadragínta annis, donec venírent in terram habitábilem: hoc cibo áliti sunt, úsquequo tángerent fines terræ Chánaan. Ex 16 36 Gomor autem décima pars est ephi. Ex 17 1 Igitur profécta omnis multitúdo filiórum Israël de desérto Sin per mansiónes suas, iuxta sermónem Dómini, castrametáti sunt in Ráphidim, ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo. Ex 17 2 Qui iurgátus contra Móysen, ait: Da nobis aquam, ut bibámus. Quibus respóndit Móyses: Quid iurgámini contra me? cur tentátis Dóminum? Ex 17 3 Sitívit ergo ibi pópulus præ aquæ penúria, et murmurávit contra Móysen, dicens: Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut occíderes nos, et líberos nostros, ac iuménta siti? Ex 17 4 Clamávit autem Móyses ad Dóminum, dicens: Quid fáciam pópulo huic? adhuc páululum, et lapidábit me. Ex 17 5 Et ait Dóminus ad Móysen: Antecéde pópulum, et sume tecum de senióribus Israël: et virgam qua percussísti flúvium, tolle in manu tua, et vade. Ex 17 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus. Fecit Móyses ita coram senióribus Israël: Ex 17 7 et vocávit nomen loci illíus, Tentátio, propter iúrgium filiórum Israël, et quia tentavérunt Dóminum, dicéntes: Estne Dóminus in nobis, an non? Ex 17 8 Venit autem Amalec, et pugnábat contra Israël in Ráphidim. Ex 17 9 Dixítque Móyses ad Iósue: Elige viros: et egréssus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vértice collis, habens virgam Dei in manu mea. Ex 17 10 Fecit Iósue ut locútus erat Móyses, et pugnávit contra Amalec: Móyses autem et Aaron et Hur ascendérunt super vérticem collis. Ex 17 11 Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israël: sin autem páululum remisísset, superábat Amalec. Ex 17 12 Manus autem Móysi erant graves: suméntes ígitur lápidem, posuérunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentábant manus eius ex utráque parte. Et factum est ut manus illíus non lassaréntur usque ad occásum solis. Ex 17 13 Fugavítque Iósue Amalec, et pópulum eius in ore gládii. Ex 17 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Scribe hoc ob moniméntum in libro, et trade áuribus Iósue: delébo enim memóriam Amalec sub cælo. Ex 17 15 Ædificavítque Móyses altáre: et vocávit nomen eius, Dóminus exaltátio mea, dicens: Ex 17 16 Quia manus sólii Dómini, et bellum Dómini erit contra Amalec, a generatióne in generatiónem. Ex 18 1 Cumque audísset Iethro, sacérdos Mádian, cognátus Móysi, ómnia quæ fécerat Deus Móysi, et Israéli pópulo suo, et quod eduxísset Dóminus Israël de Ægýpto, Ex 18 2 tulit Sephóram uxórem Móysi quam remíserat, Ex 18 3 et duos fílios eius: quorum unus vocabátur Gersam, dicénte patre: Advena fui in terra aliéna: Ex 18 4 alter vero Eliézer: Deus enim, ait, patris mei adiútor meus, et éruit me de gládio Pharaónis. Ex 18 5 Venit ergo Iethro cognátus Móysi, et fílii eius, et uxor eius ad Móysen in desértum, ubi erat castrametátus iuxta montem Dei. Ex 18 6 Et mandávit Móysi, dicens: Ego Iethro cognátus tuus vénio ad te, et uxor tua, et duo fílii tui cum ea. Ex 18 7 Qui egréssus in occúrsum cognáti sui, adorávit, et osculátus est eum: salutaverúntque se mútuo verbis pacíficis. Cumque intrásset tabernáculum, Ex 18 8 narrávit Móyses cognáto suo cuncta quæ fécerat Dóminus Pharaóni et Ægýptiis propter Israël: universúmque labórem, qui accidísset eis in itínere, et quod liberáverat eos Dóminus. Ex 18 9 Lætatúsque est Iethro super ómnibus bonis, quæ fécerat Dóminus Israéli, eo quod eruísset eum de manu Ægyptiórum. Ex 18 10 Et ait: Benedíctus Dóminus, qui liberávit vos de manu Ægyptiórum, et de manu Pharaónis: qui éruit pópulum suum de manu Ægýpti. Ex 18 11 Nunc cognóvi, quia magnus Dóminus super omnes deos: eo quod supérbe égerint contra illos. Ex 18 12 Obtulit ergo Iethro cognátus Móysi holocáusta et hóstias Deo: venerúntque Aaron et omnes senióres Israël, ut coméderent panem cum eo coram Deo. Ex 18 13 Altera autem die sedit Móyses ut iudicáret pópulum, qui assistébat Móysi a mane usque ad vésperam. Ex 18 14 Quod cum vidísset cognátus eius, ómnia scílicet quæ agébat in pópulo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam? Ex 18 15 Cui respóndit Móyses: Venit ad me pópulus quærens senténtiam Dei: Ex 18 16 cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me ut iúdicem inter eos, et osténdam præcépta Dei, et leges eius. Ex 18 17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis. Ex 18 18 Stulto labóre consúmeris et tu, et pópulus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negótium: solus illud non póteris sustinére. Ex 18 19 Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum. Esto tu pópulo in his quæ ad Deum pértinent, ut réferas quæ dicúntur ad eum: Ex 18 20 ostendásque pópulo cæremónias et ritum coléndi, viámque per quam íngredi débeant, et opus quod fácere débeant. Ex 18 21 Próvide autem de omni plebe viros poténtes, et timéntes Deum, in quibus sit véritas, et qui óderint avarítiam, et constítue ex eis tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános, Ex 18 22 qui iúdicent pópulum omni témpore: quidquid autem maius fúerit, réferant ad te, et ipsi minóra tantúmmodo iúdicent: leviúsque sit tibi, partíto in álios ónere. Ex 18 23 Si hoc féceris, implébis impérium Dei, et præcépta eius póteris sustentáre: et omnis hic pópulus revertétur ad loca sua cum pace. Ex 18 24 Quibus audítis, Móyses fecit ómnia quæ ille suggésserat. Ex 18 25 Et eléctis viris strénuis de cuncto Israël, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános. Ex 18 26 Qui iudicábant plebem omni témpore: quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo iudicántes. Ex 18 27 Dimisítque cognátum suum: qui revérsus ábiit in terram suam. Ex 19 1 Mense tértio egressiónis Israël de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai. Ex 19 2 Nam profécti de Ráphidim, et perveniéntes usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Israël fixit tentória e regióne montis. Ex 19 3 Móyses autem ascéndit ad Deum: vocavítque eum Dóminus de monte, et ait: Hæc dices dómui Iacob, et annuntiábis fíliis Israël: Ex 19 4 Vos ipsi vidístis quæ fécerim Ægýptiis, quómodo portáverim vos super alas aquilárum, et assúmpserim mihi. Ex 19 5 Si ergo audiéritis vocem meam, et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis: mea est enim omnis terra: Ex 19 6 et vos éritis mihi in regnum sacerdotále, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loquéris ad fílios Israël. Ex 19 7 Venit Móyses: et convocátis maióribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes quos mandáverat Dóminus. Ex 19 8 Respondítque omnis pópulus simul: Cuncta quæ locútus est Dóminus, faciémus. Cumque retulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum, Ex 19 9 ait ei Dóminus: Iam nunc véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te, et credat tibi in perpétuum. Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum. Ex 19 10 Qui dixit ei: Vade ad pópulum, et sanctífica illos hódie, et cras, lavéntque vestiménta sua. Ex 19 11 Et sint paráti in diem tértium: in die enim tértia descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai. Ex 19 12 Constituésque términos pópulo per circúitum, et dices ad eos: Cavéte ne ascendátis in montem, nec tangátis fines illíus: omnis qui tetígerit montem, morte moriétur. Ex 19 13 Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur, aut confodiétur iáculis: sive iuméntum fúerit, sive homo, non vivet: cum cœ́perit clángere búccina, tunc ascéndant in montem. Ex 19 14 Descendítque Móyses de monte ad pópulum, et sanctificávit eum. Cumque lavíssent vestiménta sua, Ex 19 15 ait ad eos: Estóte paráti in diem tértium, et ne appropinquétis uxóribus vestris. Ex 19 16 Iamque advénerat tértius dies, et mane inclarúerat: et ecce cœpérunt audíri tonítrua, ac micáre fúlgura, et nubes densíssima operíre montem, clangórque búccinæ veheméntius perstrepébat: et tímuit pópulus qui erat in castris. Ex 19 17 Cumque eduxísset eos Móyses in occúrsum Dei de loco castrórum, stetérunt ad radíces montis. Ex 19 18 Totus autem mons Sínai fumábat, eo quod descendísset Dóminus super eum in igne: et ascénderet fumus ex eo quasi de fornáce, erátque omnis mons terríbilis. Ex 19 19 Et sónitus búccinæ paulátim crescébat in maius, et prolíxius tendebátur: Móyses loquebátur, et Deus respondébat ei. Ex 19 20 Descendítque Dóminus super montem Sínai in ipso montis vértice, et vocávit Móysen in cacúmen eius. Quo cum ascendísset, Ex 19 21 dixit ad eum: Descénde, et contestáre pópulum: ne forte velit transcéndere términos ad vidéndum Dóminum, et péreat ex eis plúrima multitúdo. Ex 19 22 Sacerdótes quoque qui accédunt ad Dóminum, sanctificéntur, ne percútiat eos. Ex 19 23 Dixítque Móyses ad Dóminum: Non póterit vulgus ascéndere in montem Sínai: tu enim testificátus es, et iussísti, dicens: Pone términos circa montem, et sanctífica illum. Ex 19 24 Cui ait Dóminus: Vade, descénde: ascendésque tu, et Aaron tecum: sacerdótes autem et pópulus ne tránseant términos, nec ascéndant ad Dóminum, ne forte interfíciat illos. Ex 19 25 Descendítque Móyses ad pópulum, et ómnia narrávit eis. Ex 20 1 Locutúsque est Dóminus cunctos sermónes hos: Ex 20 2 Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Ex 20 3 Non habébis deos aliénos coram me. Ex 20 4 Non fácies tibi scúlptile, neque omnem similitúdinem quæ est in cælo désuper, et quæ in terra deórsum, nec eórum quæ sunt in aquis sub terra. Ex 20 5 Non adorábis ea, neque coles: ego sum Dóminus Deus tuus fortis, zelótes, vísitans iniquitátem patrum in fílios, in tértiam et quartam generatiónem eórum qui odérunt me: Ex 20 6 et fáciens misericórdiam in míllia his qui díligunt me, et custódiunt præcépta mea. Ex 20 7 Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum: nec enim habébit insóntem Dóminus eum qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra. Ex 20 8 Meménto ut diem sábbati sanctífices. Ex 20 9 Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua. Ex 20 10 Séptimo autem die sábbatum Dómini Dei tui est: non fácies omne opus in eo, tu, et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, iuméntum tuum, et ádvena qui est intra portas tuas. Ex 20 11 Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo: idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati, et sanctificávit eum. Ex 20 12 Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi. Ex 20 13 Non occídes. Ex 20 14 Non mœcháberis. Ex 20 15 Non furtum fácies. Ex 20 16 Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Ex 20 17 Non concupísces domum próximi tui, nec desiderábis uxórem eius, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia quæ illíus sunt. Ex 20 18 Cunctus autem pópulus vidébat voces et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem: et pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, Ex 20 19 dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiémus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur. Ex 20 20 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: ut enim probáret vos venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis. Ex 20 21 Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem in qua erat Deus. Ex 20 22 Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Vos vidístis quod de cælo locútus sim vobis. Ex 20 23 Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis. Ex 20 24 Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memória fúerit nóminis mei: véniam ad te, et benedícam tibi. Ex 20 25 Quod si altáre lapídeum féceris mihi, non ædificábis illud de sectis lapídibus: si enim leváveris cultrum super eo, polluétur. Ex 20 26 Non ascéndes per gradus ad altáre meum, ne revelétur turpitúdo tua. Ex 21 1 Hæc sunt iudícia quæ propónes eis. Ex 21 2 Si émeris servum Hebrǽum, sex annis sérviet tibi: in séptimo egrediétur liber gratis. Ex 21 3 Cum quali veste intráverit, cum tali éxeat: si habens uxórem, et uxor egrediétur simul. Ex 21 4 Sin autem dóminus déderit illi uxórem, et pepérerit fílios et fílias: múlier et líberi eius erunt dómini sui, ipse vero exíbit cum vestítu suo. Ex 21 5 Quod si díxerit servus: Díligo dóminum meum et uxórem ac líberos: non egrédiar liber: Ex 21 6 ófferet eum dóminus diis, et applicábitur ad óstium et postes, perforabítque aurem eius súbula: et erit ei servus in sǽculum. Ex 21 7 Si quis vendíderit fíliam suam in fámulam, non egrediétur sicut ancíllæ exíre consuevérunt. Ex 21 8 Si displicúerit óculis dómini sui cui trádita fúerat, dimíttet eam: pópulo autem aliéno vendéndi non habébit potestátem, si spréverit eam. Ex 21 9 Sin autem fílio suo despónderit eam, iuxta morem filiárum fáciet illi. Ex 21 10 Quod si álteram ei accéperit, providébit puéllæ núptias, et vestiménta, et prétium pudicítiæ non negábit. Ex 21 11 Si tria ista non fécerit, egrediétur gratis absque pecúnia. Ex 21 12 Qui percússerit hóminem volens occídere, morte moriátur. Ex 21 13 Qui autem non est insidiátus, sed Deus illum trádidit in manus eius, constítuam tibi locum in quem fúgere débeat. Ex 21 14 Si quis per indústriam occíderit próximum suum, et per insídias: ab altári meo evélles eum, ut moriátur. Ex 21 15 Qui percússerit patrem suum aut matrem, morte moriátur. Ex 21 16 Qui furátus fúerit hóminem, et vendíderit eum, convíctus noxæ, morte moriátur. Ex 21 17 Qui maledíxerit patri suo, vel matri, morte moriátur. Ex 21 18 Si rixáti fúerint viri, et percússerit alter próximum suum lápide vel pugno, et ille mórtuus non fúerit, sed iacúerit in léctulo: Ex 21 19 si surréxerit, et ambuláverit foris super báculum suum, ínnocens erit qui percússerit, ita tamen ut óperas eius et impénsas in médicos restítuat. Ex 21 20 Qui percússerit servum suum, vel ancíllam virga, et mórtui fúerint in mánibus eius, críminis reus erit. Ex 21 21 Sin autem uno die vel duóbus supervíxerit, non subiacébit pœnæ, quia pecúnia illíus est. Ex 21 22 Si rixáti fúerint viri, et percússerit quis mulíerem prægnántem, et abortívum quidem fécerit, sed ipsa víxerit: subiacébit damno quantum marítus mulíeris expetíerit, et árbitri iudicáverint. Ex 21 23 Sin autem mors eius fúerit subsecúta, reddet ánimam pro ánima, Ex 21 24 óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, Ex 21 25 adustiónem pro adustióne, vulnus pro vúlnere, livórem pro livóre. Ex 21 26 Si percússerit quíspiam óculum servi sui aut ancíllæ, et luscos eos fécerit, dimíttet eos líberos pro óculo quem éruit. Ex 21 27 Dentem quoque si excússerit servo vel ancíllæ suæ, simíliter dimíttet eos líberos. Ex 21 28 Si bos cornu percússerit virum aut mulíerem, et mórtui fúerint, lapídibus obruétur: et non comedéntur carnes eius, dóminus quoque bovis ínnocens erit. Ex 21 29 Quod si bos cornúpeta fúerit ab heri et nudiustértius, et contestáti sunt dóminum eius, nec reclúserit eum, occiderítque virum aut mulíerem: et bos lapídibus obruétur, et dóminum eius occídent. Ex 21 30 Quod si prétium fúerit ei impósitum, dabit pro ánima sua quidquid fúerit postulátus. Ex 21 31 Fílium quoque et fíliam si cornu percússerit, símili senténtiæ subiacébit. Ex 21 32 Si servum ancillámque inváserit, trigínta siclos argénti dómino dabit, bos vero lapídibus opprimétur. Ex 21 33 Si quis aperúerit cistérnam, et fóderit, et non operúerit eam, ceciderítque bos aut ásinus in eam, Ex 21 34 reddet dóminus cistérnæ prétium iumentórum: quod autem mórtuum est, ipsíus erit. Ex 21 35 Si bos aliénus bovem altérius vulneráverit, et ille mórtuus fúerit: vendent bovem vivum, et dívident prétium, cadáver autem mórtui inter se dispértient. Ex 21 36 Sin autem sciébat quod bos cornúpeta esset ab heri et nudiustértius, et non custodívit eum dóminus suus: reddet bovem pro bove, et cadáver íntegrum accípiet. Ex 22 1 Si quis furátus fúerit bovem aut ovem, et occíderit vel vendíderit: quinque boves pro uno bove restítuet, et quátuor oves pro una ove. Ex 22 2 Si effríngens fur domum sive suffódiens fúerit invéntus, et accépto vúlnere mórtuus fúerit, percússor non erit reus sánguinis. Ex 22 3 Quod si orto sole hoc fécerit, homicídium perpetrávit, et ipse moriétur. Si non habúerit quod pro furto reddat, ipse venundábitur. Ex 22 4 Si invéntum fúerit apud eum quod furátus est, vivens: sive bos, sive ásinus, sive ovis, duplum restítuet. Ex 22 5 Si lǽserit quíspiam agrum vel víneam, et dimíserit iuméntum suum ut depascátur aliéna: quidquid óptimum habúerit in agro suo, vel in vínea, pro damni æstimatióne restítuet. Ex 22 6 Si egréssus ignis invénerit spinas, et comprehénderit acérvos frugum, sive stantes ségetes in agris, reddet damnum qui ignem succénderit. Ex 22 7 Si quis commendáverit amíco pecúniam aut vas in custódiam, et ab eo, qui suscéperat, furto abláta fúerint: si invenítur fur, duplum reddet: Ex 22 8 si latet fur, dóminus domus applicábitur ad deos, et iurábit quod non exténderit manum in rem próximi sui, Ex 22 9 ad perpetrándam fraudem, tam in bove quam in ásino, et ove ac vestiménto, et quidquid damnum inférre potest: ad deos utriúsque causa pervéniet, et si illi iudicáverint, duplum restítuet próximo suo. Ex 22 10 Si quis commendáverit próximo suo ásinum, bovem, ovem, et omne iuméntum ad custódiam, et mórtuum fúerit, aut debilitátum, vel captum ab hóstibus, nullúsque hoc víderit: Ex 22 11 iusiurándum erit in médio, quod non exténderit manum ad rem próximi sui: suscipiétque dóminus iuraméntum, et ille réddere non cogétur. Ex 22 12 Quod si furto ablátum fúerit, restítuet damnum dómino: Ex 22 13 si coméstum a béstia, déferat ad eum quod occísum est, et non restítuet. Ex 22 14 Qui a próximo suo quidquam horum mútuo postuláverit, et debilitátum aut mórtuum fúerit dómino non præsénte, réddere compellétur. Ex 22 15 Quod si impræsentiárum dóminus fúerit, non restítuet, máxime si condúctum vénerat pro mercéde óperis sui. Ex 22 16 Si sedúxerit quis vírginem necdum desponsátam, dormierítque cum ea: dotábit eam, et habébit eam uxórem. Ex 22 17 Si pater vírginis dare nolúerit, reddet pecúniam iuxta modum dotis, quam vírgines accípere consuevérunt. Ex 22 18 Maléficos non patiéris vívere. Ex 22 19 Qui coíerit cum iuménto, morte moriátur. Ex 22 20 Qui ímmolat diis, occidétur, prætérquam Dómino soli. Ex 22 21 Advenam non contristábis, neque afflíges eum: ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti. Ex 22 22 Víduæ et pupíllo non nocébitis. Ex 22 23 Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum: Ex 22 24 et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ, et fílii vestri pupílli. Ex 22 25 Si pecúniam mútuam déderis pópulo meo páuperi qui hábitat tecum, non urgébis eum quasi exáctor, nec usúris ópprimes. Ex 22 26 Si pignus a próximo tuo accéperis vestiméntum, ante solis occásum reddes ei. Ex 22 27 Ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis eius, nec habet áliud in quo dórmiat: si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum. Ex 22 28 Diis non détrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces. Ex 22 29 Décimas tuas et primítias tuas non tardábis réddere: primogénitum filiórum tuórum dabis mihi. Ex 22 30 De bobus quoque, et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octáva reddes illum mihi. Ex 22 31 Viri sancti éritis mihi: carnem, quæ a béstiis fúerit prægustáta, non comedétis, sed proiciétis cánibus. Ex 23 1 Non suscípies vocem mendácii, nec iunges manum tuam ut pro ímpio dicas falsum testimónium. Ex 23 2 Non sequéris turbam ad faciéndum malum: nec in iudício, plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies. Ex 23 3 Páuperis quoque non miseréberis in iudício. Ex 23 4 Si occúrreris bovi inimíci tui, aut ásino erránti, reduc ad eum. Ex 23 5 Si víderis ásinum odiéntis te iacére sub ónere, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo. Ex 23 6 Non declinábis in iudícium páuperis. Ex 23 7 Mendácium fúgies. Insóntem et iustum non occídes: quia avérsor ímpium. Ex 23 8 Nec accípies múnera, quæ étiam excǽcant prudéntes, et subvértunt verba iustórum. Ex 23 9 Peregríno moléstus non eris. Scitis enim advenárum ánimas: quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti. Ex 23 10 Sex annis seminábis terram tuam, et congregábis fruges eius: Ex 23 11 anno autem séptimo dimíttes eam, et requiéscere fácies, ut cómedant páuperes pópuli tui: et quidquid réliquum fúerit, edant béstiæ agri: ita fácies in vínea et in olivéto tuo. Ex 23 12 Sex diébus operáberis: séptimo die cessábis, ut requiéscat bos et ásinus tuus, et refrigerétur fílius ancíllæ tuæ, et ádvena. Ex 23 13 Omnia quæ dixi vobis, custodíte. Et per nomen externórum deórum non iurábitis, neque audiétur ex ore vestro. Ex 23 14 Tribus vícibus per síngulos annos mihi festa celebrábitis. Ex 23 15 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus cómedes ázyma, sicut præcépi tibi, témpore mensis novórum, quando egréssus es de Ægýpto: non apparébis in conspéctu meo vácuus. Ex 23 16 Et solemnitátem messis primitivórum óperis tui, quæcúmque semináveris in agro: solemnitátem quoque in éxitu anni, quando congregáveris omnes fruges tuas de agro. Ex 23 17 Ter in anno apparébit omne masculínum tuum coram Dómino Deo tuo. Ex 23 18 Non immolábis super ferménto sánguinem víctimæ meæ, nec remanébit adeps solemnitátis meæ usque mane. Ex 23 19 Primítias frugum terræ tuæ déferes in domum Dómini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. Ex 23 20 Ecce ego mittam ángelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum quem parávi. Ex 23 21 Obsérva eum, et audi vocem eius, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Ex 23 22 Quod si audíeris vocem eius, et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te. Ex 23 23 Præcedétque te ángelus meus, et introdúcet te ad Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, Chananæúmque, et Hevǽum, et Iebusǽum, quos ego cónteram. Ex 23 24 Non adorábis deos eórum, nec coles eos: non fácies ópera eórum, sed déstrues eos, et confrínges státuas eórum. Ex 23 25 Servietísque Dómino Deo vestro, ut benedícam pánibus tuis et aquis, et áuferam infirmitátem de médio tui. Ex 23 26 Non erit infœcúnda, nec stérilis in terra tua: númerum diérum tuórum implébo. Ex 23 27 Terrórem meum mittam in præcúrsum tuum, et occídam omnem pópulum, ad quem ingrediéris: cunctorúmque inimicórum tuórum coram te terga vertam: Ex 23 28 emíttens crabrónes prius, qui fugábunt Hevǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, ántequam intróëas. Ex 23 29 Non eíciam eos a fácie tua anno uno: ne terra in solitúdinem redigátur, et crescant contra te béstiæ. Ex 23 30 Paulátim expéllam eos de conspéctu tuo, donec augeáris, et possídeas terram. Ex 23 31 Ponam autem términos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinórum, et a desérto usque ad flúvium: tradam in mánibus vestris habitatóres terræ, et eíciam eos de conspéctu vestro. Ex 23 32 Non iníbis cum eis fœdus, nec cum diis eórum. Ex 23 33 Non hábitent in terra tua, ne forte peccáre te fáciant in me, si servíeris diis eórum: quod tibi certe erit in scándalum. Ex 24 1 Móysi quoque dixit: Ascénde ad Dóminum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuagínta senes ex Israël, et adorábitis procul. Ex 24 2 Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt: nec pópulus ascéndet cum eo. Ex 24 3 Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini, atque iudícia: respondítque omnis pópulus una voce: Omnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus. Ex 24 4 Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini: et mane consúrgens, ædificávit altáre ad radíces montis, et duódecim títulos per duódecim tribus Israël. Ex 24 5 Misítque iúvenes de fíliis Israël, et obtulérunt holocáusta, immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino, vítulos. Ex 24 6 Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis, et misit in cratéras: partem autem resíduam fudit super altáre. Ex 24 7 Assuménsque volúmen fœ́deris, legit audiénte pópulo: qui dixérunt: Omnia quæ locútus est Dóminus, faciémus, et érimus obediéntes. Ex 24 8 Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum, et ait: Hic est sanguis fœ́deris quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his. Ex 24 9 Ascenderúntque Móyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuagínta de senióribus Israël: Ex 24 10 et vidérunt Deum Israël: et sub pédibus eius quasi opus lápidis sapphírini, et quasi cælum, cum serénum est. Ex 24 11 Nec super eos qui procul recésserant de fíliis Israël, misit manum suam, viderúntque Deum, et comedérunt, ac bibérunt. Ex 24 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ascénde ad me in montem, et esto ibi: dabóque tibi tábulas lapídeas, et legem, ac mandáta quæ scripsi: ut dóceas eos. Ex 24 13 Surrexérunt Móyses et Iósue miníster eius: ascendénsque Móyses in montem Dei, Ex 24 14 senióribus ait: Exspectáte hic donec revertámur ad vos. Habétis Aaron et Hur vobíscum: si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos. Ex 24 15 Cumque ascendísset Móyses, opéruit nubes montem, Ex 24 16 et habitávit glória Dómini super Sínai, tegens illum nube sex diébus: séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis. Ex 24 17 Erat autem spécies glóriæ Dómini quasi ignis ardens super vérticem montis in conspéctu filiórum Israël. Ex 24 18 Ingressúsque Móyses médium nébulæ, ascéndit in montem: et fuit ibi quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus. Ex 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 25 2 Lóquere fíliis Israël, ut tollant mihi primítias: ab omni hómine qui ófferet ultróneus, accipiétis eas. Ex 25 3 Hæc sunt autem quæ accípere debeátis: aurum, et argéntum, et æs, Ex 25 4 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum, Ex 25 5 et pelles aríetum rubricátas, pellésque iánthinas, et ligna setim: Ex 25 6 óleum ad luminária concinnánda: arómata in unguéntum, et thymiámata boni odóris: Ex 25 7 lápides onýchinos, et gemmas ad ornándum ephod, ac rationále. Ex 25 8 Faciéntque mihi sanctuárium, et habitábo in médio eórum: Ex 25 9 iuxta omnem similitúdinem tabernáculi quod osténdam tibi, et ómnium vasórum in cultum eius: sicque faciétis illud: Ex 25 10 arcam de lignis setim compíngite, cuius longitúdo hábeat duos et semis cúbitos: latitúdo, cúbitum et dimídium: altitúdo, cúbitum simíliter ac semíssem. Ex 25 11 Et deaurábis eam auro mundíssimo intus et foris: faciésque supra, corónam áuream per circúitum: Ex 25 12 et quátuor círculos áureos, quos pones per quátuor arcæ ángulos: duo círculi sint in látere uno, et duo in áltero. Ex 25 13 Fácies quoque vectes de lignis setim, et opéries eos auro. Ex 25 14 Inducésque per círculos qui sunt in arcæ latéribus, ut portétur in eis: Ex 25 15 qui semper erunt in círculis, nec unquam extrahéntur ab eis. Ex 25 16 Ponésque in arca testificatiónem quam dabo tibi. Ex 25 17 Fácies et propitiatórium de auro mundíssimo: duos cúbitos et dimídium tenébit longitúdo eius, et cúbitum ac semíssem latitúdo. Ex 25 18 Duos quoque chérubim áureos et prodúctiles fácies, ex utráque parte oráculi. Ex 25 19 Cherub unus sit in látere uno, et alter in áltero. Ex 25 20 Utrúmque latus propitiatórii tegant expandéntes alas, et operiéntes oráculum, respiciántque se mútuo versis vúltibus in propitiatórium quo operiénda est arca, Ex 25 21 in qua pones testimónium quod dabo tibi. Ex 25 22 Inde præcípiam, et loquar ad te supra propitiatórium, ac de médio duórum chérubim, qui erunt super arcam testimónii, cuncta quæ mandábo per te fíliis Israël. Ex 25 23 Fácies et mensam de lignis setim, habéntem duos cúbitos longitúdinis, et in latitúdine cúbitum, et in altitúdine cúbitum et semíssem. Ex 25 24 Et inaurábis eam auro puríssimo: faciésque illi lábium áureum per circúitum, Ex 25 25 et ipsi lábio corónam interrásilem altam quátuor dígitis: et super illam, álteram corónam auréolam. Ex 25 26 Quátuor quoque círculos áureos præparábis, et pones eos in quátuor ángulis eiúsdem mensæ per síngulos pedes. Ex 25 27 Subter corónam erunt círculi áurei, ut mittántur vectes per eos, et possit mensa portári. Ex 25 28 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et circúmdabis auro ad subvehéndam mensam. Ex 25 29 Parábis et acetábula, ac phíalas, thuríbula, et cýathos, in quibus offerénda sunt libámina, ex auro puríssimo. Ex 25 30 Et pones super mensam panes propositiónis in conspéctu meo semper. Ex 25 31 Fácies et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, hastíle eius, et cálamos, scyphos, et sphǽrulas, ac lília ex ipso procedéntia. Ex 25 32 Sex cálami egrediéntur de latéribus, tres ex uno látere, et tres ex áltero. Ex 25 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per cálamos síngulos, sphæruláque simul, et lílium: et tres simíliter scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphæruláque simul et lílium. Hoc erit opus sex calamórum, qui producéndi sunt de hastíli: Ex 25 34 in ipso autem candelábro erunt quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos, et lília. Ex 25 35 Sphǽrulæ sub duóbus cálamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedéntes de hastíli uno. Ex 25 36 Et sphǽrulæ ígitur et cálami ex ipso erunt, univérsa ductília de auro puríssimo. Ex 25 37 Fácies et lucérnas septem, et pones eas super candelábrum, ut lúceant ex advérso. Ex 25 38 Emunctória quoque, et ubi quæ emúncta sunt exstinguántur, fiant de auro puríssimo. Ex 25 39 Omne pondus candelábri cum univérsis vasis suis habébit taléntum auri puríssimi. Ex 25 40 Inspice, et fac secúndum exémplar quod tibi in monte monstrátum est. Ex 26 1 Tabernáculum vero ita fácies: decem cortínas de bysso retórta, et hyacíntho, ac púrpura, coccóque bis tincto, variátas ópere plumário fácies. Ex 26 2 Longitúdo cortínæ uníus habébit vigínti octo cúbitos: latitúdo, quátuor cubitórum erit. Uníus mensúræ fient univérsa tentória. Ex 26 3 Quinque cortínæ sibi iungéntur mútuo, et áliæ quinque nexu símili cohærébunt. Ex 26 4 Ansulas hyacínthinas in latéribus ac summitátibus fácies cortinárum, ut possint ínvicem copulári. Ex 26 5 Quinquagénas ánsulas cortína habébit in utráque parte, ita insértas ut ansa contra ansam véniat, et áltera álteri possit aptári. Ex 26 6 Fácies et quinquagínta círculos áureos quibus cortinárum vela iungénda sunt, ut unum tabernáculum fiat. Ex 26 7 Fácies et saga cilicína úndecim, ad operiéndum tectum tabernáculi. Ex 26 8 Longitúdo sagi uníus habébit trigínta cúbitos, et latitúdo, quátuor: æqua erit mensúra sagórum ómnium. Ex 26 9 E quibus quinque iunges seórsum, et sex sibi mútuo copulábis, ita ut sextum sagum in fronte tecti dúplices. Ex 26 10 Fácies et quinquagínta ansas in ora sagi uníus, ut coniúngi cum áltero queat, et quinquagínta ansas in ora sagi altérius, ut cum áltero copulétur. Ex 26 11 Fácies et quinquagínta fíbulas ǽneas quibus iungántur ansæ, ut unum ex ómnibus operiméntum fiat. Ex 26 12 Quod autem superfúerit in sagis quæ parántur tecto, id est unum sagum quod ámplius est, ex medietáte eius opéries posterióra tabernáculi. Ex 26 13 Et cúbitus ex una parte pendébit, et alter ex áltera qui plus est in sagórum longitúdine, utrúmque latus tabernáculi prótegens. Ex 26 14 Fácies et operiméntum áliud tecto de péllibus aríetum rubricátis: et super hoc rursum áliud operiméntum de iánthinis péllibus. Ex 26 15 Fácies et tábulas stantes tabernáculi de lignis setim, Ex 26 16 quæ síngulæ denos cúbitos in longitúdine hábeant, et in latitúdine síngulos ac semíssem. Ex 26 17 In latéribus tábulæ, duæ incastratúræ fient, quibus tábula álteri tábulæ connectátur: atque in hunc modum cunctæ tábulæ parabúntur. Ex 26 18 Quarum vigínti erunt in látere meridiáno quod vergit ad austrum. Ex 26 19 Quibus quadragínta bases argénteas fundes, ut binæ bases síngulis tábulis per duos ángulos subiciántur. Ex 26 20 In látere quoque secúndo tabernáculi quod vergit ad aquilónem, vigínti tábulæ erunt, Ex 26 21 quadragínta habéntes bases argénteas, binæ bases síngulis tábulis supponéntur. Ex 26 22 Ad occidentálem vero plagam tabernáculi fácies sex tábulas, Ex 26 23 et rursum álias duas quæ in ángulis erigántur post tergum tabernáculi. Ex 26 24 Erúntque coniúnctæ a deórsum usque sursum, et una omnes compágo retinébit. Duábus quoque tábulis quæ in ángulis ponéndæ sunt, símilis iunctúra servábitur. Ex 26 25 Et erunt simul tábulæ octo, bases eárum argénteæ sédecim, duábus básibus per unam tábulam supputátis. Ex 26 26 Fácies et vectes de lignis setim quinque ad continéndas tábulas in uno látere tabernáculi, Ex 26 27 et quinque álios in áltero, et eiúsdem númeri ad occidentálem plagam: Ex 26 28 qui mitténtur per médias tábulas a summo usque ad summum. Ex 26 29 Ipsas quoque tábulas deaurábis, et fundes in eis ánnulos áureos per quos vectes tabuláta contíneant: quos opéries láminis áureis. Ex 26 30 Et ériges tabernáculum iuxta exémplar quod tibi in monte monstrátum est. Ex 26 31 Fácies et velum de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumário et pulchra varietáte contéxtum: Ex 26 32 quod appéndes ante quátuor colúmnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deaurátæ erunt, et habébunt cápita áurea, sed bases argénteas. Ex 26 33 Inserétur autem velum per círculos, intra quod pones arcam testimónii, quo et sanctuárium, et sanctuárii sanctuária dividéntur. Ex 26 34 Pones et propitiatórium super arcam testimónii in Sancto sanctórum, Ex 26 35 mensámque extra velum, et contra mensam candelábrum in látere tabernáculi meridiáno: mensa enim stabit in parte aquilónis. Ex 26 36 Fácies et tentórium in intróitu tabernáculi de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii. Ex 26 37 Et quinque colúmnas deaurábis lignórum setim, ante quas ducétur tentórium: quarum erunt cápita áurea, et bases ǽneæ. Ex 27 1 Fácies et altáre de lignis setim, quod habébit quinque cúbitus in longitúdine, et tótidem in latitúdine, id est, quadrum, et tres cúbitos in altitúdine. Ex 27 2 Córnua autem per quátuor ángulos ex ipso erunt: et opéries illud ære. Ex 27 3 Faciésque in usus eius lebétes ad suscipiéndos cíneres, et fórcipes atque fuscínulas, et ígnium receptácula: ómnia vasa ex ære fabricábis. Ex 27 4 Craticulámque in modum retis ǽneam: per cuius quátuor ángulos erunt quátuor ánnuli ǽnei. Ex 27 5 Quos pones subter árulam altáris: erítque cratícula usque ad altáris médium. Ex 27 6 Fácies et vectes altáris de lignis setim duos, quos opéries láminis ǽneis: Ex 27 7 et indúces per círculos, erúntque ex utróque látere altáris ad portándum. Ex 27 8 Non sólidum, sed ináne et cavum intrínsecus fácies illud, sicut tibi in monte monstrátum est. Ex 27 9 Fácies et átrium tabernáculi, in cuius austráli plaga contra merídiem erunt tentória de bysso retórta: centum cúbitos unum latus tenébit in longitúdine. Ex 27 10 Et colúmnas vigínti cum básibus tótidem ǽneis, quæ cápita cum cælatúris suis habébunt argéntea. Ex 27 11 Simíliter et in látere aquilónis per longum erunt tentória centum cubitórum, colúmnæ vigínti, et bases ǽneæ eiúsdem númeri, et cápita eárum cum cælatúris suis argéntea. Ex 27 12 In latitúdine vero átrii, quod réspicit ad occidéntem, erunt tentória per quinquagínta cúbitos, et colúmnæ decem, basésque tótidem. Ex 27 13 In ea quoque átrii latitúdine, quæ réspicit ad oriéntem, quinquagínta cúbiti erunt. Ex 27 14 In quibus quíndecim cubitórum tentória láteri uno deputabúntur, columnǽque tres et bases tótidem: Ex 27 15 et in látere áltero erunt tentória cúbitos obtinéntia quíndecim, colúmnæ tres, et bases tótidem. Ex 27 16 In intróitu vero átrii fiet tentórium cubitórum vigínti ex hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii: colúmnas habébit quátuor, cum básibus tótidem. Ex 27 17 Omnes colúmnæ átrii per circúitum vestítæ erunt argénteis láminis, capítibus argénteis, et básibus ǽneis. Ex 27 18 In longitúdine occupábit átrium cúbitos centum, in latitúdine quinquagínta, altitúdo quinque cubitórum erit: fiétque de bysso retórta, et habébit bases ǽneas. Ex 27 19 Cuncta vasa tabernáculi in omnes usus et cæremónias, tam paxíllos eius quam átrii, ex ære fácies. Ex 27 20 Prǽcipe fíliis Israël ut áfferant tibi óleum de arbóribus olivárum puríssimum, pilóque contúsum, ut árdeat lucérna semper Ex 27 21 in tabernáculo testimónii, extra velum quod oppánsum est testimónio. Et collocábunt eam Aaron et fílii eius, ut usque mane lúceat coram Dómino. Perpétuus erit cultus per successiónes eórum a fíliis Israël. Ex 28 1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum fíliis suis de médio filiórum Israël, ut sacerdótio fungántur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleázar, et Ithamar. Ex 28 2 Faciésque vestem sanctam Aaron fratri tuo in glóriam et decórem. Ex 28 3 Et loquéris cunctis sapiéntibus corde quos replévi spíritu prudéntiæ, ut fáciant vestes Aaron, in quibus sanctificátus minístret mihi. Ex 28 4 Hæc autem erunt vestiménta quæ fáciet: rationále et superhumerále, túnicam et líneam strictam, cídarim et bálteum. Fácient vestiménta sancta fratri tuo Aaron et fíliis eius, ut sacerdótio fungántur mihi. Ex 28 5 Accipiéntque aurum, et hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum. Ex 28 6 Fácient autem superhumerále de auro et hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere polýmito. Ex 28 7 Duas oras iunctas habébit in utróque látere summitátum, ut in unum rédeant. Ex 28 8 Ipsa quoque textúra et cuncta óperis varíetas erit ex auro et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta. Ex 28 9 Sumésque duos lápides onýchinos, et sculpes in eis nómina filiórum Israël: Ex 28 10 sex nómina in lápide uno, et sex réliqua in áltero, iuxta órdinem nativitátis eórum. Ex 28 11 Opere sculptóris et cælatúra gemmárii, sculpes eos nomínibus filiórum Israël, inclúsos auro atque circúmdatos: Ex 28 12 et pones in utróque látere superhumerális, memoriále fíliis Israël. Portabítque Aaron nómina eórum coram Dómino super utrúmque húmerum, ob recordatiónem. Ex 28 13 Fácies et uncínos ex auro, Ex 28 14 et duas caténulas ex auro puríssimo sibi ínvicem cohæréntes, quas ínseres uncínis. Ex 28 15 Rationále quoque iudícii fácies ópere polýmito iuxta textúram superhumerális, ex auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta. Ex 28 16 Quadrángulum erit et duplex: mensúram palmi habébit tam in longitúdine quam in latitúdine. Ex 28 17 Ponésque in eo quátuor órdines lápidum: in primo versu erit lapis sárdius, et topázius, et smarágdus: Ex 28 18 in secúndo carbúnculus, sapphírus, et iáspis: Ex 28 19 in tértio ligúrius, achátes, et amethýstus: Ex 28 20 in quarto chrysólithus, onýchinus, et berýllus. Inclúsi auro erunt per órdines suos. Ex 28 21 Habebúntque nómina filiórum Israël: duódecim nomínibus cælabúntur, sínguli lápides nomínibus singulórum per duódecim tribus. Ex 28 22 Fácies in rationáli caténas sibi ínvicem cohæréntes ex auro puríssimo, Ex 28 23 et duos ánnulos áureos, quos pones in utráque rationális summitáte: Ex 28 24 catenásque áureas iunges ánnulis, qui sunt in margínibus eius, Ex 28 25 et ipsárum catenárum extréma duóbus copulábis uncínis in utróque látere superhumerális quod rationále réspicit. Ex 28 26 Fácies et duos ánnulos áureos, quos pones in summitátibus rationális, in oris, quæ e regióne sunt superhumerális, et posterióra eius aspíciunt. Ex 28 27 Necnon et álios duos ánnulos áureos, qui ponéndi sunt in utróque látere superhumerális deórsum, quod réspicit contra fáciem iunctúræ inferióris, ut aptári possit cum superhumeráli, Ex 28 28 et stringátur rationále ánnulis suis cum ánnulis superhumerális vitta hyacínthina, ut máneat iunctúra fabrefácta, et a se ínvicem rationále et superhumerále néqueant separári. Ex 28 29 Portabítque Aaron nómina filiórum Israël in rationáli iudícii super pectus suum, quando ingrediétur Sanctuárium, memoriále coram Dómino in ætérnum. Ex 28 30 Pones autem in rationáli iudícii Doctrínam et Veritátem, quæ erunt in péctore Aaron, quando ingrediétur coram Dómino: et gestábit iudícium filiórum Israël in péctore suo, in conspéctu Dómini semper. Ex 28 31 Fácies et túnicam superhumerális totam hyacínthinam, Ex 28 32 in cuius médio supra erit capítium, et ora per gyrum eius téxtilis, sicut fíeri solet in extrémis véstium pártibus, ne fácile rumpátur. Ex 28 33 Deórsum vero, ad pedes eiúsdem túnicæ, per circúitum, quasi mala púnica fácies, ex hyacíntho, et púrpura, et cocco bis tincto, mixtis in médio tintinnábulis, Ex 28 34 ita ut tintinnábulum sit áureum et malum púnicum: rursúmque tintinnábulum áliud áureum et malum púnicum. Ex 28 35 Et vestiétur ea Aaron in offício ministérii, ut audiátur sónitus quando ingréditur et egréditur sanctuárium in conspéctu Dómini, et non moriátur. Ex 28 36 Fácies et láminam de auro puríssimo, in qua sculpes ópere cælatóris, Sanctum Dómino. Ex 28 37 Ligabísque eam vitta hyacínthina, et erit super tiáram, Ex 28 38 ímminens fronti pontíficis. Portabítque Aaron iniquitátes eórum, quæ obtulérunt et sanctificavérunt fílii Israël, in cunctis munéribus et donáriis suis. Erit autem lámina semper in fronte eius, ut placátus sit eis Dóminus. Ex 28 39 Stringésque túnicam bysso, et tiáram býssinam fácies, et bálteum ópere plumárii. Ex 28 40 Porro fíliis Aaron túnicas líneas parábis et bálteos ac tiáras in glóriam et decórem: Ex 28 41 vestiésque his ómnibus Aaron fratrem tuum et fílios eius cum eo. Et cunctórum consecrábis manus, sanctificabísque illos, ut sacerdótio fungántur mihi. Ex 28 42 Fácies et feminália línea, ut opériant carnem turpitúdinis suæ, a rénibus usque ad fémora: Ex 28 43 et uténtur eis Aaron et fílii eius quando ingrediéntur tabernáculum testimónii, vel quando appropínquant ad altáre ut minístrent in sanctuário, ne iniquitátis rei moriántur. Legítimum sempitérnum erit Aaron, et sémini eius post eum. Ex 29 1 Sed et hoc fácies, ut mihi in sacerdótio consecréntur. Tolle vítulum de arménto, et aríetes duos immaculátos, Ex 29 2 panésque ázymos, et crústulam absque ferménto, quæ conspérsa sit óleo, lágana quoque ázyma óleo lita: de símila tritícea cuncta fácies. Ex 29 3 Et pósita in canístro ófferes: vítulum autem et duos aríetes. Ex 29 4 Et Aaron ac fílios eius applicábis ad óstium tabernáculi testimónii. Cumque láveris patrem cum fíliis suis aqua, Ex 29 5 índues Aaron vestiméntis suis, id est, línea et túnica, et superhumeráli et rationáli, quod constrínges bálteo. Ex 29 6 Et pones tiáram in cápite eius, et láminam sanctam super tiáram, Ex 29 7 et óleum unctiónis fundes super caput eius: atque hoc ritu consecrábitur. Ex 29 8 Fílios quoque illíus applicábis, et índues túnicis líneis, cingésque bálteo, Ex 29 9 Aaron scílicet et líberos eius, et impónes eis mitras: erúntque sacerdótes mihi religióne perpétua. Postquam initiáveris manus eórum, Ex 29 10 applicábis et vítulum coram tabernáculo testimónii. Imponéntque Aaron et fílii eius manus super caput illíus, Ex 29 11 et mactábis eum in conspéctu Dómini, iuxta óstium tabernáculi testimónii. Ex 29 12 Sumptúmque de sánguine vítuli, pones super córnua altáris dígito tuo, réliquum autem sánguinem fundes iuxta basim eius. Ex 29 13 Sumes et ádipem totum qui óperit intestína, et retículum iécoris, ac duos renes, et ádipem qui super eos est, et ófferes incénsum super altáre: Ex 29 14 carnes vero vítuli et córium et fimum combúres foris extra castra, eo quod pro peccáto sit. Ex 29 15 Unum quoque aríetem sumes, super cuius caput ponent Aaron et fílii eius manus. Ex 29 16 Quem cum mactáveris, tolles de sánguine eius, et fundes circa altáre. Ex 29 17 Ipsum autem aríetem secábis in frusta: lotáque intestína eius ac pedes, pones super concísas carnes, et super caput illíus. Ex 29 18 Et ófferes totum aríetem in incénsum super altáre: oblátio est Dómino, odor suavíssimus víctimæ Dómini. Ex 29 19 Tolles quoque aríetem álterum, super cuius caput Aaron et fílii eius ponent manus. Ex 29 20 Quem cum immoláveris, sumes de sánguine eius, et pones super extrémum aurículæ dextræ Aaron et filiórum eius, et super póllices manus eórum ac pedis dextri, fundésque sánguinem super altáre per circúitum. Ex 29 21 Cumque túleris de sánguine qui est super altáre, et de óleo unctiónis, aspérges Aaron et vestes eius, fílios et vestiménta eórum. Consecratísque ipsis et véstibus, Ex 29 22 tolles ádipem de aríete, et caudam et arvínam, quæ óperit vitália, ac retículum iécoris, et duos renes, atque ádipem, qui super eos est, armúmque dextrum, eo quod sit áries consecratiónis: Ex 29 23 tortámque panis uníus, crústulam conspérsam óleo, láganum de canístro azymórum, quod pósitum est in conspéctu Dómini: Ex 29 24 ponésque ómnia super manus Aaron et filiórum eius, et sanctificábis eos élevans coram Dómino. Ex 29 25 Suscipiésque univérsa de mánibus eórum: et incéndes super altáre in holocáustum, odórem suavíssimum in conspéctu Dómini, quia oblátio eius est. Ex 29 26 Sumes quoque pectúsculum de aríete, quo initiátus est Aaron, sanctificabísque illud elevátum coram Dómino, et cedet in partem tuam. Ex 29 27 Sanctificabísque et pectúsculum consecrátum, et armum quem de aríete separásti, Ex 29 28 quo initiátus est Aaron et fílii eius, cedéntque in partem Aaron et filiórum eius iure perpétuo a fíliis Israël: quia primitíva sunt et inítia de víctimis eórum pacíficis quæ ófferunt Dómino. Ex 29 29 Vestem autem sanctam, qua utétur Aaron, habébunt fílii eius post eum, ut ungántur in ea, et consecréntur manus eórum. Ex 29 30 Septem diébus utétur illa qui póntifex pro eo fúerit constitútus de fíliis eius, et qui ingrediétur tabernáculum testimónii ut minístret in sanctuário. Ex 29 31 Aríetem autem consecratiónis tolles, et coques carnes eius in loco sancto: Ex 29 32 quibus vescétur Aaron et fílii eius. Panes quoque, qui sunt in canístro, in vestíbulo tabernáculi testimónii cómedent, Ex 29 33 ut sit placábile sacrifícium, et sanctificéntur offeréntium manus. Alienígena non vescétur ex eis, quia sancti sunt. Ex 29 34 Quod si remánserit de cárnibus consecrátis, sive de pánibus usque mane, combúres relíquias igni: non comedéntur, quia sanctificáta sunt. Ex 29 35 Omnia, quæ præcépi tibi, fácies super Aaron et fíliis eius. Septem diébus consecrábis manus eórum: Ex 29 36 et vítulum pro peccáto ófferes per síngulos dies ad expiándum. Mundabísque altáre cum immoláveris expiatiónis hóstiam, et unges illud in sanctificatiónem. Ex 29 37 Septem diébus expiábis altáre, et sanctificábis, et erit Sanctum sanctórum: omnis, qui tetígerit illud, sanctificábitur. Ex 29 38 Hoc est quod fácies in altári: agnos annículos duos per síngulos dies iúgiter, Ex 29 39 unum agnum mane, et álterum véspere, Ex 29 40 décimam partem símilæ conspérsæ óleo tuso, quod hábeat mensúram quartam partem hin, et vinum ad libándum eiúsdem mensúræ in agno uno. Ex 29 41 Alterum vero agnum ófferes ad vésperam iuxta ritum matutínæ oblatiónis, et iuxta ea quæ díximus, in odórem suavitátis: Ex 29 42 sacrifícium est Dómino, oblatióne perpétua in generatiónes vestras, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ubi constítuam ut loquar ad te. Ex 29 43 Ibíque præcípiam fíliis Israël, et sanctificábitur altáre in glória mea. Ex 29 44 Sanctificábo et tabernáculum testimónii cum altári, et Aaron cum fíliis suis, ut sacerdótio fungántur mihi. Ex 29 45 Et habitábo in médio filiórum Israël, eróque eis Deus, Ex 29 46 et scient quia ego Dóminus Deus eórum, qui edúxi eos de terra Ægýpti, ut manérem inter illos, ego Dóminus Deus ipsórum. Ex 30 1 Fácies quoque altáre ad adoléndum thymiáma, de lignis setim, Ex 30 2 habens cúbitum longitúdinis, et álterum latitúdinis, id est, quadrángulum, et duos cúbitos in altitúdine. Córnua ex ipso procédent. Ex 30 3 Vestiésque illud auro puríssimo, tam cratículam eius, quam paríetes per circúitum, et córnua. Faciésque ei corónam auréolam per gyrum, Ex 30 4 et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et altáre portétur. Ex 30 5 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et inaurábis. Ex 30 6 Ponésque altáre contra velum, quod ante arcam pendet testimónii coram propitiatório quo tégitur testimónium, ubi loquar tibi. Ex 30 7 Et adolébit incénsum super eo Aaron, suáve fragrans, mane. Quando compónet lucérnas, incéndet illud: Ex 30 8 et quando collocábit eas ad vésperum, uret thymiáma sempitérnum coram Dómino in generatiónes vestras. Ex 30 9 Non offerétis super eo thymiáma compositiónis altérius, nec oblatiónem, et víctimam, nec libábitis libámina. Ex 30 10 Et deprecábitur Aaron super córnua eius semel per annum, in sánguine quod oblátum est pro peccáto, et placábit super eo in generatiónibus vestris. Sanctum sanctórum erit Dómino. Ex 30 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 30 12 Quando túleris summam filiórum Israël iuxta númerum, dabunt sínguli prétium pro animábus suis Dómino, et non erit plaga in eis, cum fúerint recensíti. Ex 30 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimídium sicli iuxta mensúram templi (siclus vigínti óbolos habet): média pars sicli offerétur Dómino. Ex 30 14 Qui habétur in número, a vigínti annis et supra, dabit prétium. Ex 30 15 Dives non addet ad médium sicli, et pauper nihil mínuet. Ex 30 16 Susceptámque pecúniam, quæ colláta est a fíliis Israël, trades in usus tabernáculi testimónii, ut sit moniméntum eórum coram Dómino, et propitiétur animábus eórum. Ex 30 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 30 18 Fácies et labrum ǽneum cum basi sua ad lavándum: ponésque illud inter tabernáculum testimónii et altáre. Et missa aqua, Ex 30 19 lavábunt in ea Aaron et fílii eius manus suas ac pedes, Ex 30 20 quando ingressúri sunt tabernáculum testimónii, et quando accessúri sunt ad altáre, ut ófferant in eo thymiáma Dómino, Ex 30 21 ne forte moriántur: legítimum sempitérnum erit ipsi, et sémini eius per successiónes. Ex 30 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, Ex 30 23 dicens: Sume tibi arómata, primæ myrrhæ et eléctæ quingéntos siclos, et cinnamómi médium, id est, ducéntos quinquagínta siclos, cálami simíliter ducéntos quinquagínta, Ex 30 24 cásiæ autem quingéntos siclos, in póndere sanctuárii, ólei de olivétis mensúram hin: Ex 30 25 faciésque unctiónis óleum sanctum, unguéntum compósitum ópere unguentárii, Ex 30 26 et unges ex eo tabernáculum testimónii, et arcam testaménti, Ex 30 27 mensámque cum vasis suis, et candelábrum, et utensília eius, altária thymiámatis, Ex 30 28 et holocáusti, et univérsam supelléctilem quæ ad cultum eórum pértinet. Ex 30 29 Sanctificabísque ómnia, et erunt Sancta sanctórum: qui tetígerit ea, sanctificábitur. Ex 30 30 Aaron et fílios eius unges, sanctificabísque eos, ut sacerdótio fungántur mihi. Ex 30 31 Fíliis quoque Israël dices: Hoc óleum unctiónis sanctum erit mihi in generatiónes vestras. Ex 30 32 Caro hóminis non ungétur ex eo, et iuxta compositiónem eius non faciétis áliud, quia sanctificátum est, et sanctum erit vobis. Ex 30 33 Homo quicúmque tale composúerit, et déderit ex eo aliéno, exterminábitur de pópulo suo. Ex 30 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sume tibi arómata, stacten et ónycha, gálbanum boni odóris, et thus lucidíssimum: æquális pónderis erunt ómnia: Ex 30 35 faciésque thymiáma compósitum ópere unguentárii, mixtum diligénter, et purum, et sanctificatióne digníssimum. Ex 30 36 Cumque in tenuíssimum púlverem univérsa contúderis, pones ex eo coram tabernáculo testimónii, in quo loco apparébo tibi. Sanctum sanctórum erit vobis thymiáma. Ex 30 37 Talem compositiónem non faciétis in usus vestros, quia sanctum est Dómino. Ex 30 38 Homo quicúmque fécerit símile, ut odóre illíus perfruátur, períbit de pópulis suis. Ex 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 31 2 Ecce, vocávi ex nómine Beséleel fílium Uri fílii Hur de tribu Iuda, Ex 31 3 et implévi Spíritu Dei, sapiéntia, et intelligéntia et sciéntia in omni ópere, Ex 31 4 ad excogitándum quidquid fabrefíeri potest ex auro, et argénto, et ære, Ex 31 5 mármore, et gemmis, et diversitáte lignórum. Ex 31 6 Dedíque ei sócium Oóliab fílium Achísamech de tribu Dan. Et in corde omnis erudíti pósui sapiéntiam: ut fáciant cuncta quæ præcépi tibi, Ex 31 7 tabernáculum fœ́deris, et arcam testimónii, et propitiatórium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernáculi, Ex 31 8 mensámque et vasa eius, candelábrum puríssimum cum vasis suis, et altáris thymiámatis, Ex 31 9 et holocáusti, et ómnia vasa eórum, labrum cum basi sua, Ex 31 10 vestes sanctas in ministério Aaron sacerdóti, et fíliis eius, ut fungántur offício suo in sacris: Ex 31 11 óleum unctiónis, et thymiáma arómatum in sanctuário, ómnia quæ præcépi tibi, fácient. Ex 31 12 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 31 13 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Vidéte ut sábbatum meum custodiátis: quia signum est inter me et vos in generatiónibus vestris: ut sciátis quia ego Dóminus, qui sanctífico vos. Ex 31 14 Custodíte sábbatum meum, sanctum est enim vobis: qui pollúerit illud, morte moriétur: qui fécerit in eo opus, períbit ánima illíus de médio pópuli sui. Ex 31 15 Sex diébus faciétis opus: in die séptimo sábbatum est, réquies sancta Dómino: omnis qui fécerit opus in hac die, moriétur. Ex 31 16 Custódiant fílii Israël sábbatum, et célebrent illud in generatiónibus suis. Pactum est sempitérnum Ex 31 17 inter me et fílios Israël, signúmque perpétuum: sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et in séptimo ab ópere cessávit. Ex 31 18 Dedítque Dóminus Móysi, complétis huiuscémodi sermónibus in monte Sínai, duas tábulas testimónii lapídeas, scriptas dígito Dei. Ex 32 1 Videns autem pópulus quod moram fáceret descendéndi de monte Móyses, congregátus advérsus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcédant: Móysi enim huic viro, qui nos edúxit de terra Ægýpti, ignorámus quid accíderit. Ex 32 2 Dixítque ad eos Aaron: Tóllite ináures áureas de uxórum, filiorúmque et filiárum vestrárum áuribus, et afférte ad me. Ex 32 3 Fecítque pópulus quæ iússerat, déferens ináures ad Aaron. Ex 32 4 Quas cum ille accepísset, formávit ópere fusório, et fecit ex eis vítulum conflátilem: dixerúntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. Ex 32 5 Quod cum vidísset Aaron, ædificávit altáre coram eo, et præcónis voce clamávit dicens: Cras solémnitas Dómini est. Ex 32 6 Surgentésque mane, obtulérunt holocáusta, et hóstias pacíficas, et sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere. Ex 32 7 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, descénde: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. Ex 32 8 Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. Ex 32 9 Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit: Ex 32 10 dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem magnam. Ex 32 11 Móyses autem orábat Dóminum Deum suum, dicens: Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti, in fortitúdine magna, et in manu robústa? Ex 32 12 Ne quæso dicant Ægýptii: Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus, et deléret e terra: quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. Ex 32 13 Recordáre Abraham, Isaac, et Israël servórum tuórum, quibus iurásti per temetípsum, dicens: Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cæli: et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper. Ex 32 14 Placatúsque est Dóminus ne fáceret malum quod locútus fúerat advérsus pópulum suum. Ex 32 15 Et revérsus est Móyses de monte, portans duas tábulas testimónii in manu sua, scriptas ex utráque parte, Ex 32 16 et factas ópere Dei: scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis. Ex 32 17 Audiens autem Iósue tumúltum pópuli vociferántis, dixit ad Móysen: Ululátus pugnæ audítur in castris. Ex 32 18 Qui respóndit: Non est clamor adhortántium ad pugnam, neque vociferátio compelléntium ad fugam: sed vocem cantántium ego áudio. Ex 32 19 Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum, et choros: iratúsque valde, proiécit de manu tábulas, et confrégit eas ad radícem montis: Ex 32 20 arripiénsque vítulum quem fécerant, combússit, et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum fíliis Israël. Ex 32 21 Dixítque ad Aaron: Quid tibi fecit hic pópulus, ut indúceres super eum peccátum máximum? Ex 32 22 Cui ille respóndit: Ne indignétur dóminus meus: tu enim nosti pópulum istum, quod pronus sit ad malum: Ex 32 23 dixérunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcédant: huic enim Móysi, qui nos edúxit de terra Ægýpti, nescímus quid accíderit. Ex 32 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulérunt, et dedérunt mihi: et proiéci illud in ignem, egressúsque est hic vítulus. Ex 32 25 Videns ergo Móyses pópulum quod esset nudátus (spoliáverat enim eum Aaron propter ignomíniam sordis, et inter hostes nudum constitúerat), Ex 32 26 et stans in porta castrórum, ait: Si quis est Dómini, iungátur mihi. Congregatíque sunt ad eum omnes fílii Levi: Ex 32 27 quibus ait: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ponat vir gládium super femur suum: ite, et redíte de porta usque ad portam per médium castrórum, et occídat unusquísque fratrem, et amícum, et próximum suum. Ex 32 28 Fecerúntque fílii Levi iuxta sermónem Móysi, ceciderúntque in die illa quasi vigínti tria míllia hóminum. Ex 32 29 Et ait Móyses: Consecrástis manus vestras hódie Dómino, unusquísque in fílio, et in fratre suo, ut detur vobis benedíctio. Ex 32 30 Facto autem áltero die, locútus est Móyses ad pópulum: Peccástis peccátum máximum: ascéndam ad Dóminum, si quómodo quívero eum deprecári pro scélere vestro. Ex 32 31 Reversúsque ad Dóminum, ait: Obsecro, peccávit pópulus iste peccátum máximum, fecerúntque sibi deos áureos: aut dimítte eis hanc noxam, Ex 32 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsísti. Ex 32 33 Cui respóndit Dóminus: Qui peccáverit mihi, delébo eum de libro meo: Ex 32 34 tu autem vade, et duc pópulum istum quo locútus sum tibi: ángelus meus præcédet te. Ego autem in die ultiónis visitábo et hoc peccátum eórum. Ex 32 35 Percússit ergo Dóminus pópulum pro reátu vítuli, quem fécerat Aaron. Ex 33 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, ascénde de loco isto tu, et pópulus tuus quem eduxísti de terra Ægýpti, in terram quam iurávi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Sémini tuo dabo eam: Ex 33 2 et mittam præcursórem tui ángelum, ut eíciam Chananǽum, et Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Iebusǽum, Ex 33 3 et intres in terram fluéntem lacte et melle. Non enim ascéndam tecum, quia pópulus duræ cervícis es: ne forte dispérdam te in via. Ex 33 4 Audiénsque pópulus sermónem hunc péssimum, luxit: et nullus ex more indútus est cultu suo. Ex 33 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Israël: Pópulus duræ cervícis es: semel ascéndam in médio tui, et delébo te. Iam nunc depóne ornátum tuum, ut sciam quid fáciam tibi. Ex 33 6 Deposuérunt ergo fílii Israël ornátum suum a monte Horeb. Ex 33 7 Móyses quoque tollens tabernáculum, teténdit extra castra procul, vocavítque nomen eius, Tabernáculum fœ́deris. Et omnis pópulus, qui habébat áliquam quæstiónem, egrediebátur ad tabernáculum fœ́deris, extra castra. Ex 33 8 Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs, et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui, aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tentórium. Ex 33 9 Ingrésso autem illo tabernáculum fœ́deris, descendébat colúmna nubis, et stabat ad óstium, loquebatúrque cum Móyse, Ex 33 10 cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi, et adorábant per fores tabernaculórum suórum. Ex 33 11 Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster eius Iósue fílius Nun, puer, non recedébat de tabernáculo. Ex 33 12 Dixit autem Móyses ad Dóminum: Prǽcipis ut edúcam pópulum istum: et non índicas mihi quem missúrus es mecum, præsértim cum díxeris: Novi te ex nómine, et invenísti grátiam coram me. Ex 33 13 Si ergo invéni grátiam in conspéctu tuo, osténde mihi fáciem tuam, ut sciam te, et invéniam grátiam ante óculos tuos: réspice pópulum tuum gentem hanc. Ex 33 14 Dixítque Dóminus: Fácies mea præcédet te, et réquiem dabo tibi. Ex 33 15 Et ait Móyses: Si non tu ipse præcédas, ne edúcas nos de loco isto. Ex 33 16 In quo enim scire potérimus ego et pópulus tuus invenísse nos grátiam in conspéctu tuo, nisi ambuláveris nobíscum, ut glorificémur ab ómnibus pópulis qui hábitant super terram? Ex 33 17 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Et verbum istud, quod locútus es, fáciam: invenísti enim grátiam coram me, et teípsum novi ex nómine. Ex 33 18 Qui ait: Osténde mihi glóriam tuam. Ex 33 19 Respóndit: Ego osténdam omne bonum tibi, et vocábo in nómine Dómini coram te: et miserébor cui volúero, et clemens ero in quem mihi placúerit. Ex 33 20 Rursúmque ait: Non póteris vidére fáciem meam: non enim vidébit me homo et vivet. Ex 33 21 Et íterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. Ex 33 22 Cumque transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ, et prótegam déxtera mea, donec tránseam: Ex 33 23 tollámque manum meam, et vidébis posterióra mea: fáciem autem meam vidére non póteris. Ex 34 1 Ac deínceps: Præcíde, ait, tibi duas tábulas lapídeas instar priórum, et scribam super eas verba, quæ habuérunt tábulæ quas fregísti. Ex 34 2 Esto parátus mane, ut ascéndas statim in montem Sínai, stabísque mecum super vérticem montis. Ex 34 3 Nullus ascéndat tecum, nec videátur quíspiam per totum montem: boves quoque et oves non pascántur e contra. Ex 34 4 Excídit ergo duas tábulas lapídeas, quales ántea fúerant: et de nocte consúrgens ascéndit in montem Sínai, sicut præcéperat ei Dóminus, portans secum tábulas. Ex 34 5 Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit Móyses cum eo, ínvocans nomen Dómini. Ex 34 6 Quo transeúnte coram eo, ait: Dominátor Dómine Deus, miséricors et clemens, pátiens et multæ miseratiónis, ac verax, Ex 34 7 qui custódis misericórdiam in míllia: qui aufers iniquitátem, et scélera, atque peccáta, nullúsque apud te per se ínnocens est: qui reddis iniquitátem patrum fíliis, ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem. Ex 34 8 Festinúsque Móyses, curvátus est pronus in terram, et adórans Ex 34 9 ait: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro ut gradiáris nobíscum (pópulus enim duræ cervícis est) et áuferas iniquitátes nostras atque peccáta, nosque possídeas. Ex 34 10 Respóndit Dóminus: Ego iníbo pactum vidéntibus cunctis: signa fáciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis géntibus, ut cernat pópulus iste, in cuius es médio, opus Dómini terríbile quod factúrus sum. Ex 34 11 Obsérva cuncta quæ hódie mando tibi: ego ipse eíciam ante fáciem tuam Amorrhǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, Pherezǽum quoque, et Hevǽum, et Iebusǽum. Ex 34 12 Cave ne unquam cum habitatóribus terræ illíus iungas amicítias, quæ sint tibi in ruínam: Ex 34 13 sed aras eórum déstrue, confrínge státuas, lucósque succíde: Ex 34 14 noli adoráre deum aliénum. Dóminus zelótes nomen eius: Deus est æmulátor. Ex 34 15 Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum: ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis, et adoráverint simulácra eórum, vocet te quíspiam ut cómedas de immolátis. Ex 34 16 Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis: ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos. Ex 34 17 Deos conflátiles non fácies tibi. Ex 34 18 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore mensis novórum: mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto. Ex 34 19 Omne quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit. De cunctis animántibus, tam de bobus, quam de óvibus, meum erit. Ex 34 20 Primogénitum ásini rédimes ove: sin autem nec prétium pro eo déderis, occidétur. Primogénitum filiórum tuórum rédimes: nec apparébis in conspéctu meo vácuus. Ex 34 21 Sex diébus operáberis: die séptimo cessábis aráre et métere. Ex 34 22 Solemnitátem hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ, et solemnitátem, quando redeúnte anni témpore cuncta condúntur. Ex 34 23 Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Israël. Ex 34 24 Cum enim túlero gentes a fácie tua, et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te, et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno. Ex 34 25 Non immolábis super ferménto sánguinem hóstiæ meæ: neque residébit mane de víctima solemnitátis Phase. Ex 34 26 Primítias frugum terræ tuæ ófferes in domo Dómini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. Ex 34 27 Dixítque Dóminus ad Móysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pépigi fœdus. Ex 34 28 Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes: panem non comédit, et aquam non bibit, et scripsit in tábulis verba fœ́deris decem. Ex 34 29 Cumque descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii, et ignorábat quod cornúta esset fácies sua ex consórtio sermónis Dómini. Ex 34 30 Vidéntes autem Aaron et fílii Israël cornútam Móysi fáciem, timuérunt prope accédere. Ex 34 31 Vocatíque ab eo, revérsi sunt tam Aaron, quam príncipes synagógæ. Et postquam locútus est ad eos, Ex 34 32 venérunt ad eum étiam omnes fílii Israël: quibus præcépit cuncta quæ audíerat a Dómino in monte Sínai. Ex 34 33 Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam. Ex 34 34 Quod ingréssus ad Dóminum, et loquens cum eo, auferébat donec exíret, et tunc loquebátur ad fílios Israël ómnia quæ sibi fúerant imperáta. Ex 34 35 Qui vidébant fáciem egrediéntis Móysi esse cornútam, sed operiébat ille rursus fáciem suam, si quando loquebátur ad eos. Ex 35 1 Igitur congregáta omni turba filiórum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ iussit Dóminus fíeri. Ex 35 2 Sex diébus faciétis opus: séptimus dies erit vobis sanctus, sábbatum, et réquies Dómini: qui fécerit opus in eo, occidétur. Ex 35 3 Non succendétis ignem in ómnibus habitáculis vestris per diem sábbati. Ex 35 4 Et ait Móyses ad omnem catérvam filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus, dicens: Ex 35 5 Separáte apud vos primítias Dómino. Omnis voluntárius et prono ánimo ófferat eas Dómino: aurum et argéntum, et æs, Ex 35 6 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum, Ex 35 7 pellésque aríetum rubricátas, et iánthinas, ligna setim, Ex 35 8 et óleum ad luminária concinnánda, et ut conficiátur unguéntum, et thymiáma suavíssimum, Ex 35 9 lápides onýchinos, et gemmas ad ornátum superhumerális et rationális. Ex 35 10 Quisque vestrum sápiens est, véniat, et fáciat quod Dóminus imperávit: Ex 35 11 tabernáculum scílicet, et tectum eius, atque operiméntum, ánnulos, et tabuláta cum véctibus, paxíllos, et bases: Ex 35 12 arcam et vectes, propitiatórium, et velum, quod ante illud oppánditur: Ex 35 13 mensam cum véctibus et vasis, et propositiónis pánibus: Ex 35 14 candelábrum ad luminária sustentánda, vasa illíus et lucérnas, et óleum ad nutriménta ígnium: Ex 35 15 altáre thymiámatis, et vectes, et óleum unctiónis et thymiáma ex aromátibus: tentórium ad óstium tabernáculi: Ex 35 16 altáre holocáusti, et cratículam eius ǽneam cum véctibus et vasis suis: labrum et basim eius: Ex 35 17 cortínas átrii cum colúmnis et básibus, tentórium in fóribus vestíbuli, Ex 35 18 paxíllos tabernáculi et átrii cum funículis suis: Ex 35 19 vestiménta, quorum usus est in ministério sanctuárii, vestes Aaron pontíficis ac filiórum eius, ut sacerdótio fungántur mihi. Ex 35 20 Egressáque omnis multitúdo filiórum Israël de conspéctu Móysi, Ex 35 21 obtulérunt mente promptíssima atque devóta primítias Dómino, ad faciéndum opus tabernáculi testimónii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessárium erat, Ex 35 22 viri cum muliéribus præbuérunt, armíllas et ináures, ánnulos et dextrália: omne vas áureum in donária Dómini separátum est. Ex 35 23 Si quis habébat hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, byssum et pilos caprárum, pelles aríetum rubricátas, et iánthinas, Ex 35 24 argénti, ærísque metálla, obtulérunt Dómino, lignáque setim in vários usus. Ex 35 25 Sed et mulíeres doctæ, quæ néverant, dedérunt hyacínthum, púrpuram, et vermículum, ac byssum, Ex 35 26 et pilos caprárum, sponte própria cuncta tribuéntes. Ex 35 27 Príncipes vero obtulérunt lápides onýchinos, et gemmas ad superhumerále et rationále, Ex 35 28 aromatáque et óleum ad luminária concinnánda, et ad præparándum unguéntum, ac thymiáma odóris suavíssimi componéndum. Ex 35 29 Omnes viri et mulíeres mente devóta obtulérunt donária, ut fíerent ópera, quæ iússerat Dóminus per manum Móysi. Cuncti fílii Israël voluntária Dómino dedicavérunt. Ex 35 30 Dixítque Móyses ad fílios Israël: Ecce, vocávit Dóminus ex nómine Beséleel fílium Uri, fílii Hur de tribu Iuda, Ex 35 31 implevítque eum Spíritu Dei, sapiéntia et intelligéntia, et sciéntia et omni doctrína, Ex 35 32 ad excogitándum, et faciéndum opus in auro, et argénto, et ære, Ex 35 33 sculpendísque lapídibus, et ópere carpentário, quidquid fabre adinveníri potest, Ex 35 34 dedit in corde eius: Oóliab quoque fílium Achísamech de tribu Dan: Ex 35 35 ambos erudívit sapiéntia, ut fáciant ópera abietárii, polymitárii, ac plumárii, de hyacíntho ac púrpura, coccóque bis tincto, et bysso, et texant ómnia, ac nova quæque repériant. Ex 36 1 Fecit ergo Beséleel, et Oóliab, et omnis vir sápiens, quibus dedit Dóminus sapiéntiam et intelléctum, ut scirent fabre operári quæ in usus sanctuárii necessária sunt, et quæ præcépit Dóminus. Ex 36 2 Cumque vocásset eos Móyses et omnem erudítum virum, cui déderat Dóminus sapiéntiam, et qui sponte sua obtúlerant se ad faciéndum opus, Ex 36 3 trádidit eis univérsa donária filiórum Israël. Qui cum instárent óperi, quotídie mane vota pópulus offerébat. Ex 36 4 Unde artífices veníre compúlsi, Ex 36 5 dixérunt Móysi: Plus offert pópulus quam necessárium est. Ex 36 6 Iussit ergo Móyses præcónis voce cantári: Nec vir, nec múlier quidquam ófferat ultra in ópere sanctuárii. Sicque cessátum est a munéribus offeréndis, Ex 36 7 eo quod obláta suffícerent et superabundárent. Ex 36 8 Fecerúntque omnes corde sapiéntes ad expléndum opus tabernáculi, cortínas decem de bysso retórta, et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, ópere vário, et arte polýmita: Ex 36 9 quarum una habébat in longitúdine vigínti octo cúbitos, et in latitúdine quátuor: una mensúra erat ómnium cortinárum. Ex 36 10 Coniunxítque cortínas quinque, álteram álteri, et álias quinque sibi ínvicem copulávit. Ex 36 11 Fecit et ansas hyacínthinas in ora cortínæ uníus ex utróque látere, et in ora cortínæ altérius simíliter, Ex 36 12 ut contra se ínvicem venírent ansæ, et mútuo iungeréntur. Ex 36 13 Unde et quinquagínta fudit círculos áureos, qui mordérent cortinárum ansas, et fíeret unum tabernáculum. Ex 36 14 Fecit et saga úndecim de pilis caprárum ad operiéndum tectum tabernáculi: Ex 36 15 unum sagum in longitúdine habébat cúbitos trigínta, et in latitúdine cúbitos quátuor: uníus mensúræ erant ómnia saga: Ex 36 16 quorum quinque iunxit seórsum, et sex ália separátim. Ex 36 17 Fecítque ansas quinquagínta in ora sagi uníus, et quinquagínta in ora sagi altérius, ut sibi ínvicem iungeréntur. Ex 36 18 Et fíbulas ǽneas quinquagínta, quibus necterétur tectum, ut unum pállium ex ómnibus sagis fíeret. Ex 36 19 Fecit et opertórium tabernáculi de péllibus aríetum rubricátis: aliúdque désuper velaméntum de péllibus iánthinis. Ex 36 20 Fecit et tábulas tabernáculi de lignis setim stantes. Ex 36 21 Decem cubitórum erat longitúdo tábulæ uníus: et unum ac semis cúbitum latitúdo retinébat. Ex 36 22 Binæ incastratúræ erant per síngulas tábulas, ut áltera álteri iungerétur. Sic fecit in ómnibus tabernáculi tábulis. Ex 36 23 E quibus vigínti ad plagam meridiánam erant contra austrum, Ex 36 24 cum quadragínta básibus argénteis. Duæ bases sub una tábula ponebántur ex utráque parte angulórum, ubi incastratúræ láterum in ángulis terminántur. Ex 36 25 Ad plagam quoque tabernáculi, quæ réspicit ad aquilónem, fecit vigínti tábulas, Ex 36 26 cum quadragínta básibus argénteis, duas bases per síngulas tábulas. Ex 36 27 Contra occidéntem vero, id est, ad eam partem tabernáculi quæ mare réspicit, fecit sex tábulas, Ex 36 28 et duas álias per síngulos ángulos tabernáculi retro: Ex 36 29 quæ iunctæ erant a deórsum usque sursum, et in unam compáginem páriter ferebántur. Ita fecit ex utráque parte per ángulos: Ex 36 30 ut octo essent simul tábulæ, et habérent bases argénteas sédecim, binas scílicet bases sub síngulis tábulis. Ex 36 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continéndas tábulas uníus láteris tabernáculi, Ex 36 32 et quinque álios ad altérius láteris coaptándas tábulas: et extra hos, quinque álios vectes ad occidentálem plagam tabernáculi contra mare. Ex 36 33 Fecit quoque vectem álium, qui per médias tábulas ab ángulo usque ad ángulum perveníret. Ex 36 34 Ipsa autem tabuláta deaurávit, fusis básibus eárum argénteis. Et círculos eórum fecit áureos, per quos vectes indúci possent: quos et ipsos láminis áureis opéruit. Ex 36 35 Fecit et velum de hyacíntho, et púrpura, vermículo, ac bysso retórta, ópere polymitário, várium atque distínctum: Ex 36 36 et quátuor colúmnas de lignis setim, quas cum capítibus deaurávit, fusis básibus eárum argénteis. Ex 36 37 Fecit et tentórium in intróitu tabernáculi ex hyacíntho, púrpura, vermículo, byssóque retórta, ópere plumárii: Ex 36 38 et colúmnas quinque cum capítibus suis, quas opéruit auro, basésque eárum fudit ǽneas. Ex 37 1 Fecit autem Beséleel et arcam de lignis setim, habéntem duos semis cúbitos in longitúdine, et cúbitum ac semíssem in latitúdine, altitúdo quoque uníus cúbiti fuit et dimídii: vestivítque eam auro puríssimo intus ac foris. Ex 37 2 Et fecit illi corónam áuream per gyrum, Ex 37 3 conflans quátuor ánnulos áureos per quátuor ángulos eius: duos ánnulos in látere uno, et duos in áltero. Ex 37 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestívit auro, Ex 37 5 et quos misit in ánnulos, qui erant in latéribus arcæ ad portándum eam. Ex 37 6 Fecit et propitiatórium, id est, oráculum, de auro mundíssimo, duórum cubitórum et dimídii in longitúdine, et cúbiti ac semis in latitúdine. Ex 37 7 Duos étiam chérubim ex auro dúctili, quos pósuit ex utráque parte propitiatórii: Ex 37 8 Cherub unum in summitáte uníus partis, et Cherub álterum in summitáte partis altérius: duos chérubim in síngulis summitátibus propitiatórii, Ex 37 9 extendéntes alas, et tegéntes propitiatórium, seque mútuo et illud respiciéntes. Ex 37 10 Fecit et mensam de lignis setim in longitúdine duórum cubitórum, et in latitúdine uníus cúbiti, quæ habébat in altitúdine cúbitum ac semíssem. Ex 37 11 Circumdedítque eam auro mundíssimo, et fecit illi lábium áureum per gyrum, Ex 37 12 ipsíque lábio corónam áuream interrásilem quátuor digitórum, et super eámdem, álteram corónam áuream. Ex 37 13 Fudit et quátuor círculos áureos, quos pósuit in quátuor ángulis per síngulos pedes mensæ Ex 37 14 contra corónam: misítque in eos vectes, ut possit mensa portári. Ex 37 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circúmdedit eos auro. Ex 37 16 Et vasa ad divérsos usus mensæ, acetábula, phíalas, et cýathos, et thuríbula, ex auro puro, in quibus offerénda sunt libámina. Ex 37 17 Fecit et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, de cuius vecte cálami, scyphi, sphærulǽque, ac lília procedébant: Ex 37 18 sex in utróque látere, tres cálami ex parte una, et tres ex áltera: Ex 37 19 tres scyphi in nucis modum per cálamos síngulos, sphærulǽque simul et lília: et tres scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphærulǽque simul et lília. Æquum erat opus sex calamórum, qui procedébant de stípite candelábri. Ex 37 20 In ipso autem vecte erant quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos simul et lília: Ex 37 21 et sphǽrulæ sub duóbus cálamis per loca tria, qui simul sex fiunt cálami procedéntes de vecte uno. Ex 37 22 Et sphǽrulæ ígitur, et cálami ex ipso erant, univérsa ductília ex auro puríssimo. Ex 37 23 Fecit et lucérnas septem cum emunctóriis suis, et vasa ubi ea, quæ emúncta sunt, exstinguántur, de auro mundíssimo. Ex 37 24 Taléntum auri appendébat candelábrum cum ómnibus vasis suis. Ex 37 25 Fecit et altáre thymiámatis de lignis setim, per quadrum síngulos habens cúbitos, et in altitúdine duos: e cuius ángulis procedébant córnua. Ex 37 26 Vestivítque illud auro puríssimo cum cratícula ac pariétibus et córnibus. Ex 37 27 Fecítque ei corónam auréolam per gyrum, et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et possit altáre portári. Ex 37 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et opéruit láminis áureis. Ex 37 29 Compósuit et óleum ad sanctificatiónis unguéntum, et thymiáma de aromátibus mundíssimis ópere pigmentárii. Ex 38 1 Fecit et altáre holocáusti de lignis setim, quinque cubitórum per quadrum, et trium in altitúdine: Ex 38 2 cuius córnua de ángulis procedébant, operuítque illum láminis ǽneis. Ex 38 3 Et in usus eius parávit ex ære vasa divérsa, lebétes, fórcipes, fuscínulas, uncínos, et ígnium receptácula. Ex 38 4 Craticulámque eius in modum retis fecit ǽneam, et subter eam in altáris médio árulam, Ex 38 5 fusis quátuor ánnulis per tótidem retiáculi summitátes, ad immitténdos vectes ad portándum: Ex 38 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et opéruit láminis ǽneis: Ex 38 7 induxítque in círculos, qui in latéribus altáris eminébant. Ipsum autem altáre non erat sólidum, sed cavum ex tábulis, et intus vácuum. Ex 38 8 Fecit et labrum ǽneum cum basi sua de spéculis mulíerum, quæ excubábant in óstio tabernáculi. Ex 38 9 Fecit et átrium, in cuius austráli plaga erant tentória de bysso retórta, cubitórum centum, Ex 38 10 colúmnæ ǽneæ vigínti cum básibus suis, cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea. Ex 38 11 Æque ad septentrionálem plagam tentória colúmnæ, basésque et cápita columnárum eiúsdem mensúræ, et óperis ac metálli, erant. Ex 38 12 In ea vero plaga, quæ ad occidéntem réspicit, fuérunt tentória cubitórum quinquagínta, colúmnæ decem cum básibus suis ǽneæ, et cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea. Ex 38 13 Porro contra oriéntem quinquagínta cubitórum parávit tentória: Ex 38 14 e quibus, quíndecim cúbitos columnárum trium, cum básibus suis, unum tenébat latus: Ex 38 15 et in parte áltera (quia inter útraque intróitum tabernáculi fecit) quíndecim æque cubitórum erant tentória, columnǽque tres, et bases tótidem. Ex 38 16 Cuncta átrii tentória byssus retórta texúerat. Ex 38 17 Bases columnárum fuére ǽneæ, cápita autem eárum cum cunctis cælatúris suis argéntea: sed et ipsas colúmnas átrii vestívit argénto. Ex 38 18 Et in intróitu eius ópere plumário fecit tentórium ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta, quod habébat vigínti cúbitos in longitúdine, altitúdo vero quinque cubitórum erat iuxta mensúram, quam cuncta átrii tentória habébant. Ex 38 19 Colúmnæ autem in ingréssu fuére quátuor cum básibus ǽneis, capitáque eárum et cælatúræ argénteæ. Ex 38 20 Paxíllos quoque tabernáculi et átrii per gyrum fecit ǽneos. Ex 38 21 Hæc sunt instruménta tabernáculi testimónii, quæ enumeráta sunt iuxta præcéptum Móysi in cæremóniis Levitárum per manum Ithamar fílii Aaron sacerdótis: Ex 38 22 quæ Beséleel fílius Uri fílii Hur de tribu Iuda, Dómino per Móysen iubénte, compléverat, Ex 38 23 iuncto sibi sócio Oóliab fílio Achísamech de tribu Dan: qui et ipse ártifex lignórum egrégius fuit, et polymitárius atque plumárius ex hyacíntho, púrpura, vermículo et bysso. Ex 38 24 Omne aurum quod expénsum est in ópere sanctuárii, et quod oblátum est in donáriis, vigínti novem talentórum fuit, et septingentórum trigínta siclórum ad mensúram sanctuárii. Ex 38 25 Oblátum est autem ab his qui transiérunt ad númerum a vigínti annis et supra, de sexcéntis tribus míllibus et quingéntis quinquagínta armatórum. Ex 38 26 Fuérunt prætérea centum talénta argénti e quibus conflátæ sunt bases sanctuárii, et intróitus, ubi velum pendet. Ex 38 27 Centum bases factæ sunt de taléntis centum, síngulis taléntis per bases síngulas supputátis. Ex 38 28 De mille autem septingéntis et septuagínta quinque, fecit cápita columnárum, quas et ipsas vestívit argénto. Ex 38 29 Æris quoque obláta sunt talénta septuagínta duo míllia, et quadringénti supra sicli, Ex 38 30 ex quibus fusæ sunt bases in intróitu tabernáculi testimónii, et altáre ǽneum cum cratícula sua, omniáque vasa quæ ad usum eius pértinent, Ex 38 31 et bases átrii tam in circúitu quam in ingréssu eius, et paxílli tabernáculi atque átrii per gyrum. Ex 39 1 De hyacíntho vero et púrpura, vermículo ac bysso, fecit vestes, quibus induerétur Aaron quando ministrábat in sanctis, sicut præcépit Dóminus Móysi. Ex 39 2 Fecit ígitur superhumerále de auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, Ex 39 3 ópere polymitário: incidítque brácteas áureas, et extenuávit in fila, ut possent torquéri cum priórum colórum subtégmine, Ex 39 4 duásque oras sibi ínvicem copulátas in utróque látere summitátum, Ex 39 5 et bálteum ex eísdem colóribus, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Ex 39 6 Parávit et duos lápides onýchinos, astríctos et inclúsos auro, et sculptos arte gemmária nomínibus filiórum Israël: Ex 39 7 posuítque eos in latéribus superhumerális in moniméntum filiórum Israël, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Ex 39 8 Fecit et rationále ópere polýmito iuxta opus superhumerális, ex auro, hyacíntho, púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta: Ex 39 9 quadrángulum, duplex, mensúræ palmi. Ex 39 10 Et pósuit in eo gemmárum órdines quátuor. In primo versu erat sárdius, topázius, smarágdus. Ex 39 11 In secúndo, carbúnculus, sapphírus, et iáspis. Ex 39 12 In tértio, ligúrius, achátes, et amethýstus. Ex 39 13 In quarto, chrysólithus, onýchinus, et berýllus, circúmdati et inclúsi auro per órdines suos. Ex 39 14 Ipsíque lápides duódecim sculpti erant nomínibus duódecim tríbuum Israël, sínguli per nómina singulórum. Ex 39 15 Fecérunt in rationáli et caténulas sibi ínvicem cohæréntes, de auro puríssimo: Ex 39 16 et duos uncínos, totidémque ánnulos áureos. Porro ánnulos posuérunt in utróque látere rationális, Ex 39 17 e quibus pendérent duæ caténæ áureæ, quas inseruérunt uncínis, qui in superhumerális ángulis eminébant. Ex 39 18 Hæc et ante et retro ita conveniébant sibi, ut superhumerále et rationále mútuo necteréntur, Ex 39 19 stricta ad bálteum et ánnulis fórtius copuláta, quos iungébat vitta hyacínthina, ne laxa flúerent, et a se ínvicem moveréntur, sicut præcépit Dóminus Móysi. Ex 39 20 Fecérunt quoque túnicam superhumerális totam hyacínthinam, Ex 39 21 et capítium in superióri parte contra médium, orámque per gyrum capítii téxtilem: Ex 39 22 deórsum autem ad pedes mala púnica ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta: Ex 39 23 et tintinnábula de auro puríssimo, quæ posuérunt inter malogranáta, in extréma parte túnicæ per gyrum: Ex 39 24 tintinnábulum autem áureum, et malum púnicum, quibus ornátus incedébat póntifex quando ministério fungebátur, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Ex 39 25 Fecérunt et túnicas býssinas ópere téxtili Aaron et fíliis eius: Ex 39 26 et mitras cum corónulis suis ex bysso: Ex 39 27 feminália quoque línea, býssina: Ex 39 28 cíngulum vero de bysso retórta, hyacíntho, púrpura, ac vermículo bis tincto, arte plumária, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Ex 39 29 Fecérunt et láminam sacræ veneratiónis de auro puríssimo, scripserúntque in ea ópere gemmário, Sanctum Dómini: Ex 39 30 et strinxérunt eam cum mitra vitta hyacínthina, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Ex 39 31 Perféctum est ígitur omne opus tabernáculi et tecti testimónii: fecerúntque fílii Israël cuncta quæ præcéperat Dóminus Móysi. Ex 39 32 Et obtulérunt tabernáculum et tectum et univérsam supelléctilem, ánnulos, tábulas, vectes, colúmnas ac bases, Ex 39 33 opertórium de péllibus aríetum rubricátis, et áliud operiméntum de iánthinis péllibus, Ex 39 34 velum: arcam, vectes, propitiatórium, Ex 39 35 mensam cum vasis suis et propositiónis pánibus: Ex 39 36 candelábrum, lucérnas, et utensília eárum cum óleo: Ex 39 37 altáre áureum, et unguéntum, et thymiáma ex aromátibus, Ex 39 38 et tentórium in intróitu tabernáculi: Ex 39 39 altáre ǽneum, retiáculum, vectes, et vasa eius ómnia: labrum cum basi sua: tentória átrii, et colúmnas cum básibus suis: Ex 39 40 tentórium in intróitu átrii, funiculósque illíus et paxíllos. Nihil ex vasis défuit, quæ in ministérium tabernáculi, et in tectum fœ́deris iussa sunt fíeri. Ex 39 41 Vestes quoque, quibus sacerdótes utúntur in sanctuário, Aaron scílicet et fílii eius, Ex 39 42 obtulérunt fílii Israël, sicut præcéperat Dóminus. Ex 39 43 Quæ postquam Móyses cuncta vidit compléta, benedíxit eis. Ex 40 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Ex 40 2 Mense primo, prima die mensis, ériges tabernáculum testimónii, Ex 40 3 et pones in eo arcam, dimittésque ante illam velum: Ex 40 4 et illáta mensa, pones super eam quæ rite præcépta sunt. Candelábrum stabit cum lucérnis suis, Ex 40 5 et altáre áureum, in quo adolétur incénsum, coram arca testimónii. Tentórium in intróitu tabernáculi pones, Ex 40 6 et ante illud altáre holocáusti: Ex 40 7 labrum inter altáre et tabernáculum, quod implébis aqua. Ex 40 8 Circumdabísque átrium tentóriis, et ingréssum eius. Ex 40 9 Et assúmpto unctiónis óleo unges tabernáculum cum vasis suis, ut sanctificéntur: Ex 40 10 altáre holocáusti et ómnia vasa eius, Ex 40 11 labrum cum basi sua: ómnia unctiónis óleo consecrábis, ut sint Sancta sanctórum. Ex 40 12 Applicabísque Aaron et fílios eius ad fores tabernáculi testimónii, et lotos aqua Ex 40 13 índues sanctis véstibus, ut minístrent mihi, et únctio eórum in sacerdótium sempitérnum profíciat. Ex 40 14 Fecítque Móyses ómnia quæ præcéperat Dóminus. Ex 40 15 Igitur mense primo anni secúndi, prima die mensis, collocátum est tabernáculum. Ex 40 16 Erexítque Móyses illud, et pósuit tábulas ac bases et vectes, statuítque colúmnas, Ex 40 17 et expándit tectum super tabernáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat. Ex 40 18 Pósuit et testimónium in arca, súbditis infra véctibus, et oráculum désuper. Ex 40 19 Cumque intulísset arcam in tabernáculum, appéndit ante eam velum ut expléret Dómini iussiónem. Ex 40 20 Pósuit et mensam in tabernáculo testimónii ad plagam septentrionálem extra velum, Ex 40 21 ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Ex 40 22 Pósuit et candelábrum in tabernáculo testimónii e regióne mensæ in parte austráli, Ex 40 23 locátis per órdinem lucérnis, iuxta præcéptum Dómini. Ex 40 24 Pósuit et altáre áureum sub tecto testimónii contra velum, Ex 40 25 et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut iússerat Dóminus Móysi. Ex 40 26 Pósuit et tentórium in intróitu tabernáculi testimónii, Ex 40 27 et altáre holocáusti in vestíbulo testimónii, ófferens in eo holocáustum, et sacrifícia, ut Dóminus imperáverat. Ex 40 28 Labrum quoque státuit inter tabernáculum testimónii et altáre, implens illud aqua. Ex 40 29 Laverúntque Móyses et Aaron ac fílii eius manus suas et pedes, Ex 40 30 cum ingrederéntur tectum fœ́deris, et accéderent ad altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Ex 40 31 Eréxit et átrium per gyrum tabernáculi et altáris, ducto in intróitu eius tentório. Postquam ómnia perfécta sunt, Ex 40 32 opéruit nubes tabernáculum testimónii, et glória Dómini implévit illud. Ex 40 33 Nec póterat Móyses íngredi tectum fœ́deris, nube operiénte ómnia, et maiestáte Dómini coruscánte, quia cuncta nubes operúerat. Ex 40 34 Si quando nubes tabernáculum deserébat, proficiscebántur fílii Israël per turmas suas: Ex 40 35 si pendébat désuper, manébant in eódem loco. Ex 40 36 Nubes quippe Dómini incubábat per diem tabernáculo, et ignis in nocte, vidéntibus cunctis pópulis Israël per cunctas mansiónes suas. Lev 1 1 Vocávit autem Móysen, et locútus est ei Dóminus de tabernáculo testimónii, dicens: Lev 1 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtúlerit ex vobis hóstiam Dómino de pecóribus, id est, de bobus et óvibus ófferens víctimas, Lev 1 3 si holocáustum fúerit eius oblátio, ac de arménto: másculum immaculátum ófferet ad óstium tabernáculi testimónii, ad placándum sibi Dóminum: Lev 1 4 ponétque manum super caput hóstiæ, et acceptábilis erit, atque in expiatiónem eius profíciens. Lev 1 5 Immolabítque vítulum coram Dómino, et ófferent fílii Aaron sacerdótes sánguinem eius, fundéntes per altáris circúitum, quod est ante óstium tabernáculi: Lev 1 6 detractáque pelle hóstiæ, artus in frusta concídent. Lev 1 7 Et subícient in altári ignem, strue lignórum ante compósita: Lev 1 8 et membra quæ sunt cæsa, désuper ordinántes, caput vidélicet, et cuncta quæ adhǽrent iécori, Lev 1 9 intestínis et pédibus lotis aqua: adolebítque ea sacérdos super altáre in holocáustum et suávem odórem Dómino. Lev 1 10 Quod si de pecóribus oblátio est, de óvibus sive de capris holocáustum, másculum absque mácula ófferet: Lev 1 11 immolabítque ad latus altáris, quod réspicit ad aquilónem, coram Dómino: sánguinem vero illíus fundent super altáre fílii Aaron per circúitum: Lev 1 12 dividéntque membra, caput, et ómnia quæ adhǽrent iécori, et ponent super ligna, quibus subiciéndus est ignis: Lev 1 13 intestína vero et pedes lavábunt aqua. Et obláta ómnia adolébit sacérdos super altáre in holocáustum et odórem suavíssimum Dómino. Lev 1 14 Si autem de ávibus, holocáusti oblátio fúerit Dómino, de turtúribus, aut pullis colúmbæ, Lev 1 15 ófferet eam sacérdos ad altáre: et retórto ad collum cápite, ac rupto vúlneris loco, decúrrere fáciet sánguinem super crepídinem altáris: Lev 1 16 vesículam vero gútturis, et plumas proíciet prope altáre ad orientálem plagam, in loco in quo cíneres effúndi solent, Lev 1 17 confringétque ascéllas eius, et non secábit, neque ferro dívidet eam, et adolébit super altáre, lignis igne suppósito. Holocáustum est et oblátio suavíssimi odóris Dómino. Lev 2 1 Anima cum obtúlerit oblatiónem sacrifícii Dómino, símila erit eius oblátio: fundétque super eam óleum, et ponet thus, Lev 2 2 ac déferet ad fílios Aaron sacerdótes: quorum unus tollet pugíllum plenum símilæ et ólei, ac totum thus, et ponet memoriále super altáre in odórem suavíssimum Dómino. Lev 2 3 Quod autem réliquum fúerit de sacrifício, erit Aaron et filiórum eius, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini. Lev 2 4 Cum autem obtúleris sacrifícium coctum in clíbano: de símila, panes scílicet absque ferménto, conspérsos óleo, et lágana ázyma óleo lita. Lev 2 5 Si oblátio tua fúerit de sartágine, símilæ conspérsæ óleo et absque ferménto, Lev 2 6 dívides eam minutátim, et fundes super eam óleum. Lev 2 7 Sin autem de cratícula fúerit sacrifícium, æque símila óleo conspergétur: Lev 2 8 quam ófferens Dómino, trades mánibus sacerdótis. Lev 2 9 Qui cum obtúlerit eam, tollet memoriále de sacrifício, et adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino: Lev 2 10 quidquid autem réliquum est, erit Aaron, et filiórum eius, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini. Lev 2 11 Omnis oblátio quæ offerétur Dómino, absque ferménto fiet, nec quidquam ferménti ac mellis adolébitur in sacrifício Dómino. Lev 2 12 Primítias tantum eórum offerétis ac múnera: super altáre vero non imponéntur in odórem suavitátis. Lev 2 13 Quidquid obtúleris sacrifícii, sale cóndies, nec áuferes sal fœ́deris Dei tui de sacrifício tuo: in omni oblatióne tua ófferes sal. Lev 2 14 Si autem obtúleris munus primárum frugum tuárum Dómino de spicis adhuc viréntibus, torrébis igni, et confrínges in morem farris, et sic ófferes primítias tuas Dómino, Lev 2 15 fundens supra óleum, et thus impónens, quia oblátio Dómini est: Lev 2 16 de qua adolébit sacérdos in memóriam múneris partem farris fracti, et ólei, ac totum thus. Lev 3 1 Quod si hóstia pacificórum fúerit eius oblátio, et de bobus volúerit offérre, marem sive féminam, immaculáta ófferet coram Dómino. Lev 3 2 Ponétque manum super caput víctimæ suæ, quæ immolábitur in intróitu tabernáculi testimónii, fundéntque fílii Aaron sacerdótes sánguinem per altáris circúitum. Lev 3 3 Et ófferent de hóstia pacificórum in oblatiónem Dómino, ádipem qui óperit vitália, et quidquid pinguédinis est intrínsecus: Lev 3 4 duos renes cum ádipe quo tegúntur ília, et retículum iécoris cum renúnculis. Lev 3 5 Adolebúntque ea super altáre in holocáustum, lignis igne suppósito, in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino. Lev 3 6 Si vero de óvibus fúerit eius oblátio et pacificórum hóstia, sive másculum obtúlerit, sive féminam, immaculáta erunt. Lev 3 7 Si agnum obtúlerit coram Dómino, Lev 3 8 ponet manum suam super caput víctimæ suæ: quæ immolábitur in vestíbulo tabernáculi testimónii: fundéntque fílii Aaron sánguinem eius per circúitum altáris. Lev 3 9 Et ófferent de pacificórum hóstia sacrifícium Dómino: ádipem et caudam totam Lev 3 10 cum rénibus, et pinguédinem quæ óperit ventrem atque univérsa vitália, et utrúmque renúnculum cum ádipe qui est iuxta ília, reticulúmque iécoris cum renúnculis. Lev 3 11 Et adolébit ea sacérdos super altáre in pábulum ignis et oblatiónis Dómini. Lev 3 12 Si capra fúerit eius oblátio, et obtúlerit eam Dómino, Lev 3 13 ponet manum suam super caput eius: immolabítque eam in intróitu tabernáculi testimónii, et fundent fílii Aaron sánguinem eius per altáris circúitum. Lev 3 14 Tolléntque ex ea in pastum ignis domínici, ádipem qui óperit ventrem, et qui tegit univérsa vitália: Lev 3 15 duos renúnculos cum retículo, quod est super eos iuxta ília, et arvínam iécoris cum renúnculis: Lev 3 16 adolebítque ea super altáre sacérdos in alimóniam ignis, et suavíssimi odóris. Omnis adeps, Dómini erit Lev 3 17 iure perpétuo in generatiónibus, et cunctis habitáculis vestris: nec sánguinem nec ádipem omníno comedétis. Lev 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 4 2 Lóquere fíliis Israël: Anima, quæ peccáverit per ignorántiam, et de univérsis mandátis Dómini, quæ præcépit ut non fíerent, quíppiam fécerit: Lev 4 3 si sacérdos, qui unctus est, peccáverit, delínquere fáciens pópulum, ófferet pro peccáto suo vítulum immaculátum Dómino: Lev 4 4 et addúcet illum ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ponétque manum super caput eius, et immolábit eum Dómino. Lev 4 5 Háuriet quoque de sánguine vítuli, ínferens illum in tabernáculum testimónii. Lev 4 6 Cumque intínxerit dígitum in sánguine, aspérget eo sépties coram Dómino contra velum sanctuárii. Lev 4 7 Ponétque de eódem sánguine super córnua altáris thymiámatis gratíssimi Dómino, quod est in tabernáculo testimónii: omnem autem réliquum sánguinem fundet in basim altáris holocáusti in intróitu tabernáculi. Lev 4 8 Et ádipem vítuli áuferet pro peccáto, tam eum qui vitália óperit quam ómnia quæ intrínsecus sunt: Lev 4 9 duos renúnculos et retículum quod est super eos iuxta ília, et ádipem iécoris cum renúnculis, Lev 4 10 sicut aufértur de vítulo hóstiæ pacificórum: et adolébit ea super altáre holocáusti. Lev 4 11 Pellem vero et omnes carnes, cum cápite et pédibus et intestínis et fimo, Lev 4 12 et réliquo córpore, éfferet extra castra in locum mundum, ubi cíneres effúndi solent: incendétque ea super lignórum struem, quæ in loco effusórum cínerum cremabúntur. Lev 4 13 Quod si omnis turba Israël ignoráverit, et per imperítiam fécerit quod contra mandátum Dómini est, Lev 4 14 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet pro peccáto suo vítulum, adducétque eum ad óstium tabernáculi. Lev 4 15 Et ponent senióres pópuli manus super caput eius coram Dómino. Immolatóque vítulo in conspéctu Dómini, Lev 4 16 ínferet sacérdos, qui unctus est, de sánguine eius in tabernáculum testimónii, Lev 4 17 tincto dígito aspérgens sépties contra velum. Lev 4 18 Ponétque de eódem sánguine in córnibus altáris, quod est coram Dómino in tabernáculo testimónii: réliquum autem sánguinem fundet iuxta basim altáris holocaustórum, quod est in óstio tabernáculi testimónii. Lev 4 19 Omnémque eius ádipem tollet, et adolébit super altáre: Lev 4 20 sic fáciens et de hoc vítulo quómodo fecit et prius: et rogánte pro eis sacerdóte, propítius erit eis Dóminus. Lev 4 21 Ipsum autem vítulum éfferet extra castra, atque combúret sicut et priórem vítulum: quia est pro peccáto multitúdinis. Lev 4 22 Si peccáverit princeps, et fécerit unum e plúribus per ignorántiam, quod Dómini lege prohibétur: Lev 4 23 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet hóstiam Dómino, hircum de capris immaculátum. Lev 4 24 Ponétque manum suam super caput eius: cumque immoláverit eum in loco ubi solet mactári holocáustum coram Dómino, quia pro peccáto est, Lev 4 25 tinget sacérdos dígitum in sánguine hóstiæ pro peccáto, tangens córnua altáris holocáusti, et réliquum fundens ad basim eius. Lev 4 26 Adipem vero adolébit supra, sicut in víctimis pacificórum fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto eius, et dimittétur ei. Lev 4 27 Quod si peccáverit ánima per ignorántiam, de pópulo terræ, ut fáciat quidquam de his, quæ Dómini lege prohibéntur, atque delínquat, Lev 4 28 et cognóverit peccátum suum, ófferet capram immaculátam. Lev 4 29 Ponétque manum super caput hóstiæ quæ pro peccáto est, et immolábit eam in loco holocáusti. Lev 4 30 Tollétque sacérdos de sánguine in dígito suo: et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim eius. Lev 4 31 Omnem autem ádipem áuferens, sicut auférri solet de víctimis pacificórum, adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino: rogabítque pro eo, et dimittétur ei. Lev 4 32 Sin autem de pecóribus obtúlerit víctimam pro peccáto, ovem scílicet immaculátam: Lev 4 33 ponet manum super caput eius, et immolábit eam in loco ubi solent cædi holocaustórum hóstiæ. Lev 4 34 Sumétque sacérdos de sánguine eius dígito suo, et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim eius. Lev 4 35 Omnem quoque ádipem áuferens, sicut auférri solet adeps aríetis, qui immolátur pro pacíficis, cremábit super altáre in incénsum Dómini: rogabítque pro eo, et pro peccáto eius, et dimittétur ei. Lev 5 1 Si peccáverit ánima, et audíerit vocem iurántis, testísque fúerit quod aut ipse vidit, aut cónscius est: nisi indicáverit, portábit iniquitátem suam. Lev 5 2 Anima quæ tetígerit áliquid immúndum, sive quod occísum a béstia est, aut per se mórtuum, aut quódlibet áliud réptile: et oblíta fúerit immundítiæ suæ, rea est, et delíquit: Lev 5 3 et si tetígerit quidquam de immundítia hóminis iuxta omnem impuritátem, qua póllui solet, oblitáque cognóverit póstea, subiacébit delícto. Lev 5 4 Anima, quæ iuráverit, et protúlerit lábiis suis, ut vel male quid fáceret, vel bene, et idípsum iuraménto et sermóne firmáverit, oblitáque póstea intelléxerit delíctum suum, Lev 5 5 agat pœniténtiam pro peccáto, Lev 5 6 et ófferat de grégibus agnam sive capram, orabítque pro ea sacérdos et pro peccáto eius. Lev 5 7 Sin autem non potúerit offérre pecus, ófferat duos túrtures, vel duos pullos columbárum Dómino, unum pro peccáto, et álterum in holocáustum, Lev 5 8 dabítque eos sacerdóti: qui primum ófferens pro peccáto, retorquébit caput eius ad pénnulas, ita ut collo hǽreat, et non pénitus abrumpátur. Lev 5 9 Et aspérget de sánguine eius paríetem altáris: quidquid autem réliquum fúerit, fáciet distilláre ad fundaméntum eius, quia pro peccáto est. Lev 5 10 Alterum vero adolébit in holocáustum, ut fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos et pro peccáto eius, et dimittétur ei. Lev 5 11 Quod si non quíverit manus eius duos offérre túrtures, aut duos pullos columbárum, ófferet pro peccáto suo símilæ partem ephi décimam: non mittet in eam óleum, nec thuris áliquid impónet, quia pro peccáto est. Lev 5 12 Tradétque eam sacerdóti: qui plenum ex ea pugíllum háuriens, cremábit super altáre in moniméntum eius qui obtúlerit, Lev 5 13 rogans pro illo et éxpians: réliquam vero partem ipse habébit in múnere. Lev 5 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 5 15 Anima si præváricans cæremónias, per errórem, in his quæ Dómino sunt sanctificáta, peccáverit, ófferet pro delícto suo aríetem immaculátum de grégibus, qui emi potest duóbus siclis, iuxta pondus sanctuárii: Lev 5 16 ipsúmque quod íntulit damni restítuet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdóti, qui rogábit pro eo ófferens aríetem, et dimittétur ei. Lev 5 17 Anima si peccáverit per ignorántiam, fecerítque unum ex his quæ Dómini lege prohibéntur, et peccáti rea intelléxerit iniquitátem suam, Lev 5 18 ófferet aríetem immaculátum de grégibus sacerdóti, iuxta mensúram æstimationémque peccáti: qui orábit pro eo, quia nésciens fécerit: et dimittétur ei, Lev 5 19 quia per errórem delíquit in Dóminum. Lev 6 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 6 2 Anima quæ peccáverit, et contémpto Dómino, negáverit próximo suo depósitum quod fídei eius créditum fúerat, vel vi áliquid extórserit, aut calúmniam fécerit, Lev 6 3 sive rem pérditam invénerit, et infícians ínsuper peieráverit, et quódlibet áliud ex plúribus fécerit, in quibus solent peccáre hómines, Lev 6 4 convícta delícti, Lev 6 5 reddet ómnia, quæ per fraudem vóluit obtinére, íntegra, et quintam ínsuper partem dómino cui damnum intúlerat. Lev 6 6 Pro peccáto autem suo ófferet aríetem immaculátum de grege, et dabit eum sacerdóti, iuxta æstimatiónem mensurámque delícti: Lev 6 7 qui rogábit pro eo coram Dómino, et dimittétur illi pro síngulis quæ faciéndo peccávit. Lev 6 8 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 6 9 Prǽcipe Aaron et fíliis eius: Hæc est lex holocáusti: cremábitur in altári tota nocte usque mane: ignis ex eódem altári erit. Lev 6 10 Vestiétur túnica sacérdos et feminálibus líneis: tollétque cíneres, quos vorans ignis exússit, et ponens iuxta altáre, Lev 6 11 spoliábitur prióribus vestiméntis, indutúsque áliis, efférret eos extra castra, et in loco mundíssimo usque ad favíllam consúmi fáciet. Lev 6 12 Ignis autem in altári semper ardébit, quem nútriet sacérdos subíciens ligna mane per síngulos dies, et impósito holocáusto, désuper adolébit ádipes pacificórum. Lev 6 13 Ignis est iste perpétuus, qui numquam defíciet in altári. Lev 6 14 Hæc est lex sacrifícii et libamentórum, quæ ófferent fílii Aaron coram Dómino, et coram altári. Lev 6 15 Tollet sacérdos pugíllum símilæ, quæ conspérsa est óleo, et totum thus, quod super símilam pósitum est: adolebítque illud in altári in moniméntum odóris suavíssimi Dómino: Lev 6 16 réliquam autem partem símilæ cómedet Aaron cum fíliis suis, absque ferménto: et cómedet in loco sancto átrii tabernáculi. Lev 6 17 Ideo autem non fermentábitur, quia pars eius in Dómini offértur incénsum. Sanctum sanctórum erit, sicut pro peccáto atque delícto. Lev 6 18 Mares tantum stirpis Aaron cómedent illud. Legítimum ac sempitérnum erit in generatiónibus vestris de sacrifíciis Dómini: omnis qui tetígerit illa, sanctificábitur. Lev 6 19 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 6 20 Hæc est oblátio Aaron, et filiórum eius, quam offérre debent Dómino in die unctiónis suæ. Décimam partem ephi ófferent símilæ in sacrifício sempitérno, médium eius mane, et médium eius véspere: Lev 6 21 quæ in sartágine óleo conspérsa frigétur. Offeret autem eam cálidam in odórem suavíssimum Dómino Lev 6 22 sacérdos, qui iure patri succésserit, et tota cremábitur in altári. Lev 6 23 Omne enim sacrifícium sacerdótum igne consumétur, nec quisquam cómedet ex eo. Lev 6 24 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 6 25 Lóquere Aaron et fíliis eius: Ista est lex hóstiæ pro peccáto: in loco ubi offértur holocáustum, immolábitur coram Dómino. Sanctum sanctórum est. Lev 6 26 Sacérdos, qui offert, cómedet eam in loco sancto, in átrio tabernáculi. Lev 6 27 Quidquid tetígerit carnes eius, sanctificábitur. Si de sánguine illíus vestis fúerit aspérsa, lavábitur in loco sancto. Lev 6 28 Vas autem fíctile, in quo cocta est, confringétur: quod si vas ǽneum fúerit, defricábitur, et lavábitur aqua. Lev 6 29 Omnis másculus de génere sacerdotáli vescétur de cárnibus eius, quia Sanctum sanctórum est. Lev 6 30 Hóstia enim quæ cǽditur pro peccáto, cuius sanguis infértur in tabernáculum testimónii ad expiándum in sanctuário, non comedétur, sed comburétur igni. Lev 7 1 Hæc quoque lex hóstiæ pro delícto, Sancta sanctórum est: Lev 7 2 idcírco ubi immolábitur holocáustum, mactábitur et víctima pro delícto: sanguis eius per gyrum altáris fundétur. Lev 7 3 Offerent ex ea caudam et ádipem qui óperit vitália: Lev 7 4 duos renúnculos, et pinguédinem quæ iuxta ília est, reticulúmque iécoris cum renúnculis. Lev 7 5 Et adolébit ea sacérdos super altáre: incénsum est Dómini pro delícto. Lev 7 6 Omnis másculus de sacerdotáli génere, in loco sancto vescétur his cárnibus, quia Sanctum sanctórum est. Lev 7 7 Sicut pro peccáto offértur hóstia, ita et pro delícto: utriúsque hóstiæ lex una erit: ad sacerdótem, qui eam obtúlerit, pertinébit. Lev 7 8 Sacérdos qui offert holocáusti víctimam, habébit pellem eius. Lev 7 9 Et omne sacrifícium símilæ, quod cóquitur in clíbano, et quidquid in cratícula, vel in sartágine præparátur, eius erit sacerdótis a quo offértur: Lev 7 10 sive óleo conspérsa, sive árida fúerint, cunctis fíliis Aaron mensúra æqua per síngulos dividétur. Lev 7 11 Hæc est lex hóstiæ pacificórum quæ offértur Dómino. Lev 7 12 Si pro gratiárum actióne oblátio fúerit, ófferent panes absque ferménto conspérsos óleo, et lágana ázyma uncta óleo, coctámque símilam, et collýridas ólei admistióne conspérsas: Lev 7 13 panes quoque fermentátos cum hóstia gratiárum, quæ immolátur pro pacíficis: Lev 7 14 ex quibus unus pro primítiis offerétur Dómino, et erit sacerdótis qui fundet hóstiæ sánguinem, Lev 7 15 cuius carnes eádem comedéntur die, nec remanébit ex eis quidquam usque mane. Lev 7 16 Si voto, vel sponte quíspiam obtúlerit hóstiam, eádem simíliter edétur die: sed et si quid in crástinum remánserit, vesci lícitum est: Lev 7 17 quidquid autem tértius invénerit dies, ignis absúmet. Lev 7 18 Si quis de cárnibus víctimæ pacificórum die tértio coméderit, írrita fiet oblátio, nec próderit offerénti: quin pótius quæcúmque ánima tali se edúlio contamináverit, prævaricatiónis rea erit. Lev 7 19 Caro, quæ áliquid tetígerit immúndum, non comedétur, sed comburétur igni: qui fúerit mundus, vescétur ex ea. Lev 7 20 Anima pollúta quæ éderit de cárnibus hóstiæ pacificórum, quæ obláta est Dómino, períbit de pópulis suis. Lev 7 21 Et quæ tetígerit immundítiam hóminis, vel iuménti, sive omnis rei quæ pollúere potest, et coméderit de huiuscémodi cárnibus, interíbit de pópulis suis. Lev 7 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 7 23 Lóquere fíliis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedétis. Lev 7 24 Adipem cadáveris morticíni, et eius animális, quod a béstia captum est, habébitis in vários usus. Lev 7 25 Si quis ádipem, qui offérri debet in incénsum Dómini, coméderit, períbit de pópulo suo. Lev 7 26 Sánguinem quoque omnis animális non sumétis in cibo, tam de ávibus quam de pecóribus. Lev 7 27 Omnis ánima, quæ éderit sánguinem, períbit de pópulis suis. Lev 7 28 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 7 29 Lóquere fíliis Israël, dicens: Qui offert víctimam pacificórum Dómino, ófferat simul et sacrifícium, id est, libaménta eius. Lev 7 30 Tenébit mánibus ádipem hóstiæ, et pectúsculum: cumque ambo obláta Dómino consecráverit, tradet sacerdóti, Lev 7 31 qui adolébit ádipem super altáre, pectúsculum autem erit Aaron et filiórum eius. Lev 7 32 Armus quoque dexter de pacificórum hóstiis cedet in primítias sacerdótis. Lev 7 33 Qui obtúlerit sánguinem et ádipem filiórum Aaron, ipse habébit et armum dextrum in portióne sua. Lev 7 34 Pectúsculum enim elevatiónis, et armum separatiónis, tuli a fíliis Israël de hóstiis eórum pacíficis, et dedi Aaron sacerdóti, et fíliis eius, lege perpétua, ab omni pópulo Israël. Lev 7 35 Hæc est únctio Aaron et filiórum eius in cæremóniis Dómini die qua óbtulit eos Móyses, ut sacerdótio fungeréntur, Lev 7 36 et quæ præcépit eis dari Dóminus a fíliis Israël religióne perpétua in generatiónibus suis. Lev 7 37 Ista est lex holocáusti, et sacrifícii pro peccáto atque delícto, et pro consecratióne et pacificórum víctimis, Lev 7 38 quam constítuit Dóminus Móysi in monte Sínai, quando mandávit fíliis Israël ut offérrent oblatiónes suas Dómino in desérto Sínai. Lev 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 8 2 Tolle Aaron cum fíliis suis, vestes eórum, et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis: Lev 8 3 et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi. Lev 8 4 Fecit Móyses ut Dóminus imperáverat. Congregatáque omni turba ante fores tabernáculi, Lev 8 5 ait: Iste est sermo, quem iussit Dóminus fíeri. Lev 8 6 Statímque óbtulit Aaron et fílios eius. Cumque lavísset eos, Lev 8 7 vestívit pontíficem subúcula línea, accíngens eum bálteo, et índuens eum túnica hyacínthina, et désuper humerále impósuit, Lev 8 8 quod astríngens cíngulo aptávit rationáli, in quo erat Doctrína et Véritas. Lev 8 9 Cídari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, pósuit láminam áuream consecrátam in sanctificatióne, sicut præcéperat ei Dóminus. Lev 8 10 Tulit et unctiónis óleum, quo linívit tabernáculum cum omni supelléctili sua. Lev 8 11 Cumque sanctíficans aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud, et ómnia vasa eius, labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo. Lev 8 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecrávit: Lev 8 13 fílios quoque eius oblátos vestívit túnicis líneis, et cinxit bálteis, imposuítque mitras, ut iússerat Dóminus. Lev 8 14 Obtulit et vítulum pro peccáto: cumque super caput eius posuísset Aaron et fílii eius manus suas, Lev 8 15 immolávit eum, háuriens sánguinem, et tincto dígito, tétigit córnua altáris per gyrum: quo expiáto et sanctificáto, fudit réliquum sánguinem ad fundaménta eius. Lev 8 16 Adipem vero qui erat super vitália, et retículum iécoris, duósque renúnculos, cum arvínulis suis, adolévit super altáre: Lev 8 17 vítulum cum pelle, et cárnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus. Lev 8 18 Obtulit et aríetem in holocáustum: super cuius caput cum imposuíssent Aaron et fílii eius manus suas, Lev 8 19 immolávit eum, et fudit sánguinem eius per circúitum altáris. Lev 8 20 Ipsúmque aríetem in frusta concídens, caput eius, et artus, et ádipem adolévit igni, Lev 8 21 lotis prius intestínis et pédibus: totúmque simul aríetem incéndit super altáre, eo quod esset holocáustum suavíssimi odóris Dómino, sicut præcéperat ei. Lev 8 22 Obtulit et aríetem secúndum in consecratióne sacerdótum, posuerúntque super caput eius Aaron et fílii eius manus suas: Lev 8 23 quem cum immolásset Móyses, sumens de sánguine eius, tétigit extrémum aurículæ dextræ Aaron, et póllicem manus eius dextræ, simíliter et pedis. Lev 8 24 Obtulit et fílios Aaron: cumque de sánguine aríetis immoláti tetigísset extrémum aurículæ singulórum dextræ, et póllices manus ac pedis dextri, réliquum fudit super altáre per circúitum: Lev 8 25 ádipem vero, et caudam, omnémque pinguédinem quæ óperit intestína, reticulúmque iécoris, et duos renes cum adípibus suis et armo dextro separávit. Lev 8 26 Tollens autem de canístro azymórum, quod erat coram Dómino, panem absque ferménto, et collýridam conspérsam óleo, laganúmque, pósuit super ádipes, et armum dextrum, Lev 8 27 tradens simul ómnia Aaron et fíliis eius. Qui postquam levavérunt ea coram Dómino, Lev 8 28 rursum suscépta de mánibus eórum, adolévit super altáre holocáusti, eo quod consecratiónis esset oblátio, in odórem suavitátis, sacrifícii Dómino. Lev 8 29 Tulítque pectúsculum, élevans illud coram Dómino, de aríete consecratiónis in partem suam, sicut præcéperat ei Dóminus. Lev 8 30 Assuménsque unguéntum, et sánguinem qui erat in altári, aspérsit super Aaron et vestiménta eius, et super fílios illíus ac vestes eórum. Lev 8 31 Cumque sanctificásset eos in vestítu suo, præcépit eis, dicens: Cóquite carnes ante fores tabernáculi, et ibi comédite eas: panes quoque consecratiónis édite, qui pósiti sunt in canístro, sicut præcépit mihi Dóminus, dicens: Aaron et fílii eius cómedent eos: Lev 8 32 quidquid autem réliquum fúerit de carne et pánibus, ignis absúmet. Lev 8 33 De óstio quoque tabernáculi non exíbitis septem diébus, usque ad diem quo complébitur tempus consecratiónis vestræ: septem enim diébus finítur consecrátio: Lev 8 34 sicut et impræsentiárum factum est, ut ritus sacrifícii complerétur. Lev 8 35 Die ac nocte manébitis in tabernáculo observántes custódias Dómini, ne moriámini: sic enim mihi præcéptum est. Lev 8 36 Fecerúntque Aaron et fílii eius cuncta quæ locútus est Dóminus per manum Móysi. Lev 9 1 Facto autem octávo die, vocávit Móyses Aaron, et fílios eius, ac maióres natu Israël, dixítque ad Aaron: Lev 9 2 Tolle de arménto vítulum pro peccáto, et aríetem in holocáustum, utrúmque immaculátum, et offer illos coram Dómino. Lev 9 3 Et ad fílios Israël loquéris: Tóllite hircum pro peccáto, et vítulum, atque agnum, annículos, et sine mácula in holocáustum, Lev 9 4 bovem et aríetem pro pacíficis: et immoláte eos coram Dómino, in sacrifício singulórum símilam conspérsam óleo offeréntes: hódie enim Dóminus apparébit vobis. Lev 9 5 Tulérunt ergo cuncta quæ iússerat Móyses ad óstium tabernáculi: ubi cum omnis multitúdo astáret, Lev 9 6 ait Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: fácite, et apparébit vobis glória eius. Lev 9 7 Et dixit ad Aaron: Accéde ad altáre, et ímmola pro peccáto tuo: offer holocáustum, et deprecáre pro te et pro pópulo: cumque mactáveris hóstiam pópuli, ora pro eo, sicut præcépit Dóminus. Lev 9 8 Statímque Aaron accédens ad altáre, immolávit vítulum pro peccáto suo: Lev 9 9 cuius sánguinem obtulérunt ei fílii sui: in quo tingens dígitum, tétigit córnua altáris, et fudit resíduum ad basim eius. Lev 9 10 Adipémque, et renúnculos, ac retículum iécoris, quæ sunt pro peccáto, adolévit super altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi: Lev 9 11 carnes vero et pellem eius extra castra combússit igni. Lev 9 12 Immolávit et holocáusti víctimam: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem eius, quem fudit per altáris circúitum. Lev 9 13 Ipsam étiam hóstiam in frusta concísam, cum cápite et membris síngulis obtulérunt: quæ ómnia super altáre cremávit igni, Lev 9 14 lotis aqua prius intestínis et pédibus. Lev 9 15 Et pro peccáto pópuli ófferens, mactávit hircum: expiatóque altári, Lev 9 16 fecit holocáustum, Lev 9 17 addens in sacrifício libaménta, quæ páriter offerúntur, et ádolens ea super altáre, absque cæremóniis holocáusti matutíni. Lev 9 18 Immolávit et bovem atque aríetem, hóstias pacíficas pópuli: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem, quem fudit super altáre in circúitum. Lev 9 19 Adipem autem bovis, et caudam aríetis, renunculósque cum adípibus suis, et retículum iécoris, Lev 9 20 posuérunt super péctora: cumque cremáti essent ádipes super altáre, Lev 9 21 péctora eórum, et armos dextros separávit Aaron, élevans coram Dómino, sicut præcéperat Móyses. Lev 9 22 Et exténdens manus ad pópulum, benedíxit ei. Sicque complétis hóstiis pro peccáto, et holocáustis, et pacíficis, descéndit. Lev 9 23 Ingréssi autem Móyses et Aaron in tabernáculum testimónii, et deínceps egréssi, benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni multitúdini: Lev 9 24 et ecce egréssus ignis a Dómino, devorávit holocáustum, et ádipes qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, laudavérunt Dóminum, ruéntes in fácies suas. Lev 10 1 Arreptísque Nadab et Abiu fílii Aaron thuríbulis, posuérunt ignem, et incénsum désuper, offeréntes coram Dómino ignem aliénum: quod eis præcéptum non erat. Lev 10 2 Egressúsque ignis a Dómino, devorávit eos, et mórtui sunt coram Dómino. Lev 10 3 Dixítque Móyses ad Aaron: Hoc est quod locútus est Dóminus: Sanctificábor in iis qui appropínquant mihi, et in conspéctu omnis pópuli glorificábor. Quod áudiens tácuit Aaron. Lev 10 4 Vocátis autem Móyses Misaéle et Elísaphan fíliis Oziel, pátrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tóllite fratres vestros de conspéctu sanctuárii, et asportáte extra castra. Lev 10 5 Confestímque pergéntes, tulérunt eos sicut iacébant, vestítos líneis túnicis, et eiecérunt foras, ut sibi fúerat imperátum. Lev 10 6 Locutúsque est Móyses ad Aaron, et ad Eleázar, et Ithamar, fílios eius: Cápita vestra nolíte nudáre, et vestiménta nolíte scíndere, ne forte moriámini, et super omnem cœtum oriátur indignátio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incéndium quod Dóminus suscitávit: Lev 10 7 vos autem non egrediémini fores tabernáculi, alióquin períbitis: óleum quippe sanctæ unctiónis est super vos. Qui fecérunt ómnia iuxta præcéptum Móysi. Lev 10 8 Dixit quoque Dóminus ad Aaron: Lev 10 9 Vinum, et omne quod inebriáre potest, non bibétis tu et fílii tui, quando intrátis in tabernáculum testimónii, ne moriámini: quia præcéptum sempitérnum est in generatiónes vestras: Lev 10 10 et ut habeátis sciéntiam discernéndi inter sanctum et profánum, inter pollútum et mundum: Lev 10 11 doceatísque fílios Israël ómnia legítima mea quæ locútus est Dóminus ad eos per manum Móysi. Lev 10 12 Locutúsque est Móyses ad Aaron, et ad Eleázar, et Ithamar, fílios eius, qui erant resídui: Tóllite sacrifícium, quod remánsit de oblatióne Dómini, et comédite illud absque ferménto iuxta altáre, quia Sanctum sanctórum est. Lev 10 13 Comedétis autem in loco sancto: quod datum est tibi et fíliis tuis de oblatiónibus Dómini, sicut præcéptum est mihi. Lev 10 14 Pectúsculum quoque quod oblátum est, et armum qui separátus est, edétis in loco mundíssimo tu et fílii tui, et fíliæ tuæ tecum: tibi enim ac líberis tuis repósita sunt de hóstiis salutáribus filiórum Israël: Lev 10 15 eo quod armum et pectus, et ádipes qui cremántur in altári, elevavérunt coram Dómino, et pertíneant ad te, et ad fílios tuos, lege perpétua, sicut præcépit Dóminus. Lev 10 16 Inter hæc, hircum, qui oblátus fúerat pro peccáto, cum quǽreret Móyses, exústum réperit: iratúsque contra Eleázar et Ithamar fílios Aaron, qui remánserant, ait: Lev 10 17 Cur non comedístis hóstiam pro peccáto in loco sancto, quæ Sancta sanctórum est, et data vobis ut portétis iniquitátem multitúdinis, et rogétis pro ea in conspéctu Dómini, Lev 10 18 præsértim cum de sánguine illíus non sit illátum intra sancta, et comédere debuéritis eam in Sanctuário, sicut præcéptum est mihi? Lev 10 19 Respóndit Aaron: Obláta est hódie víctima pro peccáto, et holocáustum coram Dómino: mihi autem áccidit quod vides: quómodo pótui comédere eam, aut placére Dómino in cæremóniis mente lúgubri? Lev 10 20 Quod cum audísset Móyses, recépit satisfactiónem. Lev 11 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Lev 11 2 Dícite fíliis Israël: Hæc sunt animália quæ comédere debétis de cunctis animántibus terræ: Lev 11 3 omne quod habet divísam úngulam, et rúminat in pecóribus, comedétis. Lev 11 4 Quidquid autem rúminat quidem, et habet úngulam, sed non dívidit eam, sicut camélus et cétera, non comedétis illud, et inter immúnda reputábitis. Lev 11 5 Chœrogrýllus qui rúminat, ungulámque non dívidit, immúndus est. Lev 11 6 Lepus quoque: nam et ipse rúminat, sed úngulam non dívidit. Lev 11 7 Et sus: qui cum úngulam dívidat, non rúminat. Lev 11 8 Horum cárnibus non vescémini, nec cadávera contingétis, quia immúnda sunt vobis. Lev 11 9 Hæc sunt quæ gignúntur in aquis, et vesci lícitum est: omne quod habet pínnulas et squamas, tam in mari quam in flumínibus et stagnis, comedétis. Lev 11 10 Quidquid autem pínnulas et squamas non habet, eórum quæ in aquis movéntur et vivunt, abominábile vobis, Lev 11 11 exsecrandúmque erit: carnes eórum non comedétis, et morticína vitábitis. Lev 11 12 Cuncta quæ non habent pínnulas et squamas in aquis, pollúta erunt. Lev 11 13 Hæc sunt quæ de ávibus comédere non debétis, et vitánda sunt vobis: áquilam, et gryphem, et haliǽetum, Lev 11 14 et milvum ac vúlturem iuxta genus suum, Lev 11 15 et omne corvíni géneris in similitúdinem suam, Lev 11 16 struthiónem, et nóctuam, et larum, et accípitrem iuxta genus suum: Lev 11 17 bubónem, et mérgulum, et ibin, Lev 11 18 et cygnum, et onocrótalum, et porphyriónem, Lev 11 19 herodiónem, et charádrion iuxta genus suum, úpupam quoque, et vespertiliónem. Lev 11 20 Omne de volúcribus quod gráditur super quátuor pedes, abominábile erit vobis. Lev 11 21 Quidquid autem ámbulat quidem super quátuor pedes, sed habet longióra retro crura, per quæ salit super terram, Lev 11 22 comédere debétis, ut est bruchus in génere suo, et áttacus atque ophiómachus, ac locústa, síngula iuxta genus suum. Lev 11 23 Quidquid autem ex volúcribus quátuor tantum habet pedes, exsecrábile erit vobis: Lev 11 24 et quicúmque morticína eórum tetígerit, polluétur, et erit immúndus usque ad vésperum: Lev 11 25 et si necésse fúerit ut portet quíppiam horum mórtuum, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad occásum solis. Lev 11 26 Omne ánimal quod habet quidem úngulam, sed non dívidit eam, nec rúminat, immúndum erit: et qui tetígerit illud, contaminábitur. Lev 11 27 Quod ámbulat super manus ex cunctis animántibus, quæ incédunt quadrupédia, immúndum erit: qui tetígerit morticína eórum, polluétur usque ad vésperum. Lev 11 28 Et qui portáverit huiuscémodi cadávera, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum: quia ómnia hæc immúnda sunt vobis. Lev 11 29 Hæc quoque inter pollúta reputabúntur de his quæ movéntur in terra, mustéla et mus et crocodílus, síngula iuxta genus suum, Lev 11 30 mýgale, et chamǽleon, et stéllio, et lacérta, et talpa. Lev 11 31 Omnia hæc immúnda sunt. Qui tetígerit morticína eórum, immúndus erit usque ad vésperum: Lev 11 32 et super quod cecíderit quidquam de morticínis eórum, polluétur, tam vas lígneum et vestiméntum, quam pelles et cilícia: et in quocúmque fit opus, tingéntur aqua, et pollúta erunt usque ad vésperum, et sic póstea mundabúntur. Lev 11 33 Vas autem fíctile, in quod horum quidquam intro cecíderit, polluétur, et idcírco frangéndum est. Lev 11 34 Omnis cibus, quem comedétis, si fusa fúerit super eum aqua, immúndus erit: et omne liquens quod bíbitur de univérso vase, immúndum erit. Lev 11 35 Et quidquid de morticínis huiuscémodi cecíderit super illud, immúndum erit: sive clíbani, sive chytrópodes, destruéntur, et immúndi erunt. Lev 11 36 Fontes vero et cistérnæ, et omnis aquárum congregátio munda erit. Qui morticínum eórum tetígerit, polluétur. Lev 11 37 Si cecíderit super seméntem, non pólluet eam. Lev 11 38 Si autem quíspiam aqua seméntem perfúderit, et póstea morticínis tacta fúerit, íllico polluétur. Lev 11 39 Si mórtuum fúerit ánimal, quod licet vobis comédere, qui cadáver eius tetígerit, immúndus erit usque ad vésperum: Lev 11 40 et qui coméderit ex eo quíppiam, sive portáverit, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum. Lev 11 41 Omne quod reptat super terram, abominábile erit, nec assumétur in cibum. Lev 11 42 Quidquid super pectus quádrupes gráditur, et multos habet pedes, sive per humum tráhitur, non comedétis, quia abominábile est. Lev 11 43 Nolíte contamináre ánimas vestras, nec tangátis quidquam eórum, ne immúndi sitis. Lev 11 44 Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego sanctus sum. Ne polluátis ánimas vestras in omni réptili quod movétur super terram. Lev 11 45 Ego enim sum Dóminus, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Sancti éritis, quia ego sanctus sum. Lev 11 46 Ista est lex animántium ac vólucrum, et omnis ánimæ vivéntis, quæ movétur in aqua, et reptat in terra, Lev 11 47 ut differéntias novéritis mundi et immúndi, et sciátis quid comédere et quid respúere debeátis. Lev 12 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 12 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Múlier, si suscépto sémine pepérerit másculum, immúnda erit septem diébus iuxta dies separatiónis ménstruæ. Lev 12 3 Et die octávo circumcidétur infántulus: Lev 12 4 ipsa vero trigínta tribus diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingrediétur in sanctuárium, donec impleántur dies purificatiónis suæ. Lev 12 5 Sin autem féminam pepérerit, immúnda erit duábus hebdomádibus iuxta ritum fluxus ménstrui, et sexagínta sex diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. Lev 12 6 Cumque expléti fúerint dies purificatiónis suæ, pro fílio sive pro fília, déferet agnum annículum in holocáustum, et pullum colúmbæ sive túrturem pro peccáto, ad óstium tabernáculi testimónii, et tradet sacerdóti, Lev 12 7 qui ófferet illa coram Dómino, et orábit pro ea, et sic mundábitur a proflúvio sánguinis sui: ista est lex pariéntis másculum aut féminam. Lev 12 8 Quod si non invénerit manus eius, nec potúerit offérre agnum, sumet duos túrtures vel duos pullos columbárum, unum in holocáustum, et álterum pro peccáto: orabítque pro ea sacérdos, et sic mundábitur. Lev 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, et Aaron, dicens: Lev 13 2 Homo, in cuius cute et carne ortus fúerit divérsus color, sive pústula, aut quasi lucens quíppiam, id est, plaga lepræ, adducétur ad Aaron sacerdótem, vel ad unum quémlibet filiórum eius. Lev 13 3 Qui cum víderit lepram in cute, et pilos in album mutátos colórem, ipsámque spéciem lepræ humiliórem cute et carne réliqua: plaga lepræ est, et ad arbítrium eius separábitur. Lev 13 4 Sin autem lucens candor fúerit in cute, nec humílior carne réliqua, et pili colóris prístini, reclúdet eum sacérdos septem diébus: Lev 13 5 et considerábit die séptimo: et síquidem lepra ultra non créverit, nec transíerit in cute prióres términos, rursum reclúdet eum septem diébus áliis. Lev 13 6 Et die séptimo contemplábitur: si obscúrior fúerit lepra, et non créverit in cute, mundábit eum, quia scábies est: lavabítque homo vestiménta sua, et mundus erit. Lev 13 7 Quod si postquam a sacerdóte visus est, et rédditus mundítiæ, íterum lepra créverit: adducétur ad eum, Lev 13 8 et immundítiæ condemnábitur. Lev 13 9 Plaga lepræ si fúerit in hómine, adducétur ad sacerdótem, Lev 13 10 et vidébit eum. Cumque color albus in cute fúerit, et capillórum mutáverit aspéctum, ipsa quoque caro viva apparúerit: Lev 13 11 lepra vetustíssima iudicábitur, atque inólita cuti. Contaminábit ítaque eum sacérdos, et non reclúdet, quia perspícuæ immundítiæ est. Lev 13 12 Sin autem efflorúerit discúrrens lepra in cute, et operúerit omnem cutem a cápite usque ad pedes, quidquid sub aspéctum oculórum cadit, Lev 13 13 considerábit eum sacérdos, et tenéri lepra mundíssima iudicábit: eo quod omnis in candórem versa sit, et idcírco homo mundus erit. Lev 13 14 Quando vero caro vivens in eo apparúerit, Lev 13 15 tunc sacerdótis iudício polluétur, et inter immúndos reputábitur: caro enim viva, si lepra aspérgitur, immúnda est. Lev 13 16 Quod si rursum versa fúerit in albórem, et totum hóminem operúerit, Lev 13 17 considerábit eum sacérdos, et mundum esse decérnet. Lev 13 18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanátum, Lev 13 19 et in loco úlceris cicátrix alba apparúerit, sive subrúfa, adducétur homo ad sacerdótem. Lev 13 20 Qui cum víderit locum lepræ humiliórem carne réliqua, et pilos versos in candórem, contaminábit eum: plaga enim lepræ orta est in úlcere. Lev 13 21 Quod si pilus colóris est prístini, et cicátrix subobscúra, et vicína carne non est humílior, reclúdet eum septem diébus: Lev 13 22 et si quidem créverit, adiudicábit eum lepræ: Lev 13 23 sin autem stéterit in loco suo, úlceris est cicátrix, et homo mundus erit. Lev 13 24 Caro autem et cutis, quam ignis exússerit, et sanáta albam sive rufam habúerit cicatrícem, Lev 13 25 considerábit eam sacérdos: et ecce versa est in albórem, et locus eius réliqua cute est humílior, contaminábit eum, quia plaga lepræ in cicatríce orta est. Lev 13 26 Quod si pilórum color non fúerit immutátus, nec humílior plaga carne réliqua, et ipsa lepræ spécies fúerit subobscúra, reclúdet eum septem diébus, Lev 13 27 et die séptimo contemplábitur: si créverit in cute lepra, contaminábit eum. Lev 13 28 Sin autem in loco suo candor stéterit non satis clarus, plaga combustiónis est, et idcírco mundábitur, quia cicátrix est combustúræ. Lev 13 29 Vir, sive múlier, in cuius cápite vel barba germináverit lepra, vidébit eos sacérdos. Lev 13 30 Et síquidem humílior fúerit locus carne réliqua, et capíllus flavus, solitóque subtílior, contaminábit eos, quia lepra cápitis ac barbæ est. Lev 13 31 Sin autem víderit locum máculæ æquálem vicínæ carni, et capíllum nigrum: reclúdet eum septem diébus, Lev 13 32 et die séptimo intuébitur. Si non créverit mácula, et capíllus sui colóris est, et locus plagæ carni réliquæ æquális: Lev 13 33 radétur homo absque loco máculæ, et includétur septem diébus áliis. Lev 13 34 Si die séptimo visa fúerit stetísse plaga in loco suo, nec humílior carne réliqua, mundábit eum: lotísque véstibus suis, mundus erit. Lev 13 35 Sin autem post emundatiónem rursus créverit mácula in cute, Lev 13 36 non quæret ámplius utrum capíllus in flavum colórem sit immutátus, quia apérte immúndus est. Lev 13 37 Porro si stéterit mácula, et capílli nigri fúerint, nóverit hóminem sanátum esse, et confidénter eum pronúntiet mundum. Lev 13 38 Vir, sive múlier, in cuius cute candor apparúerit, Lev 13 39 intuébitur eos sacérdos. Si deprehénderit subobscúrum albórem lucére in cute, sciat non esse lepram, sed máculam colóris cándidi, et hóminem mundum. Lev 13 40 Vir, de cuius cápite capílli fluunt, calvus et mundus est: Lev 13 41 et si a fronte cecíderint pili, recalváster et mundus est. Lev 13 42 Sin autem in calvítio sive in recalvatióne albus vel rufus color fúerit exórtus, Lev 13 43 et hoc sacérdos víderit, condemnábit eum haud dúbie lepræ, quæ orta est in calvítio. Lev 13 44 Quicúmque ergo maculátus fúerit lepra, et separátus est ad arbítrium sacerdótis, Lev 13 45 habébit vestiménta dissúta, caput nudum, os veste contéctum, contaminátum ac sórdidum se clamábit. Lev 13 46 Omni témpore quo leprósus est et immúndus, solus habitábit extra castra. Lev 13 47 Vestis lánea sive línea, quæ lepram habúerit, Lev 13 48 in stámine atque subtégmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle conféctum est, Lev 13 49 si alba vel rufa mácula fúerit infécta, lepra reputábitur, ostendetúrque sacerdóti: Lev 13 50 qui considerátam reclúdet septem diébus: Lev 13 51 et die séptimo rursus aspíciens, si deprehénderit crevísse, lepra persevérans est: pollútum iudicábit vestiméntum, et omne in quo fúerit invénta: Lev 13 52 et idcírco comburétur flammis. Lev 13 53 Quod si eam víderit non crevísse, Lev 13 54 præcípiet, et lavábunt id in quo lepra est, recludétque illud septem diébus áliis. Lev 13 55 Et cum víderit fáciem quidem prístinam non revérsam, nec tamen crevísse lepram, immúndum iudicábit, et igne combúret, eo quod infúsa sit in superfície vestiménti, vel per totum, lepra. Lev 13 56 Sin autem obscúrior fúerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrúmpet eum, et a sólido dívidet. Lev 13 57 Quod si ultra apparúerit in his locis, quæ prius immaculáta erant, lepra volátilis et vaga, debet igne combúri. Lev 13 58 Si cessáverit, lavábit aqua ea, quæ pura sunt, secúndo, et munda erunt. Lev 13 59 Ista est lex lepræ vestiménti lánei et línei, stáminis, atque subtégminis, omnísque supelléctilis pellíceæ, quómodo mundári débeat, vel contaminári. Lev 14 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 14 2 Hic est ritus leprósi, quando mundándus est. Adducétur ad sacerdótem: Lev 14 3 qui egréssus de castris, cum invénerit lepram esse mundátam, Lev 14 4 præcípiet ei, qui purificátur, ut ófferat duos pásseres vivos pro se, quibus vesci lícitum est, et lignum cédrinum, vermiculúmque et hyssópum. Lev 14 5 Et unum ex passéribus immolári iubébit in vase fíctili super aquas vivéntes: Lev 14 6 álium autem vivum cum ligno cédrino, et cocco et hyssópo, tinget in sánguine pásseris immoláti, Lev 14 7 quo aspérget illum, qui mundándus est, sépties, ut iure purgétur: et dimíttet pásserem vivum, ut in agrum ávolet. Lev 14 8 Cumque láverit homo vestiménta sua, radet omnes pilos córporis, et lavábitur aqua: purificatúsque ingrediétur castra, ita dumtáxat ut máneat extra tabernáculum suum septem diébus, Lev 14 9 et die séptimo radet capíllos cápitis, barbámque et supercília, ac totíus córporis pilos. Et lotis rursum véstibus et córpore, Lev 14 10 die octávo assúmet duos agnos immaculátos, et ovem annículam absque mácula, et tres décimas símilæ in sacrifícium, quæ conspérsa sit óleo, et seórsum ólei sextárium. Lev 14 11 Cumque sacérdos puríficans hóminem, statúerit eum, et hæc ómnia coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii, Lev 14 12 tollet agnum et ófferet eum pro delícto, oleíque sextárium: et oblátis ante Dóminum ómnibus, Lev 14 13 immolábit agnum, ubi solet immolári hóstia pro peccáto, et holocáustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccáto, ita et pro delícto ad sacerdótem pértinet hóstia: Sancta sanctórum est. Lev 14 14 Assuménsque sacérdos de sánguine hóstiæ, quæ immoláta est pro delícto, ponet super extrémum aurículæ dextræ eius qui mundátur, et super póllices manus dextræ et pedis: Lev 14 15 et de ólei sextário mittet in manum suam sinístram, Lev 14 16 tingétque dígitum dextrum in eo, et aspérget coram Dómino sépties. Lev 14 17 Quod autem réliquum est ólei in læva manu, fundet super extrémum aurículæ dextræ eius qui mundátur, et super póllices manus ac pedis dextri, et super sánguinem qui effúsus est pro delícto, Lev 14 18 et super caput eius. Lev 14 19 Rogabítque pro eo coram Dómino, et fáciet sacrifícium pro peccáto: tunc immolábit holocáustum, Lev 14 20 et ponet illud in altári cum libaméntis suis, et homo rite mundábitur. Lev 14 21 Quod si pauper est, et non potest manus eius inveníre quæ dicta sunt pro delícto, assúmet agnum ad oblatiónem, ut roget pro eo sacérdos, decimámque partem símilæ conspérsæ óleo in sacrifícium, et ólei sextárium, Lev 14 22 duósque túrtures sive duos pullos colúmbæ, quorum unus sit pro peccáto, et alter in holocáustum: Lev 14 23 offerétque ea die octávo purificatiónis suæ sacerdóti, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino. Lev 14 24 Qui suscípiens agnum pro delícto et sextárium ólei, levábit simul: Lev 14 25 immolatóque agno, de sánguine eius ponet super extrémum aurículæ dextræ illíus qui mundátur, et super póllices manus eius ac pedis dextri: Lev 14 26 ólei vero partem mittet in manum suam sinístram, Lev 14 27 in quo tingens dígitum dextræ manus aspérget sépties coram Dómino: Lev 14 28 tangétque extrémum dextræ aurículæ illíus qui mundátur, et póllices manus ac pedis dextri, in loco sánguinis qui effúsus est pro delícto: Lev 14 29 réliquam autem partem ólei, quæ est in sinístra manu, mittet super caput purificáti, ut placet pro eo Dóminum: Lev 14 30 et túrturem sive pullum colúmbæ ófferet, Lev 14 31 unum pro delícto, et álterum in holocáustum cum libaméntis suis. Lev 14 32 Hoc est sacrifícium leprósi, qui habére non potest ómnia in emundatiónem sui. Lev 14 33 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Lev 14 34 Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, quam ego dabo vobis in possessiónem, si fúerit plaga lepræ in ǽdibus, Lev 14 35 ibit cuius est domus, núntians sacerdóti, et dicet: Quasi plaga lepræ vidétur mihi esse in domo mea. Lev 14 36 At ille præcípiet ut éfferant univérsa de domo, priúsquam ingrediátur eam, et vídeat utrum leprósa sit, ne immúnda fiant ómnia quæ in domo sunt. Intrabítque póstea ut consíderet lepram domus: Lev 14 37 et cum víderit in pariétibus illíus quasi vallículas pallóre sive rubóre defórmes, et humilióres superfície réliqua, Lev 14 38 egrediétur óstium domus, et statim claudet illam septem diébus. Lev 14 39 Reversúsque die séptimo, considerábit eam: si invénerit crevísse lepram, Lev 14 40 iubébit érui lápides in quibus lepra est, et próici eos extra civitátem in locum immúndum: Lev 14 41 domum autem ipsam radi intrínsecus per circúitum, et spargi púlverem rasúræ extra urbem in locum immúndum, Lev 14 42 lapidésque álios repóni pro his qui abláti fúerint, et luto álio liníri domum. Lev 14 43 Sin autem postquam éruti sunt lápides, et pulvis erásus, et ália terra lita, Lev 14 44 ingréssus sacérdos víderit revérsam lepram, et paríetes respérsos máculis, lepra est persevérans, et immúnda domus: Lev 14 45 quam statim déstruent, et lápides eius ac ligna, atque univérsum púlverem proícient extra óppidum in locum immúndum. Lev 14 46 Qui intráverit domum quando clausa est, immúndus erit usque ad vésperum: Lev 14 47 et qui dormíerit in ea, et coméderit quíppiam, lavábit vestiménta sua. Lev 14 48 Quod si intróiens sacérdos víderit lepram non crevísse in domo, postquam dénuo lita fúerit, purificábit eam réddita sanitáte: Lev 14 49 et in purificatiónem eius sumet duos pásseres, lignúmque cédrinum, et vermículum atque hyssópum: Lev 14 50 et immoláto uno pássere in vase fíctili super aquas vivas, Lev 14 51 tollet lignum cédrinum, et hyssópum, et coccum, et pásserem vivum, et tinget ómnia in sánguine pásseris immoláti, atque in aquis vivéntibus, et aspérget domum sépties, Lev 14 52 purificabítque eam tam in sánguine pásseris quam in aquis vivéntibus, et in pássere vivo, lignóque cédrino et hyssópo atque vermículo. Lev 14 53 Cumque dimíserit pásserem avoláre in agrum líbere, orábit pro domo, et iure mundábitur. Lev 14 54 Ista est lex omnis lepræ et percussúræ, Lev 14 55 lepræ véstium et domórum, Lev 14 56 cicatrícis et erumpéntium papulárum, lucéntis máculæ, et in várias spécies, colóribus immutátis, Lev 14 57 ut possit sciri quo témpore mundum quid, vel immúndum sit. Lev 15 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Lev 15 2 Loquímini fíliis Israël, et dícite eis: Vir, qui pátitur fluxum séminis, immúndus erit. Lev 15 3 Et tunc iudicábitur huic vítio subiacére, cum per síngula moménta adhǽserit carni eius, atque concréverit fœdus humor. Lev 15 4 Omne stratum, in quo dormíerit, immúndum erit, et ubicúmque séderit. Lev 15 5 Si quis hóminum tetígerit lectum eius, lavábit vestiménta sua, et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 6 Si séderit ubi ille séderat, et ipse lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 7 Qui tetígerit carnem eius, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 8 Si salívam huiuscémodi homo iécerit super eum qui mundus est, lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 9 Sagma, super quo séderit, immúndum erit: Lev 15 10 et quidquid sub eo fúerit, qui fluxum séminis pátitur, pollútum erit usque ad vésperum. Qui portáverit horum áliquid, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 11 Omnis, quem tetígerit qui talis est, non lotis ante mánibus, lavábit vestiménta sua, et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 12 Vas fíctile quod tetígerit confringétur: vas autem lígneum lavábitur aqua. Lev 15 13 Si sanátus fúerit qui huiuscémodi sústinet passiónem, numerábit septem dies post emundatiónem sui, et lotis véstibus et toto córpore in aquis vivéntibus, erit mundus. Lev 15 14 Die autem octávo sumet duos túrtures, aut duos pullos colúmbæ, et véniet in conspéctum Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, dabítque eos sacerdóti: Lev 15 15 qui fáciet unum pro peccáto et álterum in holocáustum: rogabítque pro eo coram Dómino, ut emundétur a fluxu séminis sui. Lev 15 16 Vir de quo egréditur semen cóitus, lavábit aqua omne corpus suum: et immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 17 Vestem et pellem, quam habúerit, lavábit aqua, et immúnda erit usque ad vésperum. Lev 15 18 Múlier, cum qua coíerit, lavábitur aqua, et immúnda erit usque ad vésperum. Lev 15 19 Múlier, quæ redeúnte mense pátitur fluxum sánguinis, septem diébus separábitur. Lev 15 20 Omnis qui tetígerit eam, immúndus erit usque ad vésperum: Lev 15 21 et in quo dormíerit vel séderit diébus separatiónis suæ, polluétur. Lev 15 22 Qui tetígerit lectum eius, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum. Lev 15 23 Omne vas, super quo illa séderit, quisquis attígerit, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, pollútus erit usque ad vésperum. Lev 15 24 Si coíerit cum ea vir témpore sánguinis menstruális, immúndus erit septem diébus: et omne stratum, in quo dormíerit, polluétur. Lev 15 25 Múlier, quæ pátitur multis diébus fluxum sánguinis non in témpore menstruáli, vel quæ post ménstruum sánguinem flúere non cessat, quámdiu súbiacet huic passióni, immúnda erit quasi sit in témpore ménstruo. Lev 15 26 Omne stratum, in quo dormíerit, et vas in quo séderit, pollútum erit. Lev 15 27 Quicúmque tetígerit ea, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperam. Lev 15 28 Si stéterit sanguis, et flúere cessáverit, numerábit septem dies purificatiónis suæ: Lev 15 29 et die octávo ófferet pro se sacerdóti duos túrtures, aut duos pullos columbárum, ad óstium tabernáculi testimónii: Lev 15 30 qui unum fáciet pro peccáto, et álterum in holocáustum, rogabítque pro ea coram Dómino, et pro fluxu immundítiæ eius. Lev 15 31 Docébitis ergo fílios Israël ut cáveant immundítiam, et non moriántur in sórdibus suis, cum pollúerint tabernáculum meum quod est inter eos. Lev 15 32 Ista est lex eius, qui pátitur fluxum séminis, et qui pollúitur cóitu, Lev 15 33 et quæ ménstruis tempóribus separátur, vel quæ iugi fluit sánguine, et hóminis qui dormíerit cum ea. Lev 16 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen post mortem duórum filiórum Aaron, quando offeréntes ignem aliénum interfécti sunt: Lev 16 2 et præcépit ei, dicens: Lóquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium, quod est intra velum coram propitiatório quo tégitur arca, ut non moriátur (quia in nube apparébo super oráculum), Lev 16 3 nisi hæc ante fécerit: vítulum pro peccáto ófferet, et aríetem in holocáustum. Lev 16 4 Túnica línea vestiétur, feminálibus líneis verénda celábit: accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: hæc enim vestiménta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur. Lev 16 5 Suscipiétque ab univérsa multitúdine filiórum Israël duos hircos pro peccáto, et unum aríetem in holocáustum. Lev 16 6 Cumque obtúlerit vítulum, et oráverit pro se et pro domo sua, Lev 16 7 duos hircos stare fáciet coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii: Lev 16 8 mitténsque super utrúmque sortem, unam Dómino, álteram capro emissário: Lev 16 9 cuius exíerit sors Dómino, ófferet illum pro peccáto: Lev 16 10 cuius autem in caprum emissárium, státuet eum vivum coram Dómino, ut fundat preces super eo, et emíttat eum in solitúdinem. Lev 16 11 His rite celebrátis, ófferet vítulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolábit eum: Lev 16 12 assumptóque thuríbulo, quod de prunis altáris impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum, ultra velum intrábit in sancta: Lev 16 13 ut, pósitis super ignem aromátibus, nébula eórum et vapor opériat oráculum quod est supra testimónium, et non moriátur. Lev 16 14 Tollet quoque de sánguine vítuli, et aspérget dígito sépties contra propitiatórium ad oriéntem. Lev 16 15 Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem eius intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e regióne oráculi, Lev 16 16 et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Israël, et a prævaricatiónibus eórum, cunctísque peccátis. Iuxta hunc ritum fáciet tabernáculo testimónii, quod fixum est inter eos, in médio sórdium habitatiónis eórum. Lev 16 17 Nullus hóminum sit in tabernáculo, quando póntifex sanctuárium ingréditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro univérso cœtu Israël, donec egrediátur. Lev 16 18 Cum autem exíerit ad altáre quod coram Dómino est, oret pro se, et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundat super córnua eius per gyrum: Lev 16 19 aspergénsque dígito sépties, éxpiet, et sanctíficet illud ab immundítiis filiórum Israël. Lev 16 20 Postquam emundáverit sanctuárium, et tabernáculum, et altáre, tunc ófferat hircum vivéntem: Lev 16 21 et pósita utráque manu super caput eius, confiteátur omnes iniquitátes filiórum Israël, et univérsa delícta atque peccáta eórum: quæ ímprecans cápiti eius, emíttet illum per hóminem parátum, in desértum. Lev 16 22 Cumque portáverit hircus omnes iniquitátes eórum in terram solitáriam, et dimíssus fúerit in desérto, Lev 16 23 revertétur Aaron in tabernáculum testimónii, et depósitis véstibus, quibus prius indútus erat, cum intráret sanctuárium, relictísque ibi, Lev 16 24 lavábit carnem suam in loco sancto, induetúrque véstibus suis. Et postquam egréssus obtúlerit holocáustum suum, ac plebis, rogábit tam pro se quam pro pópulo: Lev 16 25 et ádipem, qui oblátus est pro peccátis, adolébit super altáre. Lev 16 26 Ille vero, qui dimíserit caprum emissárium, lavábit vestiménta sua, et corpus aqua, et sic ingrediétur in castra. Lev 16 27 Vítulum autem, et hircum, qui pro peccáto fúerant immoláti, et quorum sanguis illátus est in sanctuárium, ut expiátio complerétur, asportábunt foras castra, et combúrent igni tam pelles quam carnes eórum, ac fimum: Lev 16 28 et quicúmque combússerit ea, lavábit vestiménta sua et carnem aqua, et sic ingrediétur in castra. Lev 16 29 Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum: mense séptimo, décima die mensis, affligétis ánimas vestras, nullúmque opus faciétis, sive indígena, sive ádvena qui peregrinátur inter vos. Lev 16 30 In hac die expiátio erit vestri, atque mundátio ab ómnibus peccátis vestris: coram Dómino mundabímini. Lev 16 31 Sábbatum enim requietiónis est, et affligétis ánimas vestras religióne perpétua. Lev 16 32 Expiábit autem sacérdos, qui unctus fúerit, et cuius manus initiátæ sunt ut sacerdótio fungátur pro patre suo: induetúrque stola línea et véstibus sanctis, Lev 16 33 et expiábit sanctuárium et tabernáculum testimónii atque altáre, sacerdótes quoque et univérsum pópulum. Lev 16 34 Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum, ut orétis pro fíliis Israël, et pro cunctis peccátis eórum semel in anno. Fecit ígitur sicut præcéperat Dóminus Móysi. Lev 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 17 2 Lóquere Aaron et fíliis eius, et cunctis fíliis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandávit Dóminus, dicens: Lev 17 3 Homo quílibet de domo Israël, si occíderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, Lev 17 4 et non obtúlerit ad óstium tabernáculi oblatiónem Dómino, sánguinis reus erit: quasi si sánguinem fúderit, sic períbit de médio pópuli sui. Lev 17 5 Ideo sacerdóti offérre debent fílii Israël hóstias suas, quas occídent in agro, ut sanctificéntur Dómino ante óstium tabernáculi testimónii, et ímmolent eas hóstias pacíficas Dómino. Lev 17 6 Fundétque sacérdos sánguinem super altáre Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, et adolébit ádipem in odórem suavitátis Dómino: Lev 17 7 et nequáquam ultra immolábunt hóstias suas dæmónibus, cum quibus fornicáti sunt. Legítimum sempitérnum erit illis et pósteris eórum. Lev 17 8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, qui obtúlerit holocáustum sive víctimam, Lev 17 9 et ad óstium tabernáculi testimónii non addúxerit eam, ut offerátur Dómino, interíbit de pópulo suo. Lev 17 10 Homo quílibet de domo Israël et de ádvenis qui peregrinántur inter eos, si coméderit sánguinem, obfirmábo fáciem meam contra ánimam illíus, et dispérdam eam de pópulo suo, Lev 17 11 quia ánima carnis in sánguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altáre in eo expiétis pro animábus vestris, et sanguis pro ánimæ piáculo sit. Lev 17 12 Idcírco dixi fíliis Israël: Omnis ánima ex vobis non cómedet sánguinem, nec ex ádvenis qui peregrinántur apud vos. Lev 17 13 Homo quicúmque de fíliis Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, si venatióne atque aucúpio céperit feram, vel avem, quibus vesci lícitum est, fundat sánguinem eius, et opériat illum terra. Lev 17 14 Anima enim omnis carnis in sánguine est: unde dixi fíliis Israël: Sánguinem univérsæ carnis non comedétis, quia ánima carnis in sánguine est: et quicúmque coméderit illum, interíbit. Lev 17 15 Anima, quæ coméderit morticínum, vel captum a béstia, tam de indígenis, quam de ádvenis, lavábit vestiménta sua et semetípsum aqua, et contaminátus erit usque ad vésperum: et hoc órdine mundus fiet. Lev 17 16 Quod si non láverit vestiménta sua et corpus, portábit iniquitátem suam. Lev 18 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 18 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Ego Dóminus Deus vester: Lev 18 3 iuxta consuetúdinem terræ Ægýpti, in qua habitástis, non faciétis: et iuxta morem regiónis Chánaan, ad quam ego introductúrus sum vos, non agétis, nec in legítimis eórum ambulábitis. Lev 18 4 Faciétis iudícia mea, et præcépta mea servábitis, et ambulábitis in eis. Ego Dóminus Deus vester. Lev 18 5 Custodíte leges meas atque iudícia, quæ fáciens homo, vivet in eis. Ego Dóminus. Lev 18 6 Omnis homo ad próximam sánguinis sui non accédet, ut revélet turpitúdinem eius. Ego Dóminus. Lev 18 7 Turpitúdinem patris tui et turpitúdinem matris tuæ non discoopéries: mater tua est: non revelábis turpitúdinem eius. Lev 18 8 Turpitúdinem uxóris patris tui non discoopéries: turpitúdo enim patris tui est. Lev 18 9 Turpitúdinem soróris tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris génita est, non revelábis. Lev 18 10 Turpitúdinem fíliæ fílii tui vel neptis ex fília non revelábis: quia turpitúdo tua est. Lev 18 11 Turpitúdinem fíliæ uxóris patris tui, quam péperit patri tuo, et est soror tua, non revelábis. Lev 18 12 Turpitúdinem soróris patris tui non discoopéries: quia caro est patris tui. Lev 18 13 Turpitúdinem soróris matris tuæ non revelábis, eo quod caro sit matris tuæ. Lev 18 14 Turpitúdinem pátrui tui non revelábis, nec accédes ad uxórem eius, quæ tibi affinitáte coniúngitur. Lev 18 15 Turpitúdinem nurus tuæ non revelábis, quia uxor fílii tui est: nec discoopéries ignomíniam eius. Lev 18 16 Turpitúdinem uxóris fratris tui non revelábis: quia turpitúdo fratris tui est. Lev 18 17 Turpitúdinem uxóris tuæ et fíliæ eius non revelábis. Fíliam fílii eius, et fíliam fíliæ illíus non sumes, ut revéles ignomíniam eius: quia caro illíus sunt, et talis cóitus incéstus est. Lev 18 18 Sorórem uxóris tuæ in pellicátum illíus non accípies, nec revelábis turpitúdinem eius adhuc illa vivénte. Lev 18 19 Ad mulíerem quæ pátitur ménstrua non accédes, nec revelábis fœditátem eius. Lev 18 20 Cum uxóre próximi tui non coíbis, nec séminis commistióne maculáberis. Lev 18 21 De sémine tuo non dabis ut consecrétur idólo Moloch, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. Lev 18 22 Cum másculo non commisceáris cóitu femíneo, quia abominátio est. Lev 18 23 Cum omni pécore non coíbis, nec maculáberis cum eo. Múlier non succúmbet iuménto, nec miscébitur ei, quia scelus est. Lev 18 24 Nec polluámini in ómnibus his quibus contaminátæ sunt univérsæ gentes, quas ego eíciam ante conspéctum vestrum, Lev 18 25 et quibus pollúta est terra: cuius ego scélera visitábo, ut évomat habitatóres suos. Lev 18 26 Custodíte legítima mea atque iudícia, et non faciátis ex ómnibus abominatiónibus istis, tam indígena quam colónus qui peregrinántur apud vos. Lev 18 27 Omnes enim exsecratiónes istas fecérunt áccolæ terræ qui fuérunt ante vos, et polluérunt eam. Lev 18 28 Cavéte ergo ne et vos simíliter évomat, cum pária fecéritis, sicut evómuit gentem, quæ fuit ante vos. Lev 18 29 Omnis ánima, quæ fécerit de abominatiónibus his quíppiam, períbit de médio pópuli sui. Lev 18 30 Custodíte mandáta mea. Nolíte fácere quæ fecérunt hi qui fuérunt ante vos, et ne polluámini in eis. Ego Dóminus Deus vester. Lev 19 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 19 2 Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israël, et dices ad eos: Sancti estóte, quia ego sanctus sum, Dóminus Deus vester. Lev 19 3 Unusquísque patrem suum, et matrem suam tímeat. Sábbata mea custodíte. Ego Dóminus Deus vester. Lev 19 4 Nolíte convérti ad idóla, nec deos conflátiles faciátis vobis. Ego Dóminus Deus vester. Lev 19 5 Si immolavéritis hóstiam pacificórum Dómino, ut sit placábilis, Lev 19 6 eo die quo fúerit immoláta, comedétis eam, et die áltero: quidquid autem resíduum fúerit in diem tértium, igne comburétis. Lev 19 7 Si quis post bíduum coméderit ex ea, profánus erit, et impietátis reus: Lev 19 8 portabítque iniquitátem suam, quia sanctum Dómini pólluit, et períbit ánima illa de pópulo suo. Lev 19 9 Cumque messúeris ségetes terræ tuæ, non tondébis usque ad solum superfíciem terræ, nec remanéntes spicas cólliges, Lev 19 10 neque in vínea tua racémos et grana decidéntia congregábis: sed paupéribus et peregrínis carpénda dimíttes. Ego Dóminus Deus vester. Lev 19 11 Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum. Lev 19 12 Non periurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. Lev 19 13 Non fácies calúmniam próximo tuo nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercenárii tui apud te usque mane. Lev 19 14 Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum: sed timébis Dóminum Deum tuum, quia ego sum Dóminus. Lev 19 15 Non fácies quod iníquum est, nec iniúste iudicábis. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Iuste iúdica próximo tuo. Lev 19 16 Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus. Lev 19 17 Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice árgue eum, ne hábeas super illo peccátum. Lev 19 18 Non quæras ultiónem, nec memor eris iniúriæ cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus. Lev 19 19 Leges meas custodíte. Iuméntum tuum non fácies coíre cum altérius géneris animántibus. Agrum tuum non seres divérso sémine. Veste, quæ ex duóbus texta est, non induéris. Lev 19 20 Homo, si dormíerit cum mulíere cóitu séminis, quæ sit ancílla étiam núbilis, et tamen prétio non redémpta, nec libertáte donáta: vapulábunt ambo, et non moriéntur, quia non fuit líbera. Lev 19 21 Pro delícto autem suo ófferet Dómino ad óstium tabernáculi testimónii aríetem: Lev 19 22 orabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto eius coram Dómino, et repropitiábitur ei, dimittetúrque peccátum. Lev 19 23 Quando ingréssi fuéritis terram, et plantavéritis in ea ligna pomífera, auferétis præpútia eórum: poma, quæ gérminant, immúnda erunt vobis, nec edétis ex eis. Lev 19 24 Quarto autem anno omnis fructus eórum sanctificábitur, laudábilis Dómino. Lev 19 25 Quinto autem anno comedétis fructus, congregántes poma, quæ próferunt. Ego Dóminus Deus vester. Lev 19 26 Non comedétis cum sánguine. Non augurabímini, nec observábitis sómnia. Lev 19 27 Neque in rotúndum attondébitis comam, nec radétis barbam. Lev 19 28 Et super mórtuo non incidétis carnem vestram, neque figúras áliquas aut stígmata faciétis vobis. Ego Dóminus. Lev 19 29 Ne prostítuas fíliam tuam, ne contaminétur terra et impleátur piáculo. Lev 19 30 Sábbata mea custodíte, et sanctuárium meum metúite. Ego Dóminus. Lev 19 31 Non declinétis ad magos, nec ab aríolis áliquid sciscitémini, ut polluámini per eos. Ego Dóminus Deus vester. Lev 19 32 Coram cano cápite consúrge, et honóra persónam senis: et time Dóminum Deum tuum. Ego sum Dóminus. Lev 19 33 Si habitáverit ádvena in terra vestra, et morátus fúerit inter vos, non exprobrétis ei: Lev 19 34 sed sit inter vos quasi indígena, et diligétis eum quasi vosmetípsos: fuístis enim et vos ádvenæ in terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester. Lev 19 35 Nolíte fácere iníquum áliquid in iudício, in régula, in póndere, in mensúra. Lev 19 36 Statéra iusta, et æqua sint póndera, iustus módius, æquúsque sextárius. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti. Lev 19 37 Custodíte ómnia præcépta mea, et univérsa iudícia, et fácite ea. Ego Dóminus. Lev 20 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 20 2 Hæc loquéris fíliis Israël: Homo de fíliis Israël, et de ádvenis qui hábitant in Israël, si quis déderit de sémine suo idólo Moloch, morte moriátur: pópulus terræ lapidábit eum. Lev 20 3 Et ego ponam fáciem meam contra illum: succidámque eum de médio pópuli sui, eo quod déderit de sémine suo Moloch, et contamináverit sanctuárium meum, ac pollúerit nomen sanctum meum. Lev 20 4 Quod si négligens pópulus terræ, et quasi parvipéndens impérium meum, dimíserit hóminem qui dedit de sémine suo Moloch, nec volúerit eum occídere: Lev 20 5 ponam fáciem meam super hóminem illum, et super cognatiónem eius, succidámque et ipsum, et omnes qui consensérunt ei ut fornicaréntur cum Moloch, de médio pópuli sui. Lev 20 6 Anima, quæ declináverit ad magos et aríolos, et fornicáta fúerit cum eis, ponam fáciem meam contra eam, et interfíciam illam de médio pópuli sui. Lev 20 7 Sanctificámini et estóte sancti, quia ego sum Dóminus Deus vester. Lev 20 8 Custodíte præcépta mea, et fácite ea: ego Dóminus qui sanctífico vos. Lev 20 9 Qui maledíxerit patri suo, aut matri, morte moriátur: patri matríque maledíxit: sanguis eius sit super eum. Lev 20 10 Si mœchátus quis fúerit cum uxóre altérius, et adultérium perpetráverit cum cóniuge próximi sui, morte moriántur et mœchus et adúltera. Lev 20 11 Qui dormíerit cum novérca sua, et reveláverit ignomíniam patris sui, morte moriántur ambo: sanguis eórum sit super eos. Lev 20 12 Si quis dormíerit cum nuru sua, utérque moriátur, quia scelus operáti sunt: sanguis eórum sit super eos. Lev 20 13 Qui dormíerit cum másculo cóitu femíneo, utérque operátus est nefas, morte moriántur: sit sanguis eórum super eos. Lev 20 14 Qui supra uxórem fíliam, dúxerit matrem eius, scelus operátus est: vivus ardébit cum eis, nec permanébit tantum nefas in médio vestri. Lev 20 15 Qui cum iuménto et pécore coíerit, morte moriátur: pecus quoque occídite. Lev 20 16 Múlier, quæ succubúerit cuílibet iuménto, simul interficiétur cum eo: sanguis eórum sit super eos. Lev 20 17 Qui accéperit sorórem suam fíliam patris sui, vel fíliam matris suæ, et víderit turpitúdinem eius, illáque conspéxerit fratris ignomíniam, nefáriam rem operáti sunt: occidéntur in conspéctu pópuli sui, eo quod turpitúdinem suam mútuo reveláverint, et portábunt iniquitátem suam. Lev 20 18 Qui coíerit cum mulíere in fluxu ménstruo, et reveláverit turpitúdinem eius, ipsáque aperúerit fontem sánguinis sui, interficiéntur ambo de médio pópuli sui. Lev 20 19 Turpitúdinem matérteræ et ámitæ tuæ non discoopéries: qui hoc fécerit, ignomíniam carnis suæ nudávit: portábunt ambo iniquitátem suam. Lev 20 20 Qui coíerit cum uxóre pátrui vel avúnculi sui, et reveláverit ignomíniam cognatiónis suæ, portábunt ambo peccátum suum: absque líberis moriéntur. Lev 20 21 Qui dúxerit uxórem fratris sui, rem facit illícitam: turpitúdinem fratris sui revelávit: absque líberis erunt. Lev 20 22 Custodíte leges meas, atque iudícia, et fácite ea: ne et vos évomat terra quam intratúri estis et habitatúri. Lev 20 23 Nolíte ambuláre in legítimis natiónum, quas ego expulsúrus sum ante vos. Omnia enim hæc fecérunt, et abominátus sum eas. Lev 20 24 Vobis autem loquor. Possidéte terram eórum, quam dabo vobis in hereditátem, terram fluéntem lacte et melle. Ego Dóminus Deus vester, qui separávi vos a céteris pópulis. Lev 20 25 Separáte ergo et vos iuméntum mundum ab immúndo, et avem mundam ab immúnda: ne polluátis ánimas vestras in pécore, et ávibus, et cunctis quæ movéntur in terra, et quæ vobis osténdi esse pollúta. Lev 20 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus, et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei. Lev 20 27 Vir, sive múlier, in quibus pythónicus, vel divinatiónis fúerit spíritus, morte moriántur: lapídibus óbruent eos: sanguis eórum sit super illos. Lev 21 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad sacerdótes fílios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminétur sacérdos in mórtibus cívium suórum, Lev 21 2 nisi tantum in consanguíneis, ac propínquis, id est, super patre et matre, et fílio, et fília, fratre quoque, Lev 21 3 et soróre vírgine quæ non est nupta viro: Lev 21 4 sed nec in príncipe pópuli sui contaminábitur. Lev 21 5 Non radent caput, nec barbam, neque in cárnibus suis fácient incisúras. Lev 21 6 Sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen eius: incénsum enim Dómini, et panes Dei sui ófferunt, et ídeo sancti erunt. Lev 21 7 Scortum et vile prostíbulum non ducent uxórem, nec eam quæ repudiáta est a maríto: quia consecráti sunt Deo suo, Lev 21 8 et panes propositiónis ófferunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dóminus qui sanctífico eos. Lev 21 9 Sacerdótis fília si deprehénsa fúerit in stupro, et violáverit nomen patris sui, flammis exurétur. Lev 21 10 Póntifex, id est, sacérdos máximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctiónis óleum, et cuius manus in sacerdótio consecrátæ sunt, vestitúsque est sanctis véstibus, caput suum non discoopériet, vestiménta non scindet: Lev 21 11 et ad omnem mórtuum non ingrediétur omníno: super patre quoque suo et matre non contaminábitur. Lev 21 12 Nec egrediétur de sanctis, ne pólluat sanctuárium Dómini, quia óleum sanctæ unctiónis Dei sui super eum est. Ego Dóminus. Lev 21 13 Vírginem ducet uxórem: Lev 21 14 víduam autem et repudiátam, et sórdidam, atque meretrícem non accípiet, sed puéllam de pópulo suo: Lev 21 15 ne commísceat stirpem géneris sui vulgo gentis suæ: quia ego Dóminus, qui sanctífico eum. Lev 21 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 21 17 Lóquere ad Aaron: Homo de sémine tuo per famílias qui habúerit máculam, non ófferet panes Deo suo, Lev 21 18 nec accédet ad ministérium eius: si cæcus fúerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, Lev 21 19 si fracto pede, si manu, Lev 21 20 si gibbus, si lippus, si albúginem habens in óculo, si iugem scábiem, si impetíginem in córpore, vel herniósus. Lev 21 21 Omnis qui habúerit máculam de sémine Aaron sacerdótis, non accédet offérre hóstias Dómino, nec panes Deo suo: Lev 21 22 vescétur tamen pánibus qui offerúntur in sanctuário, Lev 21 23 ita dumtáxat, ut intra velum non ingrediátur, nec accédat ad altáre, quia máculam habet, et contamináre non debet sanctuárium meum. Ego Dóminus qui sanctífico eos. Lev 21 24 Locútus est ergo Móyses ad Aaron, et ad fílios eius, et ad omnem Israël cuncta quæ fúerant sibi imperáta. Lev 22 1 Locútus quoque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 22 2 Lóquere ad Aaron et ad fílios eius, ut cáveant ab his quæ consecráta sunt filiórum Israël, et non contáminent nomen sanctificatórum mihi, quæ ipsi ófferunt. Ego Dóminus. Lev 22 3 Dic ad eos, et ad pósteros eórum: Omnis homo qui accésserit de stirpe vestra ad ea quæ consecráta sunt, et quæ obtulérunt fílii Israël Dómino, in quo est immundítia, períbit coram Dómino. Ego sum Dóminus. Lev 22 4 Homo de sémine Aaron, qui fúerit leprósus, aut pátiens fluxum séminis, non vescétur de his quæ sanctificáta sunt mihi, donec sanétur. Qui tetígerit immúndum super mórtuo, et ex quo egréditur semen quasi cóitus, Lev 22 5 et qui tangit réptile, et quódlibet immúndum cuius tactus est sórdidus, Lev 22 6 immúndus erit usque ad vésperum, et non vescétur his quæ sanctificáta sunt: sed cum láverit carnem suam aqua, Lev 22 7 et occubúerit sol, tunc mundátus vescétur de sanctificátis, quia cibus illíus est. Lev 22 8 Morticínum et captum a béstia non cómedent, nec polluéntur in eis. Ego sum Dóminus. Lev 22 9 Custódiant præcépta mea, ut non subiáceant peccáto, et moriántur in sanctuário, cum pollúerint illud. Ego Dóminus qui sanctífico eos. Lev 22 10 Omnis alienígena non cómedet de sanctificátis: inquilínus sacerdótis et mercenárius non vescéntur ex eis. Lev 22 11 Quem autem sacérdos émerit, et qui vernáculus domus eius fúerit, hi cómedent ex eis. Lev 22 12 Si fília sacerdótis cuílibet ex pópulo nupta fúerit, de his quæ sanctificáta sunt, et de primítiis non vescétur. Lev 22 13 Sin autem vídua, vel repudiáta, et absque líberis revérsa fúerit ad domum patris sui: sicut puélla consuéverat, alétur cibis patris sui. Omnis alienígena comedéndi ex eis non habet potestátem. Lev 22 14 Qui coméderit de sanctificátis per ignorántiam, addet quintam partem cum eo quod comédit, et dabit sacerdóti in sanctuárium. Lev 22 15 Nec contaminábunt sanctificáta filiórum Israël, quæ ófferunt Dómino: Lev 22 16 ne forte sustíneant iniquitátem delícti sui, cum sanctificáta coméderint. Ego Dóminus qui sanctífico eos. Lev 22 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 22 18 Lóquere ad Aaron et fílios eius, et ad omnes fílios Israël, dicésque ad eos: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui hábitant apud vos, qui obtúlerit oblatiónem suam, vel vota solvens, vel sponte ófferens, quidquid illud obtúlerit in holocáustum Dómini, Lev 22 19 ut offerátur per vos, másculus immaculátus erit ex bobus, et óvibus, et ex capris: Lev 22 20 si máculam habúerit, non offerétis, neque erit acceptábile. Lev 22 21 Homo qui obtúlerit víctimam pacificórum Dómino, vel vota solvens, vel sponte ófferens, tam de bobus quam de óvibus, immaculátum ófferet ut acceptábile sit: omnis mácula non erit in eo. Lev 22 22 Si cæcum fúerit, si fractum, si cicatrícem habens, si pápulas, aut scábiem, aut impetíginem: non offerétis ea Dómino, nec adolébitis ex eis super altáre Dómini. Lev 22 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputátis, voluntárie offérre potes, votum autem ex eis solvi non potest. Lev 22 24 Omne ánimal, quod vel contrítis, vel tusis, vel sectis ablatísque testículis est, non offerétis Dómino, et in terra vestra hoc omníno ne faciátis. Lev 22 25 De manu alienígenæ non offerétis panes Deo vestro, et quidquid áliud dare volúerit, quia corrúpta, et maculáta sunt ómnia: non suscipiétis ea. Lev 22 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 22 27 Bos, ovis et capra, cum génita fúerint, septem diébus erunt sub úbere matris suæ: die autem octávo, et deínceps, offérri póterunt Dómino. Lev 22 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabúntur una die cum fœ́tibus suis. Lev 22 29 Si immolavéritis hóstiam pro gratiárum actióne Dómino, ut possit esse placábilis, Lev 22 30 eódem die comedétis eam: non remanébit quidquam in mane altérius diéi. Ego Dóminus. Lev 22 31 Custodíte mandáta mea, et fácite ea. Ego Dóminus. Lev 22 32 Ne polluátis nomen meum sanctum, ut sanctíficer in médio filiórum Israël. Ego Dóminus qui sanctífico vos, Lev 22 33 et edúxi de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Ego Dóminus. Lev 23 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 23 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis sanctas. Lev 23 3 Sex diébus faciétis opus: dies séptimus, quia sábbati réquies est, vocábitur sanctus: omne opus non faciétis in eo: sábbatum Dómini est in cunctis habitatiónibus vestris. Lev 23 4 Hæ sunt ergo fériæ Dómini sanctæ, quas celebráre debétis tempóribus suis. Lev 23 5 Mense primo, quartadécima die mensis ad vésperum, Phase Dómini est: Lev 23 6 et quintadécima die mensis huius, solémnitas azymórum Dómini est. Septem diébus ázyma comedétis. Lev 23 7 Dies primus erit vobis celebérrimus, sanctúsque: omne opus servíle non faciétis in eo, Lev 23 8 sed offerétis sacrifícium in igne Dómino septem diébus. Dies autem séptimus erit celébrior et sánctior: nullúmque servíle opus faciétis in eo. Lev 23 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 23 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulos spicárum, primítias messis vestræ, ad sacerdótem: Lev 23 11 qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum. Lev 23 12 Atque in eódem die quo manípulus consecrátur, cædétur agnus immaculátus annículus in holocáustum Dómini. Lev 23 13 Et libaménta offeréntur cum eo, duæ décimæ símilæ conspérsæ óleo in incénsum Dómini, odorémque suavíssimum: liba quoque vini, quarta pars hin. Lev 23 14 Panem, et poléntam, et pultes non comedétis ex ségete, usque ad diem qua offerétis ex ea Deo vestro. Præcéptum est sempitérnum in generatiónibus, cunctísque habitáculis vestris. Lev 23 15 Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum primitiárum, septem hebdómadas plenas, Lev 23 16 usque ad álteram diem expletiónis hebdómadæ séptimæ, id est, quinquagínta dies: et sic offerétis sacrifícium novum Dómino Lev 23 17 ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis símilæ fermentátæ, quos coquétis in primítias Dómini. Lev 23 18 Offeretísque cum pánibus septem agnos immaculátos annículos, et vítulum de arménto unum, et aríetes duos, et erunt in holocáustum cum libaméntis suis, in odórem suavíssimum Dómini. Lev 23 19 Faciétis et hircum pro peccáto, duósque agnos annículos hóstias pacificórum. Lev 23 20 Cumque eleváverit eos sacérdos cum pánibus primitiárum coram Dómino, cedent in usum eius. Lev 23 21 Et vocábitis hunc diem celebérrimum, atque sanctíssimum: omne opus servíle non faciétis in eo. Legítimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis, et generatiónibus vestris. Lev 23 22 Postquam autem messuéritis ségetem terræ vestræ, nec secábitis eam usque ad solum, nec remanéntes spicas colligétis: sed paupéribus et peregrínis dimittétis eas. Ego sum Dóminus Deus vester. Lev 23 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 23 24 Lóquere fíliis Israël: Mense séptimo, prima die mensis, erit vobis sábbatum, memoriále, clangéntibus tubis, et vocábitur sanctum: Lev 23 25 omne opus servíle non faciétis in eo, et offerétis holocáustum Dómino. Lev 23 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 23 27 Décimo die mensis huius séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino. Lev 23 28 Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi huius: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus Deus vester. Lev 23 29 Omnis ánima, quæ afflícta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis: Lev 23 30 et quæ óperis quíppiam fécerit, delébo eam de pópulo suo. Lev 23 31 Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus, et habitatiónibus vestris. Lev 23 32 Sábbatum requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra. Lev 23 33 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 23 34 Lóquere fíliis Israël: A quintodécimo die mensis huius séptimi, erunt fériæ tabernaculórum septem diébus Dómino. Lev 23 35 Dies primus vocábitur celebérrimus atque sanctíssimus: omne opus servíle non faciétis in eo. Lev 23 36 Et septem diébus offerétis holocáusta Dómino. Dies quoque octávus erit celebérrimus, atque sanctíssimus, et offerétis holocáustum Dómino: est enim cœtus atque colléctæ: omne opus servíle non faciétis in eo. Lev 23 37 Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis celebérrimas atque sanctíssimas, offeretísque in eis oblatiónes Dómino, holocáusta et libaménta iuxta ritum uniuscuiúsque diéi: Lev 23 38 excéptis sábbatis Dómini, donísque vestris, et quæ offerétis ex voto, vel quæ sponte tribuétis Dómino. Lev 23 39 A quintodécimo ergo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis férias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est, réquies. Lev 23 40 Sumetísque vobis die primo fructus árboris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabímini coram Dómino Deo vestro. Lev 23 41 Celebrabitísque solemnitátem eius septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis, Lev 23 42 et habitábitis in umbráculis septem diébus: omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis, Lev 23 43 ut discant pósteri vestri quod in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester. Lev 23 44 Locutúsque est Móyses super solemnitátibus Dómini ad fílios Israël. Lev 24 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 24 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut áfferant tibi óleum de olívis puríssimum, ac lúcidum, ad concinnándas lucérnas iúgiter, Lev 24 3 extra velum testimónii in tabernáculo fœ́deris. Ponétque eas Aaron a véspere usque ad mane coram Dómino, cultu ritúque perpétuo in generatiónibus vestris. Lev 24 4 Super candelábrum mundíssimum ponéntur semper in conspéctu Dómini. Lev 24 5 Accípies quoque símilam, et coques ex ea duódecim panes, qui sínguli habébunt duas décimas: Lev 24 6 quorum senos altrínsecus super mensam puríssimam coram Dómino státues: Lev 24 7 et pones super eos thus lucidíssimum, ut sit panis in moniméntum oblatiónis Dómini. Lev 24 8 Per síngula sábbata mutabúntur coram Dómino suscépti a fíliis Israël fœ́dere sempitérno: Lev 24 9 erúntque Aaron et filiórum eius, ut cómedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctórum est de sacrifíciis Dómini iure perpétuo. Lev 24 10 Ecce autem egréssus fílius mulíeris Israëlítidis, quem pepérerat de viro Ægýptio inter fílios Israël, iurgátus est in castris cum viro Israëlíta. Lev 24 11 Cumque blasphemásset nomen, et maledixísset ei, addúctus est ad Móysen. (Vocabátur autem mater eius Salúmith, fília Dabri de tribu Dan.) Lev 24 12 Miserúntque eum in cárcerem, donec nossent quid iubéret Dóminus. Lev 24 13 Qui locútus est ad Móysen, Lev 24 14 dicens: Educ blasphémum extra castra, et ponant omnes qui audiérunt, manus suas super caput eius, et lápidet eum pópulus univérsus. Lev 24 15 Et ad fílios Israël loquéris: Homo, qui maledíxerit Deo suo, portábit peccátum suum: Lev 24 16 et qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur: lapídibus ópprimet eum omnis multitúdo, sive ille civis, sive peregrínus fúerit. Qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur. Lev 24 17 Qui percússerit, et occíderit hóminem, morte moriátur. Lev 24 18 Qui percússerit ánimal, reddet vicárium, id est, ánimam pro ánima. Lev 24 19 Qui irrogáverit máculam cuílibet cívium suórum, sicut fecit, sic fiet ei: Lev 24 20 fractúram pro fractúra, óculum pro óculo, dentem pro dente restítuet: qualem inflíxerit máculam, talem sustinére cogétur. Lev 24 21 Qui percússerit iuméntum, reddet áliud. Qui percússerit hóminem, puniétur. Lev 24 22 Æquum iudícium sit inter vos, sive peregrínus, sive civis peccáverit: quia ego sum Dóminus Deus vester. Lev 24 23 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et eduxérunt eum, qui blasphemáverat, extra castra, ac lapídibus oppressérunt. Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi. Lev 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in monte Sínai, dicens: Lev 25 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando ingréssi fuéritis terram quam ego dabo vobis, sabbatízes sábbatum Dómino. Lev 25 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putábis víneam tuam, colligésque fructus eius: Lev 25 4 séptimo autem anno sábbatum erit terræ, requietiónis Dómini: agrum non seres, et víneam non putábis. Lev 25 5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiárum tuárum non cólliges quasi vindémiam: annus enim requietiónis terræ est: Lev 25 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancíllæ et mercenário tuo, et ádvenæ qui peregrinántur apud te: Lev 25 7 iuméntis tuis et pecóribus, ómnia quæ nascúntur præbébunt cibum. Lev 25 8 Numerábis quoque tibi septem hebdómadas annórum, id est, sépties septem, quæ simul fáciunt annos quadragínta novem: Lev 25 9 et clanges búccina mense séptimo, décima die mensis, propitiatiónis témpore, in univérsa terra vestra. Lev 25 10 Sanctificabísque annum quinquagésimum, et vocábis remissiónem cunctis habitatóribus terræ tuæ: ipse est enim iubilǽus. Revertétur homo ad possessiónem suam, et unusquísque rédiet ad famíliam prístinam: Lev 25 11 quia iubilǽus est, et quinquagésimus annus. Non serétis neque metétis sponte in agro nascéntia, et primítias vindémiæ non colligétis, Lev 25 12 ob sanctificatiónem iubilǽi: sed statim obláta comedétis. Lev 25 13 Anno iubilǽi, rédient omnes ad possessiónes suas. Lev 25 14 Quando vendes quíppiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contrístes fratrem tuum, sed iuxta númerum annórum iubilǽi emes ab eo, Lev 25 15 et iuxta supputatiónem frugum vendet tibi. Lev 25 16 Quanto plures anni remánserint post iubilǽum, tanto crescet et prétium: et quanto minus témporis numeráveris, tanto minóris et émptio constábit: tempus enim frugum vendet tibi. Lev 25 17 Nolíte afflígere contribúles vestros, sed tímeat unusquísque Deum suum, quia ego Dóminus Deus vester. Lev 25 18 Fácite præcépta mea, et iudícia custodíte, et impléte ea: ut habitáre possítis in terra absque ullo pavóre, Lev 25 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescámini usque ad saturitátem, nullíus ímpetum formidántes. Lev 25 20 Quod si dixéritis: Quid comedémus anno séptimo, si non sevérimus, neque collegérimus fruges nostras? Lev 25 21 dabo benedictiónem meam vobis anno sexto, et fáciet fructus trium annórum: Lev 25 22 seretísque anno octávo, et comedétis véteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascántur, edétis vétera. Lev 25 23 Terra quoque non vendétur in perpétuum, quia mea est, et vos ádvenæ et colóni mei estis: Lev 25 24 unde cuncta régio possessiónis vestræ sub redemptiónis conditióne vendétur. Lev 25 25 Si attenuátus frater tuus vendíderit possessiúnculam suam, et volúerit propínquus eius, potest redímere quod ille vendíderat. Lev 25 26 Sin autem non habúerit próximum, et ipse prétium ad rediméndum potúerit inveníre, Lev 25 27 computabúntur fructus ex eo témpore quo véndidit: et quod réliquum est, reddet emptóri, sicque recípiet possessiónem suam. Lev 25 28 Quod si non invénerit manus eius ut reddat prétium, habébit emptor quod émerat, usque ad annum iubilǽum. In ipso enim omnis vendítio redíbit ad dóminum et ad possessórem prístinum. Lev 25 29 Qui vendíderit domum intra urbis muros, habébit licéntiam rediméndi, donec unus impleátur annus. Lev 25 30 Si non redémerit, et anni círculus fúerit evolútus, emptor possidébit eam, et pósteri eius in perpétuum, et rédimi non póterit, étiam in iubilǽo. Lev 25 31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrórum iure vendétur: si ante redémpta non fúerit, in iubilǽo revertétur ad dóminum. Lev 25 32 Ædes Levitárum quæ in úrbibus sunt, semper possunt rédimi: Lev 25 33 si redémptæ non fúerint, in iubilǽo reverténtur ad dóminos, quia domus úrbium Levitárum pro possessiónibus sunt inter fílios Israël. Lev 25 34 Suburbána autem eórum non véneant, quia posséssio sempitérna est. Lev 25 35 Si attenuátus fúerit frater tuus, et infírmus manu, et suscéperis eum quasi ádvenam et peregrínum, et víxerit tecum, Lev 25 36 ne accípias usúras ab eo, nec ámplius quam dedísti: time Deum tuum, ut vívere possit frater tuus apud te. Lev 25 37 Pecúniam tuam non dabis ei ad usúram, et frugum superabundántiam non éxiges. Lev 25 38 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut darem vobis terram Chánaan, et essem vester Deus. Lev 25 39 Si paupertáte compúlsus vendíderit se tibi frater tuus, non eum ópprimes servitúte famulórum, Lev 25 40 sed quasi mercenárius et colónus erit: usque ad annum iubilǽum operábitur apud te, Lev 25 41 et póstea egrediétur cum líberis suis, et revertétur ad cognatiónem et ad possessiónem patrum suórum. Lev 25 42 Mei enim servi sunt, et ego edúxi eos de terra Ægýpti: non véneant conditióne servórum: Lev 25 43 ne afflígas eum per poténtiam, sed metúito Deum tuum. Lev 25 44 Servus et ancílla sint vobis de natiónibus quæ in circúitu vestro sunt: Lev 25 45 et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, vel qui ex his nati fúerint in terra vestra, hos habébitis fámulos: Lev 25 46 et hereditário iure transmittétis ad pósteros, ac possidébitis in ætérnum: fratres autem vestros fílios Israël ne opprimátis per poténtiam. Lev 25 47 Si invalúerit apud vos manus ádvenæ atque peregríni, et attenuátus frater tuus vendíderit se ei, aut cuíquam de stirpe eius: Lev 25 48 post venditiónem potest rédimi. Qui volúerit ex frátribus suis, rédimet eum, Lev 25 49 et pátruus, et patruélis, et consanguíneus, et affínis. Sin autem et ipse potúerit, rédimet se, Lev 25 50 supputátis dumtáxat annis a témpore venditiónis suæ usque ad annum iubilǽum: et pecúnia, qua vénditus fúerat, iuxta annórum númerum, et ratiónem mercenárii supputáta. Lev 25 51 Si plures fúerint anni qui rémanent usque ad iubilǽum, secúndum hos reddet et prétium: Lev 25 52 si pauci, ponet ratiónem cum eo iuxta annórum númerum, et reddet emptóri quod réliquum est annórum, Lev 25 53 quibus ante servívit mercédibus imputátis: non afflíget eum violénter in conspéctu tuo. Lev 25 54 Quod si per hæc rédimi non potúerit, anno iubilǽo egrediétur cum líberis suis. Lev 25 55 Mei enim sunt servi fílii Israël, quos edúxi de terra Ægýpti. Lev 26 1 Ego Dóminus Deus vester: non faciétis vobis idólum, et scúlptile, nec títulos erigétis, nec insígnem lápidem ponétis in terra vestra, ut adorétis eum. Ego enim sum Dóminus Deus vester. Lev 26 2 Custodíte sábbata mea, et pavéte ad sanctuárium meum. Ego Dóminus. Lev 26 3 Si in præcéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis, et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis, Lev 26 4 et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur. Lev 26 5 Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra. Lev 26 6 Dabo pacem in fínibus vestris: dormiétis, et non erit qui extérreat. Auferam malas béstias, et gládius non transíbit términos vestros. Lev 26 7 Persequémini inimícos vestros, et córruent coram vobis. Lev 26 8 Persequéntur quinque de vestris centum aliénos, et centum de vobis decem míllia: cadent inimíci vestri gládio in conspéctu vestro. Lev 26 9 Respíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum. Lev 26 10 Comedétis vetustíssima véterum, et vétera novis superveniéntibus proiciétis. Lev 26 11 Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abíciet vos ánima mea. Lev 26 12 Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus. Lev 26 13 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægyptiórum, ne servirétis eis: et qui confrégi caténas cervícum vestrárum, ut incederétis erécti. Lev 26 14 Quod si non audiéritis me, nec fecéritis ómnia mandáta mea, Lev 26 15 si sprevéritis leges meas, et iudícia mea contempséritis, ut non faciátis ea quæ a me constitúta sunt, et ad írritum perducátis pactum meum: Lev 26 16 ego quoque hæc fáciam vobis: visitábo vos velóciter in egestáte, et ardóre, qui confíciat óculos vestros, et consúmat ánimas vestras. Frustra serétis seméntem, quæ ab hóstibus devorábitur. Lev 26 17 Ponam fáciem meam contra vos, et corruétis coram hóstibus vestris, et subiciémini his qui odérunt vos: fugiétis, némine persequénte. Lev 26 18 Sin autem nec sic obediéritis mihi, addam correptiónes vestras séptuplum propter peccáta vestra, Lev 26 19 et cónteram supérbiam durítiæ vestræ. Dabóque vobis cælum désuper sicut ferrum, et terram ǽneam. Lev 26 20 Consumétur incássum labor vester, non próferet terra germen, nec árbores poma præbébunt. Lev 26 21 Si ambulavéritis ex advérso mihi, nec voluéritis audíre me, addam plagas vestras in séptuplum propter peccáta vestra: Lev 26 22 immittámque in vos béstias agri, quæ consúmant vos, et pécora vestra, et ad paucitátem cuncta rédigant, desertǽque fiant viæ vestræ. Lev 26 23 Quod si nec sic voluéritis recípere disciplínam, sed ambulavéritis ex advérso mihi: Lev 26 24 ego quoque contra vos advérsus incédam, et percútiam vos sépties propter peccáta vestra, Lev 26 25 inducámque super vos gládium ultórem fœ́deris mei. Cumque confugéritis in urbes, mittam pestiléntiam in médio vestri, et tradémini in mánibus hóstium, Lev 26 26 postquam confrégero báculum panis vestri: ita ut decem mulíeres in uno clíbano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedétis, et non saturabímini. Lev 26 27 Sin autem nec per hæc audiéritis me, sed ambulavéritis contra me: Lev 26 28 et ego incédam advérsus vos in furóre contrário, et corrípiam vos septem plagis propter peccáta vestra: Lev 26 29 ita ut comedátis carnes filiórum vestrórum et filiárum vestrárum. Lev 26 30 Déstruam excélsa vestra, et simulácra confríngam. Cadétis inter ruínas idolórum vestrórum, et abominábitur vos ánima mea, Lev 26 31 in tantum ut urbes vestras rédigam in solitúdinem, et desérta fáciam sanctuária vestra, nec recípiam ultra odórem suavíssimum. Lev 26 32 Disperdámque terram vestram, et stupébunt super ea inimíci vestri, cum habitatóres illíus fúerint. Lev 26 33 Vos autem dispérgam in gentes, et evaginábo post vos gládium, erítque terra vestra desérta, et civitátes vestræ dírutæ. Lev 26 34 Tunc placébunt terræ sábbata sua cunctis diébus solitúdinis suæ: quando fuéritis Lev 26 35 in terra hostíli, sabbatizábit, et requiéscet in sábbatis solitúdinis suæ, eo quod non requiéverit in sábbatis vestris quando habitabátis in ea. Lev 26 36 Et qui de vobis remánserint, dabo pavórem in córdibus eórum in regiónibus hóstium, terrébit eos sónitus fólii volántis, et ita fúgient quasi gládium: cadent, nullo persequénte, Lev 26 37 et córruent sínguli super fratres suos, quasi bella fugiéntes, nemo vestrum inimícis audébit resístere. Lev 26 38 Períbitis inter gentes, et hostílis vos terra consúmet. Lev 26 39 Quod si et de iis áliqui remánserint, tabéscent in iniquitátibus suis, in terra inimicórum suórum, et propter peccáta patrum suórum et sua affligéntur: Lev 26 40 donec confiteántur iniquitátes suas, et maiórum suórum, quibus prævaricáti sunt in me, et ambulavérunt ex advérso mihi. Lev 26 41 Ambulábo ígitur et ego contra eos, et indúcam illos in terram hostílem, donec erubéscat incircumcísa mens eórum: tunc orábunt pro impietátibus suis. Lev 26 42 Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi cum Iacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: Lev 26 43 quæ cum relícta fúerit ab eis, complacébit sibi in sábbatis suis, pátiens solitúdinem propter illos. Ipsi vero rogábunt pro peccátis suis, eo quod abiécerint iudícia mea, et leges meas despéxerint. Lev 26 44 Et tamen étiam cum essent in terra hostíli, non pénitus abiéci eos, neque sic despéxi ut consumeréntur, et írritum fácerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dóminus Deus eórum, Lev 26 45 et recordábor fœ́deris mei prístini, quando edúxi eos de terra Ægýpti in conspéctu géntium, ut essem Deus eórum. Ego Dóminus. Hæc sunt iudícia atque præcépta et leges quas dedit Dóminus inter se et fílios Israël in monte Sínai per manum Móysi. Lev 27 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Lev 27 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fécerit, et spopónderit Deo ánimam suam, sub æstimatióne dabit prétium. Lev 27 3 Si fúerit másculus a vigésimo anno usque ad sexagésimum annum, dabit quinquagínta siclos argénti ad mensúram sanctuárii: Lev 27 4 si múlier, trigínta. Lev 27 5 A quinto autem anno usque ad vigésimum, másculus dabit vigínti siclos: fémina, decem. Lev 27 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro másculo dabúntur quinque sicli: pro fémina, tres. Lev 27 7 Sexagenárius et ultra másculus dabit quíndecim siclos: fémina, decem. Lev 27 8 Si pauper fúerit, et æstimatiónem réddere non valébit, stabit coram sacerdóte: et quantum ille æstimáverit, et víderit eum posse réddere, tantum dabit. Lev 27 9 Animal autem, quod immolári potest Dómino, si quis vóverit, sanctum erit, Lev 27 10 et mutári non póterit, id est, nec mélius malo, nec peius bono: quod si mutáverit, et ipsum quod mutátum est, et illud pro quo mutátum est, consecrátum erit Dómino. Lev 27 11 Animal immúndum, quod immolári Dómino non potest, si quis vóverit, adducétur ante sacerdótem: Lev 27 12 qui iúdicans utrum bonum an malum sit, státuet prétium. Lev 27 13 Quod si dare volúerit is qui offert, addet supra æstimatiónem quintam partem. Lev 27 14 Homo si vóverit domum suam, et sanctificáverit Dómino, considerábit eam sacérdos utrum bona an mala sit, et iuxta prétium, quod ab eo fúerit constitútum, venundábitur: Lev 27 15 sin autem ille qui vóverat, volúerit redímere eam, dabit quintam partem æstimatiónis supra, et habébit domum. Lev 27 16 Quod si agrum possessiónis suæ vóverit, et consecráverit Dómino, iuxta mensúram seméntis æstimábitur prétium: si trigínta módiis hórdei séritur terra, quinquagínta siclis venundétur argénti. Lev 27 17 Si statim ab anno incipiéntis iubilǽi vóverit agrum, quanto valére potest, tanto æstimábitur. Lev 27 18 Sin autem post aliquántum témporis, supputábit sacérdos pecúniam iuxta annórum, qui réliqui sunt, númerum usque ad iubilǽum, et detrahétur ex prétio. Lev 27 19 Quod si volúerit redímere agrum ille qui vóverat, addet quintam partem æstimátæ pecúniæ, et possidébit eum. Lev 27 20 Sin autem nolúerit redímere, sed álteri cuílibet fúerit venúndatus, ultra eum qui vóverat redímere non póterit. Lev 27 21 Quia cum iubilǽi vénerit dies, sanctificátus erit Dómino, et posséssio consecráta ad ius pértinet sacerdótum. Lev 27 22 Si ager emptus est, et non de possessióne maiórum sanctificátus fúerit Dómino, Lev 27 23 supputábit sacérdos iuxta annórum númerum usque ad iubilǽum, prétium: et dabit ille qui vóverat eum, Dómino. Lev 27 24 In iubilǽo autem revertétur ad priórem dóminum, qui vendíderat eum, et habúerat in sorte possessiónis suæ. Lev 27 25 Omnis æstimátio siclo sanctuárii ponderábitur. Siclus vigínti óbolos habet. Lev 27 26 Primogénita, quæ ad Dóminum pértinent, nemo sanctificáre póterit et vovére: sive bos, sive ovis fúerit, Dómini sunt. Lev 27 27 Quod si immúndum est ánimal, rédimet qui óbtulit, iuxta æstimatiónem tuam, et addet quintam partem prétii: si redímere nolúerit, vendétur álteri quantocúmque a te fúerit æstimátum. Lev 27 28 Omne quod Dómino consecrátur, sive homo fúerit, sive ánimal, sive ager, non vendétur, nec rédimi póterit. Quidquid semel fúerit consecrátum, Sanctum sanctórum erit Dómino: Lev 27 29 et omnis consecrátio, quæ offértur ab hómine, non redimétur, sed morte moriétur. Lev 27 30 Omnes décimæ terræ, sive de frúgibus, sive de pomis árborum, Dómini sunt, et illi sanctificántur. Lev 27 31 Si quis autem volúerit redímere décimas suas, addet quintam partem eárum. Lev 27 32 Omnium decimárum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastóris virga tránseunt, quidquid décimum vénerit, sanctificábitur Dómino. Lev 27 33 Non eligétur nec bonum nec malum, nec áltero commutábitur, si quis mutáverit: et quod mutátum est, et pro quo mutátum est, sanctificábitur Dómino, et non redimétur. Lev 27 34 Hæc sunt præcépta, quæ mandávit Dóminus Móysi ad fílios Israël in monte Sínai. Num 1 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai in tabernáculo fœ́deris, prima die mensis secúndi, anno áltero egressiónis eórum ex Ægýpto, dicens: Num 1 2 Tóllite summam univérsæ congregatiónis filiórum Israël per cognatiónes et domos suas, et nómina singulórum, quidquid sexus est masculíni Num 1 3 a vigésimo anno et supra, ómnium virórum fórtium ex Israël, et numerábitis eos per turmas suas, tu et Aaron. Num 1 4 Erúntque vobíscum príncipes tríbuum ac domórum in cognatiónibus suis, Num 1 5 quorum ista sunt nómina: de Ruben, Elisur, fílius Sédeur: Num 1 6 de Símeon, Salámiel fílius Surisáddai: Num 1 7 de Iuda, Nahásson fílius Amínadab: Num 1 8 de Issachar, Nathánaël fílius Suar: Num 1 9 de Zábulon, Eliab fílius Helon: Num 1 10 filiórum autem Ioseph, de Ephraim, Elísama fílius Ammiud: de Manásse, Gamáliel fílius Phadássur: Num 1 11 de Béniamin, Abidan fílius Gedeónis: Num 1 12 de Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai: Num 1 13 de Aser, Phégiel fílius Ochran: Num 1 14 de Gad, Elíasaph fílius Duel: Num 1 15 de Néphthali, Ahíra fílius Enan. Num 1 16 Hi nobilíssimi príncipes multitúdinis per tribus et cognatiónes suas, et cápita exércitus Israël, Num 1 17 quos tulérunt Móyses et Aaron cum omni vulgi multitúdine: Num 1 18 et congregavérunt primo die mensis secúndi, recenséntes eos per cognatiónes, et domos, ac famílias, et cápita, et nómina singulórum a vigésimo anno et supra, Num 1 19 sicut præcéperat Dóminus Móysi. Numeratíque sunt in desérto Sínai. Num 1 20 De Ruben primogénito Israélis per generatiónes et famílias ac domos suas, et nómina cápitum singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum, Num 1 21 quadragínta sex míllia quingénti. Num 1 22 De fíliis Símeon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina et cápita singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum, Num 1 23 quinquagínta novem míllia trecénti. Num 1 24 De fíliis Gad per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui ad bella procéderent, Num 1 25 quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta. Num 1 26 De fíliis Iuda per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 27 recensíti sunt septuagínta quátuor míllia sexcénti. Num 1 28 De fíliis Issachar, per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui ad bella procéderent, Num 1 29 recensíti sunt quinquagínta quátuor míllia quadringénti. Num 1 30 De fíliis Zábulon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 31 quinquagínta septem míllia quadringénti. Num 1 32 De fíliis Ioseph, filiórum Ephraim per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 33 quadragínta míllia quingénti. Num 1 34 Porro filiórum Manásse per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 35 trigínta duo míllia ducénti. Num 1 36 De fíliis Béniamin per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 37 trigínta quinque míllia quadringénti. Num 1 38 De fíliis Dan per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 39 sexagínta duo míllia septingénti. Num 1 40 De fíliis Aser per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 41 quadragínta míllia et mille quingénti. Num 1 42 De fíliis Néphthali per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere, Num 1 43 quinquagínta tria míllia quadringénti. Num 1 44 Hi sunt, quos numeravérunt Móyses et Aaron, et duódecim príncipes Israël, síngulos per domos cognatiónum suárum. Num 1 45 Fuerúntque omnis númerus filiórum Israël per domos et famílias suas a vigésimo anno et supra, qui póterant ad bella procédere, Num 1 46 sexcénta tria míllia virórum quingénti quinquagínta. Num 1 47 Levítæ autem in tribu familiárum suárum non sunt numeráti cum eis. Num 1 48 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 1 49 Tribum Levi noli numeráre, neque pones summam eórum cum fíliis Israël: Num 1 50 sed constítue eos super tabernáculum testimónii et cuncta vasa eius, et quidquid ad cæremónias pértinet. Ipsi portábunt tabernáculum et ómnia utensília eius: et erunt in ministério, ac per gyrum tabernáculi metabúntur. Num 1 51 Cum proficiscéndum fúerit, depónent Levítæ tabernáculum: cum castrametándum, érigent. Quisquis externórum accésserit, occidétur. Num 1 52 Metabúntur autem castra fílii Israël unusquísque per turmas et cúneos atque exércitum suum. Num 1 53 Porro Levítæ per gyrum tabernáculi figent tentória, ne fiat indignátio super multitúdinem filiórum Israël, et excubábunt in custódiis tabernáculi testimónii. Num 1 54 Fecérunt ergo fílii Israël iuxta ómnia quæ præcéperat Dóminus Móysi. Num 2 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Num 2 2 Sínguli per turmas, signa, atque vexílla, et domos cognatiónum suárum, castrametabúntur fílii Israël, per gyrum tabernáculi fœ́deris. Num 2 3 Ad oriéntem Iudas figet tentória per turmas exércitus sui: erítque princeps filiórum eius Nahásson fílius Amínadab. Num 2 4 Et omnis de stirpe eius summa pugnántium, septuagínta quátuor míllia sexcénti. Num 2 5 Iuxta eum castrametáti sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathánaël fílius Suar. Num 2 6 Et omnis númerus pugnatórum eius quinquagínta quátuor míllia quadringénti. Num 2 7 In tribu Zábulon princeps fuit Eliab fílius Helon. Num 2 8 Omnis de stirpe eius exércitus pugnatórum, quinquagínta septem míllia quadringénti. Num 2 9 Univérsi qui in castris Iudæ enumeráti sunt, fuérunt centum octogínta sex míllia quadringénti: et per turmas suas primi egrediéntur. Num 2 10 In castris filiórum Ruben ad meridiánam plagam erit princeps Elisur fílius Sédeur. Num 2 11 Et cunctus exércitus pugnatórum eius qui numeráti sunt, quadragínta sex míllia quingénti. Num 2 12 Iuxta eum castrametáti sunt de tribu Símeon: quorum princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai. Num 2 13 Et cunctus exércitus pugnatórum eius qui numeráti sunt, quinquagínta novem míllia trecénti. Num 2 14 In tribu Gad princeps fuit Elíasaph fílius Duel. Num 2 15 Et cunctus exércitus pugnatórum eius, qui numeráti sunt, quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta. Num 2 16 Omnes qui recensíti sunt in castris Ruben, centum quinquagínta míllia et mille quadringénti quinquagínta per turmas suas: in secúndo loco proficiscéntur. Num 2 17 Levábitur autem tabernáculum testimónii per offícia Levitárum, et turmas eórum: quómodo erigétur, ita et deponétur. Sínguli per loca et órdines suos proficiscéntur. Num 2 18 Ad occidentálem plagam erunt castra filiórum Ephraim, quorum princeps fuit Elísama fílius Ammiud. Num 2 19 Cunctus exércitus pugnatórum eius, qui numeráti sunt, quadragínta míllia quingénti. Num 2 20 Et cum eis tribus filiórum Manásse, quorum princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur. Num 2 21 Cunctúsque exércitus pugnatórum eius, qui numeráti sunt, trigínta duo míllia ducénti. Num 2 22 In tribu filiórum Béniamin princeps fuit Abidan fílius Gedeónis. Num 2 23 Et cunctus exércitus pugnatórum eius, qui recensíti sunt, trigínta quinque míllia quadringénti. Num 2 24 Omnes qui numeráti sunt in castris Ephraim, centum octo míllia centum per turmas suas: tértii proficiscéntur. Num 2 25 Ad aquilónis partem castrametáti sunt fílii Dan: quorum princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai. Num 2 26 Cunctus exércitus pugnatórum eius, qui numeráti sunt, sexagínta duo míllia septingénti. Num 2 27 Iuxta eum fixére tentória de tribu Aser: quorum princeps fuit Phégiel fílius Ochran. Num 2 28 Cunctus exércitus pugnatórum eius, qui numeráti sunt, quadragínta míllia et mille quingénti. Num 2 29 De tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan. Num 2 30 Cunctus exércitus pugnatórum eius, quinquagínta tria míllia quadringénti. Num 2 31 Omnes qui numeráti sunt in castris Dan, fuérunt centum quinquagínta septem míllia sexcénti: et novíssimi proficiscéntur. Num 2 32 Hic númerus filiórum Israël, per domos cognatiónum suárum et turmas divísi exércitus, sexcénta tria míllia quingénti quinquagínta. Num 2 33 Levítæ autem non sunt numeráti inter fílios Israël: sic enim præcéperat Dóminus Móysi. Num 2 34 Fecerúntque fílii Israël iuxta ómnia quæ mandáverat Dóminus. Castrametáti sunt per turmas suas, et profécti per famílias ac domos patrum suórum. Num 3 1 Hæ sunt generatiónes Aaron et Móysi in die qua locútus est Dóminus ad Móysen in monte Sínai. Num 3 2 Et hæc nómina filiórum Aaron: primogénitus eius Nadab, deínde Abiu, et Eleázar, et Ithamar. Num 3 3 Hæc nómina filiórum Aaron sacerdótum qui uncti sunt, et quorum replétæ et consecrátæ manus ut sacerdótio fungeréntur. Num 3 4 Mórtui sunt enim Nadab et Abiu cum offérrent ignem aliénum in conspéctu Dómini in desérto Sínai, absque líberis: functíque sunt sacerdótio Eleázar et Ithamar coram Aaron patre suo. Num 3 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 3 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspéctu Aaron sacerdótis ut minístrent ei, et éxcubent, Num 3 7 et obsérvent quidquid ad cultum pértinet multitúdinis coram tabernáculo testimónii, Num 3 8 et custódiant vasa tabernáculi, serviéntes in ministério eius. Num 3 9 Dabísque dono Levítas Num 3 10 Aaron et fíliis eius, quibus tráditi sunt a fíliis Israël. Aaron autem et fílios eius constítues super cultum sacerdótii. Extérnus, qui ad ministrándum accésserit, moriétur. Num 3 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 3 12 Ego tuli Levítas a fíliis Israël pro omni primogénito, qui áperit vulvam in fíliis Israël, erúntque Levítæ mei. Num 3 13 Meum est enim omne primogénitum: ex quo percússi primogénitos in terra Ægýpti, sanctificávi mihi quidquid primum náscitur in Israël: ab hómine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dóminus. Num 3 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai, dicens: Num 3 15 Númera fílios Levi per domos patrum suórum et famílias, omnem másculum ab uno mense et supra. Num 3 16 Numerávit Móyses, ut præcéperat Dóminus, Num 3 17 et invénti sunt fílii Levi per nómina sua, Gerson et Caath et Merári. Num 3 18 Fílii Gerson: Lebni et Sémei. Num 3 19 Fílii Caath: Amram et Iésaar, Hebron et Oziel. Num 3 20 Fílii Merári: Móholi et Musi. Num 3 21 De Gerson fuére famíliæ duæ, Lebnítica, et Semeítica: Num 3 22 quarum numerátus est pópulus sexus masculíni ab uno mense et supra, septem míllia quingénti. Num 3 23 Hi post tabernáculum metabúntur ad occidéntem, Num 3 24 sub príncipe Elíasaph fílio Lael. Num 3 25 Et habébunt excúbias in tabernáculo fœ́deris, Num 3 26 ipsum tabernáculum et operiméntum eius, tentórium quod tráhitur ante fores tecti fœ́deris, et cortínas átrii: tentórium quoque quod appénditur in intróitu átrii tabernáculi, et quidquid ad ritum altáris pértinet, funes tabernáculi et ómnia utensília eius. Num 3 27 Cognátio Caath habébit pópulos Amramítas et Iesaarítas et Hebronítas et Ozielítas. Hæ sunt famíliæ Caathitárum recensítæ per nómina sua. Num 3 28 Omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, octo míllia sexcénti habébunt excúbias sanctuárii, Num 3 29 et castrametabúntur ad meridiánam plagam. Num 3 30 Princépsque eórum erit Elísaphan fílius Oziel: Num 3 31 et custódient arcam, mensámque et candelábrum, altária et vasa sanctuárii, in quibus ministrátur, et velum, cunctámque huiuscémodi supelléctilem. Num 3 32 Princeps autem príncipum Levitárum Eleázar fílius Aaron sacerdótis, erit super excubitóres custódiæ sanctuárii. Num 3 33 At vero de Merári erunt pópuli Moholítæ et Musítæ recensíti per nómina sua: Num 3 34 omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, sex míllia ducénti. Num 3 35 Princeps eórum Súriel fílius Abiháiel: in plaga septentrionáli castrametabúntur. Num 3 36 Erunt sub custódia eórum tábulæ tabernáculi et vectes, et colúmnæ ac bases eárum, et ómnia quæ ad cultum huiuscémodi pértinent: Num 3 37 columnǽque átrii per circúitum cum básibus suis, et paxílli cum fúnibus. Num 3 38 Castrametabúntur ante tabernáculum fœ́deris, id est, ad orientálem plagam, Móyses et Aaron cum fíliis suis, habéntes custódiam sanctuárii in médio filiórum Israël. Quisquis aliénus accésserit, moriétur. Num 3 39 Omnes Levítæ, quos numeravérunt Móyses et Aaron iuxta præcéptum Dómini per famílias suas in génere masculíno a mense uno et supra, fuérunt vigínti duo míllia. Num 3 40 Et ait Dóminus ad Móysen: Númera primogénitos sexus masculíni de fíliis Israël ab uno mense et supra, et habébis summam eórum. Num 3 41 Tollésque Levítas mihi pro omni primogénito filiórum Israël: ego sum Dóminus: et pécora eórum pro univérsis primogénitis pécorum filiórum Israël. Num 3 42 Recénsuit Móyses, sicut præcéperat Dóminus, primogénitos filiórum Israël: Num 3 43 et fuérunt másculi per nómina sua, a mense uno et supra, vigínti duo míllia ducénti septuagínta tres. Num 3 44 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 3 45 Tolle Levítas pro primogénitis filiórum Israël, et pécora Levitárum pro pecóribus eórum, erúntque Levítæ mei. Ego sum Dóminus. Num 3 46 In prétio autem ducentórum septuagínta trium, qui excédunt númerum Levitárum de primogénitis filiórum Israël, Num 3 47 accípies quinque siclos per síngula cápita ad mensúram sanctuárii (siclus habet vigínti óbolos): Num 3 48 dabísque pecúniam Aaron et fíliis eius prétium eórum qui supra sunt. Num 3 49 Tulit ígitur Móyses pecúniam eórum, qui fúerant ámplius, et quos redémerant a Levítis Num 3 50 pro primogénitis filiórum Israël, mille trecentórum sexagínta quinque siclórum iuxta pondus sanctuárii: Num 3 51 et dedit eam Aaron et fíliis eius iuxta verbum quod præcéperat sibi Dóminus. Num 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Num 4 2 Tolle summam filiórum Caath de médio Levitárum per domos et famílias suas, Num 4 3 a trigésimo anno et supra, usque ad quinquagésimum annum, ómnium qui ingrediúntur ut stent et minístrent in tabernáculo fœ́deris. Num 4 4 Hic est cultus filiórum Caath: tabernáculum fœ́deris, et Sanctum sanctórum Num 4 5 ingrediéntur Aaron et fílii eius, quando movénda sunt castra, et depónent velum quod pendet ante fores, involvéntque eo arcam testimónii, Num 4 6 et opérient rursum velámine ianthinárum péllium, extendéntque désuper pállium totum hyacínthinum, et indúcent vectes. Num 4 7 Mensam quoque propositiónis invólvent hyacínthino pállio, et ponent cum ea thuríbula et mortaríola, cýathos et cratéras ad liba fundénda: panes semper in ea erunt: Num 4 8 extendéntque désuper pállium coccíneum, quod rursum opérient velaménto ianthinárum péllium, et indúcent vectes. Num 4 9 Sument et pállium hyacínthinum, quo opérient candelábrum cum lucérnis et forcípibus suis et emunctóriis et cunctis vasis ólei, quæ ad concinnándas lucérnas necessária sunt: Num 4 10 et super ómnia ponent operiméntum ianthinárum péllium, et indúcent vectes. Num 4 11 Necnon et altáre áureum invólvent hyacínthino vestiménto, et exténdent désuper operiméntum ianthinárum péllium, inducéntque vectes. Num 4 12 Omnia vasa, quibus ministrátur in sanctuário, invólvent hyacínthino pállio, et exténdent désuper operiméntum ianthinárum péllium, inducéntque vectes. Num 4 13 Sed et altáre mundábunt cínere, et invólvent illud purpúreo vestiménto, Num 4 14 ponéntque cum eo ómnia vasa, quibus in ministério eius utúntur, id est, ígnium receptácula, fuscínulas ac tridéntes, uncínos et batílla. Cuncta vasa altáris opérient simul velámine ianthinárum péllium, et indúcent vectes. Num 4 15 Cumque invólverint Aaron et fílii eius sanctuárium et ómnia vasa eius in commotióne castrórum, tunc intrábunt fílii Caath ut portent involúta: et non tangent vasa sanctuárii, ne moriántur. Ista sunt ónera filiórum Caath in tabernáculo fœ́deris: Num 4 16 super quos erit Eleázar fílius Aaron sacerdótis, ad cuius curam pértinet óleum ad concinnándas lucérnas, et compositiónis incénsum, et sacrifícium, quod semper offértur, et óleum unctiónis, et quidquid ad cultum tabernáculi pértinet, omniúmque vasórum, quæ in sanctuário sunt. Num 4 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Num 4 18 Nolíte pérdere pópulum Caath de médio Levitárum: Num 4 19 sed hoc fácite eis, ut vivant, et non moriántur, si tetígerint Sancta sanctórum. Aaron et fílii eius intrábunt, ipsíque dispónent ópera singulórum, et dívident quid portáre quis débeat. Num 4 20 Alii nulla curiositáte vídeant quæ sunt in sanctuário priúsquam involvántur, alióquin moriéntur. Num 4 21 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 4 22 Tolle summam étiam filiórum Gerson per domos ac famílias et cognatiónes suas, Num 4 23 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta. Númera omnes qui ingrediúntur et minístrant in tabernáculo fœ́deris. Num 4 24 Hoc est offícium famíliæ Gersonitárum, Num 4 25 ut portent cortínas tabernáculi et tectum fœ́deris, operiméntum áliud, et super ómnia velámen iánthinum tentoriúmque quod pendet in intróitu tabernáculi fœ́deris, Num 4 26 cortínas átrii, et velum in intróitu quod est ante tabernáculum. Omnia quæ ad altáre pértinent, funículos, et vasa ministérii, Num 4 27 iubénte Aaron et fíliis eius, portábunt fílii Gerson: et scient sínguli cui débeant óneri mancipári. Num 4 28 Hic est cultus famíliæ Gersonitárum in tabernáculo fœ́deris, erúntque sub manu Ithamar fílii Aaron sacerdótis. Num 4 29 Fílios quoque Merári per famílias et domos patrum suórum recensébis, Num 4 30 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta, omnes qui ingrediúntur ad offícium ministérii sui et cultum fœ́deris testimónii. Num 4 31 Hæc sunt ónera eórum: portábunt tábulas tabernáculi et vectes eius, colúmnas ac bases eárum, Num 4 32 colúmnas quoque átrii per circúitum cum básibus et paxíllis et fúnibus suis. Omnia vasa et supelléctilem ad númerum accípient, sicque portábunt. Num 4 33 Hoc est offícium famíliæ Meraritárum et ministérium in tabernáculo fœ́deris: erúntque sub manu Ithamar fílii Aaron sacerdótis. Num 4 34 Recensuérunt ígitur Móyses et Aaron et príncipes synagógæ fílios Caath per cognatiónes et domos patrum suórum, Num 4 35 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad ministérium tabernáculi fœ́deris: Num 4 36 et invénti sunt duo míllia septingénti quinquagínta. Num 4 37 Hic est númerus pópuli Caath qui intrant tabernáculum fœ́deris: hos numerávit Móyses et Aaron iuxta sermónem Dómini per manum Móysi. Num 4 38 Numeráti sunt et fílii Gerson per cognatiónes et domos patrum suórum, Num 4 39 a trigínta annos et supra, usque ad quinquagésimum annum, omnes qui ingrediúntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris: Num 4 40 et invénti sunt duo míllia sexcénti trigínta. Num 4 41 Hic est pópulus Gersonitárum, quos numeravérunt Móyses et Aaron iuxta verbum Dómini. Num 4 42 Numeráti sunt et fílii Merári per cognatiónes et domos patrum suórum, Num 4 43 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad expléndos ritus tabernáculi fœ́deris: Num 4 44 et invénti sunt tria míllia ducénti. Num 4 45 Hic est númerus filiórum Merári, quos recensuérunt Móyses et Aaron iuxta impérium Dómini per manum Móysi. Num 4 46 Omnes qui recensíti sunt de Levítis, et quos recenséri fecit ad nomen Móyses et Aaron, et príncipes Israël per cognatiónes et domos patrum suórum, Num 4 47 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, ingrediéntes ad ministérium tabernáculi, et ónera portánda, Num 4 48 fuérunt simul octo míllia quingénti octogínta. Num 4 49 Iuxta verbum Dómini recénsuit eos Móyses, unumquémque iuxta offícium et ónera sua, sicut præcéperat ei Dóminus. Num 5 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 5 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut eíciant de castris omnem leprósum, et qui sémine fluit, pollutúsque est super mórtuo: Num 5 3 tam másculum quam féminam eícite de castris, ne contáminent ea cum habitáverint vobíscum. Num 5 4 Fecerúntque ita fílii Israël, et eiecérunt eos extra castra, sicut locútus erat Dóminus Móysi. Num 5 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 5 6 Lóquere ad fílios Israël: Vir, sive múlier, cum fécerint ex ómnibus peccátis, quæ solent homínibus accídere, et per negligéntiam transgréssi fúerint mandátum Dómini, atque delíquerint, Num 5 7 confitebúntur peccátum suum, et reddent ipsum caput, quintámque partem désuper, ei in quem peccáverint. Num 5 8 Sin autem non fúerit qui recípiat, dabunt Dómino, et erit sacerdótis, excépto aríete, qui offértur pro expiatióne, ut sit placábilis hóstia. Num 5 9 Omnes quoque primítiæ, quas ófferunt fílii Israël, ad sacerdótem pértinent: Num 5 10 et quidquid in sanctuárium offértur a síngulis, et tráditur mánibus sacerdótis, ipsíus erit. Num 5 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 5 12 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir cuius uxor erráverit, maritúmque contémnens Num 5 13 dormíerit cum áltero viro, et hoc marítus deprehéndere non quíverit, sed latet adultérium, et téstibus árgui non potest, quia non est invénta in stupro: Num 5 14 si spíritus zelotýpiæ concitáverit virum contra uxórem suam, quæ vel pollúta est, vel falsa suspicióne appétitur: Num 5 15 addúcet eam ad sacerdótem, et ófferet oblatiónem pro illa, décimam partem sati farínæ hordeáceæ: non fundet super eam óleum, nec impónet thus: quia sacrifícium zelotýpiæ est, et oblátio investígans adultérium. Num 5 16 Offeret ígitur eam sacérdos, et státuet coram Dómino, Num 5 17 assumétque aquam sanctam in vase fíctili, et pauxíllum terræ de paviménto tabernáculi mittet in eam. Num 5 18 Cumque stéterit múlier in conspéctu Dómini, discoopériet caput eius, et ponet super manus illíus sacrifícium recordatiónis, et oblatiónem zelotýpiæ: ipse autem tenébit aquas amaríssimas, in quibus cum exsecratióne maledícta congéssit. Num 5 19 Adiurabítque eam, et dicet: Si non dormívit vir aliénus tecum, et si non pollúta es desérto maríti thoro, non te nocébunt aquæ istæ amaríssimæ, in quas maledícta congéssi. Num 5 20 Sin autem declinásti a viro tuo, atque pollúta es, et concubuísti cum áltero viro: Num 5 21 his maledictiónibus subiacébis: det te Dóminus in maledictiónem, exemplúmque cunctórum in pópulo suo: putréscere fáciat femur tuum, et tumens úterus tuus disrumpátur. Num 5 22 Ingrediántur aquæ maledíctæ in ventrem tuum, et útero tumescénte putréscat femur. Et respondébit múlier: Amen, amen. Num 5 23 Scribétque sacérdos in libéllo ista maledícta, et delébit ea aquis amaríssimis, in quas maledícta congéssit, Num 5 24 et dabit ei bíbere. Quas cum exháuserit, Num 5 25 tollet sacérdos de manu eius sacrifícium zelotýpiæ, et elevábit illud coram Dómino, imponétque illud super altáre, ita dumtáxat ut prius Num 5 26 pugíllum sacrifícii tollat de eo, quod offértur, et incéndat super altáre: et sic potum det mulíeri aquas amaríssimas. Num 5 27 Quas cum bíberit, si pollúta est, et contémpto viro adultérii rea, pertransíbunt eam aquæ maledictiónis, et infláto ventre, computréscet femur: erítque múlier in maledictiónem, et in exémplum omni pópulo. Num 5 28 Quod si pollúta non fúerit, erit innóxia, et fáciet líberos. Num 5 29 Ista est lex zelotýpiæ. Si declináverit múlier a viro suo, et si pollúta fúerit, Num 5 30 maritúsque zelotýpiæ spíritu concitátus addúxerit eam in conspéctu Dómini, et fécerit ei sacérdos iuxta ómnia quæ scripta sunt: Num 5 31 marítus absque culpa erit, et illa recípiet iniquitátem suam. Num 6 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 6 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir, sive múlier, cum fécerint votum ut sanctificéntur, et se volúerint Dómino consecráre: Num 6 3 a vino, et omni quod inebriáre potest, abstinébunt. Acétum ex vino, et ex quálibet ália potióne, et quidquid de uva exprímitur, non bibent: uvas recéntes siccásque non cómedent Num 6 4 cunctis diébus quibus ex voto Dómino consecrántur: quidquid ex vínea esse potest, ab uva passa usque ad ácinum non cómedent. Num 6 5 Omni témpore separatiónis suæ novácula non transíbit per caput eius usque ad complétum diem, quo Dómino consecrátur. Sanctus erit, crescénte cæsárie cápitis eius. Num 6 6 Omni témpore consecratiónis suæ, super mórtuum non ingrediétur, Num 6 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororísque fúnere contaminábitur, quia consecrátio Dei sui super caput eius est. Num 6 8 Omnibus diébus separatiónis suæ sanctus erit Dómino. Num 6 9 Sin autem mórtuus fúerit súbito quíspiam coram eo, polluétur caput consecratiónis eius: quod radet íllico in eádem die purgatiónis suæ, et rursum séptima. Num 6 10 In octáva autem die ófferet duos túrtures, vel duos pullos colúmbæ sacerdóti in intróitu fœ́deris testimónii. Num 6 11 Faciétque sacérdos unum pro peccáto, et álterum in holocáustum, et deprecábitur pro eo, quia peccávit super mórtuo: sanctificabítque caput eius in die illo: Num 6 12 et consecrábit Dómino dies separatiónis illíus, ófferens agnum annículum pro peccáto: ita tamen ut dies prióres írriti fiant, quóniam pollúta est sanctificátio eius. Num 6 13 Ista est lex consecratiónis. Cum dies, quos ex voto decréverat, complebúntur, addúcet eum ad óstium tabernáculi fœ́deris, Num 6 14 et ófferet oblatiónes eius Dómino, agnum annículum immaculátum in holocáustum, et ovem annículam immaculátam pro peccáto, et aríetem immaculátum, hóstiam pacíficam, Num 6 15 canístrum quoque panum azymórum qui conspérsi sint óleo, et lágana absque ferménto uncta óleo, ac libámina singulórum: Num 6 16 quæ ófferet sacérdos coram Dómino, et fáciet tam pro peccáto, quam in holocáustum. Num 6 17 Aríetem vero immolábit hóstiam pacíficam Dómino, ófferens simul canístrum azymórum, et libaménta quæ ex more debéntur. Num 6 18 Tunc radétur Nazarǽus ante óstium tabernáculi fœ́deris cæsárie consecratiónis suæ: tollétque capíllos eius, et ponet super ignem, qui est suppósitus sacrifício pacificórum: Num 6 19 et armum coctum aríetis, tortámque absque ferménto unam de canístro, et láganum ázymum unum, et tradet in manus Nazarǽi, postquam rasum fúerit caput eius. Num 6 20 Susceptáque rursum ab eo, elevábit in conspéctu Dómini: et sanctificáta sacerdótis erunt, sicut pectúsculum, quod separári iussum est, et femur. Post hæc, potest bíbere Nazarǽus vinum. Num 6 21 Ista est lex Nazarǽi, cum vóverit oblatiónem suam Dómino témpore consecratiónis suæ, excéptis his, quæ invénerit manus eius: iuxta quod mente devóverat, ita fáciet ad perfectiónem sanctificatiónis suæ. Num 6 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 6 23 Lóquere Aaron et fíliis eius: Sic benedicétis fíliis Israël, et dicétis eis: Num 6 24 Benedícat tibi Dóminus, et custódiat te. Num 6 25 Osténdat Dóminus fáciem suam tibi, et misereátur tui. Num 6 26 Convértat Dóminus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Num 6 27 Invocabúntque nomen meum super fílios Israël, et ego benedícam eis. Num 7 1 Factum est autem in die qua complévit Móyses tabernáculum, et eréxit illud, unxítque et sanctificávit cum ómnibus vasis suis, altáre simíliter et ómnia vasa eius: Num 7 2 obtulérunt príncipes Israël et cápita familiárum, qui erant per síngulas tribus, præfectíque eórum, qui numeráti fúerant, Num 7 3 múnera coram Dómino sex plaustra tecta cum duódecim bobus. Unum plaustrum obtulére duo duces, et unum bovem sínguli, obtulerúntque ea in conspéctu tabernáculi. Num 7 4 Ait autem Dóminus ad Móysen: Num 7 5 Súscipe ab eis ut sérviant in ministério tabernáculi, et trades ea Levítis iuxta órdinem ministérii sui. Num 7 6 Itaque cum suscepísset Móyses plaustra et boves, trádidit eos Levítis. Num 7 7 Duo plaustra et quátuor boves dedit fíliis Gerson, iuxta id quod habébant necessárium. Num 7 8 Quátuor ália plaustra et octo boves dedit fíliis Merári secúndum offícia et cultum suum, sub manu Ithamar fílii Aaron sacerdótis. Num 7 9 Fíliis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuário sérviunt, et ónera própriis portant húmeris. Num 7 10 Igitur obtulérunt duces in dedicatiónem altáris, die qua unctum est, oblatiónem suam ante altáre. Num 7 11 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sínguli duces per síngulos dies ófferant múnera in dedicatiónem altáris. Num 7 12 Primo die óbtulit oblatiónem suam Nahásson fílius Amínadab de tribu Iuda: Num 7 13 fuerúntque in ea acetábulum argénteum pondo centum trigínta siclórum, phíala argéntea habens septuagínta siclos, iuxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium: Num 7 14 mortaríolum ex decem siclis áureis plenum incénso: Num 7 15 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 16 hircúmque pro peccáto: Num 7 17 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Nahásson fílii Amínadab. Num 7 18 Secúndo die óbtulit Nathánaël fílius Suar, dux de tribu Issachar, Num 7 19 acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, iuxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium: Num 7 20 mortaríolum áureum habens decem siclos plenum incénso: Num 7 21 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 22 hircúmque pro peccáto: Num 7 23 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Nathánaël fílii Suar. Num 7 24 Tértio die princeps filiórum Zábulon, Eliab fílius Helon, Num 7 25 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium: Num 7 26 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 27 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 28 hircúmque pro peccáto: Num 7 29 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Eliab fílii Helon. Num 7 30 Die quarto princeps filiórum Ruben, Elisur fílius Sédeur, Num 7 31 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 32 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 33 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 34 hircúmque pro peccáto: Num 7 35 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elisur fílii Sédeur. Num 7 36 Die quinto princeps filiórum Símeon, Salámiel fílius Surisáddai, Num 7 37 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 38 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 39 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 40 hircúmque pro peccáto: Num 7 41 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Salámiel fílii Surisáddai. Num 7 42 Die sexto princeps filiórum Gad, Elíasaph fílius Duel, Num 7 43 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 44 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 45 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 46 hircúmque pro peccáto: Num 7 47 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elíasaph fílii Duel. Num 7 48 Die séptimo princeps filiórum Ephraim, Elísama fílius Ammiud, Num 7 49 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 50 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 51 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 52 hircúmque pro peccáto: Num 7 53 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elísama fílii Ammiud. Num 7 54 Die octávo, princeps filiórum Manásse, Gamáliel fílius Phadássur, Num 7 55 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 56 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 57 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 58 hircúmque pro peccáto: Num 7 59 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Gamáliel fílii Phadássur. Num 7 60 Die nono princeps filiórum Béniamin, Abidan fílius Gedeónis, Num 7 61 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 62 et mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 63 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 64 hircúmque pro peccáto: Num 7 65 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Abidan fílii Gedeónis. Num 7 66 Die décimo princeps filiórum Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai, Num 7 67 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 68 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 69 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 70 hircúmque pro peccáto: Num 7 71 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahiézer fílii Ammisáddai. Num 7 72 Die undécimo princeps filiórum Aser, Phégiel fílius Ochran, Num 7 73 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum: Num 7 74 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 75 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 76 hircúmque pro peccáto: Num 7 77 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Phégiel fílii Ochran. Num 7 78 Die duodécimo princeps filiórum Néphthali, Ahíra fílius Enan, Num 7 79 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila óleo conspérsa in sacríficum: Num 7 80 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso: Num 7 81 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum: Num 7 82 hircúmque pro peccáto: Num 7 83 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahíra fílii Enan. Num 7 84 Hæc in dedicatióne altáris obláta sunt a princípibus Israël, in die qua consecrátum est: acetábula argéntea duódecim: phíalæ argénteæ duódecim: mortaríola áurea duódecim: Num 7 85 ita ut centum trigínta siclos argénti habéret unum acetábulum, et septuagínta siclos habéret una phíala: id est, in commúne vasórum ómnium ex argénto sicli duo míllia quadringénti, póndere sanctuárii: Num 7 86 mortaríola áurea duódecim plena incénso, denos siclos appendéntia póndere sanctuárii: id est, simul auri sicli centum vigínti: Num 7 87 boves de arménto in holocáustum duódecim, aríetes duódecim, agni annículi duódecim, et libaménta eórum: hirci duódecim pro peccáto. Num 7 88 In hóstias pacificórum, boves vigínti quátuor, aríetes sexagínta, hirci sexagínta, agni annículi sexagínta. Hæc obláta sunt in dedicatióne altáris, quando unctum est. Num 7 89 Cumque ingrederétur Móyses tabernáculum fœ́deris, ut consúleret oráculum, audiébat vocem loquéntis ad se de propitiatório quod erat super arcam testimónii inter duos chérubim, unde et loquebátur ei. Num 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 8 2 Lóquere Aaron, et dices ad eum: Cum posúeris septem lucérnas, candelábrum in austráli parte erigátur. Hoc ígitur prǽcipe ut lucérnæ contra bóream e regióne respíciant ad mensam panum propositiónis, contra eam partem, quam candelábrum réspicit, lucére debébunt. Num 8 3 Fecítque Aaron, et impósuit lucérnas super candelábrum, ut præcéperat Dóminus Móysi. Num 8 4 Hæc autem erat factúra candelábri, ex auro dúctili, tam médius stipes, quam cuncta quæ ex utróque calamórum látere nascebántur: iuxta exémplum quod osténdit Dóminus Móysi, ita operátus est candelábrum. Num 8 5 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 8 6 Tolle Levítas de médio filiórum Israël, et purificábis eos Num 8 7 iuxta hunc ritum: aspergántur aqua lustratiónis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque láverint vestiménta sua, et mundáti fúerint, Num 8 8 tollent bovem de arméntis, et libaméntum eius símilam óleo conspérsam: bovem autem álterum de arménto tu accípies pro peccáto: Num 8 9 et applicábis Levítas coram tabernáculo fœ́deris, convocáta omni multitúdine filiórum Israël. Num 8 10 Cumque Levítæ fúerint coram Dómino, ponent fílii Israël manus suas super eos. Num 8 11 Et ófferet Aaron Levítas, munus in conspéctu Dómini a fíliis Israël, ut sérviant in ministério eius. Num 8 12 Levítæ quoque ponent manus suas super cápita boum, e quibus unum fácies pro peccáto, et álterum in holocáustum Dómini, ut deprecéris pro eis. Num 8 13 Statuésque Levítas in conspéctu Aaron et filiórum eius, et consecrábis oblátos Dómino, Num 8 14 ac separábis de médio filiórum Israël, ut sint mei. Num 8 15 Et póstea ingrediéntur tabernáculum fœ́deris, ut sérviant mihi. Sicque purificábis et consecrábis eos in oblatiónem Dómini: quóniam dono donáti sunt mihi a fíliis Israël. Num 8 16 Pro primogénitis quæ apériunt omnem vulvam in Israël, accépi eos. Num 8 17 Mea sunt enim ómnia primogénita filiórum Israël, tam ex homínibus quam ex iuméntis. Ex die quo percússi omne primogénitum in terra Ægýpti, sanctificávi eos mihi: Num 8 18 et tuli Levítas pro cunctis primogénitis filiórum Israël, Num 8 19 tradidíque eos dono Aaron et fíliis eius de médio pópuli, ut sérviant mihi pro Israël in tabernáculo fœ́deris, et orent pro eis ne sit in pópulo plaga, si ausi fúerint accédere ad sanctuárium. Num 8 20 Fecerúntque Móyses et Aaron et omnis multitúdo filiórum Israël super Levítas quæ præcéperat Dóminus Móysi: Num 8 21 purificatíque sunt, et lavérunt vestiménta sua. Elevavítque eos Aaron in conspéctu Dómini, et orávit pro eis, Num 8 22 ut purificáti ingrederéntur ad offícia sua in tabernáculum fœ́deris coram Aaron et fíliis eius. Sicut præcéperat Dóminus Móysi de Levítis, ita factum est. Num 8 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 8 24 Hæc est lex Levitárum: a vigínti quinque annis et supra, ingrediéntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris. Num 8 25 Cumque quinquagésimum annum ætátis impléverint, servíre cessábunt, Num 8 26 erúntque minístri fratrum suórum in tabernáculo fœ́deris, ut custódiant quæ sibi fuérunt commendáta: ópera autem ipsa non fáciant. Sic dispónes Levítis in custódiis suis. Num 9 1 Locútus est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai anno secúndo, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti, mense primo, dicens: Num 9 2 Fáciant fílii Israël Phase in témpore suo, Num 9 3 quartadécima die mensis huius ad vésperam, iuxta omnes cæremónias et iustificatiónes eius. Num 9 4 Præcepítque Móyses fíliis Israël ut fácerent Phase. Num 9 5 Qui fecérunt témpore suo, quartadécima die mensis ad vésperam, in monte Sínai. Iuxta ómnia quæ mandáverat Dóminus Móysi, fecérunt fílii Israël. Num 9 6 Ecce autem quidam immúndi super ánima hóminis, qui non póterant fácere Phase in die illo, accedéntes ad Móysen et Aaron, Num 9 7 dixérunt eis: Immúndi sumus super ánima hóminis: quare fraudámur ut non valeámus oblatiónem offérre Dómino in témpore suo inter fílios Israël? Num 9 8 Quibus respóndit Móyses: State ut cónsulam quid præcípiat Dóminus de vobis. Num 9 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 9 10 Lóquere fíliis Israël: Homo, qui fúerit immúndus super ánima, sive in via procul in gente vestra, fáciat Phase Dómino Num 9 11 in mense secúndo, quartadécima die mensis ad vésperam. Cum ázymis et lactúcis agréstibus cómedent illud: Num 9 12 non relínquent ex eo quíppiam usque mane, et os eius non confríngent: omnem ritum Phase observábunt. Num 9 13 Si quis autem et mundus est, et in itínere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminábitur ánima illa de pópulis suis, quia sacrifícium Dómino non óbtulit témpore suo: peccátum suum ipse portábit. Num 9 14 Peregrínus quoque et ádvena si fúerint apud vos, fácient Phase Dómino iuxta cæremónias et iustificatiónes eius. Præcéptum idem erit apud vos tam ádvenæ quam indígenæ. Num 9 15 Igitur die qua eréctum est tabernáculum, opéruit illud nubes. A véspere autem super tentórium erat quasi spécies ignis usque mane. Num 9 16 Sic fiébat iúgiter: per diem operiébat illud nubes, et per noctem quasi spécies ignis. Num 9 17 Cumque abláta fuísset nubes, quæ tabernáculum protegébat, tunc proficiscebántur fílii Israël: et in loco ubi stetísset nubes, ibi castrametabántur. Num 9 18 Ad impérium Dómini proficiscebántur, et ad impérium illíus figébant tabernáculum. Cunctis diébus quibus stabat nubes super tabernáculum, manébant in eódem loco: Num 9 19 et si evenísset ut multo témpore manéret super illud, erant fílii Israël in excúbiis Dómini, et non proficiscebántur Num 9 20 quot diébus fuísset nubes super tabernáculum. Ad impérium Dómini erigébant tentória, et ad impérium illíus deponébant. Num 9 21 Si fuísset nubes a véspere usque mane, et statim dilúculo tabernáculum reliquísset, proficiscebántur: et si post diem et noctem recessísset, dissipábant tentória. Num 9 22 Si vero bíduo aut uno mense vel longióri témpore fuísset super tabernáculum, manébant fílii Israël in eódem loco, et non proficiscebántur: statim autem ut recessísset, movébant castra. Num 9 23 Per verbum Dómini figébant tentória, et per verbum illíus proficiscebántur: erántque in excúbiis Dómini iuxta impérium eius per manum Móysi. Num 10 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 10 2 Fac tibi duas tubas argénteas dúctiles, quibus convocáre possis multitúdinem quando movénda sunt castra. Num 10 3 Cumque increpúeris tubis, congregábitur ad te omnis turba ad óstium tabernáculi fœ́deris. Num 10 4 Si semel clangúeris, vénient ad te príncipes, et cápita multitúdinis Israël. Num 10 5 Si autem prolíxior atque concísus clangor increpúerit, movébunt castra primi qui sunt ad orientálem plagam. Num 10 6 In secúndo autem sónitu et pari ululátu tubæ, levábunt tentória qui hábitant ad merídiem: et iuxta hunc modum réliqui fácient, ululántibus tubis in profectiónem. Num 10 7 Quando autem congregándus est pópulus, simplex tubárum clangor erit, et non concíse ululábunt. Num 10 8 Fílii autem Aaron sacerdótes clangent tubis: erítque hoc legítimum sempitérnum in generatiónibus vestris. Num 10 9 Si exiéritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dímicant advérsum vos, clangétis ululántibus tubis, et erit recordátio vestri coram Dómino Deo vestro, ut eruámini de mánibus inimicórum vestrórum. Num 10 10 Si quando habébitis épulum, et dies festos, et caléndas, canétis tubis super holocáustis, et pacíficis víctimis, ut sint vobis in recordatiónem Dei vestri. Ego Dóminus Deus vester. Num 10 11 Anno secúndo, mense secúndo, vigésima die mensis, eleváta est nubes de tabernáculo fœ́deris: Num 10 12 profectíque sunt fílii Israël per turmas suas de desérto Sínai, et recúbuit nubes in solitúdine Pharan. Num 10 13 Moverúntque castra primi iuxta impérium Dómini in manu Móysi. Num 10 14 Fílii Iuda per turmas suas: quorum princeps erat Nahásson fílius Amínadab. Num 10 15 In tribu filiórum Issachar fuit princeps Nathánaël fílius Suar. Num 10 16 In tribu Zábulon erat princeps Eliab fílius Helon. Num 10 17 Depositúmque est tabernáculum, quod portántes egréssi sunt fílii Gerson et Merári. Num 10 18 Profectíque sunt et fílii Ruben, per turmas et órdinem suum: quorum princeps erat Hélisur fílius Sédeur. Num 10 19 In tribu autem filiórum Símeon, princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai. Num 10 20 Porro in tribu Gad erat princeps Elíasaph fílius Duel. Num 10 21 Profectíque sunt et Caathítæ portántes sanctuárium. Támdiu tabernáculum portabátur, donec venírent ad erectiónis locum. Num 10 22 Movérunt castra et fílii Ephraim per turmas suas, in quorum exércitu princeps erat Elísama fílius Ammiud. Num 10 23 In tribu autem filiórum Manásse princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur. Num 10 24 Et in tribu Béniamin erat dux Abidan fílius Gedeónis. Num 10 25 Novíssimi castrórum ómnium profécti sunt fílii Dan per turmas suas, in quorum exércitu princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai. Num 10 26 In tribu autem filiórum Aser erat princeps Phégiel fílius Ochran. Num 10 27 Et in tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan. Num 10 28 Hæc sunt castra, et profectiónes filiórum Israël per turmas suas quando egrediebántur. Num 10 29 Dixítque Móyses Hobab fílio Ráguel Madianítæ, cognáto suo: Proficíscimur ad locum quem Dóminus datúrus est nobis: veni nobíscum, ut benefaciámus tibi, quia Dóminus bona promísit Israéli. Num 10 30 Cui ille respóndit: Non vadam tecum, sed revértar in terram meam, in qua natus sum. Num 10 31 Et ille: Noli, inquit, nos relínquere: tu enim nosti in quibus locis per desértum castra pónere debeámus, et eris ductor noster. Num 10 32 Cumque nobíscum véneris, quidquid óptimum fúerit ex ópibus, quas nobis traditúrus est Dóminus, dábimus tibi. Num 10 33 Profécti sunt ergo de monte Dómini viam trium diérum, arcáque fœ́deris Dómini præcedébat eos, per dies tres próvidens castrórum locum. Num 10 34 Nubes quoque Dómini super eos erat per diem cum incéderent. Num 10 35 Cumque elevarétur arca, dicébat Móyses: Surge, Dómine, et dissipéntur inimíci tui, et fúgiant qui odérunt te, a fácie tua. Num 10 36 Cum autem deponerétur, aiébat: Revértere, Dómine, ad multitúdinem exércitus Israël. Num 11 1 Intérea ortum est murmur pópuli, quasi doléntium pro labóre, contra Dóminum. Quod cum audísset Dóminus, irátus est. Et accénsus in eos ignis Dómini, devorávit extrémam castrórum partem. Num 11 2 Cumque clamásset pópulus ad Móysen, orávit Móyses ad Dóminum, et absórptus est ignis. Num 11 3 Vocavítque nomen loci illíus, Incénsio: eo quod incénsus fuísset contra eos ignis Dómini. Num 11 4 Vulgus quippe promíscuum, quod ascénderat cum eis, flagrávit desidério, sedens et flens, iunctis sibi páriter fíliis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescéndum carnes? Num 11 5 recordámur píscium quos comedebámus in Ægýpto gratis: in mentem nobis véniunt cucúmeres, et pépones, porríque, et cepe, et állia. Num 11 6 Anima nostra árida est: nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man. Num 11 7 Erat autem man quasi semen coriándri, colóris bdéllii. Num 11 8 Circuibátque pópulus, et cólligens illud, frangébat mola, sive terébat in mortário, coquens in olla, et fáciens ex eo tórtulas sapóris quasi panis oleáti. Num 11 9 Cumque descénderet nocte super castra ros, descendébat páriter et man. Num 11 10 Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde: sed et Móysi intoleránda res visa est, Num 11 11 et ait ad Dóminum: Cur afflixísti servum tuum? quare non invénio grátiam coram te? et cur imposuísti pondus univérsi pópuli huius super me? Num 11 12 Numquid ego concépi omnem hanc multitúdinem, vel génui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portáre solet nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua iurásti pátribus eórum? Num 11 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitúdini? flent contra me, dicéntes: Da nobis carnes ut comedámus. Num 11 14 Non possum solus sustinére omnem hunc pópulum, quia gravis est mihi. Num 11 15 Sin áliter tibi vidétur, óbsecro ut interfícias me, et invéniam grátiam in óculis tuis, ne tantis affíciar malis. Num 11 16 Et dixit Dóminus ad Móysen: Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Israël, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri: et duces eos ad óstium tabernáculi fœ́deris, faciésque ibi stare tecum, Num 11 17 ut descéndam et loquar tibi: et áuferam de spíritu tuo, tradámque eis, ut susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris. Num 11 18 Pópulo quoque dices: Sanctificámini: cras comedétis carnes: ego enim audívi vos dícere: Quis dabit nobis escas cárnium? bene nobis erat in Ægýpto. Ut det vobis Dóminus carnes, et comedátis: Num 11 19 non uno die, nec duóbus, vel quinque aut decem, nec vigínti quidem, Num 11 20 sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras, et vertátur in náuseam, eo quod repuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo, dicéntes: Quare egréssi sumus ex Ægýpto? Num 11 21 Et ait Móyses: Sexcénta míllia péditum huius pópuli sunt: et tu dicis: Dabo eis esum cárnium mense íntegro? Num 11 22 numquid óvium et boum multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient? Num 11 23 Cui respóndit Dóminus: Numquid manus Dómini inválida est? iam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur. Num 11 24 Venit ígitur Móyses, et narrávit pópulo verba Dómini, cóngregans septuagínta viros de sénibus Israël, quos stare fecit circa tabernáculum. Num 11 25 Descendítque Dóminus per nubem, et locútus est ad eum, áuferens de spíritu qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra cessavérunt. Num 11 26 Remánserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad, et alter Medad, super quos requiévit spíritus. Nam et ipsi descrípti fúerant, et non exíerant ad tabernáculum. Num 11 27 Cumque prophetárent in castris, cucúrrit puer, et nuntiávit Móysi, dicens: Eldad et Medad prophétant in castris. Num 11 28 Statim Iósue fílius Nun, miníster Móysi, et eléctus e plúribus, ait: Dómine mi Móyses, próhibe eos. Num 11 29 At ille: Quid, inquit æmuláris pro me? quis tríbuat ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum? Num 11 30 Reversúsque est Móyses, et maióres natu Israël in castra. Num 11 31 Ventus autem egrédiens a Dómino, arréptans trans mare coturníces détulit, et demísit in castra itínere quantum uno die cónfici potest, ex omni parte castrórum per circúitum, volabántque in áëre duóbus cúbitis altitúdine super terram. Num 11 32 Surgens ergo pópulus toto die illo, et nocte, ac die áltero, congregávit coturnícum, qui parum, decem coros: et siccavérunt eas per gyrum castrórum. Num 11 33 Adhuc carnes erant in déntibus eórum, nec defécerat huiuscémodi cibus: et ecce furor Dómini concitátus in pópulum, percússit eum plaga magna nimis. Num 11 34 Vocatúsque est ille locus, Sepúlcra concupiscéntiæ: ibi enim sepeliérunt pópulum qui desideráverat. Egréssi autem de Sepúlcris concupiscéntiæ, venérunt in Háseroth, et mansérunt ibi. Num 12 1 Locutáque est María et Aaron contra Móysen propter uxórem eius Æthiopíssam, Num 12 2 et dixérunt: Num per solum Móysen locútus est Dóminus? nonne et nobis simíliter est locútus? Quod cum audísset Dóminus Num 12 3 (erat enim Móyses vir mitíssimus super omnes hómines qui morabántur in terra), Num 12 4 statim locútus est ad eum, et ad Aaron et Maríam: Egredímini vos tantum tres ad tabernáculum fœ́deris. Cumque fuíssent egréssi, Num 12 5 descéndit Dóminus in colúmna nubis, et stetit in intróitu tabernáculi, vocans Aaron et Maríam. Qui cum issent, Num 12 6 dixit ad eos: Audíte sermónes meos: si quis fúerit inter vos prophéta Dómini, in visióne apparébo ei, vel per sómnium loquar ad illum. Num 12 7 At non talis servus meus Móyses, qui in omni domo mea fidelíssimus est: Num 12 8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænígmata et figúras Dóminum videt. Quare ergo non timuístis detráhere servo meo Móysi? Num 12 9 Iratúsque contra eos, ábiit: Num 12 10 nubes quoque recéssit quæ erat super tabernáculum: et ecce María appáruit candens lepra quasi nix. Cumque respexísset eam Aaron, et vidísset perfúsam lepra, Num 12 11 ait ad Móysen: Obsecro, dómine mi, ne impónas nobis hoc peccátum quod stulte commísimus, Num 12 12 ne fiat hæc quasi mórtua, et ut abortívum quod proícitur de vulva matris suæ: ecce iam médium carnis eius devorátum est a lepra. Num 12 13 Clamavítque Móyses ad Dóminum, dicens: Deus, óbsecro, sana eam. Num 12 14 Cui respóndit Dóminus: Si pater eius spuísset in fáciem illíus, nonne debúerat saltem septem diébus rubóre suffúndi? separétur septem diébus extra castra, et póstea revocábitur. Num 12 15 Exclúsa est ítaque María extra castra septem diébus: et pópulus non est motus de loco illo, donec revocáta est María. Num 13 1 Profectúsque est pópulus de Háseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan. Num 13 2 Ibíque locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 13 3 Mitte viros, qui consíderent terram Chánaan, quam datúrus sum fíliis Israël, síngulos de síngulis tríbubus, ex princípibus. Num 13 4 Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros, quorum ista sunt nómina. Num 13 5 De tribu Ruben, Sámmua fílium Zechur. Num 13 6 De tribu Símeon, Saphat fílium Huri. Num 13 7 De tribu Iuda, Caleb fílium Iéphone. Num 13 8 De tribu Issachar, Igal fílium Ioseph. Num 13 9 De tribu Ephraim, Osée fílium Nun. Num 13 10 De tribu Béniamin, Phalti fílium Raphu. Num 13 11 De tribu Zábulon, Géddiel fílium Sodi. Num 13 12 De tribu Ioseph, sceptri Manásse, Gaddi fílium Susi. Num 13 13 De tribu Dan, Ammiel fílium Gemálli. Num 13 14 De tribu Aser, Sthur fílium Míchaël. Num 13 15 De tribu Néphthali, Náhabi fílium Vapsi. Num 13 16 De tribu Gad, Guel fílium Machi. Num 13 17 Hæc sunt nómina virórum, quos misit Móyses ad considerándam terram: vocavítque Osée fílium Nun, Iósue. Num 13 18 Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan, et dixit ad eos: Ascéndite per meridiánam plagam. Cumque venéritis ad montes, Num 13 19 consideráte terram, qualis sit: et pópulum qui habitátor est eius, utrum fortis sit an infírmus: si pauci número an plures: Num 13 20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, murátæ an absque muris: Num 13 21 humus, pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini, et afférte nobis de frúctibus terræ. Erat autem tempus quando iam prǽcoquæ uvæ vesci possunt. Num 13 22 Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin, usque Rohob intrántibus Emath. Num 13 23 Ascenderúntque ad merídiem, et venérunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sísai et Thólmai fílii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægýpti cóndita est. Num 13 24 Pergentésque usque ad Torréntem botri, abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt: Num 13 25 qui appellátus est Neheléscol, id est Torrens botri, eo quod botrum portássent inde fílii Israël. Num 13 26 Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita, Num 13 27 venérunt ad Móysen et Aaron et ad omnem cœtum filiórum Israël in desértum Pharan, quod est in Cades. Locutíque eis et omni multitúdini ostendérunt fructus terræ: Num 13 28 et narravérunt, dicéntes: Vénimus in terram, ad quam misísti nos, quæ revéra fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest: Num 13 29 sed cultóres fortíssimos habet, et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi. Num 13 30 Amalec hábitat in merídie, Hethǽus et Iebusǽus et Amorrhǽus in montánis: Chananǽus vero morátur iuxta mare et circa fluénta Iordánis. Num 13 31 Inter hæc Caleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: Ascendámus, et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam. Num 13 32 Alii vero, qui fúerant cum eo, dicébant: Nequáquam ad hunc pópulum valémus ascéndere, quia fórtior nobis est. Num 13 33 Detraxerúntque terræ, quam inspéxerant, apud fílios Israël, dicéntes: Terra, quam lustrávimus, dévorat habitatóres suos: pópulus, quem aspéximus, procéræ statúræ est. Num 13 34 Ibi vídimus monstra quædam filiórum Enac de génere gigantéo: quibus comparáti, quasi locústæ videbámur. Num 14 1 Igitur vocíferans omnis turba flevit nocte illa, Num 14 2 et murmuráti sunt contra Móysen et Aaron cuncti fílii Israël, dicéntes: Num 14 3 Utinam mórtui essémus in Ægýpto: et in hac vasta solitúdine útinam pereámus, et non indúcat nos Dóminus in terram istam, ne cadámus gládio, et uxóres ac líberi nostri ducántur captívi. Nonne mélius est revérti in Ægýptum? Num 14 4 Dixerúntque alter ad álterum: Constituámus nobis ducem, et revertámur in Ægýptum. Num 14 5 Quo audíto, Móyses et Aaron cecidérunt proni in terram coram omni multitúdine filiórum Israël. Num 14 6 At vero Iósue fílius Nun et Caleb fílius Iéphone, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua, Num 14 7 et ad omnem multitúdinem filiórum Israël locúti sunt: Terra, quam circuívimus, valde bona est. Num 14 8 Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manántem. Num 14 9 Nolíte rebélles esse contra Dóminum: neque timeátis pópulum terræ huius, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis omne præsídium: Dóminus nobíscum est, nolíte metúere. Num 14 10 Cumque clamáret omnis multitúdo, et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tectum fœ́deris cunctis fíliis Israël. Num 14 11 Et dixit Dóminus ad Móysen: Usquequo détrahet mihi pópulus iste? quoúsque non credent mihi, in ómnibus signis quæ feci coram eis? Num 14 12 Fériam ígitur eos pestiléntia, atque consúmam: te autem fáciam príncipem super gentem magnam, et fortiórem quam hæc est. Num 14 13 Et ait Móyses ad Dóminum: Ut áudiant Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum, Num 14 14 et habitatóres terræ huius, qui audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis, et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas eos per diem, et in colúmna ignis per noctem: Num 14 15 quod occíderis tantam multitúdinem quasi unum hóminem, et dicant: Num 14 16 Non póterat introdúcere pópulum in terram pro qua iuráverat: idcírco occídit eos in solitúdine. Num 14 17 Magnificétur ergo fortitúdo Dómini sicut iurásti, dicens: Num 14 18 Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera, nullúmque innóxium derelínquens, qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem. Num 14 19 Dimítte, óbsecro, peccátum pópuli huius secúndum magnitúdinem misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti egrediéntibus de Ægýpto usque ad locum istum. Num 14 20 Dixítque Dóminus: Dimísi iuxta verbum tuum. Num 14 21 Vivo ego: et implébitur glória Dómini univérsa terra. Num 14 22 Attamen omnes hómines qui vidérunt maiestátem meam, et signa quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me iam per decem vices, nec obediérunt voci meæ, Num 14 23 non vidébunt terram pro qua iurávi pátribus eórum, nec quisquam ex illis qui detráxit mihi, intuébitur eam. Num 14 24 Servum meum Caleb, qui plenus álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit: et semen eius possidébit eam. Num 14 25 Quóniam Amalecítes et Chananǽus hábitant in vállibus. Cras movéte castra, et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri. Num 14 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Num 14 27 Usquequo multitúdo hæc péssima múrmurat contra me? querélas filiórum Israël audívi. Num 14 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dóminus: sicut locúti estis audiénte me, sic fáciam vobis. Num 14 29 In solitúdine hac iacébunt cadávera vestra. Omnes qui numeráti estis a vigínti annis et supra, et murmurástis contra me, Num 14 30 non intrábitis terram, super quam levávi manum meam ut habitáre vos fácerem, præter Caleb fílium Iéphone, et Iósue fílium Nun. Num 14 31 Párvulos autem vestros, de quibus dixístis quod prædæ hóstibus forent, introdúcam, ut vídeant terram, quæ vobis displícuit. Num 14 32 Vestra cadávera iacébunt in solitúdine. Num 14 33 Fílii vestri erunt vagi in desérto annis quadragínta, et portábunt fornicatiónem vestram, donec consumántur cadávera patrum in desérto, Num 14 34 iuxta númerum quadragínta diérum, quibus considerástis terram: annus pro die imputábitur. Et quadragínta annis recipiétis iniquitátes vestras, et sciétis ultiónem meam: Num 14 35 quóniam sicut locútus sum, ita fáciam omni multitúdini huic péssimæ, quæ consurréxit advérsum me: in solitúdine hac defíciet, et moriétur. Num 14 36 Igitur omnes viri, quos míserat Móyses ad contemplándam terram, et qui revérsi murmuráre fécerant contra eum omnem multitúdinem, detrahéntes terræ quod esset mala, Num 14 37 mórtui sunt atque percússi in conspéctu Dómini. Num 14 38 Iósue autem fílius Nun, et Caleb fílius Iéphone, vixérunt ex ómnibus qui perréxerant ad considerándam terram. Num 14 39 Locutúsque est Móyses univérsa verba hæc ad omnes fílios Israël, et luxit pópulus nimis. Num 14 40 Et ecce mane primo surgéntes ascendérunt vérticem montis, atque dixérunt: Paráti sumus ascéndere ad locum, de quo Dóminus locútus est: quia peccávimus. Num 14 41 Quibus Móyses: Cur, inquit, transgredímini verbum Dómini, quod vobis non cedet in prósperum? Num 14 42 nolíte ascéndere: non enim est Dóminus vobíscum: ne corruátis coram inimícis vestris. Num 14 43 Amalecítes et Chananǽus ante vos sunt, quorum gládio corruétis, eo quod noluéritis acquiéscere Dómino: nec erit Dóminus vobíscum. Num 14 44 At illi contenebráti ascendérunt in vérticem montis. Arca autem testaménti Dómini et Móyses non recessérunt de castris. Num 14 45 Descendítque Amalecítes et Chananǽus, qui habitábat in monte: et percútiens eos atque concídens, persecútus est eos usque Horma. Num 15 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 15 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram habitatiónis vestræ, quam ego dabo vobis, Num 15 3 et fecéritis oblatiónem Dómino in holocáustum, aut víctimam, vota solvéntes, vel sponte offeréntes múnera, aut in solemnitátibus vestris adoléntes odórem suavitátis Dómino, de bobus sive de óvibus: Num 15 4 ófferet quicúmque immoláverit víctimam, sacrifícium símilæ, décimam partem ephi, conspérsæ óleo, quod mensúram habébit quartam partem hin: Num 15 5 et vinum ad liba fundénda eiúsdem mensúræ dabit in holocáustum sive in víctimam. Per agnos síngulos Num 15 6 et aríetes erit sacrifícium símilæ duárum decimárum, quæ conspérsa sit óleo tértiæ partis hin: Num 15 7 et vinum ad libaméntum tértiæ partis eiúsdem mensúræ ófferet in odórem suavitátis Dómino. Num 15 8 Quando vero de bobus féceris holocáustum aut hóstiam, ut ímpleas votum vel pacíficas víctimas, Num 15 9 dabis per síngulos boves símilæ tres décimas conspérsæ óleo, quod hábeat médium mensúræ hin: Num 15 10 et vinum ad liba fundénda eiúsdem mensúræ in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino. Num 15 11 Sic fácies Num 15 12 per síngulos boves et aríetis et agnos et hædos. Num 15 13 Tam indígenæ quam peregríni Num 15 14 eódem ritu ófferent sacrifícia. Num 15 15 Unum præcéptum erit atque iudícium tam vobis quam ádvenis terræ. Num 15 16 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 15 17 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Num 15 18 Cum venéritis in terram, quam dabo vobis, Num 15 19 et comedéritis de pánibus regiónis illíus, separábitis primítias Dómino Num 15 20 de cibis vestris. Sicut de áreis primítias separátis, Num 15 21 ita et de pulméntis dábitis primitíva Dómino. Num 15 22 Quod si per ignorántiam præteriéritis quidquam horum, quæ locútus est Dóminus ad Móysen, Num 15 23 et mandávit per eum ad vos, a die qua cœpit iubére et ultra, Num 15 24 oblitáque fúerit fácere multitúdo: ófferet vítulum de arménto, holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, et sacríficum eius ac liba, ut cæremóniæ póstulant, hircúmque pro peccáto: Num 15 25 et rogábit sacérdos pro omni multitúdine filiórum Israël, et dimittétur eis, quóniam non sponte peccavérunt, nihilóminus offeréntes incénsum Dómino pro se et pro peccáto atque erróre suo: Num 15 26 et dimittétur univérsæ plebi filiórum Israël, et ádvenis qui peregrinántur inter eos: quóniam culpa est omnis pópuli per ignorántiam. Num 15 27 Quod si ánima una nésciens peccáverit, ófferet capram annículam pro peccáto suo: Num 15 28 et deprecábitur pro ea sacérdos, quod ínscia peccáverit coram Dómino: impetrabítque ei véniam, et dimittétur illi. Num 15 29 Tam indígenis quam ádvenis una lex erit ómnium, qui peccáverint ignorántes. Num 15 30 Anima vero, quæ per supérbiam áliquid commíserit, sive civis sit ille, sive peregrínus (quóniam advérsus Dóminum rebéllis fuit), períbit de pópulo suo: Num 15 31 verbum enim Dómini contémpsit, et præcéptum illíus fecit írritum: idcírco delébitur, et portábit iniquitátem suam. Num 15 32 Factum est autem, cum essent fílii Israël in solitúdine, et inveníssent hóminem colligéntem ligna in die sábbati, Num 15 33 obtulérunt eum Móysi et Aaron et univérsæ multitúdini. Num 15 34 Qui reclusérunt eum in cárcerem, nesciéntes quid super eo fácere debérent. Num 15 35 Dixítque Dóminus ad Móysen: Morte moriátur homo iste: óbruat eum lapídibus omnis turba extra castra. Num 15 36 Cumque eduxíssent eum foras, obruérunt lapídibus, et mórtuus est, sicut præcéperat Dóminus. Num 15 37 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Num 15 38 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos ut fáciant sibi fímbrias per ángulos palliórum, ponéntes in eis vittas hyacínthinas: Num 15 39 quas cum víderint, recordéntur ómnium mandatórum Dómini, nec sequántur cogitatiónes suas et óculos per res várias fornicántes, Num 15 40 sed magis mémores præceptórum Dómini fáciant ea, sintque sancti Deo suo. Num 15 41 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem Deus vester. Num 16 1 Ecce autem Core fílius Isaar, fílii Caath, fílii Levi, et Dathan atque Abíron fílii Eliab, Hon quoque fílius Pheleth de fíliis Ruben, Num 16 2 surrexérunt contra Móysen, aliíque filiórum Israël ducénti quinquagínta viri próceres synagógæ, et qui témpore concílii per nómina vocabántur. Num 16 3 Cumque stetíssent advérsum Móysen et Aaron, dixérunt: Suffíciat vobis, quia omnis multitúdo sanctórum est, et in ipsis est Dóminus: cur elevámini super pópulum Dómini? Num 16 4 Quod cum audísset Móyses, cécidit pronus in fáciem: Num 16 5 locutúsque ad Core et ad omnem multitúdinem: Mane, inquit, notum fáciet Dóminus qui ad se pertíneant, et sanctos applicábit sibi: et quos elégerit, appropinquábunt ei. Num 16 6 Hoc ígitur fácite: tollat unusquísque thuríbula sua, tu Core, et omne concílium tuum: Num 16 7 et hausto cras igne, pónite désuper thymiáma coram Dómino: et quemcúmque elégerit, ipse erit sanctus: multum erigímini fílii Levi. Num 16 8 Dixítque rursum ad Core: Audíte, fílii Levi: Num 16 9 num parum vobis est quod separávit vos Deus Israël ab omni pópulo, et iunxit sibi, ut servirétis ei in cultu tabernáculi, et starétis coram frequéntia pópuli, et ministrarétis ei? Num 16 10 idcírco ad se fecit accédere te et omnes fratres tuos fílios Levi, ut vobis étiam sacerdótium vindicétis, Num 16 11 et omnis globus tuus stet contra Dóminum? quid est enim Aaron ut murmurétis contra eum? Num 16 12 Misit ergo Móyses ut vocáret Dathan et Abíron fílios Eliab. Qui respondérunt: Non venímus. Num 16 13 Numquid parum est tibi quod eduxísti nos de terra, quæ lacte et melle manábat, ut occíderes in desérto, nisi et dominátus fúeris nostri? Num 16 14 Revéra induxísti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedísti nobis possessiónes agrórum et vineárum: an et óculos nostros vis erúere? non venímus. Num 16 15 Iratúsque Móyses valde, ait ad Dóminum: Ne respícias sacrifícia eórum: tu scis quod ne aséllum quidem unquam accéperim ab eis, nec afflíxerim quémpiam eórum. Num 16 16 Dixítque ad Core: Tu, et omnis congregátio tua, state seórsum coram Dómino, et Aaron die crástino separátim. Num 16 17 Tóllite sínguli thuríbula vestra, et pónite super ea incénsum, offeréntes Dómino ducénta quinquagínta thuríbula: Aaron quoque téneat thuríbulum suum. Num 16 18 Quod cum fecíssent, stántibus Móyses et Aaron, Num 16 19 et coacervássent advérsum eos omnem multitúdinem ad óstium tabernáculi, appáruit cunctis glória Dómini. Num 16 20 Locutúsque Dóminus ad Móysen et Aaron, ait: Num 16 21 Separámini de médio congregatiónis huius, ut eos repénte dispérdam. Num 16 22 Qui cecidérunt proni in fáciem, atque dixérunt: Fortíssime Deus spirítuum univérsæ carnis, num uno peccánte, contra omnes ira tua desǽviet? Num 16 23 Et ait Dóminus ad Móysen: Num 16 24 Prǽcipe univérso pópulo ut separétur a tabernáculis Core et Dathan et Abíron. Num 16 25 Surrexítque Móyses, et ábiit ad Dathan et Abíron: et sequéntibus eum senióribus Israël, Num 16 26 dixit ad turbam: Recédite a tabernáculis hóminum impiórum, et nolíte tángere quæ ad eos pértinent, ne involvámini in peccátis eórum. Num 16 27 Cumque recessíssent a tentóriis eórum per circúitum, Dathan et Abíron egréssi stabant in intróitu papiliónum suórum cum uxóribus et líberis, omníque frequéntia. Num 16 28 Et ait Móyses: In hoc sciétis quod Dóminus míserit me ut fácerem univérsa quæ cérnitis, et non ex próprio ea corde protúlerim: Num 16 29 si consuéta hóminum morte interíerint, et visitáverit eos plaga, qua et céteri visitári solent, non misit me Dóminus: Num 16 30 sin autem novam rem fécerit Dóminus, ut apériens terra os suum deglútiat eos et ómnia quæ ad illos pértinent, descenderíntque vivéntes in inférnum, sciétis quod blasphemáverint Dóminum. Num 16 31 Conféstim ígitur ut cessávit loqui, dirúpta est terra sub pédibus eórum: Num 16 32 et apériens os suum, devorávit illos cum tabernáculis suis et univérsa substántia eórum, Num 16 33 descenderúntque vivi in inférnum opérti humo, et periérunt de médio multitúdinis. Num 16 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamórem pereúntium, dicens: Ne forte et nos terra deglútiat. Num 16 35 Sed et ignis egréssus a Dómino interfécit ducéntos quinquagínta viros, qui offerébant incénsum. Num 16 36 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 16 37 Prǽcipe Eleázaro fílio Aaron sacerdóti ut tollat thuríbula quæ iacent in incéndio, et ignem huc illúcque dispérgat: quóniam sanctificáta sunt Num 16 38 in mórtibus peccatórum: producátque ea in láminas, et affígat altári, eo quod oblátum sit in eis incénsum Dómino, et sanctificáta sint, ut cernant ea pro signo et moniménto fílii Israël. Num 16 39 Tulit ergo Eleázar sacérdos thuríbula ǽnea, in quibus obtúlerant hi quos incéndium devorávit, et prodúxit ea in láminas, affígens altári: Num 16 40 ut habérent póstea fílii Israël, quibus commoneréntur ne quis accédat alienígena, et qui non est de sémine Aaron ad offeréndum incénsum Dómino, ne patiátur sicut passus est Core, et omnis congregátio eius, loquénte Dómino ad Móysen. Num 16 41 Murmurávit autem omnis multitúdo filiórum Israël sequénti die contra Móysen et Aaron, dicens: Vos interfecístis pópulum Dómini. Num 16 42 Cumque orirétur sedítio, et tumúltus incrésceret, Num 16 43 Móyses et Aaron fugérunt ad tabernáculum fœ́deris. Quod, postquam ingréssi sunt, opéruit nubes, et appáruit glória Dómini. Num 16 44 Dixítque Dóminus ad Móysen: Num 16 45 Recédite de médio huius multitúdinis, étiam nunc delébo eos. Cumque iacérent in terra, Num 16 46 dixit Móyses ad Aaron: Tolle thuríbulum, et hausto igne de altári, mitte incénsum désuper, pergens cito ad pópulum, ut roges pro eis: iam enim egréssa est ira a Dómino, et plaga desǽvit. Num 16 47 Quod cum fecísset Aaron, et cucurrísset ad médiam multitúdinem, quam iam vastábat incéndium, óbtulit thymiáma: Num 16 48 et stans inter mórtuos ac vivéntes, pro pópulo deprecátus est, et plaga cessávit. Num 16 49 Fuérunt autem qui percússi sunt, quatuórdecim míllia hóminum, et septingénti, absque his qui períerant in seditióne Core. Num 16 50 Reversúsque est Aaron ad Móysen ad óstium tabernáculi fœ́deris postquam quiévit intéritus. Num 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 17 2 Lóquere ad fílios Israël, et áccipe ab eis virgas síngulas per cognatiónes suas, a cunctis princípibus tríbuum, virgas duódecim, et uniuscuiúsque nomen superscríbes virgæ suæ. Num 17 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seórsum famílias continébit: Num 17 4 ponésque eas in tabernáculo fœ́deris coram testimónio, ubi loquar ad te. Num 17 5 Quem ex his elégero, germinábit virga eius: et cohibébo a me querimónias filiórum Israël, quibus contra vos múrmurant. Num 17 6 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et dedérunt ei omnes príncipes virgas per síngulas tribus: fuerúntque virgæ duódecim absque virga Aaron. Num 17 7 Quas cum posuísset Móyses coram Dómino in tabernáculo testimónii, Num 17 8 sequénti die regréssus invénit germinásse virgam Aaron in domo Levi: et turgéntibus gemmis erúperant flores, qui, fóliis dilatátis, in amýgdalas deformáti sunt. Num 17 9 Prótulit ergo Móyses omnes virgas de conspéctu Dómini ad cunctos fílios Israël: viderúntque, et recepérunt sínguli virgas suas. Num 17 10 Dixítque Dóminus ad Móysen: Refer virgam Aaron in tabernáculum testimónii, ut servétur ibi in signum rebéllium filiórum Israël, et quiéscant querélæ eórum a me, ne moriántur. Num 17 11 Fecítque Móyses sicut præcéperat Dóminus. Num 17 12 Dixérunt autem fílii Israël ad Móysen: Ecce consúmpti sumus, omnes perívimus. Num 17 13 Quicúmque accédit ad tabernáculum Dómini, móritur. Num usque ad interneciónem cuncti deléndi sumus? Num 18 1 Dixítque Dóminus ad Aaron: Tu, et fílii tui, et domus patris tui tecum, portábitis iniquitátem sanctuárii: et tu et fílii tui simul sustinébitis peccáta sacerdótii vestri. Num 18 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstóque sint, et minístrent tibi: tu autem et fílii tui ministrábitis in tabernáculo testimónii. Num 18 3 Excubabúntque Levítæ ad præcépta tua, et ad cuncta ópera tabernáculi: ita dumtáxat ut ad vasa sanctuárii et ad altáre non accédant, ne et illi moriántur, et vos pereátis simul. Num 18 4 Sint autem tecum, et éxcubent in custódiis tabernáculi, et in ómnibus cæremóniis eius. Alienígena non miscébitur vobis. Num 18 5 Excubáte in custódia sanctuárii, et in ministério altáris: ne oriátur indignátio super fílios Israël. Num 18 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levítas de médio filiórum Israël, et trádidi donum Dómino, ut sérviant in ministériis tabernáculi eius. Num 18 7 Tu autem et fílii tui custodíte sacerdótium vestrum: et ómnia quæ ad cultum altáris pértinent, et intra velum sunt, per sacerdótes administrabúntur: si quis extérnus accésserit, occidétur. Num 18 8 Locutúsque est Dóminus ad Aaron: Ecce dedi tibi custódiam primitiárum meárum. Omnia quæ sanctificántur a fíliis Israël, trádidi tibi et fíliis tuis pro offício sacerdotáli legítima sempitérna. Num 18 9 Hæc ergo accípies de his, quæ sanctificántur et obláta sunt Dómino. Omnis oblátio, et sacrifícium, et quidquid pro peccáto atque delícto rédditur mihi, et cedit in Sancta sanctórum, tuum erit, et filiórum tuórum. Num 18 10 In sanctuário cómedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecrátum est tibi. Num 18 11 Primítias autem, quas vóverint et obtúlerint fílii Israël, tibi dedi, et fíliis tuis, ac filiábus tuis, iure perpétuo: qui mundus est in domo tua, vescétur eis. Num 18 12 Omnem medúllam ólei, et vini, ac fruménti, quidquid ófferunt primitiárum Dómino, tibi dedi. Num 18 13 Univérsa frugum inítia, quas gignit humus, et Dómino deportántur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescétur eis. Num 18 14 Omne quod ex voto reddíderint fílii Israël, tuum erit. Num 18 15 Quidquid primum erúmpit e vulva cunctæ carnis, quam ófferunt Dómino, sive ex homínibus, sive de pecóribus fúerit, tui iuris erit: ita dumtáxat ut pro hóminis primogénito prétium accípias, et omne ánimal quod immúndum est rédimi fácias, Num 18 16 cuius redémptio erit post unum mensem, siclis argénti quinque, póndere sanctuárii. Siclus vigínti óbolos habet. Num 18 17 Primogénitum autem bovis, et ovis, et capræ, non fácies rédimi, quia sanctificáta sunt Dómino. Sánguinem tantum eórum fundes super altáre, et ádipes adolébis in suavíssimum odórem Dómino. Num 18 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectúsculum consecrátum, et armus dexter: tua erunt. Num 18 19 Omnes primítias sanctuárii, quas ófferunt fílii Israël Dómino, tibi dedi, et fíliis, ac filiábus tuis, iure perpétuo. Pactum salis est sempitérnum coram Dómino, tibi ac fíliis tuis. Num 18 20 Dixítque Dóminus ad Aaron: In terra eórum nihil possidébitis, nec habébitis partem inter eos: ego pars et heréditas tua in médio filiórum Israël. Num 18 21 Fíliis autem Levi dedi omnes décimas Israélis in possessiónem, pro ministério, quo sérviunt mihi in tabernáculo fœ́deris: Num 18 22 ut non accédant ultra fílii Israël ad tabernáculum, nec commíttant peccátum mortíferum, Num 18 23 solis fíliis Levi mihi in tabernáculo serviéntibus, et portántibus peccáta pópuli. Legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Nihil áliud possidébunt, Num 18 24 decimárum oblatióne conténti, quas in usus eórum et necessária separávi. Num 18 25 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 18 26 Prǽcipe Levítis, atque denúntia: Cum accepéritis a fíliis Israël décimas, quas dedi vobis, primítias eárum offérte Dómino, id est, décimam partem décimæ, Num 18 27 ut reputétur vobis in oblatiónem primitivórum, tam de áreis quam de torculáribus: Num 18 28 et univérsis quorum accípitis primítias, offérte Dómino, et date Aaron sacerdóti. Num 18 29 Omnia quæ offerétis ex décimis, et in donária Dómini separábitis, óptima et elécta erunt. Num 18 30 Dicésque ad eos: Si præclára et melióra quæque obtuléritis ex décimis, reputábitur vobis quasi de área, et torculári dedéritis primítias: Num 18 31 et comedétis eas in ómnibus locis vestris, tam vos quam famíliæ vestræ: quia prétium est pro ministério, quo servítis in tabernáculo testimónii. Num 18 32 Et non peccábitis super hoc, egrégia vobis et pínguia reservántes, ne polluátis oblatiónes filiórum Israël, et moriámini. Num 19 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron, dicens: Num 19 2 Ista est relígio víctimæ, quam constítuit Dóminus. Prǽcipe fíliis Israël, ut addúcant ad te vaccam rufam ætátis íntegræ, in qua nulla sit mácula, nec portáverit iugum: Num 19 3 tradetísque eam Eleázaro sacerdóti, qui edúctam extra castra, immolábit in conspéctu ómnium: Num 19 4 et tingens dígitum in sánguine eius, aspérget contra fores tabernáculi septem vícibus, Num 19 5 comburétque eam cunctis vidéntibus, tam pelle et cárnibus eius quam sánguine et fimo flammæ tráditis. Num 19 6 Lignum quoque cédrinum, et hyssópum, coccúmque bis tinctum sacérdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. Num 19 7 Et tunc demum, lotis véstibus et córpore suo, ingrediétur in castra, commaculatúsque erit usque ad vésperum. Num 19 8 Sed et ille qui combússerit eam, lavábit vestiménta sua et corpus, et immúndus erit usque ad vésperum. Num 19 9 Cólliget autem vir mundus cíneres vaccæ, et effúndet eos extra castra in loco puríssimo, ut sint multitúdini filiórum Israël in custódiam, et in aquam aspersiónis: quia pro peccáto vacca combústa est. Num 19 10 Cumque láverit qui vaccæ portáverat cíneres vestiménta sua, immúndus erit usque ad vésperum. Habébunt hoc fílii Israël, et ádvenæ qui hábitant inter eos, sanctum iure perpétuo. Num 19 11 Qui tetígerit cadáver hóminis, et propter hoc septem diébus fúerit immúndus, Num 19 12 aspergétur ex hac aqua die tértio et séptimo, et sic mundábitur. Si die tértio aspérsus non fúerit, séptimo non póterit emundári. Num 19 13 Omnis qui tetígerit humánæ ánimæ morticínum, et aspérsus hac commistióne non fúerit, pólluet tabernáculum Dómini et períbit ex Israël: quia aqua expiatiónis non est aspérsus, immúndus erit, et manébit spurcítia eius super eum. Num 19 14 Ista est lex hóminis qui móritur in tabernáculo: omnes qui ingrediúntur tentórium illíus, et univérsa vasa quæ ibi sunt, pollúta erunt septem diébus. Num 19 15 Vas, quod non habúerit opérculum nec ligatúram désuper, immúndum erit. Num 19 16 Si quis in agro tetígerit cadáver occísi hóminis, aut per se mórtui, sive os illíus, vel sepúlcrum, immúndus erit septem diébus. Num 19 17 Tolléntque de cinéribus combustiónis atque peccáti, et mittent aquas vivas super eos in vas: Num 19 18 in quibus cum homo mundus tínxerit hyssópum, aspérget ex eo omne tentórium, et cunctam supelléctilem, et hómines huiuscémodi contagióne pollútos: Num 19 19 atque hoc modo mundus lustrábit immúndum tértio et séptimo die: expiatúsque die séptimo, lavábit et se et vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum. Num 19 20 Si quis hoc ritu non fúerit expiátus, períbit ánima illíus de médio ecclésiæ: quia sanctuárium Dómini pólluit, et non est aqua lustratiónis aspérsus. Num 19 21 Erit hoc præcéptum legítimum sempitérnum. Ipse quoque qui aspérgit aquas, lavábit vestiménta sua. Omnis qui tetígerit aquas expiatiónis, immúndus erit usque ad vésperum. Num 19 22 Quidquid tetígerit immúndus, immúndum fáciet: et ánima, quæ horum quíppiam tetígerit, immúnda erit usque ad vésperum. Num 20 1 Venerúntque fílii Israël et omnis multitúdo in desértum Sin, mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María, et sepúlta in eódem loco. Num 20 2 Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Aaron: Num 20 3 et versi in seditiónem, dixérunt: Utinam periissémus inter fratres nostros coram Dómino. Num 20 4 Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra iuménta moriámur? Num 20 5 quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto, et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec víneas, nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum? Num 20 6 Ingressúsque Móyses et Aaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum fœ́deris, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem huius pópuli, et áperi eis thesáurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos. Num 20 7 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 20 8 Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Aaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo et iuménta eius. Num 20 9 Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei, Num 20 10 congregáta multitúdine ante petram: dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: num de petra hac vobis aquam potérimus eícere? Num 20 11 Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et iuménta. Num 20 12 Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis. Num 20 13 Hæc est aqua contradictiónis, ubi iurgáti sunt fílii Israël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis. Num 20 14 Misit intérea núntios Móyses de Cades ad regem Edom, qui dícerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem labórem qui apprehéndit nos, Num 20 15 quómodo descénderint patres nostri in Ægýptum, et habitavérimus ibi multo témpore, afflixeríntque nos Ægýptii, et patres nostros: Num 20 16 et quómodo clamavérimus ad Dóminum, et exaudíerit nos, miserítque ángelum, qui edúxerit nos de Ægýpto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extrémis fínibus tuis, pósiti, Num 20 17 obsecrámus ut nobis transíre líceat per terram tuam. Non íbimus per agros, nec per víneas: non bibémus aquas de púteis tuis: sed gradiémur via pública, nec ad déxteram nec ad sinístram declinántes, donec transeámus términos tuos. Num 20 18 Cui respóndit Edom: Non transíbis per me, alióquin armátus occúrram tibi. Num 20 19 Dixerúntque fílii Israël: Per tritam gradiémur viam: et si bibérimus aquas tuas, nos et pécora nostra, dábimus quod iustum est: nulla erit in prétio difficúltas, tantum velóciter transeámus. Num 20 20 At ille respóndit: Non transíbis. Statímque egréssus est óbvius, cum infiníta multitúdine, et manu forti, Num 20 21 nec vóluit acquiéscere deprecánti, ut concéderet tránsitum per fines suos. Quam ob rem divértit ab eo Israël. Num 20 22 Cumque castra movíssent de Cades, venérunt in montem Hor, qui est in fínibus terræ Edom: Num 20 23 ubi locútus est Dóminus ad Móysen: Num 20 24 Pergat, inquit, Aaron ad pópulos suos: non enim intrábit terram, quam dedi fíliis Israël, eo quod incrédulus fúerit ori meo, ad Aquas contradictiónis. Num 20 25 Tolle Aaron et fílium eius cum eo, et duces eos in montem Hor. Num 20 26 Cumque nudáveris patrem veste sua, índues ea Eleázarum fílium eius: Aaron colligétur, et moriétur ibi. Num 20 27 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: et ascendérunt in montem Hor coram omni multitúdine. Num 20 28 Cumque Aaron spoliásset véstibus suis, índuit eis Eleázarum fílium eius. Num 20 29 Illo mórtuo in montis supercílio, descéndit cum Eleázaro. Num 20 30 Omnis autem multitúdo videns occubuísse Aaron, flevit super eo trigínta diébus per cunctas famílias suas. Num 21 1 Quod cum audísset Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, venísse scílicet Israël per exploratórum viam, pugnávit contra illum, et victor exístens, duxit ex eo prædam. Num 21 2 At Israël voto se Dómino óbligans, ait: Si tradíderis pópulum istum in manu mea, delébo urbes eius. Num 21 3 Exaudivítque Dóminus preces Israël, et trádidit Chananǽum, quem ille interfécit subvérsis úrbibus eius: et vocávit nomen loci illíus Horma, id est, anáthema. Num 21 4 Profécti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulum itíneris ac labóris: Num 21 5 locutúsque contra Deum et Móysen, ait: Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? deest panis, non sunt aquæ: ánima nostra iam náuseat super cibo isto levíssimo. Num 21 6 Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, ad quorum plagas et mortes plurimórum, Num 21 7 venérunt ad Móysen, atque dixérunt: Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te: ora ut tollat a nobis serpéntes. Oravítque Móyses pro pópulo, Num 21 8 et locútus est Dóminus ad eum: Fac serpéntem ǽneum, et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet. Num 21 9 Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum, et pósuit eum pro signo: quem cum percússi aspícerent, sanabántur. Num 21 10 Profectíque fílii Israël castrametáti sunt in Oboth. Num 21 11 Unde egréssi fixére tentória in Ieábarim, in solitúdine quæ réspicit Moab contra orientálem plagam. Num 21 12 Et inde movéntes, venérunt ad torréntem Zared. Num 21 13 Quem relinquéntes castrametáti sunt contra Arnon, quæ est in desérto, et próminet in fínibus Amorrhǽi. Síquidem Arnon términus est Moab, dívidens Moabítas et Amorrhǽos. Num 21 14 Unde dícitur in libro bellórum Dómini: Sicut fecit in mari Rubro, sic fáciet in torréntibus Arnon. Num 21 15 Scópuli torréntium inclináti sunt, ut requiéscerent in Ar, et recúmberent in fínibus Moabitárum. Num 21 16 Ex eo loco appáruit púteus, super quo locútus est Dóminus ad Móysen: Cóngrega pópulum, et dabo ei aquam. Num 21 17 Tunc cécinit Israël carmen istud: Ascéndat púteus. Concinébant: Num 21 18 Púteus, quem fodérunt príncipes et paravérunt duces multitúdinis in datóre legis, et in báculis suis. De solitúdine, Matthána. Num 21 19 De Matthána in Naháliel: de Naháliel in Bamoth. Num 21 20 De Bamoth, vallis est in regióne Moab, in vértice Phasga, quod réspicit contra desértum. Num 21 21 Misit autem Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, dicens: Num 21 22 Obsecro ut transíre mihi líceat per terram tuam: non declinábimus in agros et víneas: non bibémus aquas ex púteis: via régia gradiémur, donec transeámus términos tuos. Num 21 23 Qui concédere nóluit ut transíret Israël per fines suos: quin pótius exércitu congregáto, egréssus est óbviam in desértum, et venit in Iasa, pugnavítque contra eum. Num 21 24 A quo percússus est in ore gládii, et posséssa est terra eius ab Arnon usque Ieboc, et fílios Ammon: quia forti præsídio tenebántur términi Ammonitárum. Num 21 25 Tulit ergo Israël omnes civitátes eius, et habitávit in úrbibus Amorrhǽi, in Hésebon scílicet, et vículis eius. Num 21 26 Urbs Hésebon fuit Sehon regis Amorrhǽi, qui pugnávit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditiónis illíus fúerat usque Arnon. Num 21 27 Idcírco dícitur in provérbio: Veníte in Hésebon: ædificétur, et construátur cívitas Sehon: Num 21 28 ignis egréssus est de Hésebon, flamma de óppido Sehon, et devorávit Ar Moabitárum, et habitatóres excelsórum Arnon. Num 21 29 Væ tibi Moab: perísti pópule Chamos. Dedit fílios eius in fugam, et fílias in captivitátem regi Amorrhæórum Sehon. Num 21 30 Iugum ipsórum dispériit ad Hésebon usque Dibon: lassi pervenérunt in Nophe, et usque Médaba. Num 21 31 Habitávit ítaque Israël in terra Amorrhǽi. Num 21 32 Misítque Móyses qui explorárent Iazer: cuius cepérunt vículos, et possedérunt habitatóres. Num 21 33 Verterúntque se, et ascendérunt per viam Basan, et occúrrit eis Og, rex Basan, cum omni pópulo suo, pugnatúrus in Edrai. Num 21 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ne tímeas eum, quia in manu tua trádidi illum, et omnem pópulum ac terram eius: faciésque illi sicut fecísti Sehon, regi Amorrhæórum habitatóri Hésebon. Num 21 35 Percussérunt ígitur et hunc cum fíliis suis, universúmque pópulum eius usque ad interneciónem, et possedérunt terram illíus. Num 22 1 Profectíque castrametáti sunt in campéstribus Moab, ubi trans Iordánem Iéricho sita est. Num 22 2 Videns autem Balac fílius Sephor ómnia quæ fécerat Israël Amorrhǽo, Num 22 3 et quod pertimuíssent eum Moabítæ, et ímpetum eius ferre non possent, Num 22 4 dixit ad maióres natu Mádian: Ita delébit hic pópulus omnes, qui in nostris fínibus commorántur, quómodo solet bos herbas usque ad radíces cárpere. Ipse erat eo témpore rex in Moab. Num 22 5 Misit ergo núntios ad Bálaam fílium Beor aríolum, qui habitábat super flumen terræ filiórum Ammon, ut vocárent eum, et dícerent: Ecce egréssus est pópulus ex Ægýpto, qui opéruit superfíciem terræ, sedens contra me. Num 22 6 Veni ígitur, et máledic pópulo huic, quia fórtior me est: si quómodo possim percútere et eícere eum de terra mea. Novi enim quod benedíctus sit cui benedíxeris, et maledíctus in quem maledícta congésseris. Num 22 7 Perrexerúntque senióres Moab, et maióres natu Mádian, habéntes divinatiónis prétium in mánibus. Cumque veníssent ad Bálaam, et narrássent ei ómnia verba Balac, Num 22 8 ille respóndit: Manéte hic nocte, et respondébo quidquid mihi díxerit Dóminus. Manéntibus illis apud Bálaam, venit Deus, et ait ad eum: Num 22 9 Quid sibi volunt hómines isti apud te? Num 22 10 Respóndit: Balac fílius Sephor rex Moabitárum misit ad me, Num 22 11 dicens: Ecce pópulus qui egréssus est de Ægýpto, opéruit superfíciem terræ: veni, et máledic ei, si quómodo possim pugnans abígere eum. Num 22 12 Dixítque Deus ad Bálaam: Noli ire cum eis, neque maledícas pópulo: quia benedíctus est. Num 22 13 Qui mane consúrgens dixit ad príncipes: Ite in terram vestram, quia prohíbuit me Dóminus veníre vobíscum. Num 22 14 Revérsi príncipes dixérunt ad Balac: Nóluit Bálaam veníre nobíscum. Num 22 15 Rursum ille multo plures et nobilióres quam ante míserat, misit. Num 22 16 Qui cum veníssent ad Bálaam, dixérunt: Sic dicit Balac fílius Sephor: Ne cunctéris veníre ad me: Num 22 17 parátus sum honoráre te, et quidquid volúeris, dabo tibi: veni, et máledic pópulo isti. Num 22 18 Respóndit Bálaam: Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero immutáre verbum Dómini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. Num 22 19 Obsecro ut hic maneátis étiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respóndeat Dóminus. Num 22 20 Venit ergo Deus ad Bálaam nocte, et ait ei: Si vocáre te venérunt hómines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtáxat, ut quod tibi præcépero, fácias. Num 22 21 Surréxit Bálaam mane, et strata ásina sua proféctus est cum eis. Num 22 22 Et irátus est Deus. Stetítque ángelus Dómini in via contra Bálaam, qui insidébat ásinæ, et duos púeros habébat secum. Num 22 23 Cernens ásina ángelum stantem in via, evagináto gládio, avértit se de itínere, et ibat per agrum. Quam cum verberáret Bálaam, et vellet ad sémitam redúcere, Num 22 24 stetit ángelus in angústiis duárum maceriárum, quibus víneæ cingebántur. Num 22 25 Quem videns ásina, iunxit se paríeti, et attrívit sedéntis pedem. At ille íterum verberábat eam: Num 22 26 et nihilóminus ángelus ad locum angústum tránsiens, ubi nec ad déxteram, nec ad sinístram póterat deviáre, óbvius stetit. Num 22 27 Cumque vidísset ásina stantem ángelum, cóncidit sub pédibus sedéntis: qui irátus, veheméntius cædébat fuste látera eius. Num 22 28 Aperuítque Dóminus os ásinæ, et locúta est: Quid feci tibi? cur pércutis me ecce iam tértio? Num 22 29 Respóndit Bálaam: Quia commeruísti, et illusísti mihi: útinam habérem gládium, ut te percúterem! Num 22 30 Dixit ásina: Nonne ánimal tuum sum, cui semper sedére consuevísti usque in præséntem diem? dic quid símile unquam fécerim tibi. At ille ait: Numquam. Num 22 31 Prótinus apéruit Dóminus óculos Bálaam, et vidit ángelum stantem in via, evagináto gládio, adoravítque eum pronus in terram. Num 22 32 Cui ángelus: Cur, inquit, tértio vérberas ásinam tuam? ego veni ut adversárer tibi, quia pervérsa est via tua, mihíque contrária: Num 22 33 et nisi ásina declinásset de via, dans locum resisténti, te occidíssem, et illa víveret. Num 22 34 Dixit Bálaam: Peccávi, nésciens quod tu stares contra me: et nunc si dísplicet tibi ut vadam, revértar. Num 22 35 Ait ángelus: Vade cum istis, et cave ne áliud quam præcépero tibi loquáris. Ivit ígitur cum princípibus. Num 22 36 Quod cum audísset Balac, egréssus est in occúrsum eius in óppido Moabitárum, quod situm est in extrémis fínibus Arnon. Num 22 37 Dixítque ad Bálaam: Misi núntios ut vocárent te: cur non statim venísti ad me? an quia mercédem advéntui tuo réddere néqueo? Num 22 38 Cui ille respóndit: Ecce adsum: numquid loqui pótero áliud, nisi quod Deus posúerit in ore meo? Num 22 39 Perrexérunt ergo simul, et venérunt in urbem, quæ in extrémis regni eius fínibus erat. Num 22 40 Cumque occidísset Balac boves et oves, misit ad Bálaam, et príncipes qui cum eo erant, múnera. Num 22 41 Mane autem facto, duxit eum ad excélsa Baal, et intúitus est extrémam partem pópuli. Num 23 1 Dixítque Bálaam ad Balac: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, eiusdémque númeri aríetes. Num 23 2 Cumque fecísset iuxta sermónem Bálaam, imposuérunt simul vítulum et aríetem super aram. Num 23 3 Dixítque Bálaam ad Balac: Sta paulísper iuxta holocáustum tuum, donec vadam, si forte occúrrat mihi Dóminus, et quodcúmque imperáverit, loquar tibi. Num 23 4 Cumque abiísset velóciter, occúrrit illi Deus. Locutúsque ad eum Bálaam: Septem, inquit, aras eréxi, et impósui vítulum et aríetem désuper. Num 23 5 Dóminus autem pósuit verbum in ore eius, et ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris. Num 23 6 Revérsus invénit stantem Balac iuxta holocáustum suum, et omnes príncipes Moabitárum: Num 23 7 assumptáque parábola sua, dixit: De Aram addúxit me Balac rex Moabitárum, de móntibus oriéntis: Veni, inquit, et máledic Iacob: própera, et detestáre Israël. Num 23 8 Quómodo maledícam, cui non maledíxit Deus? qua ratióne detéster, quem Dóminus non detestátur? Num 23 9 De summis silícibus vidébo eum, et de cóllibus considerábo illum. Pópulus solus habitábit, et inter gentes non reputábitur. Num 23 10 Quis dinumeráre possit púlverem Iacob, et nosse númerum stirpis Israël? Moriátur ánima mea morte iustórum, et fiant novíssima mea horum simília. Num 23 11 Dixítque Balac ad Bálaam: Quid est hoc quod agis? ut maledíceres inimícis meis vocávi te, et tu e contrário benedícis eis. Num 23 12 Cui ille respóndit: Num áliud possum loqui, nisi quod iússerit Dóminus? Num 23 13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in álterum locum unde partem Israël vídeas, et totum vidére non possis: inde maledícito ei. Num 23 14 Cumque duxísset eum in locum sublímem, super vérticem montis Phasga, ædificávit Bálaam septem aras, et impósitis supra vítulo atque aríete, Num 23 15 dixit ad Balac: Sta hic iuxta holocáustum tuum, donec ego óbvius pergam. Num 23 16 Cui cum Dóminus occurrísset, posuissétque verbum in ore eius, ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris ei. Num 23 17 Revérsus invénit eum stantem iuxta holocáustum suum, et príncipes Moabitárum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locútus est Dóminus? Num 23 18 At ille, assúmpta parábola sua, ait: Sta, Balac, et auscúlta: audi, fili Sephor: Num 23 19 non est Deus quasi homo, ut mentiátur, nec ut fílius hóminis, ut mutétur. Dixit ergo, et non fáciet? locútus est, et non implébit? Num 23 20 Ad benedicéndum addúctus sum: benedictiónem prohibére non váleo. Num 23 21 Non est idólum in Iacob, nec vidétur simulácrum in Israël. Dóminus Deus eius cum eo est, et clangor victóriæ regis in illo. Num 23 22 Deus edúxit illum de Ægýpto, cuius fortitúdo símilis est rhinocerótis. Num 23 23 Non est augúrium in Iacob, nec divinátio in Israël: tempóribus suis dicétur Iacob et Israéli quid operátus sit Deus. Num 23 24 Ecce pópulus ut leǽna consúrget, et quasi leo erigétur: non accubábit donec dévoret prædam, et occisórum sánguinem bibat. Num 23 25 Dixítque Balac ad Bálaam: Nec maledícas ei, nec benedícas. Num 23 26 Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperáret, hoc fácerem? Num 23 27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad álium locum: si forte pláceat Deo ut inde maledícas eis. Num 23 28 Cumque duxísset eum super vérticem montis Phogor, qui réspicit solitúdinem, Num 23 29 dixit ei Bálaam: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, eiusdémque númeri aríetes. Num 23 30 Fecit Balac ut Bálaam díxerat: imposuítque vítulos et aríetes per síngulas aras. Num 24 1 Cumque vidísset Bálaam quod placéret Dómino ut benedíceret Israéli, nequáquam ábiit ut ante perréxerat, ut augúrium quǽreret: sed dírigens contra desértum vultum suum, Num 24 2 et élevans óculos, vidit Israël in tentóriis commorántem per tribus suas: et irruénte in se spíritu Dei, Num 24 3 assúmpta parábola, ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cuius obturátus est óculus: Num 24 4 dixit audítor sermónum Dei, qui visiónem Omnipoténtis intúitus est, qui cadit, et sic aperiúntur óculi eius: Num 24 5 Quam pulchra tabernácula tua, Iacob, et tentória tua, Israël! Num 24 6 ut valles nemorósæ, ut horti iuxta flúvios irrígui, ut tabernácula quæ fixit Dóminus, quasi cedri prope aquas. Num 24 7 Fluet aqua de sítula eius, et semen illíus erit in aquas multas. Tollétur propter Agag, rex eius, et auferétur regnum illíus. Num 24 8 Deus edúxit illum de Ægýpto, cuius fortitúdo símilis est rhinocerótis. Devorábunt gentes hostes illíus, ossáque eórum confríngent, et perforábunt sagíttis. Num 24 9 Accubans dormívit ut leo, et quasi leǽna, quam suscitáre nullus audébit. Qui benedíxerit tibi, erit et ipse benedíctus: qui maledíxerit, in maledictióne reputábitur. Num 24 10 Iratúsque Balac contra Bálaam, complósis mánibus ait: Ad maledicéndum inimícis meis vocávi te, quibus e contrário tértio benedixísti: Num 24 11 revértere ad locum tuum. Decréveram quidem magnífice honoráre te, sed Dóminus privávit te honóre dispósito. Num 24 12 Respóndit Bálaam ad Balac: Nonne núntiis tuis, quos misísti ad me, dixi: Num 24 13 Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero præteríre sermónem Dómini Dei mei, ut vel boni quid vel mali próferam ex corde meo: sed quidquid Dóminus díxerit, hoc loquar? Num 24 14 verúmtamen pergens ad pópulum meum, dabo consílium, quid pópulus tuus pópulo huic fáciat extrémo témpore. Num 24 15 Sumpta ígitur parábola, rursum ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cuius obturátus est óculus: Num 24 16 dixit audítor sermónum Dei, qui novit doctrínam Altíssimi, et visiónes Omnipoténtis videt, qui cadens apértos habet óculos: Num 24 17 Vidébo eum, sed non modo: intuébor illum, sed non prope. Oriétur stella ex Iacob, et consúrget virga de Israël: et percútiet duces Moab, vastabítque omnes fílios Seth. Num 24 18 Et erit Idumǽa posséssio eius: heréditas Seir cedet inimícis suis: Israël vero fórtiter aget. Num 24 19 De Iacob erit qui dominétur, et perdat relíquias civitátis. Num 24 20 Cumque vidísset Amalec, assúmens parábolam, ait: Princípium géntium Amalec, cuius extréma perdéntur. Num 24 21 Vidit quoque Cinǽum: et assúmpta parábola, ait: Robústum quidem est habitáculum tuum: sed si in petra posúeris nidum tuum, Num 24 22 et fúeris eléctus de stirpe Cin, quámdiu póteris permanére? Assur enim cápiet te. Num 24 23 Assumptáque parábola íterum locútus est: Heu! quis victúrus est, quando ista fáciet Deus? Num 24 24 Vénient in triéribus de Itália: superábunt Assýrios, vastabúntque Hebrǽos, et ad extrémum étiam ipsi períbunt. Num 24 25 Surrexítque Bálaam, et revérsus est in locum suum: Balac quoque via, qua vénerat, rédiit. Num 25 1 Morabátur autem eo témpore Israël in Settim, et fornicátus est pópulus cum filiábus Moab, Num 25 2 quæ vocavérunt eos ad sacrifícia sua. At illi comedérunt et adoravérunt deos eárum. Num 25 3 Initiatúsque est Israël Beélphegor: et irátus Dóminus, Num 25 4 ait ad Móysen: Tolle cunctos príncipes pópuli, et suspénde eos contra solem in patíbulis, ut avertátur furor meus ab Israël. Num 25 5 Dixítque Móyses ad iúdices Israël: Occídat unusquísque próximos suos, qui initiáti sunt Beélphegor. Num 25 6 Et ecce unus de fíliis Israël intrávit coram frátribus suis ad scortum Madianítidem, vidénte Móyse, et omni turba filiórum Israël, qui flebant ante fores tabernáculi. Num 25 7 Quod cum vidísset Phínees fílius Eleázari fílii Aaron sacerdótis, surréxit de médio multitúdinis, et arrépto pugióne, Num 25 8 ingréssus est post virum Israëlítem in lupánar, et perfódit ambos simul, virum scílicet et mulíerem in locis genitálibus. Cessavítque plaga a fíliis Israël: Num 25 9 et occísi sunt vigínti quátuor míllia hóminum. Num 25 10 Dixítque Dóminus ad Móysen: Num 25 11 Phínees fílius Eleázari fílii Aaron sacerdótis avértit iram meam a fíliis Israël: quia zelo meo commótus est contra eos, ut non ipse delérem fílios Israël in zelo meo. Num 25 12 Idcírco lóquere ad eum: Ecce do ei pacem fœ́deris mei, Num 25 13 et erit tam ipsi quam sémini eius pactum sacerdótii sempitérnum: quia zelátus est pro Deo suo, et expiávit scelus filiórum Israël. Num 25 14 Erat autem nomen viri Israëlítæ, qui occísus est cum Madianítide, Zambri fílius Salu, dux de cognatióne et tribu Simeónis. Num 25 15 Porro múlier Madianítis, quæ páriter interfécta est, vocabátur Cozbi fília Sur príncipis nobilíssimi Madianitárum. Num 25 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 25 17 Hostes vos séntiant Madianítæ, et percútite eos: Num 25 18 quia et ipsi hostíliter egérunt contra vos, et decepére insídiis per idólum Phogor, et Cozbi fíliam ducis Mádian sorórem suam, quæ percússa est in die plagæ pro sacrilégio Phogor. Num 26 1 Postquam noxiórum sanguis effúsus est, dixit Dóminus ad Móysen et Eleázarum fílium Aaron sacerdótem: Num 26 2 Numeráte omnem summam filiórum Israël a vigínti annis et supra, per domos et cognatiónes suas, cunctos qui possunt ad bella procédere. Num 26 3 Locúti sunt ítaque Móyses et Eleázar sacérdos, in campéstribus Moab super Iordánem contra Iéricho, ad eos qui erant Num 26 4 a vigínti annis et supra, sicut Dóminus imperáverat, quorum iste est númerus. Num 26 5 Ruben primogénitus Israël: huius fílius, Henoch, a quo família Henochitárum: et Phallu, a quo família Phalluitárum: Num 26 6 et Hesron, a quo família Hesronitárum: et Charmi, a quo família Charmitárum. Num 26 7 Hæ sunt famíliæ de stirpe Ruben: quarum númerus invéntus est quadragínta tria míllia, et septingénti trigínta. Num 26 8 Fílius Phallu, Eliab: Num 26 9 huius fílii, Námuel et Dathan et Abíron: isti sunt Dathan et Abíron príncipes pópuli, qui surrexérunt contra Móysen et Aaron in seditióne Core, quando advérsus Dóminum rebellavérunt: Num 26 10 et apériens terra os suum devorávit Core, moriéntibus plúrimis, quando combússit ignis ducéntos quinquagínta viros. Et factum est grande miráculum, Num 26 11 ut, Core pereúnte, fílii illíus non perírent. Num 26 12 Fílii Símeon per cognatiónes suas: Námuel, ab hoc família Namuelitárum: Iamin, ab hoc família Iaminitárum: Iachin, ab hoc família Iachinitárum: Num 26 13 Zare, ab hoc família Zareitárum: Saul, ab hoc família Saulitárum. Num 26 14 Hæ sunt famíliæ de stirpe Símeon, quarum omnis númerus fuit vigínti duo míllia ducénti. Num 26 15 Fílii Gad per cognatiónes suas: Sephon, ab hoc família Sephonitárum: Aggi, ab hoc família Aggitárum: Suni, ab hoc família Sunitárum: Num 26 16 Ozni, ab hoc família Oznitárum: Her, ab hoc família Heritárum: Num 26 17 Arod, ab hoc família Aroditárum: Ariel, ab hoc família Arielitárum. Num 26 18 Istæ sunt famíliæ Gad, quarum omnis númerus fuit quadragínta míllia quingénti. Num 26 19 Fílii Iuda, Her et Onan, qui ambo mórtui sunt in terra Chánaan. Num 26 20 Fuerúntque fílii Iuda per cognatiónes suas: Sela, a quo família Selaitárum: Phares, a quo família Pharesitárum: Zare, a quo família Zareitárum. Num 26 21 Porro fílii Phares: Hesron, a quo família Hesronitárum: et Hamul, a quo família Hamulitárum. Num 26 22 Istæ sunt famíliæ Iuda, quarum omnis númerus fuit septuagínta sex míllia quingénti. Num 26 23 Fílii Issachar per cognatiónes suas: Thola, a quo família Tholaitárum: Phua, a quo família Phuaitárum: Num 26 24 Iasub, a quo família Iasubitárum: Semran, a quo família Semranitárum. Num 26 25 Hæ sunt cognatiónes Issachar, quarum númerus fuit sexagínta quátuor míllia trecénti. Num 26 26 Fílii Zábulon per cognatiónes suas: Sared, a quo família Sareditárum: Elon, a quo família Elonitárum: Ialel, a quo família Ialelitárum. Num 26 27 Hæ sunt cognatiónes Zábulon, quarum númerus fuit sexagínta míllia quingénti. Num 26 28 Fílii Ioseph per cognatiónes suas, Manásse et Ephraim. Num 26 29 De Manásse ortus est Machir, a quo família Machiritárum. Machir génuit Gálaad, a quo família Galaaditárum. Num 26 30 Gálaad hábuit fílios: Iezer, a quo família Iezeritárum: et Helec, a quo família Helecitárum: Num 26 31 et Asriel, a quo família Asrielitárum: et Sechem, a quo família Sechemitárum: Num 26 32 et Semída, a quo família Semidaitárum: et Hepher, a quo família Hepheritárum. Num 26 33 Fuit autem Hepher pater Sálphaad, qui fílios non habébat, sed tantum fílias: quarum ista sunt nómina: Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. Num 26 34 Hæ sunt famíliæ Manásse, et númerus eárum quinquagínta duo míllia septingénti. Num 26 35 Fílii autem Ephraim per cognatiónes suas fuérunt hi: Súthala, a quo família Suthalaitárum: Becher, a quo família Becheritárum: Thehen, a quo família Thehenitárum. Num 26 36 Porro fílius Súthala fuit Heran, a quo família Heranitárum. Num 26 37 Hæ sunt cognatiónes filiórum Ephraim: quarum númerus fuit trigínta duo míllia quingénti. Num 26 38 Isti sunt fílii Ioseph per famílias suas. Fílii Béniamin in cognatiónibus suis: Bela, a quo família Belaitárum: Asbel, a quo família Asbelitárum: Ahíram, a quo família Ahiramitárum: Num 26 39 Supham, a quo família Suphamitárum: Hupham, a quo família Huphamitárum. Num 26 40 Fílii Bela: Hered, et Nóeman. De Hered, família Hereditárum: de Nóeman, família Noemanitárum. Num 26 41 Hi sunt fílii Béniamin per cognatiónes suas: quorum númerus fuit quadragínta quinque míllia sexcénti. Num 26 42 Fílii Dan per cognatiónes suas: Suham, a quo família Suhamitárum. Hæ sunt cognatiónes Dan per famílias suas. Num 26 43 Omnes fuére Suhamítæ, quorum númerus erat sexagínta quátuor míllia quadringénti. Num 26 44 Fílii Aser per cognatiónes suas: Iemna, a quo família Iemnaitárum: Iéssui, a quo família Iessuitárum: Brie, a quo família Brieitárum. Num 26 45 Fílii Brie: Heber, a quo família Heberitárum: et Mélchiel, a quo família Melchielitárum. Num 26 46 Nomen autem fíliæ Aser fuit Sara. Num 26 47 Hæ cognatiónes filiórum Aser, et númerus eórum quinquagínta tria míllia quadringénti. Num 26 48 Fílii Néphthali per cognatiónes suas: Iésiel, a quo família Iesielitárum: Guni, a quo família Gunitárum: Num 26 49 Ieser, a quo família Ieseritárum: Sellem, a quo família Sellemitárum. Num 26 50 Hæ sunt cognatiónes filiórum Néphthali per famílias suas: quorum númerus quadragínta quinque míllia quadringénti. Num 26 51 Ista est summa filiórum Israël, qui recensíti sunt, sexcénta míllia, et mille septingénti trigínta. Num 26 52 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 26 53 Istis dividétur terra iuxta númerum vocabulórum in possessiónes suas. Num 26 54 Plúribus maiórem partem dabis, et paucióribus minórem: síngulis, sicut nunc recensíti sunt, tradétur posséssio: Num 26 55 ita dumtáxat ut sors terram tríbubus dívidat et famíliis. Num 26 56 Quidquid sorte contígerit, hoc vel plures accípiant, vel paucióres. Num 26 57 Hic quoque est númerus filiórum Levi per famílias suas: Gerson, a quo família Gersonitárum: Caath, a quo família Caathitárum: Merári, a quo família Meraritárum. Num 26 58 Hæ sunt famíliæ Levi: família Lobni, família Hebróni, família Móholi, família Musi, família Core. At vero Caath génuit Amram: Num 26 59 qui hábuit uxórem Ióchabed fíliam Levi, quæ nata est ei in Ægýpto. Hæc génuit Amram viro suo fílios, Aaron, et Móysen, et Maríam sorórem eórum. Num 26 60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleázar et Ithamar: Num 26 61 quorum Nadab et Abiu mórtui sunt, cum obtulíssent ignem aliénum coram Dómino. Num 26 62 Fuerúntque omnes qui numeráti sunt, vigínti tria míllia géneris masculíni ab uno mense et supra: quia non sunt recensíti inter fílios Israël, nec eis cum céteris data posséssio est. Num 26 63 Hic est númerus filiórum Israël, qui descrípti sunt a Móyse et Eleázaro sacerdóte, in campéstribus Moab supra Iordánem contra Iéricho: Num 26 64 inter quos, nullus fuit eórum qui ante numeráti sunt a Móyse et Aaron in desérto Sínai: Num 26 65 prædíxerat enim Dóminus quod omnes moreréntur in solitúdine. Nullúsque remánsit ex eis, nisi Caleb fílius Iéphone, et Iósue fílius Nun. Num 27 1 Accessérunt autem fíliæ Sálphaad, fílii Hepher, fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse, qui fuit fílius Ioseph: quarum sunt nómina, Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. Num 27 2 Steterúntque coram Móyse et Eleázaro sacerdóte et cunctis princípibus pópuli ad óstium tabernáculi fœ́deris, atque dixérunt: Num 27 3 Pater noster mórtuus est in desérto, nec fuit in seditióne, quæ concitáta est contra Dóminum sub Core, sed in peccáto suo mórtuus est: hic non hábuit mares fílios. Cur tóllitur nomen illíus de família sua, quia non hábuit fílium? date nobis possessiónem inter cognátos patris nostri. Num 27 4 Retulítque Móyses causam eárum ad iudícium Dómini. Num 27 5 Qui dixit ad eum: Num 27 6 Iustam rem póstulant fíliæ Sálphaad: da eis possessiónem inter cognátos patris sui, et ei in hereditátem succédant. Num 27 7 Ad fílios autem Israël loquéris hæc: Num 27 8 Homo cum mórtuus fúerit absque fílio, ad fíliam eius transíbit heréditas. Num 27 9 Si fíliam non habúerit, habébit successóres fratres suos. Num 27 10 Quod si et fratres non fúerint, dábitis hereditátem frátribus patris eius. Num 27 11 Sin autem nec pátruos habúerit, dábitur heréditas his qui ei próximi sunt. Erítque hoc fíliis Israël sanctum lege perpétua, sicut præcépit Dóminus Móysi. Num 27 12 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ascénde in montem istum Abarim, et contempláre inde terram, quam datúrus sum fíliis Israël. Num 27 13 Cumque víderis eam, ibis et tu ad pópulum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: Num 27 14 quia offendístis me in desérto Sin in contradictióne multitúdinis, nec sanctificáre me voluístis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictiónis in Cades desérti Sin. Num 27 15 Cui respóndit Móyses: Num 27 16 Provídeat Dóminus Deus spirítuum omnis carnis hóminem, qui sit super multitúdinem hanc: Num 27 17 et possit exíre et intráre ante eos, et edúcere eos vel introdúcere: ne sit pópulus Dómini sicut oves absque pastóre. Num 27 18 Dixítque Dóminus ad eum: Tolle Iósue fílium Nun, virum in quo est spíritus, et pone manum tuam super eum. Num 27 19 Qui stabit coram Eleázaro sacerdóte et omni multitúdine: Num 27 20 et dabis ei præcépta cunctis vidéntibus, et partem glóriæ tuæ, ut áudiat eum omnis synagóga filiórum Israël. Num 27 21 Pro hoc, si quid agéndum erit, Eleázar sacérdos cónsulet Dóminum. Ad verbum eius egrediétur et ingrediétur ipse, et omnes fílii Israël cum eo, et cétera multitúdo. Num 27 22 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: cumque tulísset Iósue, státuit eum coram Eleázaro sacerdóte et omni frequéntia pópuli. Num 27 23 Et impósitis cápiti eius mánibus, cuncta replicávit quæ mandáverat Dóminus. Num 28 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Num 28 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Oblatiónem meam et panes, et incénsum odóris suavíssimi offérte per témpora sua. Num 28 3 Hæc sunt sacrifícia quæ offérre debétis: agnos annículos immaculátos duos quotídie in holocáustum sempitérnum: Num 28 4 unum offerétis mane, et álterum ad vésperum: Num 28 5 décimam partem ephi símilæ, quæ conspérsa sit óleo puríssimo, et hábeat quartam partem hin. Num 28 6 Holocáustum iuge est quod obtulístis in monte Sínai in odórem suavíssimum incénsi Dómini. Num 28 7 Et libábitis vini quartam partem hin per agnos síngulos in sanctuário Dómini. Num 28 8 Alterúmque agnum simíliter offerétis ad vésperam iuxta omnem ritum sacrifícii matutíni, et libamentórum eius, oblatiónem suavíssimi odóris Dómino. Num 28 9 Die autem sábbati offerétis duos agnos annículos immaculátos, et duas décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício, et liba: Num 28 10 quæ rite fundúntur per síngula sábbata in holocáustum sempitérnum. Num 28 11 In caléndis autem offerétis holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos septem immaculátos, Num 28 12 et tres décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício per síngulos vítulos: et duas décimas símilæ óleo conspérsæ per síngulos aríetes: Num 28 13 et décimam décimæ símilæ ex óleo in sacrifício per agnos síngulos: holocáustum suavíssimi odóris atque incénsi est Dómino. Num 28 14 Libaménta autem vini, quæ per síngulas fundénda sunt víctimas, ista erunt: média pars hin per síngulos vítulos, tértia per aríetem, quarta per agnum. Hoc erit holocáustum per omnes menses, qui sibi anno verténte succédunt. Num 28 15 Hircus quoque offerétur Dómino pro peccátis in holocáustum sempitérnum cum libaméntis suis. Num 28 16 Mense autem primo, quartadécima die mensis, Phase Dómini erit, Num 28 17 et quintadécima die solémnitas: septem diébus vescéntur ázymis. Num 28 18 Quarum dies prima venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea. Num 28 19 Offeretísque incénsum holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem: Num 28 20 et sacrifícia singulórum ex símila quæ conspérsa sit óleo, tres décimas per síngulos vítulos, et duas décimas per aríetem, Num 28 21 et décimam décimæ per agnos síngulos, id est, per septem agnos. Num 28 22 Et hircum pro peccáto unum, ut expiétur pro vobis, Num 28 23 præter holocáustum matutínum, quod semper offerétis. Num 28 24 Ita faciétis per síngulos dies septem diérum in fómitem ignis, et in odórem suavíssimum Dómino, qui surget de holocáusto, et de libatiónibus singulórum. Num 28 25 Dies quoque séptimus celebérrimus et sanctus erit vobis: omne opus servíle non faciétis in eo. Num 28 26 Dies étiam primitivórum, quando offerétis novas fruges Dómino, explétis hebdomádibus, venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea. Num 28 27 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem: Num 28 28 atque in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, per aríetes duas, Num 28 29 per agnos décimam décimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, Num 28 30 qui mactátur pro expiatióne: præter holocáustum sempitérnum et liba eius. Num 28 31 Immaculáta offerétis ómnia cum libatiónibus suis. Num 29 1 Mensis étiam séptimi prima dies venerábilis et sancta erit vobis. Omne opus servíle non faciétis in ea, quia dies clangóris est et tubárum. Num 29 2 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum de arménto unum, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem: Num 29 3 et in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem, Num 29 4 unam décimam per agnum, qui simul sunt agni septem: Num 29 5 et hircum pro peccáto, qui offértur in expiatiónem pópuli, Num 29 6 præter holocáustum calendárum cum sacrifíciis suis, et holocáustum sempitérnum cum libatiónibus sólitis: eísdem cæremóniis offerétis in odórem suavíssimum incénsum Dómino. Num 29 7 Décima quoque dies mensis huius séptimi erit vobis sancta atque venerábilis, et affligétis ánimas vestras: omne opus servíle non faciétis in ea. Num 29 8 Offeretísque holocáustum Dómino in odórem suavíssimum, vítulum de arménto unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem: Num 29 9 et in sacrifíciis eórum símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem, Num 29 10 décimam décimæ per agnos síngulos, qui sunt simul agni septem: Num 29 11 et hircum pro peccáto, absque his quæ offérri pro delícto solent in expiatiónem, et holocáustum sempitérnum, cum sacrifício et libamínibus eórum. Num 29 12 Quintadécima vero die mensis séptimi, quæ vobis sancta erit atque venerábilis, omne opus servíle non faciétis in ea, sed celebrábitis solemnitátem Dómino septem diébus. Num 29 13 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto trédecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: Num 29 14 et in libaméntis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per vítulos síngulos, qui sunt simul vítuli trédecim, et duas décimas aríeti uno, id est, simul ariétibus duóbus, Num 29 15 et décimam décimæ agnis síngulis, qui sunt simul agni quatuórdecim: Num 29 16 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, et sacrifício, et libámine eius. Num 29 17 In die áltero offerétis vítulos de arménto duódecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: Num 29 18 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: Num 29 19 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine eius. Num 29 20 Die tértio offerétis vítulos úndecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: Num 29 21 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: Num 29 22 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine eius. Num 29 23 Die quarto offerétis vítulos decem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: Num 29 24 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: Num 29 25 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque eius et libámine. Num 29 26 Die quinto offerétis vítulos novem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: Num 29 27 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: Num 29 28 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque eius et libámine. Num 29 29 Die sexto offerétis vítulos octo, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: Num 29 30 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: Num 29 31 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque eius et libámine. Num 29 32 Die séptimo offerétis vítulos septem, et aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim: Num 29 33 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: Num 29 34 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque eius et libámine. Num 29 35 Die octávo, qui est celebérrimus, omne opus servíle non faciétis, Num 29 36 offeréntes holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem: Num 29 37 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis: Num 29 38 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque eius et libámine. Num 29 39 Hæc offerétis Dómino in solemnitátibus vestris: præter vota et oblatiónes spontáneas in holocáusto, in sacrifício, in libámine, et in hóstiis pacíficis. Num 30 1 Narravítque Móyses fíliis Israël ómnia quæ ei Dóminus imperárat. Num 30 2 Et locútus est ad príncipes tríbuum filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus: Num 30 3 Si quis virórum votum Dómino vóverit, aut se constrínxerit iuraménto: non fáciet írritum verbum suum, sed omne quod promísit, implébit. Num 30 4 Múlier si quíppiam vóverit, et se constrínxerit iuraménto, quæ est in domo patris sui, et in ætáte adhuc puellári: si cognóverit pater votum quod pollícita est, et iuraméntum quo obligávit ánimam suam, et tacúerit, voti rea erit: Num 30 5 quidquid pollícita est, et iurávit, ópere complébit. Num 30 6 Sin autem statim ut audíerit, contradíxerit pater: et vota et iuraménta eius írrita erunt, nec obnóxia tenébitur sponsióni, eo quod contradíxerit pater. Num 30 7 Si marítum habúerit, et vóverit áliquid, et semel de ore eius verbum egrédiens ánimam eius obligáverit iuraménto: Num 30 8 quo die audíerit vir, et non contradíxerit, voti rea erit, reddétque quodcúmque promíserat. Num 30 9 Sin autem áudiens statim contradíxerit, et írritas fécerit pollicitatiónes eius, verbáque quibus obstrínxerat ánimam suam, propítius erit ei Dóminus. Num 30 10 Vídua et repudiáta quidquid vóverint, reddent. Num 30 11 Uxor in domo viri cum se voto constrínxerit et iuraménto, Num 30 12 si audíerit vir, et tacúerit, nec contradíxerit sponsióni, reddet quodcúmque promíserat. Num 30 13 Sin autem extémplo contradíxerit, non tenébitur promissiónis rea: quia marítus contradíxit, et Dóminus ei propítius erit. Num 30 14 Si vóverit, et iuraménto se constrínxerit, ut per ieiúnium, vel ceterárum rerum abstinéntiam afflígat ánimam suam, in arbítrio viri erit ut fáciat, sive non fáciat. Num 30 15 Quod si áudiens vir tacúerit, et in álteram diem distúlerit senténtiam, quidquid vóverat atque promíserat, reddet: quia statim ut audívit, tácuit. Num 30 16 Sin autem contradíxerit postquam rescívit, portábit ipse iniquitátem eius. Num 30 17 Istæ sunt leges, quas constítuit Dóminus Móysi inter virum et uxórem, inter patrem et fíliam, quæ in puellári adhuc ætáte est, vel quæ manet in paréntis domo. Num 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 31 2 Ulcíscere prius fílios Israël de Madianítis, et sic colligéris ad pópulum tuum. Num 31 3 Statímque Móyses: Armáte, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultiónem Dómini expétere de Madianítis. Num 31 4 Mille viri de síngulis tríbubus eligántur ex Israël qui mittántur ad bellum. Num 31 5 Dederúntque millénos de síngulis tríbubus, id est, duódecim míllia expeditórum ad pugnam: Num 31 6 quos misit Móyses cum Phínees fílio Eleázari sacerdótis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangéndum trádidit ei. Num 31 7 Cumque pugnássent contra Madianítas atque vicíssent, omnes mares occidérunt, Num 31 8 et reges eórum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque príncipes gentis: Bálaam quoque fílium Beor interfecérunt gládio. Num 31 9 Ceperúntque mulíeres eórum, et párvulos, omniáque pécora, et cunctam supelléctilem: quidquid habére potúerant depopuláti sunt: Num 31 10 tam urbes quam vículos et castélla flamma consúmpsit. Num 31 11 Et tulérunt prædam, et univérsa quæ céperant tam ex homínibus quam ex iuméntis, Num 31 12 et adduxérunt ad Móysen, et Eleázarum sacerdótem, et ad omnem multitúdinem filiórum Israël: réliqua autem utensília portavérunt ad castra in campéstribus Moab iuxta Iordánem contra Iéricho. Num 31 13 Egréssi sunt autem Móyses et Eleázar sacérdos, et omnes príncipes synagógæ, in occúrsum eórum extra castra. Num 31 14 Iratúsque Móyses princípibus exércitus, tribúnis, et centuriónibus qui vénerant de bello, Num 31 15 ait: Cur féminas reservástis? Num 31 16 nonne istæ sunt, quæ decepérunt fílios Israël ad suggestiónem Bálaam, et prævaricári vos fecérunt in Dómino super peccáto Phogor, unde et percússus est pópulus? Num 31 17 Ergo cunctos interfícite quidquid est géneris masculíni, étiam in párvulis: et mulíeres, quæ novérunt viros in cóitu, iuguláte: Num 31 18 puéllas autem et omnes féminas vírgines reserváte vobis: Num 31 19 et manéte extra castra septem diébus. Qui occíderit hóminem, vel occísum tetígerit, lustrábitur die tértio et séptimo. Num 31 20 Et de omni præda, sive vestiméntum fúerit, sive vas, et áliquid in utensília præparátum, de caprárum péllibus, et pilis, et ligno, expiábitur. Num 31 21 Eleázar quoque sacérdos ad viros exércitus, qui pugnavérunt, sic locútus est: Hoc est præcéptum legis, quod mandávit Dóminus Móysi: Num 31 22 aurum, et argéntum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, Num 31 23 et omne, quod potest transíre per flammas, igne purgábitur: quidquid autem ignem non potest sustinére, aqua expiatiónis sanctificábitur: Num 31 24 et lavábitis vestiménta vestra die séptimo, et purificáti póstea castra intrábitis. Num 31 25 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Num 31 26 Tóllite summam eórum quæ capta sunt, ab hómine usque ad pecus, tu et Eleázar sacérdos et príncipes vulgi: Num 31 27 dividésque ex æquo prædam inter eos qui pugnavérunt egressíque sunt ad bellum, et inter omnem réliquam multitúdinem. Num 31 28 Et separábis partem Dómino ab his qui pugnavérunt et fuérunt in bello, unam ánimam de quingéntis, tam ex homínibus quam ex bobus et ásinis et óvibus, Num 31 29 et dabis eam Eleázaro sacerdóti, quia primítiæ Dómini sunt. Num 31 30 Ex média quoque parte filiórum Israël accípies quinquagésimum caput hóminum, et boum, et asinórum, et óvium, cunctórum animántium, et dabis ea Levítis, qui éxcubant in custódiis tabernáculi Dómini. Num 31 31 Fecerúntque Móyses et Eleázar sicut præcéperat Dóminus. Num 31 32 Fuit autem præda, quam exércitus céperat, óvium sexcénta septuagínta quinque míllia, Num 31 33 boum septuagínta duo míllia, Num 31 34 asinórum sexagínta míllia et mille: Num 31 35 ánimæ hóminum sexus femínei, quæ non cognóverant viros, trigínta duo míllia. Num 31 36 Datáque est média pars his qui in prœ́lio fúerant, óvium trecénta trigínta septem míllia quingéntæ: Num 31 37 e quibus in partem Dómini supputátæ sunt oves sexcéntæ septuagínta quinque: Num 31 38 et de bobus trigínta sex míllibus, boves septuagínta et duo: Num 31 39 de ásinis trigínta míllibus quingéntis, ásini sexagínta unus: Num 31 40 de animábus hóminum sédecim míllibus, cessérunt in partem Dómini trigínta duæ ánimæ. Num 31 41 Tradidítque Móyses númerum primitiárum Dómini Eleázaro sacerdóti, sicut fúerat ei imperátum, Num 31 42 ex média parte filiórum Israël, quam separáverat his qui in prœ́lio fúerant. Num 31 43 De média vero parte, quæ contígerat réliquæ multitúdini, id est, de óvibus trecéntis trigínta septem míllibus quingéntis, Num 31 44 et de bobus trigínta sex míllibus, Num 31 45 et de ásinis trigínta míllibus quingéntis, Num 31 46 et de homínibus sédecim míllibus, Num 31 47 tulit Móyses quinquagésimum caput, et dedit Levítis, qui excubábant in tabernáculo Dómini, sicut præcéperat Dóminus. Num 31 48 Cumque accessíssent príncipes exércitus ad Móysen, et tribúni, centurionésque, dixérunt: Num 31 49 Nos servi tui recensúimus númerum pugnatórum, quos habúimus sub manu nostra: et ne unus quidem défuit. Num 31 50 Ob hanc causam offérimus in donáriis Dómini sínguli quod in præda auri potúimus inveníre, periscélides et armíllas, ánnulos et dextrália, ac murǽnulas, ut deprecéris pro nobis Dóminum. Num 31 51 Susceperúntque Móyses et Eleázar sacérdos omne aurum in divérsis speciébus, Num 31 52 pondo sédecim míllia septingéntos quinquagínta siclos, a tribúnis et centuriónibus. Num 31 53 Unusquísque enim quod in præda rapúerat, suum erat. Num 31 54 Et suscéptum intulérunt in tabernáculum testimónii, in moniméntum filiórum Israël coram Dómino. Num 32 1 Fílii autem Ruben et Gad habébant pécora multa, et erat illis in iuméntis infiníta substántia. Cumque vidíssent Iazer et Gálaad aptas animálibus aléndis terras, Num 32 2 venérunt ad Móysen, et ad Eleázarum sacerdótem, et príncipes multitúdinis, atque dixérunt: Num 32 3 Ataroth, et Dibon, et Iazer, et Nemra, Hésebon, et Eleále, et Saban, et Nebo, et Beon, Num 32 4 terra, quam percússit Dóminus in conspéctu filiórum Israël, régio ubérrima est ad pastum animálium: et nos servi tui habémus iuménta plúrima, Num 32 5 precamúrque si invénimus grátiam coram te, ut des nobis fámulis tuis eam in possessiónem, nec fácias nos transíre Iordánem. Num 32 6 Quibus respóndit Móyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedébitis? Num 32 7 cur subvértitis mentes filiórum Israël, ne transíre áudeant in locum, quem eis datúrus est Dóminus? Num 32 8 Nonne ita egérunt patres vestri, quando misi de Cadesbárne ad explorándam terram? Num 32 9 cumque veníssent usque ad Vallem botri, lustráta omni regióne, subvertérunt cor filiórum Israël, ut non intrárent fines, quos eis Dóminus dedit. Num 32 10 Qui irátus iurávit, dicens: Num 32 11 Si vidébunt hómines isti, qui ascendérunt ex Ægýpto a vigínti annis et supra, terram, quam sub iuraménto pollícitus sum Abraham, Isaac, et Iacob: et noluérunt sequi me, Num 32 12 præter Caleb fílium Iéphone Cenezǽum, et Iósue fílium Nun: isti implevérunt voluntátem meam. Num 32 13 Iratúsque Dóminus advérsum Israël, circumdúxit eum per desértum quadragínta annis, donec consumerétur univérsa generátio, quæ fécerat malum in conspéctu eius. Num 32 14 Et ecce, inquit, vos surrexístis pro pátribus vestris, increménta et alúmni hóminum peccatórum, ut augerétis furórem Dómini contra Israël. Num 32 15 Quod si noluéritis sequi eum, in solitúdine pópulum derelínquet, et vos causa éritis necis ómnium. Num 32 16 At illi prope accedéntes, dixérunt: Caulas óvium fabricábimus, et stábula iumentórum, párvulis quoque nostris urbes munítas: Num 32 17 nos autem ipsi armáti et accíncti pergémus ad prœ́lium ante fílios Israël, donec introducámus eos ad loca sua. Párvuli nostri, et quidquid habére póssumus, erunt in úrbibus murátis, propter habitatórum insídias. Num 32 18 Non revertémur in domos nostras, usque dum possídeant fílii Israël hereditátem suam: Num 32 19 nec quidquam quærémus trans Iordánem, quia iam habémus nostram possessiónem in orientáli eius plaga. Num 32 20 Quibus Móyses ait: Si fácitis quod promíttitis, expedíti pérgite coram Dómino ad pugnam: Num 32 21 et omnis vir bellátor armátus Iordánem tránseat, donec subvértat Dóminus inimícos suos, Num 32 22 et subiciátur ei omnis terra: tunc éritis inculpábiles apud Dóminum et apud Israël, et obtinébitis regiónes, quas vultis, coram Dómino. Num 32 23 Sin autem quod dícitis, non fecéritis, nulli dúbium est quin peccétis in Deum: et scitóte quóniam peccátum vestrum apprehéndet vos. Num 32 24 Ædificáte ergo urbes párvulis vestris, et caulas, et stábula óvibus ac iuméntis: et quod pollíciti estis, impléte. Num 32 25 Dixerúntque fílii Gad et Ruben ad Móysen: Servi tui sumus: faciémus quod iubet dóminus noster. Num 32 26 Párvulos nostros, et mulíeres, et pécora, ac iuménta relinquémus in úrbibus Gálaad: Num 32 27 nos autem fámuli tui omnes expedíti pergémus ad bellum, sicut tu, dómine, lóqueris. Num 32 28 Præcépit ergo Móyses Eleázaro sacerdóti, et Iósue fílio Nun, et princípibus familiárum per tribus Israël, et dixit ad eos: Num 32 29 Si transíerint fílii Gad et fílii Ruben vobíscum Iordánem omnes armáti ad bellum coram Dómino, et vobis fúerit terra subiécta, date eis Gálaad in possessiónem. Num 32 30 Sin autem nolúerint transíre armáti vobíscum in terram Chánaan, inter vos habitándi accípiant loca. Num 32 31 Responderúntque fílii Gad et fílii Ruben: Sicut locútus est Dóminus servis suis, ita faciémus: Num 32 32 ipsi armáti pergémus coram Dómino in terram Chánaan, et possessiónem iam suscepísse nos confitémur trans Iordánem. Num 32 33 Dedit ítaque Móyses fíliis Gad et Ruben, et dimídiæ tríbui Manásse fílii Ioseph, regnum Sehon regis Amorrhǽi, et regnum Og regis Basan, et terram eórum cum úrbibus suis per circúitum. Num 32 34 Igitur exstruxérunt fílii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer, Num 32 35 et Etroth, et Sophan, et Iazer, et Iégbaa, Num 32 36 et Bethnémra, et Bétharan, urbes munítas, et caulas pecóribus suis. Num 32 37 Fílii vero Ruben ædificavérunt Hésebon, et Eleále, et Cariáthaim, Num 32 38 et Nabo, et Baálmeon versis nomínibus, Sábama quoque: imponéntes vocábula úrbibus, quas exstruxérunt. Num 32 39 Porro fílii Machir fílii Manásse, perrexérunt in Gálaad, et vastavérunt eam interfécto Amorrhǽo habitatóre eius. Num 32 40 Dedit ergo Móyses terram Gálaad Machir fílio Manásse, qui habitávit in ea. Num 32 41 Iair autem fílius Manásse ábiit, et occupávit vicos eius, quos appellávit Havoth Iair, id est, Villas Iair. Num 32 42 Nobe quoque perréxit, et apprehéndit Chanath cum vículis suis: vocavítque eam ex nómine suo Nobe. Num 33 1 Hæ sunt mansiónes filiórum Israël, qui egréssi sunt de Ægýpto per turmas suas in manu Móysi et Aaron, Num 33 2 quas descrípsit Móyses iuxta castrórum loca, quæ Dómini iussióne mutábant. Num 33 3 Profécti ígitur de Ramésse mense primo, quintadécima die mensis primi, áltera die Phase, fílii Israël in manu excélsa, vidéntibus cunctis Ægýptiis, Num 33 4 et sepeliéntibus primogénitos, quos percússerat Dóminus (nam et in diis eórum exercúerat ultiónem), Num 33 5 castrametáti sunt in Soccoth. Num 33 6 Et de Soccoth venérunt in Etham, quæ est in extrémis fínibus solitúdinis. Num 33 7 Inde egréssi venérunt contra Phiháhiroth, quæ réspicit Beélsephon, et castrametáti sunt ante Mágdalum. Num 33 8 Profectíque de Phiháhiroth, transiérunt per médium mare in solitúdinem: et ambulántes tribus diébus per desértum Etham, castrametáti sunt in Mara. Num 33 9 Profectíque de Mara, venérunt in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum, et palmæ septuagínta: ibíque castrametáti sunt. Num 33 10 Sed et inde egréssi, fixérunt tentória super mare Rubrum. Profectíque de mari Rubro, Num 33 11 castrametáti sunt in desérto Sin. Num 33 12 Unde egréssi, venérunt in Daphca. Num 33 13 Profectíque de Daphca, castrametáti sunt in Alus. Num 33 14 Egressíque de Alus, in Ráphidim fixére tentória, ubi pópulo défuit aqua ad bibéndum. Num 33 15 Profectíque de Ráphidim, castrametáti sunt in desérto Sínai. Num 33 16 Sed et de solitúdine Sínai egréssi, venérunt ad Sepúlcra concupiscéntiæ. Num 33 17 Profectíque de Sepúlcris concupiscéntiæ, castrametáti sunt in Háseroth. Num 33 18 Et de Háseroth venérunt in Rethma. Num 33 19 Profectíque de Rethma, castrametáti sunt in Remmómphares. Num 33 20 Unde egréssi venérunt in Lebna. Num 33 21 De Lebna castrametáti sunt in Ressa. Num 33 22 Egressíque de Ressa, venérunt in Ceélatha. Num 33 23 Unde profécti, castrametáti sunt in monte Sepher. Num 33 24 Egréssi de monte Sepher, venérunt in Haráda. Num 33 25 Inde proficiscéntes, castrametáti sunt in Máceloth. Num 33 26 Profectíque de Máceloth, venérunt in Thahath. Num 33 27 De Thahath, castrametáti sunt in Thare. Num 33 28 Unde egréssi, fixére tentória in Methca. Num 33 29 Et de Methca, castrametáti sunt in Hésmona. Num 33 30 Profectíque de Hésmona, venérunt in Móseroth. Num 33 31 Et de Móseroth, castrametáti sunt in Beneiáacan. Num 33 32 Profectíque de Beneiáacan, venérunt in montem Gadgad. Num 33 33 Unde profécti, castrametáti sunt in Ietébatha. Num 33 34 Et de Ietébatha venérunt in Hebróna. Num 33 35 Egressíque de Hebróna, castrametáti sunt in Asióngaber. Num 33 36 Inde profécti, venérunt in desértum Sin, hæc est Cades. Num 33 37 Egressíque de Cades, castrametáti sunt in monte Hor, in extrémis fínibus terræ Edom. Num 33 38 Ascendítque Aaron sacérdos in montem Hor iubénte Dómino: et ibi mórtuus est anno quadragésimo egressiónis filiórum Israël ex Ægýpto, mense quinto, prima die mensis, Num 33 39 cum esset annórum centum vigínti trium. Num 33 40 Audivítque Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, in terram Chánaan venísse fílios Israël. Num 33 41 Et profécti de monte Hor, castrametáti sunt in Salmóna. Num 33 42 Unde egréssi, venérunt in Phunon. Num 33 43 Profectíque de Phunon, castrametáti sunt in Oboth. Num 33 44 Et de Oboth venérunt in Ieábarim, quæ est in fínibus Moabitárum. Num 33 45 Profectíque de Ieábarim, fixére tentória in Dibóngad. Num 33 46 Unde egréssi, castrametáti sunt in Helmondebláthaim. Num 33 47 Egressíque de Helmondebláthaim, venérunt ad montes Abarim contra Nabo. Num 33 48 Profectíque de móntibus Abarim, transiérunt ad campéstria Moab, supra Iordánem, contra Iéricho. Num 33 49 Ibíque castrametáti sunt de Béthsimoth usque ad Abélsatim in planióribus locis Moabitárum. Num 33 50 Ubi locútus est Dóminus ad Móysen: Num 33 51 Prǽcipe fíliis Israël, et dic ad eos: Quando transiéritis Iordánem, intrántes terram Chánaan, Num 33 52 dispérdite cunctos habitatóres terræ illíus: confríngite títulos, et státuas comminúite, atque ómnia excélsa vastáte, Num 33 53 mundántes terram, et habitántes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessiónem, Num 33 54 quam dividétis vobis sorte. Plúribus dábitis latiórem, et paucis angustiórem. Síngulis ut sors cecíderit, ita tribuétur heréditas. Per tribus et famílias posséssio dividétur. Num 33 55 Sin autem noluéritis interfícere habitatóres terræ: qui remánserint, erunt vobis quasi clavi in óculis, et lánceæ in latéribus, et adversabúntur vobis in terra habitatiónis vestræ: Num 33 56 et quidquid illis cogitáveram fácere, vobis fáciam. Num 34 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Num 34 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, et in possessiónem vobis sorte cecíderit, his fínibus terminábitur. Num 34 3 Pars meridiána incípiet a solitúdine Sin, quæ est iuxta Edom: et habébit términos contra oriéntem mare salsíssimum. Num 34 4 Qui circuíbunt austrálem plagam per ascénsum Scorpiónis, ita ut tránseant in Senna, et pervéniant a merídie usque ad Cadesbárne, unde egrediéntur confínia ad villam nómine Adar, et tendent usque ad Asemóna. Num 34 5 Ibítque per gyrum términus ab Asemóna usque ad torréntem Ægýpti, et maris magni líttore finiétur. Num 34 6 Plaga autem occidentális a mari magno incípiet, et ipso fine claudétur. Num 34 7 Porro ad septentrionálem plagam a mari magno términi incípient, perveniéntes usque ad montem altíssimum, Num 34 8 a quo vénient in Emath usque ad términos Sedáda: Num 34 9 ibúntque confínia usque ad Zephróna, et villam Enan. Hi erunt términi in parte aquilónis. Num 34 10 Inde metabúntur fines contra orientálem plagam de villa Enan usque Sepháma, Num 34 11 et de Sepháma descéndent términi in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervénient contra oriéntem ad mare Cénereth, Num 34 12 et tendent usque ad Iordánem, et ad últimum salsíssimo claudéntur mari. Hanc habébitis terram per fines suos in circúitu. Num 34 13 Præcepítque Móyses fíliis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidébitis sorte, et quam iussit Dóminus dari novem tríbubus, et dimídiæ tríbui. Num 34 14 Tribus enim filiórum Ruben per famílias suas, et tribus filiórum Gad iuxta cognatiónum númerum, média quoque tribus Manásse, Num 34 15 id est, duæ semis tribus, accepérunt partem suam trans Iordánem contra Iéricho ad orientálem plagam. Num 34 16 Et ait Dóminus ad Móysen: Num 34 17 Hæc sunt nómina virórum qui terram vobis dívident, Eleázar sacérdos, et Iósue fílius Nun, Num 34 18 et sínguli príncipes de tríbubus síngulis, Num 34 19 quorum ista sunt vocábula. De tribu Iuda, Caleb fílius Iéphone. Num 34 20 De tribu Símeon, Sámuel fílius Ammiud. Num 34 21 De tribu Béniamin, Elídad fílius Cháselon. Num 34 22 De tribu filiórum Dan, Bocci fílius Iogli. Num 34 23 Filiórum Ioseph de tribu Manásse, Hánniel fílius Ephod. Num 34 24 De tribu Ephraim, Cámuel fílius Sephthan. Num 34 25 De tribu Zábulon, Elísaphan fílius Pharnach. Num 34 26 De tribu Issachar, dux Pháltiel fílius Ozan. Num 34 27 De tribu Aser, Ahiud fílius Salómi. Num 34 28 De tribu Néphthali, Phédael fílius Ammiud. Num 34 29 Hi sunt, quibus præcépit Dóminus ut divíderent fíliis Israël terram Chánaan. Num 35 1 Hæc quoque locútus est Dóminus ad Móysen in campéstribus Moab supra Iordánem, contra Iéricho: Num 35 2 Prǽcipe fíliis Israël ut dent Levítis de possessiónibus suis Num 35 3 urbes ad habitándum, et suburbána eárum per circúitum: ut ipsi in óppidis máneant, et suburbána sint pecóribus ac iuméntis: Num 35 4 quæ a muris civitátum forínsecus, per circúitum, mille pássuum spátio tendéntur. Num 35 5 Contra oriéntem duo míllia erunt cúbiti, et contra merídiem simíliter erunt duo míllia: ad mare quoque, quod réspicit ad occidéntem, éadem mensúra erit, et septentrionális plaga æquáli término finiétur, erúntque urbes in médio, et foris suburbána. Num 35 6 De ipsis autem óppidis, quæ Levítis dábitis, sex erunt in fugitivórum auxília separáta, ut fúgiat ad ea qui fúderit sánguinem: et excéptis his, ália quadragínta duo óppida, Num 35 7 id est, simul quadragínta octo cum suburbánis suis. Num 35 8 Ipsǽque urbes, quæ dabúntur de possessiónibus filiórum Israël, ab his qui plus habent, plures auferéntur: et qui minus, paucióres: sínguli iuxta mensúram hereditátis suæ dabunt óppida Levítis. Num 35 9 Ait Dóminus ad Móysen: Num 35 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando transgréssi fuéritis Iordánem in terram Chánaan, Num 35 11 decérnite quæ urbes esse débeant in præsídia fugitivórum, qui noléntes sánguinem fúderint: Num 35 12 in quibus cum fúerit prófugus, cognátus occísi non póterit eum occídere, donec stet in conspéctu multitúdinis, et causa illíus iudicétur. Num 35 13 De ipsis autem úrbibus, quæ ad fugitivórum subsídia separántur, Num 35 14 tres erunt trans Iordánem, et tres in terra Chánaan, Num 35 15 tam fíliis Israël quam ádvenis atque peregrínis, ut confúgiat ad eas qui nolens sánguinem fúderit. Num 35 16 Si quis ferro percússerit, et mórtuus fúerit qui percússus est, reus erit homicídii, et ipse moriétur. Num 35 17 Si lápidem iécerit, et ictus occubúerit, simíliter puniétur. Num 35 18 Si ligno percússus interíerit, percussóris sánguine vindicábitur. Num 35 19 Propínquus occísi, homicídam interfíciet: statim ut apprehénderit eum, interfíciet. Num 35 20 Si per ódium quis hóminem impúlerit, vel iécerit quíppiam in eum per insídias: Num 35 21 aut cum esset inimícus, manu percússerit, et ille mórtuus fúerit: percússor homicídii reus erit: cognátus occísi statim ut invénerit eum, iugulábit. Num 35 22 Quod si fortúitu, et absque ódio Num 35 23 et inimicítiis quidquam horum fécerit, Num 35 24 et hoc audiénte pópulo fúerit comprobátum, atque inter percussórem et propínquum sánguinis quǽstio ventiláta: Num 35 25 liberábitur ínnocens de ultóris manu, et reducétur per senténtiam in urbem, ad quam confúgerat, manebítque ibi, donec sacérdos magnus, qui óleo sancto unctus est, moriátur. Num 35 26 Si interféctor extra fines úrbium, quæ exúlibus deputátæ sunt, Num 35 27 fúerit invéntus, et percússus ab eo qui ultor est sánguinis: absque noxa erit qui eum occíderit. Num 35 28 Debúerat enim prófugus usque ad mortem pontíficis in urbe residére. Postquam autem ille obíerit, homicída revertétur in terram suam. Num 35 29 Hæc sempitérna erunt, et legítima in cunctis habitatiónibus vestris. Num 35 30 Homicída sub téstibus puniétur: ad uníus testimónium nullus condemnábitur. Num 35 31 Non accipiétis prétium ab eo qui reus est sánguinis, statim et ipse moriétur. Num 35 32 Exules et prófugi ante mortem pontíficis nullo modo in urbes suas revérti póterunt, Num 35 33 ne polluátis terram habitatiónis vestræ, quæ insóntium cruóre maculátur: nec áliter expiári potest, nisi per eius sánguinem, qui altérius sánguinem fúderit. Num 35 34 Atque ita emundábitur vestra posséssio me commoránte vobíscum. Ego enim sum Dóminus qui hábito inter fílios Israël. Num 36 1 Accessérunt autem et príncipes familiárum Gálaad fílii Machir fílii Manásse, de stirpe filiórum Ioseph: locutíque sunt Móysi coram princípibus Israël, atque dixérunt: Num 36 2 Tibi dómino nostro præcépit Dóminus ut terram sorte divíderes fíliis Israël, et ut filiábus Sálphaad fratris nostri dares possessiónem débitam patri: Num 36 3 quas si altérius tribus hómines uxóres accéperint, sequétur posséssio sua, et transláta ad áliam tribum, de nostra hereditáte minuétur. Num 36 4 Atque ita fiet, ut cum iubilǽus, id est, quinquagésimus annus remissiónis advénerit, confundátur sórtium distribútio, et aliórum posséssio ad álios tránseat. Num 36 5 Respóndit Móyses fíliis Israël, et Dómino præcipiénte ait: Recte tribus filiórum Ioseph locúta est. Num 36 6 Et hæc lex super filiábus Sálphaad a Dómino promulgáta est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus homínibus: Num 36 7 ne commisceátur posséssio filiórum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxóres de tribu et cognatióne sua: Num 36 8 et cunctæ féminæ de eádem tribu marítos accípient: ut heréditas permáneat in famíliis, Num 36 9 nec sibi misceántur tribus, sed ita máneant Num 36 10 ut a Dómino separátæ sunt. Fecerúntque fíliæ Sálphaad ut fúerat imperátum: Num 36 11 et nupsérunt Máala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, fíliis pátrui sui Num 36 12 de família Manásse, qui fuit fílius Ioseph: et posséssio, quæ illis fúerat attribúta, mansit in tribu et família patris eárum. Num 36 13 Hæc sunt mandáta atque iudícia, quæ mandávit Dóminus per manum Móysi ad fílios Israël, in campéstribus Moab supra Iordánem contra Iéricho. Dt 1 1 Hæc sunt verba quæ locútus est Móyses ad omnem Israël trans Iordánem in solitúdine campéstri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Háseroth, ubi auri est plúrimum: Dt 1 2 úndecim diébus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbárne. Dt 1 3 Quadragésimo anno, undécimo mense, prima die mensis, locútus est Móyses ad fílios Israël ómnia quæ præcéperat illi Dóminus, ut díceret eis, Dt 1 4 postquam percússit Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, Dt 1 5 trans Iordánem in terra Moab. Cœpítque Móyses explanáre legem, et dícere: Dt 1 6 Dóminus Deus noster locútus est ad nos in Horeb, dicens: Súfficit vobis quod in hoc monte mansístis: Dt 1 7 revertímini, et veníte ad montem Amorrhæórum, et ad cétera quæ ei próxima sunt campéstria atque montána et humilióra loca contra merídiem, et iuxta littus maris, terram Chananæórum, et Líbani usque ad flumen magnum Euphráten. Dt 1 8 En, inquit, trádidi vobis: ingredímini et possidéte eam, super qua iurávit Dóminus pátribus vestris Abraham, Isaac, et Iacob, ut daret illam eis, et sémini eórum post eos. Dt 1 9 Dixíque vobis illo in témpore: Dt 1 10 Non possum solus sustinére vos: quia Dóminus Deus vester multiplicávit vos, et estis hódie sicut stellæ cæli, plúrimi. Dt 1 11 (Dóminus Deus patrum vestrórum addat ad hunc númerum multa míllia, et benedícat vobis sicut locútus est.) Dt 1 12 Non váleo solus negótia vestra sustinére, et pondus ac iúrgia. Dt 1 13 Date ex vobis viros sapiéntes et gnaros, et quorum conversátio sit probáta in tríbubus vestris, ut ponam eos vobis príncipes. Dt 1 14 Tunc respondístis mihi: Bona res est, quam vis fácere. Dt 1 15 Tulíque de tríbubus vestris viros sapiéntes et nóbiles, et constítui eos príncipes, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários ac decános, qui docérent vos síngula. Dt 1 16 Præcepíque eis, dicens: Audíte illos, et quod iustum est iudicáte: sive civis sit ille, sive peregrínus. Dt 1 17 Nulla erit distántia personárum: ita parvum audiétis ut magnum, nec accipiétis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est. Quod si diffícile vobis visum áliquid fúerit, reférte ad me, et ego áudiam. Dt 1 18 Præcepíque ómnia quæ fácere deberétis. Dt 1 19 Profécti autem de Horeb, transívimus per erémum terríbilem et máximam, quam vidístis, per viam montis Amorrhǽi, sicut præcéperat Dóminus Deus noster nobis. Cumque venissémus in Cadesbárne, Dt 1 20 dixi vobis: Venístis ad montem Amorrhǽi, quem Dóminus Deus noster datúrus est nobis: Dt 1 21 vide terram, quam Dóminus Deus tuus dat tibi: ascénde et pósside eam, sicut locútus est Dóminus Deus noster pátribus tuis: noli timére, nec quidquam páveas. Dt 1 22 Et accessístis ad me omnes, atque dixístis: Mittámus viros qui consíderent terram: et renúntient per quod iter debeámus ascéndere, et ad quas pérgere civitátes. Dt 1 23 Cumque mihi sermo placuísset, misi ex vobis duódecim viros, síngulos de tríbubus suis. Dt 1 24 Qui cum perrexíssent, et ascendíssent in montána, venérunt usque ad Vallem botri: et consideráta terra, Dt 1 25 suméntes de frúctibus eius, ut osténderent ubertátem, attulérunt ad nos, atque dixérunt: Bona est terra, quam Dóminus Deus noster datúrus est nobis. Dt 1 26 Et noluístis ascéndere, sed incréduli ad sermónem Dómini Dei nostri, Dt 1 27 murmurástis in tabernáculis vestris, atque dixístis: Odit nos Dóminus, et idcírco edúxit nos de terra Ægýpti, ut tráderet nos in manu Amorrhǽi, atque deléret. Dt 1 28 Quo ascendémus? núntii terruérunt cor nostrum, dicéntes: Máxima multitúdo est, et nobis statúra procérior: urbes magnæ, et ad cælum usque munítæ: fílios Enacim vídimus ibi. Dt 1 29 Et dixi vobis: Nolíte metúere, nec timeátis eos: Dt 1 30 Dóminus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnábit, sicut fecit in Ægýpto cunctis vidéntibus. Dt 1 31 Et in solitúdine (ipse vidísti) portávit te Dóminus Deus tuus, ut solet homo gestáre párvulum fílium suum, in omni via per quam ambulástis, donec venirétis ad locum istum. Dt 1 32 Et nec sic quidem credidístis Dómino Deo vestro, Dt 1 33 qui præcéssit vos in via, et metátus est locum in quo tentória fígere deberétis, nocte osténdens vobis iter per ignem, et die per colúmnam nubis. Dt 1 34 Cumque audísset Dóminus vocem sermónum vestrórum, irátus iurávit, et ait: Dt 1 35 Non vidébit quíspiam de homínibus generatiónis huius péssimæ terram bonam, quam sub iuraménto pollícitus sum pátribus vestris, Dt 1 36 præter Caleb fílium Iéphone: ipse enim vidébit eam, et ipsi dabo terram, quam calcávit, et fíliis eius, quia secútus est Dóminum. Dt 1 37 Nec miránda indignátio in pópulum, cum mihi quoque irátus Dóminus propter vos díxerit: Nec tu ingrediéris illuc: Dt 1 38 sed Iósue fílius Nun miníster tuus, ipse intrábit pro te. Hunc exhortáre et róbora, et ipse sorte terram dívidet Israéli. Dt 1 39 Párvuli vestri, de quibus dixístis quod captívi duceréntur, et fílii qui hódie boni ac mali ignórant distántiam, ipsi ingrediéntur: et ipsis dabo terram, et possidébunt eam. Dt 1 40 Vos autem revertímini, et abíte in solitúdinem per viam maris Rubri. Dt 1 41 Et respondístis mihi: Peccávimus Dómino: ascendémus et pugnábimus, sicut præcépit Dóminus Deus noster. Cumque instrúcti armis pergerétis in montem, Dt 1 42 ait mihi Dóminus: Dic ad eos: Nolíte ascéndere, neque pugnétis: non enim sum vobíscum: ne cadátis coram inimícis vestris. Dt 1 43 Locútus sum, et non audístis: sed adversántes império Dómini, et tuméntes supérbia, ascendístis in montem. Dt 1 44 Itaque egréssus Amorrhǽus, qui habitábat in móntibus, et óbviam véniens, persecútus est vos, sicut solent apes pérsequi: et cécidit de Seir usque Horma. Dt 1 45 Cumque revérsi plorarétis coram Dómino, non audívit vos, nec voci vestræ vóluit acquiéscere. Dt 1 46 Sedístis ergo in Cadesbárne multo témpore. Dt 2 1 Profectíque inde, vénimus in solitúdinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi díxerat Dóminus: et circuívimus montem Seir longo témpore. Dt 2 2 Dixítque Dóminus ad me: Dt 2 3 Súfficit vobis circuíre montem istum: ite contra aquilónem: Dt 2 4 et pópulo prǽcipe, dicens: Transíbitis per términos fratrum vestrórum filiórum Esau, qui hábitant in Seir, et timébunt vos. Dt 2 5 Vidéte ergo diligénter ne moveámini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eórum quantum potest uníus pedis calcáre vestígium, quia in possessiónem Esau dedi montem Seir. Dt 2 6 Cibos emétis ab eis pecúnia, et comedétis: aquam emptam hauriétis, et bibétis. Dt 2 7 Dóminus Deus tuus benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum: novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem hanc magnam, per quadragínta annos hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit. Dt 2 8 Cumque transissémus fratres nostros fílios Esau, qui habitábant in Seir, per viam campéstrem de Elath, et de Asióngaber, vénimus ad iter quod ducit in desértum Moab. Dt 2 9 Dixítque Dóminus ad me: Non pugnes contra Moabítas, nec íneas advérsus eos prœ́lium: non enim dabo tibi quidquam de terra eórum, quia fíliis Loth trádidi Ar in possessiónem. Dt 2 10 Emim primi fuérunt habitatóres eius, pópulus magnus, et válidus, et tam excélsus ut de Enacim stirpe, Dt 2 11 quasi gigántes crederéntur, et essent símiles filiórum Enacim. Dénique Moabítæ appéllant eos Emim. Dt 2 12 In Seir autem prius habitavérunt Horrhǽi: quibus expúlsis atque delétis, habitavérunt fílii Esau, sicut fecit Israël in terra possessiónis suæ, quam dedit illi Dóminus. Dt 2 13 Surgéntes ergo ut transirémus torréntem Zared, vénimus ad eum. Dt 2 14 Tempus autem, quo ambulávimus de Cadesbárne usque ad tránsitum torréntis Zared, trigínta et octo annórum fuit: donec consumerétur omnis generátio hóminum bellatórum de castris, sicut iuráverat Dóminus: Dt 2 15 cuius manus fuit advérsum eos, ut interírent de castrórum médio. Dt 2 16 Postquam autem univérsi cecidérunt pugnatóres, Dt 2 17 locútus est Dóminus ad me, dicens: Dt 2 18 Tu transíbis hódie términos Moab, urbem nómine Ar: Dt 2 19 et accédens in vicína filiórum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec moveáris ad prœ́lium: non enim dabo tibi de terra filiórum Ammon, quia fíliis Loth dedi eam in possessiónem. Dt 2 20 Terra gigántum reputáta est: et in ipsa olim habitavérunt gigántes, quos Ammonítæ vocant Zomzómmim, Dt 2 21 pópulus magnus, et multus, et procéræ longitúdinis, sicut Enacim, quos delévit Dóminus a fácie eórum: et fecit illos habitáre pro eis, Dt 2 22 sicut fécerat fíliis Esau, qui hábitant in Seir, delens Horrhǽos, et terram eórum illis tradens, quam póssident usque in præsens. Dt 2 23 Hevǽos quoque, qui habitábant in Háserim usque Gazan, Cappádoces expulérunt: qui egréssi de Cappadócia delevérunt eos, et habitavérunt pro illis. Dt 2 24 Súrgite, et transíte torréntem Arnon: ecce trádidi in manu tua Sehon regem Hésebon Amorrhǽum, et terram eius íncipe possidére, et commítte advérsus eum prœ́lium. Dt 2 25 Hódie incípiam míttere terrórem atque formídinem tuam in pópulos, qui hábitant sub omni cælo: ut audíto nómine tuo páveant, et in morem parturiéntium contremíscant, et dolóre teneántur. Dt 2 26 Misi ergo núntios de solitúdine Cádemoth ad Sehon regem Hésebon verbis pacíficis, dicens: Dt 2 27 Transíbimus per terram tuam: pública gradiémur via: non declinábimus neque ad déxteram, neque ad sinístram. Dt 2 28 Aliménta prétio vende nobis, ut vescámur: aquam pecúnia tríbue, et sic bibémus. Tantum est ut nobis concédas tránsitum, Dt 2 29 sicut fecérunt fílii Esau, qui hábitant in Seir, et Moabítæ, qui morántur in Ar: donec veniámus ad Iordánem, et transeámus ad terram, quam Dóminus Deus noster datúrus est nobis. Dt 2 30 Noluítque Sehon rex Hésebon dare nobis tránsitum: quia induráverat Dóminus Deus tuus spíritum eius, et obfirmáverat cor illíus, ut traderétur in manus tuas, sicut nunc vides. Dt 2 31 Dixítque Dóminus ad me: Ecce cœpi tibi trádere Sehon, et terram eius: íncipe possidére eam. Dt 2 32 Egressúsque est Sehon óbviam nobis cum omni pópulo suo ad prœ́lium in Iasa. Dt 2 33 Et trádidit eum Dóminus Deus noster nobis: percussimúsque eum cum fíliis suis et omni pópulo suo. Dt 2 34 Cunctásque urbes in témpore illo cépimus, interféctis habitatóribus eárum, viris ac muliéribus et párvulis: non relíquimus in eis quidquam, Dt 2 35 absque iuméntis, quæ in partem venére prædántium: et spóliis úrbium, quas cépimus Dt 2 36 ab Aroer, quæ est super ripam torréntis Arnon, óppido quod in valle situm est, usque Gálaad. Non fuit vicus et cívitas, quæ nostras effúgeret manus: omnes trádidit Dóminus Deus noster nobis, Dt 2 37 absque terra filiórum Ammon, ad quam non accéssimus: et cunctis quæ ádiacent torrénti Ieboc, et úrbibus montánis, universísque locis, a quibus nos prohíbuit Dóminus Deus noster. Dt 3 1 Itaque convérsi ascéndimus per iter Basan: egressúsque est Og rex Basan in occúrsum nobis cum pópulo suo ad bellándum in Edrai. Dt 3 2 Dixítque Dóminus ad me: Ne tímeas eum: quia in manu tua tráditus est cum omni pópulo ac terra sua: faciésque ei sicut fecísti Sehon regi Amorrhæórum, qui habitávit in Hésebon. Dt 3 3 Trádidit ergo Dóminus Deus noster in mánibus nostris étiam Og regem Basan, et univérsum pópulum eius: percussimúsque eos usque ad interneciónem, Dt 3 4 vastántes cunctas civitátes illíus uno témpore. Non fuit óppidum, quod nos effúgeret: sexagínta urbes, omnem regiónem Argob regni Og in Basan. Dt 3 5 Cunctæ urbes erant munítæ muris altíssimis, portísque et véctibus, absque óppidis innúmeris, quæ non habébant muros. Dt 3 6 Et delévimus eos, sicut fecerámus Sehon regi Hésebon, disperdéntes omnem civitátem, virósque ac mulíeres et párvulos: Dt 3 7 iuménta autem et spólia úrbium diripúimus. Dt 3 8 Tulimúsque illo in témpore terram de manu duórum regum Amorrhæórum, qui erant trans Iordánem: a torrénte Arnon usque ad montem Hermon, Dt 3 9 quem Sidónii Sárion vocant, et Amorrhǽi Sanir: Dt 3 10 omnes civitátes, quæ sitæ sunt in planítie, et univérsam terram Gálaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitátes regni Og in Basan. Dt 3 11 Solus quippe Og rex Basan restíterat de stirpe gigántum. Monstrátur lectus eius férreus, qui est in Rabbath filiórum Ammon, novem cúbitos habens longitúdinis, et quátuor latitúdinis ad mensúram cúbiti virílis manus. Dt 3 12 Terrámque possédimus témpore illo ab Aroer, quæ est super ripam torréntis Arnon, usque ad médiam partem montis Gálaad: et civitátes illíus dedi Ruben et Gad. Dt 3 13 Réliquam autem partem Gálaad, et omnem Basan regni Og, trádidi médiæ tríbui Manásse, omnem regiónem Argob: cunctáque Basan vocátur Terra gigántum. Dt 3 14 Iair fílius Manásse possédit omnem regiónem Argob usque ad términos Géssuri et Macháti. Vocavítque ex nómine suo Basan, Havoth Iair, id est, Villas Iair, usque in præséntem diem. Dt 3 15 Machir quoque dedi Gálaad. Dt 3 16 Et tríbubus Ruben et Gad dedi de terra Gálaad usque ad torréntem Arnon médium torréntis, et confínium usque ad torréntem Ieboc, qui est términus filiórum Ammon: Dt 3 17 et planítiem solitúdinis, atque Iordánem, et términos Cénereth usque ad mare desérti, quod est salsíssimum, ad radíces montis Phasga contra oriéntem. Dt 3 18 Præcepíque vobis in témpore illo, dicens: Dóminus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditátem: expedíti præcédite fratres vestros fílios Israël omnes viri robústi, Dt 3 19 absque uxóribus, et párvulis, atque iuméntis. Novi enim quod plura habeátis pécora, et in úrbibus remanére debébunt, quas trádidi vobis, Dt 3 20 donec réquiem tríbuat Dóminus frátribus vestris, sicut vobis tríbuit: et possídeant ipsi étiam terram, quam datúrus est eis trans Iordánem: tunc revertétur unusquísque in possessiónem suam, quam dedi vobis. Dt 3 21 Iósue quoque in témpore illo præcépi, dicens: Oculi tui vidérunt quæ fecit Dóminus Deus vester duóbus his régibus: sic fáciet ómnibus regnis, ad quæ transitúrus es. Dt 3 22 Ne tímeas eos: Dóminus enim Deus vester pugnábit pro vobis. Dt 3 23 Precatúsque sum Dóminum in témpore illo, dicens: Dt 3 24 Dómine Deus, tu cœpísti osténdere servo tuo magnitúdinem tuam, manúmque fortíssimam: neque enim est álius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit fácere ópera tua, et comparári fortitúdini tuæ. Dt 3 25 Transíbo ígitur, et vidébo terram hanc óptimam trans Iordánem, et montem istum egrégium, et Líbanum. Dt 3 26 Iratúsque est Dóminus mihi propter vos, nec exaudívit me, sed dixit mihi: Súfficit tibi: nequáquam ultra loquáris de hac re ad me. Dt 3 27 Ascénde cacúmen Phasgæ, et óculos tuos circúmfer ad occidéntem, et ad aquilónem, austrúmque et oriéntem, et áspice: nec enim transíbis Iordánem istum. Dt 3 28 Prǽcipe Iósue, et corróbora eum atque confórta: quia ipse præcédet pópulum istum, et dívidet eis terram quam visúrus es. Dt 3 29 Mansimúsque in valle contra fanum Phogor. Dt 4 1 Et nunc, Israël, audi præcépta et iudícia, quæ ego dóceo te: ut fáciens ea, vivas, et ingrédiens possídeas terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum datúrus est vobis. Dt 4 2 Non addétis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferétis ex eo: custodíte mandáta Dómini Dei vestri, quæ ego præcípio vobis. Dt 4 3 Oculi vestri vidérunt ómnia quæ fecit Dóminus contra Beélphegor, quómodo contríverit omnes cultóres eius de médio vestri. Dt 4 4 Vos autem qui adhærétis Dómino Deo vestro, vívitis univérsi usque in præséntem diem. Dt 4 5 Scitis quod docúerim vos præcépta atque iustítias, sicut mandávit mihi Dóminus Deus meus: sic faciétis ea in terra, quam possessúri estis: Dt 4 6 et observábitis et implébitis ópere. Hæc est enim vestra sapiéntia, et intelléctus coram pópulis, ut audiéntes univérsa præcépta hæc, dicant: En pópulus sápiens et intélligens, gens magna. Dt 4 7 Nec est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris. Dt 4 8 Quæ est enim ália gens sic ínclyta, ut hábeat cæremónias, iustáque iudícia, et univérsam legem, quam ego propónam hódie ante óculos vestros? Dt 4 9 Custódi ígitur temetípsum, et ánimam tuam sollícite. Ne obliviscáris verbórum, quæ vidérunt óculi tui, et ne éxcidant de corde tuo cunctis diébus vitæ tuæ. Docébis ea fílios ac nepótes tuos, Dt 4 10 a die in quo stetísti coram Dómino Deo tuo in Horeb, quando Dóminus locútus est mihi, dicens: Cóngrega ad me pópulum, ut áudiant sermónes meos, et discant timére me omni témpore quo vivunt in terra, doceántque fílios suos. Dt 4 11 Et accessístis ad radíces montis, qui ardébat usque ad cælum: erántque in eo ténebræ, et nubes, et calígo. Dt 4 12 Locutúsque est Dóminus ad vos de médio ignis. Vocem verbórum eius audístis, et formam pénitus non vidístis. Dt 4 13 Et osténdit vobis pactum suum, quod præcépit ut facerétis, et decem verba, quæ scripsit in duábus tábulis lapídeis. Dt 4 14 Mihíque mandávit in illo témpore ut docérem vos cæremónias et iudícia, quæ fácere deberétis in terra, quam possessúri estis. Dt 4 15 Custodíte ígitur sollícite ánimas vestras. Non vidístis áliquam similitúdinem in die, qua locútus est vobis Dóminus in Horeb de médio ignis: Dt 4 16 ne forte decépti faciátis vobis sculptam similitúdinem, aut imáginem másculi vel féminæ: Dt 4 17 similitúdinem ómnium iumentórum, quæ sunt super terram, vel ávium sub cælo volántium, Dt 4 18 atque reptílium, quæ movéntur in terra, sive píscium qui sub terra morántur in aquis: Dt 4 19 ne forte elevátis óculis ad cælum, vídeas solem et lunam, et ómnia astra cæli, et erróre decéptus adóres ea, et colas quæ creávit Dóminus Deus tuus in ministérium cunctis géntibus, quæ sub cælo sunt. Dt 4 20 Vos autem tulit Dóminus, et edúxit de fornáce férrea Ægýpti, ut habéret pópulum hereditárium, sicut est in præsénti die. Dt 4 21 Iratúsque est Dóminus contra me propter sermónes vestros, et iurávit ut non transírem Iordánem, nec ingréderer terram óptimam, quam datúrus est vobis. Dt 4 22 Ecce mórior in hac humo: non transíbo Iordánem: vos transíbitis, et possidébitis terram egrégiam. Dt 4 23 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui, quod pépigit tecum, et fácias tibi sculptam similitúdinem eórum, quæ fíeri Dóminus prohíbuit: Dt 4 24 quia Dóminus Deus tuus ignis consúmens est, Deus æmulátor. Dt 4 25 Si genuéritis fílios ac nepótes, et moráti fuéritis in terra, deceptíque fecéritis vobis áliquam similitúdinem, patrántes malum coram Dómino Deo vestro, ut eum ad iracúndiam provocétis: Dt 4 26 testes ínvoco hódie cælum et terram, cito peritúros vos esse de terra, quam transíto Iordáne possessúri estis: non habitábitis in ea longo témpore, sed delébit vos Dóminus, Dt 4 27 atque dispérget in omnes gentes, et remanébitis pauci in natiónibus, ad quas vos ductúrus est Dóminus. Dt 4 28 Ibíque serviétis diis, qui hóminum manu fabricáti sunt, ligno et lápidi qui non vident, nec áudiunt, nec cómedunt, nec odorántur. Dt 4 29 Cumque quæsíeris ibi Dóminum Deum tuum, invénies eum: si tamen toto corde quæsíeris, et tota tribulatióne ánimæ tuæ. Dt 4 30 Postquam te invénerint ómnia quæ prædícta sunt, novíssimo témpore revertéris ad Dóminum Deum tuum, et áudies vocem eius. Dt 4 31 Quia Deus miséricors Dóminus Deus tuus est: non dimíttet te, nec omníno delébit, neque obliviscétur pacti, in quo iurávit pátribus tuis. Dt 4 32 Intérroga de diébus antíquis, qui fuérunt ante te ex die quo creávit Deus hóminem super terram, a summo cælo usque ad summum eius, si facta est aliquándo huiuscémodi res, aut unquam cógnitum est, Dt 4 33 ut audíret pópulus vocem Dei loquéntis de médio ignis, sicut tu audísti, et vixísti: Dt 4 34 si fecit Deus ut ingrederétur, et tólleret sibi gentem de médio natiónum, per tentatiónes, signa atque porténta, per pugnam et robústam manum, extentúmque bráchium, et horríbiles visiónes iuxta ómnia quæ fecit pro vobis Dóminus Deus vester in Ægýpto, vidéntibus óculis tuis: Dt 4 35 ut scires quóniam Dóminus ipse est Deus, et non est álius præter eum. Dt 4 36 De cælo te fecit audíre vocem suam, ut docéret te, et in terra osténdit tibi ignem suum máximum, et audísti verba illíus de médio ignis: Dt 4 37 quia diléxit patres tuos, et elégit semen eórum post eos. Eduxítque te præcédens in virtúte sua magna ex Ægýpto, Dt 4 38 ut deléret natiónes máximas et fortióres te in intróitu tuo: et introdúceret te, darétque tibi terram eárum in possessiónem, sicut cernis in præsénti die. Dt 4 39 Scito ergo hódie, et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deórsum, et non sit álius. Dt 4 40 Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi: ut bene sit tibi, et fíliis tuis post te, et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. Dt 4 41 Tunc separávit Móyses tres civitátes trans Iordánem ad orientálem plagam, Dt 4 42 ut confúgiat ad eas qui occíderit nolens próximum suum, nec sibi fúerit inimícus ante unum et álterum diem, et ad harum áliquam úrbium possit evádere: Dt 4 43 Bosor in solitúdine, quæ sita est in terra campéstri de tribu Ruben: et Ramoth in Gálaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manásse. Dt 4 44 Ista est lex, quam propósuit Móyses coram fíliis Israël: Dt 4 45 et hæc testimónia et cæremóniæ atque iudícia, quæ locútus est ad fílios Israël, quando egréssi sunt de Ægýpto, Dt 4 46 trans Iordánem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhǽi, qui habitávit in Hésebon, quem percússit Móyses. Fílii quoque Israël egréssi ex Ægýpto Dt 4 47 possedérunt terram eius, et terram Og regis Basan, duórum regum Amorrhæórum, qui erant trans Iordánem ad solis ortum: Dt 4 48 ab Aroer, quæ sita est super ripam torréntis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, Dt 4 49 omnem planítiem trans Iordánem ad orientálem plagam, usque ad mare solitúdinis, et usque ad radíces montis Phasga. Dt 5 1 Vocavítque Móyses omnem Israélem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremónias atque iudícia, quæ ego loquor in áuribus vestris hódie: díscite ea, et ópere compléte. Dt 5 2 Dóminus Deus noster pépigit nobíscum fœdus in Horeb. Dt 5 3 Non cum pátribus nostris íniit pactum, sed nobíscum qui in præsentiárum sumus, et vívimus. Dt 5 4 Fácie ad fáciem locútus est nobis in monte de médio ignis. Dt 5 5 Ego sequéster et médius fui inter Dóminum et vos in témpore illo, ut annuntiárem vobis verba eius: timuístis enim ignem, et non ascendístis in montem. Et ait: Dt 5 6 Ego Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Dt 5 7 Non habébis deos aliénos in conspéctu meo. Dt 5 8 Non fácies tibi scúlptile, nec similitúdinem ómnium, quæ in cælo sunt désuper, et quæ in terra deórsum, et quæ versántur in aquis sub terra. Dt 5 9 Non adorábis ea, et non coles. Ego enim sum Dóminus Deus tuus: Deus æmulátor, reddens iniquitátem patrum super fílios in tértiam et quartam generatiónem his qui odérunt me: Dt 5 10 et fáciens misericórdiam in multa míllia diligéntibus me, et custodiéntibus præcépta mea. Dt 5 11 Non usurpábis nomen Dómini Dei tui frustra: quia non erit impunítus qui super re vana nomen eius assúmpserit. Dt 5 12 Obsérva diem sábbati, ut sanctífices eum, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus. Dt 5 13 Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua. Dt 5 14 Séptimus dies sábbati est, id est, réquies Dómini Dei tui. Non fácies in eo quidquam óperis tu, et fílius tuus, et fília, servus et ancílla, et bos, et ásinus, et omne iuméntum tuum, et peregrínus qui est intra portas tuas: ut requiéscat servus tuus, et ancílla tua, sicut et tu. Dt 5 15 Meménto quod et ipse servíeris in Ægýpto, et edúxerit te inde Dóminus Deus tuus in manu forti, et bráchio exténto. Idcírco præcépit tibi ut observáres diem sábbati. Dt 5 16 Honóra patrem tuum et matrem, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus, ut longo vivas témpore, et bene sit tibi in terra, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. Dt 5 17 Non occídes, Dt 5 18 neque mœcháberis, Dt 5 19 furtúmque non fácies: Dt 5 20 nec loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Dt 5 21 Non concupísces uxórem próximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, et univérsa quæ illíus sunt. Dt 5 22 Hæc verba locútus est Dóminus ad omnem multitúdinem vestram in monte de médio ignis et nubis, et calíginis, voce magna, nihil addens ámplius: et scripsit ea in duábus tábulis lapídeis, quas trádidit mihi. Dt 5 23 Vos autem postquam audístis vocem de médio tenebrárum, et montem ardére vidístis, accessístis ad me omnes príncipes tríbuum et maióres natu, atque dixístis: Dt 5 24 Ecce osténdit nobis Dóminus Deus noster maiestátem et magnitúdinem suam: vocem eius audívimus de médio ignis, et probávimus hódie, quod loquénte Deo cum hómine, víxerit homo. Dt 5 25 Cur ergo moriémur, et devorábit nos ignis hic máximus? si enim audiérimus ultra vocem Dómini Dei nostri, moriémur. Dt 5 26 Quid est omnis caro, ut áudiat vocem Dei vivéntis, qui de médio ignis lóquitur sicut nos audívimus, et possit vívere? Dt 5 27 Tu magis accéde: et audi cuncta quæ díxerit Dóminus Deus noster tibi: loquerísque ad nos, et nos audiéntes faciémus ea. Dt 5 28 Quod cum audísset Dóminus, ait ad me: Audívi vocem verbórum pópuli huius quæ locúti sunt tibi: bene ómnia sunt locúti. Dt 5 29 Quis det talem eos habére mentem, ut tímeant me, et custódiant univérsa mandáta mea in omni témpore, ut bene sit eis et fíliis eórum in sempitérnum? Dt 5 30 Vade et dic eis: Revertímini in tentória vestra. Dt 5 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi ómnia mandáta mea, et cæremónias atque iudícia: quæ docébis eos, ut fáciant ea in terra, quam dabo illis in possessiónem. Dt 5 32 Custodíte ígitur et fácite quæ præcépit Dóminus Deus vobis: non declinábitis neque ad déxteram, neque ad sinístram: Dt 5 33 sed per viam, quam præcépit Dóminus Deus vester, ambulábitis, ut vivátis, et bene sit vobis, et proteléntur dies in terra possessiónis vestræ. Dt 6 1 Hæc sunt præcépta, et cæremóniæ, atque iudícia, quæ mandávit Dóminus Deus vester ut docérem vos, et faciátis ea in terra, ad quam transgredímini possidéndam: Dt 6 2 ut tímeas Dóminum Deum tuum, et custódias ómnia mandáta et præcépta eius, quæ ego præcípio tibi, et fíliis, ac nepótibus tuis, cunctis diébus vitæ tuæ, ut prolongéntur dies tui. Dt 6 3 Audi, Israël, et obsérva ut fácias quæ præcépit tibi Dóminus, et bene sit tibi, et multiplicéris ámplius, sicut pollícitus est Dóminus Deus patrum tuórum tibi terram lacte et melle manántem. Dt 6 4 Audi, Israël: Dóminus Deus noster, Dóminus unus est. Dt 6 5 Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota fortitúdine tua. Dt 6 6 Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo: Dt 6 7 et narrábis ea fíliis tuis, et meditáberis in eis sedens in domo tua, et ámbulans in itínere, dórmiens atque consúrgens. Dt 6 8 Et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque et movebúntur inter óculos tuos, Dt 6 9 scribésque ea in límine, et óstiis domus tuæ. Dt 6 10 Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob, et déderit tibi civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti, Dt 6 11 domos plenas cunctárum opum, quas non exstruxísti, cistérnas, quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti, Dt 6 12 et coméderis, et saturátus fúeris: Dt 6 13 cave diligénter ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Dóminum Deum tuum timébis, et illi soli sérvies, ac per nomen illíus iurábis. Dt 6 14 Non íbitis post deos aliénos cunctárum géntium, quæ in circúitu vestro sunt: Dt 6 15 quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus in médio tui: nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te, et áuferat te de superfície terræ. Dt 6 16 Non tentábis Dóminum Deum tuum, sicut tentásti in loco tentatiónis. Dt 6 17 Custódi præcépta Dómini Dei tui, ac testimónia et cæremónias, quas præcépit tibi: Dt 6 18 et fac quod plácitum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi: et ingréssus possídeas terram óptimam, de qua iurávit Dóminus pátribus tuis, Dt 6 19 ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est. Dt 6 20 Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimónia hæc, et cæremóniæ, atque iudícia, quæ præcépit Dóminus Deus noster nobis? Dt 6 21 dices ei: Servi erámus Pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti: Dt 6 22 fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra Pharaónem, et omnem domum illíus in conspéctu nostro, Dt 6 23 et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua iurávit pátribus nostris. Dt 6 24 Præcepítque nobis Dóminus ut faciámus ómnia legítima hæc, et timeámus Dóminum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diébus vitæ nostræ, sicut est hódie. Dt 6 25 Erítque nostri miséricors, si custodiérimus et fecérimus ómnia præcépta eius coram Dómino Deo nostro, sicut mandávit nobis. Dt 7 1 Cum introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, quam possessúrus ingredéris, et deléverit gentes multas coram te, Hethǽum, et Gergesǽum, et Amorrhǽum, Chananǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Iebusǽum, septem gentes multo maióris númeri quam tu es, et robustióres te: Dt 7 2 tradiderítque eas Dóminus Deus tuus tibi, percúties eas usque ad interneciónem. Non iníbis cum eis fœdus, nec miseréberis eárum, Dt 7 3 neque sociábis cum eis coniúgia. Fíliam tuam non dabis fílio eius, nec fíliam illíus accípies fílio tuo: Dt 7 4 quia sedúcet fílium tuum, ne sequátur me, et ut magis sérviat diis aliénis: irascetúrque furor Dómini, et delébit te cito. Dt 7 5 Quin pótius hæc faciétis eis: aras eórum subvértite, et confríngite státuas, lucósque succídite, et sculptília combúrite: Dt 7 6 quia pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. Dt 7 7 Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus, et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres: Dt 7 8 sed quia diléxit vos Dóminus, et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris: eduxítque vos in manu forti, et redémit de domo servitútis, de manu Pharaónis regis Ægýpti. Dt 7 9 Et scies, quia Dóminus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se, et his qui custódiunt præcépta eius in mille generatiónes: Dt 7 10 et reddens odiéntibus se statim, ita ut dispérdat eos, et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens quod meréntur. Dt 7 11 Custódi ergo præcépta et cæremónias atque iudícia, quæ ego mando tibi hódie ut fácias. Dt 7 12 Si postquam audíeris hæc iudícia, custodíeris ea, et féceris, custódiet et Dóminus Deus tuus pactum tibi, et misericórdiam quam iurávit pátribus tuis: Dt 7 13 et díliget te, ac multiplicábit, benedicétque frúctui ventris tui, et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo, atque vindémiæ, óleo, et arméntis, grégibus óvium tuárum super terram, pro qua iurávit pátribus tuis ut daret eam tibi. Dt 7 14 Benedíctus eris inter omnes pópulos. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis. Dt 7 15 Auferet Dóminus a te omnem languórem: et infirmitátes Ægýpti péssimas, quas novísti, non ínferet tibi, sed cunctis hóstibus tuis. Dt 7 16 Devorábis omnes pópulos, quos Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. Non parcet eis óculus tuus, nec sérvies diis eórum, ne sint in ruínam tui. Dt 7 17 Si díxeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego: quómodo pótero delére eas? Dt 7 18 noli metúere, sed recordáre quæ fécerit Dóminus Deus tuus Pharaóni, et cunctis Ægýptiis, Dt 7 19 plagas máximas, quas vidérunt óculi tui, et signa atque porténta, manúmque robústam, et exténtum bráchium, ut edúceret te Dóminus Deus tuus: sic fáciet cunctis pópulis, quos métuis. Dt 7 20 Insuper et crabrónes mittet Dóminus Deus tuus in eos, donec déleat omnes atque dispérdat qui te fúgerint, et latére potúerint. Dt 7 21 Non timébis eos, quia Dóminus Deus tuus in médio tui est, Deus magnus et terríbilis: Dt 7 22 ipse consúmet natiónes has in conspéctu tuo paulátim atque per partes. Non póteris eas delére páriter: ne forte multiplicéntur contra te béstiæ terræ. Dt 7 23 Dabítque eos Dóminus Deus tuus in conspéctu tuo: et interfíciet illos, donec pénitus deleántur. Dt 7 24 Tradétque reges eórum in manus tuas, et dispérdes nómina eórum sub cælo: nullus póterit resístere tibi, donec cónteras eos. Dt 7 25 Sculptília eórum igne combúres: non concupísces argéntum et aurum, de quibus facta sunt, neque assúmes ex eis tibi quidquam, ne offéndas, proptérea quia abominátio est Dómini tui: Dt 7 26 nec ínferes quíppiam ex idólo in domum tuam, ne fias anáthema, sicut et illud est. Quasi spurcítiam detestáberis, et velut inquinaméntum ac sordes abominatióni habébis, quia anáthema est. Dt 8 1 Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere, et multiplicémini, ingressíque possideátis terram, pro qua iurávit Dóminus pátribus vestris. Dt 8 2 Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te, atque tentáret, et nota fíerent quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus, an non. Dt 8 3 Afflíxit te penúria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorábas tu et patres tui: ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egréditur de ore Dei. Dt 8 4 Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam vetustáte defécit, et pes tuus non est subtrítus, en quadragésimus annus est: Dt 8 5 ut recógites in corde tuo, quia sicut érudit fílium suum homo, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, Dt 8 6 ut custódias mandáta Dómini Dei tui, et ámbules in viis eius, et tímeas eum. Dt 8 7 Dóminus enim Deus tuus introdúcet te in terram bonam, terram rivórum, aquarúmque et fóntium, in cuius campis et móntibus erúmpunt fluviórum abýssi: Dt 8 8 terram fruménti, hórdei ac vineárum, in qua ficus, et malogranáta, et olivéta nascúntur: terram ólei ac mellis, Dt 8 9 ubi absque ulla penúria cómedes panem tuum, et rerum ómnium abundántia perfruéris: cuius lápides ferrum sunt, et de móntibus eius æris metálla fodiúntur: Dt 8 10 ut cum coméderis, et satiátus fúeris, benedícas Dómino Deo tuo pro terra óptima, quam dedit tibi. Dt 8 11 Obsérva, et cave nequándo obliviscáris Dómini Dei tui, et négligas mandáta eius atque iudícia et cæremónias, quas ego præcípio tibi hódie: Dt 8 12 ne postquam coméderis et satiátus fúeris, domos pulchras ædificáveris, et habitáveris in eis, Dt 8 13 habuerísque arménta boum, et óvium greges, argénti et auri, cunctarúmque rerum cópiam, Dt 8 14 elevétur cor tuum, et non reminiscáris Dómini Dei tui, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis, Dt 8 15 et ductor tuus fuit in solitúdine magna atque terríbili, in qua erat serpens flatu adúrens, et scórpio, ac dipsas, et nullæ omníno aquæ: qui edúxit rivos de petra duríssima, Dt 8 16 et cibávit te manna in solitúdine, quod nesciérunt patres tui. Et postquam afflíxit ac probávit, ad extrémum misértus est tui, Dt 8 17 ne díceres in corde tuo: Fortitúdo mea, et robur manus meæ, hæc mihi ómnia præstitérunt: Dt 8 18 sed recordéris Dómini Dei tui, quod ipse vires tibi præbúerit, ut impléret pactum suum, super quo iurávit pátribus tuis, sicut præsens índicat dies. Dt 8 19 Sin autem oblítus Dómini Dei tui, secútus fúeris deos aliénos, coluerísque illos et adoráveris: ecce nunc prǽdico tibi quod omníno dispéreas. Dt 8 20 Sicut gentes, quas delévit Dóminus in intróitu tuo, ita et vos períbitis, si inobediéntes fuéritis voci Dómini Dei vestri. Dt 9 1 Audi, Israël: tu transgrediéris hódie Iordánem, ut possídeas natiónes máximas et fortióres te, civitátes ingéntes, et ad cælum usque murátas, Dt 9 2 pópulum magnum atque sublímem, fílios Enacim, quos ipse vidísti et audísti, quibus nullus potest ex advérso resístere. Dt 9 3 Scies ergo hódie quod Dóminus Deus tuus ipse transíbit ante te, ignis dévorans atque consúmens, qui cónterat eos, et déleat atque dispérdat ante fáciem tuam velóciter, sicut locútus est tibi: Dt 9 4 ne dicas in corde tuo, cum deléverit eos Dóminus Deus tuus in conspéctu tuo: Propter iustítiam meam introdúxit me Dóminus ut terram hanc possidérem, cum propter impietátes suas istæ delétæ sint natiónes. Dt 9 5 Neque enim propter iustítias tuas, et æquitátem cordis tui ingrediéris, ut possídeas terras eárum: sed quia illæ egérunt ímpie, introeúnte te delétæ sunt: et ut compléret verbum suum Dóminus, quod sub iuraménto pollícitus est pátribus tuis, Abraham, Isaac, et Iacob. Dt 9 6 Scito ergo quod non propter iustítias tuas Dóminus Deus tuus déderit tibi terram hanc óptimam in possessiónem, cum duríssimæ cervícis sis pópulus. Dt 9 7 Meménto, et ne obliviscáris, quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine. Ex eo die, quo egréssus es ex Ægýpto usque ad locum istum, semper advérsum Dóminum contendísti. Dt 9 8 Nam et in Horeb provocásti eum, et irátus delére te vóluit, Dt 9 9 quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti quod pépigit vobíscum Dóminus: et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens, et aquam non bibens. Dt 9 10 Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei, et continéntes ómnia verba quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóncio pópuli congregáta est. Dt 9 11 Cumque transíssent quadragínta dies, et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœ́deris, Dt 9 12 dixítque mihi: Surge, et descénde hinc cito: quia pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto, deseruérunt velóciter viam, quam demonstrásti eis, fecerúntque sibi conflátile. Dt 9 13 Rursúmque ait Dóminus ad me: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit: Dt 9 14 dimítte me ut cónteram eum, et déleam nomen eius de sub cælo, et constítuam te super gentem, quæ hac maior et fórtior sit. Dt 9 15 Cumque de monte ardénte descénderem, et duas tábulas fœ́deris utráque tenérem manu, Dt 9 16 vidissémque vos peccásse Dómino Deo vestro, et fecísse vobis vítulum conflátilem, ac deseruísse velóciter viam eius, quam vobis osténderat: Dt 9 17 proiéci tábulas de mánibus meis, confregíque eas in conspéctu vestro. Dt 9 18 Et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens, et aquam non bibens, propter ómnia peccáta vestra quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis: Dt 9 19 tímui enim indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus, delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam hac vice. Dt 9 20 Advérsum Aaron quoque veheménter irátus, vóluit eum contérere, et pro illo simíliter deprecátus sum. Dt 9 21 Peccátum autem vestrum quod fecerátis, id est, vítulum, arrípiens, igne combússi, et in frusta commínuens, omninóque in púlverem rédigens, proiéci in torréntem, qui de monte descéndit. Dt 9 22 In incéndio quoque, et in tentatióne, et in Sepúlcris concupiscéntiæ provocástis Dóminum: Dt 9 23 et quando misit vos de Cadesbárne, dicens: Ascéndite, et possidéte terram, quam dedi vobis, et contempsístis impérium Dómini Dei vestri, et non credidístis ei, neque vocem eius audíre voluístis: Dt 9 24 sed semper fuístis rebélles a die qua nosse vos cœpi. Dt 9 25 Et iácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos ut fúerat comminátus: Dt 9 26 et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum, et hereditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine tua, quos eduxísti de Ægýpto in manu forti. Dt 9 27 Recordáre servórum tuórum Abraham, Isaac, et Iacob: ne aspícias durítiam pópuli huius, et impietátem atque peccátum: Dt 9 28 ne forte dicant habitatóres terræ, de qua eduxísti nos: Non póterat Dóminus introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos: idcírco edúxit, ut interfíceret eos in solitúdine: Dt 9 29 qui sunt pópulus tuus et heréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna, et in bráchio tuo exténto. Dt 10 1 In témpore illo dixit Dóminus ad me: Dola tibi duas tábulas lapídeas, sicut prióres fuérunt, et ascénde ad me in montem: faciésque arcam lígneam, Dt 10 2 et scribam in tábulis verba quæ fuérunt in his quas ante confregísti: ponésque eas in arca. Dt 10 3 Feci ígitur arcam de lignis setim. Cumque dolássem duas tábulas lapídeas instar priórum, ascéndi in montem, habens eas in mánibus. Dt 10 4 Scripsítque in tábulis, iuxta id quod prius scrípserat, verba decem, quæ locútus est Dóminus ad vos in monte de médio ignis, quando pópulus congregátus est: et dedit eas mihi. Dt 10 5 Reversúsque de monte, descéndi, et pósui tábulas in arcam, quam féceram, quæ hucúsque ibi sunt, sicut mihi præcépit Dóminus. Dt 10 6 Fílii autem Israël movérunt castra ex Beroth filiórum Iacan in Moséra, ubi Aaron mórtuus ac sepúltus est, pro quo sacerdótio functus est Eleázar fílius eius. Dt 10 7 Inde venérunt in Gadgad: de quo loco profécti, castrametáti sunt in Ietébatha, in terra aquárum atque torréntium. Dt 10 8 Eo témpore separávit tribum Levi, ut portáret arcam fœ́deris Dómini, et staret coram eo in ministério, ac benedíceret in nómine illíus usque in præséntem diem. Dt 10 9 Quam ob rem non hábuit Levi partem, neque possessiónem cum frátribus suis: quia ipse Dóminus posséssio eius est, sicut promísit ei Dóminus Deus tuus. Dt 10 10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadragínta diébus ac nóctibus: exaudivítque me Dóminus étiam hac vice, et te pérdere nóluit. Dt 10 11 Dixítque mihi: Vade, et præcéde pópulum, ut ingrediátur, et possídeat terram, quam iurávi pátribus eórum ut tráderem eis. Dt 10 12 Et nunc Israël, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis eius, et díligas eum, ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota ánima tua: Dt 10 13 custodiásque mandáta Dómini, et cæremónias eius, quas ego hódie præcípio tibi, ut bene sit tibi? Dt 10 14 En Dómini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et ómnia quæ in ea sunt: Dt 10 15 et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus, et amávit eos, elegítque semen eórum post eos, id est, vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur. Dt 10 16 Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri, et cervícem vestram ne indurétis ámplius: Dt 10 17 quia Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum, et Dóminus dominántium, Deus magnus, et potens, et terríbilis, qui persónam non áccipit, nec múnera. Dt 10 18 Facit iudícium pupíllo et víduæ: amat peregrínum, et dat ei victum atque vestítum. Dt 10 19 Et vos ergo amáte peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti. Dt 10 20 Dóminum Deum tuum timébis, et ei soli sérvies: ipsi adhærébis, iurabísque in nómine illíus. Dt 10 21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnália et terribília, quæ vidérunt óculi tui. Dt 10 22 In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum, et ecce nunc multiplicávit te Dóminus Deus tuus sicut astra cæli. Dt 11 1 Ama ítaque Dóminum Deum tuum, et obsérva præcépta eius et cæremónias, iudícia atque mandáta, omni témpore. Dt 11 2 Cognóscite hódie quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália eius et robústam manum, extentúmque bráchium, Dt 11 3 signa et ópera quæ fecit in médio Ægýpti Pharaóni regi, et univérsæ terræ eius, Dt 11 4 omníque exercítui Ægyptiórum, et equis ac cúrribus: quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem: Dt 11 5 vobísque quæ fécerit in solitúdine donec venirétis ad hunc locum: Dt 11 6 et Dathan atque Abíron fíliis Eliab, qui fuit fílius Ruben: quos apérto ore suo terra absórbuit, cum dómibus et tabernáculis, et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Israël. Dt 11 7 Oculi vestri vidérunt ópera Dómini magna quæ fecit, Dt 11 8 ut custodiátis univérsa mandáta illíus, quæ ego hódie præcípio vobis, et possítis introíre, et possidére terram, ad quam ingredímini, Dt 11 9 multóque in ea vivátis témpore: quam sub iuraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris, et sémini eórum, lacte et melle manántem. Dt 11 10 Terra enim, ad quam ingréderis possidéndam, non est sicut terra Ægýpti, de qua exísti, ubi iacto sémine in hortórum morem aquæ ducúntur irríguæ: Dt 11 11 sed montuósa est et campéstris, de cælo exspéctans plúvias, Dt 11 12 quam Dóminus Deus tuus semper invísit, et óculi illíus in ea sunt a princípio anni usque ad finem eius. Dt 11 13 Si ergo obediéritis mandátis meis, quæ ego hódie præcípio vobis, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et serviátis ei in toto corde vestro, et in tota ánima vestra: Dt 11 14 dabit plúviam terræ vestræ temporáneam et serótinam, ut colligátis fruméntum, et vinum, et óleum, Dt 11 15 fœnúmque ex agris ad pascénda iuménta, et ut ipsi comedátis ac saturémini. Dt 11 16 Cavéte ne forte decipiátur cor vestrum, et recedátis a Dómino, serviatísque diis aliénis, et adorétis eos: Dt 11 17 iratúsque Dóminus claudat cælum, et plúviæ non descéndant, nec terra det germen suum, pereatísque velóciter de terra óptima, quam Dóminus datúrus est vobis. Dt 11 18 Pónite hæc verba mea in córdibus et in ánimis vestris, et suspéndite ea pro signo in mánibus, et inter óculos vestros collocáte. Dt 11 19 Docéte fílios vestros ut illa mediténtur: quando séderis in domo tua, et ambuláveris in via, et accubúeris atque surréxeris. Dt 11 20 Scribes ea super postes et iánuas domus tuæ, Dt 11 21 ut multiplicéntur dies tui, et filiórum tuórum in terra, quam iurávit Dóminus pátribus tuis, ut daret eis quámdiu cælum ímminet terræ. Dt 11 22 Si enim custodiéritis mandáta quæ ego præcípio vobis, et fecéritis ea, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis eius, adhæréntes ei, Dt 11 23 dispérdet Dóminus omnes gentes istas ante fáciem vestram, et possidébitis eas, quæ maióres et fortióres vobis sunt. Dt 11 24 Omnis locus, quem calcáverit pes vester, vester erit. A desérto, et a Líbano, a flúmine magno Euphráte usque ad mare occidentále erunt términi vestri. Dt 11 25 Nullus stabit contra vos: terrórem vestrum et formídinem dabit Dóminus Deus vester super omnem terram quam calcatúri estis, sicut locútus est vobis. Dt 11 26 En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem: Dt 11 27 benedictiónem, si obediéritis mandátis Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis: Dt 11 28 maledictiónem, si non obediéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis. Dt 11 29 Cum vero introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitándam, pones benedictiónem super montem Garízim, maledictiónem super montem Hebal: Dt 11 30 qui sunt trans Iordánem, post viam quæ vergit ad solis occúbitum in terra Chananǽi, qui hábitat in campéstribus contra Gálgalam, quæ est iuxta vallem tendéntem et intrántem procul. Dt 11 31 Vos enim transíbitis Iordánem, ut possideátis terram quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis, ut habeátis et possideátis illam. Dt 11 32 Vidéte ergo ut impleátis cæremónias atque iudícia, quæ ego hódie ponam in conspéctu vestro. Dt 12 1 Hæc sunt præcépta atque iudícia, quæ fácere debétis in terra, quam Dóminus Deus patrum tuórum datúrus est tibi, ut possídeas eam cunctis diébus, quibus super humum gradiéris. Dt 12 2 Subvértite ómnia loca, in quibus coluérunt gentes, quas possessúri estis, deos suos super montes excélsos, et colles, et subter omne lignum frondósum. Dt 12 3 Dissipáte aras eórum, et confríngite státuas: lucos igne combúrite, et idóla comminúite: dispérdite nómina eórum de locis illis. Dt 12 4 Non faciétis ita Dómino Deo vestro: Dt 12 5 sed ad locum, quem elégerit Dóminus Deus vester de cunctis tríbubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et hábitet in eo, veniétis: Dt 12 6 et offerétis in loco illo holocáusta et víctimas vestras, décimas et primítias mánuum vestrárum, et vota atque donária, primogénita boum et óvium. Dt 12 7 Et comedétis ibi in conspéctu Dómini Dei vestri: ac lætabímini in cunctis, ad quæ miséritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedíxerit vobis Dóminus Deus vester. Dt 12 8 Non faciétis ibi quæ nos hic fácimus hódie, sínguli quod sibi rectum vidétur: Dt 12 9 neque enim usque in præsens tempus venístis ad réquiem, et possessiónem, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis. Dt 12 10 Transíbitis Iordánem, et habitábitis in terra, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis, ut requiescátis a cunctis hóstibus per circúitum: et absque ullo timóre habitétis Dt 12 11 in loco, quem elégerit Dóminus Deus vester, ut sit nomen eius in eo: illuc ómnia, quæ præcípio, conferétis, holocáusta, et hóstias, ac décimas, et primítias mánuum vestrárum: et quidquid præcípuum est in munéribus, quæ vovébitis Dómino. Dt 12 12 Ibi epulabímini coram Dómino Deo vestro, vos et fílii ac fíliæ vestræ, fámuli et fámulæ, atque Levítes qui in úrbibus vestris commorátur: neque enim habet áliam partem et possessiónem inter vos. Dt 12 13 Cave ne ófferas holocáusta tua in omni loco, quem víderis: Dt 12 14 sed in eo, quem elégerit Dóminus, in una tríbuum tuárum ófferes hóstias, et fácies quæcúmque præcípio tibi. Dt 12 15 Sin autem comédere volúeris, et te esus cárnium delectáverit, occíde, cómede iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam dedit tibi in úrbibus tuis: sive immúndum fúerit, hoc est, maculátum et débile: sive mundum, hoc est, íntegrum et sine mácula, quod offérri licet, sicut cápream et cervum, cómedes: Dt 12 16 absque esu dumtáxat sánguinis, quem super terram quasi aquam effúndes. Dt 12 17 Non póteris comédere in óppidis tuis décimam fruménti, et vini, et ólei tui, primogénita armentórum et pécorum, et ómnia quæ vóveris, et sponte offérre volúeris, et primítias mánuum tuárum: Dt 12 18 sed coram Dómino Deo tuo cómedes ea in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, tu et fílius tuus, et fília tua, et servus et fámula, atque Levítes qui manet in úrbibus tuis: et lætáberis et reficiéris coram Dómino Deo tuo in cunctis ad quæ exténderis manum tuam. Dt 12 19 Cave ne derelínquas Levítem in omni témpore quo versáris in terra. Dt 12 20 Quando dilatáverit Dóminus Deus tuus términos tuos, sicut locútus est tibi, et volúeris vesci cárnibus, quas desíderat ánima tua: Dt 12 21 locus autem, quem elégerit Dóminus Deus tuus ut sit nomen eius ibi, si procul fúerit, occídes de arméntis et pecóribus, quæ habúeris, sicut præcépi tibi, et cómedes in óppidis tuis, ut tibi placet. Dt 12 22 Sicut coméditur cáprea et cervus, ita vescéris eis: et mundus et immúndus in commúne vescéntur. Dt 12 23 Hoc solum cave, ne sánguinem cómedas: sanguis enim eórum pro ánima est, et idcírco non debes ánimam comédere cum cárnibus: Dt 12 24 sed super terram fundes quasi aquam, Dt 12 25 ut bene sit tibi et fíliis tuis post te, cum féceris quod placet in conspéctu Dómini. Dt 12 26 Quæ autem sanctificáveris, et vóveris Dómino, tolles, et vénies ad locum, quem elégerit Dóminus: Dt 12 27 et ófferes oblatiónes tuas carnem et sánguinem super altáre Dómini Dei tui: sánguinem hostiárum fundes in altári: cárnibus autem ipse vescéris. Dt 12 28 Obsérva et audi ómnia quæ ego præcípio tibi, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te in sempitérnum, cum féceris quod bonum est et plácitum in conspéctu Dómini Dei tui. Dt 12 29 Quando disperdíderit Dóminus Deus tuus ante fáciem tuam gentes, ad quas ingrediéris possidéndas, et posséderis eas, atque habitáveris in terra eárum: Dt 12 30 cave ne imitéris eas, postquam te fúerint introeúnte subvérsæ, et requíras cæremónias eárum, dicens: Sicut coluérunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. Dt 12 31 Non fácies simíliter Dómino Deo tuo. Omnes enim abominatiónes, quas aversátur Dóminus, fecérunt diis suis, offeréntes fílios et fílias, et comburéntes igni. Dt 12 32 Quod præcípio tibi, hoc tantum fácito Dómino: nec addas quidquam, nec mínuas. Dt 13 1 Si surréxerit in médio tui prophétes, aut qui sómnium vidísse se dicat, et prædíxerit signum atque porténtum, Dt 13 2 et evénerit quod locútus est, et díxerit tibi: Eámus, et sequámur deos aliénos quos ignóras, et serviámus eis: Dt 13 3 non áudies verba prophétæ illíus aut somniatóris: quia tentat vos Dóminus Deus vester, ut palam fiat utrum diligátis eum an non, in toto corde, et in tota ánima vestra. Dt 13 4 Dóminum Deum vestrum sequímini, et ipsum timéte, et mandáta illíus custodíte, et audíte vocem eius: ipsi serviétis, et ipsi adhærébitis. Dt 13 5 Prophéta autem ille aut fictor somniórum interficiétur: quia locútus est ut vos avérteret a Dómino Deo vestro, qui edúxit vos de terra Ægýpti, et redémit vos de domo servitútis: ut erráre te fáceret de via, quam tibi præcépit Dóminus Deus tuus: et áuferes malum de médio tui. Dt 13 6 Si tibi volúerit persuadére frater tuus fílius matris tuæ, aut fílius tuus vel fília, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amícus, quem díligis ut ánimam tuam, clam dicens: Eámus, et serviámus diis aliénis, quos ignóras tu, et patres tui, Dt 13 7 cunctárum in circúitu géntium, quæ iuxta vel procul sunt, ab inítio usque ad finem terræ, Dt 13 8 non acquiéscas ei, nec áudias, neque parcat ei óculus tuus ut misereáris et occúltes eum, Dt 13 9 sed statim interfícies: sit primum manus tua super eum, et póstea omnis pópulus mittat manum. Dt 13 10 Lapídibus óbrutus necábitur: quia vóluit te abstráhere a Dómino Deo tuo, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis: Dt 13 11 ut omnis Israël áudiens tímeat, et nequáquam ultra fáciat quíppiam huius rei símile. Dt 13 12 Si audíeris in una úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus dabit tibi ad habitándum, dicéntes áliquos: Dt 13 13 Egréssi sunt fílii Bélial de médio tui, et avertérunt habitatóres urbis suæ, atque dixérunt: Eámus, et serviámus diis aliénis quos ignorátis: Dt 13 14 quære sollícite et diligénter, rei veritáte perspécta, si invéneris certum esse quod dícitur, et abominatiónem hanc ópere perpetrátam, Dt 13 15 statim percúties habitatóres urbis illíus in ore gládii, et delébis eam ac ómnia quæ in illa sunt, usque ad pécora. Dt 13 16 Quidquid étiam supelléctilis fúerit, congregábis in médio plateárum eius, et cum ipsa civitáte succéndes, ita ut univérsa consúmas Dómino Deo tuo, et sit túmulus sempitérnus. Non ædificábitur ámplius, Dt 13 17 et non adhærébit de illo anathémate quidquam in manu tua: ut avertátur Dóminus ab ira furóris sui, et misereátur tui, multiplicétque te sicut iurávit pátribus tuis, Dt 13 18 quando audíeris vocem Dómini Dei tui custódiens ómnia præcépta eius, quæ ego præcípio tibi hódie, ut fácias quod plácitum est in conspéctu Dómini Dei tui. Dt 14 1 Fílii estóte Dómini Dei vestri: non vos incidétis, nec faciétis calvítium super mórtuo: Dt 14 2 quóniam pópulus sanctus es Dómino Deo tuo, et te elégit ut sis ei in pópulum peculiárem de cunctis géntibus, quæ sunt super terram. Dt 14 3 Ne comedátis quæ immúnda sunt. Dt 14 4 Hoc est ánimal quod comédere debétis: bovem, et ovem, et capram, Dt 14 5 cervum et cápream, búbalum, tragélaphum, pygárgum, órygem, camelopárdalum. Dt 14 6 Omne ánimal, quod in duas partes findit úngulam, et rúminat, comedétis. Dt 14 7 De his autem, quæ rúminant, et úngulam non findunt, comédere non debétis, ut camélum, léporem, chœrogrýllum: hæc, quia rúminant et non dívidunt úngulam, immúnda erunt vobis. Dt 14 8 Sus quoque, quóniam dívidat úngulam et non rúminat, immúnda erit. Cárnibus eórum non vescémini, et cadávera non tangétis. Dt 14 9 Hæc comedétis ex ómnibus quæ morántur in aquis: quæ habent pínnulas et squamas, comédite: Dt 14 10 quæ absque pínnulis et squamis sunt, ne comedátis, quia immúnda sunt. Dt 14 11 Omnes aves mundas comédite. Dt 14 12 Immúndas ne comedátis: áquilam scílicet, et gryphem, et haliǽetum, Dt 14 13 íxion et vúlturem ac milvum iuxta genus suum: Dt 14 14 et omne corvíni géneris, Dt 14 15 et struthiónem, ac nóctuam, et larum, atque accípitrem iuxta genus suum: Dt 14 16 heródium ac cygnum, et ibin, Dt 14 17 ac mérgulum, porphyriónem, et nycticóracem, Dt 14 18 onocrótalum, et charádrium, síngula in génere suo: úpupam quoque et vespertiliónem. Dt 14 19 Et omne quod reptat et pénnulas habet, immúndum erit, et non comedétur. Dt 14 20 Omne quod mundum est, comédite. Dt 14 21 Quidquid autem morticínum est, ne vescámini ex eo. Peregríno, qui intra portas tuas est, da ut cómedat, aut vende ei: quia tu pópulus sanctus Dómini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. Dt 14 22 Décimam partem separábis de cunctis frúctibus tuis qui nascúntur in terra per annos síngulos, Dt 14 23 et cómedes in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit, ut in eo nomen illíus invocétur, décimam fruménti tui, et vini, et ólei, et primogénita de arméntis et óvibus tuis: ut discas timére Dóminum Deum tuum omni témpore. Dt 14 24 Cum autem lóngior fúerit via, et locus quem elégerit Dóminus Deus tuus, tibíque benedíxerit, nec potúeris ad eum hæc cuncta portáre, Dt 14 25 vendes ómnia, et in prétium rédiges, portabísque manu tua, et proficiscéris ad locum quem elégerit Dóminus Deus tuus: Dt 14 26 et emes ex eádem pecúnia quidquid tibi placúerit, sive ex arméntis, sive ex óvibus, vinum quoque et síceram, et omne quod desíderat ánima tua: et cómedes coram Dómino Deo tuo, et epuláberis tu et domus tua: Dt 14 27 et Levítes qui intra portas tuas est, cave ne derelínquas eum, quia non habet áliam partem in possessióne tua. Dt 14 28 Anno tértio separábis áliam décimam ex ómnibus quæ nascúntur tibi eo témpore, et repónes intra iánuas tuas. Dt 14 29 Veniétque Levítes qui áliam non habet partem nec possessiónem tecum, et peregrínus ac pupíllus et vídua, qui intra portas tuas sunt, et cómedent et saturabúntur: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum quæ féceris. Dt 15 1 Séptimo anno fácies remissiónem, Dt 15 2 quæ hoc órdine celebrábitur. Cui debétur áliquid ab amíco vel próximo ac fratre suo, repétere non póterit, quia annus remissiónis est Dómini. Dt 15 3 A peregríno et ádvena éxiges: civem et propínquum repeténdi non habébis potestátem. Dt 15 4 Et omníno índigens et mendícus non erit inter vos: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in terra, quam traditúrus est tibi in possessiónem. Dt 15 5 Si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui, et custodíeris univérsa quæ iussit, et quæ ego hódie præcípio tibi, benedícet tibi, ut pollícitus est. Dt 15 6 Fœnerábis géntibus multis, et ipse a nullo accípies mútuum. Domináberis natiónibus plúrimis, et tui nemo dominábitur. Dt 15 7 Si unus de frátribus tuis, qui morántur intra portas civitátis tuæ in terra quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, ad paupertátem vénerit, non obdurábis cor tuum, nec cóntrahes manum, Dt 15 8 sed apéries eam páuperi, et dabis mútuum, quo eum indigére perspéxeris. Dt 15 9 Cave ne forte subrépat tibi ímpia cogitátio, et dicas in corde tuo: Appropínquat séptimus annus remissiónis: et avértas óculos tuos a páupere fratre tuo, nolens ei quod póstulat mútuum commodáre: ne clamet contra te ad Dóminum, et fiat tibi in peccátum. Dt 15 10 Sed dabis ei: nec ages quíppiam cállide in eius necessitátibus sublevándis, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni témpore, et in cunctis ad quæ manum míseris. Dt 15 11 Non déerunt páuperes in terra habitatiónis tuæ: idcírco ego præcípio tibi, ut apérias manum fratri tuo egéno et páuperi, qui tecum versátur in terra. Dt 15 12 Cum tibi vénditus fúerit frater tuus Hebrǽus aut Hebrǽa, et sex annis servíerit tibi, in séptimo anno dimíttes eum líberum: Dt 15 13 et quem libertáte donáveris, nequáquam vácuum abíre patiéris: Dt 15 14 sed dabis viáticum de grégibus, et de área, et torculári tuo, quibus Dóminus Deus tuus benedíxerit tibi. Dt 15 15 Meménto quod et ipse servíeris in terra Ægýpti, et liberáverit te Dóminus Deus tuus, et idcírco ego nunc præcípio tibi. Dt 15 16 Sin autem díxerit: Nolo égredi: eo quod díligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse séntiat: Dt 15 17 assúmes súbulam, et perforábis aurem eius in iánua domus tuæ, et sérviet tibi usque in ætérnum. Ancíllæ quoque simíliter fácies. Dt 15 18 Non avértas ab eis óculos tuos, quando dimíseris eos líberos, quóniam iuxta mercédem mercenárii per sex annos servívit tibi: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus quæ agis. Dt 15 19 De primogénitis, quæ nascúntur in arméntis, et in óvibus tuis, quidquid est sexus masculíni, sanctificábis Dómino Deo tuo. Non operáberis in primogénito bovis, et non tondébis primogénita óvium. Dt 15 20 In conspéctu Dómini Dei tui cómedes ea per annos síngulos in loco quem elégerit Dóminus, tu et domus tua. Dt 15 21 Sin autem habúerit máculam, vel claudum fúerit, vel cæcum, aut in áliqua parte defórme vel débile, non immolábitur Dómino Deo tuo: Dt 15 22 sed intra portas urbis tuæ cómedes illud: tam mundus quam immúndus simíliter vescéntur eis, quasi cáprea et cervo. Dt 15 23 Hoc solum observábis, ut sánguinem eórum non cómedas, sed effúndes in terram quasi aquam. Dt 16 1 Obsérva mensem novárum frugum, et verni primum témporis, ut fácias Phase Dómino Deo tuo: quóniam in isto mense edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. Dt 16 2 Immolabísque Phase Dómino Deo tuo de óvibus, et de bobus, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Dt 16 3 Non cómedes in eo panem fermentátum: septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam in pavóre egréssus es de Ægýpto: ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto, ómnibus diébus vitæ tuæ. Dt 16 4 Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus, et non remanébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere in die primo, usque mane. Dt 16 5 Non póteris immoláre Phase in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, Dt 16 6 sed in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi: immolábis Phase véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. Dt 16 7 Et coques, et cómedes in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. Dt 16 8 Sex diébus cómedes ázyma: et in die séptima, quia collécta est Dómini Dei tui, non fácies opus. Dt 16 9 Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die qua falcem in ségetem míseris. Dt 16 10 Et celebrábis diem festum hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui: Dt 16 11 et epuláberis coram Dómino Deo tuo, tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, et Levítes qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur vobíscum: in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Dt 16 12 Et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto: custodiésque ac fácies quæ præcépta sunt. Dt 16 13 Solemnitátem quoque tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas: Dt 16 14 et epuláberis in festivitáte tua, tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus et vídua qui intra portas tuas sunt. Dt 16 15 Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco quem elégerit Dóminus: benedicétque tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis, et in omni ópere mánuum tuárum, erísque in lætítia. Dt 16 16 Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit: in solemnitáte azymórum, in solemnitáte hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus: Dt 16 17 sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit iuxta benedictiónem Dómini Dei sui, quam déderit ei. Dt 16 18 Iúdices et magístros constítues in ómnibus portis tuis, quas Dóminus Deus tuus déderit tibi, per síngulas tribus tuas: ut iúdicent pópulum iusto iudício, Dt 16 19 nec in álteram partem declínent. Non accípies persónam, nec múnera: quia múnera excǽcant óculos sapiéntum, et mutant verba iustórum. Dt 16 20 Iuste quod iustum est persequéris: ut vivas, et possídeas terram, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi. Dt 16 21 Non plantábis lucum, et omnem árborem iuxta altáre Dómini Dei tui. Dt 16 22 Nec fácies tibi, neque constítues státuam: quæ odit Dóminus Deus tuus. Dt 17 1 Non immolábis Dómino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est mácula, aut quíppiam vítii: quia abominátio est Dómino Deo tuo. Dt 17 2 Cum repérti fúerint apud te intra unam portárum tuárum, quas Dóminus Deus tuus dabit tibi, vir aut múlier qui fáciant malum in conspéctu Dómini Dei tui, et transgrediántur pactum illíus, Dt 17 3 ut vadant et servant diis aliénis, et adórent eos, solem et lunam, et omnem milítiam cæli, quæ non præcépi: Dt 17 4 et hoc tibi fúerit nuntiátum, audiénsque inquisíeris diligénter et verum esse repéreris, et abominátio facta est in Israël: Dt 17 5 edúces virum ac mulíerem, qui rem sceleratíssimam perpetrárunt, ad portas civitátis tuæ, et lapídibus obruéntur. Dt 17 6 In ore duórum aut trium téstium períbit qui interficiétur. Nemo occidátur, uno contra se dicénte testimónium. Dt 17 7 Manus téstium prima interfíciet eum, et manus réliqui pópuli extréma mittétur: ut áuferas malum de médio tui. Dt 17 8 Si diffícile et ambíguum apud te iudícium esse perspéxeris inter sánguinem et sánguinem, causam et causam, lepram et lepram: et iúdicum intra portas tuas víderis verba variári: surge, et ascénde ad locum, quem elégerit Dóminus Deus tuus. Dt 17 9 Veniésque ad sacerdótes Levítici géneris, et ad iúdicem qui fúerit illo témpore: quærésque ab eis, qui indicábunt tibi iudícii veritátem. Dt 17 10 Et fácies quodcúmque díxerint qui præsunt loco quem elégerit Dóminus, et docúerint te Dt 17 11 iuxta legem eius, sequerísque senténtiam eórum, nec declinábis ad déxteram neque ad sinístram. Dt 17 12 Qui autem superbíerit, nolens obedíre sacerdótis império, qui eo témpore minístrat Dómino Deo tuo, et decréto iúdicis, moriétur homo ille, et áuferes malum de Israël: Dt 17 13 cunctúsque pópulus áudiens timébit, ut nullus deínceps intuméscat supérbia. Dt 17 14 Cum ingréssus fúeris terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, et posséderis eam, habitaverísque in illa, et díxeris: Constítuam super me regem, sicut habent omnes per circúitum natiónes: Dt 17 15 eum constítues, quem Dóminus Deus tuus elégerit de número fratrum tuórum. Non póteris altérius gentis hóminem regem fácere, qui non sit frater tuus. Dt 17 16 Cumque fúerit constitútus, non multiplicábit sibi equos, nec redúcet pópulum in Ægýptum, equitátus número sublevátus, præsértim cum Dóminus præcéperit vobis ut nequáquam ámplius per eámdem viam revertámini. Dt 17 17 Non habébit uxóres plúrimas, quæ allíciant ánimum eius, neque argénti et auri imménsa póndera. Dt 17 18 Postquam autem séderit in sólio regni sui, descríbet sibi Deuteronómium legis huius in volúmine, accípiens exémplar a sacerdótibus Levíticæ tribus, Dt 17 19 et habébit secum, legétque illud ómnibus diébus vitæ suæ, ut discat timére Dóminum Deum suum, et custodíre verba et cæremónias eius, quæ in lege præcépta sunt. Dt 17 20 Nec elevétur cor eius in supérbiam super fratres suos, neque declínet in partem déxteram vel sinístram, ut longo témpore regnet ipse et fílii eius super Israël. Dt 18 1 Non habébunt sacerdótes et Levítæ, et omnes qui de eádem tribu sunt, partem et hereditátem cum réliquo Israël, quia sacrifícia Dómini, et oblatiónes eius cómedent, Dt 18 2 et nihil áliud accípient de possessióne fratrum suórum: Dóminus enim ipse est heréditas eórum, sicut locútus est illis. Dt 18 3 Hoc erit iudícium sacerdótum a pópulo, et ab his qui ófferunt víctimas: sive bovem, sive ovem immoláverint, dabunt sacerdóti armum ac ventrículum: Dt 18 4 primítias fruménti, vini, et ólei, et lanárum partem ex óvium tonsióne. Dt 18 5 Ipsum enim elégit Dóminus Deus tuus de cunctis tríbubus tuis, ut stet, et minístret nómini Dómini, ipse, et fílii eius in sempitérnum. Dt 18 6 Si exíerit Levítes ex una úrbium tuárum ex omni Israël in qua hábitat, et volúerit veníre, desíderans locum quem elégerit Dóminus, Dt 18 7 ministrábit in nómine Dómini Dei sui, sicut omnes fratres eius Levítæ, qui stabunt eo témpore coram Dómino. Dt 18 8 Partem cibórum eámdem accípiet, quam et céteri: excépto eo, quod in urbe sua ex patérna ei successióne debétur. Dt 18 9 Quando ingréssus fúeris terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitári velis abominatiónes illárum géntium. Dt 18 10 Nec inveniátur in te qui lustret fílium suum, aut fíliam, ducens per ignem: aut qui aríolos sciscitétur, et obsérvet sómnia atque augúria, nec sit maléficus, Dt 18 11 nec incantátor, nec qui pythónes cónsulat, nec divínos, aut quærat a mórtuis veritátem. Dt 18 12 Omnia enim hæc abominátur Dóminus, et propter istiúsmodi scélera delébit eos in intróitu tuo. Dt 18 13 Perféctus eris, et absque mácula cum Dómino Deo tuo. Dt 18 14 Gentes istæ, quarum possidébis terram, áugures et divínos áudiunt: tu autem a Dómino Deo tuo áliter institútus es. Dt 18 15 Prophétam de gente tua et de frátribus tuis, sicut me, suscitábit tibi Dóminus Deus tuus: ipsum áudies, Dt 18 16 ut petísti a Dómino Deo tuo in Horeb, quando cóncio congregáta est, atque dixísti: Ultra non áudiam vocem Dómini Dei mei, et ignem hunc máximum ámplius non vidébo, ne móriar. Dt 18 17 Et ait Dóminus mihi: Bene ómnia sunt locúti. Dt 18 18 Prophétam suscitábo eis de médio fratrum suórum símilem tui: et ponam verba mea in ore eius, loquetúrque ad eos ómnia quæ præcépero illi. Dt 18 19 Qui autem verba eius, quæ loquétur in nómine meo, audíre nolúerit, ego ultor exístam. Dt 18 20 Prophéta autem qui arrogántia depravátus volúerit loqui in nómine meo, quæ ego non præcépi illi ut díceret, aut ex nómine alienórum deórum, interficiétur. Dt 18 21 Quod si tácita cogitatióne respónderis: Quómodo possum intellígere verbum, quod Dóminus non est locútus? Dt 18 22 hoc habébis signum: quod in nómine Dómini prophéta ille prædíxerit, et non evénerit: hoc Dóminus non est locútus, sed per tumórem ánimi sui prophéta confínxit: et idcírco non timébis eum. Dt 19 1 Cum disperdíderit Dóminus Deus tuus gentes, quarum tibi traditúrus est terram, et posséderis eam, habitaverísque in úrbibus eius et in ǽdibus: Dt 19 2 tres civitátes separábis tibi in médio terræ, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi in possessiónem, Dt 19 3 sternens diligénter viam: et in tres æquáliter partes totam terræ tuæ provínciam dívides: ut hábeat e vicíno qui propter homicídium prófugus est, quo possit evádere. Dt 19 4 Hæc erit lex homicídæ fugiéntis, cuius vita servánda est: qui percússerit próximum suum nésciens, et qui heri et nudiustértius nullum contra eum ódium habuísse comprobátur: Dt 19 5 sed abiísse cum eo simplíciter in silvam ad ligna cædénda, et in succisióne lignórum secúris fúgerit manu, ferrúmque lapsum de manúbrio amícum eius percússerit, et occíderit: hic ad unam supradictárum úrbium confúgiet, et vivet: Dt 19 6 ne fórsitan próximus eius, cuius effúsus est sanguis, dolóre stimulátus, persequátur, et apprehéndat eum si lóngior via fúerit, et percútiat ánimam eius, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occísus est, ódium prius habuísse monstrátur. Dt 19 7 Idcírco præcípio tibi, ut tres civitátes æquális inter se spátii dívidas. Dt 19 8 Cum autem dilatáverit Dóminus Deus tuus términos tuos, sicut iurávit pátribus tuis, et déderit tibi cunctam terram, quam eis pollícitus est Dt 19 9 (si tamen custodíeris mandáta eius, et féceris, quæ hódie præcípio tibi, ut díligas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis eius omni témpore), addes tibi tres álias civitátes, et supradictárum trium úrbium númerum duplicábis: Dt 19 10 ut non effundátur sanguis innóxius in médio terræ, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi possidéndam, ne sis sánguinis reus. Dt 19 11 Si quis autem, ódio habens próximum suum, insidiátus fúerit vitæ eius, surgénsque percússerit illum, et mórtuus fúerit, fugerítque ad unam de supradíctis úrbibus, Dt 19 12 mittent senióres civitátis illíus, et arrípient eum de loco effúgii, tradéntque in manu próximi, cuius sanguis effúsus est, et moriétur. Dt 19 13 Non miseréberis eius, et áuferes innóxium sánguinem de Israël, ut bene sit tibi. Dt 19 14 Non assúmes, et tránsferes términos próximi tui, quos fixérunt prióres in possessióne tua, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi in terra quam accéperis possidéndam. Dt 19 15 Non stabit testis unus contra áliquem, quidquid illud peccáti, et facínoris fúerit: sed in ore duórum aut trium téstium stabit omne verbum. Dt 19 16 Si stéterit testis mendax contra hóminem, accúsans eum prævaricatiónis, Dt 19 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dóminum in conspéctu sacerdótum et iúdicum qui fúerint in diébus illis. Dt 19 18 Cumque diligentíssime perscrutántes, invénerint falsum testem dixísse contra fratrem suum mendácium, Dt 19 19 reddent ei sicut fratri suo fácere cogitávit, et áuferes malum de médio tui: Dt 19 20 ut audiéntes céteri timórem hábeant, et nequáquam tália áudeant fácere. Dt 19 21 Non miseréberis eius, sed ánimam pro ánima, óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede éxiges. Dt 20 1 Si exíeris ad bellum contra hostes tuos, et víderis equitátus et currus, et maiórem quam tu hábeas adversárii exércitus multitúdinem, non timébis eos: quia Dóminus Deus tuus tecum est, qui edúxit te de terra Ægýpti. Dt 20 2 Appropinquánte autem iam prœ́lio, stabit sacérdos ante áciem, et sic loquétur ad pópulum: Dt 20 3 Audi, Israël: vos hódie contra inimícos vestros pugnam commíttitis: non pertiméscat cor vestrum, nolíte metúere, nolíte cédere, nec formidétis eos: Dt 20 4 quia Dóminus Deus vester in médio vestri est, et pro vobis contra adversários dimicábit, ut éruat vos de perículo. Dt 20 5 Duces quoque per síngulas turmas audiénte exércitu proclamábunt: Quis est homo qui ædificávit domum novam, et non dedicávit eam? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius dédicet eam. Dt 20 6 Quis est homo qui plantávit víneam, et necdum fecit eam esse commúnem, de qua vesci ómnibus líceat? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius homo eius fungátur offício. Dt 20 7 Quis est homo, qui despóndit uxórem, et non accépit eam? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius homo accípiat eam. Dt 20 8 His dictis addent réliqua, et loquéntur ad pópulum: Quis est homo formidolósus, et corde pávido? vadat, et revertátur in domum suam, ne pavére fáciat corda fratrum suórum, sicut ipse timóre pertérritus est. Dt 20 9 Cumque silúerint duces exércitus, et finem loquéndi fécerint, unusquísque suos ad bellándum cúneos præparábit. Dt 20 10 Si quando accésseris ad expugnándam civitátem, ófferes ei primum pacem. Dt 20 11 Si recéperit, et aperúerit tibi portas, cunctus pópulus, qui in ea est, salvábitur, et sérviet tibi sub tribúto. Dt 20 12 Sin autem fœdus iníre nolúerit, et cœ́perit contra te bellum, oppugnábis eam. Dt 20 13 Cumque tradíderit Dóminus Deus tuus illam in manu tua, percúties omne quod in ea géneris masculíni est, in ore gládii, Dt 20 14 absque muliéribus et infántibus, iuméntis et céteris quæ in civitáte sunt. Omnem prædam exercítui dívides, et cómedes de spóliis hóstium tuórum, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi. Dt 20 15 Sic fácies cunctis civitátibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his úrbibus, quas in possessiónem acceptúrus es. Dt 20 16 De his autem civitátibus, quæ dabúntur tibi, nullum omníno permíttes vívere: Dt 20 17 sed interfícies in ore gládii, Hethǽum vidélicet, et Amorrhǽum, et Chananǽum, Pherezǽum, et Hevǽum, et Iebusǽum, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus: Dt 20 18 ne forte dóceant vos fácere cunctas abominatiónes, quas ipsi operáti sunt diis suis, et peccétis in Dóminum Deum vestrum. Dt 20 19 Quando obséderis civitátem multo témpore, et munitiónibus circumdéderis ut expúgnes eam, non succídes árbores, de quibus vesci potest, nec secúribus per circúitum debes vastáre regiónem: quóniam lignum est, et non homo, nec potest bellántium contra te augére númerum. Dt 20 20 Si qua autem ligna non sunt pomífera, sed agréstia, et in céteros apta usus, succíde, et ínstrue máchinas, donec cápias civitátem, quæ contra te dímicat. Dt 21 1 Quando invéntum fúerit in terra, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, hóminis cadáver occísi, et ignorábitur cædis reus, Dt 21 2 egrediéntur maióres natu, et iúdices tui, et metiéntur a loco cadáveris singulárum per circúitum spátia civitátum: Dt 21 3 et quam viciniórem céteris esse perspéxerint, senióres civitátis illíus tollent vítulam de arménto, quæ non traxit iugum, nec terram scidit vómere, Dt 21 4 et ducent eam ad vallem ásperam atque saxósam, quæ numquam aráta est, nec seméntem recépit: et cædent in ea cervíces vítulæ: Dt 21 5 accedéntque sacerdótes fílii Levi, quos elégerit Dóminus Deus tuus ut minístrent ei, et benedícant in nómine eius, et ad verbum eórum omne negótium, et quidquid mundum, vel immúndum est, iudicétur. Dt 21 6 Et vénient maióres natu civitátis illíus ad interféctum, lavabúntque manus suas super vítulam, quæ in valle percússa est, Dt 21 7 et dicent: Manus nostræ non effudérunt sánguinem hunc, nec óculi vidérunt: Dt 21 8 propítius esto pópulo tuo Israël, quem redemísti, Dómine, et ne réputes sánguinem innocéntem in médio pópuli tui Israël. Et auferétur ab eis reátus sánguinis: Dt 21 9 tu autem aliénus eris ab innocéntis cruóre, qui fusus est, cum féceris quod præcépit Dóminus. Dt 21 10 Si egréssus fúeris ad pugnam contra inimícos tuos, et tradíderit eos Dóminus Deus tuus in manu tua, captivósque dúxeris, Dt 21 11 et víderis in número captivórum mulíerem pulchram, et adamáveris eam, voluerísque habére uxórem, Dt 21 12 introdúces eam in domum tuam: quæ radet cæsáriem, et circumcídet ungues, Dt 21 13 et depónet vestem, in qua capta est: sedénsque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et póstea intrábis ad eam, dormiésque cum illa, et erit uxor tua. Dt 21 14 Si autem póstea non séderit ánimo tuo, dimíttes eam líberam, nec véndere póteris pecúnia, nec opprímere per poténtiam: quia humiliásti eam. Dt 21 15 Si habúerit homo uxóres duas, unam diléctam, et álteram odiósam, genueríntque ex eo líberos, et fúerit fílius odiósæ primogénitus, Dt 21 16 voluerítque substántiam inter fílios suos divídere, non póterit fílium diléctæ fácere primogénitum, et præférre fílio odiósæ: Dt 21 17 sed fílium odiósæ agnóscet primogénitum, dabítque ei de his quæ habúerit cuncta duplícia: iste est enim princípium liberórum eius, et huic debéntur primogénita. Dt 21 18 Si genúerit homo fílium contumácem et protérvum, qui non áudiat patris aut matris impérium, et coércitus obedíre contémpserit: Dt 21 19 apprehéndent eum, et ducent ad senióres civitátis illíus, et ad portam iudícii, Dt 21 20 dicéntque ad eos: Fílius noster iste protérvus et cóntumax est: mónita nostra audíre contémnit, comessatiónibus vacat, et luxúriæ atque convíviis: Dt 21 21 lapídibus eum óbruet pópulus civitátis, et moriétur, ut auferátis malum de médio vestri, et univérsus Israël áudiens pertiméscat. Dt 21 22 Quando peccáverit homo quod morte plecténdum est, et adiudicátus morti appénsus fúerit in patíbulo: Dt 21 23 non permanébit cadáver eius in ligno, sed in eádem die sepeliétur: quia maledíctus a Deo est qui pendet in ligno: et nequáquam contaminábis terram tuam, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi in possessiónem. Dt 22 1 Non vidébis bovem fratris tui, aut ovem errántem, et præteríbis: sed redúces fratri tuo, Dt 22 2 etiámsi non est propínquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quámdiu quærat ea frater tuus, et recípiat. Dt 22 3 Simíliter fácies de ásino, et de vestiménto, et de omni re fratris tui, quæ períerit: si invéneris eam, ne négligas quasi aliénam. Dt 22 4 Si víderis ásinum fratris tui aut bovem cecidísse in via, non despícies, sed sublevábis cum eo. Dt 22 5 Non induétur múlier veste viríli, nec vir utétur veste femínea: abominábilis enim apud Deum est qui facit hæc. Dt 22 6 Si ámbulans per viam, in árbore vel in terra nidum avis invéneris, et matrem pullis vel ovis désuper incubántem: non tenébis eam cum fíliis, Dt 22 7 sed abíre patiéris, captos tenens fílios: ut bene sit tibi, et longo vivas témpore. Dt 22 8 Cum ædificáveris domum novam, fácies murum tecti per circúitum: ne effundátur sanguis in domo tua, et sis reus labénte álio, et in præceps ruénte. Dt 22 9 Non seres víneam tuam áltero sémine: ne et seméntis quam sevísti, et quæ nascúntur ex vínea, páriter sanctificéntur. Dt 22 10 Non arábis in bove simul et ásino. Dt 22 11 Non induéris vestiménto, quod ex lana linóque contéxtum est. Dt 22 12 Funículos in fímbriis fácies per quátuor ángulos pállii tui, quo operiéris. Dt 22 13 Si dúxerit vir uxórem, et póstea ódio habúerit eam, Dt 22 14 quæsierítque occasiónes quibus dimíttat eam, obíciens ei nomen péssimum, et díxerit: Uxórem hanc accépi, et ingréssus ad eam non invéni vírginem: Dt 22 15 tollent eam pater et mater eius, et ferent secum signa virginitátis eius ad senióres urbis qui in porta sunt: Dt 22 16 et dicet pater: Fíliam meam dedi huic uxórem: quam quia odit, Dt 22 17 impónit ei nomen péssimum, ut dicat: Non invéni fíliam tuam vírginem: et ecce hæc sunt signa virginitátis fíliæ meæ. Expándent vestiméntum coram senióribus civitátis: Dt 22 18 apprehendéntque senes urbis illíus virum, et verberábunt illum, Dt 22 19 condemnántes ínsuper centum siclis argénti, quos dabit patri puéllæ, quóniam diffamávit nomen péssimum super vírginem Israël: habebítque eam uxórem, et non póterit dimíttere eam ómnibus diébus vitæ suæ. Dt 22 20 Quod si verum est quod óbicit, et non est in puélla invénta virgínitas, Dt 22 21 eícient eam extra fores domus patris sui, et lapídibus óbruent viri civitátis illíus, et moriétur: quóniam fecit nefas in Israël, ut fornicarétur in domo patris sui: et áuferes malum de médio tui. Dt 22 22 Si dormíerit vir cum uxóre altérius, utérque moriétur, id est, adúlter et adúltera: et áuferes malum de Israël. Dt 22 23 Si puéllam vírginem despónderit vir, et invénerit eam áliquis in civitáte, et concubúerit cum ea, Dt 22 24 edúces utrúmque ad portam civitátis illíus, et lapídibus obruéntur: puélla, quia non clamávit, cum esset in civitáte: vir, quia humiliávit uxórem próximi sui: et áuferes malum de médio tui. Dt 22 25 Sin autem in agro repérerit vir puéllam, quæ desponsáta est, et apprehéndens concubúerit cum ea, ipse moriétur solus: Dt 22 26 puélla nihil patiétur, nec est rea mortis: quóniam sicut latro consúrgit contra fratrem suum, et occídit ánimam eius, ita et puélla perpéssa est. Dt 22 27 Sola erat in agro: clamávit, et nullus áffuit qui liberáret eam. Dt 22 28 Si invénerit vir puéllam vírginem, quæ non habet sponsum, et apprehéndens concubúerit cum illa, et res ad iudícium vénerit: Dt 22 29 dabit qui dormívit cum ea, patri puéllæ quinquagínta siclos argénti, et habébit eam uxórem, quia humiliávit illam: non póterit dimíttere eam cunctis diébus vitæ suæ. Dt 22 30 Non accípiet homo uxórem patris sui, nec revelábit operiméntum eius. Dt 23 1 Non intrábit eunúchus, attrítis vel amputátis testículis et abscísso verétro, ecclésiam Dómini. Dt 23 2 Non ingrediétur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclésiam Dómini, usque ad décimam generatiónem. Dt 23 3 Ammonítes et Moabítes étiam post décimam generatiónem non intrábunt ecclésiam Dómini in ætérnum: Dt 23 4 quia noluérunt vobis occúrrere cum pane et aqua in via quando egréssi estis de Ægýpto: et quia conduxérunt contra te Bálaam fílium Beor de Mesopotámia Sýriæ, ut maledíceret tibi: Dt 23 5 et nóluit Dóminus Deus tuus audíre Bálaam, vertítque maledictiónem eius in benedictiónem tuam, eo quod dilígeret te. Dt 23 6 Non fácies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diébus vitæ tuæ in sempitérnum. Dt 23 7 Non abomináberis Idumǽum, quia frater tuus est: nec Ægýptium, quia ádvena fuísti in terra eius. Dt 23 8 Qui nati fúerint ex eis, tértia generatióne intrábunt in ecclésiam Dómini. Dt 23 9 Quando egréssus fúeris advérsus hostes tuos in pugnam, custódies te ab omni re mala. Dt 23 10 Si fúerit inter vos homo, qui noctúrno pollútus sit sómnio, egrediétur extra castra, Dt 23 11 et non revertétur, priúsquam ad vésperam lavétur aqua: et post solis occásum regrediétur in castra. Dt 23 12 Habébis locum extra castra, ad quem egrediáris ad requisíta natúræ, Dt 23 13 gerens paxíllum in bálteo: cumque séderis, fódies per circúitum, et egésta humo opéries Dt 23 14 quo relevátus es (Dóminus enim Deus tuus ámbulat in médio castrórum, ut éruat te, et tradat tibi inimícos tuos) et sint castra tua sancta, et nihil in eis appáreat fœditátis, ne derelínquat te. Dt 23 15 Non trades servum dómino suo, qui ad te confúgerit. Dt 23 16 Habitábit tecum in loco, qui ei placúerit, et in una úrbium tuárum requiéscet: ne contrístes eum. Dt 23 17 Non erit méretrix de filiábus Israël, nec scortátor de fíliis Israël. Dt 23 18 Non ófferes mercédem prostíbuli, nec prétium canis in domo Dómini Dei tui, quidquid illud est quod vóveris: quia abominátio est utrúmque apud Dóminum Deum tuum. Dt 23 19 Non fœnerábis fratri tuo ad usúram pecúniam, nec fruges, nec quámlibet áliam rem: Dt 23 20 sed aliéno. Fratri autem tuo absque usúra id quo índiget, commodábis: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere tuo in terra, ad quam ingrediéris possidéndam. Dt 23 21 Cum votum vóveris Dómino Deo tuo, non tardábis réddere: quia requíret illud Dóminus Deus tuus, et si morátus fúeris, reputábitur tibi in peccátum. Dt 23 22 Si nolúeris pollicéri, absque peccáto eris. Dt 23 23 Quod autem semel egréssum est de lábiis tuis, observábis, et fácies sicut promisísti Dómino Deo tuo, et própria voluntáte et ore tuo locútus es. Dt 23 24 Ingréssus víneam próximi tui, cómede uvas, quantum tibi placúerit: foras autem ne éfferas tecum. Dt 23 25 Si intráveris in ségetem amíci tui, franges spicas, et manu cónteres: falce autem non metes. Dt 24 1 Si accéperit homo uxórem, et habúerit eam, et non invénerit grátiam ante óculos eius propter áliquam fœditátem: scribet libéllum repúdii, et dabit in manu illíus, et dimíttet eam de domo sua. Dt 24 2 Cumque egréssa álterum marítum dúxerit, Dt 24 3 et ille quoque óderit eam, dederítque ei libéllum repúdii, et dimíserit de domo sua, vel certe mórtuus fúerit: Dt 24 4 non póterit prior marítus recípere eam in uxórem: quia pollúta est, et abominábilis facta est coram Dómino: ne peccáre fácias terram tuam, quam Dóminus Deus tuus tradíderit tibi possidéndam. Dt 24 5 Cum accéperit homo nuper uxórem, non procédet ad bellum, nec ei quíppiam necessitátis iniungétur públicæ, sed vacábit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætétur cum uxóre sua. Dt 24 6 Non accípies loco pígnoris inferiórem, et superiórem molam: quia ánimam suam oppósuit tibi. Dt 24 7 Si deprehénsus fúerit homo sollícitans fratrem suum de fíliis Israël, et véndito eo accéperit prétium, interficiétur, et áuferes malum de médio tui. Dt 24 8 Obsérva diligénter ne incúrras plagam lepræ, sed fácies quæcúmque docúerint te sacerdótes Levítici géneris, iuxta id quod præcépi eis, et imple sollícite. Dt 24 9 Mementóte quæ fécerit Dóminus Deus vester Maríæ in via cum egrederémini de Ægýpto. Dt 24 10 Cum répetes a próximo tuo rem áliquam, quam debet tibi, non ingrediéris domum eius ut pignus áuferas: Dt 24 11 sed stabis foris, et ille tibi próferet quod habúerit. Dt 24 12 Sin autem pauper est, non pernoctábit apud te pignus, Dt 24 13 sed statim reddes ei ante solis occásum: ut dórmiens in vestiménto suo, benedícat tibi, et hábeas iustítiam coram Dómino Deo tuo. Dt 24 14 Non negábis mercédem indigéntis, et páuperis fratris tui, sive ádvenæ, qui tecum morátur in terra, et intra portas tuas est: Dt 24 15 sed eádem die reddes ei prétium labóris sui ante solis occásum, quia pauper est, et ex eo susténtat ánimam suam: ne clamet contra te ad Dóminum, et reputétur tibi in peccátum. Dt 24 16 Non occidéntur patres pro fíliis, nec fílii pro pátribus, sed unusquísque pro peccáto suo moriétur. Dt 24 17 Non pervértes iudícium ádvenæ et pupílli, nec áuferes pígnoris loco víduæ vestiméntum. Dt 24 18 Meménto quod servíeris in Ægýpto, et erúerit te Dóminus Deus tuus inde. Idcírco præcípio tibi ut fácias hanc rem. Dt 24 19 Quando messúeris ségetem in agro tuo, et oblítus manípulum relíqueris, non revertéris, ut tollas illum: sed ádvenam, et pupíllum, et víduam auférre patiéris, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere mánuum tuárum. Dt 24 20 Si fruges collégeris olivárum, quidquid remánserit in arbóribus, non revertéris ut cólligas: sed relínques ádvenæ, pupíllo, ac víduæ. Dt 24 21 Si vindemiáveris víneam tuam, non cólliges remanéntes racémos: sed cedent in usus ádvenæ, pupílli, ac víduæ. Dt 24 22 Meménto quod et tu servíeris in Ægýpto, et idcírco præcípio tibi ut fácias hanc rem. Dt 25 1 Si fúerit causa inter áliquos, et interpelláverint iúdices: quem iustum esse perspéxerint, illi iustítiæ palmam dabunt: quem ímpium, condemnábunt impietátis. Dt 25 2 Sin autem eum, qui peccávit, dignum víderint plagis: prostérnent, et coram se fácient verberári. Pro mensúra peccáti erit et plagárum modus: Dt 25 3 ita dumtáxat, ut quadragenárium númerum non excédant: ne fœde lacerátus ante óculos tuos ábeat frater tuus. Dt 25 4 Non ligábis os bovis teréntis in área fruges tuas. Dt 25 5 Quando habitáverint fratres simul, et unus ex eis absque líberis mórtuus fúerit, uxor defúncti non nubet álteri: sed accípiet eam frater eius, et suscitábit semen fratris sui: Dt 25 6 et primogénitum ex ea fílium nómine illíus appellábit, ut non deleátur nomen eius ex Israël. Dt 25 7 Sin autem nolúerit accípere uxórem fratris sui, quæ ei lege debétur, perget múlier ad portam civitátis, et interpellábit maióres natu, dicétque: Non vult frater viri mei suscitáre nomen fratris sui in Israël, nec me in cóniugem súmere. Dt 25 8 Statímque accersíri eum fácient, et interrogábunt. Si respónderit: Nolo eam uxórem accípere: Dt 25 9 accédet múlier ad eum coram senióribus, et tollet calceaméntum de pede eius, spuétque in fáciem illíus, et dicet: Sic fiet hómini, qui non ædíficat domum fratris sui. Dt 25 10 Et vocábitur nomen illíus in Israël, Domus discalceáti. Dt 25 11 Si habúerint inter se iúrgium viri duo, et unus contra álterum rixári cœ́perit, volénsque uxor altérius erúere virum suum de manu fortióris, miserítque manum, et apprehénderit verénda eius: Dt 25 12 abscídes manum illíus, nec flectéris super eam ulla misericórdia. Dt 25 13 Non habébis in sácculo divérsa póndera, maius et minus: Dt 25 14 nec erit in domo tua módius maior, et minor. Dt 25 15 Pondus habébis iustum et verum, et módius æquális et verus erit tibi: ut multo vivas témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi. Dt 25 16 Abominátur enim Dóminus tuus eum qui facit hæc, et aversátur omnem iniustítiam. Dt 25 17 Meménto quæ fécerit tibi Amalec in via quando egrediebáris ex Ægýpto: Dt 25 18 quómodo occúrrerit tibi, et extrémos ágminis tui, qui lassi residébant, cecíderit, quando tu eras fame et labóre conféctus: et non timúerit Deum. Dt 25 19 Cum ergo Dóminus Deus tuus déderit tibi réquiem, et subiécerit cunctas per circúitum natiónes in terra, quam tibi pollícitus est: delébis nomen eius sub cælo. Cave ne obliviscáris. Dt 26 1 Cumque intráveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam, atque habitáveris in ea: Dt 26 2 tolles de cunctis frúgibus tuis primítias, et pones in cartállo, pergésque ad locum quem Dóminus Deus tuus elégerit, ut ibi invocétur nomen eius: Dt 26 3 accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: Profíteor hódie coram Dómino Deo tuo, quod ingréssus sum in terram, pro qua iurávit pátribus nostris, ut daret eam nobis. Dt 26 4 Suscipiénsque sacérdos cartállum de manu tua, ponet ante altáre Dómini Dei tui: Dt 26 5 et loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: Syrus persequebátur patrem meum, qui descéndit in Ægýptum, et ibi peregrinátus est in paucíssimo número: crevítque in gentem magnam ac robústam et infinítæ multitúdinis. Dt 26 6 Afflixerúntque nos Ægýptii, et persecúti sunt, imponéntes ónera gravíssima: Dt 26 7 et clamávimus ad Dóminum Deum patrum nostrórum: qui exaudívit nos, et respéxit humilitátem nostram, et labórem, atque angústiam: Dt 26 8 et edúxit nos de Ægýpto in manu forti, et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis: Dt 26 9 et introdúxit ad locum istum, et trádidit nobis terram lacte et melle manántem. Dt 26 10 Et idcírco nunc óffero primítias frugum terræ, quam Dóminus dedit mihi. Et dimíttes eas in conspéctu Dómini Dei tui, et adoráto Dómino Deo tuo. Dt 26 11 Et epuláberis in ómnibus bonis, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi et dómui tuæ, tu et Levítes, et ádvena qui tecum est. Dt 26 12 Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, anno decimárum tértio, dabis Levítæ, et ádvenæ, et pupíllo et víduæ, ut cómedant intra portas tuas, et saturéntur: Dt 26 13 loquerísque in conspéctu Dómini Dei tui: Abstuli quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud Levítæ et ádvenæ, et pupíllo ac víduæ, sicut iussísti mihi: non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui. Dt 26 14 Non comédi ex eis in luctu meo, nec separávi ea in quálibet immundítia, nec expéndi ex his quidquam in re fúnebri. Obedívi voci Dómini Dei mei, et feci ómnia sicut præcepísti mihi. Dt 26 15 Réspice de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo, et bénedic pópulo tuo Israël, et terræ, quam dedísti nobis, sicut iurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti. Dt 26 16 Hódie Dóminus Deus tuus præcépit tibi ut fácias mandáta hæc atque iudícia: et custódias et ímpleas ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua. Dt 26 17 Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis eius, et custódias cæremónias illíus, et mandáta atque iudícia, et obédias eius império. Dt 26 18 Et Dóminus elégit te hódie ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia præcépta illíus: Dt 26 19 et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus quas creávit, in laudem, et nomen, et glóriam suam: ut sis pópulus sanctus Dómini Dei tui, sicut locútus est. Dt 27 1 Præcépit autem Móyses et senióres Israël pópulo, dicéntes: Custodíte omne mandátum quod præcípio vobis hódie. Dt 27 2 Cumque transiéritis Iordánem in terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, ériges ingéntes lápides, et calce lævigábis eos, Dt 27 3 ut possis in eis scríbere ómnia verba legis huius, Iordáne transmísso: ut intróëas terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manántem, sicut iurávit pátribus tuis. Dt 27 4 Quando ergo transiéritis Iordánem, erígite lápides, quos ego hódie præcípio vobis in monte Hebal, et lævigábis eos calce: Dt 27 5 et ædificábis ibi altáre Dómino Deo tuo de lapídibus, quos ferrum non tétigit, Dt 27 6 et de saxis infórmibus et impolítis: et ófferes super eo holocáusta Dómino Deo tuo, Dt 27 7 et immolábis hóstias pacíficas, comedésque ibi, et epuláberis coram Dómino Deo tuo. Dt 27 8 Et scribes super lápides ómnia verba legis huius plane et lúcide. Dt 27 9 Dixerúntque Móyses et sacerdótes Levítici géneris ad omnem Israélem: Atténde, et audi, Israël: hódie factus es pópulus Dómini Dei tui: Dt 27 10 áudies vocem eius, et fácies mandáta atque iustítias, quas ego præcípio tibi. Dt 27 11 Præcepítque Móyses pópulo in die illo, dicens: Dt 27 12 Hi stabunt ad benedicéndum pópulo super montem Garízim, Iordáne transmísso: Símeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph, et Béniamin. Dt 27 13 Et e regióne isti stabunt ad maledicéndum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zábulon, Dan, et Néphthali. Dt 27 14 Et pronuntiábunt Levítæ, dicéntque ad omnes viros Israël excélsa voce: Dt 27 15 Maledíctus homo qui facit scúlptile et conflátile, abominatiónem Dómini, opus mánuum artíficum, ponétque illud in abscóndito: et respondébit omnis pópulus, et dicet: Amen. Dt 27 16 Maledíctus qui non honórat patrem suum, et matrem: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 17 Maledíctus qui transfert términos próximi sui: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 18 Maledíctus qui erráre facit cæcum in itínere: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 19 Maledíctus qui pervértit iudícium ádvenæ, pupílli et víduæ: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 20 Maledíctus qui dormit cum uxóre patris sui, et revélat operiméntum léctuli eius: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 21 Maledíctus qui dormit cum omni iuménto: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 22 Maledíctus qui dormit cum soróre sua, fília patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 23 Maledíctus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 24 Maledíctus qui clam percússerit próximum suum: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 25 Maledíctus qui áccipit múnera, ut percútiat ánimam sánguinis innocéntis: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 27 26 Maledíctus qui non pérmanet in sermónibus legis huius, nec eos ópere pérficit: et dicet omnis pópulus: Amen. Dt 28 1 Si autem audíeris vocem Dómini Dei tui, ut fácias atque custódias ómnia mandáta eius, quæ ego præcípio tibi hódie, fáciet te Dóminus Deus tuus excelsiórem cunctis géntibus, quæ versántur in terra. Dt 28 2 Veniéntque super te univérsæ benedictiónes istæ, et apprehéndent te: si tamen præcépta eius audíeris. Dt 28 3 Benedíctus tu in civitáte, et benedíctus in agro. Dt 28 4 Benedíctus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructúsque iumentórum tuórum, greges armentórum tuórum, et caulæ óvium tuárum. Dt 28 5 Benedícta hórrea tua, et benedíctæ relíquiæ tuæ. Dt 28 6 Benedíctus eris tu ingrédiens et egrédiens. Dt 28 7 Dabit Dóminus inimícos tuos, qui consúrgunt advérsum te, corruéntes in conspéctu tuo: per unam viam vénient contra te, et per septem fúgient a fácie tua. Dt 28 8 Emíttet Dóminus benedictiónem super cellária tua, et super ómnia ópera mánuum tuárum: benedicétque tibi in terra, quam accéperis. Dt 28 9 Suscitábit te Dóminus sibi in pópulum sanctum, sicut iurávit tibi: si custodíeris mandáta Dómini Dei tui, et ambuláveris in viis eius. Dt 28 10 Videbúntque omnes terrárum pópuli quod nomen Dómini invocátum sit super te, et timébunt te. Dt 28 11 Abundáre te fáciet Dóminus ómnibus bonis, fructu úteri tui, et fructu iumentórum tuórum, fructu terræ tuæ, quam iurávit Dóminus pátribus tuis ut daret tibi. Dt 28 12 Apériet Dóminus thesáurum suum óptimum, cælum, ut tríbuat plúviam terræ tuæ in témpore suo: benedicétque cunctis opéribus mánuum tuárum. Et fœnerábis géntibus multis, et ipse a nullo fœnus accípies. Dt 28 13 Constítuet te Dóminus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audíeris mandáta Dómini Dei tui quæ ego præcípio tibi hódie, et custodíeris et féceris, Dt 28 14 ac non declináveris ab eis nec ad déxteram, nec ad sinístram, nec secútus fúeris deos aliénos, neque colúeris eos. Dt 28 15 Quod si audíre nolúeris vocem Dómini Dei tui, ut custódias, et fácias ómnia mandáta eius et cæremónias, quas ego præcípio tibi hódie, vénient super te omnes maledictiónes istæ, et apprehéndent te. Dt 28 16 Maledíctus eris in civitáte, maledíctus in agro. Dt 28 17 Maledíctum hórreum tuum, et maledíctæ relíquiæ tuæ. Dt 28 18 Maledíctus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, arménta boum tuórum, et greges óvium tuárum. Dt 28 19 Maledíctus eris ingrédiens, et maledíctus egrédiens. Dt 28 20 Mittet Dóminus super te famem et esúriem, et increpatiónem in ómnia ópera tua, quæ tu fácies: donec cónterat te, et perdat velóciter, propter adinventiónes tuas péssimas in quibus reliquísti me. Dt 28 21 Adiúngat tibi Dóminus pestiléntiam, donec consúmat te de terra ad quam ingrediéris possidéndam. Dt 28 22 Percútiat te Dóminus egestáte, febri et frígore, ardóre et æstu, et áëre corrúpto ac rubígine, et persequátur donec péreas. Dt 28 23 Sit cælum, quod supra te est, ǽneum: et terra, quam calcas, férrea. Dt 28 24 Det Dóminus imbrem terræ tuæ púlverem, et de cælo descéndat super te cinis, donec conteráris. Dt 28 25 Tradat te Dóminus corruéntem ante hostes tuos: per unam viam egrediáris contra eos, et per septem fúgias, et dispergáris per ómnia regna terræ, Dt 28 26 sitque cadáver tuum in escam cunctis volatílibus cæli, et béstiis terræ, et non sit qui ábigat. Dt 28 27 Percútiat te Dóminus úlcere Ægýpti, et partem córporis, per quam stércora egerúntur, scábie quoque et prurígine: ita ut curári néqueas. Dt 28 28 Percútiat te Dóminus améntia et cæcitáte ac furóre mentis, Dt 28 29 et palpes in merídie sicut palpáre solet cæcus in ténebris, et non dírigas vias tuas. Omníque témpore calúmniam sustíneas, et opprimáris violéntia, nec hábeas qui líberet te. Dt 28 30 Uxórem accípias, et álius dórmiat cum ea. Domum ædífices, et non hábites in ea. Plantes víneam, et non vindémies eam. Dt 28 31 Bos tuus immolétur coram te, et non cómedas ex eo. Asinus tuus rapiátur in conspéctu tuo, et non reddátur tibi. Oves tuæ dentur inimícis tuis, et non sit qui te ádiuvet. Dt 28 32 Fílii tui et fíliæ tuæ tradántur álteri pópulo, vidéntibus óculis tuis, et deficiéntibus ad conspéctum eórum tota die, et non sit fortitúdo in manu tua. Dt 28 33 Fructus terræ tuæ, et omnes labóres tuos, cómedat pópulus quem ignóras: et sis semper calúmniam sústinens, et oppréssus cunctis diébus, Dt 28 34 et stupens ad terrórem eórum quæ vidébunt óculi tui. Dt 28 35 Percútiat te Dóminus úlcere péssimo in génibus et in suris, sanaríque non possis a planta pedis usque ad vérticem tuum. Dt 28 36 Ducet te Dóminus, et regem tuum, quem constitúeris super te, in gentem, quam ignóras tu et patres tui: et sérvies ibi diis aliénis, ligno et lápidi. Dt 28 37 Et eris pérditus in provérbium ac fábulam ómnibus pópulis, ad quos te introdúxerit Dóminus. Dt 28 38 Seméntem multam iácies in terram, et módicum congregábis: quia locústæ devorábunt ómnia. Dt 28 39 Víneam plantábis, et fódies: et vinum non bibes, nec cólliges ex ea quíppiam: quóniam vastábitur vérmibus. Dt 28 40 Olívas habébis in ómnibus términis tuis, et non ungéris óleo: quia défluent, et períbunt. Dt 28 41 Fílios generábis et fílias, et non fruéris eis: quóniam ducéntur in captivitátem. Dt 28 42 Omnes árbores tuas et fruges terræ tuæ rubígo consúmet. Dt 28 43 Advena, qui tecum versátur in terra, ascéndet super te, erítque sublímior: tu autem descéndes, et eris inférior. Dt 28 44 Ipse fœnerábit tibi, et tu non fœnerábis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Dt 28 45 Et vénient super te omnes maledictiónes istæ, et persequéntes apprehéndent te, donec intéreas: quia non audísti vocem Dómini Dei tui, nec servásti mandáta eius et cæremónias, quas præcépit tibi. Dt 28 46 Et erunt in te signa atque prodígia, et in sémine tuo usque in sempitérnum: Dt 28 47 eo quod non servíeris Dómino Deo tuo in gáudio, cordísque lætítia, propter rerum ómnium abundántiam. Dt 28 48 Sérvies inimíco tuo, quem immíttet tibi Dóminus, in fame, et siti, et nuditáte, et omni penúria: et ponet iugum férreum super cervícem tuam, donec te cónterat. Dt 28 49 Addúcet Dóminus super te gentem de longínquo, et de extrémis terræ fínibus in similitúdinem áquilæ volántis cum ímpetu, cuius linguam intellígere non possis: Dt 28 50 gentem procacíssimam, quæ non déferat seni, nec misereátur párvuli, Dt 28 51 et dévoret fructum iumentórum tuórum, ac fruges terræ tuæ: donec intéreas, et non relínquat tibi tríticum, vinum, et óleum, arménta boum, et greges óvium: donec te dispérdat, Dt 28 52 et cónterat in cunctis úrbibus tuis, et destruántur muri tui firmi atque sublímes, in quibus habébas fidúciam in omni terra tua. Obsidéberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dóminus Deus tuus: Dt 28 53 et cómedes fructum úteri tui, et carnes filiórum tuórum et filiárum tuárum, quas déderit tibi Dóminus Deus tuus, in angústia et vastitáte qua ópprimet te hostis tuus. Dt 28 54 Homo delicátus in te, et luxuriósus valde, invidébit fratri suo, et uxóri, quæ cubat in sinu suo, Dt 28 55 ne det eis de cárnibus filiórum suórum, quas cómedet: eo quod nihil áliud hábeat in obsidióne et penúria, qua vastáverint te inimíci tui intra omnes portas tuas. Dt 28 56 Ténera múlier et delicáta, quæ super terram íngredi non valébat, nec pedis vestígium fígere, propter mollítiem et teneritúdinem nímiam, invidébit viro suo, qui cubat in sinu eius, super fílii et fíliæ cárnibus, Dt 28 57 et illúvie secundárum, quæ egrediúntur de médio féminum eius, et super líberis qui eádem hora nati sunt. Cómedent enim eos clam propter rerum ómnium penúriam in obsidióne et vastitáte, qua ópprimet te inimícus tuus intra portas tuas. Dt 28 58 Nisi custodíeris et féceris ómnia verba legis huius, quæ scripta sunt in hoc volúmine, et timúeris nomen eius gloriósum et terríbile, hoc est, Dóminum Deum tuum: Dt 28 59 augébit Dóminus plagas tuas, et plagas séminis tui, plagas magnas et perseverántes, infirmitátes péssimas et perpétuas: Dt 28 60 et convértet in te omnes afflictiónes Ægýpti, quas timuísti, et adhærébunt tibi. Dt 28 61 Insuper et univérsos languóres, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volúmine legis huius, indúcet Dóminus super te, donec te cónterat: Dt 28 62 et remanébitis pauci número, qui prius erátis sicut astra cæli præ multitúdine, quóniam non audísti vocem Dómini Dei tui. Dt 28 63 Et sicut ante lætátus est Dóminus super vos, bene vobis fáciens, vosque multíplicans: sic lætábitur dispérdens vos atque subvértens, ut auferámini de terra, ad quam ingrediéris possidéndam. Dt 28 64 Dispérget te Dóminus in omnes pópulos, a summitáte terræ usque ad términos eius: et sérvies ibi diis aliénis, quos et tu ignóras et patres tui, lignis et lapídibus. Dt 28 65 In géntibus quoque illis non quiésces, neque erit réquies vestígio pedis tui. Dabit enim tibi Dóminus ibi cor pávidum, et deficiéntes óculos, et ánimam consúmptam mœróre: Dt 28 66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timébis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. Dt 28 67 Mane dices: Quis mihi det vésperum? et véspere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formídinem, qua terréberis, et propter ea, quæ tuis vidébis óculis. Dt 28 68 Redúcet te Dóminus clássibus in Ægýptum per viam de qua dixit tibi ut eam ámplius non vidéres. Ibi vendéris inimícis tuis in servos et ancíllas, et non erit qui emat. Dt 29 1 Hæc sunt verba fœ́deris quod præcépit Dóminus Móysi ut feríret cum fíliis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pépigit in Horeb. Dt 29 2 Vocavítque Móyses omnem Israël, et dixit ad eos: Vos vidístis univérsa, quæ fecit Dóminus coram vobis in terra Ægýpti Pharaóni, et ómnibus servis eius, universǽque terræ illíus, Dt 29 3 tentatiónes magnas, quas vidérunt óculi tui, signa illa, portentáque ingéntia, Dt 29 4 et non dedit vobis Dóminus cor intélligens, et óculos vidéntes, et aures quæ possunt audíre, usque in præséntem diem. Dt 29 5 Addúxit vos quadragínta annis per desértum: non sunt attríta vestiménta vestra, nec calceaménta pedum vestrórum vetustáte consúmpta sunt. Dt 29 6 Panem non comedístis, vinum et síceram non bibístis: ut scirétis quia ego sum Dóminus Deus vester. Dt 29 7 Et venístis ad hunc locum: egressúsque est Sehon rex Hésebon, et Og rex Basan, occurréntes nobis ad pugnam. Et percússimus eos, Dt 29 8 et túlimus terram eórum, ac tradídimus possidéndam Ruben et Gad, et dimídiæ tríbui Manásse. Dt 29 9 Custodíte ergo verba pacti huius, et impléte ea: ut intelligátis univérsa quæ fácitis. Dt 29 10 Vos statis hódie cuncti coram Dómino Deo vestro, príncipes vestri, et tribus, ac maióres natu, atque doctóres, omnis pópulus Israël, Dt 29 11 líberi et uxóres vestræ, et ádvena qui tecum morátur in castris, excéptis lignórum cæsóribus, et his qui compórtant aquas: Dt 29 12 ut tránseas in fœ́dere Dómini Dei tui, et in iureiurándo quod hódie Dóminus Deus tuus pércutit tecum: Dt 29 13 ut súscitet te sibi in pópulum, et ipse sit Deus tuus sicut locútus est tibi, et sicut iurávit pátribus tuis, Abraham, Isaac, et Iacob. Dt 29 14 Nec vobis solis ego hoc fœdus fério, et hæc iuraménta confírmo, Dt 29 15 sed cunctis præséntibus et abséntibus. Dt 29 16 Vos enim nostis quómodo habitavérimus in terra Ægýpti, et quómodo transiérimus per médium natiónum, quas transeúntes Dt 29 17 vidístis abominatiónes et sordes, id est, idóla eórum, lignum et lápidem, argéntum et aurum, quæ colébant. Dt 29 18 Ne forte sit inter vos vir aut múlier, família aut tribus, cuius cor avérsum est hódie a Dómino Deo nostro, ut vadat et sérviat diis illárum géntium: et sit inter vos radix gérminans fel et amaritúdinem. Dt 29 19 Cumque audíerit verba iuraménti huius, benedícat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulábo in pravitáte cordis mei: et absúmat ébria sitiéntem, Dt 29 20 et Dóminus non ignóscat ei: sed tunc quam máxime furor eius fumet, et zelus contra hóminem illum, et sédeant super eum ómnia maledícta, quæ scripta sunt in hoc volúmine: et déleat Dóminus nomen eius sub cælo, Dt 29 21 et consúmat eum in perditiónem ex ómnibus tríbubus Israël, iuxta maledictiónes, quæ in Libro legis huius ac fœ́deris continéntur. Dt 29 22 Dicétque sequens generátio, et fílii qui nascéntur deínceps, et peregríni qui de longe vénerint, vidéntes plagas terræ illíus, et infirmitátes, quibus eam afflíxerit Dóminus, Dt 29 23 súlphure, et salis ardóre combúrens, ita ut ultra non serátur, nec virens quíppiam gérminet, in exémplum subversiónis Sódomæ et Gomórrhæ, Adamæ et Séboim, quas subvértit Dóminus in ira et furóre suo. Dt 29 24 Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dóminus terræ huic? quæ est hæc ira furóris eius imménsa? Dt 29 25 Et respondébunt: Quia dereliquérunt pactum Dómini, quod pépigit cum pátribus eórum, quando edúxit eos de terra Ægýpti: Dt 29 26 et serviérunt diis aliénis, et adoravérunt eos, quos nesciébant, et quibus non fúerant attribúti: Dt 29 27 idcírco irátus est furor Dómini contra terram istam, ut indúceret super eam ómnia maledícta, quæ in hoc volúmine scripta sunt: Dt 29 28 et eiécit eos de terra sua in ira et in furóre, et in indignatióne máxima, proiecítque in terram aliénam, sicut hódie comprobátur. Dt 29 29 Abscóndita, Dómino Deo nostro: quæ manifésta sunt, nobis et fíliis nostris usque in sempitérnum, ut faciámus univérsa verba legis huius. Dt 30 1 Cum ergo vénerint super te omnes sermónes isti, benedíctio sive maledíctio, quam propósui in conspéctu tuo: et ductus pœnitúdine cordis tui in univérsis géntibus, in quas dispérserit te Dóminus Deus tuus, Dt 30 2 et revérsus fúeris ad eum, et obedíeris eius impériis, sicut ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis, in toto corde tuo, et in tota ánima tua: Dt 30 3 redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam, ac miserébitur tui, et rursum congregábit te de cunctis pópulis, in quos te ante dispérsit. Dt 30 4 Si ad cárdines cæli fúeris dissipátus, inde te rétrahet Dóminus Deus tuus, Dt 30 5 et assúmet, atque introdúcet in terram, quam possedérunt patres tui, et obtinébis eam: et benedícens tibi, maióris númeri te esse fáciat quam fuérunt patres tui. Dt 30 6 Circumcídet Dóminus Deus tuus cor tuum, et cor séminis tui, ut díligas Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua, ut possis vívere. Dt 30 7 Omnes autem maledictiónes has convértet super inimícos tuos, et eos qui odérunt te et persequúntur. Dt 30 8 Tu autem revertéris, et áudies vocem Dómini Dei tui, faciésque univérsa mandáta quæ ego præcípio tibi hódie: Dt 30 9 et abundáre te fáciet Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum, in sóbole úteri tui, et in fructu iumentórum tuórum, in ubertáte terræ tuæ, et in rerum ómnium largitáte. Revertétur enim Dóminus, ut gáudeat super te in ómnibus bonis, sicut gavísus est in pátribus tuis: Dt 30 10 si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui, et custodíeris præcépta eius et cæremónias, quæ in hac lege conscrípta sunt: et revertáris ad Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua. Dt 30 11 Mandátum hoc, quod ego præcípio tibi hódie, non supra te est, neque procul pósitum, Dt 30 12 nec in cælo situm, ut possis dícere: Quis nostrum valet ad cælum ascéndere, ut déferat illud ad nos, et audiámus atque ópere compleámus? Dt 30 13 neque trans mare pósitum: ut causéris, et dicas: Quis ex nobis póterit transfretáre mare, et illud ad nos usque deférre, ut possímus audíre et fácere quod præcéptum est? Dt 30 14 sed iuxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut fácias illum. Dt 30 15 Consídera quod hódie proposúerim in conspéctu tuo, vitam et bonum, et e contrário mortem et malum: Dt 30 16 ut díligas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis eius, et custódias mandáta illíus ac cæremónias atque iudícia: et vivas, atque multíplicet te, benedicátque tibi in terra, ad quam ingrediéris possidéndam. Dt 30 17 Si autem avérsum fúerit cor tuum, et audíre nolúeris, atque erróre decéptus adoráveris deos aliénos, et servíeris eis: Dt 30 18 prǽdico tibi hódie quod péreas, et parvo témpore moréris in terra, ad quam, Iordáne transmísso, ingrediéris possidéndam. Dt 30 19 Testes ínvoco hódie cælum et terram, quod proposúerim vobis vitam et mortem, benedictiónem et maledictiónem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: Dt 30 20 et díligas Dóminum Deum tuum, atque obédias voci eius, et illi adhǽreas (ipse est enim vita tua, et longitúdo diérum tuórum), ut hábites in terra, pro qua iurávit Dóminus pátribus tuis, Abraham, Isaac, et Iacob, ut daret eam illis. Dt 31 1 Abiit ítaque Móyses, et locútus est ómnia verba hæc ad univérsum Israël, Dt 31 2 et dixit ad eos: Centum vigínti annórum sum hódie: non possum ultra égredi et íngredi, præsértim cum et Dóminus díxerit mihi: Non transíbis Iordánem istum. Dt 31 3 Dóminus ergo Deus tuus transíbit ante te: ipse delébit omnes gentes has in conspéctu tuo, et possidébis eas: et Iósue iste transíbit ante te, sicut locútus est Dóminus. Dt 31 4 Faciétque Dóminus eis sicut fecit Sehon et Og régibus Amorrhæórum, et terræ eórum, delebítque eos. Dt 31 5 Cum ergo et hos tradíderit vobis, simíliter faciétis eis, sicut præcépi vobis. Dt 31 6 Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis ad conspéctum eórum: quia Dóminus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimíttet, nec derelínquet te. Dt 31 7 Vocavítque Móyses Iósue, et dixit ei coram omni Israël: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces pópulum istum in terram, quam datúrum se pátribus eórum iurávit Dóminus, et tu eam sorte dívides. Dt 31 8 Et Dóminus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimíttet, nec derelínquet te: noli timére, nec páveas. Dt 31 9 Scripsit ítaque Móyses legem hanc, et trádidit eam sacerdótibus fíliis Levi, qui portábant arcam fœ́deris Dómini, et cunctis senióribus Israël. Dt 31 10 Præcepítque eis, dicens: Post septem annos, anno remissiónis, in solemnitáte tabernaculórum, Dt 31 11 conveniéntibus cunctis ex Israël, ut appáreant in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit Dóminus, leges verba legis huius coram omni Israël, audiéntibus eis, Dt 31 12 et in unum omni pópulo congregáto, tam viris quam muliéribus, párvulis, et ádvenis, qui sunt intra portas tuas: ut audiéntes discant, et tímeant Dóminum Deum vestrum, et custódiant, impleántque omnes sermónes legis huius. Dt 31 13 Fílii quoque eórum qui nunc ignórant, ut audíre possint, et tímeant Dóminum Deum suum cunctis diébus quibus versántur in terra, ad quam vos, Iordáne transmísso, pérgitis obtinéndam. Dt 31 14 Et ait Dóminus ad Móysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Iósue, et state in tabernáculo testimónii, ut præcípiam ei. Abiérunt ergo Móyses et Iósue, et stetérunt in tabernáculo testimónii: Dt 31 15 apparuítque Dóminus ibi in colúmna nubis, quæ stetit in intróitu tabernáculi. Dt 31 16 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce tu dórmies cum pátribus tuis, et pópulus iste consúrgens fornicábitur post deos aliénos in terra, ad quam ingréditur ut hábitet in ea: ibi derelínquet me, et írritum fáciet fœdus, quod pépigi cum eo. Dt 31 17 Et irascétur furor meus contra eum in die illo: et derelínquam eum, et abscóndam fáciem meam ab eo, et erit in devoratiónem: invénient eum ómnia mala et afflictiónes, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenérunt me hæc mala. Dt 31 18 Ego autem abscóndam, et celábo fáciem meam in die illo propter ómnia mala, quæ fecit, quia secútus est deos aliénos. Dt 31 19 Nunc ítaque scríbite vobis cánticum istud, et docéte fílios Israël: ut memóriter téneant, et ore decántent, et sit mihi carmen istud pro testimónio inter fílios Israël. Dt 31 20 Introdúcam enim eum in terram, pro qua iurávi pátribus eius, lacte et melle manántem. Cumque coméderint, et saturáti, crassíque fúerint, averténtur ad deos aliénos, et sérvient eis: detrahéntque mihi, et írritum fácient pactum meum. Dt 31 21 Postquam invénerint eum mala multa et afflictiónes, respondébit ei cánticum istud pro testimónio, quod nulla delébit oblívio ex ore séminis sui. Scio enim cogitatiónes eius, quæ factúrus sit hódie, ántequam introdúcam eum in terram, quam ei pollícitus sum. Dt 31 22 Scripsit ergo Móyses cánticum, et dócuit fílios Israël. Dt 31 23 Præcepítque Dóminus Iósue fílio Nun, et ait: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces fílios Israël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum. Dt 31 24 Postquam ergo scripsit Móyses verba legis huius in volúmine, atque complévit, Dt 31 25 præcépit Levítis, qui portábant arcam fœ́deris Dómini, dicens: Dt 31 26 Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcæ fœ́deris Dómini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimónium. Dt 31 27 Ego enim scio contentiónem tuam, et cervícem tuam duríssimam. Adhuc vivénte me et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum: quanto magis cum mórtuus fúero? Dt 31 28 Congregáte ad me omnes maióres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos cælum et terram. Dt 31 29 Novi enim quod post mortem meam iníque agétis, et declinábitis cito de via, quam præcépi vobis: et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrárum. Dt 31 30 Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso cœtu Israël, verba cárminis huius, et ad finem usque complévit. Dt 32 1 Audíte, cæli, quæ loquor: áudiat terra verba oris mei. Dt 32 2 Concréscat ut plúvia doctrína mea, fluat ut ros elóquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super grámina. Dt 32 3 Quia nomen Dómini invocábo: date magnificéntiam Deo nostro. Dt 32 4 Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ eius iudícia: Deus fidélis, et absque ulla iniquitáte, iustus et rectus. Dt 32 5 Peccavérunt ei, et non fílii eius in sórdibus: generátio prava atque pervérsa. Dt 32 6 Hǽccine reddis Dómino, pópule stulte et insípiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possédit te, et fecit, et creávit te? Dt 32 7 Meménto diérum antiquórum, cógita generatiónes síngulas: intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi: maióres tuos, et dicent tibi. Dt 32 8 Quando dividébat Altíssimus gentes, quando separábat fílios Adam, constítuit términos populórum iuxta númerum filiórum Israël. Dt 32 9 Pars autem Dómini, pópulus eius: Iacob funículus hereditátis eius. Dt 32 10 Invénit eum in terra desérta, in loco horróris, et vastæ solitúdinis: circumdúxit eum, et dócuit: et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Dt 32 11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos, et super eos vólitans, expándit alas suas, et assúmpsit eum, atque portávit in húmeris suis. Dt 32 12 Dóminus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus aliénus: Dt 32 13 constítuit eum super excélsam terram, ut coméderet fructus agrórum: ut súgeret mel de petra, oleúmque de saxo duríssimo: Dt 32 14 butýrum de arménto, et lac de óvibus cum ádipe agnórum, et aríetum filiórum Basan: et hircos cum medúlla trítici, et sánguinem uvæ bíberet meracíssimum. Dt 32 15 Incrassátus est diléctus, et recalcitrávit: incrassátus, impinguátus, dilatátus, derelíquit Deum factórem suum, et recéssit a Deo salutári suo. Dt 32 16 Provocavérunt eum in diis aliénis, et in abominatiónibus ad iracúndiam concitavérunt. Dt 32 17 Immolavérunt dæmóniis et non Deo, diis quos ignorábant: novi recentésque venérunt, quos non coluérunt patres eórum: Dt 32 18 Deum qui te génuit dereliquísti, et oblítus es Dómini creatóris tui. Dt 32 19 Vidit Dóminus, et ad iracúndiam concitátus est: quia provocavérunt eum fílii sui et fíliæ. Dt 32 20 Et ait: Abscóndam fáciem meam ab eis, et considerábo novíssima eórum: generátio enim pervérsa est, et infidéles fílii. Dt 32 21 Ipsi me provocavérunt in eo qui non erat Deus, et irritavérunt in vanitátibus suis: et ego provocábo eos in eo qui non est pópulus, et in gente stulta irritábo illos. Dt 32 22 Ignis succénsus est in furóre meo, et ardébit usque ad inférni novíssima: devorabítque terram cum gérmine suo, et móntium fundaménta combúret. Dt 32 23 Congregábo super eos mala, et sagíttas meas complébo in eis. Dt 32 24 Consuméntur fame, et devorábunt eos aves morsu amaríssimo: dentes bestiárum immíttam in eos, cum furóre trahéntium super terram, atque serpéntium. Dt 32 25 Foris vastábit eos gládius, et intus pavor, iúvenem simul ac vírginem, lacténtem cum hómine sene. Dt 32 26 Dixi: Ubinam sunt? cessáre fáciam ex homínibus memóriam eórum. Dt 32 27 Sed propter iram inimicórum dístuli: ne forte superbírent hostes eórum, et dícerent: Manus nostra excélsa, et non Dóminus, fecit hæc ómnia. Dt 32 28 Gens absque consílio est, et sine prudéntia. Dt 32 29 Utinam sáperent, et intellígerent, ac novíssima providérent. Dt 32 30 Quómodo persequátur unus mille, et duo fugent decem míllia? nonne ídeo, quia Deus suus véndidit eos, et Dóminus conclúsit illos? Dt 32 31 Non enim est Deus noster ut dii eórum: et inimíci nostri sunt iúdices. Dt 32 32 De vínea Sodomórum, vínea eórum, et de suburbánis Gomórrhæ: uva eórum, uva fellis, et botri amaríssimi. Dt 32 33 Fel dracónum vinum eórum, et venénum áspidum insanábile. Dt 32 34 Nonne hæc cóndita sunt apud me, et signáta in thesáuris meis? Dt 32 35 Mea est últio, et ego retríbuam in témpore, ut labátur pes eórum: iuxta est dies perditiónis, et adésse festínant témpora. Dt 32 36 Iudicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis miserébitur: vidébit quod infirmáta sit manus, et clausi quoque defecérunt, residuíque consúmpti sunt. Dt 32 37 Et dicet: Ubi sunt dii eórum, in quibus habébant fidúciam? Dt 32 38 de quorum víctimis comedébant ádipes, et bibébant vinum libáminum: surgant, et opituléntur vobis, et in necessitáte vos prótegant. Dt 32 39 Vidéte quod ego sim solus, et non sit álius Deus præter me: ego occídam, et ego vívere fáciam: percútiam, et ego sanábo, et non est qui de manu mea possit erúere. Dt 32 40 Levábo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in ætérnum. Dt 32 41 Si acúero ut fulgur gládium meum, et arripúerit iudícium manus mea: reddam ultiónem hóstibus meis, et his qui odérunt me retríbuam. Dt 32 42 Inebriábo sagíttas meas sánguine, et gládius meus devorábit carnes: de cruóre occisórum et de captivitáte, nudáti inimicórum cápitis. Dt 32 43 Laudáte, gentes, pópulum eius, quia sánguinem servórum suórum ulciscétur: et vindíctam retríbuet in hostes eórum, et propítius erit terræ pópuli sui. Dt 32 44 Venit ergo Móyses, et locútus est ómnia verba cántici huius in áuribus pópuli, ipse et Iósue fílius Nun. Dt 32 45 Complevítque omnes sermónes istos, loquens ad univérsum Israël, Dt 32 46 et dixit ad eos: Pónite corda vestra in ómnia verba, quæ ego testíficor vobis hódie: ut mandétis ea fíliis vestris custodíre et fácere, et implére univérsa quæ scripta sunt legis huius: Dt 32 47 quia non incássum præcépta sunt vobis, sed ut sínguli in eis víverent: quæ faciéntes longo perseverétis témpore in terra, ad quam, Iordáne transmísso, ingredímini possidéndam. Dt 32 48 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in eádem die, dicens: Dt 32 49 Ascénde in montem istum Abarim, id est, transítuum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Iéricho: et vide terram Chánaan, quam ego tradam fíliis Israël obtinéndam, et mórere in monte. Dt 32 50 Quem conscéndens iungéris pópulis tuis, sicut mórtuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appósitus pópulis suis: Dt 32 51 quia prævaricáti estis contra me in médio filiórum Israël ad Aquas contradictiónis in Cades desérti Sin: et non sanctificástis me inter fílios Israël. Dt 32 52 E contra vidébis terram, et non ingrediéris in eam, quam ego dabo fíliis Israël. Dt 33 1 Hæc est benedíctio, qua benedíxit Móyses, homo Dei, fíliis Israël ante mortem suam. Dt 33 2 Et ait: Dóminus de Sínai venit, et de Seir ortus est nobis: appáruit de monte Pharan, et cum eo sanctórum míllia. In déxtera eius ígnea lex. Dt 33 3 Diléxit pópulos, omnes sancti in manu illíus sunt: et qui appropínquant pédibus eius, accípient de doctrína illíus. Dt 33 4 Legem præcépit nobis Móyses, hereditátem multitúdinis Iacob. Dt 33 5 Erit apud rectíssimum rex, congregátis princípibus pópuli cum tríbubus Israël. Dt 33 6 Vivat Ruben, et non moriátur, et sit parvus in número. Dt 33 7 Hæc est Iudæ benedíctio: Audi, Dómine, vocem Iudæ, et ad pópulum suum intróduc eum: manus eius pugnábunt pro eo, et adiútor illíus contra adversários eius erit. Dt 33 8 Levi quoque ait: Perféctio tua, et doctrína tua viro sancto tuo, quem probásti in tentatióne, et iudicásti ad Aquas contradictiónis. Dt 33 9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Néscio vos ; et frátribus suis: Ignóro vos: et nesciérunt fílios suos. Hi custodiérunt elóquium tuum, et pactum tuum servavérunt. Dt 33 10 Iudícia tua, o Iacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiáma in furóre tuo, et holocáustum super altáre tuum. Dt 33 11 Bénedic, Dómine, fortitúdini eius: et ópera mánuum illíus súscipe. Pércute dorsa inimicórum eius: et qui odérunt eum, non consúrgant. Dt 33 12 Et Béniamin ait: Amantíssimus Dómini habitábit confidénter in eo: quasi in thálamo tota die morábitur, et inter húmeros illíus requiéscet. Dt 33 13 Ioseph quoque ait: De benedictióne Dómini terra eius, de pomis cæli, et rore, atque abýsso subiacénte. Dt 33 14 De pomis frúctuum solis ac lunæ, Dt 33 15 de vértice antiquórum móntium, de pomis cóllium æternórum: Dt 33 16 et de frúgibus terræ, et de plenitúdine eius. Benedíctio illíus qui appáruit in rubo, véniat super caput Ioseph, et super vérticem Nazarǽi inter fratres suos. Dt 33 17 Quasi primogéniti tauri pulchritúdo eius, córnua rhinocerótis córnua illíus: in ipsis ventilábit gentes usque ad términos terræ. Hæ sunt multitúdines Ephraim: et hæc míllia Manásse. Dt 33 18 Et Zábulon ait: Lætáre, Zábulon, in éxitu tuo, et Issachar in tabernáculis tuis. Dt 33 19 Pópulos vocábunt ad montem: ibi immolábunt víctimas iustítiæ. Qui inundatiónem maris quasi lac sugent, et thesáuros abscónditos arenárum. Dt 33 20 Et Gad ait: Benedíctus in latitúdine Gad: quasi leo requiévit, cepítque bráchium et vérticem. Dt 33 21 Et vidit principátum suum, quod in parte sua doctor esset repósitus: qui fuit cum princípibus pópuli, et fecit iustítias Dómini, et iudícium suum cum Israël. Dt 33 22 Dan quoque ait: Dan cátulus leónis, fluet lárgiter de Basan. Dt 33 23 Et Néphthali dixit: Néphthali abundántia perfruétur, et plenus erit benedictiónibus Dómini: mare et merídiem possidébit. Dt 33 24 Aser quoque ait: Benedíctus in fíliis Aser, sit placens frátribus suis, et tingat in óleo pedem suum: Dt 33 25 ferrum et æs calceaméntum eius. Sicut dies iuventútis tuæ, ita et senéctus tua. Dt 33 26 Non est deus álius ut Deus rectíssimi, ascénsor cæli, auxiliátor tuus. Magnificéntia eius discúrrunt nubes, Dt 33 27 habitáculum eius sursum, et subter bráchia sempitérna eíciet a fácie tua inimícum, dicétque: Contérere. Dt 33 28 Habitábit Israël confidénter, et solus. Oculus Iacob in terra fruménti et vini, cælíque caligábunt rore. Dt 33 29 Beátus es tu, Israël: quis símilis tui, pópule, qui salváris in Dómino? Scutum auxílii tui, et gládius glóriæ tuæ: negábunt te inimíci tui, et tu eórum colla calcábis. Dt 34 1 Ascéndit ergo Móyses de campéstribus Moab super montem Nebo, in vérticem Phasga contra Iéricho: ostendítque ei Dóminus omnem terram Gálaad usque Dan, Dt 34 2 et univérsum Néphthali, terrámque Ephraim et Manásse, et omnem terram Iuda usque ad mare novíssimum, Dt 34 3 et austrálem partem, et latitúdinem campi Iéricho civitátis palmárum usque Segor. Dt 34 4 Dixítque Dóminus ad eum: Hæc est terra, pro qua iurávi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Sémini tuo dabo eam. Vidísti eam óculis tuis, et non transíbis ad illam. Dt 34 5 Mortuúsque est ibi Móyses servus Dómini, in terra Moab, iubénte Dómino: Dt 34 6 et sepelívit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognóvit homo sepúlcrum eius usque in præséntem diem. Dt 34 7 Móyses centum et vigínti annórum erat quando mórtuus est: non caligávit óculus eius, nec dentes illíus moti sunt. Dt 34 8 Fleverúntque eum fílii Israël in campéstribus Moab trigínta diébus: et compléti sunt dies planctus lugéntium Móysen. Dt 34 9 Iósue vero fílius Nun replétus est spíritu sapiéntiæ, quia Móyses pósuit super eum manus suas. Et obediérunt ei fílii Israël, fecerúntque sicut præcépit Dóminus Móysi. Dt 34 10 Et non surréxit ultra prophéta in Israël sicut Móyses, quem nosset Dóminus fácie ad fáciem, Dt 34 11 in ómnibus signis atque porténtis, quæ misit per eum, ut fáceret in terra Ægýpti Pharaóni, et ómnibus servis eius, universǽque terræ illíus, Dt 34 12 et cunctam manum robústam, magnáque mirabília, quæ fecit Móyses coram univérso Israël. Jos 1 1 Et factum est post mortem Móysi servi Dómini, ut loquerétur Dóminus ad Iósue fílium Nun, minístrum Móysi, et díceret ei: Jos 1 2 Móyses servus meus mórtuus est: surge, et transi Iordánem istum tu, et omnis pópulus tecum, in terram quam ego dabo fíliis Israël. Jos 1 3 Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis tradam, sicut locútus sum Móysi. Jos 1 4 A desérto et Líbano usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hethæórum usque ad mare magnum contra solis occásum erit términus vester. Jos 1 5 Nullus póterit vobis resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum Móyse, ita ero tecum: non dimíttam, nec derelínquam te. Jos 1 6 Confortáre, et esto robústus: tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua iurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis. Jos 1 7 Confortáre ígitur, et esto robústus valde, ut custódias, et fácias omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus: ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut intélligas cuncta quæ agis. Jos 1 8 Non recédat volúmen legis huius ab ore tuo: sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias ómnia quæ scripta sunt in eo: tunc díriges viam tuam, et intélliges eam. Jos 1 9 Ecce præcípio tibi: confortáre, et esto robústus. Noli metúere, et noli timére: quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus ad quæcúmque perréxeris. Jos 1 10 Præcepítque Iósue princípibus pópuli, dicens: Transíte per médium castrórum, et imperáte pópulo, ac dícite: Jos 1 11 Præparáte vobis cibária: quóniam post diem tértium transíbitis Iordánem, et intrábitis ad possidéndam terram quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis. Jos 1 12 Rubenítis quoque et Gadítis, et dimídiæ tríbui Manásse, ait: Jos 1 13 Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini, dicens: Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem, et omnem terram. Jos 1 14 Uxóres vestræ, et fílii, ac iuménta manébunt in terra, quam trádidit vobis Móyses trans Iordánem: vos autem transíte armáti ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnáte pro eis, Jos 1 15 donec det Dóminus réquiem frátribus vestris sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram quam Dóminus Deus vester datúrus est eis: et sic revertímini in terram possessiónis vestræ, et habitábitis in ea, quam vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Iordánem contra solis ortum. Jos 1 16 Responderúntque ad Iósue, atque dixérunt: Omnia quæ præcepísti nobis, faciémus: et quocúmque míseris, íbimus. Jos 1 17 Sicut obedívimus in cunctis Móysi, ita obediémus et tibi: tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse. Jos 1 18 Qui contradíxerit ori tuo, et non obedíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur. Tu tantum confortáre, et viríliter age. Jos 2 1 Misit ígitur Iósue fílius Nun de Setim duos viros exploratóres in abscóndito: et dixit eis: Ite, et consideráte terram, urbémque Iéricho. Qui pergéntes ingréssi sunt domum mulíeris meretrícis, nómine Rahab, et quievérunt apud eam. Jos 2 2 Nuntiatúmque est regi Iéricho, et dictum: Ecce viri ingréssi sunt huc per noctem de fíliis Israël, ut explorárent terram. Jos 2 3 Misítque rex Iéricho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venérunt ad te, et ingréssi sunt domum tuam: exploratóres quippe sunt, et omnem terram consideráre venérunt. Jos 2 4 Tollénsque múlier viros, abscóndit, et ait: Fáteor, venérunt ad me, sed nesciébam unde essent: Jos 2 5 cumque porta clauderétur in ténebris, et illi páriter exiérunt, néscio quo abiérunt: persequímini cito, et comprehendétis eos. Jos 2 6 Ipsa autem fecit ascéndere viros in solárium domus suæ, operuítque eos stípula lini, quæ ibi erat. Jos 2 7 Hi autem, qui missi fúerant, secúti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Iordánis: illísque egréssis statim porta clausa est. Jos 2 8 Necdum obdormíerant qui latébant, et ecce múlier ascéndit ad eos, et ait: Jos 2 9 Novi quod Dóminus tradíderit vobis terram: étenim írruit in nos terror vester, et elanguérunt omnes habitatóres terræ. Jos 2 10 Audívimus quod siccáverit Dóminus aquas maris Rubri ad vestrum intróitum, quando egréssi estis ex Ægýpto: et quæ fecéritis duóbus Amorrhæórum régibus, qui erant trans Iordánem, Sehon et Og, quos interfecístis. Jos 2 11 Et hæc audiéntes pertimúimus, et elánguit cor nostrum, nec remánsit in nobis spíritus ad intróitum vestrum: Dóminus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deórsum. Jos 2 12 Nunc ergo iuráte mihi per Dóminum, ut quómodo ego misericórdiam feci vobíscum, ita et vos faciátis cum domo patris mei: detísque mihi verum signum, Jos 2 13 ut salvétis patrem meum et matrem, et fratres ac soróres meas, et ómnia quæ illórum sunt, et eruátis ánimas nostras a morte. Jos 2 14 Qui respondérunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodíderis nos: cumque tradíderit nobis Dóminus terram, faciémus in te misericórdiam et veritátem. Jos 2 15 Demísit ergo eos per funem de fenéstra: domus enim eius hærébat muro. Jos 2 16 Dixítque ad eos: Ad montána conscéndite, ne forte occúrrant vobis reverténtes: ibíque latitáte tribus diébus, donec rédeant, et sic íbitis per viam vestram. Jos 2 17 Qui dixérunt ad eam: Innóxii érimus a iuraménto hoc, quo adiurásti nos: Jos 2 18 si ingrediéntibus nobis terram, signum fúerit funículus iste coccíneus, et ligáveris eum in fenéstra, per quam demisísti nos: et patrem tuum ac matrem, fratrésque et omnem cognatiónem tuam congregáveris in domum tuam. Jos 2 19 Qui óstium domus tuæ egréssus fúerit, sanguis ipsíus erit in caput eius, et nos érimus aliéni. Cunctórum autem sanguis, qui tecum in domo fúerint, redundábit in caput nostrum, si eos áliquis tetígerit. Jos 2 20 Quod si nos pródere volúeris, et sermónem istum proférre in médium, érimus mundi ab hoc iuraménto, quo adiurásti nos. Jos 2 21 Et illa respóndit: Sicut locúti estis, ita fiat: dimitténsque eos ut pérgerent, appéndit funículum coccíneum in fenéstra. Jos 2 22 Illi vero ambulántes pervenérunt ad montána, et mansérunt ibi tres dies, donec reverteréntur qui fúerant persecúti: quæréntes enim per omnem viam, non reperérunt eos. Jos 2 23 Quibus urbem ingréssis, revérsi sunt, et descendérunt exploratóres de monte: et, transmísso Iordáne, venérunt ad Iósue fílium Nun, narraverúntque ei ómnia quæ accíderant sibi, Jos 2 24 atque dixérunt: Trádidit Dóminus omnem terram hanc in manus nostras, et timóre prostráti sunt cuncti habitatóres eius. Jos 3 1 Igitur Iósue de nocte consúrgens movit castra: egredientésque de Setim, venérunt ad Iordánem ipse et omnes fílii Israël, et moráti sunt ibi tres dies. Jos 3 2 Quibus evolútis transiérunt præcónes per castrórum médium, Jos 3 3 et clamáre cœpérunt: Quando vidéritis arcam fœ́deris Dómini Dei vestri, et sacerdótes stirpis Levíticæ portántes eam, vos quoque consúrgite, et sequímini præcedéntes: Jos 3 4 sitque inter vos et arcam spátium cubitórum duum míllium: ut procul vidére possítis, et nosse per quam viam ingrediámini: quia prius non ambulástis per eam: et cavéte ne appropinquétis ad arcam. Jos 3 5 Dixítque Iósue ad pópulum: Sanctificámini: cras enim fáciet Dóminus inter vos mirabília. Jos 3 6 Et ait ad sacerdótes: Tóllite arcam fœ́deris, et præcédite pópulum. Qui iussa compléntes, tulérunt, et ambulavérunt ante eos. Jos 3 7 Dixítque Dóminus ad Iósue: Hódie incípiam exaltáre te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Móyse fui, ita et tecum sim. Jos 3 8 Tu autem prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœ́deris, et dic eis: Cum ingréssi fuéritis partem aquæ Iordánis, state in ea. Jos 3 9 Dixítque Iósue ad fílios Israël: Accédite huc, et audíte verbum Dómini Dei vestri. Jos 3 10 Et rursum: In hoc, inquit, sciétis quod Dóminus Deus vivens in médio vestri est, et dispérdet in conspéctu vestro Chananǽum et Hethǽum, Hevǽum et Pherezǽum, Gergesǽum quoque et Iebusǽum, et Amorrhǽum. Jos 3 11 Ecce arca fœ́deris Dómini omnis terræ antecédet vos per Iordánem. Jos 3 12 Paráte duódecim viros de tríbubus Israël, síngulos per síngulas tribus. Jos 3 13 Et cum posúerint vestígia pedum suórum sacerdótes qui portant arcam Dómini Dei univérsæ terræ in aquis Iordánis, aquæ quæ inferióres sunt, decúrrent atque defícient: quæ autem désuper véniunt, in una mole consístent. Jos 3 14 Igitur egréssus est pópulus de tabernáculis suis, ut transíret Iordánem: et sacerdótes, qui portábant arcam fœ́deris, pergébant ante eum. Jos 3 15 Ingressísque eis Iordánem, et pédibus eórum in parte aquæ tinctis (Iordánis autem ripas álvei sui témpore messis impléverat), Jos 3 16 stetérunt aquæ descendéntes in loco uno, et ad instar montis intumescéntes apparébant procul, ab urbe quæ vocátur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferióres erant, in Mare solitúdinis (quod nunc vocátur mórtuum) descendérunt, úsquequo omníno defícerent. Jos 3 17 Pópulus autem incedébat contra Iéricho: et sacerdótes qui portábant arcam fœ́deris Dómini, stabant super siccam humum in médio Iordánis accíncti, omnísque pópulus per aréntem álveum transíbat. Jos 4 1 Quibus transgréssis, dixit Dóminus ad Iósue: Jos 4 2 Elige duódecim viros síngulos per síngulas tribus: Jos 4 3 et prǽcipe eis ut tollant de médio Iordánis álveo, ubi stetérunt pedes sacerdótum, duódecim duríssimos lápides, quos ponétis in loco castrórum, ubi fixéritis hac nocte tentória. Jos 4 4 Vocavítque Iósue duódecim viros, quos elégerat de fíliis Israël, síngulos de síngulis tríbubus, Jos 4 5 et ait ad eos: Ite ante arcam Dómini Dei vestri ad Iordánis médium, et portáte inde sínguli síngulos lápides in húmeris vestris, iuxta númerum filiórum Israël, Jos 4 6 ut sit signum inter vos: et quando interrogáverint vos fílii vestri cras, dicéntes: Quid sibi volunt isti lápides? Jos 4 7 respondébitis eis: Defecérunt aquæ Iordánis ante arcam fœ́deris Dómini, cum transíret eum: idcírco pósiti sunt lápides isti in moniméntum filiórum Israël usque in ætérnum. Jos 4 8 Fecérunt ergo fílii Israël sicut præcépit eis Iósue, portántes de médio Iordánis álveo duódecim lápides, ut Dóminus ei imperárat, iuxta númerum filiórum Israël, usque ad locum in quo castrametáti sunt, ibíque posuérunt eos. Jos 4 9 Alios quoque duódecim lápides pósuit Iósue in médio Iordánis álveo, ubi stetérunt sacerdótes qui portábant arcam fœ́deris: et sunt ibi usque in præséntem diem. Jos 4 10 Sacerdótes autem qui portábant arcam, stabant in Iordánis médio, donec ómnia compleréntur, quæ Iósue, ut loquerétur ad pópulum, præcéperat Dóminus, et díxerat ei Móyses. Festinavítque pópulus, et tránsiit. Jos 4 11 Cumque transíssent omnes, transívit et arca Dómini, sacerdotésque pergébant ante pópulum. Jos 4 12 Fílii quoque Ruben, et Gad, et dimídia tribus Manásse, armáti præcedébant fílios Israël, sicut eis præcéperat Móyses: Jos 4 13 et quadragínta pugnatórum míllia per turmas, et cúneos, incedébant per plana atque campéstria urbis Iéricho. Jos 4 14 In die illo magnificávit Dóminus Iósue coram omni Israël, ut timérent eum, sicut timúerant Móysen, dum advíveret. Jos 4 15 Dixítque ad eum: Jos 4 16 Prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœ́deris, ut ascéndant de Iordáne. Jos 4 17 Qui præcépit eis, dicens: Ascéndite de Iordáne. Jos 4 18 Cumque ascendíssent portántes arcam fœ́deris Dómini, et siccam humum calcáre cœpíssent, revérsæ sunt aquæ in álveum suum, et fluébant sicut ante consuéverant. Jos 4 19 Pópulus autem ascéndit de Iordáne décimo die mensis primi, et castrametáti sunt in Gálgalis contra orientálem plagam urbis Iéricho. Jos 4 20 Duódecim quoque lápides, quos de Iordánis álveo súmpserant, pósuit Iósue in Gálgalis, Jos 4 21 et dixit ad fílios Israël: Quando interrogáverint fílii vestri cras patres suos, et díxerint eis: Quid sibi volunt lápides isti? Jos 4 22 docébitis eos, atque dicétis: Per aréntem álveum transívit Israël Iordánem istum, Jos 4 23 siccánte Dómino Deo vestro aquas eius in conspéctu vestro, donec transirétis, Jos 4 24 sicut fécerat prius in mari Rubro, quod siccávit donec transirémus: Jos 4 25 ut discant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum, ut et vos timeátis Dóminum Deum vestrum omni témpore. Jos 5 1 Postquam ergo audiérunt omnes reges Amorrhæórum, qui habitábant trans Iordánem ad occidentálem plagam, et cuncti reges Chánaan, qui propínqua possidébant magni maris loca, quod siccásset Dóminus fluénta Iordánis coram fíliis Israël donec transírent, dissolútum est cor eórum, et non remánsit in eis spíritus, timéntium intróitum filiórum Israël. Jos 5 2 Eo témpore ait Dóminus ad Iósue: Fac tibi cultros lapídeos, et circumcíde secúndo fílios Israël. Jos 5 3 Fecit quod iússerat Dóminus, et circumcídit fílios Israël in colle præputiórum. Jos 5 4 Hæc autem causa est secúndæ circumcisiónis: omnis pópulus, qui egréssus est de Ægýpto géneris masculíni, univérsi bellatóres viri, mórtui sunt in desérto per longíssimos viæ circúitus, Jos 5 5 qui omnes circumcísi erant. Pópulus autem qui natus est in desérto, Jos 5 6 per quadragínta annos itíneris latíssimæ solitúdinis incircumcísus fuit: donec consumeréntur qui non audíerant vocem Dómini, et quibus ante iuráverat ut non osténderet eis terram lacte et melle manántem. Jos 5 7 Horum fílii in locum successérunt patrum, et circumcísi sunt a Iósue: quia sicut nati fúerant, in præpútio erant, nec eos in via áliquis circumcíderat. Jos 5 8 Postquam autem omnes circumcísi sunt, mansérunt in eódem castrórum loco, donec sanaréntur. Jos 5 9 Dixítque Dóminus ad Iósue: Hódie ábstuli oppróbrium Ægýpti a vobis. Vocatúmque est nomen loci illíus Gálgala, usque in præséntem diem. Jos 5 10 Manserúntque fílii Israël in Gálgalis, et fecérunt Phase quartadécima die mensis ad vésperum in campéstribus Iéricho: Jos 5 11 et comedérunt de frúgibus terræ die áltero, ázymos panes, et poléntam eiúsdem anni. Jos 5 12 Defecítque manna postquam comedérunt de frúgibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo fílii Israël, sed comedérunt de frúgibus præséntis anni terræ Chánaan. Jos 5 13 Cum autem esset Iósue in agro urbis Iéricho, levávit óculos, et vidit virum stantem contra se, evaginátum tenéntem gládium: perrexítque ad eum, et ait: Noster es, an adversariórum? Jos 5 14 Qui respóndit: Nequáquam: sed sum princeps exércitus Dómini, et nunc vénio. Jos 5 15 Cécidit Iósue pronus in terram, et adórans ait: Quid Dóminus meus lóquitur ad servum suum? Jos 5 16 Solve, inquit, calceaméntum tuum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecítque Iósue ut sibi fúerat imperátum. Jos 6 1 Iéricho autem clausa erat atque muníta, timóre filiórum Israël, et nullus égredi audébat aut íngredi. Jos 6 2 Dixítque Dóminus ad Iósue: Ecce dedi in manu tua Iéricho, et regem eius, omnésque fortes viros. Jos 6 3 Circuíte urbem cuncti bellatóres semel per diem: sic faciétis sex diébus. Jos 6 4 Séptimo autem die, sacerdótes tollant septem búccinas, quarum usus est in iubilǽo, et præcédant arcam fœ́deris: septiésque circuíbitis civitátem, et sacerdótes clangent búccinis. Jos 6 5 Cumque insonúerit vox tubæ lóngior atque concísior, et in áuribus vestris increpúerit, conclamábit omnis pópulus vociferatióne máxima, et muri fúnditus córruent civitátis, ingredientúrque sínguli per locum contra quem stéterint. Jos 6 6 Vocávit ergo Iósue fílius Nun sacerdótes, et dixit ad eos: Tóllite arcam fœ́deris: et septem álii sacerdótes tollant septem iubilæórum búccinas, et incédant ante arcam Dómini. Jos 6 7 Ad pópulum quoque ait: Ite, et circuíte civitátem, armáti, præcedéntes arcam Dómini. Jos 6 8 Cumque Iósue verba finísset, et septem sacerdótes septem búccinis clángerent ante arcam fœ́deris Dómini, Jos 6 9 omnísque præcéderet armátus exércitus, réliquum vulgus arcam sequebátur, ac búccinis ómnia concrepábant. Jos 6 10 Præcéperat autem Iósue pópulo, dicens: Non clamábitis, nec audiétur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egrediétur, donec véniat dies in quo dicam vobis: Clamáte, et vociferámini. Jos 6 11 Circuívit ergo arca Dómini civitátem semel per diem, et revérsa in castra mansit ibi. Jos 6 12 Igitur Iósue de nocte consurgénte, tulérunt sacerdótes arcam Dómini, Jos 6 13 et septem ex eis septem búccinas, quarum in iubilǽo usus est: præcedebántque arcam Dómini ambulántes atque clangéntes: et armátus pópulus ibat ante eos, vulgus autem réliquum sequebátur arcam, et búccinis personábat. Jos 6 14 Circuierúntque civitátem secúndo die semel, et revérsi sunt in castra. Sic fecérunt sex diébus. Jos 6 15 Die autem séptimo, dilúculo consurgéntes, circuiérunt urbem, sicut dispósitum erat, sépties. Jos 6 16 Cumque séptimo circúitu clángerent búccinis sacerdótes, dixit Iósue ad omnem Israël: Vociferámini: trádidit enim vobis Dóminus civitátem. Jos 6 17 Sitque cívitas hæc anáthema, et ómnia quæ in ea sunt, Dómino: sola Rahab méretrix vivat, cum univérsis qui cum ea in domo sunt: abscóndit enim núntios quos diréximus. Jos 6 18 Vos autem cavéte ne de his, quæ præcépta sunt, quíppiam contingátis, et sitis prævaricatiónis rei, et ómnia castra Israël sub peccáto sint atque turbéntur. Jos 6 19 Quidquid autem auri et argénti fúerit, et vasórum æneórum ac ferri, Dómino consecrétur, repósitum in thesáuris eius. Jos 6 20 Igitur omni pópulo vociferánte, et clangéntibus tubis, postquam in aures multitúdinis vox sonitúsque incrépuit, muri íllico corruérunt: et ascéndit unusquísque per locum qui contra se erat: ceperúntque civitátem, Jos 6 21 et interfecérunt ómnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulíerem, ab infánte usque ad senem. Boves quoque et oves et ásinos in ore gládii percussérunt. Jos 6 22 Duóbus autem viris, qui exploratóres missi fúerant, dixit Iósue: Ingredímini domum mulíeris meretrícis, et prodúcite eam, et ómnia quæ illíus sunt, sicut illi iuraménto firmástis. Jos 6 23 Ingressíque iúvenes eduxérunt Rahab, et paréntes eius, fratres quoque, et cunctam supelléctilem ac cognatiónem illíus, et extra castra Israël manére fecérunt. Jos 6 24 Urbem autem, et ómnia quæ erant in ea, succendérunt, absque auro et argénto, et vasis ǽneis, ac ferro, quæ in ærárium Dómini consecrárunt. Jos 6 25 Rahab vero meretrícem, et domum patris eius, et ómnia quæ habébat, fecit Iósue vívere, et habitavérunt in médio Israël, usque in præséntem diem: eo quod abscónderit núntios, quos míserat ut explorárent Iéricho. In témpore illo, imprecátus est Iósue, dicens: Jos 6 26 Maledíctus vir coram Dómino, qui suscitáverit et ædificáverit civitátem Iéricho. In primogénito suo fundaménta illíus iáciat, et in novíssimo liberórum ponat portas eius. Jos 6 27 Fuit ergo Dóminus cum Iósue, et nomen eius vulgátum est in omni terra. Jos 7 1 Fílii autem Israël prævaricáti sunt mandátum, et usurpavérunt de anathémate. Nam Achan fílius Charmi fílii Zabdi fílii Zare de tribu Iuda tulit áliquid de anathémate: iratúsque est Dóminus contra fílios Israël. Jos 7 2 Cumque mítteret Iósue de Iéricho viros contra Hai, quæ est iuxta Betháven, ad orientálem plagam óppidi Bethel, dixit eis: Ascéndite, et exploráte terram. Qui præcépta compléntes exploravérunt Hai. Jos 7 3 Et revérsi dixérunt ei: Non ascéndat omnis pópulus, sed duo vel tria míllia virórum pergant, et déleant civitátem: quare omnis pópulus frustra vexábitur contra hostes paucíssimos? Jos 7 4 Ascendérunt ergo tria míllia pugnatórum. Qui statim terga verténtes, Jos 7 5 percússi sunt a viris urbis Hai, et corruérunt ex eis trigínta sex hómines: persecutíque sunt eos adversárii de porta usque ad Sabárim, et cecidérunt per prona fugiéntes: pertimuítque cor pópuli, et instar aquæ liquefáctum est. Jos 7 6 Iósue vero scidit vestiménta sua, et pronus cécidit in terram coram arca Dómini usque ad vésperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miserúntque púlverem super cápita sua, Jos 7 7 et dixit Iósue: Heu Dómine Deus, quid voluísti tradúcere pópulum istum Iordánem flúvium, ut tráderes nos in manus Amorrhǽi, et pérderes? útinam ut cœ́pimus, mansissémus trans Iordánem. Jos 7 8 Mi Dómine Deus, quid dicam, videns Israélem hóstibus suis terga verténtem? Jos 7 9 Audient Chananǽi, et omnes habitatóres terræ, et páriter conglobáti circúmdabunt nos, atque delébunt nomen nostrum de terra: et quid fácies magno nómini tuo? Jos 7 10 Dixítque Dóminus ad Iósue: Surge, cur iaces pronus in terra? Jos 7 11 Peccávit Israël, et prævaricátus est pactum meum: tulerúntque de anathémate, et furáti sunt atque mentíti, et abscondérunt inter vasa sua. Jos 7 12 Nec póterit Israël stare ante hostes suos, eósque fúgiet: quia pollútus est anathémate. Non ero ultra vobíscum, donec conterátis eum qui huius scéleris reus est. Jos 7 13 Surge, sanctífica pópulum, et dic eis: Sanctificámini in crástinum: hæc enim dicit Dóminus Deus Israël: Anáthema in médio tui est, Israël: non póteris stare coram hóstibus tuis, donec deleátur ex te qui hoc contaminátus est scélere. Jos 7 14 Accedetísque mane sínguli per tribus vestras: et quamcúmque tribum sors invénerit, accédet per cognatiónes suas, et cognátio per domos, domúsque per viros. Jos 7 15 Et quicúmque ille in hoc facínore fúerit deprehénsus, comburétur igni cum omni substántia sua: quóniam prævaricátus est pactum Dómini, et fecit nefas in Israël. Jos 7 16 Surgens ítaque Iósue mane, applícuit Israël per tribus suas, et invénta est tribus Iuda. Jos 7 17 Quæ cum iuxta famílias suas esset obláta, invénta est família Zare. Illam quoque per domos ófferens, réperit Zabdi: Jos 7 18 cuius domum in síngulos dívidens viros, invénit Achan fílium Charmi fílii Zabdi fílii Zare de tribu Iuda. Jos 7 19 Et ait Iósue ad Achan: Fili mi, da glóriam Dómino Deo Israël, et confitére, atque índica mihi quid féceris, ne abscóndas. Jos 7 20 Respondítque Achan Iósue, et dixit ei: Vere ego peccávi Dómino Deo Israël, et sic et sic feci. Jos 7 21 Vidi enim inter spólia pállium coccíneum valde bonum, et ducéntos siclos argénti, regulámque áuream quinquagínta siclórum: et concupíscens ábstuli, et abscóndi in terra contra médium tabernáculi mei, argentúmque fossa humo opérui. Jos 7 22 Misit ergo Iósue minístros: qui curréntes ad tabernáculum illíus, reperérunt cuncta abscóndita in eódem loco, et argéntum simul. Jos 7 23 Auferentésque de tentório, tulérunt ea ad Iósue, et ad omnes fílios Israël, proiecerúntque ante Dóminum. Jos 7 24 Tollens ítaque Iósue Achan fílium Zare, argentúmque et pállium, et áuream régulam, fílios quoque et fílias eius, boves et ásinos et oves, ipsúmque tabernáculum, et cunctam supelléctilem (et omnis Israël cum eo), duxérunt eos ad vallem Achor: Jos 7 25 ubi dixit Iósue: Quia turbásti nos, extúrbet te Dóminus in die hac. Lapidavítque eum omnis Israël: et cuncta quæ illíus erant, igne consúmpta sunt. Jos 7 26 Congregaverúntque super eum acérvum magnum lápidum, qui pérmanet usque in præséntem diem. Et avérsus est furor Dómini ab eis. Vocatúmque est nomen loci illíus, vallis Achor, usque hódie. Jos 8 1 Dixit autem Dóminus ad Iósue: Ne tímeas, neque formídes: tolle tecum omnem multitúdinem pugnatórum, et consúrgens ascénde in óppidum Hai. Ecce trádidi in manu tua regem eius et pópulum, urbémque et terram. Jos 8 2 Faciésque urbi Hai, et regi eius, sicut fecísti Iéricho, et regi illíus: prædam vero, et ómnia animántia diripiétis vobis: pone insídias urbi post eam. Jos 8 3 Surrexítque Iósue, et omnis exércitus bellatórum cum eo, ut ascénderent in Hai: et elécta trigínta míllia virórum fórtium misit nocte, Jos 8 4 præcepítque eis, dicens: Pónite insídias post civitátem, nec lóngius recedátis: et éritis omnes paráti. Jos 8 5 Ego autem, et réliqua multitúdo, quæ mecum est, accedémus ex advérso contra urbem. Cumque exíerint contra nos, sicut ante fécimus, fugiémus, et terga vertémus, Jos 8 6 donec persequéntes ab urbe lóngius protrahántur: putábunt enim nos fúgere sicut prius. Jos 8 7 Nobis ergo fugiéntibus, et illis persequéntibus, consurgétis de insídiis, et vastábitis civitátem: tradétque eam Dóminus Deus vester in manus vestras. Jos 8 8 Cumque cepéritis, succéndite eam, et sic ómnia faciétis, ut iussi. Jos 8 9 Dimisítque eos, et perrexérunt ad locum insidiárum, sederúntque inter Bethel et Hai, ad occidentálem plagam urbis Hai: Iósue autem nocte illa in médio mansit pópuli, Jos 8 10 surgénsque dilúculo recénsuit sócios, et ascéndit cum senióribus in fronte exércitus, vallátus auxílio pugnatórum. Jos 8 11 Cumque veníssent et ascendíssent ex advérso civitátis, stetérunt ad septentrionálem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis média. Jos 8 12 Quinque autem míllia viros elégerat, et posúerat in insídiis inter Bethel et Hai ex occidentáli parte eiúsdem civitátis: Jos 8 13 omnis vero réliquus exércitus ad aquilónem áciem dirigébat, ita ut novíssimi illíus multitúdinis occidentálem plagam urbis attíngerent. Abiit ergo Iósue nocte illa, et stetit in vallis médio. Jos 8 14 Quod cum vidísset rex Hai, festinávit mane, et egréssus est cum omni exércitu civitátis, direxítque áciem contra desértum, ignórans quod post tergum latérent insídiæ. Jos 8 15 Iósue vero et omnis Israël cessérunt loco, simulántes metum, et fugiéntes per solitúdinis viam. Jos 8 16 At illi vociferántes páriter, et se mútuo cohortántes, persecúti sunt eos. Cumque recessíssent a civitáte, Jos 8 17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansísset qui non persequerétur Israël (sicut erúperant apérta óppida relinquéntes), Jos 8 18 dixit Dóminus ad Iósue: Leva clýpeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quóniam tibi tradam eam. Jos 8 19 Cumque elevásset clýpeum ex advérso civitátis, insídiæ, quæ latébant, surrexérunt conféstim: et pergéntes ad civitátem, cepérunt, et succendérunt eam. Jos 8 20 Viri autem civitátis, qui persequebántur Iósue, respiciéntes et vidéntes fumum urbis ad cælum usque conscéndere, non potuérunt ultra huc illúcque diffúgere: præsértim cum hi qui simuláverant fugam, et tendébant ad solitúdinem, contra persequéntes fortíssime restitíssent. Jos 8 21 Vidénsque Iósue et omnis Israël quod capta esset cívitas, et fumus urbis ascénderet, revérsus percússit viros Hai. Jos 8 22 Síquidem et illi qui céperant et succénderant civitátem, egréssi ex urbe contra suos, médios hóstium feríre cœpérunt. Cum ergo ex utráque parte adversárii cæderéntur, ita ut nullus de tanta multitúdine salvarétur, Jos 8 23 regem quoque urbis Hai apprehendérunt vivéntem, et obtulérunt Iósue. Jos 8 24 Igitur ómnibus interféctis, qui Israélem ad desérta tendéntem fúerant persecúti, et in eódem loco gládio corruéntibus, revérsi fílii Israël percussérunt civitátem. Jos 8 25 Erant autem qui in eódem die concíderant a viro usque ad mulíerem, duódecim míllia hóminum, omnes urbis Hai. Jos 8 26 Iósue vero non contráxit manum, quam in sublíme porréxerat, tenens clýpeum donec interficeréntur omnes habitatóres Hai. Jos 8 27 Iuménta autem et prædam civitátis divisérunt sibi fílii Israël, sicut præcéperat Dóminus Iósue. Jos 8 28 Qui succéndit urbem, et fecit eam túmulum sempitérnum: Jos 8 29 regem quoque eius suspéndit in patíbulo usque ad vésperam et solis occásum. Præcepítque Iósue, et deposuérunt cadáver eius de cruce: proiecerúntque in ipso intróitu civitátis, congésto super eum magno acérvo lápidum, qui pérmanet usque in præséntem diem. Jos 8 30 Tunc ædificávit Iósue altáre Dómino Deo Israël in monte Hebal, Jos 8 31 sicut præcéperat Móyses fámulus Dómini fíliis Israël, et scriptum est in volúmine legis Móysi: altáre vero de lapídibus impolítis, quos ferrum non tétigit: et óbtulit super eo holocáusta Dómino, immolavítque pacíficas víctimas. Jos 8 32 Et scripsit super lápides Deuteronómium legis Móysi, quod ille digésserat coram fíliis Israël. Jos 8 33 Omnis autem pópulus, et maióres natu, ducésque ac iúdices, stabant ex utráque parte arcæ, in conspéctu sacerdótum qui portábant arcam fœ́deris Dómini, ut ádvena, ita et indígena. Média pars eórum iuxta montem Garízim, et média iuxta montem Hebal, sicut præcéperat Móyses fámulus Dómini. Et primum quidem benedíxit pópulo Israël. Jos 8 34 Post hæc legit ómnia verba benedictiónis et maledictiónis, et cuncta quæ scripta erant in legis volúmine. Jos 8 35 Nihil ex his quæ Móyses iússerat, relíquit intáctum, sed univérsa replicávit coram omni multitúdine Israël, muliéribus ac párvulis, et ádvenis qui inter eos morabántur. Jos 9 1 Quibus audítis, cuncti reges trans Iordánem, qui versabántur in montánis et campéstribus, in marítimis ac líttore magni maris, hi quoque qui habitábant iuxta Líbanum, Hethǽus et Amorrhǽus, Chananǽus, Pherezǽus, et Hevǽus, et Iebusǽus, Jos 9 2 congregáti sunt páriter, ut pugnárent contra Iósue et Israël uno ánimo, eadémque senténtia. Jos 9 3 At hi qui habitábant in Gábaon, audiéntes cuncta quæ fécerat Iósue Iéricho, et Hai, Jos 9 4 et cállide cogitántes, tulérunt sibi cibária, saccos véteres ásinis imponéntes, et utres vinários scissos atque consútos, Jos 9 5 calceamentáque perantíqua quæ ad indícium vetustátis pittáciis consúta erant, indúti vetéribus vestiméntis: panes quoque, quos portábant ob viáticum, duri erant, et in frusta comminúti: Jos 9 6 perrexerúntque ad Iósue, qui tunc morabátur in castris Gálgalæ, et dixérunt ei, atque simul omni Israéli: De terra longínqua vénimus, pacem vobíscum fácere cupiéntes. Responderúntque viri Israël ad eos, atque dixérunt: Jos 9 7 Ne forte in terra, quæ nobis sorte debétur, habitétis, et non possímus fœdus iníre vobíscum. Jos 9 8 At illi ad Iósue: Servi, ínquiunt, tui sumus. Quibus Iósue ait: Quinam estis vos? et unde venístis? Jos 9 9 Respondérunt: De terra longínqua valde venérunt servi tui in nómine Dómini Dei tui. Audívimus enim famam poténtiæ eius, cuncta quæ fecit in Ægýpto, Jos 9 10 et duóbus régibus Amorrhæórum qui fuérunt trans Iordánem, Sehon regi Hésebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth: Jos 9 11 dixerúntque nobis senióres, et omnes habitatóres terræ nostræ: Tóllite in mánibus cibária ob longíssimam viam, et occúrrite eis, et dícite: Servi vestri sumus: fœdus iníte nobíscum. Jos 9 12 En panes quando egréssi sumus de dómibus nostris, ut venirémus ad vos, cálidos súmpsimus: nunc sicci facti sunt, et vetustáte nímia comminúti. Jos 9 13 Utres vini novos implévimus: nunc rupti sunt et solúti. Vestes et calceaménta quibus indúimur, et quæ habémus in pédibus, ob longitúdinem longióris viæ trita sunt, et pene consúmpta. Jos 9 14 Suscepérunt ígitur de cibáriis eórum, et os Dómini non interrogavérunt. Jos 9 15 Fecítque Iósue cum eis pacem, et ínito fœ́dere pollícitus est quod non occideréntur: príncipes quoque multitúdinis iuravérunt eis. Jos 9 16 Post dies autem tres íniti fœ́deris, audiérunt quod in vicíno habitárent, et inter eos futúri essent. Jos 9 17 Moverúntque castra fílii Israël, et venérunt in civitátes eórum die tértio, quarum hæc vocábula sunt: Gábaon, et Caphíra, et Beroth, et Cariathíarim. Jos 9 18 Et non percussérunt eos, eo quod iurássent eis príncipes multitúdinis in nómine Dómini Dei Israël. Murmurávit ítaque omne vulgus contra príncipes. Jos 9 19 Qui respondérunt eis: Iurávimus illis in nómine Dómini Dei Israël, et idcírco non póssumus eos contíngere. Jos 9 20 Sed hoc faciémus eis: reservéntur quidem ut vivant, ne contra nos ira Dómini concitétur, si peieravérimus: Jos 9 21 sed sic vivant, ut in usus univérsæ multitúdinis ligna cædant, aquásque compórtent. Quibus hæc loquéntibus, Jos 9 22 vocávit Gabaonítas Iósue, et dixit eis: Cur nos decípere fraude voluístis, ut dicerétis: Procul valde habitámus a vobis, cum in médio nostri sitis? Jos 9 23 ítaque sub maledictióne éritis, et non defíciet de stirpe vestra ligna cædens, aquásque compórtans in domum Dei mei. Jos 9 24 Qui respondérunt: Nuntiátum est nobis servis tuis, quod promisísset Dóminus Deus tuus Móysi servo suo ut tráderet vobis omnem terram, et dispérderet cunctos habitatóres eius. Timúimus ígitur valde, et provídimus animábus nostris, vestro terróre compúlsi, et hoc consílium inívimus. Jos 9 25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum vidétur, fac nobis. Jos 9 26 Fecit ergo Iósue ut díxerat, et liberávit eos de manu filiórum Israël, ut non occideréntur. Jos 9 27 Decrevítque in illo die eos esse in ministério cuncti pópuli, et altáris Dómini, cædéntes ligna, et aquas comportántes, usque in præsens tempus, in loco quem Dóminus elegísset. Jos 10 1 Quæ cum audísset Adonísedec rex Ierúsalem, quod scílicet cepísset Iósue Hai, et subvertísset eam (sicut enim fécerat Iéricho et regi eius, sic fecit Hai et regi illíus), et quod transfugíssent Gabaonítæ ad Israël, et essent fœderáti eórum, Jos 10 2 tímuit valde. Urbs enim magna erat Gábaon, et una civitátum regálium, et maior óppido Hai, omnésque bellatóres eius fortíssimi. Jos 10 3 Misit ergo Adonísedec rex Ierúsalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Iérimoth, ad Iáphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: Jos 10 4 Ad me ascéndite, et ferte præsídium, ut expugnémus Gábaon, quare transfúgerit ad Iósue, et ad fílios Israël. Jos 10 5 Congregáti ígitur ascendérunt quinque reges Amorrhæórum: rex Ierúsalem, rex Hebron, rex Iérimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercítibus suis: et castrametáti sunt circa Gábaon, oppugnántes eam. Jos 10 6 Habitatóres autem Gábaon urbis obséssæ misérunt ad Iósue, qui tunc morabátur in castris apud Gálgalam, et dixérunt ei: Ne rétrahas manus tuas ab auxílio servórum tuórum: ascénde cito, et líbera nos, ferque præsídium: convenérunt enim advérsum nos omnes reges Amorrhæórum, qui hábitant in montánis. Jos 10 7 Ascendítque Iósue de Gálgalis, et omnis exércitus bellatórum cum eo, viri fortíssimi. Jos 10 8 Dixítque Dóminus ad Iósue: Ne tímeas eos: in manus enim tuas trádidi illos: nullus ex eis tibi resístere póterit. Jos 10 9 Irruit ítaque Iósue super eos repénte, tota nocte ascéndens de Gálgalis. Jos 10 10 Et conturbávit eos Dóminus a fácie Israël: contrivítque plaga magna in Gábaon, ac persecútus est eos per viam ascénsus Béthoron, et percússit usque Azéca et Macéda. Jos 10 11 Cumque fúgerent fílios Israël, et essent in descénsu Béthoron, Dóminus misit super eos lápides magnos de cælo usque ad Azéca: et mórtui sunt multo plures lapídibus grándinis, quam quos gládio percússerant fílii Israël. Jos 10 12 Tunc locútus est Iósue Dómino, in die qua trádidit Amorrhǽum in conspéctu filiórum Israël, dixítque coram eis: Sol, contra Gábaon ne moveáris, et luna contra vallem Aialon. Jos 10 13 Steterúntque sol et luna, donec ulciscerétur se gens de inimícis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustórum? Stetit ítaque sol in médio cæli, et non festinávit occúmbere spátio uníus diéi. Jos 10 14 Non fuit ántea nec póstea tam longa dies, obediénte Dómino voci hóminis, et pugnánte pro Israël. Jos 10 15 Reversúsque est Iósue cum omni Israël in castra Gálgalæ. Jos 10 16 Fúgerant enim quinque reges et se abscónderant in spelúnca urbis Macéda. Jos 10 17 Nuntiatúmque est Iósue quod invénti essent quinque reges laténtes in spelúnca urbis Macéda. Jos 10 18 Qui præcépit sóciis, et ait: Vólvite saxa ingéntia ad os spelúncæ, et pónite viros indústrios, qui clausos custódiant: Jos 10 19 vos autem nolíte stare, sed persequímini hostes, et extrémos quosque fugiéntium cǽdite: nec dimittátis eos úrbium suárum intráre præsídia, quos trádidit Dóminus Deus in manus vestras. Jos 10 20 Cæsis ergo adversáriis plaga magna, et usque ad interneciónem pene consúmptis, hi qui Israël effúgere potuérunt, ingréssi sunt civitátes munítas. Jos 10 21 Reversúsque est omnis exércitus ad Iósue in Macéda, ubi tunc erant castra, sani et íntegro número: nullúsque contra fílios Israël mutíre ausus est. Jos 10 22 Præcepítque Iósue, dicens: Aperíte os spelúncæ, et prodúcite ad me quinque reges, qui in ea látitant. Jos 10 23 Fecerúntque minístri ut sibi fúerat imperátum: et eduxérunt ad eum quinque reges de spelúnca, regem Ierúsalem, regem Hebron, regem Iérimoth, regem Lachis, regem Eglon. Jos 10 24 Cumque edúcti essent ad eum, vocávit omnes viros Israël, et ait ad príncipes exércitus qui secum erant: Ite, et pónite pedes super colla regum istórum. Qui cum perrexíssent, et subiectórum colla pédibus calcárent, Jos 10 25 rursum ait ad eos: Nolíte timére, nec paveátis: confortámini, et estóte robústi: sic enim fáciet Dóminus cunctis hóstibus vestris, advérsum quos dimicátis. Jos 10 26 Percussítque Iósue, et interfécit eos, atque suspéndit super quinque stípites: fuerúntque suspénsi usque ad vésperum. Jos 10 27 Cumque occúmberet sol, præcépit sóciis ut depónerent eos de patíbulis. Qui depósitos proiecérunt in spelúncam in qua latúerant, et posuérunt super os eius saxa ingéntia, quæ pérmanent usque in præsens. Jos 10 28 Eódem quoque die, Macédam cepit Iósue, et percússit eam in ore gládii, regémque illíus interfécit, et omnes habitatóres eius: non dimísit in ea saltem parvas relíquias. Fecítque regi Macéda sicut fécerat regi Iéricho. Jos 10 29 Transívit autem cum omni Israël de Macéda in Lebna, et pugnábat contra eam: Jos 10 30 quam trádidit Dóminus cum rege suo in manus Israël: percusserúntque urbem in ore gládii, et omnes habitatóres eius: non dimisérunt in ea ullas relíquias. Fecerúntque regi Lebna sicut fécerant regi Iéricho. Jos 10 31 De Lebna transívit in Lachis cum omni Israël: et exércitu per gyrum dispósito, oppugnábat eam. Jos 10 32 Tradidítque Dóminus Lachis in manus Israël, et cepit eam die áltero, atque percússit in ore gládii, omnémque ánimam quæ fúerat in ea, sicut fécerat Lebna. Jos 10 33 Eo témpore ascéndit Horam rex Gazer, ut auxiliarétur Lachis: quem percússit Iósue cum omni pópulo eius usque ad interneciónem. Jos 10 34 Transivítque de Lachis in Eglon, et circúmdedit, Jos 10 35 atque expugnávit eam eádem die: percussítque in ore gládii omnes ánimas quæ erant in ea, iuxta ómnia quæ fécerat Lachis. Jos 10 36 Ascéndit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnávit contra eam: Jos 10 37 cepit eam, et percússit in ore gládii, regem quoque eius, et ómnia óppida regiónis illíus, universásque ánimas quæ in ea fúerant commorátæ: non relíquit in ea ullas relíquias: sicut fécerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea réperit consúmens gládio. Jos 10 38 Inde revérsus in Dabir, Jos 10 39 cepit eam atque vastávit: regem quoque eius atque ómnia per circúitum óppida percússit in ore gládii: non dimísit in ea ullas relíquias: sicut fécerat Hebron et Lebna et régibus eárum, sic fecit Dabir et regi illíus. Jos 10 40 Percússit ítaque Iósue omnem terram montánam et meridiánam atque campéstrem, et Asedoth, cum régibus suis: non dimísit in ea ullas relíquias, sed omne quod spiráre póterat interfécit, sicut præcéperat ei Dóminus Deus Israël, Jos 10 41 a Cadesbárne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gábaon, Jos 10 42 universósque reges, et regiónes eórum uno ímpetu cepit atque vastávit: Dóminus enim Deus Israël pugnávit pro eo. Jos 10 43 Reversúsque est cum omni Israël ad locum castrórum in Gálgala. Jos 11 1 Quæ cum audísset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon, et ad regem Sémeron, atque ad regem Achsaph: Jos 11 2 ad reges quoque aquilónis, qui habitábant in montánis et in planítie contra merídiem Céneroth, in campéstribus quoque et in regiónibus Dor iuxta mare: Jos 11 3 Chananǽum quoque ab oriénte et occidénte, et Amorrhǽum atque Hethǽum ac Pherezǽum et Iebusǽum in montánis: Hevǽum quoque qui habitábat ad radíces Hermon in terra Maspha. Jos 11 4 Egressíque sunt omnes cum turmis suis, pópulus multus nimis sicut aréna quæ est in líttore maris, equi quoque et currus imménsæ multitúdinis. Jos 11 5 Convenerúntque omnes reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pugnárent contra Israël. Jos 11 6 Dixítque Dóminus ad Iósue: Ne tímeas eos: cras enim hac eádem hora ego tradam omnes istos vulnerándos in conspéctu Israël: equos eórum subnervábis, et currus igne combúres. Jos 11 7 Venítque Iósue, et omnis exércitus cum eo, advérsus illos ad Aquas Merom súbito, et irruérunt super eos, Jos 11 8 tradidítque illos Dóminus in manus Israël. Qui percussérunt eos, et persecúti sunt usque ad Sidónem magnam, et aquas Masérephoth, campúmque Masphe, qui est ad orientálem illíus partem. Ita percússit omnes, ut nullas dimítteret ex eis relíquias: Jos 11 9 fecítque sicut præcéperat ei Dóminus: equos eórum subnervávit, currúsque combússit igni. Jos 11 10 Reversúsque statim cepit Asor, et regem eius percússit gládio. Asor enim antíquitus inter ómnia regna hæc principátum tenébat. Jos 11 11 Percussítque omnes ánimas quæ ibídem morabántur: non dimísit in ea ullas relíquias, sed usque ad interneciónem univérsa vastávit, ipsámque urbem perémit incéndio. Jos 11 12 Et omnes per circúitum civitátes, regésque eárum, cepit, percússit atque delévit, sicut præcéperat ei Móyses fámulus Dómini. Jos 11 13 Absque úrbibus, quæ erant in cóllibus et in túmulis sitæ, céteras succéndit Israël: unam tantum Asor munitíssimam flamma consúmpsit. Jos 11 14 Omnémque prædam istárum úrbium ac iuménta divisérunt sibi fílii Israël, cunctis homínibus interféctis. Jos 11 15 Sicut præcéperat Dóminus Móysi servo suo, ita præcépit Móyses Iósue, et ille univérsa complévit: non prætériit de univérsis mandátis, nec unum quidem verbum quod iússerat Dóminus Móysi. Jos 11 16 Cepit ítaque Iósue omnem terram montánam et meridiánam, terrámque Gosen, et planítiem, et occidentálem plagam, montémque Israël, et campéstria eius, Jos 11 17 et partem montis, quæ ascéndit Seir usque Baálgad, per planítiem Líbani subter montem Hermon: omnes reges eórum cepit, percússit, et occídit. Jos 11 18 Multo témpore pugnávit Iósue contra reges istos. Jos 11 19 Non fuit cívitas quæ se tráderet fíliis Israël, præter Hevǽum, qui habitábat in Gábaon: omnes enim bellándo cepit. Jos 11 20 Dómini enim senténtia fúerat, ut induraréntur corda eórum, et pugnárent contra Israël, et cáderent, et non mereréntur ullam cleméntiam, ac perírent, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Jos 11 21 In illo témpore venit Iósue, et interfécit Enacim de montánis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et Israël, urbésque eórum delévit. Jos 11 22 Non relíquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiórum Israël: absque civitátibus Gaza, et Geth, et Azóto, in quibus solis relícti sunt. Jos 11 23 Cepit ergo Iósue omnem terram, sicut locútus est Dóminus ad Móysen, et trádidit eam in possessiónem fíliis Israël secúndum partes et tribus suas: quievítque terra a prœ́liis. Jos 12 1 Hi sunt reges, quos percussérunt fílii Israël, et possedérunt terram eórum trans Iordánem ad solis ortum, a torrénte Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientálem plagam, quæ réspicit solitúdinem. Jos 12 2 Sehon rex Amorrhæórum, qui habitávit in Hésebon, dominátus est ab Aroer, quæ sita est super ripam torréntis Arnon, et médiæ partis in valle, dimidiǽque Gálaad, usque ad torréntem Iaboc, qui est términus filiórum Ammon. Jos 12 3 Et a solitúdine usque ad mare Céneroth contra oriéntem, et usque ad mare desérti, quod est mare salsíssimum, ad orientálem plagam per viam quæ ducit Béthsimoth: et ab austráli parte, quæ súbiacet Asedoth, Phasga. Jos 12 4 Términus Og regis Basan, de relíquiis Ráphaim, qui habitávit in Astaroth, et in Edrai, et dominátus est in monte Hermon, et in Sálecha, atque in univérsa Basan, usque ad términos Jos 12 5 Géssuri, et Macháti, et dimídiæ partis Gálaad: términos Sehon regis Hésebon. Jos 12 6 Móyses fámulus Dómini et fílii Israël percussérunt eos, tradidítque terram eórum Móyses in possessiónem Rubenítis, et Gadítis, et dimídiæ tríbui Manásse. Jos 12 7 Hi sunt reges terræ, quos percússit Iósue et fílii Israël trans Iordánem ad occidentálem plagam, a Baálgad in campo Líbani, usque ad montem cuius pars ascéndit in Seir: tradidítque eam Iósue in possessiónem tríbubus Israël, síngulis partes suas, Jos 12 8 tam in montánis quam in planis atque campéstribus. In Asedoth, et in solitúdine, ac in merídie, Hethǽus fuit et Amorrhǽus, Chananǽus, et Pherezǽus, Hevǽus et Iebusǽus. Jos 12 9 Rex Iéricho unus: rex Hai, quæ est ex látere Bethel, unus: Jos 12 10 rex Ierúsalem unus, rex Hebron unus, Jos 12 11 rex Iérimoth unus, rex Lachis unus, Jos 12 12 rex Eglon unus, rex Gazer unus, Jos 12 13 rex Dabir unus, rex Gader unus, Jos 12 14 rex Herma unus, rex Hered unus, Jos 12 15 rex Lebna unus, rex Odúllam unus, Jos 12 16 rex Macéda unus, rex Bethel unus, Jos 12 17 rex Táphua unus, rex Opher unus, Jos 12 18 rex Aphec unus, rex Saron unus, Jos 12 19 rex Madon unus, rex Asor unus, Jos 12 20 rex Sémeron unus, rex Achsaph unus, Jos 12 21 rex Thenac unus, rex Magéddo unus, Jos 12 22 rex Cades unus, rex Iáchanan Carméli unus, Jos 12 23 rex Dor et provínciæ Dor unus, rex géntium Galgal unus, Jos 12 24 rex Thersa unus: omnes reges trigínta unus. Jos 13 1 Iósue senex provectǽque ætátis erat, et dixit Dóminus ad eum: Senuísti, et longǽvus es, terráque latíssima derelícta est, quæ necdum sorte divísa est: Jos 13 2 omnis vidélicet Galilǽa, Philísthiim, et univérsa Géssuri. Jos 13 3 A flúvio túrbido, qui írrigat Ægýptum, usque ad términos Accaron contra aquilónem: terra Chánaan, quæ in quinque régulos Philísthiim divíditur, Gazǽos, et Azótios, Ascalonítas, Gethǽos, et Accaronítas. Jos 13 4 Ad merídiem vero sunt Hevǽi, omnis terra Chánaan, et Maára Sidoniórum, usque Aphéca et términos Amorrhǽi, Jos 13 5 eiúsque confínia. Líbani quoque régio contra oriéntem, a Baálgad sub monte Hermon, donec ingrediáris Emath: Jos 13 6 ómnium qui hábitant in monte a Líbano usque ad aquas Masérephoth, universíque Sidónii. Ego sum qui delébo eos a fácie filiórum Israël. Véniat ergo in partem hereditátis Israël, sicut præcépi tibi. Jos 13 7 Et nunc dívide terram in possessiónem novem tríbubus, et dimídiæ tríbui Manásse, Jos 13 8 cum qua Ruben et Gad possedérunt terram, quam trádidit eis Móyses fámulus Dómini trans fluénta Iordánis, ad orientálem plagam. Jos 13 9 Ab Aroer, quæ sita est in ripa torréntis Arnon, et in vallis médio, universáque campéstria Médaba, usque Dibon, Jos 13 10 et cunctas civitátes Sehon regis Amorrhǽi, qui regnávit in Hésebon, usque ad términos filiórum Ammon, Jos 13 11 et Gálaad, ac términum Géssuri et Macháti, et omnem montem Hermon, et univérsam Basan, usque ad Salécha, Jos 13 12 omne regnum Og in Basan, qui regnávit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de relíquiis Ráphaim: percussítque eos Móyses, atque delévit. Jos 13 13 Noluerúntque dispérdere fílii Israël Géssuri et Macháti: et habitavérunt in médio Israël usque in præséntem diem. Jos 13 14 Tríbui autem Levi non dedit possessiónem: sed sacrifícia et víctimæ Dómini Dei Israël, ipsa est eius heréditas, sicut locútus est illi. Jos 13 15 Dedit ergo Móyses possessiónem tríbui filiórum Ruben iuxta cognatiónes suas. Jos 13 16 Fuítque términus eórum ab Aroer, quæ sita est in ripa torréntis Arnon, et in valle eiúsdem torréntis média: univérsam planítiem, quæ ducit Médaba, Jos 13 17 et Hésebon, cunctósque vículos eárum, qui sunt in campéstribus: Dibon quoque et Bamóthbaal, et óppidum Baálmaon, Jos 13 18 et Iassa, et Cédimoth, et Méphaath, Jos 13 19 et Cariáthaim, et Sábama, et Saráthasar in monte convállis. Jos 13 20 Béthphogor et Asedoth, Phasga et Bethiésimoth, Jos 13 21 et omnes urbes campéstres, universáque regna Sehon regis Amorrhǽi, qui regnávit in Hésebon, quem percússit Móyses cum princípibus Mádian: Hevǽum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatóres terræ. Jos 13 22 Et Bálaam fílium Beor aríolum occidérunt fílii Israël gládio cum céteris interféctis. Jos 13 23 Factúsque est términus filiórum Ruben Iordánis flúvius. Hæc est posséssio Rubenitárum per cognatiónes suas úrbium et viculórum. Jos 13 24 Dedítque Móyses tríbui Gad et fíliis eius per cognatiónes suas possessiónem, cuius hæc divísio est. Jos 13 25 Términus Iaser, et omnes civitátes Gálaad, et dimídiam partem terræ filiórum Ammon, usque ad Aroer, quæ est contra Rabba, Jos 13 26 et ab Hésebon usque Ramoth, Masphe et Bétonim: et a Mánaim usque ad términos Dabir. Jos 13 27 In valle quoque Bétharan, et Bethnémra, et Socoth, et Saphon réliquam partem regni Sehon regis Hésebon: huius quoque finis, Iordánis est, usque ad extrémam partem maris Cénereth trans Iordánem ad orientálem plagam. Jos 13 28 Hæc est posséssio filiórum Gad per famílias suas, civitátes et villæ eárum. Jos 13 29 Dedit et dimídiæ tríbui Manásse, filiísque eius iuxta cognatiónes suas, possessiónem, Jos 13 30 cuius hoc princípium est: a Mánaim univérsam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnésque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexagínta óppida: Jos 13 31 et dimídiam partem Gálaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: fíliis Machir, fílii Manásse, dimídiæ parti filiórum Machir iuxta cognatiónes suas. Jos 13 32 Hanc possessiónem divísit Móyses in campéstribus Moab trans Iordánem contra Iéricho ad orientálem plagam. Jos 13 33 Tríbui autem Levi non dedit possessiónem: quóniam Dóminus Deus Israël ipse est posséssio eius, ut locútus est illi. Jos 14 1 Hoc est quod possedérunt fílii Israël in terra Chánaan, quam dedérunt eis Eleázar sacérdos, et Iósue fílius Nun, et príncipes familiárum per tribus Israël: Jos 14 2 sorte ómnia dividéntes, sicut præcéperat Dóminus in manu Móysi, novem tríbubus, et dimídiæ tríbui. Jos 14 3 Duábus enim tríbubus, et dimídiæ, déderat Móyses trans Iordánem possessiónem: absque Levítis, qui nihil terræ accepérunt inter fratres suos: Jos 14 4 sed in eórum successérunt locum fílii Ioseph in duas divísi tribus, Manásse et Ephraim: nec accepérunt Levítæ áliam in terra partem, nisi urbes ad habitándum, et suburbána eárum ad alénda iuménta et pécora sua. Jos 14 5 Sicut præcéperat Dóminus Móysi, ita fecérunt fílii Israël, et divisérunt terram. Jos 14 6 Accessérunt ítaque fílii Iuda ad Iósue in Gálgala, locutúsque est ad eum Caleb fílius Iéphone Cenezǽus: Nosti quid locútus sit Dóminus ad Móysen hóminem Dei de me et te in Cadesbárne. Jos 14 7 Quadragínta annórum eram quando misit me Móyses fámulus Dómini de Cadesbárne, ut considerárem terram, nuntiavíque ei quod mihi verum videbátur. Jos 14 8 Fratres autem mei, qui ascénderant mecum, dissolvérunt cor pópuli: et nihilóminus ego secútus sum Dóminum Deum meum. Jos 14 9 Iuravítque Móyses in die illo, dicens: Terra, quam calcávit pes tuus, erit posséssio tua, et filiórum tuórum in ætérnum: quia secútus es Dóminum Deum meum. Jos 14 10 Concéssit ergo Dóminus vitam mihi, sicut pollícitus est, usque in præséntem diem. Quadragínta et quinque anni sunt, ex quo locútus est Dóminus verbum istud ad Móysen, quando ambulábat Israël per solitúdinem: hódie octogínta quinque annórum sum, Jos 14 11 sic valens ut eo valébam témpore quando ad explorándum missus sum: illíus in me témporis fortitúdo usque hódie perséverat, tam ad bellándum quam ad gradiéndum. Jos 14 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollícitus est Dóminus, te quoque audiénte, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munítæ: si forte sit Dóminus mecum, et potúero delére eos, sicut promísit mihi. Jos 14 13 Benedixítque ei Iósue, et trádidit ei Hebron in possessiónem: Jos 14 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb fílio Iéphone Cenezǽo usque in præséntem diem, quia secútus est Dóminum Deum Israël. Jos 14 15 Nomen Hebron ante vocabátur Cáriath Arbe: Adam máximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessávit a prœ́liis. Jos 15 1 Igitur sors filiórum Iudæ per cognatiónes suas ista fuit: a término Edom, desértum Sin, contra merídiem, et usque ad extrémam partem austrális plagæ. Jos 15 2 Inítium eius a summitáte maris salsíssimi, et a lingua eius, quæ réspicit merídiem. Jos 15 3 Egreditúrque contra ascénsum Scorpiónis, et pertránsit in Sina: ascendítque in Cadesbárne, et pérvenit in Esron, ascéndens ad Addar, et circúiens Cárcaa, Jos 15 4 atque inde pertránsiens in Asemóna, et pervéniens ad torréntem Ægýpti: erúntque términi eius mare magnum. Hic erit finis meridiánæ plagæ. Jos 15 5 Ab oriénte vero erit inítium, mare salsíssimum usque ad extréma Iordánis: et ea quæ respíciunt ad aquilónem, a lingua maris usque ad eúmdem Iordánis flúvium. Jos 15 6 Ascendítque términus in Beth Hagla, et transit ab aquilóne in Beth Araba, ascéndens ad lápidem Boen fílii Ruben: Jos 15 7 et tendens usque ad términos Débera de valle Achor, contra aquilónem respíciens Gálgala, quæ est ex advérso Ascensiónis Adómmim, ab austráli parte torréntis: transítque aquas, quæ vocántur Fons solis: et erunt éxitus eius ad Fontem Rogel. Jos 15 8 Ascendítque per convállem fílii Ennom ex látere Iebusǽi ad merídiem, hæc est Ierúsalem: et inde se érigens ad vérticem montis, qui est contra Geénnom ad occidéntem in summitáte Vallis Ráphaim contra aquilónem: Jos 15 9 pertransítque a vértice montis usque ad fontem aquæ Néphtoa: et pérvenit usque ad vicos montis Ephron: inclinatúrque in Báala, quæ est Cariathíarim, id est, urbs silvárum. Jos 15 10 Et círcuit de Báala contra occidéntem, usque ad montem Seir: transítque iuxta latus montis Iarim ad aquilónem in Cheslon: et descéndit in Béthsames, transítque in Thamna. Jos 15 11 Et pérvenit contra aquilónem partis Accaron ex látere: inclinatúrque Sechróna, et transit montem Báala: pervenítque in Iébneel, et magni maris contra occidéntem fine conclúditur. Jos 15 12 Hi sunt términi filiórum Iuda per circúitum in cognatiónibus suis. Jos 15 13 Caleb vero fílio Iéphone dedit partem in médio filiórum Iuda, sicut præcéperat ei Dóminus: Cáriath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. Jos 15 14 Delevítque ex ea Caleb tres fílios Enac, Sésai et Ahiman et Thólmai de stirpe Enac. Jos 15 15 Atque inde conscéndens venit ad habitatóres Dabir, quæ prius vocabátur Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum. Jos 15 16 Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et céperit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem. Jos 15 17 Cepítque eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb iúnior: dedítque ei Axam fíliam suam uxórem. Jos 15 18 Quæ, cum pérgerent simul, suása est a viro suo ut péteret a patre suo agrum. Suspiravítque ut sedébat in ásino. Cui Caleb: Quid habes? inquit. Jos 15 19 At illa respóndit: Da mihi benedictiónem: terram austrálem et aréntem dedísti mihi: iunge et irríguam. Dedit ítaque ei Caleb irríguum supérius et inférius. Jos 15 20 Hæc est posséssio tribus filiórum Iuda per cognatiónes suas. Jos 15 21 Erántque civitátes ab extrémis pártibus filiórum Iuda iuxta términos Edom a merídie: Cábseel et Eder et Iagur, Jos 15 22 et Cyna et Dimóna et Adada, Jos 15 23 et Cades et Asor et Iethnam, Jos 15 24 Ziph et Telem et Baloth, Jos 15 25 Asor nova et Cárioth, Hesron, hæc est Asor: Jos 15 26 Amam, Sama, et Mólada, Jos 15 27 et Asergádda et Hássemon et Béthphelet, Jos 15 28 et Hasérsual et Bersabée et Baziothía, Jos 15 29 et Báala et Iim et Esem, Jos 15 30 et Elthólad et Cesil et Harma, Jos 15 31 et Síceleg et Medeména et Sensénna, Jos 15 32 Lébaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitátes vigínti novem, et villæ eárum. Jos 15 33 In campéstribus vero: Estaol et Sárea et Asena, Jos 15 34 et Zánoe et Engánnim et Táphua et Enaim, Jos 15 35 et Iérimoth et Adúllam, Socho et Azéca, Jos 15 36 et Sáraim et Adíthaim et Gedéra et Gederóthaim: urbes quatuórdecim, et villæ eárum. Jos 15 37 Sanan et Hadássa et Magdálgad, Jos 15 38 Délean et Másepha et Iecthel, Jos 15 39 Lachis et Bascath et Eglon, Jos 15 40 Chebbon et Léheman et Cethlis, Jos 15 41 et Gíderoth et Béthdagon et Náama et Macéda: civitátes sédecim, et villæ eárum. Jos 15 42 Lábana et Ether et Asan, Jos 15 43 Iephtha et Esna et Nesib, Jos 15 44 et Ceíla et Achzib et Marésa: civitátes novem, et villæ eárum. Jos 15 45 Accaron cum vicis et víllulis suis. Jos 15 46 Ab Accaron usque ad mare: ómnia quæ vergunt ad Azótum et vículos eius. Jos 15 47 Azótus cum vicis et víllulis suis. Gaza cum vicis et víllulis suis, usque ad torréntem Ægýpti, et mare magnum términus eius. Jos 15 48 Et in monte: Samir et Iether et Socoth Jos 15 49 et Danna et Cariathsénna, hæc est Dabir: Jos 15 50 Anab et Istemo et Anim, Jos 15 51 Gosen et Olon et Gilo: civitátes úndecim et villæ eárum. Jos 15 52 Arab et Ruma et Esaan, Jos 15 53 et Ianum et Beththaphúa et Apheca, Jos 15 54 Athmatha, et Cáriath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitátes novem, et villæ eárum. Jos 15 55 Maon et Carmel et Ziph et Ióta, Jos 15 56 Iézrael et Iúcadam et Zánoe, Jos 15 57 Accain, Gábaa et Thamna: civitátes decem et villæ eárum. Jos 15 58 Halhul, et Besur, et Gedor, Jos 15 59 Mareth, et Béthanoth, et Eltecon: civitátes sex et villæ eárum. Jos 15 60 Cariáthbaal, hæc est Cariathíarim urbs silvárum, et Arébba: civitátes duæ, et villæ eárum. Jos 15 61 In desérto Betháraba, Meddin, et Sáchacha, Jos 15 62 et Nebsan, et cívitas salis, et Engáddi: civitátes sex, et villæ eárum. Jos 15 63 Iebusǽum autem habitatórem Ierúsalem non potuérunt fílii Iuda delére: habitavítque Iebusǽus cum fíliis Iuda in Ierúsalem usque in præséntem diem. Jos 16 1 Cécidit quoque sors filiórum Ioseph ab Iordáne contra Iéricho et aquas eius ab oriénte: solitúdo quæ ascéndit de Iéricho ad montem Bethel: Jos 16 2 et egréditur de Bethel Luza: transítque términum Archi, Ataroth: Jos 16 3 et descéndit ad occidéntem iuxta términum Iephléti, usque ad términos Béthoron inferióris, et Gazer: finiuntúrque regiónes eius mari magno: Jos 16 4 possederúntque fílii Ioseph, Manásses et Ephraim. Jos 16 5 Et factus est términus filiórum Ephraim per cognatiónes suas: et posséssio eórum contra oriéntem Ataroth Addar usque Béthoron superiórem. Jos 16 6 Egrediuntúrque confínia in mare: Máchmethath vero aquilónem réspicit, et círcuit términos contra oriéntem in Thanáthselo: et pertránsit ab oriénte Iánoe. Jos 16 7 Descendítque de Iánoe in Ataroth et Naarátha: et pérvenit in Iéricho, egreditúrque ad Iordánem. Jos 16 8 De Táphua pertránsit contra mare in vallem arundinéti, suntque egréssus eius in mare salsíssimum. Hæc est posséssio tribus filiórum Ephraim per famílias suas. Jos 16 9 Urbésque separátæ sunt fíliis Ephraim in médio possessiónis filiórum Manásse, et villæ eárum. Jos 16 10 Et non interfecérunt fílii Ephraim Chananǽum, qui habitábat in Gazer: habitavítque Chananǽus in médio Ephraim usque in diem hanc tributárius. Jos 17 1 Cécidit autem sors tríbui Manásse (ipse enim est primogénitus Ioseph): Machir primogénito Manásse patri Gálaad, qui fuit vir pugnátor, habuítque possessiónem Gálaad et Basan: Jos 17 2 et réliquis filiórum Manásse iuxta famílias suas, fíliis Abiézer, et fíliis Helec, et fíliis Esriel, et fíliis Sechem, et fíliis Hepher, et fíliis Semída. Isti sunt fílii Manásse fílii Ioseph, mares, per cognatiónes suas. Jos 17 3 Sálphaad vero fílio Hepher fílii Gálaad fílii Machir fílii Manásse non erant fílii, sed solæ fíliæ: quarum ista sunt nómina: Máala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. Jos 17 4 Venerúntque in conspéctu Eleázari sacerdótis, et Iósue fílii Nun, et príncipum, dicéntes: Dóminus præcépit per manum Móysi, ut darétur nobis posséssio in médio fratrum nostrórum. Dedítque eis iuxta impérium Dómini possessiónem in médio fratrum patris eárum. Jos 17 5 Et cecidérunt funículi Manásse, decem, absque terra Gálaad et Basan trans Iordánem. Jos 17 6 Fíliæ enim Manásse possedérunt hereditátem in médio filiórum eius. Terra autem Gálaad cécidit in sortem filiórum Manásse qui réliqui erant. Jos 17 7 Fuítque términus Manásse ab Aser, Máchmethath quæ réspicit Sichem: et egréditur ad déxteram iuxta habitatóres fontis Táphuæ. Jos 17 8 Etenim in sorte Manásse cecíderat terra Táphuæ, quæ est iuxta términos Manásse filiórum Ephraim. Jos 17 9 Descendítque términus Vallis arundinéti in merídiem torréntis civitátum Ephraim, quæ in médio sunt úrbium Manásse: términus Manásse ab aquilóne torréntis, et éxitus eius pergit ad mare: Jos 17 10 ita ut posséssio Ephraim sit ab austro, et ab aquilóne Manásse, et utrámque claudat mare, et coniungántur sibi in tribu Aser ab aquilóne, et in tribu Issachar ab oriénte. Jos 17 11 Fuítque heréditas Manásse in Issachar et in Aser, Bethsan et vículi eius, et Iéblaam cum vículis suis, et habitatóres Dor cum óppidis suis, habitatóres quoque Endor cum vículis suis: similitérque habitatóres Thenac cum vículis suis, et habitatóres Magéddo cum vículis suis, et tértia pars urbis Nopheth. Jos 17 12 Nec potuérunt fílii Manásse has civitátes subvértere, sed cœpit Chananǽus habitáre in terra sua. Jos 17 13 Postquam autem convaluérunt fílii Israël, subiecérunt Chananǽos, et fecérunt sibi tributários, nec interfecérunt eos. Jos 17 14 Locutíque sunt fílii Ioseph ad Iósue, et dixérunt: Quare dedísti mihi possessiónem sortis et funículi uníus, cum sim tantæ multitúdinis, et benedíxerit mihi Dóminus? Jos 17 15 Ad quos Iósue ait: Si pópulus multus es, ascénde in silvam, et succíde tibi spátia in terra Pherezǽi et Ráphaim: quia angústa est tibi posséssio montis Ephraim. Jos 17 16 Cui respondérunt fílii Ioseph: Non potérimus ad montána conscéndere, cum férreis cúrribus utántur Chananǽi, qui hábitant in terra campéstri, in qua sitæ sunt Bethsan cum vículis suis, et Iézrael médiam póssidens vallem. Jos 17 17 Dixítque Iósue ad domum Ioseph, Ephraim et Manásse: Pópulus multus es, et magnæ fortitúdinis: non habébis sortem unam, Jos 17 18 sed transíbis ad montem, et succídes tibi, atque purgábis ad habitándum spátia: et póteris ultra procédere cum subvérteris Chananǽum, quem dicis férreos habére currus, et esse fortíssimum. Jos 18 1 Congregatíque sunt omnes fílii Israël in Silo, ibíque fixérunt tabernáculum testimónii, et fuit eis terra subiécta. Jos 18 2 Remánserant autem filiórum Israël septem tribus, quæ necdum accéperant possessiónes suas. Jos 18 3 Ad quos Iósue ait: Usquequo marcétis ignávia, et non intrátis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum dedit vobis? Jos 18 4 Elígite de síngulis tríbubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circúmeant terram, et descríbant eam iuxta númerum uniuscuiúsque multitúdinis: referántque ad me quod descrípserint. Jos 18 5 Divídite vobis terram in septem partes: Iudas sit in términis suis ab austráli plaga, et domus Ioseph ab aquilóne. Jos 18 6 Médiam inter hos terram in septem partes descríbite: et huc veniétis ad me, ut coram Dómino Deo vestro mittam vobis hic sortem: Jos 18 7 quia non est inter vos pars Levitárum, sed sacerdótium Dómini est eórum heréditas. Gad autem et Ruben, et dimídia tribus Manásse, iam accéperant possessiónes suas trans Iordánem ad orientálem plagam, quas dedit eis Móyses fámulus Dómini. Jos 18 8 Cumque surrexíssent viri, ut pérgerent ad describéndam terram, præcépit eis Iósue, dicens: Circúite terram, et descríbite eam, ac revertímini ad me: ut hic coram Dómino, in Silo, mittam vobis sortem. Jos 18 9 Itaque perrexérunt: et lustrántes eam, in septem partes divisérunt, scribéntes in volúmine. Reversíque sunt ad Iósue in castra Silo. Jos 18 10 Qui misit sortes coram Dómino in Silo, divisítque terram fíliis Israël in septem partes. Jos 18 11 Et ascéndit sors prima filiórum Béniamin per famílias suas, ut possidérent terram inter fílios Iuda et fílios Ioseph. Jos 18 12 Fuítque términus eórum contra aquilónem a Iordáne: pergens iuxta latus Iéricho septentrionális plagæ, et inde contra occidéntem ad montána conscéndens et pervéniens ad solitúdinem Betháven, Jos 18 13 atque pertránsiens iuxta Luzam ad merídiem, ipsa est Bethel: descendítque in Ataroth Addar, in montem qui est ad merídiem Béthoron inferióris: Jos 18 14 et inclinátur circúiens contra mare ad merídiem montis qui réspicit Beth-Horon contra Africum: suntque éxitus eius in Cáriath-Baal, quæ vocátur et Cariathíarim, urbem filiórum Iuda. Hæc est plaga contra mare, ad occidéntem. Jos 18 15 A merídie autem ex parte Cariathíarim egréditur términus contra mare, et pérvenit usque ad fontem aquárum Néphtoa. Jos 18 16 Descendítque in partem montis, qui réspicit vallem filiórum Ennom: et est contra septentrionálem plagam in extréma parte vallis Ráphaim. Descendítque in Geénnom (id est, vallem Ennom) iuxta latus Iebusǽi ad austrum: et pérvenit ad Fontem Rogel, Jos 18 17 tránsiens ad aquilónem, et egrédiens ad Ensemes, id est, fontem solis: Jos 18 18 et pertránsit usque ad túmulos, qui sunt e regióne ascénsus Adómmim: descendítque ad Abénboen, id est, lápidem Boen fílii Ruben: et pertránsit ex látere aquilónis ad campéstria: descendítque in planítiem, Jos 18 19 et prætergréditur contra aquilónem Beth Hagla: suntque éxitus eius contra linguam maris salsíssimi ab aquilóne in fine Iordánis ad austrálem plagam: Jos 18 20 qui est términus illíus ab oriénte. Hæc est posséssio filiórum Béniamin per términos suos in circúitu, et famílias suas. Jos 18 21 Fuerúntque civitátes eius, Iéricho et Beth Hagla et Vallis Casis, Jos 18 22 Beth Araba et Samáraim et Bethel Jos 18 23 et Avim et Aphara et Ophera, Jos 18 24 villa Emóna et Ophni et Gabée: civitátes duódecim, et villæ eárum. Jos 18 25 Gábaon et Rama et Beroth, Jos 18 26 et Mesphe et Cáphara, et Amósa Jos 18 27 et Recem, Iárephel et Thárela, Jos 18 28 et Sela, Eleph, et Iebus, quæ est Ierúsalem, Gábaath et Cáriath: civitátes quatuórdecim, et villæ eárum. Hæc est posséssio filiórum Béniamin iuxta famílias suas. Jos 19 1 Et egréssa est sors secúnda filiórum Símeon per cognatiónes suas: fuítque heréditas Jos 19 2 eórum in médio possessiónis filiórum Iuda: Bersabée et Sabée et Mólada Jos 19 3 et Hasérsual, Bala et Asem Jos 19 4 et Elthólad, Bethul et Harma Jos 19 5 et Síceleg et Bethmárchaboth et Hasérsusa Jos 19 6 et Bethlébaoth et Sárohen: civitátes trédecim, et villæ eárum. Jos 19 7 Ain et Remmon et Athar et Asan: civitátes quátuor, et villæ eárum: Jos 19 8 omnes vículi per circúitum úrbium istárum usque ad Báalath Beer Ramath contra austrálem plagam. Hæc est heréditas filiórum Símeon iuxta cognatiónes suas, Jos 19 9 in possessióne et funículo filiórum Iuda: quia maior erat, et idcírco fílii Símeon possedérunt in médio hereditátis eórum. Jos 19 10 Cecidítque sors tértia filiórum Zábulon per cognatiónes suas: factus est términus possessiónis eórum usque Sarid. Jos 19 11 Ascendítque de mari et Mérala, et pérvenit in Débbaseth, usque ad torréntem qui est contra Iéconam. Jos 19 12 Et revértitur de Sared contra oriéntem in fines Ceseléththabor: et egréditur ad Dábereth, ascendítque contra Iáphie. Jos 19 13 Et inde pertránsit usque ad orientálem plagam Géthepher et Thácasin: et egréditur in Remmon, Amthar et Noa. Jos 19 14 Et círcuit ad aquilónem Hánathon: suntque egréssus eius vallis Iéphthael, Jos 19 15 et Cateth et Náalol et Sémeron et Iérala et Béthlehem: civitátes duódecim, et villæ eárum. Jos 19 16 Hæc est heréditas tribus filiórum Zábulon per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. Jos 19 17 Issachar egréssa est sors quarta per cognatiónes suas: Jos 19 18 fuítque eius heréditas Iézrael et Cásaloth et Sunem Jos 19 19 et Hapháraim et Seon, et Anáharath Jos 19 20 et Rabboth et Césion, Abes, Jos 19 21 et Rameth, et Engánnim, et Enhádda et Béthpheses. Jos 19 22 Et pérvenit términus eius usque Thabor et Sehesíma et Béthsames, erúntque éxitus eius Iordánis: civitátes sédecim, et villæ eárum. Jos 19 23 Hæc est posséssio filiórum Issachar per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. Jos 19 24 Cecidítque sors quinta tríbui filiórum Aser per cognatiónes suas: Jos 19 25 fuítque términus eórum Halcath et Chali et Beten et Axaph Jos 19 26 et Elmelech et Amaad et Messal: et pérvenit usque ad Carmélum maris et Sihor et Lábanath, Jos 19 27 ac revértitur contra oriéntem Béthdagon: et pertránsit usque Zábulon et vallem Iéphthael contra aquilónem in Béthemec et Néhiel. Egreditúrque ad lævam Cabul, Jos 19 28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidónem magnam. Jos 19 29 Revertitúrque in Horma usque ad civitátem munitíssimam Tyrum, et usque Hosa: erúntque éxitus eius in mare de funículo Achzíba: Jos 19 30 et Amma et Aphec et Rohob: civitátes vigínti duæ, et villæ eárum. Jos 19 31 Hæc est posséssio filiórum Aser per cognatiónes suas, urbésque et vículi eárum. Jos 19 32 Filiórum Néphthali sexta sors cécidit per famílias suas: Jos 19 33 et cœpit términus de Heleph et Elon in Saánanim, et Adami, quæ est Neceb, et Iébnael usque Lecum: et egréssus eórum usque ad Iordánem: Jos 19 34 revertitúrque términus contra occidéntem in Azanótthabor, atque inde egréditur in Húcuca, et pertránsit in Zábulon contra merídiem, et in Aser contra occidéntem, et in Iuda ad Iordánem contra ortum solis: Jos 19 35 civitátes munitíssimæ, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cénereth, Jos 19 36 et Edema et Arama, Asor Jos 19 37 et Cedes et Edrai, Enhasor, Jos 19 38 et Ieron et Mágdalel, Horem et Béthanath et Béthsames: civitátes decem et novem, et villæ eárum. Jos 19 39 Hæc est posséssio tribus filiórum Néphthali per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. Jos 19 40 Tríbui filiórum Dan per famílias suas egréssa est sors séptima: Jos 19 41 et fuit términus possessiónis eius Sara et Esthaol, et Hírsemes, id est, cívitas solis. Jos 19 42 Sélebin et Aialon et Iéthela, Jos 19 43 Elon et Themna et Acron, Jos 19 44 Elthece, Gébbethon et Bálaath, Jos 19 45 et Iud et Bane et Barach et Gethrémmon: Jos 19 46 et Meiárcon et Arecon, cum término qui réspicit Ioppen, Jos 19 47 et ipso fine conclúditur. Ascenderúntque fílii Dan, et pugnavérunt contra Lesem, ceperúntque eam: et percussérunt eam in ore gládii, et possedérunt, et habitavérunt in ea, vocántes nomen eius Lesem Dan, ex nómine Dan patris sui. Jos 19 48 Hæc est posséssio tribus filiórum Dan, per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum. Jos 19 49 Cumque complésset sorte divídere terram síngulis per tribus suas, dedérunt fílii Israël possessiónem Iósue fílio Nun in médio sui, Jos 19 50 iuxta præcéptum Dómini, urbem quam postulávit Thamnath Sáraa in monte Ephraim: et ædificávit civitátem, habitavítque in ea. Jos 19 51 Hæ sunt possessiónes, quas sorte divisérunt Eleázar sacérdos, et Iósue fílius Nun, et príncipes familiárum ac tríbuum filiórum Israël in Silo, coram Dómino ad óstium tabernáculi testimónii: partitíque sunt terram. Jos 20 1 Et locútus est Dóminus ad Iósue, dicens: Lóquere fíliis Israël, et dic eis: Jos 20 2 Separáte urbes fugitivórum, de quibus locútus sum ad vos per manum Móysi: Jos 20 3 ut confúgiat ad eas quicúmque ánimam percússerit néscius, et possit evádere iram próximi, qui ultor est sánguinis: Jos 20 4 cum ad unam harum confúgerit civitátum, stabit ante portam civitátis, et loquétur senióribus urbis illíus ea quæ se cómprobent innocéntem: sicque suscípient eum, et dabunt ei locum ad habitándum. Jos 20 5 Cumque ultor sánguinis eum fúerit persecútus, non tradent in manus eius: quia ignórans percússit próximum eius, nec ante bíduum triduúmve eius probátur inimícus. Jos 20 6 Et habitábit in civitáte illa, donec stet ante iudícium, causam reddens facti sui, et moriátur sacérdos magnus, qui fúerit in illo témpore: tunc revertétur homicída, et ingrediétur civitátem et domum suam de qua fúgerat. Jos 20 7 Decreverúntque Cedes in Galilǽa montis Néphthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariathárbe, ipsa est Hebron in monte Iuda. Jos 20 8 Et trans Iordánem contra orientálem plagam Iéricho, statuérunt Bosor, quæ sita est in campéstri solitúdine de tribu Ruben, et Ramoth in Gálaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manásse. Jos 20 9 Hæ civitátes constitútæ sunt cunctis fíliis Israël, et ádvenis qui habitábant inter eos, ut fúgeret ad eas qui ánimam néscius percussísset, et non morerétur in manu próximi, effúsum sánguinem vindicáre cupiéntis, donec staret ante pópulum expositúrus causam suam. Jos 21 1 Accesserúntque príncipes familiárum Levi ad Eleázarum sacerdótem, et Iósue fílium Nun, et ad duces cognatiónum per síngulas tribus filiórum Israël: Jos 21 2 locutíque sunt ad eos in Silo terræ Chánaan, atque dixérunt: Dóminus præcépit per manum Móysi, ut daréntur nobis urbes ad habitándum, et suburbána eárum ad alénda iuménta. Jos 21 3 Dederúntque fílii Israël de possessiónibus suis iuxta impérium Dómini, civitátes et suburbána eárum. Jos 21 4 Egressáque est sors in famíliam Caath filiórum Aaron sacerdótis, de tríbubus Iuda, et Símeon, et Béniamin, civitátes trédecim: Jos 21 5 et réliquis filiórum Caath, id est Levítis, qui superfúerant, de tríbubus Ephraim, et Dan, et dimídia tribu Manásse, civitátes decem. Jos 21 6 Porro fíliis Gerson egréssa est sors, ut accíperent de tríbubus Issachar et Aser et Néphthali, dimidiáque tribu Manásse in Basan, civitátes número trédecim. Jos 21 7 Et fíliis Merári per cognatiónes suas de tríbubus Ruben et Gad et Zábulon urbes duódecim. Jos 21 8 Dederúntque fílii Israël Levítis civitátes et suburbána eárum, sicut præcépit Dóminus per manum Móysi, síngulis sorte tribuéntes. Jos 21 9 De tríbubus filiórum Iuda et Símeon dedit Iósue civitátes, quarum ista sunt nómina, Jos 21 10 fíliis Aaron per famílias Caath Levítici géneris (prima enim sors illis egréssa est), Jos 21 11 Cariathárbe patris Enac, quæ vocátur Hebron, in monte Iuda, et suburbána eius per circúitum. Jos 21 12 Agros vero et villas eius déderat Caleb fílio Iéphone ad possidéndum. Jos 21 13 Dedit ergo fíliis Aaron sacerdótis Hebron confúgii civitátem, ac suburbána eius: et Lobnam cum suburbánis suis: Jos 21 14 et Iether, et Esthemo, Jos 21 15 et Holon, et Dabir, Jos 21 16 et Ain, et Ieta, et Béthsames, cum suburbánis suis: civitátes novem de tríbubus, ut dictum est, duábus. Jos 21 17 De tribu autem filiórum Béniamin, Gábaon, et Gabæ, Jos 21 18 et Anathoth et Almon, cum suburbánis suis: civitátes quátuor. Jos 21 19 Omnes simul civitátes filiórum Aaron sacerdótis, trédecim, cum suburbánis suis. Jos 21 20 Réliquis vero per famílias filiórum Caath Levítici géneris hæc est data posséssio. Jos 21 21 De tribu Ephraim urbes confúgii, Sichem cum suburbánis suis in monte Ephraim, et Gazer Jos 21 22 et Cíbsaim et Béthoron, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. Jos 21 23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gábathon, Jos 21 24 et Aialon et Gethrémmon, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. Jos 21 25 Porro de dimídia tribu Manásse, Thanach et Gethrémmon, cum suburbánis suis, civitátes duæ. Jos 21 26 Omnes civitátes decem, et suburbána eárum, datæ sunt fíliis Caath inferióris gradus. Jos 21 27 Fíliis quoque Gerson Levítici géneris dedit de dimídia tribu Manásse confúgii civitátes, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbánis suis, civitátes duas. Jos 21 28 Porro de tribu Issachar, Césion, et Dábereth, Jos 21 29 et Iáramoth, et Engánnim, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. Jos 21 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon, Jos 21 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbánis suis, civitátes quátuor. Jos 21 32 De tribu quoque Néphthali civitátes confúgii, Cedes in Galilǽa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbánis suis, civitátes tres. Jos 21 33 Omnes urbes familiárum Gerson, trédecim, cum suburbánis suis. Jos 21 34 Fíliis autem Merári Levítis inferióris gradus per famílias suas data est de tribu Zábulon, Iecnam, et Cartha Jos 21 35 et Damna et Náalol, civitátes quátuor cum suburbánis suis. Jos 21 36 De tribu Ruben ultra Iordánem contra Iéricho civitátes refúgii, Bosor in solitúdine, Misor et Iaser et Iethson et Méphaath, civitátes quátuor cum suburbánis suis. Jos 21 37 De tribu Gad civitátes confúgii, Ramoth in Gálaad, et Mánaim et Hésebon et Iazer, civitátes quátuor cum suburbánis suis. Jos 21 38 Omnes urbes filiórum Merári per famílias et cognatiónes suas, duódecim. Jos 21 39 Itaque civitátes univérsæ Levitárum in médio possessiónis filiórum Israël fuérunt quadragínta octo Jos 21 40 cum suburbánis suis, síngulæ per famílias distribútæ. Jos 21 41 Dedítque Dóminus Deus Israéli omnem terram, quam traditúrum se pátribus eórum iuráverat: et possedérunt illam, atque habitavérunt in ea. Jos 21 42 Datáque est ab eo pax in omnes per circúitum natiónes: nullúsque eis hóstium resístere ausus est, sed cuncti in eórum ditiónem redácti sunt. Jos 21 43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstitúrum se esse promíserat, írritum fuit, sed rebus expléta sunt ómnia. Jos 22 1 Eódem témpore vocávit Iósue Rubenítas, et Gadítas, et dimídiam tribum Manásse, Jos 22 2 dixítque ad eos: Fecístis ómnia quæ præcépit vobis Móyses fámulus Dómini: mihi quoque in ómnibus obedístis, Jos 22 3 nec reliquístis fratres vestros longo témpore, usque in præséntem diem, custodiéntes impérium Dómini Dei vestri. Jos 22 4 Quia ígitur dedit Dóminus Deus vester frátribus vestris quiétem et pacem, sicut pollícitus est: revertímini, et ite in tabernácula vestra, et in terram possessiónis, quam trádidit vobis Móyses fámulus Dómini trans Iordánem: Jos 22 5 ita dumtáxat ut custodiátis atténte, et ópere compleátis mandátum et legem quam præcépit vobis Móyses fámulus Dómini, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis eius, et observétis mandáta illíus, adhæreatísque ei, ac serviátis in omni corde, et in omni ánima vestra. Jos 22 6 Benedixítque eis Iósue, et dimísit eos. Qui revérsi sunt in tabernácula sua. Jos 22 7 Dimídiæ autem tríbui Manásse possessiónem Móyses déderat in Basan: et idcírco médiæ, quæ supérfuit, dedit Iósue sortem inter céteros fratres suos trans Iordánem ad occidentálem plagam. Cumque dimítteret eos in tabernácula sua, et benedixísset eis, Jos 22 8 dixit ad eos: In multa substántia atque divítiis revertímini ad sedes vestras, cum argénto et auro, ære ac ferro, et veste multíplici: divídite prædam hóstium cum frátribus vestris. Jos 22 9 Reversíque sunt, et abiérunt fílii Ruben, et fílii Gad, et dimídia tribus Manásse, a fíliis Israël de Silo, quæ sita est in Chánaan, ut intrárent Gálaad terram possessiónis suæ, quam obtinúerant iuxta impérium Dómini in manu Móysi. Jos 22 10 Cumque veníssent ad túmulos Iordánis in terram Chánaan, ædificavérunt iuxta Iordánem altáre infinítæ magnitúdinis. Jos 22 11 Quod cum audíssent fílii Israël, et ad eos certi núntii detulíssent, ædificásse fílios Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, altáre in terra Chánaan, super Iordánis túmulos, contra fílios Israël: Jos 22 12 convenérunt omnes in Silo, ut ascénderent, et dimicárent contra eos. Jos 22 13 Et ínterim misérunt ad illos in terram Gálaad Phínees fílium Eleázari sacerdótis, Jos 22 14 et decem príncipes cum eo, síngulos de síngulis tríbubus. Jos 22 15 Qui venérunt ad fílios Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse in terram Gálaad, dixerúntque ad eos: Jos 22 16 Hæc mandat omnis pópulus Dómini: Quæ est ista transgréssio? cur reliquístis Dóminum Deum Israël, ædificántes altáre sacrílegum, et a cultu illíus recedéntes? Jos 22 17 an parum vobis est quod peccástis in Beélphegor, et usque in præséntem diem mácula huius scéleris in nobis pérmanet, multíque de pópulo corruérunt? Jos 22 18 Et vos hódie reliquístis Dóminum, et cras in univérsum Israël ira eius desǽviet. Jos 22 19 Quod si putátis immúndam esse terram possessiónis vestræ, transíte ad terram, in qua tabernáculum Dómini est, et habitáte inter nos: tantum ut a Dómino et a nostro consórtio non recedátis, ædificáto altári præter altáre Dómini Dei nostri. Jos 22 20 Nonne Achan fílius Zare prætériit mandátum Dómini, et super omnem pópulum Israël ira eius incúbuit? et ille erat unus homo, atque útinam solum periísset in scélere suo. Jos 22 21 Responderúntque fílii Ruben et Gad, et dimídia tribus Manásse, princípibus legatiónis Israël: Jos 22 22 Fortíssimus Deus Dóminus, fortíssimus Deus Dóminus, ipse novit, et Israël simul intélliget: si prævaricatiónis ánimo hoc altáre constrúximus, non custódiat nos, sed púniat nos in præsénti: Jos 22 23 et si ea mente fécimus ut holocáusta, et sacrifícium, et pacíficas víctimas super eo imponerémus, ipse quærat et iúdicet: Jos 22 24 et non ea magis cogitatióne atque tractátu, ut dicerémus: Cras dicent fílii vestri fíliis nostris: Quid vobis et Dómino Deo Israël? Jos 22 25 términum pósuit Dóminus inter nos et vos, o fílii Ruben, et fílii Gad, Iordánem flúvium, et idcírco partem non habétis in Dómino: et per hanc occasiónem avértent fílii vestri fílios nostros a timóre Dómini. Putávimus ítaque mélius, Jos 22 26 et díximus: Exstruámus nobis altáre, non in holocáusta, neque ad víctimas offeréndas, Jos 22 27 sed in testimónium inter nos et vos, et sóbolem nostram vestrámque progéniem, ut serviámus Dómino, et iuris nostri sit offérre et holocáusta, et víctimas, et pacíficas hóstias: et nequáquam dicant cras fílii vestri fíliis nostris: Non est vobis pars in Dómino. Jos 22 28 Quod si volúerint dícere, respondébunt eis: Ecce altáre Dómini, quod fecérunt patres nostri, non in holocáusta, neque in sacrifícium, sed in testimónium nostrum ac vestrum. Jos 22 29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedámus a Dómino, et eius vestígia relinquámus, exstrúcto altári ad holocáusta, et sacrifícia, et víctimas offeréndas, præter altáre Dómini Dei nostri, quod exstrúctum est ante tabernáculum eius. Jos 22 30 Quibus audítis, Phínees sacérdos, et príncipes legatiónis Israël, qui erant cum eo, placáti sunt: et verba filiórum Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, libentíssime suscepérunt. Jos 22 31 Dixítque Phínees fílius Eleázari sacérdos ad eos: Nunc scimus quod nobíscum sit Dóminus, quóniam aliéni estis a prævaricatióne hac, et liberástis fílios Israël de manu Dómini. Jos 22 32 Reversúsque est cum princípibus a fíliis Ruben et Gad de terra Gálaad, fínium Chánaan, ad fílios Israël, et rétulit eis. Jos 22 33 Placuítque sermo cunctis audiéntibus. Et laudavérunt Deum fílii Israël, et nequáquam ultra dixérunt, ut ascénderent contra eos, atque pugnárent, et delérent terram possessiónis eórum. Jos 22 34 Vocaverúntque fílii Ruben, et fílii Gad, altáre quod exstrúxerant, Testimónium nostrum, quod Dóminus ipse sit Deus. Jos 23 1 Evolúto autem multo témpore, postquam pacem déderat Dóminus Israéli, subiéctis in gyro natiónibus univérsis, et Iósue iam longǽvo, et persenílis ætátis, Jos 23 2 vocávit Iósue omnem Israélem, maiorésque natu, et príncipes ac duces, et magístros, dixítque ad eos: Ego sénui, et progressióris ætátis sum: Jos 23 3 vosque cérnitis ómnia, quæ fécerit Dóminus Deus vester cunctis per circúitum natiónibus, quómodo pro vobis ipse pugnáverit: Jos 23 4 et nunc quia vobis sorte divísit omnem terram, ab orientáli parte Iordánis usque ad mare magnum, multǽque adhuc supérsunt natiónes: Jos 23 5 Dóminus Deus vester dispérdet eas et áuferet a fácie vestra, et possidébitis terram, sicut vobis pollícitus est. Jos 23 6 Tantum confortámini, et estóte sollíciti, ut custodiátis cuncta quæ scripta sunt in volúmine legis Móysi: et non declinétis ab eis neque ad déxteram neque ad sinístram: Jos 23 7 ne postquam intravéritis ad gentes quæ inter vos futúræ sunt, iurétis in nómine deórum eárum, et serviátis eis, et adorétis illos: Jos 23 8 sed adhæreátis Dómino Deo vestro: quod fecístis usque in diem hanc. Jos 23 9 Et tunc áuferet Dóminus Deus in conspéctu vestro gentes magnas et robustíssimas, et nullus vobis resístere póterit. Jos 23 10 Unus e vobis persequétur hóstium mille viros: quia Dóminus Deus vester pro vobis ipse pugnábit, sicut pollícitus est. Jos 23 11 Hoc tantum diligentíssime præcavéte: ut diligátis Dóminum Deum vestrum. Jos 23 12 Quod si voluéritis géntium harum, quæ inter vos hábitant, erróribus adhærére, et cum eis miscére connúbia, atque amicítias copuláre: Jos 23 13 iam nunc scitóte quod Dóminus Deus vester non eas déleat ante fáciem vestram, sed sint vobis in fóveam ac láqueum, et offendículum ex látere vestro, et sudes in óculis vestris, donec vos áuferat atque dispérdat de terra hac óptima, quam trádidit vobis. Jos 23 14 En ego hódie ingrédior viam univérsæ terræ, et toto ánimo cognoscétis quod de ómnibus verbis, quæ se Dóminus præstitúrum vobis esse pollícitus est, unum non præteríerit incássum. Jos 23 15 Sicut ergo implévit ópere quod promísit, et próspera cuncta venérunt: sic addúcet super vos quidquid malórum comminátus est, donec vos áuferat atque dispérdat de terra hac óptima, quam trádidit vobis, Jos 23 16 eo quod præteriéritis pactum Dómini Dei vestri, quod pépigit vobíscum, et serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos: cito atque velóciter consúrget in vos furor Dómini, et auferémini ab hac terra óptima, quam trádidit vobis. Jos 24 1 Congregavítque Iósue omnes tribus Israël in Sichem, et vocávit maióres natu, ac príncipes, et iúdices, et magístros: steterúntque in conspéctu Dómini, Jos 24 2 et ad pópulum sic locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Trans flúvium habitavérunt patres vestri ab inítio, Thare pater Abraham et Nachor: servierúntque diis aliénis. Jos 24 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotámiæ fínibus, et addúxi eum in terram Chánaan, multiplicavíque semen eius, Jos 24 4 et dedi ei Isaac: illíque rursum dedi Iacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidéndum: Iacob vero et fílii eius descendérunt in Ægýptum. Jos 24 5 Misíque Móysen et Aaron, et percússi Ægýptum multis signis atque porténtis. Jos 24 6 Eduxíque vos et patres vestros de Ægýpto, et venístis ad mare: persecutíque sunt Ægýptii patres vestros cum cúrribus et equitátu, usque ad mare Rubrum. Jos 24 7 Clamavérunt autem ad Dóminum fílii Israël: qui pósuit ténebras inter vos et Ægýptios, et addúxit super eos mare, et opéruit eos. Vidérunt óculi vestri cuncta quæ in Ægýpto fécerim, et habitástis in solitúdine multo témpore: Jos 24 8 et introdúxi vos in terram Amorrhǽi, qui habitábat trans Iordánem. Cumque pugnárent contra vos, trádidi eos in manus vestras, et possedístis terram eórum, atque interfecístis eos. Jos 24 9 Surréxit autem Balac fílius Sephor rex Moab, et pugnávit contra Israélem. Misítque et vocávit Bálaam fílium Beor, ut maledíceret vobis: Jos 24 10 et ego nólui audíre eum, sed e contrário per illum benedíxi vobis, et liberávi vos de manu eius. Jos 24 11 Transistísque Iordánem, et venístis ad Iéricho. Pugnaverúntque contra vos viri civitátis eius, Amorrhǽus et Pherezǽus, et Chananǽus, et Hethǽus, et Gergezǽus, et Hevǽus, et Iebusǽus: et trádidi illos in manus vestras. Jos 24 12 Misíque ante vos crabrónes: et eiéci eos de locis suis, duos reges Amorrhæórum, non in gládio nec in arcu tuo. Jos 24 13 Dedíque vobis terram, in qua non laborástis, et urbes quas non ædificástis, ut habitarétis in eis: víneas, et olivéta, quæ non plantástis. Jos 24 14 Nunc ergo timéte Dóminum, et servíte ei perfécto corde atque veríssimo: et auférte deos quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Ægýpto, ac servíte Dómino. Jos 24 15 Sin autem malum vobis vidétur ut Dómino serviátis, óptio vobis datur: elígite hódie quod placet, cui servíre potíssimum debeátis: utrum diis, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia, an diis Amorrhæórum, in quorum terra habitátis: ego autem et domus mea serviémus Dómino. Jos 24 16 Respondítque pópulus, et ait: Absit a nobis ut relinquámus Dóminum, et serviámus diis aliénis. Jos 24 17 Dóminus Deus noster, ipse edúxit nos et patres nostros de terra Ægýpti, de domo servitútis: fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia, et custodívit nos in omni via per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis per quos transívimus. Jos 24 18 Et eiécit univérsas gentes, Amorrhǽum habitatórem terræ quam nos intrávimus. Serviémus ígitur Dómino, quia ipse est Deus noster. Jos 24 19 Dixítque Iósue ad pópulum: Non potéritis servíre Dómino: Deus enim sanctus et fortis æmulátor est, nec ignóscet sceléribus vestris atque peccátis. Jos 24 20 Si dimiséritis Dóminum, et serviéritis diis aliénis, convértet se, et afflíget vos atque subvértet, postquam vobis præstíterit bona. Jos 24 21 Dixítque pópulus ad Iósue: Nequáquam ita ut lóqueris erit, sed Dómino serviémus. Jos 24 22 Et Iósue ad pópulum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegéritis vobis Dóminum ut serviátis ei. Responderúntque: Testes. Jos 24 23 Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri, et inclináte corda vestra ad Dóminum Deum Israël. Jos 24 24 Dixítque pópulus ad Iósue: Dómino Deo nostro serviémus, et obediéntes érimus præcéptis eius. Jos 24 25 Percússit ergo Iósue in die illo fœdus, et propósuit pópulo præcépta atque iudícia in Sichem. Jos 24 26 Scripsit quoque ómnia verba hæc in volúmine legis Dómini: et tulit lápidem pergrándem, posuítque eum subter quercum, quæ erat in sanctuário Dómini: Jos 24 27 et dixit ad omnem pópulum: En lapis iste erit vobis in testimónium, quod audíerit ómnia verba Dómini, quæ locútus est vobis: ne forte póstea negáre velítis, et mentíri Dómino Deo vestro. Jos 24 28 Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam. Jos 24 29 Et post hæc mórtuus est Iósue fílius Nun servus Dómini, centum et decem annórum: Jos 24 30 sepelierúntque eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionáli parte montis Gaas. Jos 24 31 Servivítque Israël Dómino cunctis diébus Iósue et seniórum, qui longo vixérunt témpore post Iósue, et qui novérunt ómnia ópera Dómini quæ fécerat in Israël. Jos 24 32 Ossa quoque Ioseph, quæ túlerant fílii Israël de Ægýpto, sepeliérunt in Sichem, in parte agri quem émerat Iacob a fíliis Hemor patris Sichem, centum novéllis óvibus, et fuit in possessiónem filiórum Ioseph. Jos 24 33 Eleázar quoque fílius Aaron mórtuus est: et sepeliérunt eum in Gábaath Phínees fílii eius, quæ data est ei in monte Ephraim. Jdc 1 1 Post mortem Iósue, consuluérunt fílii Israël Dóminum, dicéntes: Quis ascéndet ante nos contra Chananǽum, et erit dux belli? Jdc 1 2 Dixítque Dóminus: Iudas ascéndet: ecce trádidi terram in manus eius. Jdc 1 3 Et ait Iudas Simeóni fratri suo: Ascénde mecum in sortem meam, et pugna contra Chananǽum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et ábiit cum eo Símeon. Jdc 1 4 Ascendítque Iudas, et trádidit Dóminus Chananǽum ac Pherezǽum in manus eórum: et percussérunt in Bezec decem míllia virórum. Jdc 1 5 Invenerúntque Adoníbezec in Bezec, et pugnavérunt contra eum, ac percussérunt Chananǽum et Pherezǽum. Jdc 1 6 Fugit autem Adoníbezec: quem persecúti comprehendérunt, cæsis summitátibus mánuum eius ac pedum. Jdc 1 7 Dixítque Adoníbezec: Septuagínta reges amputátis mánuum ac pedum summitátibus colligébant sub mensa mea cibórum relíquias: sicut feci, ita réddidit mihi Deus. Adduxerúntque eum in Ierúsalem, et ibi mórtuus est. Jdc 1 8 Oppugnántes ergo fílii Iuda Ierúsalem, cepérunt eam, et percussérunt in ore gládii, tradéntes cunctam incéndio civitátem. Jdc 1 9 Et póstea descendéntes pugnavérunt contra Chananǽum, qui habitábat in montánis, et ad merídiem, et in campéstribus. Jdc 1 10 Pergénsque Iudas contra Chananǽum, qui habitábat in Hebron (cuius nomen fuit antíquitus Cáriath Arbe), percússit Sésai, et Ahiman, et Thólmai: Jdc 1 11 atque inde proféctus ábiit ad habitatóres Dabir, cuius nomen vetus erat Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum. Jdc 1 12 Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et vastáverit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem. Jdc 1 13 Cumque cepísset eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam fíliam suam cóniugem. Jdc 1 14 Quam pergéntem in itínere mónuit vir suus ut péteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirásset sedens in ásino, dixit ei Caleb: Quid habes? Jdc 1 15 At illa respóndit: Da mihi benedictiónem, quia terram aréntem dedísti mihi: da et irríguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irríguum supérius, et irríguum inférius. Jdc 1 16 Fílii autem Cinǽi cognáti Móysi ascendérunt de civitáte palmárum cum fíliis Iuda, in desértum sortis eius, quod est ad merídiem Arad, et habitavérunt cum eo. Jdc 1 17 Abiit autem Iudas cum Simeóne fratre suo, et percussérunt simul Chananǽum qui habitábat in Séphaath, et interfecérunt eum. Vocatúmque est nomen urbis, Horma, id est, anáthema. Jdc 1 18 Cepítque Iudas Gazam cum fínibus suis, et Ascalónem, atque Accaron cum términis suis. Jdc 1 19 Fuítque Dóminus cum Iuda, et montána possédit: nec pótuit delére habitatóres vallis, quia falcátis cúrribus abundábant. Jdc 1 20 Dederúntque Caleb Hebron, sicut díxerat Móyses, qui delévit ex ea tres fílios Enac. Jdc 1 21 Iebusǽum autem habitatórem Ierúsalem non delevérunt fílii Béniamin: habitavítque Iebusǽus cum fíliis Béniamin in Ierúsalem, usque in præséntem diem. Jdc 1 22 Domus quoque Ioseph ascéndit in Bethel, fuítque Dóminus cum eis. Jdc 1 23 Nam cum obsidérent urbem, quæ prius Luza vocabátur, Jdc 1 24 vidérunt hóminem egrediéntem de civitáte, dixerúntque ad eum: Osténde nobis intróitum civitátis, et faciémus tecum misericórdiam. Jdc 1 25 Qui cum ostendísset eis, percussérunt urbem in ore gládii: hóminem autem illum, et omnem cognatiónem eius, dimisérunt. Jdc 1 26 Qui dimíssus, ábiit in terram Hetthim, et ædificávit ibi civitátem, vocavítque eam Luzam: quæ ita appellátur usque in præséntem diem. Jdc 1 27 Manásses quoque non delévit Bethsan, et Thanac cum vículis suis, et habitatóres Dor, et Iéblaam, et Magéddo cum vículis suis, cœpítque Chananǽus habitáre cum eis. Jdc 1 28 Postquam autem confortátus est Israël, fecit eos tributários, et delére nóluit. Jdc 1 29 Ephraim étiam non interfécit Chananǽum, qui habitábat in Gazer, sed habitávit cum eo. Jdc 1 30 Zábulon non delévit habitatóres Cetron, et Náalol: sed habitávit Chananǽus in médio eius, factúsque est ei tributárius. Jdc 1 31 Aser quoque non delévit habitatóres Accho, et Sidónis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob: Jdc 1 32 habitavítque in médio Chananǽi habitatóris illíus terræ, nec interfécit eum. Jdc 1 33 Néphthali quoque non delévit habitatóres Béthsames, et Béthanath: et habitávit inter Chananǽum habitatórem terræ, fuerúntque ei Bethsamítæ et Bethanítæ tributárii. Jdc 1 34 Arctavítque Amorrhǽus fílios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planióra descénderent: Jdc 1 35 habitavítque in monte Hares, quod interpretátur testáceo, in Aialon et Sálebim. Et aggraváta est manus domus Ioseph, factúsque est ei tributárius. Jdc 1 36 Fuit autem términus Amorrhǽi ab Ascénsu Scorpiónis, Petra, et superióra loca. Jdc 2 1 Ascendítque ángelus Dómini de Gálgalis ad Locum fléntium, et ait: Edúxi vos de Ægýpto, et introdúxi in terram, pro qua iurávi pátribus vestris: et pollícitus sum ut non fácerem írritum pactum meum vobíscum in sempitérnum, Jdc 2 2 ita dumtáxat ut non ferirétis fœdus cum habitatóribus terræ huius, sed aras eórum subverterétis: et noluístis audíre vocem meam: cur hoc fecístis? Jdc 2 3 Quam ob rem nólui delére eos a fácie vestra: ut habeátis hostes, et dii eórum sint vobis in ruínam. Jdc 2 4 Cumque loquerétur ángelus Dómini hæc verba ad omnes fílios Israël, elevavérunt ipsi vocem suam, et flevérunt. Jdc 2 5 Et vocátum est nomen loci illíus, Locus fléntium, sive lacrymárum: immolaverúntque ibi hóstias Dómino. Jdc 2 6 Dimísit ergo Iósue pópulum, et abiérunt fílii Israël unusquísque in possessiónem suam, ut obtinérent eam: Jdc 2 7 servierúntque Dómino cunctis diébus eius, et seniórum, qui longo post eum vixérunt témpore, et nóverant ómnia ópera Dómini quæ fécerat cum Israël. Jdc 2 8 Mórtuus est autem Iósue fílius Nun, fámulus Dómini, centum et decem annórum, Jdc 2 9 et sepeliérunt eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare in monte Ephraim, a septentrionáli plaga montis Gaas. Jdc 2 10 Omnísque illa generátio congregáta est ad patres suos: et surrexérunt álii, qui non nóverant Dóminum, et ópera quæ fécerat cum Israël. Jdc 2 11 Fecerúntque fílii Israël malum in conspéctu Dómini, et serviérunt Báalim. Jdc 2 12 Ac dimisérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, deósque populórum, qui habitábant in circúitu eórum, et adoravérunt eos: et ad iracúndiam concitavérunt Dóminum, Jdc 2 13 dimitténtes eum, et serviéntes Baal et Astaroth. Jdc 2 14 Iratúsque Dóminus contra Israël, trádidit eos in manus diripiéntium: qui cepérunt eos, et vendidérunt hóstibus qui habitábant per gyrum: nec potuérunt resístere adversáriis suis, Jdc 2 15 sed quocúmque pérgere voluíssent, manus Dómini super eos erat, sicut locútus est, et iurávit eis, et veheménter afflícti sunt. Jdc 2 16 Suscitavítque Dóminus iúdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus: sed nec eos audíre voluérunt, Jdc 2 17 fornicántes cum diis aliénis, et adorántes eos. Cito deseruérunt viam, per quam ingréssi fúerant patres eórum: et audiéntes mandáta Dómini, ómnia fecére contrária. Jdc 2 18 Cumque Dóminus iúdices suscitáret, in diébus eórum flectebátur misericórdia, et audiébat afflictórum gémitus, et liberábat eos de cæde vastántium. Jdc 2 19 Postquam autem mórtuus esset iudex, revertebántur, et multo faciébant peióra quam fécerant patres eórum, sequéntes deos aliénos, serviéntes eis, et adorántes illos. Non dimisérunt adinventiónes suas, et viam duríssimam per quam ambuláre consuevérunt. Jdc 2 20 Iratúsque est furor Dómini in Israël, et ait: Quia írritum fecit gens ista pactum meum, quod pepígeram cum pátribus eórum, et vocem meam audíre contémpsit: Jdc 2 21 et ego non delébo gentes, quas dimísit Iósue, et mórtuus est: Jdc 2 22 ut in ipsis expériar Israël, utrum custódiant viam Dómini, et ámbulent in ea, sicut custodiérunt patres eórum, an non. Jdc 2 23 Dimísit ergo Dóminus omnes natiónes has, et cito subvértere nóluit, nec trádidit in manus Iósue. Jdc 3 1 Hæ sunt gentes quas Dóminus derelíquit, ut erudíret in eis Israélem, et omnes qui non nóverant bella Chananæórum: Jdc 3 2 ut póstea díscerent fílii eórum certáre cum hóstibus, et habére consuetúdinem prœliándi: Jdc 3 3 quinque sátrapas Philisthinórum, omnémque Chananǽum, et Sidónium, atque Hevǽum, qui habitábat in monte Líbano, de monte Baal Hermon usque ad intróitum Emath. Jdc 3 4 Dimisítque eos, ut in ipsis experirétur Israélem, utrum audíret mandáta Dómini quæ præcéperat pátribus eórum per manum Móysi, an non. Jdc 3 5 Itaque fílii Israël habitavérunt in médio Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Iebusǽi: Jdc 3 6 et duxérunt uxóres fílias eórum, ipsíque fílias suas fíliis eórum tradidérunt, et serviérunt diis eórum. Jdc 3 7 Fecerúntque malum in conspéctu Dómini, et oblíti sunt Dei sui, serviéntes Báalim et Astaroth. Jdc 3 8 Iratúsque contra Israël Dóminus, trádidit eos in manus Chusan Rasáthaim regis Mesopotámiæ, servierúntque ei octo annis. Jdc 3 9 Et clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem, et liberávit eos, Othóniel vidélicet fílium Cenez, fratrem Caleb minórem: Jdc 3 10 fuítque in eo Spíritus Dómini, et iudicávit Israël. Egressúsque est ad pugnam, et trádidit Dóminus in manus eius Chusan Rasáthaim regem Sýriæ, et oppréssit eum. Jdc 3 11 Quievítque terra quadragínta annis, et mórtuus est Othóniel fílius Cenez. Jdc 3 12 Addidérunt autem fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini: qui confortávit advérsum eos Eglon regem Moab, quia fecérunt malum in conspéctu eius. Jdc 3 13 Et copulávit ei fílios Ammon, et Amalec: abiítque et percússit Israël, atque possédit Urbem palmárum. Jdc 3 14 Servierúntque fílii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis. Jdc 3 15 Et póstea clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem vocábulo Aod, fílium Gera, fílii Iémini, qui utráque manu pro déxtera utebátur. Miserúntque fílii Israël per illum múnera Eglon regi Moab. Jdc 3 16 Qui fecit sibi gládium ancípitem, habéntem in médio cápulum longitúdinis palmæ manus, et accínctus est eo subter sagum in dextro fémore. Jdc 3 17 Obtulítque múnera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. Jdc 3 18 Cumque obtulísset ei múnera, prosecútus est sócios, qui cum eo vénerant. Jdc 3 19 Et revérsus de Gálgalis, ubi erant idóla, dixit ad regem: Verbum secrétum hábeo ad te, o rex. Et ille imperávit siléntium: egressísque ómnibus qui circa eum erant, Jdc 3 20 ingréssus est Aod ad eum: sedébat autem in æstívo cœnáculo solus: dixítque: Verbum Dei hábeo ad te. Qui statim surréxit de throno. Jdc 3 21 Extendítque Aod sinístram manum, et tulit sicam de dextro fémore suo, infixítque eam in ventre eius Jdc 3 22 tam válide, ut cápulus sequerétur ferrum in vúlnere, ac pinguíssimo ádipe stringerétur. Nec edúxit gládium, sed ita ut percússerat, relíquit in córpore: statímque per secréta natúræ alvi stércora prorupérunt. Jdc 3 23 Aod autem clausis diligentíssime óstiis cœnáculi, et obfirmátis sera, Jdc 3 24 per postícum egréssus est. Servíque regis ingréssi vidérunt clausas fores cœnáculi, atque dixérunt: Fórsitan purgat alvum in æstívo cubículo. Jdc 3 25 Exspectantésque diu donec erubéscerent, et vidéntes quod nullus aperíret, tulérunt clavem: et aperiéntes invenérunt dóminum suum in terra iacéntem mórtuum. Jdc 3 26 Aod autem, dum illi turbaréntur, effúgit, et pertránsiit locum idolórum, unde revérsus fúerat. Venítque in Séirath: Jdc 3 27 et statim insónuit búccina in monte Ephraim, descenderúntque cum eo fílii Israël, ipso in fronte gradiénte. Jdc 3 28 Qui dixit ad eos: Sequímini me: trádidit enim Dóminus inimícos nostros Moabítas in manus nostras. Descenderúntque post eum, et occupavérunt vada Iordánis quæ transmíttunt in Moab: et non dimisérunt transíre quemquam: Jdc 3 29 sed percussérunt Moabítas in témpore illo, círciter decem míllia, omnes robústos et fortes viros. Nullus eórum evádere pótuit. Jdc 3 30 Humiliatúsque est Moab in die illo sub manu Israël: et quiévit terra octogínta annis. Jdc 3 31 Post hunc fuit Samgar fílius Anath, qui percússit de Philísthiim sexcéntos viros vómere: et ipse quoque deféndit Israël. Jdc 4 1 Addiderúntque fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod, Jdc 4 2 et trádidit illos Dóminus in manus Iabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor: habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram, ipse autem habitábat in Hároseth géntium. Jdc 4 3 Clamaverúntque fílii Israël ad Dóminum: nongéntos enim habébat falcátos currus, et per vigínti annos veheménter opprésserat eos. Jdc 4 4 Erat autem Débbora prophétis uxor Lápidoth, quæ iudicábat pópulum in illo témpore. Jdc 4 5 Et sedébat sub palma, quæ nómine illíus vocabátur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebántque ad eam fílii Israël in omne iudícium. Jdc 4 6 Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoem de Cedes Néphthali: dixítque ad eum: Præcépit tibi Dóminus Deus Israël: Vade, et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum decem míllia pugnatórum de fíliis Néphthali, et de fíliis Zábulon: Jdc 4 7 ego autem addúcam ad te in loco torréntis Cison, Sísaram príncipem exércitus Iabin, et currus eius, atque omnem multitúdinem, et tradam eos in manu tua. Jdc 4 8 Dixítque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolúeris veníre mecum, non pergam. Jdc 4 9 Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victória non reputábitur tibi, quia in manu mulíeris tradétur Sísara. Surréxit ítaque Débbora, et perréxit cum Barac in Cedes. Jdc 4 10 Qui, accítis Zábulon et Néphthali, ascéndit cum decem míllibus pugnatórum, habens Débboram in comitátu suo. Jdc 4 11 Haber autem Cinǽus recésserat quondam a céteris Cinǽis frátribus suis, fíliis Hobab cognáti Móysi: et teténderat tabernácula usque ad vallem, quæ vocátur Sennim, et erat iuxta Cedes. Jdc 4 12 Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoem in montem Thabor: Jdc 4 13 et congregávit nongéntos falcátos currus, et omnem exércitum de Hároseth géntium ad torréntem Cison. Jdc 4 14 Dixítque Débbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem míllia pugnatórum cum eo. Jdc 4 15 Perterruítque Dóminus Sísaram, et omnes currus eius, universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac: in tantum, ut Sísara de curru desíliens, pédibus fúgeret, Jdc 4 16 et Barac persequerétur fugiéntes currus, et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet. Jdc 4 17 Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Iahel uxóris Haber Cinǽi. Erat enim pax inter Iabin regem Asor, et domum Haber Cinǽi. Jdc 4 18 Egréssa ígitur Iahel in occúrsum Sísaræ, dixit ad eum: Intra ad me, dómine mi: intra, ne tímeas. Qui ingréssus tabernáculum eius, et opértus ab ea pállio, Jdc 4 19 dixit ad eam: Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio valde. Quæ apéruit utrem lactis, et dedit ei bíbere, et opéruit illum. Jdc 4 20 Dixítque Sísara ad eam: Sta ante óstium tabernáculi: et cum vénerit áliquis intérrogans te, et dicens: Numquid hic est áliquis? respondébis: Nullus est. Jdc 4 21 Tulit ítaque Iahel uxor Haber clavum tabernáculi, assúmens páriter et málleum: et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis eius clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum usque ad terram: qui sopórem morti consócians defécit, et mórtuus est. Jdc 4 22 Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat: egressáque Iahel in occúrsum eius, dixit ei: Veni, et osténdam tibi virum quem quæris. Qui cum intrásset ad eam, vidit Sísaram iacéntem mórtuum, et clavum infíxum in témpore eius. Jdc 4 23 Humiliávit ergo Deus in die illo Iabin regem Chánaan coram fíliis Israël: Jdc 4 24 qui crescébant quotídie, et forti manu opprimébant Iabin regem Chánaan, donec delérent eum. Jdc 5 1 Cecinerúntque Débbora et Barac fílius Abínoem in illo die, dicéntes: Jdc 5 2 Qui sponte obtulístis de Israël ánimas vestras ad perículum, benedícite Dómino. Jdc 5 3 Audíte, reges: áuribus percípite, príncipes: ego sum, ego sum, quæ Dómino canam, psallam Dómino Deo Israël. Jdc 5 4 Dómine, cum exíres de Seir, et transíres per regiónes Edom, terra mota est, cælíque ac nubes distillavérunt aquis. Jdc 5 5 Montes fluxérunt a fácie Dómini, et Sínai a fácie Dómini Dei Israël. Jdc 5 6 In diébus Samgar fílii Anath, in diébus Iahel quievérunt sémitæ: et qui ingrediebántur per eas, ambulavérunt per calles dévios. Jdc 5 7 Cessavérunt fortes in Israël, et quievérunt: donec súrgeret Débbora, súrgeret mater in Israël. Jdc 5 8 Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit: clýpeus et hasta si apparúerint in quadragínta míllibus Israël. Jdc 5 9 Cor meum díligit príncipes Israël: qui própria voluntáte obtulístis vos discrímini, benedícite Dómino. Jdc 5 10 Qui ascénditis super niténtes ásinos, et sedétis in iudício, et ambulátis in via, loquímini. Jdc 5 11 Ubi collísi sunt currus, et hóstium suffocátus est exércitus, ibi narréntur iustítiæ Dómini, et cleméntia in fortes Israël: tunc descéndit pópulus Dómini ad portas, et obtínuit principátum. Jdc 5 12 Surge, surge Débbora: surge, surge, et lóquere cánticum: surge Barac, et apprehénde captívos tuos, fili Abínoem. Jdc 5 13 Salvátæ sunt relíquiæ pópuli: Dóminus in fórtibus dimicávit. Jdc 5 14 Ex Ephraim delévit eos in Amalec, et post eum ex Béniamin in pópulos tuos, o Amalec: de Machir príncipes descendérunt, et de Zábulon qui exércitum dúcerent ad bellándum. Jdc 5 15 Duces Issachar fuére cum Débbora, et Barac vestígia sunt secúti, qui quasi in præceps ac bárathrum se discrímini dedit: divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio. Jdc 5 16 Quare hábitas inter duos términos, ut áudias síbilos gregum? divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio. Jdc 5 17 Gálaad trans Iordánem quiescébat, et Dan vacábat návibus: Aser habitábat in líttore maris, et in pórtubus morabátur. Jdc 5 18 Zábulon vero et Néphthali obtulérunt ánimas suas morti in regióne Meróme. Jdc 5 19 Venérunt reges et pugnavérunt: pugnavérunt reges Chánaan in Thanach iuxta aquas Magéddo, et tamen nihil tulére prædántes. Jdc 5 20 De cælo dimicátum est contra eos: stellæ manéntes in órdine et cursu suo, advérsus Sísaram pugnavérunt. Jdc 5 21 Torrens Cison traxit cadávera eórum, torrens Cádumim, torrens Cison: concúlca, ánima mea, robústos. Jdc 5 22 Ungulæ equórum cecidérunt, fugiéntibus ímpetu, et per præceps ruéntibus fortíssimis hóstium. Jdc 5 23 Maledícite terræ Meroz, dixit ángelus Dómini: maledícite habitatóribus eius, quia non venérunt ad auxílium Dómini, in adiutórium fortissimórum eius. Jdc 5 24 Benedícta inter mulíeres Iahel uxor Haber Cinǽi, et benedicátur in tabernáculo suo. Jdc 5 25 Aquam peténti lac dedit, et in phíala príncipum óbtulit butýrum. Jdc 5 26 Sinístram manum misit ad clavum, et déxteram ad fabrórum málleos. Percussítque Sísaram quærens in cápite vúlneri locum, et tempus válide pérforans: Jdc 5 27 inter pedes eius ruit: defécit, et mórtuus est: volvebátur ante pedes eius, et iacébat exánimis et miserábilis. Jdc 5 28 Per fenéstram respíciens, ululábat mater eius: et de cœnáculo loquebátur: Cur morátur régredi currus eius? quare tardavérunt pedes quadrigárum illíus? Jdc 5 29 Una sapiéntior céteris uxóribus eius, hæc sócrui verba respóndit: Jdc 5 30 Fórsitan nunc dívidit spólia, et pulchérrima feminárum elígitur ei: vestes diversórum colórum Sísaræ tradúntur in prædam, et supéllex vária ad ornánda colla congéritur. Jdc 5 31 Sic péreant omnes inimíci tui, Dómine: qui autem díligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rútilent. Jdc 5 32 Quievítque terra per quadragínta annos. Jdc 6 1 Fecérunt autem fílii Israël malum in conspéctu Dómini: qui trádidit illos in manu Mádian septem annis, Jdc 6 2 et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus, et munitíssima ad repugnándum loca. Jdc 6 3 Cumque sevísset Israël, ascendébat Mádian et Amalec, ceteríque orientálium natiónum: Jdc 6 4 et apud eos figéntes tentória, sicut erant in herbis cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ: nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in Israël, non oves, non boves, non ásinos. Jdc 6 5 Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis, et instar locustárum univérsa complébant, innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant devastántes. Jdc 6 6 Humiliatúsque est Israël valde in conspéctu Mádian. Jdc 6 7 Et clamávit ad Dóminum póstulans auxílium contra Madianítas. Jdc 6 8 Qui misit ad eos virum prophétam, et locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego vos feci conscéndere de Ægýpto, et edúxi vos de domo servitútis, Jdc 6 9 et liberávi de manu Ægyptiórum, et ómnium inimicórum qui affligébant vos: eiecíque eos ad intróitum vestrum, et trádidi vobis terram eórum. Jdc 6 10 Et dixi: Ego Dóminus Deus vester: ne timeátis deos Amorrhæórum, in quorum terra habitátis. Et noluístis audíre vocem meam. Jdc 6 11 Venit autem ángelus Dómini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinébat ad Ioas patrem famíliæ Ezri. Cumque Gédeon fílius eius excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut fúgeret Mádian, Jdc 6 12 appáruit ei ángelus Dómini, et ait: Dóminus tecum, virórum fortíssime. Jdc 6 13 Dixítque ei Gédeon: Obsecro, mi dómine, si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos hæc ómnia? ubi sunt mirabília eius, quæ narravérunt patres nostri, atque dixérunt: De Ægýpto edúxit nos Dóminus? nunc autem derelíquit nos Dóminus, et trádidit in manu Mádian. Jdc 6 14 Respexítque ad eum Dóminus, et ait: Vade in hac fortitúdine tua, et liberábis Israël de manu Mádian: scito quod míserim te. Jdc 6 15 Qui respóndens ait: Obsecro, mi Dómine, in quo liberábo Israël? ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei. Jdc 6 16 Dixítque ei Dóminus: Ego ero tecum: et percúties Mádian quasi unum virum. Jdc 6 17 Et ille: Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui lóqueris ad me: Jdc 6 18 nec recédas hinc, donec revértar ad te, portans sacrifícium, et ófferens tibi. Qui respóndit: Ego præstolábor advéntum tuum. Jdc 6 19 Ingréssus est ítaque Gédeon, et coxit hædum, et de farínæ módio ázymos panes: carnésque ponens in canístro, et ius cárnium mittens in ollam, tulit ómnia sub quercu, et óbtulit ei. Jdc 6 20 Cui dixit ángelus Dómini: Tolle carnes et ázymos panes, et pone supra petram illam, et ius désuper funde. Cumque fecísset ita, Jdc 6 21 exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat in manu, et tétigit carnes et panes ázymos: ascendítque ignis de petra, et carnes azymósque panes consúmpsit: ángelus autem Dómini evánuit ex óculis eius. Jdc 6 22 Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini, ait: Heu mi Dómine Deus: quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem. Jdc 6 23 Dixítque ei Dóminus: Pax tecum: ne tímeas, non moriéris. Jdc 6 24 Ædificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino, vocavítque illud, Dómini pax, usque in præséntem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est famíliæ Ezri, Jdc 6 25 nocte illa dixit Dóminus ad eum: Tolle taurum patris tui, et álterum taurum annórum septem, destruésque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succíde. Jdc 6 26 Et ædificábis altáre Dómino Deo tuo in summitáte petræ huius, super quam ante sacrifícium posuísti: tollésque taurum secúndum, et ófferes holocáustum super struem lignórum, quæ de némore succíderis. Jdc 6 27 Assúmptis ergo Gédeon decem viris de servis suis, fecit sicut præcéperat ei Dóminus. Timens autem domum patris sui, et hómines illíus civitátis, per diem nóluit id fácere, sed ómnia nocte complévit. Jdc 6 28 Cumque surrexíssent viri óppidi eius mane, vidérunt destrúctam aram Baal, lucúmque succísum, et taurum álterum impósitum super altáre, quod tunc ædificátum erat. Jdc 6 29 Dixerúntque ad ínvicem: Quis hoc fecit? Cumque perquírerent auctórem facti, dictum est: Gédeon fílius Ioas fecit hæc ómnia. Jdc 6 30 Et dixérunt ad Ioas: Produc fílium tuum huc, ut moriátur: quia destrúxit aram Baal, et succídit nemus. Jdc 6 31 Quibus ille respóndit: Numquid ultóres estis Baal, ut pugnétis pro eo? qui adversárius est eius, moriátur ántequam lux crástina véniat: si deus est, víndicet se de eo, qui suffódit aram eius. Jdc 6 32 Ex illo die vocátus est Gédeon Ieróbaal, eo quod dixísset Ioas: Ulciscátur se de eo Baal, qui suffódit aram eius. Jdc 6 33 Igitur omnis Mádian, et Amalec, et orientáles pópuli, congregáti sunt simul: et transeúntes Iordánem, castrametáti sunt in valle Iézrael. Jdc 6 34 Spíritus autem Dómini índuit Gédeon, qui clangens búccina convocávit domum Abiézer, ut sequerétur se. Jdc 6 35 Misítque núntios in univérsum Manássen, qui et ipse secútus est eum: et álios núntios in Aser et Zábulon et Néphthali, qui occurrérunt ei. Jdc 6 36 Dixítque Gédeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locútus es, Jdc 6 37 ponam hoc vellus lanæ in área: si ros in solo véllere fúerit, et in omni terra síccitas, sciam quod per manum meam, sicut locútus es, liberábis Israël. Jdc 6 38 Factúmque est ita. Et de nocte consúrgens exprésso véllere, concham rore implévit. Jdc 6 39 Dixítque rursus ad Deum: Ne irascátur furor tuus contra me si adhuc semel tentávero, signum quærens in véllere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. Jdc 6 40 Fecítque Deus nocte illa ut postuláverat: et fuit síccitas in solo véllere, et ros in omni terra. Jdc 7 1 Igitur Ieróbaal qui et Gédeon, de nocte consúrgens, et omnis pópulus cum eo, venit ad fontem qui vocátur Harad. Erant autem castra Mádian in valle ad septentrionálem plagam collis excélsi. Jdc 7 2 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Multus tecum est pópulus, nec tradétur Mádian in manus eius: ne gloriétur contra me Israël, et dicat: Meis víribus liberátus sum. Jdc 7 3 Lóquere ad pópulum, et cunctis audiéntibus prǽdica: Qui formidolósus et tímidus est, revertátur. Recesserúntque de monte Gálaad, et revérsi sunt de pópulo vigínti duo míllia virórum, et tantum decem míllia remansérunt. Jdc 7 4 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Adhuc pópulus multus est: duc eos ad aquas et ibi probábo illos: et de quo díxero tibi ut tecum vadat, ipse pergat: quem ire prohibúero, revertátur. Jdc 7 5 Cumque descendísset pópulus ad aquas, dixit Dóminus ad Gédeon: Qui lingua lambúerint aquas, sicut solent canes lámbere, separábis eos seórsum: qui autem curvátis génibus bíberint, in áltera parte erunt. Jdc 7 6 Fuit ítaque númerus eórum qui manu ad os proiciénte lambúerant aquas, trecénti viri: omnis autem réliqua multitúdo flexo póplite bíberat. Jdc 7 7 Et ait Dóminus ad Gédeon: In trecéntis viris qui lambuérunt aquas, liberábo vos, et tradam in manu tua Mádian: omnis autem réliqua multitúdo revertátur in locum suum. Jdc 7 8 Sumptis ítaque pro número cibáriis et tubis, omnem réliquam multitúdinem abíre præcépit ad tabernácula sua: et ipse cum trecéntis viris se certámini dedit. Castra autem Mádian erant subter in valle. Jdc 7 9 Eádem nocte dixit Dóminus ad eum: Surge, et descénde in castra: quia trádidi eos in manu tua. Jdc 7 10 Sin autem solus ire formídas, descéndat tecum Phara puer tuus. Jdc 7 11 Et cum audíeris quid loquántur, tunc confortabúntur manus tuæ, et secúrior ad hóstium castra descéndes. Descéndit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrórum, ubi erant armatórum vigíliæ. Jdc 7 12 Mádian autem et Amalec, et omnes orientáles pópuli, fusi iacébant in valle, ut locustárum multitúdo: caméli quoque innumerábiles erant, sicut aréna quæ iacet in líttore maris. Jdc 7 13 Cumque venísset Gédeon, narrábat áliquis sómnium próximo suo: et in hunc modum referébat quod víderat: Vidi sómnium, et videbátur mihi quasi subcinerícius panis ex hórdeo volvi, et in castra Mádian descéndere: cumque pervenísset ad tabernáculum, percússit illud, atque subvértit, et terræ fúnditus coæquávit. Jdc 7 14 Respóndit is, cui loquebátur: Non est hoc áliud, nisi gládius Gedeónis fílii Ioas viri Israëlítæ: trádidit enim Dóminus in manus eius Mádian, et ómnia castra eius. Jdc 7 15 Cumque audísset Gédeon sómnium, et interpretatiónem eius, adorávit: et revérsus est ad castra Israël, et ait: Súrgite, trádidit enim Dóminus in manus nostras castra Mádian. Jdc 7 16 Divisítque trecéntos viros in tres partes, et dedit tubas in mánibus eórum, lagenásque vácuas, ac lámpades in médio lagenárum. Jdc 7 17 Et dixit ad eos: Quod me fácere vidéritis, hoc fácite: ingrédiar partem castrórum, et quod fécero, sectámini. Jdc 7 18 Quando personúerit tuba in manu mea, vos quoque per castrórum circúitum clángite, et conclamáte: Dómino et Gedeóni. Jdc 7 19 Ingressúsque est Gédeon, et trecénti viri qui erant cum eo, in partem castrórum, incipiéntibus vigíliis noctis médiæ: et custódibus suscitátis, cœpérunt búccinis clángere, et complódere inter se lagénas. Jdc 7 20 Cumque per gyrum castrórum in tribus personárent locis, et hýdrias confregíssent, tenuérunt sinístris mánibus lámpades, et dextris sonántes tubas, clamaverúntque: Gládius Dómini et Gedeónis: Jdc 7 21 stantes sínguli in loco suo per circúitum castrórum hostílium. Omnia ítaque castra turbáta sunt, et vociferántes ululantésque fugérunt: Jdc 7 22 et nihilóminus insistébant trecénti viri búccinis personántes. Immisítque Dóminus gládium ómnibus castris, et mútua se cæde truncábant, Jdc 7 23 fugiéntes usque ad Bethsétta, et crepídinem Abelméhula in Tebbath. Conclamántes autem viri Israël de Néphthali, et Aser, et omni Manásse, persequebántur Mádian. Jdc 7 24 Misítque Gédeon núntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descéndite in occúrsum Mádian, et occupáte aquas usque Béthbera atque Iordánem. Clamavítque omnis Ephraim, et præoccupávit aquas atque Iordánem usque Béthbera. Jdc 7 25 Apprehensósque duos viros Mádian, Oreb et Zeb, interfécit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculári Zeb. Et persecúti sunt Mádian, cápita Oreb et Zeb portántes ad Gédeon trans fluénta Iordánis. Jdc 8 1 Dixerúntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod fácere voluísti, ut nos non vocáres, cum ad pugnam pérgeres contra Mádian? iurgántes fórtiter, et prope vim inferéntes. Jdc 8 2 Quibus ille respóndit: Quid enim tale fácere pótui, quale vos fecístis? nonne mélior est racémus Ephraim, vindémiis Abiézer? Jdc 8 3 In manus vestras Dóminus trádidit príncipes Mádian, Oreb et Zeb: quid tale fácere pótui, quale vos fecístis? Quod cum locútus esset, requiévit spíritus eórum, quo tumébant contra eum. Jdc 8 4 Cumque venísset Gédeon ad Iordánem, transívit eum cum trecéntis viris, qui secum erant: et præ lassitúdine, fugiéntes pérsequi non póterant. Jdc 8 5 Dixítque ad viros Soccoth: Date, óbsecro, panes pópulo qui mecum est, quia valde defecérunt: ut possímus pérsequi Zébee et Sálmana reges Mádian. Jdc 8 6 Respondérunt príncipes Soccoth: Fórsitan palmæ mánuum Zébee et Sálmana in manu tua sunt, et idcírco póstulas ut demus exercítui tuo panes. Jdc 8 7 Quibus ille ait: Cum ergo tradíderit Dóminus Zébee et Sálmana in manus meas, cónteram carnes vestras cum spinis tribulísque desérti. Jdc 8 8 Et inde conscéndens, venit in Phánuel: locutúsque est ad viros loci illíus simília. Cui et illi respondérunt, sicut respónderant viri Soccoth. Jdc 8 9 Dixit ítaque et eis: Cum revérsus fúero victor in pace, déstruam turrim hanc. Jdc 8 10 Zébee autem et Sálmana requiescébant cum omni exércitu suo. Quíndecim enim míllia viri remánserant ex ómnibus turmis orientálium populórum, cæsis centum vigínti míllibus bellatórum educéntium gládium. Jdc 8 11 Ascendénsque Gédeon per viam eórum, qui in tabernáculis morabántur, ad orientálem partem Nobe et Iégbaa, percússit castra hóstium, qui secúri erant, et nihil advérsi suspicabántur. Jdc 8 12 Fugerúntque Zébee et Sálmana, quos pérsequens Gédeon comprehéndit, turbáto omni exércitu eórum. Jdc 8 13 Reverténsque de bello ante solis ortum, Jdc 8 14 apprehéndit púerum de viris Soccoth: interrogavítque eum nómina príncipum et seniórum Soccoth, et descrípsit septuagínta septem viros. Jdc 8 15 Venítque ad Soccoth, et dixit eis: En Zébee et Sálmana, super quibus exprobrástis mihi, dicéntes: Fórsitan manus Zébee et Sálmana in mánibus tuis sunt, et idcírco póstulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecérunt, panes. Jdc 8 16 Tulit ergo senióres civitátis et spinas desérti ac tríbulos, et contrívit cum eis atque commínuit viros Soccoth. Jdc 8 17 Turrim quoque Phánuel subvértit, occísis habitatóribus civitátis. Jdc 8 18 Dixítque ad Zébee et Sálmana: Quales fuérunt viri, quos occidístis in Thabor? Qui respondérunt: Símiles tui, et unus ex eis quasi fílius regis. Jdc 8 19 Quibus ille respóndit: Fratres mei fuérunt, fílii matris meæ. Vivit Dóminus, quia si servassétis eos, non vos occíderem. Jdc 8 20 Dixítque Iether primogénito suo: Surge, et intérfice eos. Qui non edúxit gládium: timébat enim, quia adhuc puer erat. Jdc 8 21 Dixerúntque Zébee et Sálmana: Tu surge, et írrue in nos: quia iuxta ætátem robur est hóminis. Surréxit Gédeon, et interfécit Zébee et Sálmana: et tulit ornaménta ac bullas quibus colla regálium camelórum decorári solent. Jdc 8 22 Dixerúntque omnes viri Israël ad Gédeon: Domináre nostri tu, et fílius tuus, et fílius fílii tui: quia liberásti nos de manu Mádian. Jdc 8 23 Quibus ille ait: Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur vobis Dóminus. Jdc 8 24 Dixítque ad eos: Unam petitiónem póstulo a vobis: date mihi ináures ex præda vestra. Ináures enim áureas Ismaelítæ habére consuéverant. Jdc 8 25 Qui respondérunt: Libentíssime dábimus. Expandentésque super terram pállium, proiecérunt in eo ináures de præda: Jdc 8 26 et fuit pondus postulatárum ináurium, mille septingénti auri sicli, absque ornaméntis, et monílibus, et veste purpúrea, quibus reges Mádian uti sóliti erant, et præter torques áureas camelórum. Jdc 8 27 Fecítque ex eo Gédeon ephod, et pósuit illud in civitáte sua Ephra. Fornicatúsque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeóni et omni dómui eius in ruínam. Jdc 8 28 Humiliátus est autem Mádian coram fíliis Israël, nec potuérunt ultra cervíces eleváre: sed quiévit terra per quadragínta annos, quibus Gédeon prǽfuit. Jdc 8 29 Abiit ítaque Ieróbaal fílius Ioas, et habitávit in domo sua: Jdc 8 30 habuítque septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore eius: eo quod plures habéret uxóres. Jdc 8 31 Concubína autem illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium nómine Abímelech. Jdc 8 32 Mortuúsque est Gédeon fílius Ioas in senectúte bona, et sepúltus est in sepúlcro Ioas patris sui in Ephra de família Ezri. Jdc 8 33 Postquam autem mórtuus est Gédeon, avérsi sunt fílii Israël, et fornicáti sunt cum Báalim. Percusserúntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: Jdc 8 34 nec recordáti sunt Dómini Dei sui, qui éruit eos de mánibus inimicórum suórum ómnium per circúitum: Jdc 8 35 nec fecérunt misericórdiam cum domo Ieróbaal Gédeon, iuxta ómnia bona quæ fécerat Israéli. Jdc 9 1 Abiit autem Abímelech fílius Ieróbaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locútus est ad eos, et ad omnem cognatiónem domus patris matris suæ, dicens: Jdc 9 2 Loquímini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri omnes fílii Ieróbaal, an ut dominétur unus vir? simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum. Jdc 9 3 Locutíque sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos, et inclinavérunt cor eórum post Abímelech, dicéntes: Frater noster est. Jdc 9 4 Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberit. Qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum. Jdc 9 5 Et venit in domum patris sui in Ephra, et occídit fratres suos fílios Ieróbaal, septuagínta viros super lápidem unum: remansítque Ióatham fílius Ieróbaal mínimus, et abscónditus est. Jdc 9 6 Congregáti sunt autem omnes viri Sichem, et univérsæ famíliæ urbis Mello: abierúntque et constituérunt regem Abímelech, iuxta quercum quæ stabat in Sichem. Jdc 9 7 Quod cum nuntiátum esset Ióatham, ivit, et stetit in vértice montis Garízim: elevatáque voce, clamávit, et dixit: Audíte me, viri Sichem: ita áudiat vos Deus. Jdc 9 8 Iérunt ligna, ut úngerent super se regem: dixerúntque olívæ: Impera nobis. Jdc 9 9 Quæ respóndit: Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii utúntur et hómines, et veníre ut inter ligna promóvear? Jdc 9 10 Dixerúntque ligna ad árborem ficum: Veni, et super nos regnum áccipe. Jdc 9 11 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere dulcédinem meam, fructúsque suavíssimos, et ire ut inter cétera ligna promóvear? Jdc 9 12 Locutáque sunt ligna ad vitem: Veni, et ímpera nobis. Jdc 9 13 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat Deum et hómines, et inter ligna cétera promovéri? Jdc 9 14 Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: Veni, et ímpera super nos. Jdc 9 15 Quæ respóndit eis: Si vere me regem vobis constitúitis, veníte, et sub umbra mea requiéscite: si autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno, et dévoret cedros Líbani. Jdc 9 16 Nunc ígitur, si recte et absque peccáto constituístis super vos regem Abímelech, et bene egístis cum Ieróbaal, et cum domo eius, et reddidístis vicem benefíciis eius, qui pugnávit pro vobis, Jdc 9 17 et ánimam suam dedit perículis, ut erúeret vos de manu Mádian, Jdc 9 18 qui nunc surrexístis contra domum patris mei, et interfecístis fílios eius septuagínta viros super unum lápidem, et constituístis regem Abímelech fílium ancíllæ eius super habitatóres Sichem, eo quod frater vester sit: Jdc 9 19 si ergo recte et absque vítio egístis cum Ieróbaal et domo eius, hódie lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis. Jdc 9 20 Sin autem pervérse: egrediátur ignis ex eo, et consúmat habitatóres Sichem, et óppidum Mello: egrediatúrque ignis de viris Sichem, et de óppido Mello, et dévoret Abímelech. Jdc 9 21 Quæ cum dixísset, fugit, et ábiit in Bera: habitavítque ibi ob metum Abímelech fratris sui. Jdc 9 22 Regnávit ítaque Abímelech super Israël tribus annis. Jdc 9 23 Misítque Dóminus spíritum péssimum inter Abímelech et habitatóres Sichem: qui cœpérunt eum detestári, Jdc 9 24 et scelus interfectiónis septuagínta filiórum Ieróbaal, et effusiónem sánguinis eórum conférre in Abímelech fratrem suum, et in céteros Sichimórum príncipes, qui eum adiúverant. Jdc 9 25 Posuerúntque insídias advérsus eum in summitáte móntium: et dum illíus præstolabántur advéntum, exercébant latrocínia, agéntes prædas de prætereúntibus: nuntiatúmque est Abímelech. Jdc 9 26 Venit autem Gaal fílius Obed cum frátribus suis, et transívit in Síchimam. Ad cuius advéntum erécti habitatóres Sichem, Jdc 9 27 egréssi sunt in agros, vastántes víneas, uvásque calcántes: et factis cantántium choris, ingréssi sunt fanum dei sui, et inter épulas et pócula maledicébant Abímelech, Jdc 9 28 clamánte Gaal fílio Obed: Quis est Abímelech, et quæ est Sichem, ut serviámus ei? numquid non est fílius Ieróbaal, et constítuit príncipem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviémus ei? Jdc 9 29 útinam daret áliquis pópulum istum sub manu mea, ut auférrem de médio Abímelech. Dictúmque est Abímelech: Cóngrega exércitus multitúdinem, et veni. Jdc 9 30 Zebul enim princeps civitátis, audítis sermónibus Gaal fílii Obed, irátus est valde, Jdc 9 31 et misit clam ad Abímelech núntios, dicens: Ecce Gaal fílius Obed venit in Síchimam cum frátribus suis, et oppúgnat advérsum te civitátem. Jdc 9 32 Surge ítaque nocte cum pópulo qui tecum est, et látita in agro: Jdc 9 33 et primo mane, oriénte sole, írrue super civitátem. Illo autem egrediénte advérsum te cum pópulo suo, fac ei quod potúeris. Jdc 9 34 Surréxit ítaque Abímelech cum omni exércitu suo nocte, et teténdit insídias iuxta Síchimam in quátuor locis. Jdc 9 35 Egressúsque est Gaal fílius Obed, et stetit in intróitu portæ civitátis. Surréxit autem Abímelech, et omnis exércitus cum eo, de insidiárum loco. Jdc 9 36 Cumque vidísset pópulum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de móntibus multitúdo descéndit. Cui ille respóndit: Umbras móntium vides quasi cápita hóminum, et hoc erróre decíperis. Jdc 9 37 Rursúmque Gaal ait: Ecce pópulus de umbilíco terræ descéndit, et unus cúneus venit per viam quæ réspicit quercum. Jdc 9 38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebáris: Quis est Abímelech ut serviámus ei? nonne hic pópulus est, quem despiciébas? egrédere, et pugna contra eum. Jdc 9 39 Abiit ergo Gaal, spectánte Sichimórum pópulo, et pugnávit contra Abímelech, Jdc 9 40 qui persecútus est eum fugiéntem, et in urbem cómpulit: ceciderúntque ex parte eius plúrimi, usque ad portam civitátis. Jdc 9 41 Et Abímelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et sócios eius éxpulit de urbe, nec in ea passus est commorári. Jdc 9 42 Sequénti ergo die, egréssus est pópulus in campum. Quod cum nuntiátum esset Abímelech, Jdc 9 43 tulit exércitum suum, et divísit in tres turmas, tendens insídias in agris. Vidénsque quod egrederétur pópulus de civitáte, surréxit, et írruit in eos Jdc 9 44 cum cúneo suo, oppúgnans et óbsidens civitátem: duæ autem turmæ palántes per campum adversários persequebántur. Jdc 9 45 Porro Abímelech omni die illo oppugnábat urbem: quam cepit, interféctis habitatóribus eius, ipsáque destrúcta, ita ut sal in ea dispérgeret. Jdc 9 46 Quod cum audíssent qui habitábant in turre Sichimórum, ingréssi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepígerant, et ex eo locus nomen accéperat: qui erat munítus valde. Jdc 9 47 Abímelech quoque áudiens viros turris Sichimórum páriter conglobátos, Jdc 9 48 ascéndit in montem Selmon cum omni pópulo suo: et arrépta secúri, præcídit árboris ramum, impositúmque ferens húmero, dixit ad sócios: Quod me vidétis fácere, cito fácite. Jdc 9 49 Igitur certátim ramos de arbóribus præcidéntes, sequebántur ducem. Qui circumdántes præsídium, succendérunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille hómines necaréntur, viri páriter et mulíeres, habitatórum turris Sichem. Jdc 9 50 Abímelech autem inde proficíscens venit ad óppidum Thebes, quod circúmdans obsidébat exércitu. Jdc 9 51 Erat autem turris excélsa in média civitáte, ad quam confúgerant simul viri ac mulíeres, et omnes príncipes civitátis, clausa firmíssime iánua, et super turris tectum stantes per propugnácula. Jdc 9 52 Accedénsque Abímelech iuxta turrim, pugnábat fórtiter: et appropínquans óstio, ignem suppónere nitebátur: Jdc 9 53 et ecce una múlier fragmen molæ désuper iáciens, illísit cápiti Abímelech, et confrégit cérebrum eius. Jdc 9 54 Qui vocávit cito armígerum suum, et ait ad eum: Evagína gládium tuum, et pércute me, ne forte dicátur quod a fémina interféctus sim. Qui iussa perfíciens, interfécit eum. Jdc 9 55 Illóque mórtuo, omnes qui cum eo erant de Israël, revérsi sunt in sedes suas: Jdc 9 56 et réddidit Deus malum quod fécerat Abímelech contra patrem suum, interféctis septuagínta frátribus suis. Jdc 9 57 Sichimítis quoque quod operáti erant, retribútum est, et venit super eos maledíctio Ióatham fílii Ieróbaal. Jdc 10 1 Post Abímelech surréxit dux in Israël Thola fílius Phua pátrui Abímelech, vir de Issachar, qui habitávit in Samir montis Ephraim: Jdc 10 2 et iudicávit Israélem vigínti et tribus annis, mortuúsque est, ac sepúltus in Samir. Jdc 10 3 Huic succéssit Iair Galaadítes, qui iudicávit Israël per vigínti et duos annos, Jdc 10 4 habens trigínta fílios sedéntes super trigínta pullos asinárum, et príncipes trigínta civitátum, quæ ex nómine eius sunt appellátæ Havoth Iair, id est, óppida Iair, usque in præséntem diem, in terra Gálaad. Jdc 10 5 Mortuúsque est Iair, ac sepúltus in loco cui est vocábulum Camon. Jdc 10 6 Fílii autem Israël peccátis vetéribus iungéntes nova, fecérunt malum in conspéctu Dómini, et serviérunt idólis, Báalim et Astaroth, et diis Sýriæ ac Sidónis et Moab et filiórum Ammon et Philísthiim: dimiserúntque Dóminum, et non coluérunt eum. Jdc 10 7 Contra quos Dóminus irátus, trádidit eos in manus Philísthiim et filiórum Ammon. Jdc 10 8 Afflictíque sunt, et veheménter oppréssi per annos decem et octo, omnes qui habitábant trans Iordánem in terra Amorrhǽi, qui est in Gálaad: Jdc 10 9 in tantum ut fílii Ammon, Iordáne transmísso, vastárent Iudam et Béniamin et Ephraim: afflictúsque est Israël nimis. Jdc 10 10 Et clamántes ad Dóminum, dixérunt: Peccávimus tibi, quia derelíquimus Dóminum Deum nostrum, et servívimus Báalim. Jdc 10 11 Quibus locútus est Dóminus: Numquid non Ægýptii et Amorrhǽi, filiíque Ammon et Philísthiim, Jdc 10 12 Sidónii quoque et Amalec et Chánaan oppressérunt vos, et clamástis ad me, et érui vos de manu eórum? Jdc 10 13 Et tamen reliquístis me, et coluístis deos aliénos: idcírco non addam ut ultra vos líberem: Jdc 10 14 ite, et invocáte deos quos elegístis: ipsi vos líberent in témpore angústiæ. Jdc 10 15 Dixerúntque fílii Israël ad Dóminum: Peccávimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc líbera nos. Jdc 10 16 Quæ dicéntes, ómnia de fínibus suis alienórum deórum idóla proiecérunt, et serviérunt Dómino Deo: qui dóluit super misériis eórum. Jdc 10 17 Itaque fílii Ammon conclamántes in Gálaad fixére tentória, contra quos congregáti fílii Israël in Maspha castrametáti sunt. Jdc 10 18 Dixerúntque príncipes Gálaad sínguli ad próximos suos: Qui primus ex nobis contra fílios Ammon cœ́perit dimicáre, erit dux pópuli Gálaad. Jdc 11 1 Fuit illo témpore Iephte Galaadítes vir fortíssimus atque pugnátor, fílius mulíeris meretrícis, qui natus est de Gálaad. Jdc 11 2 Hábuit autem Gálaad uxórem, de qua suscépit fílios: qui postquam créverant, eiecérunt Iephte, dicéntes: Hæres in domo patris nostri esse non póteris, quia de áltera matre natus es. Jdc 11 3 Quos ille fúgiens atque devítans, habitávit in terra Tob: congregatíque sunt ad eum viri ínopes, et latrocinántes, et quasi príncipem sequebántur. Jdc 11 4 In illis diébus pugnábant fílii Ammon contra Israël. Jdc 11 5 Quibus ácriter instántibus perrexérunt maióres natu de Gálaad, ut tóllerent in auxílium sui Iephte de terra Tob: Jdc 11 6 dixerúntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra fílios Ammon. Jdc 11 7 Quibus ille respóndit: Nonne vos estis, qui odístis me, et eiecístis de domo patris mei? et nunc venístis ad me necessitáte compúlsi. Jdc 11 8 Dixerúntque príncipes Gálaad ad Iephte: Ob hanc ígitur causam nunc ad te venímus, ut proficiscáris nobíscum, et pugnes contra fílios Ammon, sisque dux ómnium qui hábitant in Gálaad. Jdc 11 9 Iephte quoque dixit eis: Si vere venístis ad me, ut pugnem pro vobis contra fílios Ammon, tradiderítque eos Dóminus in manus meas, ego ero vester princeps? Jdc 11 10 Qui respondérunt ei: Dóminus, qui hæc audit, ipse mediátor ac testis est quod nostra promíssa faciémus. Jdc 11 11 Abiit ítaque Iephte cum princípibus Gálaad, fecítque eum omnis pópulus príncipem sui. Locutúsque est Iephte omnes sermónes suos coram Dómino in Maspha. Jdc 11 12 Et misit núntios ad regem filiórum Ammon, qui ex persóna sua dícerent: Quid mihi et tibi est, quia venísti contra me, ut vastáres terram meam? Jdc 11 13 Quibus ille respóndit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascéndit de Ægýpto, a fínibus Arnon usque Iaboc atque Iordánem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. Jdc 11 14 Per quos rursum mandávit Iephte, et imperávit eis ut dícerent regi Ammon: Jdc 11 15 Hæc dicit Iephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiórum Ammon: Jdc 11 16 sed quando de Ægýpto conscendérunt, ambulávit per solitúdinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. Jdc 11 17 Misítque núntios ad regem Edom, dicens: Dimítte me ut tránseam per terram tuam. Qui nóluit acquiéscere précibus eius. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse tránsitum præbére contémpsit. Mansit ítaque in Cades, Jdc 11 18 et circuívit ex látere terram Edom et terram Moab: venítque contra orientálem plagam terræ Moab, et castrametátus est trans Arnon: nec vóluit intráre términos Moab: Arnon quippe confínium est terræ Moab. Jdc 11 19 Misit ítaque Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et dixérunt ei: Dimítte ut tránseam per terram tuam usque ad flúvium. Jdc 11 20 Qui et ipse Israël verba despíciens, non dimísit eum transíre per términos suos: sed infiníta multitúdine congregáta, egréssus est contra eum in Iasa, et fórtiter resistébat. Jdc 11 21 Tradidítque eum Dóminus in manus Israël cum omni exércitu suo: qui percússit eum, et possédit omnem terram Amorrhǽi habitatóris regiónis illíus, Jdc 11 22 et univérsos fines eius, de Arnon usque Iaboc, et de solitúdine usque ad Iordánem. Jdc 11 23 Dóminus ergo Deus Israël subvértit Amorrhǽum, pugnánte contra illum pópulo suo Israël, et tu nunc vis possidére terram eius? Jdc 11 24 nonne ea quæ póssidet Chamos deus tuus, tibi iure debéntur? quæ autem Dóminus Deus noster victor obtínuit, in nostram cedent possessiónem: Jdc 11 25 nisi forte mélior es Balac fílio Sephor rege Moab: aut docére potes, quod iurgátus sit contra Israël, et pugnáverit contra eum, Jdc 11 26 quando habitávit in Hésebon et vículis eius, et in Aroer et villis illíus, vel in cunctis civitátibus iuxta Iordánem, per trecéntos annos. Quare tanto témpore nihil super hac repetitióne tentástis? Jdc 11 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indícens mihi bella non iusta. Iúdicet Dóminus árbiter huius diéi inter Israël, et inter fílios Ammon. Jdc 11 28 Noluítque acquiéscere rex filiórum Ammon verbis Iephte, quæ per núntios mandáverat. Jdc 11 29 Factus est ergo super Iephte Spíritus Dómini, et circúiens Gálaad et Manásse, Maspha quoque Gálaad, et inde tránsiens ad fílios Ammon, Jdc 11 30 votum vovit Dómino, dicens: Si tradíderis fílios Ammon in manus meas, Jdc 11 31 quicúmque primus fúerit egréssus de fóribus domus meæ, mihíque occúrrerit reverténti cum pace a fíliis Ammon, eum holocáustum ófferam Dómino. Jdc 11 32 Transivítque Iephte ad fílios Ammon, ut pugnáret contra eos: quos trádidit Dóminus in manus eius. Jdc 11 33 Percussítque ab Aroer usque dum vénias in Mennith, vigínti civitátes, et usque ad Abel, quæ est víneis cónsita, plaga magna nimis: humiliatíque sunt fílii Ammon a fíliis Israël. Jdc 11 34 Reverténte autem Iephte in Maspha domum suam, occúrrit ei unigénita fília sua cum týmpanis et choris: non enim habébat álios líberos. Jdc 11 35 Qua visa, scidit vestiménta sua, et ait: Heu me, fília mea! decepísti me, et ipsa decépta es: apérui enim os meum ad Dóminum, et áliud fácere non pótero. Jdc 11 36 Cui illa respóndit: Pater mi, si aperuísti os tuum ad Dóminum, fac mihi quodcúmque pollícitus es, concéssa tibi ultióne atque victória de hóstibus tuis. Jdc 11 37 Dixítque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod déprecor: dimítte me ut duóbus ménsibus circúmeam montes, et plangam virginitátem meam cum sodálibus meis. Jdc 11 38 Cui ille respóndit: Vade. Et dimísit eam duóbus ménsibus. Cumque abiísset cum sóciis ac sodálibus suis, flebat virginitátem suam in móntibus. Jdc 11 39 Expletísque duóbus ménsibus, revérsa est ad patrem suum, et fecit ei sicut vóverat, quæ ignorábat virum. Exínde mos incrébruit in Israël, et consuetúdo serváta est, Jdc 11 40 ut post anni círculum convéniant in unum fíliæ Israël, et plangant fíliam Iephte Galaadítæ diébus quátuor. Jdc 12 1 Ecce autem in Ephraim orta est sedítio: nam transeúntes contra aquilónem, dixérunt ad Iephte: Quare vadens ad pugnam contra fílios Ammon, vocáre nos noluísti, ut pergerémus tecum? ígitur incendémus domum tuam. Jdc 12 2 Quibus ille respóndit: Disceptátio erat mihi et pópulo meo contra fílios Ammon véhemens: vocavíque vos, ut præberétis mihi auxílium, et fácere noluístis. Jdc 12 3 Quod cernens, pósui ánimam meam in mánibus meis, transivíque ad fílios Ammon, et trádidit eos Dóminus in manus meas. Quid commérui, ut advérsum me consurgátis in prœ́lium? Jdc 12 4 Vocátis ítaque ad se cunctis viris Gálaad, pugnábat contra Ephraim: percusserúntque viri Gálaad Ephraim, quia díxerat: Fugitívus est Gálaad de Ephraim, et hábitat in médio Ephraim et Manásse. Jdc 12 5 Occupaverúntque Galaadítæ vada Iordánis, per quæ Ephraim reversúrus erat. Cumque venísset ad ea de Ephraim número, fúgiens, atque dixísset: Obsecro ut me transíre permittátis: dicébant ei Galaadítæ: Numquid Ephrathǽus es? quo dicénte: Non sum: Jdc 12 6 interrogábant eum: Dic ergo Scíbboleth, quod interpretátur Spica. Qui respondébat: Síbboleth: eádem líttera spicam exprímere non valens. Statímque apprehénsum iugulábant in ipso Iordánis tránsitu. Et cecidérunt in illo témpore de Ephraim quadragínta duo míllia. Jdc 12 7 Iudicávit ítaque Iephte Galaadítes Israël sex annis: et mórtuus est, ac sepúltus in civitáte sua Gálaad. Jdc 12 8 Post hunc iudicávit Israël Abesan de Béthlehem: Jdc 12 9 qui hábuit trigínta fílios, et tótidem fílias, quas emíttens foras, marítis dedit, et eiúsdem númeri fíliis suis accépit uxóres, introdúcens in domum suam. Qui septem annis iudicávit Israël: Jdc 12 10 mortuúsque est, ac sepúltus in Béthlehem. Jdc 12 11 Cui succéssit Ahíalon Zabulonítes: et iudicávit Israël decem annis: Jdc 12 12 mortuúsque est, ac sepúltus in Zábulon. Jdc 12 13 Post hunc iudicávit Israël Abdon fílius Illel Pharathonítes: Jdc 12 14 qui hábuit quadragínta fílios, et trigínta ex eis nepótes, ascendéntes super septuagínta pullos asinárum. Et iudicávit Israël octo annis: Jdc 12 15 mortuúsque est, ac sepúltus in Phárathon terræ Ephraim, in monte Amalec. Jdc 13 1 Rursúmque fílii Israël fecérunt malum in conspéctu Dómini: qui trádidit eos in manus Philisthinórum quadragínta annis. Jdc 13 2 Erat autem quidam vir de Sáraa, et de stirpe Dan, nómine Mánue, habens uxórem stérilem. Jdc 13 3 Cui appáruit ángelus Dómini, et dixit ad eam: Stérilis es et absque líberis: sed concípies, et páries fílium. Jdc 13 4 Cave ergo ne bibas vinum ac síceram, nec immúndum quidquam cómedas: Jdc 13 5 quia concípies, et páries fílium, cuius non tanget caput novácula: erit enim Nazarǽus Dei ab infántia sua et ex matris útero, et ipse incípiet liberáre Israël de manu Philisthinórum. Jdc 13 6 Quæ cum venísset ad marítum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angélicum, terríbilis nimis. Quem cum interrogássem quis esset, et unde venísset, et quo nómine vocarétur, nóluit mihi dícere: Jdc 13 7 sed hoc respóndit: Ecce concípies et páries fílium: cave ne vinum bibas, nec síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer Nazarǽus Dei ab infántia sua, ex útero matris suæ usque ad diem mortis suæ. Jdc 13 8 Orávit ítaque Mánue Dóminum, et ait: Obsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum, et dóceat nos quid debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est. Jdc 13 9 Exaudivítque Dóminus deprecántem Mánue, et appáruit rursum ángelus Dei uxóri eius sedénti in agro: Mánue autem marítus eius non erat cum ea. Quæ cum vidísset ángelum, Jdc 13 10 festinávit, et cucúrrit ad virum suum: nuntiavítque ei, dicens: Ecce appáruit mihi vir, quem ante víderam. Jdc 13 11 Qui surréxit, et secútus est uxórem suam: veniénsque ad virum, dixit ei: Tu es qui locútus es mulíeri? Et ille respóndit: Ego sum. Jdc 13 12 Cui Mánue: Quando, inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid vis ut fáciat puer? aut a quo se observáre debébit? Jdc 13 13 Dixítque ángelus Dómini ad Mánue: Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se, Jdc 13 14 et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat: vinum et síceram non bibat: nullo vescátur immúndo: et quod ei præcépi, ímpleat atque custódiat. Jdc 13 15 Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: Obsecro te ut acquiéscas précibus meis, et faciámus tibi hædum de capris. Jdc 13 16 Cui respóndit ángelus: Si me cogis, non cómedam panes tuos: si autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino. Et nesciébat Mánue quod ángelus Dómini esset. Jdc 13 17 Dixítque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te? Jdc 13 18 Cui ille respóndit: Cur quæris nomen meum, quod est mirábile? Jdc 13 19 Tulit ítaque Mánue hædum de capris, et libaménta, et pósuit super petram, ófferens Dómino, qui facit mirabília: ipse autem et uxor eius intuebántur. Jdc 13 20 Cumque ascénderet flamma altáris in cælum, ángelus Dómini páriter in flamma ascéndit. Quod cum vidíssent Mánue et uxor eius, proni cecidérunt in terram, Jdc 13 21 et ultra eis non appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum Dómini esse, Jdc 13 22 et dixit ad uxórem suam: Morte moriémur, quia vídimus Deum. Jdc 13 23 Cui respóndit múlier: Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus nostris holocáustum et libaménta non suscepísset, nec ostendísset nobis hæc ómnia, neque ea quæ sunt ventúra dixísset. Jdc 13 24 Péperit ítaque fílium, et vocávit nomen eius Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus. Jdc 13 25 Cœpítque Spíritus Dómini esse cum eo in castris Dan inter Sáraa et Esthaol. Jdc 14 1 Descéndit ergo Samson in Thámnatha: vidénsque ibi mulíerem de filiábus Philísthiim, Jdc 14 2 ascéndit, et nuntiávit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulíerem in Thámnatha de filiábus Philisthinórum: quam quæso ut mihi accipiátis uxórem. Jdc 14 3 Cui dixérunt pater et mater sua: Numquid non est múlier in filiábus fratrum tuórum, et in omni pópulo meo, quia vis accípere uxórem de Philísthiim, qui incircumcísi sunt? Dixítque Samson ad patrem suum: Hanc mihi áccipe: quia plácuit óculis meis. Jdc 14 4 Paréntes autem eius nesciébant quod res a Dómino fíeret, et quǽreret occasiónem contra Philísthiim: eo enim témpore Philísthiim dominabántur Israéli. Jdc 14 5 Descéndit ítaque Samson cum patre suo et matre in Thámnatha. Cumque veníssent ad víneas óppidi, appáruit cátulus leónis sævus, et rúgiens, et occúrrit ei. Jdc 14 6 Irruit autem Spíritus Dómini in Samson, et dilacerávit leónem, quasi hædum in frusta discérpens, nihil omníno habens in manu: et hoc patri et matri nóluit indicáre. Jdc 14 7 Descendítque, et locútus est mulíeri quæ placúerat óculis eius. Jdc 14 8 Et post áliquot dies revértens ut accíperet eam, declinávit ut vidéret cadáver leónis, et ecce exámen apum in ore leónis erat ac favus mellis. Jdc 14 9 Quem cum sumpsísset in mánibus comedébat in via: veniénsque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comedérunt: nec tamen eis vóluit indicáre quod mel de córpore leónis assúmpserat. Jdc 14 10 Descéndit ítaque pater eius ad mulíerem, et fecit fílio suo Samson convívium: sic enim iúvenes fácere consuéverant. Jdc 14 11 Cum ergo cives loci illíus vidíssent eum, dedérunt ei sodáles trigínta ut essent cum eo. Jdc 14 12 Quibus locútus est Samson: Propónam vobis probléma: quod si solvéritis mihi intra septem dies convívii, dabo vobis trigínta síndones, et tótidem túnicas: Jdc 14 13 sin autem non potuéritis sólvere, vos dábitis mihi trigínta síndones, et eiúsdem númeri túnicas. Qui respondérunt ei: Propóne probléma, ut audiámus. Jdc 14 14 Dixítque eis: De comedénte exívit cibus, et de forti egréssa est dulcédo. Nec potuérunt per tres dies propositiónem sólvere. Jdc 14 15 Cumque adésset dies séptimus, dixérunt ad uxórem Samson: Blandíre viro tuo et suáde ei ut índicet tibi quid signíficet probléma: quod si fácere nolúeris, incendémus te, et domum patris tui: an idcírco vocástis nos ad núptias ut spoliarétis? Jdc 14 16 Quæ fundébat apud Samson lácrymas, et querebátur, dicens: Odísti me, et non díligis: idcírco probléma, quod proposuísti fíliis pópuli mei, non vis mihi expónere. At ille respóndit: Patri meo et matri nólui dícere: et tibi indicáre pótero? Jdc 14 17 Septem ígitur diébus convívii flebat ante eum: tandémque die séptimo cum ei esset molésta, expósuit. Quæ statim indicávit cívibus suis. Jdc 14 18 Et illi dixérunt ei die séptimo ante solis occúbitum: Quid dúlcius melle, et quid fórtius leóne? Qui ait ad eos: Si non arassétis in vítula mea, non invenissétis propositiónem meam. Jdc 14 19 Irruit ítaque in eum Spíritus Dómini, descendítque Ascalónem, et percússit ibi trigínta viros: quorum ablátas vestes dedit iis qui probléma sólverant. Iratúsque nimis ascéndit in domum patris sui: Jdc 14 20 uxor autem eius accépit marítum unum de amícis eius et prónubis. Jdc 15 1 Post aliquántulum autem témporis, cum dies tritíceæ messis instárent, venit Samson, invísere volens uxórem suam, et áttulit ei hædum de capris. Cumque cubículum eius sólito vellet intráre, prohíbuit eum pater illíus, dicens: Jdc 15 2 Putávi quod odísses eam, et ídeo trádidi illam amíco tuo: sed habet sorórem, quæ iúnior et púlchrior illa est: sit tibi pro ea uxor. Jdc 15 3 Cui Samson respóndit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthǽos: fáciam enim vobis mala. Jdc 15 4 Perrexítque et cepit trecéntas vulpes, caudásque eárum iunxit ad caudas, et faces ligávit in médio: Jdc 15 5 quas igne succéndens, dimísit ut huc illúcque discúrrerent. Quæ statim perrexérunt in ségetes Philisthinórum. Quibus succénsis, et comportátæ iam fruges, et adhuc stantes in stípula, concremátæ sunt, in tantum ut víneas quoque et olivéta flamma consúmeret. Jdc 15 6 Dixerúntque Philísthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathǽi: quia tulit uxórem eius, et álteri trádidit, hæc operátus est. Ascenderúntque Philísthiim, et combussérunt tam mulíerem quam patrem eius. Jdc 15 7 Quibus ait Samson: Licet hæc fecéritis, tamen adhuc ex vobis éxpetam ultiónem, et tunc quiéscam. Jdc 15 8 Percussítque eos ingénti plaga, ita ut stupéntes suram fémori impónerent. Et descéndens habitávit in spelúnca petræ Etam. Jdc 15 9 Igitur ascendéntes Philísthiim in terram Iuda, castrametáti sunt in loco, qui póstea vocátus est Lechi, id est, Maxílla, ubi eórum effúsus est exércitus. Jdc 15 10 Dixerúntque ad eos de tribu Iuda: Cur ascendístis advérsum nos? Qui respondérunt: Ut ligémus Samson vénimus, et reddámus ei quæ in nos operátus est. Jdc 15 11 Descendérunt ergo tria míllia virórum de Iuda ad specum sílicis Etam, dixerúntque ad Samson: Nescis quod Philísthiim ímperent nobis? quare hoc fácere voluísti? Quibus ille ait: Sicut fecérunt mihi, sic feci eis. Jdc 15 12 Ligáre, ínquiunt, te vénimus, et trádere in manus Philisthinórum. Quibus Samson: Iuráte, ait, et spondéte mihi quod non occidátis me. Jdc 15 13 Dixérunt: Non te occidémus, sed vinctum tradémus. Ligaverúntque eum duóbus novis fúnibus, et tulérunt eum de petra Etam. Jdc 15 14 Qui cum venísset ad locum Maxíllæ, et Philísthiim vociferántes occurríssent ei, írruit Spíritus Dómini in eum: et sicut solent ad odórem ignis lina consúmi, ita víncula, quibus ligátus erat, dissipáta sunt et solúta. Jdc 15 15 Inventámque maxíllam, id est, mandíbulam ásini, quæ iacébat, arrípiens interfécit in ea mille viros, Jdc 15 16 et ait: In maxílla ásini, in mandíbula pulli asinárum, delévi eos, et percússi mille viros. Jdc 15 17 Cumque hæc verba canens complésset, proiécit mandíbulam de manu, et vocávit nomen loci illíus Ramáthlechi, quod interpretátur, Elevátio maxíllæ. Jdc 15 18 Sitiénsque valde, clamávit ad Dóminum, et ait: Tu dedísti in manu servi tui salútem hanc máximam atque victóriam: en siti mórior, incidámque in manus incircumcisórum. Jdc 15 19 Apéruit ítaque Dóminus molárem dentem in maxílla ásini, et egréssæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillávit spíritum, et vires recépit. Idcírco appellátum est nomen loci illíus, Fons invocántis de maxílla, usque in præséntem diem. Jdc 15 20 Iudicavítque Israël in diébus Philísthiim vigínti annis. Jdc 16 1 Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulíerem meretrícem, ingressúsque est ad eam. Jdc 16 2 Quod cum audíssent Philísthiim, et percrebruísset apud eos intrásse urbem Samson, circumdedérunt eum, pósitis in porta civitátis custódibus: et ibi tota nocte cum siléntio præstolántes, ut facto mane exeúntem occíderent. Jdc 16 3 Dormívit autem Samson usque ad médium noctis: et inde consúrgens, apprehéndit ambas portæ fores cum póstibus suis et sera, impositásque húmeris suis portávit ad vérticem montis, qui réspicit Hebron. Jdc 16 4 Post hæc amávit mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec, et vocabátur Dálila. Jdc 16 5 Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum, atque dixérunt: Décipe eum, et disce ab illo, in quo hábeat tantam fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus, et vinctum afflígere: quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille et centum argénteos. Jdc 16 6 Locúta est ergo Dálila ad Samson: Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit quo ligátus erúmpere néqueas? Jdc 16 7 Cui respóndit Samson: Si septem nervíceis fúnibus necdum siccis, et adhuc huméntibus, ligátus fúero, infírmus ero ut céteri hómines. Jdc 16 8 Attulerúntque ad eam sátrapæ Philisthinórum septem funes, ut díxerat: quibus vinxit eum, Jdc 16 9 laténtibus apud se insídiis, et in cubículo finem rei exspectántibus: clamavítque ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui rupit víncula, quómodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putámine, cum odórem ignis accéperit: et non est cógnitum in quo esset fortitúdo eius. Jdc 16 10 Dixítque ad eum Dálila: Ecce illusísti mihi, et falsum locútus es: saltem nunc indíca mihi quo ligári débeas. Jdc 16 11 Cui ille respóndit: Si ligátus fúero novis fúnibus, qui numquam fuérunt in ópere, infírmus ero, et aliórum hóminum símilis. Jdc 16 12 Quibus rursum Dálila vinxit eum, et clamávit: Philísthiim super te, Samson: in cubículo insídiis præparátis. Qui ita rupit víncula quasi fila telárum. Jdc 16 13 Dixítque Dálila rursum ad eum: Usquequo décipis me, et falsum lóqueris? osténde quo vincíri débeas. Cui respóndit Samson: Si septem crines cápitis mei cum lício plexúeris, et clavum his circumligátum terræ fíxeris, infírmus ero. Jdc 16 14 Quod cum fecísset Dálila, dixit ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui consúrgens de somno extráxit clavum cum crínibus et lício. Jdc 16 15 Dixítque ad eum Dálila: Quómodo dicis quod amas me, cum ánimus tuus non sit mecum? Per tres vices mentítus es mihi, et noluísti dícere in quo sit máxima fortitúdo tua. Jdc 16 16 Cumque molésta esset ei, et per multos dies iúgiter adhæréret, spátium ad quiétem non tríbuens, defécit ánima eius, et ad mortem usque lassáta est. Jdc 16 17 Tunc apériens veritátem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascéndit super caput meum, quia Nazarǽus, id est, consecrátus Deo, sum de útero matris meæ: si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam, eróque sicut céteri hómines. Jdc 16 18 Vidénsque illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum ac mandávit: Ascénde adhuc semel, quia nunc mihi apéruit cor suum. Qui ascendérunt assúmpta pecúnia, quam promíserant. Jdc 16 19 At illa dormíre eum fecit super génua sua, et in sinu suo reclináre caput. Vocavítque tonsórem, et rasit septem crines eius, et cœpit abígere eum, et a se repéllere: statim enim ab eo fortitúdo discéssit. Jdc 16 20 Dixítque: Philísthiim super te, Samson. Qui de somno consúrgens, dixit in ánimo suo: Egrédiar sicut ante feci, et me excútiam: nésciens quod recessísset ab eo Dóminus. Jdc 16 21 Quem cum apprehendíssent Philísthiim, statim eruérunt óculos eius, et duxérunt Gazam vinctum caténis, et clausum in cárcere molére fecérunt. Jdc 16 22 Iamque capílli eius renásci cœpérunt. Jdc 16 23 Et príncipes Philisthinórum convenérunt in unum ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo, et epularéntur, dicéntes: Trádidit deus noster inimícum nostrum Samson in manus nostras. Jdc 16 24 Quod étiam pópulus videns, laudábat deum suum, eadémque dicébat: Trádidit deus noster adversárium nostrum in manus nostras, qui delévit terram nostram, et occídit plúrimos. Jdc 16 25 Lætantésque per convívia, sumptis iam épulis, præcepérunt ut vocarétur Samson, et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos, fecerúntque eum stare inter duas colúmnas. Jdc 16 26 Qui dixit púero regénti gressus suos: Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus omnis ímminet domus, et reclíner super eas, et páululum requiéscam. Jdc 16 27 Domus autem erat plena virórum ac mulíerum, et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto et solário círciter tria míllia utriúsque sexus spectántes ludéntem Samson. Jdc 16 28 At ille invocáto Dómino ait: Dómine Deus, meménto mei, et redde mihi nunc fortitúdinem prístinam, Deus meus, ut ulcíscar me de hóstibus meis, et pro amissióne duórum lúminum unam ultiónem recípiam. Jdc 16 29 Et apprehéndens ambas colúmnas quibus innitebátur domus, alterámque eárum déxtera et álteram læva tenens, Jdc 16 30 ait: Moriátur ánima mea cum Philísthiim. Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes, et céteram multitúdinem quæ ibi erat: multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat. Jdc 16 31 Descendéntes autem fratres eius et univérsa cognátio, tulérunt corpus eius, et sepeliérunt inter Sáraa et Esthaol in sepúlcro patris sui Mánue: iudicavítque Israël vigínti annis. Jdc 17 1 Fuit eo témpore vir quidam de monte Ephraim nómine Michas, Jdc 17 2 qui dixit matri suæ: Mille et centum argénteos, quos separáveras tibi, et super quibus me audiénte iuráveras, ecce ego hábeo, et apud me sunt. Cui illa respóndit: Benedíctus fílius meus Dómino. Jdc 17 3 Réddidit ergo eos matri suæ, quæ díxerat ei: Consecrávi et vovi hoc argéntum Dómino, ut de manu mea suscípiat fílius meus, et fáciat scúlptile atque conflátile: et nunc trado illud tibi. Jdc 17 4 Réddidit ígitur eos matri suæ: quæ tulit ducéntos argénteos, et dedit eos argentário, ut fáceret ex eis scúlptile atque conflátile, quod fuit in domo Michæ. Jdc 17 5 Qui ædículam quoque in ea deo separávit, et fecit ephod, et théraphim, id est, vestem sacerdotálem, et idóla: implevítque uníus filiórum suórum manum, et factus est ei sacérdos. Jdc 17 6 In diébus illis non erat rex in Israël, sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat. Jdc 17 7 Fuit quoque alter adoléscens de Béthlehem Iuda, ex cognatióne eius: erátque ipse Levítes, et habitábat ibi. Jdc 17 8 Egressúsque de civitáte Béthlehem, peregrinári vóluit ubicúmque sibi cómmodum reperísset. Cumque venísset in montem Ephraim, iter fáciens, et declinásset parúmper in domum Michæ, Jdc 17 9 interrogátus est ab eo unde venísset. Qui respóndit: Levíta sum de Béthlehem Iuda, et vado ut hábitem ubi potúero, et útile mihi esse perspéxero. Jdc 17 10 Dixítque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacérdos: dabóque tibi per annos síngulos decem argénteos, ac vestem dúplicem, et quæ ad victum sunt necessária. Jdc 17 11 Acquiévit, et mansit apud hóminem, fuítque illi quasi unus de fíliis. Jdc 17 12 Implevítque Michas manum eius, et hábuit púerum sacerdótem apud se: Jdc 17 13 Nunc scio, dicens, quod benefáciet mihi Deus habénti Levítici géneris sacerdótem. Jdc 18 1 In diébus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærébat possessiónem sibi, ut habitáret in ea: usque ad illum enim diem inter céteras tribus sortem non accéperat. Jdc 18 2 Misérunt ergo fílii Dan stirpis et famíliæ suæ quinque viros fortíssimos de Sáraa et Esthaol, ut explorárent terram, et diligénter inspícerent: dixerúntque eis: Ite, et consideráte terram. Qui cum pergéntes veníssent in montem Ephraim, et intrássent domum Michæ, requievérunt ibi: Jdc 18 3 et agnoscéntes vocem adolescéntis Levítæ, utentésque illíus diversório, dixérunt ad eum: Quis te huc addúcit? quid hic agis? quam ob causam huc veníre voluísti? Jdc 18 4 Qui respóndit eis: Hæc et hæc prǽstitit mihi Michas, et me mercéde condúxit, ut sim ei sacérdos. Jdc 18 5 Rogavérunt autem eum ut consúleret Dóminum ut scire possent an próspero itínere pérgerent, et res habéret efféctum. Jdc 18 6 Qui respóndit eis: Ite in pace: Dóminus réspicit viam vestram, et iter quo pérgitis. Jdc 18 7 Eúntes ígitur quinque viri venérunt Lais: viderúntque pópulum habitántem in ea absque ullo timóre, iuxta consuetúdinem Sidoniórum, secúrum et quiétum, nullo ei pénitus resisténte, magnarúmque opum, et procul a Sidóne atque a cunctis homínibus separátum. Jdc 18 8 Reversíque ad fratres suos in Sáraa et Esthaol, et quid egíssent sciscitántibus respondérunt: Jdc 18 9 Súrgite, ascendámus ad eos: vídimus enim terram valde opuléntam et úberem. Nolíte neglígere, nolíte cessáre: eámus, et possideámus eam: nullus erit labor. Jdc 18 10 Intrábimus ad secúros, in regiónem latíssimam, tradétque nobis Dóminus locum, in quo nullíus rei est penúria eórum quæ gignúntur in terra. Jdc 18 11 Profécti ígitur sunt de cognatióne Dan, id est, de Sáraa et Esthaol, sexcénti viri accíncti armis béllicis, Jdc 18 12 ascendentésque mansérunt in Cariathíarim Iudæ: qui locus ex eo témpore Castrórum Dan nomen accépit, et est post tergum Cariathíarim. Jdc 18 13 Inde transiérunt in montem Ephraim. Cumque veníssent ad domum Michæ, Jdc 18 14 dixérunt quinque viri, qui prius missi fúerant ad considerándam terram Lais, céteris frátribus suis: Nostis quod in dómibus istis sit ephod, et théraphim, et scúlptile, atque conflátile: vidéte quid vobis pláceat. Jdc 18 15 Et cum páululum declinássent, ingréssi sunt domum adolescéntis Levítæ, qui erat in domo Michæ: salutaverúntque eum verbis pacíficis. Jdc 18 16 Sexcénti autem viri ita ut erant armáti, stabant ante óstium. Jdc 18 17 At illi, qui ingréssi fúerant domum iúvenis, scúlptile, et ephod, et théraphim, atque conflátile tóllere nitebántur, et sacérdos stabat ante óstium, sexcéntis viris fortíssimis haud procul exspectántibus. Jdc 18 18 Tulérunt ígitur qui intráverant scúlptile, ephod, et idóla, atque conflátile. Quibus dixit sacérdos: Quid fácitis? Jdc 18 19 Cui respondérunt: Tace et pone dígitum super os tuum: veníque nobíscum, ut habeámus te patrem, ac sacerdótem. Quid tibi mélius est, ut sis sacérdos in domo uníus viri, an in una tribu et família in Israël? Jdc 18 20 Quod cum audísset, acquiévit sermónibus eórum, et tulit ephod, et idóla, ac scúlptile, et proféctus est cum eis. Jdc 18 21 Qui cum pérgerent, et ante se ire fecíssent párvulos ac iuménta, et omne quod erat pretiósum, Jdc 18 22 et iam a domo Michæ essent procul, viri qui habitábant in ǽdibus Michæ conclamántes secúti sunt, Jdc 18 23 et post tergum clamáre cœpérunt. Qui cum respexíssent, dixérunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas? Jdc 18 24 Qui respóndit: Deos meos, quos mihi feci, tulístis, et sacerdótem, et ómnia quæ hábeo, et dícitis: Quid tibi est? Jdc 18 25 Dixerúntque ei fílii Dan: Cave ne ultra loquáris ad nos, et véniant ad te viri ánimo concitáti, et ipse cum omni domo tua péreas. Jdc 18 26 Et sic cœpto itínere perrexérunt. Videns autem Michas quod fortióres se essent, revérsus est in domum suam. Jdc 18 27 Sexcénti autem viri tulérunt sacerdótem, et quæ supra díximus: venerúntque in Lais ad pópulum quiescéntem atque secúrum, et percussérunt eos in ore gládii: urbémque incéndio tradidérunt, Jdc 18 28 nullo pénitus ferénte præsídium, eo quod procul habitárent a Sidóne, et cum nullo hóminum habérent quidquam societátis ac negótii. Erat autem cívitas sita in regióne Rohob: quam rursum exstruéntes habitavérunt in ea, Jdc 18 29 vocáto nómine civitátis Dan, iuxta vocábulum patris sui, quem genúerat Israël, quæ prius Lais dicebátur. Jdc 18 30 Posuerúntque sibi scúlptile, et Iónathan fílium Gersam fílii Móysi ac fílios eius sacerdótes in tribu Dan, usque ad diem captivitátis suæ. Jdc 18 31 Mansítque apud eos idólum Michæ omni témpore quo fuit domus Dei in Silo. In diébus illis non erat rex in Israël. Jdc 19 1 Fuit quidam vir Levítes hábitans in látere montis Ephraim, qui accépit uxórem de Béthlehem Iuda: Jdc 19 2 quæ relíquit eum, et revérsa est in domum patris sui in Béthlehem, mansítque apud eum quátuor ménsibus. Jdc 19 3 Secutúsque est eam vir suus, volens reconciliári ei, atque blandíri, et secum redúcere, habens in comitátu púerum et duos ásinos: quæ suscépit eum, et introdúxit in domum patris sui. Quod cum audísset socer eius, eúmque vidísset, occúrrit ei lætus, Jdc 19 4 et amplexátus est hóminem. Mansítque gener in domo sóceri tribus diébus, cómedens cum eo et bibens familiáriter. Jdc 19 5 Die autem quarto de nocte consúrgens, proficísci vóluit: quem ténuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxíllum panis, et confórta stómachum, et sic proficiscéris. Jdc 19 6 Sederúntque simul, ac comedérunt et bibérunt. Dixítque pater puéllæ ad génerum suum: Quæso te ut hódie hic máneas, paritérque lætémur. Jdc 19 7 At ille consúrgens, cœpit velle proficísci. Et nihilóminus obníxe eum socer ténuit, et apud se fecit manére. Jdc 19 8 Mane autem facto, parábat Levítes iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut páululum cibi cápias, et assúmptis víribus donec incréscat dies, póstea proficiscáris. Comedérunt ergo simul. Jdc 19 9 Surrexítque adoléscens, ut pérgeret cum uxóre sua et púero. Cui rursum locútus est socer: Consídera quod dies ad occásum declívior sit, et propínquat ad vésperum: mane apud me étiam hódie, et duc lætum diem, et cras proficiscéris ut vadas in domum tuam. Jdc 19 10 Nóluit gener acquiéscere sermónibus eius: sed statim perréxit, et venit contra Iebus, quæ áltero nómine vocátur Ierúsalem, ducens secum duos ásinos onústos, et concubínam. Jdc 19 11 Iamque erant iuxta Iebus, et dies mutabátur in noctem: dixítque puer ad dóminum suum: Veni, óbsecro: declinémus ad urbem Iebusæórum, et maneámus in ea. Jdc 19 12 Cui respóndit dóminus: Non ingrédiar óppidum gentis aliénæ, quæ non est de fíliis Israël: sed transíbo usque Gábaa, Jdc 19 13 et cum illuc pervénero, manébimus in ea, aut certe in urbe Rama. Jdc 19 14 Transiérunt ergo Iebus, et cœptum carpébant iter, occubuítque eis sol iuxta Gábaa, quæ est in tribu Béniamin: Jdc 19 15 diverterúntque ad eam, ut manérent ibi. Quo cum intrássent, sedébant in platéa civitátis, et nullus eos recípere vóluit hospítio. Jdc 19 16 Et ecce, appáruit homo senex, revértens de agro et de ópere suo vésperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrínus habitábat in Gábaa: hómines autem regiónis illíus erant fílii Iémini. Jdc 19 17 Elevatísque óculis, vidit senex sedéntem hóminem cum sarcínulis suis in platéa civitátis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis? Jdc 19 18 Qui respóndit ei: Profécti sumus de Béthlehem Iuda, et pérgimus ad locum nostrum, qui est in látere montis Ephraim, unde ierámus in Béthlehem: et nunc vádimus ad domum Dei, nullúsque sub tectum suum nos vult recípere, Jdc 19 19 habéntes páleas et fœnum in asinórum pábulum, et panem ac vinum in meos et ancíllæ tuæ usus, et púeri qui mecum est: nulla re indigémus nisi hospítio. Jdc 19 20 Cui respóndit senex: Pax tecum sit, ego præbébo ómnia quæ necessária sunt: tantum, quæso, ne in platéa máneas. Jdc 19 21 Introduxítque eum in domum suam, et pábulum ásinis prǽbuit: ac postquam lavérunt pedes suos, recépit eos in convívium. Jdc 19 22 Illis epulántibus, et post labórem itíneris cibo et potu reficiéntibus córpora, venérunt viri civitátis illíus, fílii Bélial (id est, absque iugo), et circumdántes domum senis, fores pulsáre cœpérunt, clamántes ad dóminum domus atque dicéntes: Educ virum, qui ingréssus est domum tuam, ut abutámur eo. Jdc 19 23 Egressúsque est ad eos senex, et ait: Nolíte, fratres, nolíte fácere malum hoc, quia ingréssus est homo hospítium meum: et cessáte ab hac stultítia. Jdc 19 24 Hábeo fíliam vírginem, et hic homo habet concubínam: edúcam eas ad vos, ut humiliétis eas, et vestram libídinem compleátis: tantum, óbsecro, ne scelus hoc contra natúram operémini in virum. Jdc 19 25 Nolébant acquiéscere sermónibus illíus: quod cernens homo, edúxit ad eos concubínam suam, et eis trádidit illudéndam: qua cum tota nocte abúsi essent, dimisérunt eam mane. Jdc 19 26 At múlier, recedéntibus ténebris, venit ad óstium domus, ubi manébat dóminus suus, et ibi córruit. Jdc 19 27 Mane facto, surréxit homo, et apéruit óstium, ut cœptam expléret viam: et ecce concubína eius iacébat ante óstium sparsis in límine mánibus. Jdc 19 28 Cui ille, putans eam quiéscere, loquebátur: Surge, et ambulémus. Qua nihil respondénte, intélligens quod erat mórtua, tulit eam, et impósuit ásino, reversúsque est in domum suam. Jdc 19 29 Quam cum esset ingréssus, arrípuit gládium, et cadáver uxóris cum óssibus suis in duódecim partes ac frusta concídens, misit in omnes términos Israël. Jdc 19 30 Quod cum vidíssent sínguli, conclamábant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascendérunt patres nostri de Ægýpto usque in præsens tempus: ferte senténtiam, et in commúne decérnite quid facto opus sit. Jdc 20 1 Egréssi ítaque sunt omnes fílii Israël, et páriter congregáti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabée, et terra Gálaad, ad Dóminum in Maspha. Jdc 20 2 Omnésque ánguli populórum, et cunctæ tribus Israël in ecclésiam pópuli Dei convenérunt, quadringénta míllia péditum pugnatórum. Jdc 20 3 (Nec látuit fílios Béniamin quod ascendíssent fílii Israël in Maspha.) Interrogatúsque Levíta, marítus mulíeris interféctæ, quómodo tantum scelus perpetrátum esset, Jdc 20 4 respóndit: Veni in Gábaa Béniamin cum uxóre mea, illúcque divérti: Jdc 20 5 et ecce hómines civitátis illíus circumdedérunt nocte domum in qua manébam, voléntes me occídere, et uxórem meam incredíbili furóre libídinis vexántes, dénique mórtua est. Jdc 20 6 Quam arréptam, in frusta concídi, misíque partes in omnes términos possessiónis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piáculum factum est in Israël. Jdc 20 7 Adéstis, omnes fílii Israël: decérnite quid fácere debeátis. Jdc 20 8 Stansque omnis pópulus, quasi uníus hóminis sermóne respóndit: Non recedémus in tabernácula nostra, nec suam quisquam intrábit domum: Jdc 20 9 sed hoc contra Gábaa in commúne faciámus. Jdc 20 10 Decem viri eligántur e centum ex ómnibus tríbubus Israël, et centum de mille, et mille de decem míllibus, ut compórtent exercítui cibária, et possímus pugnáre contra Gábaa Béniamin, et réddere ei pro scélere, quod merétur. Jdc 20 11 Convenítque univérsus Israël ad civitátem, quasi homo unus eádem mente, unóque consílio. Jdc 20 12 Et misérunt núntios ad omnem tribum Béniamin, qui dícerent: Cur tantum nefas in vobis repértum est? Jdc 20 13 Trádite hómines de Gábaa, qui hoc flagítium perpetrárunt, ut moriántur, et auferátur malum de Israël. Qui noluérunt fratrum suórum filiórum Israël audíre mandátum: Jdc 20 14 sed ex cunctis úrbibus, quæ sortis suæ erant, convenérunt in Gábaa, ut illis ferrent auxílium, et contra univérsum pópulum Israël dimicárent. Jdc 20 15 Inventíque sunt vigínti quinque míllia de Béniamin educéntium gládium, præter habitatóres Gábaa, Jdc 20 16 qui septingénti erant viri fortíssimi, ita sinístra ut dextra prœliántes: et sic fundis lápides ad certum iaciéntes, ut capíllum quoque possent percútere, et nequáquam in álteram partem ictus lápidis deferrétur. Jdc 20 17 Virórum quoque Israël, absque fíliis Béniamin, invénta sunt quadringénta míllia educéntium gládium, et paratórum ad pugnam. Jdc 20 18 Qui surgéntes venérunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consuluerúntque Deum, atque dixérunt: Quis erit in exércitu nostro princeps certáminis contra fílios Béniamin? Quibus respóndit Dóminus: Iudas sit dux vester. Jdc 20 19 Statímque fílii Israël surgéntes mane, castrametáti sunt iuxta Gábaa: Jdc 20 20 et inde procedéntes ad pugnam contra Béniamin, urbem oppugnáre cœpérunt. Jdc 20 21 Egressíque fílii Béniamin de Gábaa, occidérunt de fíliis Israël die illo vigínti duo míllia virórum. Jdc 20 22 Rursum fílii Israël et fortitúdine et número confidéntes, in eódem loco in quo prius certáverant, áciem direxérunt: Jdc 20 23 ita tamen ut prius ascénderent et flerent coram Dómino usque ad noctem, consuleréntque eum, et dícerent: Débeo ultra procédere ad dimicándum contra fílios Béniamin fratres meos, an non? Quibus ille respóndit: Ascéndite ad eos, et iníte certámen. Jdc 20 24 Cumque fílii Israël áltera die contra fílios Béniamin ad prœ́lium processíssent, Jdc 20 25 erupérunt fílii Béniamin de portis Gábaa: et occurréntes eis tanta in illos cæde baccháti sunt, ut decem et octo míllia virórum educéntium gládium prostérnerent. Jdc 20 26 Quam ob rem omnes fílii Israël venérunt in domum Dei, et sedéntes flebant coram Dómino: ieiunaverúntque die illo usque ad vésperam, et obtulérunt ei holocáusta, atque pacíficas víctimas, Jdc 20 27 et super statu suo interrogavérunt. Eo témpore ibi erat arca fœ́deris Dei, Jdc 20 28 et Phínees fílius Eleázari fílii Aaron præpósitus domus. Consuluérunt ígitur Dóminum, atque dixérunt: Exíre ultra debémus ad pugnam contra fílios Béniamin fratres nostros, an quiéscere? Quibus ait Dóminus: Ascéndite: cras enim tradam eos in manus vestras. Jdc 20 29 Posuerúntque fílii Israël insídias per circúitum urbis Gábaa: Jdc 20 30 et tértia vice, sicut semel et bis, contra Béniamin exércitum produxérunt. Jdc 20 31 Sed et fílii Béniamin audácter erupérunt de civitáte, et fugiéntes adversários lóngius persecúti sunt, ita ut vulnerárent ex eis sicut primo die et secúndo, et cǽderent per duas sémitas verténtes terga, quarum una ferebátur in Bethel et áltera in Gábaa, atque prostérnerent trigínta círciter viros: Jdc 20 32 putavérunt enim sólito eos more cédere. Qui fugam arte simulántes iniérunt consílium ut abstráherent eos de civitáte, et quasi fugiéntes ad supradíctas sémitas perdúcerent. Jdc 20 33 Omnes ítaque fílii Israël surgéntes de sédibus suis, tetendérunt áciem in loco qui vocátur Baálthamar. Insídiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulátim se aperíre cœpérunt, Jdc 20 34 et ab occidentáli urbis parte procédere. Sed et ália decem míllia virórum de univérso Israël, habitatóres urbis ad certámina provocábant. Ingravatúmque est bellum contra fílios Béniamin: et non intellexérunt quod ex omni parte illis instáret intéritus. Jdc 20 35 Percussítque eos Dóminus in conspéctu filiórum Israël, et interfecérunt ex eis in illo die vigínti quinque míllia, et centum viros, omnes bellatóres et educéntes gládium. Jdc 20 36 Fílii autem Béniamin cum se inferióres esse vidíssent, cœpérunt fúgere. Quod cernéntes fílii Israël, dedérunt eis ad fugiéndum locum, ut ad præparátas insídias devenírent, quas iuxta urbem posúerant. Jdc 20 37 Qui cum repénte de latíbulis surrexíssent, et Béniamin terga cædéntibus daret, ingréssi sunt civitátem, et percussérunt eam in ore gládii. Jdc 20 38 Signum autem déderant fílii Israël his quos in insídiis collocáverant, ut postquam urbem cepíssent, ignem accénderent: ut ascendénte in altum fumo, captam urbem demonstrárent. Jdc 20 39 Quod cum cérnerent fílii Israël in ipso certámine pósiti (putavérunt enim fílii Béniamin eos fúgere, et instántius persequebántur, cæsis de exércitu eórum trigínta viris), Jdc 20 40 et vidérent quasi colúmnam fumi de civitáte conscéndere: Béniamin quoque aspíciens retro, cum captam cérneret civitátem, et flammas in sublíme ferri: Jdc 20 41 qui prius simuláverant fugam, versa fácie fórtius resistébant. Quod cum vidíssent fílii Béniamin, in fugam versi sunt, Jdc 20 42 et ad viam desérti ire cœpérunt, illuc quoque eos adversáriis persequéntibus: sed et hi qui urbem succénderant, occurrérunt eis. Jdc 20 43 Atque ita factum est, ut ex utráque parte ab hóstibus cæderéntur, nec erat ulla réquies moriéntium. Cecidérunt, atque prostráti sunt ad orientálem plagam urbis Gábaa. Jdc 20 44 Fuérunt autem qui in eódem loco interfécti sunt, decem et octo míllia virórum, omnes robustíssimi pugnatóres. Jdc 20 45 Quod cum vidíssent qui remánserant de Béniamin, fugérunt in solitúdinem: et pergébant ad petram, cuius vocábulum est Remmon. In illa quoque fuga palántes, et in divérsa tendéntes, occidérunt quinque míllia virórum. Et cum ultra ténderent, persecúti sunt eos, et interfecérunt étiam ália duo míllia. Jdc 20 46 Et sic factum est, ut omnes qui cecíderant de Béniamin in divérsis locis essent vigínti quinque míllia pugnatóres ad bella promptíssimi. Jdc 20 47 Remansérunt ítaque de omni número Béniamin, qui evádere et fúgere in solitúdinem potuérunt, sexcénti viri: sederúntque in petra Remmon ménsibus quátuor. Jdc 20 48 Regréssi autem fílii Israël, omnes relíquias civitátis a viris usque ad iuménta gládio percussérunt, cunctásque urbes et vículos Béniamin vorax flamma consúmpsit. Jdc 21 1 Iuravérunt quoque fílii Israël in Maspha, et dixérunt: Nullus nostrum dabit fíliis Béniamin de filiábus suis uxórem. Jdc 21 2 Venerúntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspéctu eius sedéntes usque ad vésperam, levavérunt vocem, et magno ululátu cœpérunt flere, dicéntes: Jdc 21 3 Quare, Dómine Deus Israël, factum est hoc malum in pópulo tuo, ut hódie una tribus auferrétur ex nobis? Jdc 21 4 Altera autem die dilúculo consurgéntes, exstruxérunt altáre: obtulerúntque ibi holocáusta, et pacíficas víctimas, et dixérunt: Jdc 21 5 Quis non ascéndit in exércitu Dómini de univérsis tríbubus Israël? grandi enim iuraménto se constrínxerant, cum essent in Maspha, intérfici eos qui defuíssent. Jdc 21 6 Ductíque pœniténtia fílii Israël super fratre suo Béniamin, cœpérunt dícere: Abláta est tribus una de Israël: Jdc 21 7 unde uxóres accípient? omnes enim in commúne iurávimus, non datúros nos his fílias nostras. Jdc 21 8 Idcírco dixérunt: Quis est de univérsis tríbubus Israël, qui non ascéndit ad Dóminum in Maspha? Et ecce invénti sunt habitatóres Iabes Gálaad in illo exércitu non fuísse. Jdc 21 9 (Eo quoque témpore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repértus est.) Jdc 21 10 Misérunt ítaque decem míllia viros robustíssimos, et præcepérunt eis: Ite, et percútite habitatóres Iabes Gálaad in ore gládii, tam uxóres quam párvulos eórum. Jdc 21 11 Et hoc erit quod observáre debébitis: omne géneris masculíni, et mulíeres quæ cognovérunt viros, interfícite: vírgines autem reserváte. Jdc 21 12 Inventǽque sunt de Iabes Gálaad quadringéntæ vírgines, quæ nesciérunt viri thorum: et adduxérunt eas ad castra in Silo, in terram Chánaan. Jdc 21 13 Miserúntque núntios ad fílios Béniamin, qui erant in petra Remmon, et præcepérunt eis, ut eos suscíperent in pace. Jdc 21 14 Venerúntque fílii Béniamin in illo témpore, et datæ sunt eis uxóres de filiábus Iabes Gálaad: álias autem non reperérunt, quas símili modo tráderent. Jdc 21 15 Universúsque Israël valde dóluit, et egit pœniténtiam super interfectióne uníus tribus ex Israël. Jdc 21 16 Dixerúntque maióres natu: Quid faciémus réliquis, qui non accepérunt uxóres? omnes in Béniamin féminæ concidérunt, Jdc 21 17 et magna nobis cura, ingentíque stúdio providéndum est, ne una tribus deleátur ex Israël. Jdc 21 18 Fílias enim nostras eis dare non póssumus, constrícti iuraménto et maledictióne qua díximus: Maledíctus qui déderit de filiábus suis uxórem Béniamin. Jdc 21 19 Ceperúntque consílium, atque dixérunt: Ecce solémnitas Dómini est in Silo anniversária, quæ sita est ad septentriónem urbis Bethel, et ad orientálem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Síchimam, et ad merídiem óppidi Lébona. Jdc 21 20 Præceperúntque fíliis Béniamin, atque dixérunt: Ite, et latitáte in víneis. Jdc 21 21 Cumque vidéritis fílias Silo ad ducéndos choros ex more procédere, exíte repénte de víneis, et rápite ex eis sínguli uxóres síngulas, et pérgite in terram Béniamin. Jdc 21 22 Cumque vénerint patres eárum, ac fratres, et advérsum vos queri cœ́perint atque iurgári, dicémus eis: Miserémini eórum: non enim rapuérunt eas iure bellántium atque victórum: sed rogántibus ut accíperent, non dedístis, et a vestra parte peccátum est. Jdc 21 23 Fecerúntque fílii Béniamin ut sibi fúerat imperátum: et iuxta númerum suum, rapuérunt sibi de his quæ ducébant choros, uxóres síngulas: abierúntque in possessiónem suam ædificántes urbes, et habitántes in eis. Jdc 21 24 Fílii quoque Israël revérsi sunt per tribus et famílias in tabernácula sua. In diébus illis non erat rex in Israël: sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat. Ru 1 1 In diébus uníus iúdicis, quando iúdices prǽerant, facta est fames in terra. Abiítque homo de Béthlehem Iuda, ut peregrinarétur in regióne Moabítide cum uxóre sua ac duóbus líberis. Ru 1 2 Ipse vocabátur Elímelech, et uxor eius Nóemi: et duo fílii, alter Máhalon, et alter Chélion, Ephrathǽi de Béthlehem Iuda. Ingressíque regiónem Moabítidem, morabántur ibi. Ru 1 3 Et mórtuus est Elímelech marítus Nóemi: remansítque ipsa cum fíliis. Ru 1 4 Qui accepérunt uxóres Moabítidas, quarum una vocabátur Orpha, áltera vero Ruth. Manserúntque ibi decem annis, Ru 1 5 et ambo mórtui sunt, Máhalon vidélicet et Chélion: remansítque múlier orbáta duóbus líberis ac maríto. Ru 1 6 Et surréxit ut in pátriam pérgeret cum utráque nuru sua de regióne Moabítide: audíerat enim quod respexísset Dóminus pópulum suum, et dedísset eis escas. Ru 1 7 Egréssa est ítaque de loco peregrinatiónis suæ, cum utráque nuru: et iam in via reverténdi pósita in terram Iuda, Ru 1 8 dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: fáciat vobíscum Dóminus misericórdiam, sicut fecístis cum mórtuis, et mecum. Ru 1 9 Det vobis inveníre réquiem in dómibus virórum quos sortitúræ estis. Et osculáta est eas. Quæ eleváta voce flere cœpérunt, Ru 1 10 et dícere: Tecum pergémus ad pópulum tuum. Ru 1 11 Quibus illa respóndit: Revertímini, fíliæ meæ, cur venítis mecum? num ultra hábeo fílios in útero meo, ut viros ex me speráre possítis? Ru 1 12 Revertímini, fíliæ meæ, et abíte: iam enim senectúte confécta sum, nec apta vínculo coniugáli: etiámsi possem hac nocte concípere, et párere fílios, Ru 1 13 si eos exspectáre velítis donec crescant, et annos pubertátis ímpleant, ante éritis vétulæ quam nubátis. Nolíte, quæso, fíliæ meæ: quia vestra angústia magis me premit, et egréssa est manus Dómini contra me. Ru 1 14 Eleváta ígitur voce, rursum flere cœpérunt, Orpha osculáta est socrum, ac revérsa est: Ruth adhǽsit sócrui suæ. Ru 1 15 Cui dixit Nóemi: En revérsa est cognáta tua ad pópulum suum, et ad deos suos, vade cum ea. Ru 1 16 Quæ respóndit: Ne adverséris mihi ut relínquam te et ábeam: quocúmque enim perréxeris, pergam, et ubi moráta fúeris, et ego páriter morábor. Pópulus tuus pópulus meus, et Deus tuus Deus meus. Ru 1 17 Quæ te terra moriéntem suscéperit, in ea móriar: ibíque locum accípiam sepultúræ. Hæc mihi fáciat Dóminus, et hæc addat, si non sola mors me et te separáverit. Ru 1 18 Videns ergo Nóemi quod obstináto ánimo Ruth decrevísset secum pérgere, adversári nóluit, nec ad suos ultra réditum persuadére: Ru 1 19 profectǽque sunt simul, et venérunt in Béthlehem. Quibus urbem ingréssis, velox apud cunctos fama percrébruit: dicebántque mulíeres: Hæc est illa Nóemi. Ru 1 20 Quibus ait: Ne vocétis me Nóemi (id est, pulchram), sed vocáte me Mara (id est, amáram), quia amaritúdine valde replévit me Omnípotens. Ru 1 21 Egréssa sum plena, et vácuam redúxit me Dóminus. Cur ergo vocátis me Nóemi, quam Dóminus humiliávit, et afflíxit Omnípotens? Ru 1 22 Venit ergo Nóemi cum Ruth Moabítide nuru sua, de terra peregrinatiónis suæ: ac revérsa est in Béthlehem, quando primum hórdea metebántur. Ru 2 1 Erat autem viro Elímelech consanguíneus, homo potens, et magnárum opum, nómine Booz. Ru 2 2 Dixítque Ruth Moabítis ad socrum suam: Si iubes, vadam in agrum, et cólligam spicas quæ fúgerint manus meténtium, ubicúmque cleméntis in me patrisfamílias repérero grátiam. Cui illa respóndit: Vade, fília mea. Ru 2 3 Abiit ítaque et colligébat spicas post terga meténtium. Accidit autem ut ager ille habéret dóminum nómine Booz, qui erat de cognatióne Elímelech. Ru 2 4 Et ecce, ipse veniébat de Béthlehem, dixítque messóribus: Dóminus vobíscum. Qui respondérunt ei: Benedícat tibi Dóminus. Ru 2 5 Dixítque Booz iúveni, qui messóribus prǽerat: Cuius est hæc puélla? Ru 2 6 Cui respóndit: Hæc est Moabítis, quæ venit cum Nóemi, de regióne Moabítide, Ru 2 7 et rogávit ut spicas collígeret remanéntes, sequens messórum vestígia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad moméntum quidem domum revérsa est. Ru 2 8 Et ait Booz ad Ruth: Audi, fília, ne vadas in álterum agrum ad colligéndum, nec recédas ab hoc loco: sed iúngere puéllis meis, Ru 2 9 et ubi messúerint, séquere. Mandávi enim púeris meis, ut nemo moléstus sit tibi: sed étiam si sitíeris, vade ad sarcínulas, et bibe aquas, de quibus et púeri bibunt. Ru 2 10 Quæ cadens in fáciem suam et adórans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenírem grátiam ante óculos tuos, et nosse me dignaréris peregrínam mulíerem? Ru 2 11 Cui ille respóndit: Nuntiáta sunt mihi ómnia quæ féceris sócrui tuæ post mortem viri tui: et quod relíqueris paréntes tuos, et terram in qua nata es, et véneris ad pópulum, quem ántea nesciébas. Ru 2 12 Reddat tibi Dóminus pro ópere tuo, et plenam mercédem recípias a Dómino Deo Israël, ad quem venísti, et sub cuius confugísti alas. Ru 2 13 Quæ ait: Invéni grátiam apud óculos tuos, dómine mi, qui consolátus es me, et locútus es ad cor ancíllæ tuæ, quæ non sum símilis uníus puellárum tuárum. Ru 2 14 Dixítque ad eam Booz: Quando hora vescéndi fúerit, veni huc, et cómede panem, et intínge buccéllam tuam in acéto. Sedit ítaque ad messórum latus, et congéssit poléntam sibi, comedítque et saturáta est, et tulit relíquias. Ru 2 15 Atque inde surréxit, ut spicas ex more collígeret. Præcépit autem Booz púeris suis, dicens: Etiámsi vobíscum métere volúerit, ne prohibeátis eam: Ru 2 16 et de vestris quoque manípulis proícite de indústria, et remanére permíttite, ut absque rubóre cólligat, et colligéntem nemo corrípiat. Ru 2 17 Collégit ergo in agro usque ad vésperam: et quæ collégerat virga cædens et excútiens, invénit hórdei quasi ephi mensúram, id est, tres módios. Ru 2 18 Quos portans revérsa est in civitátem, et osténdit sócrui suæ: ínsuper prótulit, et dedit ei de relíquiis cibi sui, quo saturáta fúerat. Ru 2 19 Dixítque ei socrus sua: Ubi hódie collegísti, et ubi fecísti opus? sit benedíctus qui misértus est tui. Indicavítque ei apud quem fuísset operáta: et nomen dixit viri, quod Booz vocarétur. Ru 2 20 Cui respóndit Nóemi: Benedíctus sit a Dómino: quóniam eámdem grátiam, quam præbúerat vivis, servávit et mórtuis. Rursúmque ait: Propínquus noster est homo. Ru 2 21 Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, præcépit mihi, ut támdiu messóribus eius iúngerer, donec omnes ségetes meteréntur. Ru 2 22 Cui dixit socrus: Mélius est, fília mea, ut cum puéllis eius éxeas ad meténdum, ne in aliéno agro quíspiam resístat tibi. Ru 2 23 Iuncta est ítaque puéllis Booz: et támdiu cum eis méssuit, donec hórdea et tríticum in hórreis conderéntur. Ru 3 1 Postquam autem revérsa est ad socrum suam, audívit ab ea: Fília mea, quæram tibi réquiem, et providébo ut bene sit tibi. Ru 3 2 Booz iste, cuius puéllis in agro iuncta es, propínquus noster est, et hac nocte áream hórdei véntilat. Ru 3 3 Laváre ígitur, et úngere, et indúere cultióribus vestiméntis, et descénde in áream: non te vídeat homo, donec esum potúmque finíerit. Ru 3 4 Quando autem íerit ad dormiéndum, nota locum in quo dórmiat: veniésque et discoopéries pállium, quo operítur a parte pedum, et proícies te, et ibi iacébis: ipse autem dicet quid ágere débeas. Ru 3 5 Quæ respóndit: Quidquid præcéperis, fáciam. Ru 3 6 Descendítque in áream, et fecit ómnia quæ sibi imperáverat socrus. Ru 3 7 Cumque comedísset Booz, et bibísset, et factus esset hilárior, issétque ad dormiéndum iuxta acérvum manipulórum, venit abscóndite, et discoopérto pállio, a pédibus eius se proiécit. Ru 3 8 Et ecce, nocte iam média expávit homo, et conturbátus est: vidítque mulíerem iacéntem ad pedes suos, Ru 3 9 et ait illi: Quæ es? Illáque respóndit: Ego sum Ruth ancílla tua: expánde pállium tuum super fámulam tuam, quia propínquus es. Ru 3 10 Et ille: Benedícta, inquit, es a Dómino, fília, et priórem misericórdiam posterióre superásti: quia non es secúta iúvenes, páuperes sive dívites. Ru 3 11 Noli ergo metúere, sed quidquid díxeris mihi, fáciam tibi. Scit enim omnis pópulus, qui hábitat intra portas urbis meæ, mulíerem te esse virtútis. Ru 3 12 Nec ábnuo me propínquum, sed est álius me propínquior. Ru 3 13 Quiésce hac nocte: et facto mane, si te volúerit propinquitátis iure retinére, bene res acta est: sin autem ille nolúerit, ego te absque ulla dubitatióne suscípiam, vivit Dóminus. Dormi usque mane. Ru 3 14 Dormívit ítaque ad pedes eius, usque ad noctis abscéssum. Surréxit ítaque ántequam hómines se cognóscerent mútuo, et dixit Booz: Cave ne quis nóverit quod huc véneris. Ru 3 15 Et rursum: Expánde, inquit, pállium tuum, quo operíris, et tene utráque manu. Qua extendénte, et tenénte, mensus est sex módios hórdei, et pósuit super eam. Quæ portans ingréssa est civitátem, Ru 3 16 et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egísti, fília? Narravítque ei ómnia, quæ sibi fecísset homo. Ru 3 17 Et ait: Ecce sex módios hórdei dedit mihi, et ait: Nolo vácuam te revérti ad socrum tuam. Ru 3 18 Dixítque Nóemi: Exspécta, fília, donec videámus quem res éxitum hábeat: neque enim cessábit homo, nisi compléverit quod locútus est. Ru 4 1 Ascéndit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidísset propínquum præteríre, de quo prius sermo hábitus est, dixit ad eum: Declína paulísper, et sede hic: vocans eum nómine suo. Qui divértit, et sedit. Ru 4 2 Tollens autem Booz decem viros de senióribus civitátis, dixit ad eos: Sedéte hic. Ru 4 3 Quibus sedéntibus, locútus est ad propínquum: Partem agri fratris nostri Elímelech vendet Nóemi, quæ revérsa est de regióne Moabítide: Ru 4 4 quod audíre te vólui, et tibi dícere coram cunctis sedéntibus, et maióribus natu de pópulo meo. Si vis possidére iure propinquitátis, eme, et pósside: sin autem dísplicet tibi, hoc ipsum índica mihi, ut sciam quid fácere débeam: nullus enim est propínquus, excépto te, qui prior es, et me, qui secúndus sum. At ille respóndit: Ego agrum emam. Ru 4 5 Cui dixit Booz: Quando émeris agrum de manu mulíeris, Ruth quoque Moabítidem, quæ uxor defúncti fuit, debes accípere: ut súscites nomen propínqui tui in hereditáte sua. Ru 4 6 Qui respóndit: Cedo iuri propinquitátis: neque enim posteritátem famíliæ meæ delére débeo: tu meo útere privilégio, quo me libénter carére profíteor. Ru 4 7 Hic autem erat mos antíquitus in Israël inter propínquos, ut si quándo alter álteri suo iuri cedébat, ut esset firma concéssio, solvébat homo calceaméntum suum, et dabat próximo suo: hoc erat testimónium cessiónis in Israël. Ru 4 8 Dixit ergo propínquo suo Booz: Tolle calceaméntum tuum. Quod statim solvit de pede suo. Ru 4 9 At ille maióribus natu, et univérso pópulo: Testes vos, inquit, estis hódie, quod posséderim ómnia quæ fuérunt Elímelech, et Chélion, et Máhalon, tradénte Nóemi: Ru 4 10 et Ruth Moabítidem, uxórem Máhalon, in coniúgium súmpserim, ut súscitem nomen defúncti in hereditáte sua, ne vocábulum eius de família sua ac frátribus et pópulo deleátur. Vos, inquam, huius rei testes estis. Ru 4 11 Respóndit omnis pópulus, qui erat in porta, et maióres natu: Nos testes sumus: fáciat Dóminus hanc mulíerem, quæ ingréditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificavérunt domum Israël: ut sit exémplum virtútis in Ephratha, et hábeat célebre nomen in Béthlehem: Ru 4 12 fiátque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar péperit Iudæ, de sémine quod tibi déderit Dóminus ex hac puélla. Ru 4 13 Tulit ítaque Booz Ruth, et accépit uxórem: ingressúsque est ad eam, et dedit illi Dóminus ut concíperet, et páreret fílium. Ru 4 14 Dixerúntque mulíeres ad Nóemi: Benedíctus Dóminus, qui non est passus ut defíceret succéssor famíliæ tuæ, et vocarétur nomen eius in Israël: Ru 4 15 et hábeas qui consolétur ánimam tuam, et enútriat senectútem: de nuru enim tua natus est, quæ te díligit, et multo tibi mélior est, quam si septem habéres fílios. Ru 4 16 Susceptúmque Nóemi púerum pósuit in sinu suo, et nutrícis ac gérulæ fungebátur offício. Ru 4 17 Vicínæ autem mulíeris congratulántes ei, et dicéntes: Natus est fílius Nóemi: vocavérunt nomen eius Obed: hic est pater Isai, patris David. Ru 4 18 Hæ sunt generatiónes Phares: Phares génuit Esron, Ru 4 19 Esron génuit Aram, Aram génuit Amínadab, Ru 4 20 Amínadab génuit Nahásson, Nahásson génuit Salmon, Ru 4 21 Salmon génuit Booz, Booz génuit Obed, Ru 4 22 Obed génuit Isai, Isai génuit David. 1 Reg 1 1 Fuit vir unus de Ramáthaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen eius Elcana, fílius Iéroham, fílii Eliu, fílii Thohu, fílii Suph, Ephrathǽus: 1 Reg 1 2 et hábuit duas uxóres, nomen uni Anna, et nomen secúndæ Phenénna. Fuerúntque Phenénnæ fílii: Annæ autem non erant líberi. 1 Reg 1 3 Et ascendébat vir ille de civitáte sua statútis diébus, ut adoráret et sacrificáret Dómino exercítuum in Silo. Erant autem ibi duo fílii Heli, Ophni et Phínees, sacerdótes Dómini. 1 Reg 1 4 Venit ergo dies, et immolávit Elcana, dedítque Phenénnæ uxóri suæ, et cunctis fíliis eius et filiábus, partes: 1 Reg 1 5 Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligébat. Dóminus autem conclúserat vulvam eius. 1 Reg 1 6 Affligébat quoque eam ǽmula eius, et veheménter angébat, in tantum ut exprobráret quod Dóminus conclusísset vulvam eius: 1 Reg 1 7 sicque faciébat per síngulos annos: cum redeúnte témpore ascénderent ad templum Dómini, et sic provocábat eam: porro illa flebat, et non capiébat cibum. 1 Reg 1 8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non cómedis? et quam ob rem afflígitur cor tuum? numquid non ego mélior tibi sum, quam decem fílii? 1 Reg 1 9 Surréxit autem Anna postquam coméderat et bíberat in Silo. Et Heli sacerdóte sedénte super sellam ante postes templi Dómini, 1 Reg 1 10 cum esset Anna amáro ánimo, orávit ad Dóminum, flens lárgiter, 1 Reg 1 11 et votum vovit, dicens: Dómine exercítuum, si respíciens víderis afflictiónem fámulæ tuæ, et recordátus mei fúeris, nec oblítus ancíllæ tuæ, dederísque servæ tuæ sexum virílem: dabo eum Dómino ómnibus diébus vitæ eius, et novácula non ascéndet super caput eius. 1 Reg 1 12 Factum est autem, cum illa multiplicáret preces coram Dómino, ut Heli observáret os eius. 1 Reg 1 13 Porro Anna loquebátur in corde suo, tantúmque lábia illíus movebántur, et vox pénitus non audiebátur. Æstimávit ergo eam Heli temuléntam, 1 Reg 1 14 dixítque ei: Usquequo ébria eris? dígere paulísper vinum, quo mades. 1 Reg 1 15 Respóndens Anna: Nequáquam, inquit, dómine mi: nam múlier infélix nimis ego sum: vinúmque et omne quod inebriáre potest, non bibi, sed effúdi ánimam meam in conspéctu Dómini. 1 Reg 1 16 Ne réputes ancíllam tuam quasi unam de filiábus Bélial: quia ex multitúdine dolóris et mœróris mei locúta sum usque in præsens. 1 Reg 1 17 Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitiónem tuam quam rogásti eum. 1 Reg 1 18 Et illa dixit: Utinam invéniat ancílla tua grátiam in óculis tuis. Et ábiit múlier in viam suam, et comédit, vultúsque illíus non sunt ámplius in divérsa mutáti. 1 Reg 1 19 Et surrexérunt mane, et adoravérunt coram Dómino: reversíque sunt, et venérunt in domum suam Rámatha. Cognóvit autem Elcana Annam uxórem suam: et recordátus est eius Dóminus. 1 Reg 1 20 Et factum est post círculum diérum, concépit Anna, et péperit fílium: vocavítque nomen eius Sámuel, eo quod a Dómino postulásset eum. 1 Reg 1 21 Ascéndit autem vir eius Elcana, et omnis domus eius, ut immoláret Dómino hóstiam solémnem, et votum suum. 1 Reg 1 22 Et Anna non ascéndit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactétur infans, et ducam eum, ut appáreat ante conspéctum Dómini, et máneat ibi iúgiter. 1 Reg 1 23 Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi vidétur, et mane donec abláctes eum: precórque ut ímpleat Dóminus verbum suum. Mansit ergo múlier, et lactávit fílium suum, donec amovéret eum a lacte. 1 Reg 1 24 Et addúxit eum secum, postquam ablactáverat, in vítulis tribus, et tribus módiis farínæ, et ámphora vini, et addúxit eum ad domum Dómini in Silo. Puer autem erat adhuc infántulus: 1 Reg 1 25 et immolavérunt vítulum, et obtulérunt púerum Heli. 1 Reg 1 26 Et ait Anna: Obsecro mi dómine, vivit ánima tua dómine: ego sum illa múlier, quæ steti coram te hic orans Dóminum. 1 Reg 1 27 Pro púero isto orávi, et dedit mihi Dóminus petitiónem meam quam postulávi eum. 1 Reg 1 28 Idcírco et ego commodávi eum Dómino cunctis diébus quibus fúerit commodátus Dómino. Et adoravérunt ibi Dóminum. Et orávit Anna, et ait: 1 Reg 2 1 Exsultávit cor meum in Dómino, et exaltátum est cornu meum in Deo meo: dilatátum est os meum super inimícos meos: quia lætáta sum in salutári tuo. 1 Reg 2 2 Non est sanctus, ut est Dóminus, neque enim est álius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. 1 Reg 2 3 Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes: recédant vétera de ore vestro: quia Deus scientiárum Dóminus est, et ipsi præparántur cogitatiónes. 1 Reg 2 4 Arcus fórtium superátus est, et infírmi accíncti sunt róbore. 1 Reg 2 5 Repléti prius, pro pánibus se locavérunt: et famélici saturáti sunt, donec stérilis péperit plúrimos: et quæ multos habébat fílios, infirmáta est. 1 Reg 2 6 Dóminus mortíficat et vivíficat: dedúcit ad ínferos et redúcit. 1 Reg 2 7 Dóminus páuperem facit et ditat, humíliat et súblevat. 1 Reg 2 8 Súscitat de púlvere egénum, et de stércore élevat páuperem: ut sédeat cum princípibus, et sólium glóriæ téneat. Dómini enim sunt cárdines terræ, et pósuit super eos orbem. 1 Reg 2 9 Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent: quia non in fortitúdine sua roborábitur vir. 1 Reg 2 10 Dóminum formidábunt adversárii eius: et super ipsos in cælis tonábit. Dóminus iudicábit fines terræ, et dabit impérium regi suo, et sublimábit cornu christi sui. 1 Reg 2 11 Et ábiit Elcana Rámatha, in domum suam: puer autem erat miníster in conspéctu Dómini ante fáciem Heli sacerdótis. 1 Reg 2 12 Porro fílii Heli, fílii Bélial, nesciéntes Dóminum, 1 Reg 2 13 neque offícium sacerdótum ad pópulum: sed quicúmque immolásset víctimam, veniébat puer sacerdótis, dum coqueréntur carnes, et habébat fuscínulam tridéntem in manu sua, 1 Reg 2 14 et mittébat eam in lebétem, vel in caldáriam, aut in ollam, sive in cácabum: et omne quod levábat fuscínula, tollébat sacérdos sibi: sic faciébant univérso Israéli veniéntium in Silo. 1 Reg 2 15 Etiam ántequam adolérent ádipem, veniébat puer sacerdótis, et dicébat immolánti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdóti: non enim accípiam a te carnem coctam, sed crudam. 1 Reg 2 16 Dicebátque illi ímmolans: Incendátur primum iuxta morem hódie adeps, et tolle tibi quantumcúmque desíderat ánima tua. Qui respóndens aiébat ei: Nequáquam: nunc enim dabis, alióquin tollam vi. 1 Reg 2 17 Erat ergo peccátum puerórum grande nimis coram Dómino: quia retrahébant hómines a sacrifício Dómini. 1 Reg 2 18 Sámuel autem ministrábat ante fáciem Dómini, puer accínctus ephod líneo. 1 Reg 2 19 Et túnicam parvam faciébat ei mater sua, quam afferébat statútis diébus, ascéndens cum viro suo, ut immoláret hóstiam solémnem. 1 Reg 2 20 Et benedíxit Heli Elcanæ et uxóri eius: dixítque ei: Reddat tibi Dóminus semen de mulíere hac, pro fœ́nore quod commodásti Dómino. Et abiérunt in locum suum. 1 Reg 2 21 Visitávit ergo Dóminus Annam, et concépit, et péperit tres fílios, et duas fílias: et magnificátus est puer Sámuel apud Dóminum. 1 Reg 2 22 Heli autem erat senex valde, et audívit ómnia quæ faciébant fílii sui univérso Israéli, et quómodo dormiébant cum muliéribus quæ observábant ad óstium tabernáculi: 1 Reg 2 23 et dixit eis: Quare fácitis res huiuscémodi quas ego áudio, res péssimas, ab omni pópulo? 1 Reg 2 24 Nolíte, fílii mei: non enim est bona fama quam ego áudio, ut tránsgredi faciátis pópulum Dómini. 1 Reg 2 25 Si peccáverit vir in virum, placári ei potest Deus: si autem in Dóminum peccáverit vir, quis orábit pro eo? Et non audiérunt vocem patris sui: quia vóluit Dóminus occídere eos. 1 Reg 2 26 Puer autem Sámuel proficiébat atque crescébat, et placébat tam Dómino quam homínibus. 1 Reg 2 27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dóminus: Numquid non apérte revelátus sum dómui patris tui, cum essent in Ægýpto in domo Pharaónis? 1 Reg 2 28 Et elégi eum ex ómnibus tríbubus Israël mihi in sacerdótem, ut ascénderet ad altáre meum, et adoléret mihi incénsum, et portáret ephod coram me: et dedi dómui patris tui ómnia de sacrifíciis filiórum Israël. 1 Reg 2 29 Quare calce abiecístis víctimam meam, et múnera mea quæ præcépi ut offerréntur in templo: et magis honorásti fílios tuos quam me, ut comederétis primítias omnis sacrifícii Israël pópuli mei? 1 Reg 2 30 Proptérea ait Dóminus Deus Israël: Loquens locútus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministráret in conspéctu meo usque in sempitérnum. Nunc autem dicit Dóminus: Absit hoc a me: sed quicúmque glorificáverit me, glorificábo eum: qui autem contémnunt me, erunt ignóbiles. 1 Reg 2 31 Ecce dies véniunt, et præcídam bráchium tuum, et bráchium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. 1 Reg 2 32 Et vidébis ǽmulum tuum in templo, in univérsis prósperis Israël: et non erit senex in domo tua ómnibus diébus. 1 Reg 2 33 Verúmtamen non áuferam pénitus virum ex te ab altári meo: sed ut defíciant óculi tui, et tabéscat ánima tua: et pars magna domus tuæ moriétur cum ad virílem ætátem vénerit. 1 Reg 2 34 Hoc autem erit tibi signum, quod ventúrum est duóbus fíliis tuis, Ophni et Phínees: in die uno moriéntur ambo. 1 Reg 2 35 Et suscitábo mihi sacerdótem fidélem, qui iuxta cor meum et ánimam meam fáciet: et ædificábo ei domum fidélem, et ambulábit coram christo meo cunctis diébus. 1 Reg 2 36 Futúrum est autem, ut quicúmque remánserit in domo tua, véniat ut orétur pro eo, et ófferat nummum argénteum, et tortam panis, dicátque: Dimítte me, óbsecro, ad unam partem sacerdotálem, ut cómedam buccéllam panis. 1 Reg 3 1 Puer autem Sámuel ministrábat Dómino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis: non erat vísio manifésta. 1 Reg 3 2 Factum est ergo in die quadam, Heli iacébat in loco suo, et óculi eius caligáverant, nec póterat vidére: 1 Reg 3 3 lucérna Dei ántequam exstinguerétur, Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei. 1 Reg 3 4 Et vocávit Dóminus Sámuel. Qui respóndens, ait: Ecce ego. 1 Reg 3 5 Et cucúrrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocásti enim me. Qui dixit: Non vocávi: revértere, et dormi. Et ábiit, et dormívit. 1 Reg 3 6 Et adiécit Dóminus rursum vocáre Samuélem. Consurgénsque Sámuel, ábiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocásti me. Qui respóndit: Non vocávi te, fili mi: revértere et dormi. 1 Reg 3 7 Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini. 1 Reg 3 8 Et adiécit Dóminus, et vocávit adhuc Samuélem tértio. Qui consúrgens ábiit ad Heli, 1 Reg 3 9 et ait: Ecce ego, quia vocásti me. Intelléxit ergo Heli quia Dóminus vocáret púerum: et ait ad Samuélem: Vade, et dormi: et si deínceps vocáverit te, dices: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Sámuel, et dormívit in loco suo. 1 Reg 3 10 Et venit Dóminus, et stetit: et vocávit, sicut vocáverat secúndo: Sámuel, Sámuel. Et ait Sámuel: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. 1 Reg 3 11 Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ecce ego fácio verbum in Israël, quod quicúmque audíerit, tínnient ambæ aures eius. 1 Reg 3 12 In die illa suscitábo advérsum Heli ómnia quæ locútus sum super domum eius: incípiam, et complébo. 1 Reg 3 13 Prædíxi enim ei quod iudicatúrus essem domum eius in ætérnum propter iniquitátem, eo quod nóverat indígne ágere fílios suos, et non corripúerit eos. 1 Reg 3 14 Idcírco iurávi dómui Heli quod non expiétur iníquitas domus eius víctimis et munéribus usque in ætérnum. 1 Reg 3 15 Dormívit autem Sámuel usque mane, aperuítque óstia domus Dómini. Et Sámuel timébat indicáre visiónem Heli. 1 Reg 3 16 Vocávit ergo Heli Samuélem, et dixit: Sámuel fili mi? Qui respóndens ait: Præsto sum. 1 Reg 3 17 Et interrogávit eum: Quis est sermo, quem locútus est Dóminus ad te? oro te ne celáveris me: hæc fáciat tibi Deus, et hæc addat, si abscónderis a me sermónem ex ómnibus verbis quæ dicta sunt tibi. 1 Reg 3 18 Indicávit ítaque ei Sámuel univérsos sermónes, et non abscóndit ab eo. Et ille respóndit: Dóminus est: quod bonum est in óculis suis fáciat. 1 Reg 3 19 Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis eius in terram. 1 Reg 3 20 Et cognóvit univérsus Israël, a Dan usque Bersabée, quod fidélis Sámuel prophéta esset Dómini. 1 Reg 3 21 Et áddidit Dóminus ut apparéret in Silo, quóniam revelátus fúerat Dóminus Samuéli in Silo iuxta verbum Dómini. Et evénit sermo Samuélis univérso Israéli. 1 Reg 4 1 Et factum est in diébus illis, convenérunt Philísthiim in pugnam: et egréssus est Israël óbviam Philísthiim in prœ́lium, et castrametátus est iuxta Lápidem adiutórii. Porro Philísthiim venérunt in Aphec, 1 Reg 4 2 et instruxérunt áciem contra Israël. Inito autem certámine, terga vertit Israël Philisthǽis: et cæsa sunt in illo certámine passim per agros, quasi quátuor míllia virórum. 1 Reg 4 3 Et revérsus est pópulus ad castra: dixerúntque maióres natu de Israël: Quare percússit nos Dóminus hódie coram Philísthiim? afferámus ad nos de Silo arcam fœ́deris Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicórum nostrórum. 1 Reg 4 4 Misit ergo pópulus in Silo, et tulérunt inde arcam fœ́deris Dómini exercítuum sedéntis super chérubim: erántque duo fílii Heli cum arca fœ́deris Dei, Ophni et Phínees. 1 Reg 4 5 Cumque venísset arca fœ́deris Dómini in castra, vociferátus est omnis Israël clamóre grandi, et persónuit terra. 1 Reg 4 6 Et audiérunt Philísthiim vocem clamóris, dixerúntque: Quænam est hæc vox clamóris magni in castris Hebræórum? Et cognovérunt quod arca Dómini venísset in castra. 1 Reg 4 7 Timuerúntque Philísthiim, dicéntes: Venit Deus in castra. Et ingemuérunt, dicéntes: 1 Reg 4 8 Væ nobis: non enim fuit tanta exsultátio heri et nudiustértius: væ nobis. Quis nos salvábit de manu deórum sublímium istórum? hi sunt dii, qui percussérunt Ægýptum omni plaga in desérto. 1 Reg 4 9 Confortámini, et estóte viri, Philísthiim, ne serviátis Hebrǽis, sicut et illi serviérunt vobis: confortámini, et belláte. 1 Reg 4 10 Pugnavérunt ergo Philísthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquísque in tabernáculum suum: et facta est plaga magna nimis, et cecidérunt de Israël trigínta míllia péditum. 1 Reg 4 11 Et arca Dei capta est: duo quoque fílii Heli mórtui sunt, Ophni et Phínees. 1 Reg 4 12 Currens autem vir de Béniamin ex ácie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspérsus púlvere caput. 1 Reg 4 13 Cumque ille venísset, Heli sedébat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingréssus est, nuntiávit urbi: et ululávit omnis cívitas. 1 Reg 4 14 Et audívit Heli sónitum clamóris, dixítque: Quis est hic sónitus tumúltus huius? At ille festinávit, et venit, et nuntiávit Heli. 1 Reg 4 15 Heli autem erat nonagínta et octo annórum, et óculi eius caligáverant, et vidére non póterat. 1 Reg 4 16 Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prœ́lio, et ego qui de ácie fugi hódie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? 1 Reg 4 17 Respóndens autem ille qui nuntiábat: Fugit, inquit, Israël coram Philísthiim, et ruína magna facta est in pópulo: ínsuper et duo fílii tui mórtui sunt, Ophni et Phínees, et arca Dei capta est. 1 Reg 4 18 Cumque ille nominásset arcam Dei, cécidit de sella retrórsum iuxta óstium, et fractis cervícibus mórtuus est. Senex enim erat vir et grandǽvus: et ipse iudicávit Israël quadragínta annis. 1 Reg 4 19 Nurus autem eius, uxor Phínees, prægnans erat, vicináque pártui: et audíto núntio quod capta esset arca Dei, et mórtuus esset socer suus et vir suus, incurvávit se et péperit: irrúerant enim in eam dolóres súbiti. 1 Reg 4 20 In ipso autem moménto mortis eius, dixérunt ei quæ stabant circa eam: Ne tímeas, quia fílium peperísti. Quæ non respóndit eis, neque animadvértit. 1 Reg 4 21 Et vocávit púerum Ichabod, dicens: Transláta est glória de Israël, quia capta est arca Dei, et pro sócero suo et pro viro suo: 1 Reg 4 22 et ait: Transláta est glória ab Israël, eo quod capta esset arca Dei. 1 Reg 5 1 Philísthiim autem tulérunt arcam Dei, et asportavérunt eam a Lápide adiutórii in Azótum. 1 Reg 5 2 Tulerúntque Philísthiim arcam Dei, et intulérunt eam in templum Dagon, et statuérunt eam iuxta Dagon. 1 Reg 5 3 Cumque surrexíssent dilúculo Azótii áltera die, ecce Dagon iacébat pronus in terra ante arcam Dómini: et tulérunt Dagon, et restituérunt eum in locum suum. 1 Reg 5 4 Rursúmque mane die áltera consurgéntes, invenérunt Dagon iacéntem super fáciem suam in terra coram arca Dómini: caput autem Dagon, et duæ palmæ mánuum eius abscíssæ erant super limen: 1 Reg 5 5 porro Dagon solus truncus remánserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdótes Dagon, et omnes qui ingrediúntur templum eius, super limen Dagon in Azóto, usque in hodiérnum diem. 1 Reg 5 6 Aggraváta est autem manus Dómini super Azótios, et demolítus est eos: et percússit in secretióri parte nátium Azótum, et fines eius. Et ebulliérunt villæ et agri in médio regiónis illíus, et nati sunt mures et facta est confúsio mortis magnæ in civitáte. 1 Reg 5 7 Vidéntes autem viri Azótii huiuscémodi plagam, dixérunt: Non máneat arca Dei Israël apud nos: quóniam dura est manus eius super nos, et super Dagon deum nostrum. 1 Reg 5 8 Et mitténtes congregavérunt omnes sátrapas Philisthinórum ad se, et dixérunt: Quid faciémus de arca Dei Israël? Responderúntque Gethǽi: Circumducátur arca Dei Israël. Et circumduxérunt arcam Dei Israël. 1 Reg 5 9 Illis autem circumducéntibus eam, fiébat manus Dómini per síngulas civitátes interfectiónis magnæ nimis: et percutiébat viros uniuscuiúsque urbis, a parvo usque ad maiórem, et computrescébant prominéntes extáles eórum. Inierúntque Gethǽi consílium, et fecérunt sibi sedes pellíceas. 1 Reg 5 10 Misérunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venísset arca Dei in Accaron, exclamavérunt Accaronítæ, dicéntes: Adduxérunt ad nos arcam Dei Israël ut interfíciat nos et pópulum nostrum. 1 Reg 5 11 Misérunt ítaque et congregavérunt omnes sátrapas Philisthinórum: qui dixérunt: Dimíttite arcam Dei Israël, et revertátur in locum suum, et non interfíciat nos cum pópulo nostro. 1 Reg 5 12 Fiébat enim pavor mortis in síngulis úrbibus, et gravíssima valde manus Dei. Viri quoque qui mórtui non fúerant, percutiebántur in secretióri parte nátium: et ascendébat ululátus uniuscuiúsque civitátis in cælum. 1 Reg 6 1 Fuit ergo arca Dómini in regióne Philisthinórum septem ménsibus. 1 Reg 6 2 Et vocavérunt Philísthiim sacerdótes et divínos, dicéntes: Quid faciémus de arca Dómini? indicáte nobis quómodo remittámus eam in locum suum. Qui dixérunt: 1 Reg 6 3 Si remíttitis arcam Dei Israël, nolíte dimíttere eam vácuam, sed quod debétis, réddite ei pro peccáto, et tunc curabímini: et sciétis quare non recédat manus eius a vobis. 1 Reg 6 4 Qui dixérunt: Quid est quod pro delícto réddere debeámus ei? Responderúntque illi: 1 Reg 6 5 Iuxta númerum provinciárum Philisthinórum quinque anos áureos faciétis, et quinque mures áureos: quia plaga una fuit ómnibus vobis, et sátrapis vestris. Facietísque similitúdines anórum vestrórum, et similitúdines múrium, qui demolíti sunt terram: et dábitis Deo Israël glóriam, si forte rélevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. 1 Reg 6 6 Quare aggravátis corda vestra, sicut aggravávit Ægýptus et Phárao cor suum? nonne postquam percússus est, tunc dimísit eos, et abiérunt? 1 Reg 6 7 Nunc ergo arrípite et fácite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impósitum iugum, iúngite in plaustro, et reclúdite vítulos eárum domi. 1 Reg 6 8 Tolletísque arcam Dómini, et ponétis in plaustro, et vasa áurea quæ exsolvístis ei pro delícto, ponétis in capséllam ad latus eius: et dimíttite eam ut vadat. 1 Reg 6 9 Et aspiciétis: et si quidem per viam fínium suórum ascénderit contra Béthsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, mínime: sciémus quia nequáquam manus eius tétigit nos, sed casu áccidit. 1 Reg 6 10 Fecérunt ergo illi hoc modo: et tolléntes duas vaccas quæ lactábant vítulos, iunxérunt ad plaustrum, vitulósque eárum conclusérunt domi. 1 Reg 6 11 Et posuérunt arcam Dei super plaustrum, et capséllam quæ habébat mures áureos et similitúdines anórum. 1 Reg 6 12 Ibant autem in diréctum vaccæ per viam quæ ducit Béthsames, et itínere uno gradiebántur, pergéntes et mugiéntes: et non declinábant neque ad dextram neque ad sinístram: sed et sátrapæ Philísthiim sequebántur usque ad términos Béthsames. 1 Reg 6 13 Porro Bethsamítæ metébant tríticum in valle: et elevántes óculos suos, vidérunt arcam, et gavísi sunt cum vidíssent. 1 Reg 6 14 Et plaustrum venit in agrum Iósue Bethsamítæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et concidérunt ligna plaustri, vaccásque imposuérunt super ea holocáustum Dómino. 1 Reg 6 15 Levítæ autem deposuérunt arcam Dei, et capséllam quæ erat iuxta eam, in qua erant vasa áurea, et posuérunt super lápidem grandem. Viri autem Bethsamítæ obtulérunt holocáusta, et immolavérunt víctimas in die illa Dómino. 1 Reg 6 16 Et quinque sátrapæ Philisthinórum vidérunt, et revérsi sunt in Accaron in die illa. 1 Reg 6 17 Hi sunt autem ani áurei quos reddidérunt Philísthiim pro delícto, Dómino: Azótus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum: 1 Reg 6 18 et mures áureos secúndum númerum úrbium Philísthiim, quinque provinciárum, ab urbe muráta usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmágnum, super quem posuérunt arcam Dómini, quæ erat usque in illum diem in agro Iósue Bethsamítis. 1 Reg 6 19 Percússit autem de viris Bethsamítibus, eo quod vidíssent arcam Dómini: et percússit de pópulo septuagínta viros, et quinquagínta míllia plebis. Luxítque pópulus, eo quod Dóminus percussísset plebem plaga magna. 1 Reg 6 20 Et dixérunt viri Bethsamítæ: Quis póterit stare in conspéctu Dómini Dei sancti huius? et ad quem ascéndet a nobis? 1 Reg 6 21 Miserúntque núntios ad habitatóres Cariathíarim, dicéntes: Reduxérunt Philísthiim arcam Dómini: descéndite, et redúcite eam ad vos. 1 Reg 7 1 Venérunt ergo viri Cariathíarim, et reduxérunt arcam Dómini, et intulérunt eam in domum Abínadab in Gábaa: Eleázarum autem fílium eius sanctificavérunt, ut custodíret arcam Dómini. 1 Reg 7 2 Et factum est, ex qua die mansit arca Dómini in Cariathíarim, multiplicáti sunt dies (erat quippe iam annus vigésimus), et requiévit omnis domus Israël post Dóminum. 1 Reg 7 3 Ait autem Sámuel ad univérsam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertímini ad Dóminum, auférte deos aliénos de médio vestri, Báalim et Astaroth: et præparáte corda vestra Dómino, et servíte ei soli, et éruet vos de manu Philísthiim. 1 Reg 7 4 Abstulérunt ergo fílii Israël Báalim et Astaroth, et serviérunt Dómino soli. 1 Reg 7 5 Dixit autem Sámuel: Congregáte univérsum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dóminum. 1 Reg 7 6 Et convenérunt in Masphath: hauserúntque aquam, et effudérunt in conspéctu Dómini: et ieiunavérunt in die illa atque dixérunt ibi: Peccávimus Dómino. Iudicavítque Sámuel fílios Israël in Masphath. 1 Reg 7 7 Et audiérunt Philísthiim quod congregáti essent fílii Israël in Masphath, et ascendérunt sátrapæ Philisthinórum ad Israël. Quod cum audíssent fílii Israël, timuérunt a fácie Philisthinórum. 1 Reg 7 8 Dixerúntque ad Samuélem: Ne cesses pro nobis clamáre ad Dóminum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinórum. 1 Reg 7 9 Tulit autem Sámuel agnum lacténtem unum, et óbtulit illum holocáustum íntegrum Dómino: et clamávit Sámuel ad Dóminum pro Israël, et exaudívit eum Dóminus. 1 Reg 7 10 Factum est autem, cum Sámuel offérret holocáustum, Philísthiim iniére prœ́lium contra Israël: intónuit autem Dóminus fragóre magno in die illa super Philísthiim, et extérruit eos, et cæsi sunt a fácie Israël. 1 Reg 7 11 Egressíque viri Israël de Masphath, persecúti sunt Philisthǽos, et percussérunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. 1 Reg 7 12 Tulit autem Sámuel lápidem unum, et pósuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocávit nomen loci illíus, Lapis adiutórii. Dixítque: Hucúsque auxiliátus est nobis Dóminus. 1 Reg 7 13 Et humiliáti sunt Philísthiim, nec apposuérunt ultra ut venírent in términos Israël. Facta est ítaque manus Dómini super Philisthǽos cunctis diébus Samuélis. 1 Reg 7 14 Et rédditæ sunt urbes quas túlerant Philísthiim ab Israël, Israéli, ab Accaron usque Geth, et términos suos: liberavítque Israël de manu Philisthinórum, erátque pax inter Israël et Amorrhǽum. 1 Reg 7 15 Iudicábat quoque Sámuel Israélem cunctis diébus vitæ suæ: 1 Reg 7 16 et ibat per síngulos annos circúiens Bethel et Gálgala et Masphath, et iudicábat Israélem in supradíctis locis. 1 Reg 7 17 Revertebatúrque in Rámatha: ibi enim erat domus eius, et ibi iudicábat Israélem: ædificávit étiam ibi altáre Dómino. 1 Reg 8 1 Factum est autem cum senuísset Sámuel, pósuit fílios suos iúdices Israël. 1 Reg 8 2 Fuítque nomen fílii eius primogéniti Ioël: et nomen secúndi Abía, iúdicum in Bersabée. 1 Reg 8 3 Et non ambulavérunt fílii illíus in viis eius: sed declinavérunt post avarítiam, acceperúntque múnera, et pervertérunt iudícium. 1 Reg 8 4 Congregáti ergo univérsi maióres natu Israël, venérunt ad Samuélem in Rámatha. 1 Reg 8 5 Dixerúntque ei: Ecce tu senuísti, et fílii tui non ámbulant in viis tuis: constítue nobis regem, ut iúdicet nos, sicut et univérsæ habent natiónes. 1 Reg 8 6 Displícuit sermo in óculis Samuélis, eo quod dixíssent: Da nobis regem, ut iúdicet nos. Et orávit Sámuel ad Dóminum. 1 Reg 8 7 Dixit autem Dóminus ad Samuélem: Audi vocem pópuli in ómnibus quæ loquúntur tibi: non enim te abiecérunt, sed me, ne regnem super eos. 1 Reg 8 8 Iuxta ómnia ópera sua quæ fecérunt, a die qua edúxi eos de Ægýpto usque ad diem hanc: sicut dereliquérunt me, et serviérunt diis aliénis, sic fáciunt étiam tibi. 1 Reg 8 9 Nunc ergo vocem eórum audi: verúmtamen contestáre eos, et prædic eis ius regis, qui regnatúrus est super eos. 1 Reg 8 10 Dixit ítaque Sámuel ómnia verba Dómini ad pópulum, qui petíerat a se regem. 1 Reg 8 11 Et ait: Hoc erit ius regis, qui imperatúrus est vobis: fílios vestros tollet, et ponet in cúrribus suis: faciétque sibi équites et præcursóres quadrigárum suárum, 1 Reg 8 12 et constítuet sibi tribúnos, et centuriónes, et aratóres agrórum suórum, et messóres ségetum, et fabros armórum et cúrruum suórum. 1 Reg 8 13 Fílias quoque vestras fáciet sibi unguentárias, et focárias, et paníficas. 1 Reg 8 14 Agros quoque vestros, et víneas, et olivéta óptima tollet, et dabit servis suis. 1 Reg 8 15 Sed et ségetes vestras et vineárum réditus addecimábit, ut det eunúchis et fámulis suis. 1 Reg 8 16 Servos étiam vestros, et ancíllas, et iúvenes óptimos, et ásinos, áuferet, et ponet in ópere suo. 1 Reg 8 17 Greges quoque vestros addecimábit, vosque éritis ei servi. 1 Reg 8 18 Et clamábitis in die illa a fácie regis vestri, quem elegístis vobis: et non exáudiet vos Dóminus in die illa, quia petístis vobis regem. 1 Reg 8 19 Nóluit autem pópulus audíre vocem Samuélis, sed dixérunt: Nequáquam: rex enim erit super nos, 1 Reg 8 20 et érimus nos quoque sicut omnes gentes: et iudicábit nos rex noster, et egrediétur ante nos, et pugnábit bella nostra pro nobis. 1 Reg 8 21 Et audívit Sámuel ómnia verba pópuli, et locútus est ea in áuribus Dómini. 1 Reg 8 22 Dixit autem Dóminus ad Samuélem: Audi vocem eórum, et constítue super eos regem. Et ait Sámuel ad viros Israël: Vadat unusquísque in civitátem suam. 1 Reg 9 1 Et erat vir de Béniamin nómine Cis, fílius Abiel, fílii Seror, fílii Béchorath, fílii Aphia, fílii viri Iémini, fortis róbore. 1 Reg 9 2 Et erat ei fílius vocábulo Saul, eléctus et bonus: et non erat vir de fíliis Israël mélior illo: ab húmero et sursum eminébat super omnem pópulum. 1 Reg 9 3 Períerant autem ásinæ Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul fílium suum: Tolle tecum unum de púeris, et consúrgens vade, et quære ásinas. Qui cum transíssent per montem Ephraim 1 Reg 9 4 et per terram Sálisa, et non inveníssent, transiérunt étiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Iémini, et mínime reperérunt. 1 Reg 9 5 Cum autem veníssent in terram Suph, dixit Saul ad púerum qui erat cum eo: Veni et revertámur, ne forte dimíserit pater meus ásinas, et sollícitus sit pro nobis. 1 Reg 9 6 Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitáte hac, vir nóbilis: omne quod lóquitur, sine ambiguitáte venit. Nunc ergo eámus illuc, si forte índicet nobis de via nostra, propter quam vénimus. 1 Reg 9 7 Dixítque Saul ad púerum suum: Ecce íbimus: quid ferémus ad virum Dei? panis defécit in sitárciis nostris, et spórtulam non habémus ut demus hómini Dei, nec quidquam áliud. 1 Reg 9 8 Rursum puer respóndit Sauli, et ait: Ecce invénta est in manu mea quarta pars statéris argénti: demus hómini Dei, ut índicet nobis viam nostram. 1 Reg 9 9 (Olim in Israël sic loquebátur unusquísque vadens consúlere Deum: Veníte, et eámus ad Vidéntem. Qui enim prophéta dícitur hódie, vocabátur olim Videns.) 1 Reg 9 10 Et dixit Saul ad púerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eámus. Et iérunt in civitátem in qua erat vir Dei. 1 Reg 9 11 Cumque ascénderent clivum civitátis, invenérunt puéllas egrediéntes ad hauriéndam aquam, et dixérunt eis: Num hic est Videns? 1 Reg 9 12 Quæ respondéntes, dixérunt illis: Hic est: ecce ante te, festína nunc: hódie enim venit in civitátem, quia sacrifícium est hódie pópuli in excélso. 1 Reg 9 13 Ingrediéntes urbem, statim inveniétis eum ántequam ascéndat excélsum ad vescéndum, neque enim comesúrus est pópulus donec ille véniat: quia ipse benedícit hóstiæ, et deínceps cómedunt qui vocáti sunt. Nunc ergo conscéndite, quia hódie reperiétis eum. 1 Reg 9 14 Et ascendérunt in civitátem. Cumque illi ambulárent in médio urbis, appáruit Sámuel egrédiens óbviam eis, ut ascénderet in excélsum. 1 Reg 9 15 Dóminus autem reveláverat aurículam Samuélis ante unam diem quam veníret Saul, dicens: 1 Reg 9 16 Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Béniamin, et unges eum ducem super pópulum meum Israël: et salvábit pópulum meum de manu Philisthinórum, quia respéxi pópulum meum: venit enim clamor eórum ad me. 1 Reg 9 17 Cumque aspexísset Sámuel Saulem, Dóminus dixit ei: Ecce vir quem díxeram tibi: iste dominábitur pópulo meo. 1 Reg 9 18 Accéssit autem Saul ad Samuélem in médio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus Vidéntis. 1 Reg 9 19 Et respóndit Sámuel Sauli, dicens: Ego sum Videns: ascénde ante me in excélsum, ut comedátis mecum hódie, et dimíttam te mane: et ómnia quæ sunt in corde tuo indicábo tibi. 1 Reg 9 20 Et de ásinis quas nudiustértius perdidísti, ne sollícitus sis, quia invéntæ sunt. Et cuius erunt óptima quæque Israël? nonne tibi et omni dómui patris tui? 1 Reg 9 21 Respóndens autem Saul, ait: Numquid non fílius Iémini ego sum de mínima tribu Israël, et cognátio mea novíssima inter omnes famílias de tribu Béniamin? quare ergo locútus es mihi sermónem istum? 1 Reg 9 22 Assúmens ítaque Sámuel Saulem et púerum eius, introdúxit eos in triclínium, et dedit eis locum in cápite eórum qui fúerant invitáti: erant enim quasi trigínta viri. 1 Reg 9 23 Dixítque Sámuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcépi ut repóneres seórsum apud te. 1 Reg 9 24 Levávit autem cocus armum, et pósuit ante Saul. Dixítque Sámuel: Ecce quod remánsit: pone ante te, et cómede, quia de indústria servátum est tibi quando pópulum vocávi. Et comédit Saul cum Samuéle in die illa. 1 Reg 9 25 Et descendérunt de excélso in óppidum, et locútus est cum Saule in solário: stravítque Saul in solário, et dormívit. 1 Reg 9 26 Cumque mane surrexíssent, et iam elucésceret, vocávit Sámuel Saulem in solário, dicens: Surge, et dimíttam te. Et surréxit Saul: egressíque sunt ambo, ipse vidélicet, et Sámuel. 1 Reg 9 27 Cumque descénderent in extréma parte civitátis, Sámuel dixit ad Saul: Dic púero ut antecédat nos et tránseat: tu autem subsíste paulísper, ut índicem tibi verbum Dómini. 1 Reg 10 1 Tulit autem Sámuel lentículam ólei, et effúdit super caput eius: et deosculátus est eum, et ait: Ecce unxit te Dóminus super hereditátem suam in príncipem, et liberábis pópulum suum de mánibus inimicórum eius qui in circúitu eius sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in príncipem. 1 Reg 10 2 Cum abíeris hódie a me, invénies duos viros iuxta sepúlcrum Rachel in fínibus Béniamin, in merídie: dicéntque tibi: Invéntæ sunt ásinæ ad quas íeras perquiréndas: et intermíssis pater tuus ásinis, sollícitus est pro vobis, et dicit: Quid fáciam de fílio meo? 1 Reg 10 3 Cumque abíeris inde, et ultra transíeris, et véneris ad quercum Thabor, invénient te ibi tres viri ascendéntes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et álius tres tortas panis, et álius portans lagénam vini. 1 Reg 10 4 Cumque te salutáverint, dabunt tibi duos panes, et accípies de manu eórum. 1 Reg 10 5 Post hæc vénies in collem Dei, ubi est státio Philisthinórum: et cum ingréssus fúeris ibi urbem, óbvium habébis gregem prophetárum descendéntium de excélso, et ante eos psaltérium, et týmpanum, et tíbiam, et cítharam, ipsósque prophetántes. 1 Reg 10 6 Et insíliet in te Spíritus Dómini, et prophetábis cum eis, et mutáberis in virum álium. 1 Reg 10 7 Quando ergo evénerint signa hæc ómnia tibi, fac quæcúmque invénerit manus tua, quia Dóminus tecum est. 1 Reg 10 8 Et descéndes ante me in Gálgala (ego quippe descéndam ad te), ut ófferas oblatiónem, et ímmoles víctimas pacíficas: septem diébus exspectábis, donec véniam ad te, et osténdam tibi quid fácias. 1 Reg 10 9 Itaque cum avertísset húmerum suum ut abíret a Samuéle, immutávit ei Deus cor áliud, et venérunt ómnia signa hæc in die illa. 1 Reg 10 10 Venerúntque ad prædíctum collem, et ecce cúneus prophetárum óbvius ei: et insíluit super eum Spíritus Dómini, et prophetávit in médio eórum. 1 Reg 10 11 Vidéntes autem omnes qui nóverant eum heri et nudiustértius quod esset cum prophétis, et prophetáret, dixérunt ad ínvicem: Quænam res áccidit fílio Cis? num et Saul inter prophétas? 1 Reg 10 12 Respondítque álius ad álterum, dicens: Et quis pater eórum? Proptérea versum est in provérbium: Num et Saul inter prophétas? 1 Reg 10 13 Cessávit autem prophetáre, et venit ad excélsum. 1 Reg 10 14 Dixítque pátruus Saul ad eum, et ad púerum eius: Quo abístis? Qui respondérunt: Quǽrere ásinas: quas cum non reperissémus, vénimus ad Samuélem. 1 Reg 10 15 Et dixit ei pátruus suus: Indica mihi quid díxerit tibi Sámuel. 1 Reg 10 16 Et ait Saul ad pátruum suum: Indicávit nobis quia invéntæ essent ásinæ. De sermóne autem regni non indicávit ei quem locútus fúerat ei Sámuel. 1 Reg 10 17 Et convocávit Sámuel pópulum ad Dóminum in Maspha: 1 Reg 10 18 et ait ad fílios Israël: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego edúxi Israël de Ægýpto, et érui vos de manu Ægyptiórum, et de manu ómnium regum qui affligébant vos. 1 Reg 10 19 Vos autem hódie proiecístis Deum vestrum, qui solus salvávit vos de univérsis malis et tribulatiónibus vestris: et dixístis: Nequáquam: sed regem constítue super nos. Nunc ergo state coram Dómino per tribus vestras, et per famílias. 1 Reg 10 20 Et applícuit Sámuel omnes tribus Israël, et cécidit sors tribus Béniamin. 1 Reg 10 21 Et applícuit tribum Béniamin et cognatiónes eius, et cécidit cognátio Metri: et pervénit usque ad Saul fílium Cis. Quæsiérunt ergo eum, et non est invéntus. 1 Reg 10 22 Et consuluérunt post hæc Dóminum utrúmnam ventúrus esset illuc. Respondítque Dóminus: Ecce abscónditus est domi. 1 Reg 10 23 Cucurrérunt ítaque et tulérunt eum inde: stetítque in médio pópuli, et áltior fuit univérso pópulo ab húmero et sursum. 1 Reg 10 24 Et ait Sámuel ad omnem pópulum: Certe vidétis quem elégit Dóminus, quóniam non sit símilis illi in omni pópulo. Et clamávit omnis pópulus, et ait: Vivat rex. 1 Reg 10 25 Locútus est autem Sámuel ad pópulum legem regni, et scripsit in libro, et repósuit coram Dómino: et dimísit Sámuel omnem pópulum, síngulos in domum suam. 1 Reg 10 26 Sed et Saul ábiit in domum suam in Gábaa: et ábiit cum eo pars exércitus, quorum tetígerat Deus corda. 1 Reg 10 27 Fílii vero Bélial dixérunt: Num salváre nos póterit iste? Et despexérunt eum, et non attulérunt ei múnera: ille vero dissimulábat se audíre. 1 Reg 11 1 Et factum est quasi post mensem, ascéndit Naas Ammonítes, et pugnáre cœpit advérsum Iabes Gálaad. Dixerúntque omnes viri Iabes ad Naas: Habéto nos fœderátos, et serviémus tibi. 1 Reg 11 2 Et respóndit ad eos Naas Ammonítes: In hoc fériam vobíscum fœdus, ut éruam ómnium vestrum óculos dextros, ponámque vos oppróbrium in univérso Israël. 1 Reg 11 3 Et dixérunt ad eum senióres Iabes: Concéde nobis septem dies, ut mittámus núntios ad univérsos términos Israël, et si non fúerit qui deféndat nos, egrediémur ad te. 1 Reg 11 4 Venérunt ergo núntii in Gábaa Saulis: et locúti sunt verba hæc, audiénte pópulo: et levávit omnis pópulus vocem suam, et flevit. 1 Reg 11 5 Et ecce Saul veniébat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet pópulus quod plorat? Et narravérunt ei verba virórum Iabes. 1 Reg 11 6 Et insilívit Spíritus Dómini in Saul cum audísset verba hæc, et irátus est furor eius nimis. 1 Reg 11 7 Et assúmens utrúmque bovem, concídit in frusta, misítque in omnes términos Israël per manum nuntiórum, dicens: Quicúmque non exíerit, et secútus fúerit Saul et Sámuel, sic fiet bobus eius. Invásit ergo timor Dómini pópulum, et egréssi sunt quasi vir unus. 1 Reg 11 8 Et recénsuit eos in Bezech: fuerúntque filiórum Israël trecénta míllia, virórum autem Iuda trigínta míllia. 1 Reg 11 9 Et dixérunt núntiis qui vénerant: Sic dicétis viris qui sunt in Iabes Gálaad: Cras erit vobis salus, cum incalúerit sol. Venérunt ergo núntii, et annuntiavérunt viris Iabes: qui lætáti sunt. 1 Reg 11 10 Et dixérunt: Mane exíbimus ad vos: et faciétis nobis omne quod placúerit vobis. 1 Reg 11 11 Et factum est, cum dies crástinus venísset, constítuit Saul pópulum in tres partes: et ingréssus est média castra in vigília matutína, et percússit Ammon usque dum incalésceret dies: réliqui autem dispérsi sunt, ita ut non relinqueréntur in eis duo páriter. 1 Reg 11 12 Et ait pópulus ad Samuélem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnábit super nos? Date viros, et interficiémus eos. 1 Reg 11 13 Et ait Saul: Non occidétur quisquam in die hac, quia hódie fecit Dóminus salútem in Israël. 1 Reg 11 14 Dixit autem Sámuel ad pópulum: Veníte, et eámus in Gálgala, et innovémus ibi regnum. 1 Reg 11 15 Et perréxit omnis pópulus in Gálgala, et fecérunt ibi regem Saul coram Dómino in Gálgala, et immolavérunt ibi víctimas pacíficas coram Dómino. Et lætátus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis. 1 Reg 12 1 Dixit autem Sámuel ad univérsum Israël: Ecce audívi vocem vestram iuxta ómnia quæ locúti estis ad me, et constítui super vos regem. 1 Reg 12 2 Et nunc rex gráditur ante vos: ego autem sénui, et incánui: porro fílii mei vobíscum sunt: ítaque conversátus coram vobis ab adolescéntia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. 1 Reg 12 3 Loquímini de me coram Dómino, et coram christo eius, utrum bovem cuiúsquam túlerim, aut ásinum: si quémpiam calumniátus sum, si oppréssi áliquem, si de manu cuiúsquam munus accépi: et contémnam illud hódie, restituámque vobis. 1 Reg 12 4 Et dixérunt: Non es calumniátus nos, neque oppressísti, neque tulísti de manu alicúius quíppiam. 1 Reg 12 5 Dixítque ad eos: Testis est Dóminus advérsum vos, et testis christus eius in die hac, quia non invenéritis in manu mea quíppiam. Et dixérunt: Testis. 1 Reg 12 6 Et ait Sámuel ad pópulum: Dóminus, qui fecit Móysen et Aaron, et edúxit patres nostros de terra Ægýpti. 1 Reg 12 7 Nunc ergo state, ut iudício conténdam advérsum vos coram Dómino de ómnibus misericórdiis Dómini quas fecit vobíscum et cum pátribus vestris: 1 Reg 12 8 quómodo Iacob ingréssus est in Ægýptum, et clamavérunt patres vestri ad Dóminum: et misit Dóminus Móysen et Aaron, et edúxit patres vestros de Ægýpto, et collocávit eos in loco hoc. 1 Reg 12 9 Qui oblíti sunt Dómini Dei sui, et trádidit eos in manu Sísaræ magístri milítiæ Hasor, et in manu Philisthinórum, et in manu regis Moab: et pugnavérunt advérsum eos. 1 Reg 12 10 Póstea autem clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Peccávimus, quia derelíquimus Dóminum, et servívimus Báalim et Astaroth: nunc ergo érue nos de manu inimicórum nostrórum, et serviémus tibi. 1 Reg 12 11 Et misit Dóminus Ieróbaal, et Badan, et Iephte, et Sámuel, et éruit vos de manu inimicórum vestrórum per circúitum, et habitástis confidénter. 1 Reg 12 12 Vidéntes autem quod Naas rex filiórum Ammon venísset advérsum vos, dixístis mihi: Nequáquam, sed rex imperábit nobis: cum Dóminus Deus vester regnáret in vobis. 1 Reg 12 13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegístis et petístis: ecce dedit vobis Dóminus regem. 1 Reg 12 14 Si timuéritis Dóminum, et serviéritis ei, et audiéritis vocem eius, et non exasperavéritis os Dómini, éritis et vos, et rex qui ímperat vobis, sequéntes Dóminum Deum vestrum: 1 Reg 12 15 si autem non audiéritis vocem Dómini, sed exasperavéritis sermónes eius, erit manus Dómini super vos, et super patres vestros. 1 Reg 12 16 Sed et nunc state, et vidéte rem istam grandem quam factúrus est Dóminus in conspéctu vestro. 1 Reg 12 17 Numquid non messis trítici est hódie? invocábo Dóminum, et dabit voces et plúvias: et sciétis, et vidébitis, quia grande malum fecéritis vobis in conspéctu Dómini, peténtes super vos regem. 1 Reg 12 18 Et clamávit Sámuel ad Dóminum, et dedit Dóminus voces et plúvias in illa die. 1 Reg 12 19 Et tímuit omnis pópulus nimis Dóminum et Samuélem, et dixit univérsus pópulus ad Samuélem: Ora pro servis tuis ad Dóminum Deum tuum, ut non moriámur: addídimus enim univérsis peccátis nostris malum, ut peterémus nobis regem. 1 Reg 12 20 Dixit autem Sámuel ad pópulum: Nolíte timére: vos fecístis univérsum malum hoc, verúmtamen nolíte recédere a tergo Dómini, sed servíte Dómino in omni corde vestro. 1 Reg 12 21 Et nolíte declináre post vana, quæ non próderunt vobis, neque éruent vos, quia vana sunt. 1 Reg 12 22 Et non derelínquet Dóminus pópulum suum propter nomen suum magnum: quia iurávit Dóminus fácere vos sibi pópulum. 1 Reg 12 23 Absit autem a me hoc peccátum in Dóminum, ut cessem oráre pro vobis, et docébo vos viam bonam et rectam. 1 Reg 12 24 Igitur timéte Dóminum, et servíte ei in veritáte, et ex toto corde vestro: vidístis enim magnífica quæ in vobis gésserit. 1 Reg 12 25 Quod si perseveravéritis in malítia, et vos et rex vester páriter períbitis. 1 Reg 13 1 Fílius uníus anni erat Saul cum regnáre cœpísset: duóbus autem annis regnávit super Israël. 1 Reg 13 2 Et elégit sibi Saul tria míllia de Israël: et erant cum Saul duo míllia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Iónatha in Gábaa Béniamin: porro céterum pópulum remísit unumquémque in tabernácula sua. 1 Reg 13 3 Et percússit Iónathas statiónem Philisthinórum quæ erat in Gábaa. Quod cum audíssent Philísthiim, Saul cécinit búccina in omni terra, dicens: Audiant Hebrǽi. 1 Reg 13 4 Et univérsus Israël audívit huiuscémodi famam: Percússit Saul statiónem Philisthinórum, et eréxit se Israël advérsus Philísthiim. Clamávit ergo pópulus post Saul in Gálgala. 1 Reg 13 5 Et Philísthiim congregáti sunt ad prœliándum contra Israël, trigínta míllia cúrruum, et sex míllia équitum, et réliquum vulgus, sicut aréna quæ est in líttore maris plúrima. Et ascendéntes castrametáti sunt in Machmas ad oriéntem Betháven. 1 Reg 13 6 Quod cum vidíssent viri Israël se in arcto pósitos (afflíctus enim erat pópulus), abscondérunt se in spelúncis, et in ábditis, in petris quoque, et in antris, et in cistérnis. 1 Reg 13 7 Hebrǽi autem transiérunt Iordánem in terram Gad et Gálaad. Cumque adhuc esset Saul in Gálgala, univérsus pópulus pertérritus est qui sequebátur eum. 1 Reg 13 8 Et exspectávit septem diébus iuxta plácitum Samuélis, et non venit Sámuel in Gálgala, dilapsúsque est pópulus ab eo. 1 Reg 13 9 Ait ergo Saul: Afférte mihi holocáustum et pacífica. Et óbtulit holocáustum. 1 Reg 13 10 Cumque complésset ófferens holocáustum, ecce Sámuel veniébat: et egréssus est Saul óbviam ei ut salutáret eum. 1 Reg 13 11 Locutúsque est ad eum Sámuel: Quid fecísti? Respóndit Saul: Quia vidi quod pópulus dilaberétur a me, et tu non véneras iuxta plácitos dies, porro Philísthiim congregáti fúerant in Machmas, 1 Reg 13 12 dixi: Nunc descéndent Philísthiim ad me in Gálgala, et fáciem Dómini non placávi. Necessitáte compúlsus, óbtuli holocáustum. 1 Reg 13 13 Dixítque Sámuel ad Saul: Stulte egísti, nec custodísti mandáta Dómini Dei tui quæ præcépit tibi. Quod si non fecísses, iam nunc præparásset Dóminus regnum tuum super Israël in sempitérnum: 1 Reg 13 14 sed nequáquam regnum tuum ultra consúrget. Quæsívit Dóminus sibi virum iuxta cor suum: et præcépit ei Dóminus ut esset dux super pópulum suum, eo quod non serváveris quæ præcépit Dóminus. 1 Reg 13 15 Surréxit autem Sámuel, et ascéndit de Gálgalis in Gábaa Béniamin. Et réliqui pópuli ascendérunt post Saul óbviam pópulo, qui expugnábant eos veniéntes de Gálgala in Gábaa, in colle Béniamin. Et recénsuit Saul pópulum qui invénti fúerant cum eo, quasi sexcéntos viros. 1 Reg 13 16 Et Saul et Iónathas fílius eius, populúsque qui invéntus fúerat cum eis, erat in Gábaa Béniamin: porro Philísthiim conséderant in Machmas. 1 Reg 13 17 Et egréssi sunt ad prædándum de castris Philisthinórum tres cúnei. Unus cúneus pergébat contra viam Ephra ad terram Sual: 1 Reg 13 18 porro álius ingrediebátur per viam Beth-Horon: tértius autem vérterat se ad iter términi imminéntis valli Séboim contra desértum. 1 Reg 13 19 Porro faber ferrárius non inveniebátur in omni terra Israël: cáverant enim Philísthiim, ne forte fácerent Hebrǽi gládium aut lánceam. 1 Reg 13 20 Descendébat ergo omnis Israël ad Philísthiim, ut exacúeret unusquísque vómerem suum, et ligónem, et secúrim, et sárculum. 1 Reg 13 21 Retúsæ ítaque erant ácies vómerum, et ligónum, et Tridéntum, et secúrium, usque ad stímulum corrigéndum. 1 Reg 13 22 Cumque venísset dies prœ́lii, non est invéntus ensis et láncea in manu totíus pópuli qui erat cum Saule et Iónatha, excépto Saul et Iónatha fílio eius. 1 Reg 13 23 Egréssa est autem státio Philísthiim, ut transcénderet in Machmas. 1 Reg 14 1 Et áccidit quadam die ut díceret Iónathas fílius Saul ad adolescéntem armígerum suum: Veni, et transeámus ad statiónem Philisthinórum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicávit. 1 Reg 14 2 Porro Saul morabátur in extréma parte Gábaa sub malogranáto, quæ erat in Magron: et erat pópulus cum eo quasi sexcentórum virórum. 1 Reg 14 3 Et Achías fílius Achitob fratris Ichabod fílii Phínees, qui ortus fúerat ex Heli sacerdóte Dómini in Silo, portábat ephod. Sed et pópulus ignorábat quo isset Iónathas. 1 Reg 14 4 Erant autem inter ascénsus per quos nitebátur Iónathas transíre ad statiónem Philisthinórum, eminéntes petræ ex utráque parte, et quasi in modum déntium scópuli hinc et inde prærúpti: nomen uni Boses, et nomen álteri Sene: 1 Reg 14 5 unus scópulus próminens ad aquilónem ex advérso Machmas, et alter ad merídiem contra Gábaa. 1 Reg 14 6 Dixit autem Iónathas ad adolescéntem armígerum suum: Veni, transeámus ad statiónem incircumcisórum horum, si forte fáciat Dóminus pro nobis: quia non est Dómino diffícile salváre, vel in multis, vel in paucis. 1 Reg 14 7 Dixítque ei ármiger suus: Fac ómnia quæ placent ánimo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicúmque volúeris. 1 Reg 14 8 Et ait Iónathas: Ecce nos transímus ad viros istos. Cumque apparuérimus eis, 1 Reg 14 9 si táliter locúti fúerint ad nos: Manéte donec veniámus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendámus ad eos. 1 Reg 14 10 Si autem díxerint: Ascéndite ad nos: ascendámus, quia trádidit eos Dóminus in mánibus nostris: hoc erit nobis signum. 1 Reg 14 11 Appáruit ígitur utérque statióni Philisthinórum: dixerúntque Philísthiim: En Hebrǽi egrediúntur de cavérnis in quibus abscónditi fúerant. 1 Reg 14 12 Et locúti sunt viri de statióne ad Iónatham et ad armígerum eius, dixerúntque: Ascéndite ad nos, et ostendémus vobis rem. Et ait Iónathas ad armígerum suum: Ascendámus: séquere me: trádidit enim Dóminus eos in manus Israël. 1 Reg 14 13 Ascéndit autem Iónathas mánibus et pédibus reptans, et ármiger eius post eum. Itaque álii cadébant ante Iónatham, álios ármiger eius interficiébat sequens eum. 1 Reg 14 14 Et facta est plaga prima qua percússit Iónathas et ármiger eius, quasi vigínti virórum in média parte iúgeri quam par boum in die aráre consuévit. 1 Reg 14 15 Et factum est miráculum in castris per agros: sed et omnis pópulus statiónis eórum qui íerant ad prædándum, obstúpuit, et conturbáta est terra: et áccidit quasi miráculum a Deo. 1 Reg 14 16 Et respexérunt speculatóres Saul qui erant in Gábaa Béniamin, et ecce multitúdo prostráta, et huc illúcque diffúgiens. 1 Reg 14 17 Et ait Saul pópulo qui erat cum eo: Requírite, et vidéte quis abíerit ex nobis. Cumque requisíssent, repértum est non adésse Iónatham et armígerum eius. 1 Reg 14 18 Et ait Saul ad Achíam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum fíliis Israël.) 1 Reg 14 19 Cumque loquerétur Saul ad sacerdótem, tumúltus magnus exórtus est in castris Philisthinórum: crescebátque paulátim, et clárius resonábat. Et ait Saul ad sacerdótem: Cóntrahe manum tuam. 1 Reg 14 20 Conclamávit ergo Saul, et omnis pópulus qui erat cum eo, et venérunt usque ad locum certáminis: et ecce versus fúerat gládius uniuscuiúsque ad próximum suum, et cædes magna nimis. 1 Reg 14 21 Sed et Hebrǽi qui fúerant cum Philísthiim heri et nudiustértius, ascenderántque cum eis in castris, revérsi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Iónatha. 1 Reg 14 22 Omnes quoque Israëlítæ qui se abscónderant in monte Ephraim, audiéntes quod fugíssent Philisthǽi, sociavérunt se cum suis in prœ́lio. Et erant cum Saul quasi decem míllia virórum. 1 Reg 14 23 Et salvávit Dóminus in die illa Israël: pugna autem pervénit usque ad Betháven. 1 Reg 14 24 Et viri Israël sociáti sunt sibi in die illa: adiurávit autem Saul pópulum, dicens: Maledíctus vir qui coméderit panem usque ad vésperam, donec ulcíscar de inimícis meis. Et non manducávit univérsus pópulus panem: 1 Reg 14 25 omnéque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super fáciem agri. 1 Reg 14 26 Ingréssus est ítaque pópulus saltum, et appáruit fluens mel, nullúsque applícuit manum ad os suum: timébat enim pópulus iuraméntum. 1 Reg 14 27 Porro Iónathas non audíerat cum adiuráret pater eius pópulum: extendítque summitátem virgæ quam habébat in manu, et intínxit in favum mellis: et convértit manum suam ad os suum, et illumináti sunt óculi eius. 1 Reg 14 28 Respondénsque unus de pópulo, ait: Iureiurándo constrínxit pater tuus pópulum, dicens: Maledíctus vir qui coméderit panem hódie. (Defécerat autem pópulus.) 1 Reg 14 29 Dixítque Iónathas: Turbávit pater meus terram: vidístis ipsi quia illumináti sunt óculi mei, eo quod gustáverim páululum de melle isto: 1 Reg 14 30 quanto magis si comedísset pópulus de præda inimicórum suórum, quam réperit? nonne maior plaga facta fuísset in Philísthiim? 1 Reg 14 31 Percussérunt ergo in die illa Philisthǽos a Machmis usque in Aialon. Defatigátus est autem pópulus nimis: 1 Reg 14 32 et versus ad prædam tulit oves, et boves, et vítulos, et mactavérunt in terra: comedítque pópulus cum sánguine. 1 Reg 14 33 Nuntiavérunt autem Sauli dicéntes quod pópulus peccásset Dómino, cómedens cum sánguine. Qui ait: Prævaricáti estis: vólvite ad me iam nunc saxum grande. 1 Reg 14 34 Et dixit Saul: Dispergímini in vulgus, et dícite eis ut addúcat ad me unusquísque bovem suum et aríetem, et occídite super istud, et vescímini, et non peccábitis Dómino comedéntes cum sánguine. Addúxit ítaque omnis pópulus unusquísque bovem in manu sua usque ad noctem: et occidérunt ibi. 1 Reg 14 35 Ædificávit autem Saul altáre Dómino, tuncque primum cœpit ædificáre altáre Dómino. 1 Reg 14 36 Et dixit Saul: Irruámus super Philisthǽos nocte, et vastémus eos usque dum illucéscat mane, nec relinquámus ex eis virum. Dixítque pópulus: Omne quod bonum vidétur in óculis tuis, fac. Et ait sacérdos: Accedámus huc ad Deum. 1 Reg 14 37 Et consúluit Saul Dóminum: Num pérsequar Philísthiim? si trades eos in manus Israël? Et non respóndit ei in die illa. 1 Reg 14 38 Dixítque Saul: Applicáte huc univérsos ángulos pópuli: et scitóte, et vidéte per quem accíderit peccátum hoc hódie. 1 Reg 14 39 Vivit Dóminus salvátor Israël, quia si per Iónatham fílium meum factum est, absque retractióne moriétur. Ad quod nullus contradíxit ei de omni pópulo. 1 Reg 14 40 Et ait ad univérsum Israël: Separámini vos in partem unam, et ego cum Iónatha fílio meo ero in parte áltera. Respondítque pópulus ad Saul: Quod bonum vidétur in óculis tuis, fac. 1 Reg 14 41 Et dixit Saul ad Dóminum Deum Israël: Dómine Deus Israël, da indícium: quid est quod non respónderis servo tuo hódie? si in me, aut in Iónatha fílio meo, est iníquitas hæc, da ostensiónem: aut si hæc iníquitas est in pópulo tuo, da sanctitátem. Et deprehénsus est Iónathas et Saul: pópulus autem exívit. 1 Reg 14 42 Et ait Saul: Míttite sortem inter me et inter Iónatham fílium meum. Et captus est Iónathas. 1 Reg 14 43 Dixit autem Saul ad Iónatham: Indica mihi quid féceris. Et indicávit ei Iónathas, et ait: Gustans gustávi in summitáte virgæ quæ erat in manu mea, páululum mellis, et ecce ego mórior. 1 Reg 14 44 Et ait Saul: Hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte moriéris, Iónatha. 1 Reg 14 45 Dixítque pópulus ad Saul: Ergóne Iónathas moriétur, qui fecit salútem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dóminus, si cecíderit capíllus de cápite eius in terram, quia cum Deo operátus est hódie. Liberávit ergo pópulus Iónatham, ut non morerétur. 1 Reg 14 46 Recessítque Saul, nec persecútus est Philísthiim: porro Philísthiim abiérunt in loca sua. 1 Reg 14 47 Et Saul, confirmáto regno super Israël, pugnábat per circúitum advérsum omnes inimícos eius, contra Moab, et fílios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthǽos: et quocúmque se vérterat, superábat. 1 Reg 14 48 Congregatóque exércitu, percússit Amalec, et éruit Israël de manu vastatórum eius. 1 Reg 14 49 Fuérunt autem fílii Saul, Iónathas, et Iéssui, et Melchísua: et nómina duárum filiárum eius, nomen primogénitæ Merob, et nomen minóris Michol. 1 Reg 14 50 Et nomen uxóris Saul Achínoam fília Achímaas: et nomen príncipis milítiæ eius Abner fílius Ner, patruélis Saul. 1 Reg 14 51 Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, fílius Abiel. 1 Reg 14 52 Erat autem bellum potens advérsum Philisthǽos ómnibus diébus Saul. Nam quemcúmque víderat Saul virum fortem, et aptum ad prœ́lium, sociábat eum sibi. 1 Reg 15 1 Et dixit Sámuel ad Saul: Me misit Dóminus ut úngerem te in regem super pópulum eius Israël: nunc ergo audi vocem Dómini. 1 Reg 15 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Recénsui quæcúmque fecit Amalec Israéli: quómodo réstitit ei in via cum ascénderet de Ægýpto. 1 Reg 15 3 Nunc ergo vade, et pércute Amalec, et demolíre univérsa eius: non parcas ei, et non concupíscas ex rebus ipsíus áliquid, sed intérfice a viro usque ad mulíerem, et párvulum atque lacténtem, bovem et ovem, camélum et ásinum. 1 Reg 15 4 Præcépit ítaque Saul pópulo, et recénsuit eos quasi agnos: ducénta míllia péditum, et decem míllia virórum Iuda. 1 Reg 15 5 Cumque venísset Saul usque ad civitátem Amalec, teténdit insídias in torrénte. 1 Reg 15 6 Dixítque Saul Cinǽo: Abíte, recédite, atque descéndite ab Amalec, ne forte invólvam te cum eo: tu enim fecísti misericórdiam cum ómnibus fíliis Israël, cum ascénderent de Ægýpto. Et recéssit Cinǽus de médio Amalec. 1 Reg 15 7 Percussítque Saul Amalec ab Hevíla donec vénias ad Sur, quæ est e regióne Ægýpti. 1 Reg 15 8 Et apprehéndit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfécit in ore gládii. 1 Reg 15 9 Et pepércit Saul et pópulus Agag, et óptimis grégibus óvium et armentórum, et véstibus et ariétibus, et univérsis quæ pulchra erant, nec voluérunt dispérdere ea: quidquid vero vile fuit et réprobum, hoc demolíti sunt. 1 Reg 15 10 Factum est autem verbum Dómini ad Sámuel, dicens: 1 Reg 15 11 Pœ́nitet me quod constitúerim Saul regem: quia derelíquit me, et verba mea ópere non implévit. Contristatúsque est Sámuel, et clamávit ad Dóminum tota nocte. 1 Reg 15 12 Cumque de nocte surrexísset Sámuel ut iret ad Saul mane, nuntiátum est Samuéli eo quod venísset Saul in Carmélum, et erexísset sibi fórnicem triumphálem, et revérsus transísset, descendissétque in Gálgala. Venit ergo Sámuel ad Saul, et Saul offerébat holocáustum Dómino de inítiis prædárum quæ attúlerat ex Amalec. 1 Reg 15 13 Et cum venísset Sámuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedíctus tu Dómino: implévi verbum Dómini. 1 Reg 15 14 Dixítque Sámuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ résonat in áuribus meis, et armentórum, quam ego áudio? 1 Reg 15 15 Et ait Saul: De Amalec adduxérunt ea: pepércit enim pópulus melióribus óvibus et arméntis ut immolaréntur Dómino Deo tuo, réliqua vero occídimus. 1 Reg 15 16 Ait autem Sámuel ad Saul: Sine me, et indicábo tibi quæ locútus sit Dóminus ad me nocte. Dixítque ei: Lóquere. 1 Reg 15 17 Et ait Sámuel: Nonne cum párvulus esses in óculis tuis, caput in tríbubus Israël factus es? unxítque te Dóminus in regem super Israël, 1 Reg 15 18 et misit te Dóminus in viam, et ait: Vade, et intérfice peccatóres Amalec, et pugnábis contra eos usque ad interneciónem eórum. 1 Reg 15 19 Quare ergo non audísti vocem Dómini: sed versus ad prædam es, et fecísti malum in óculis Dómini? 1 Reg 15 20 Et ait Saul ad Samuélem: Immo audívi vocem Dómini, et ambulávi in via per quam misit me Dóminus, et addúxi Agag regem Amalec, et Amalec interféci. 1 Reg 15 21 Tulit autem de præda pópulus oves et boves, primítias eórum quæ cæsa sunt, ut ímmolet Dómino Deo suo in Gálgalis. 1 Reg 15 22 Et ait Sámuel: Numquid vult Dóminus holocáusta et víctimas, et non pótius ut obediátur voci Dómini? mélior est enim obediéntia quam víctimæ, et auscultáre magis quam offérre ádipem aríetum. 1 Reg 15 23 Quóniam quasi peccátum ariolándi est, repugnáre: et quasi scelus idololatríæ, nolle acquiéscere. Pro eo ergo quod abiecísti sermónem Dómini, abiécit te Dóminus ne sis rex. 1 Reg 15 24 Dixítque Saul ad Samuélem: Peccávi, quia prævaricátus sum sermónem Dómini et verba tua, timens pópulum, et obédiens voci eórum. 1 Reg 15 25 Sed nunc porta, quæso, peccátum meum, et revértere mecum, ut adórem Dóminum. 1 Reg 15 26 Et ait Sámuel ad Saul: Non revértar tecum, quia proiecísti sermónem Dómini, et proiécit te Dóminus ne sis rex super Israël. 1 Reg 15 27 Et convérsus est Sámuel ut abíret: ille autem apprehéndit summitátem pállii eius, quæ et scissa est. 1 Reg 15 28 Et ait ad eum Sámuel: Scidit Dóminus regnum Israël a te hódie, et trádidit illud próximo tuo melióri te. 1 Reg 15 29 Porro triumphátor in Israël non parcet, et pœnitúdine non flectétur: neque enim homo est ut agat pœniténtiam. 1 Reg 15 30 At ille ait: Peccávi: sed nunc honóra me coram senióribus pópuli mei et coram Israël, et revértere mecum, ut adórem Dóminum Deum tuum. 1 Reg 15 31 Revérsus ergo Sámuel secútus est Saulem: et adorávit Saul Dóminum. 1 Reg 15 32 Dixítque Sámuel: Addúcite ad me Agag regem Amalec. Et oblátus est ei Agag, pinguíssimus et tremens. Et dixit Agag: Síccine séparat amára mors? 1 Reg 15 33 Et ait Sámuel: Sicut fecit absque líberis mulíeres gládius tuus, sic absque líberis erit inter mulíeres mater tua. Et in frusta concídit eum Sámuel coram Dómino in Gálgalis. 1 Reg 15 34 Abiit autem Sámuel in Rámatha: Saul vero ascéndit in domum suam in Gábaa. 1 Reg 15 35 Et non vidit Sámuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verúmtamen lugébat Sámuel Saulem, quóniam Dóminum pœnitébat quod constituísset eum regem super Israël. 1 Reg 16 1 Dixítque Dóminus ad Samuélem: Usquequo tu luges Saul, cum ego proiécerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum óleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemítem: provídi enim in fíliis eius mihi regem. 1 Reg 16 2 Et ait Sámuel: Quómodo vadam? áudiet enim Saul, et interfíciet me. Et ait Dóminus: Vítulum de arménto tolles in manu tua, et dices: Ad immolándum Dómino veni. 1 Reg 16 3 Et vocábis Isai ad víctimam, et ego osténdam tibi quid fácias, et unges quemcúmque monstrávero tibi. 1 Reg 16 4 Fecit ergo Sámuel sicut locútus est ei Dóminus. Venítque in Béthlehem, et admiráti sunt senióres civitátis occurréntes ei: dixerúntque: Pacificúsne est ingréssus tuus? 1 Reg 16 5 Et ait: Pacíficus: ad immolándum Dómino veni: sanctificámini, et veníte mecum ut ímmolem. Sanctificávit ergo Isai et fílios eius, et vocávit eos ad sacrifícium. 1 Reg 16 6 Cumque ingréssi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Dómino est christus eius? 1 Reg 16 7 Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ne respícias vultum eius, neque altitúdinem statúræ eius: quóniam abiéci eum, nec iuxta intúitum hóminis ego iúdico: homo enim videt ea quæ parent, Dóminus autem intuétur cor. 1 Reg 16 8 Et vocávit Isai Abínadab, et addúxit eum coram Samuéle. Qui dixit: Nec hunc elégit Dóminus. 1 Reg 16 9 Addúxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elégit Dóminus. 1 Reg 16 10 Addúxit ítaque Isai septem fílios suos coram Samuéle: et ait Sámuel ad Isai: Non elégit Dóminus ex istis. 1 Reg 16 11 Dixítque Sámuel ad Isai: Numquid iam compléti sunt fílii? Qui respóndit: Adhuc réliquus est párvulus, et pascit oves. Et ait Sámuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbémus priúsquam huc ille véniat. 1 Reg 16 12 Misit ergo, et addúxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspéctu, decoráque fácie: et ait Dóminus: Surge, unge eum: ipse est enim. 1 Reg 16 13 Tulit ergo Sámuel cornu ólei, et unxit eum in médio fratrum eius: et diréctus est Spíritus Dómini a die illa in David, et deínceps. Surgénsque Sámuel ábiit in Rámatha. 1 Reg 16 14 Spíritus autem Dómini recéssit a Saul, et exagitábat eum spíritus nequam a Dómino. 1 Reg 16 15 Dixerúntque servi Saul ad eum: Ecce spíritus Dei malus exágitat te. 1 Reg 16 16 Iúbeat dóminus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hóminem sciéntem psállere cíthara, ut quando arripúerit te spíritus Dómini malus, psallat manu sua, et lévius feras. 1 Reg 16 17 Et ait Saul ad servos suos: Providéte ergo mihi áliquem bene psalléntem, et addúcite eum ad me. 1 Reg 16 18 Et respóndens unus de púeris, ait: Ecce vidi fílium Isai Bethlehemítem sciéntem psállere, et fortíssimum róbore, et virum bellicósum, et prudéntem in verbis, et virum pulchrum: et Dóminus est cum eo. 1 Reg 16 19 Misit ergo Saul núntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David fílium tuum, qui est in páscuis. 1 Reg 16 20 Tulit ítaque Isai ásinum plenum pánibus, et lagénam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David fílii sui Sauli. 1 Reg 16 21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille diléxit eum nimis, et factus est eius ármiger. 1 Reg 16 22 Misítque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspéctu meo: invénit enim grátiam in óculis meis. 1 Reg 16 23 Igitur quandocúmque spíritus Dómini malus arripiébat Saul, David tollébat cítharam, et percutiébat manu sua, et refocillabátur Saul, et lévius habébat: recedébat enim ab eo spíritus malus. 1 Reg 17 1 Congregántes autem Philísthiim ágmina sua in prœ́lium, convenérunt in Socho Iudæ: et castrametáti sunt inter Socho et Azéca in fínibus Dommim. 1 Reg 17 2 Porro Saul et fílii Israël congregáti venérunt in Vallem terebínthi, et direxérunt áciem ad pugnándum contra Philísthiim. 1 Reg 17 3 Et Philísthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex áltera parte: vallísque erat inter eos. 1 Reg 17 4 Et egréssus est vir spúrius de castris Philisthinórum nómine Góliath, de Geth, altitúdinis sex cubitórum et palmi: 1 Reg 17 5 et cassis ǽrea super caput eius, et loríca squamáta induebátur. Porro pondus lorícæ eius, quinque míllia siclórum æris erat: 1 Reg 17 6 et ócreas ǽreas habébat in crúribus, et clýpeus ǽreus tegébat húmeros eius. 1 Reg 17 7 Hastíle autem hastæ eius erat quasi liciatórium texéntium: ipsum autem ferrum hastæ eius sexcéntos siclos habébat ferri: et ármiger eius antecedébat eum. 1 Reg 17 8 Stansque clamábat advérsum phalángas Israël, et dicébat eis: Quare venístis paráti ad prœ́lium? numquid ego non sum Philisthǽus, et vos servi Saul? elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen. 1 Reg 17 9 Si quíverit pugnáre mecum, et percússerit me, érimus vobis servi: si autem ego prævalúero, et percússero eum, vos servi éritis, et serviétis nobis. 1 Reg 17 10 Et aiébat Philisthǽus: Ego exprobrávi agmínibus Israël hódie: Date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen. 1 Reg 17 11 Audiens autem Saul et omnes Israëlítæ sermónes Philisthǽi huiuscémodi, stupébant, et metuébant nimis. 1 Reg 17 12 David autem erat fílius viri Ephrathǽi, de quo supra dictum est, de Béthlehem Iuda, cui nomen erat Isai, qui habébat octo fílios, et erat vir in diébus Saul senex, et grandǽvus inter viros. 1 Reg 17 13 Abiérunt autem tres fílii eius maióres post Saul in prœ́lium: et nómina trium filiórum eius qui perrexérunt ad bellum, Eliab primogénitus, et secúndus Abínadab, tertiúsque Samma. 1 Reg 17 14 David autem erat mínimus. Tribus ergo maióribus secútis Saulem, 1 Reg 17 15 ábiit David, et revérsus est a Saul ut pásceret gregem patris sui in Béthlehem. 1 Reg 17 16 Procedébat vero Philisthǽus mane et véspere, et stabat quadragínta diébus. 1 Reg 17 17 Dixit autem Isai ad David fílium suum: Accipe frátribus tuis ephi poléntæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, 1 Reg 17 18 et decem forméllas cásei has déferes ad tribúnum: et fratres tuos visitábis, si recte agant: et cum quibus ordináti sunt, disce. 1 Reg 17 19 Saul autem, et illi, et omnes fílii Israël, in Valle terebínthi pugnábant advérsum Philísthiim. 1 Reg 17 20 Surréxit ítaque David mane, et commendávit gregem custódi: et onústus ábiit, sicut præcéperat ei Isai. Et venit ad locum Mágala, et ad exércitum, qui egréssus ad pugnam vociferátus erat in certámine. 1 Reg 17 21 Diréxerat enim áciem Israël, sed et Philísthiim ex advérso fúerant præparáti. 1 Reg 17 22 Derelínquens ergo David vasa quæ attúlerat sub manu custódis ad sárcinas, cucúrrit ad locum certáminis, et interrogábat si ómnia recte ageréntur erga fratres suos. 1 Reg 17 23 Cumque adhuc ille loquerétur eis, appáruit vir ille spúrius ascéndens, Góliath nómine, Philisthǽus de Geth, de castris Philisthinórum: et loquénte eo hæc éadem verba audívit David. 1 Reg 17 24 Omnes autem Israëlítæ, cum vidíssent virum, fugérunt a fácie eius, timéntes eum valde. 1 Reg 17 25 Et dixit unus quíspiam de Israël: Num vidístis virum hunc, qui ascéndit? ad exprobrándum enim Israéli ascéndit. Virum ergo qui percússerit eum, ditábit rex divítiis magnis, et fíliam suam dabit ei, et domum patris eius fáciet absque tribúto in Israël. 1 Reg 17 26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dábitur viro qui percússerit Philisthǽum hunc, et túlerit oppróbrium de Israël? quis enim est hic Philisthǽus incircumcísus, qui exprobrávit ácies Dei vivéntis? 1 Reg 17 27 Referébat autem ei pópulus eúmdem sermónem, dicens: Hæc dabúntur viro qui percússerit eum. 1 Reg 17 28 Quod cum audísset Eliab frater eius maior, loquénte eo cum áliis, irátus est contra David, et ait: Quare venísti, et quare dereliquísti páuculas oves illas in desérto? Ego novi supérbiam tuam, et nequítiam cordis tui: quia ut vidéres prœ́lium, descendísti. 1 Reg 17 29 Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? 1 Reg 17 30 Et declinávit páululum ab eo ad álium: dixítque eúmdem sermónem. Et respóndit ei pópulus verbum sicut prius. 1 Reg 17 31 Audíta sunt autem verba quæ locútus est David, et annuntiáta in conspéctu Saul. 1 Reg 17 32 Ad quem cum fuísset addúctus, locútus est ei: Non cóncidat cor cuiúsquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnábo advérsus Philisthǽum. 1 Reg 17 33 Et ait Saul ad David: Non vales resístere Philisthǽo isti, nec pugnáre advérsus eum, quia puer es: hic autem vir bellátor est ab adolescéntia sua. 1 Reg 17 34 Dixítque David ad Saul: Pascébat servus tuus patris sui gregem, et veniébat leo vel ursus, et tollébat aríetem de médio gregis: 1 Reg 17 35 et persequébar eos, et percutiébam, eruebámque de ore eórum: et illi consurgébant advérsum me, et apprehendébam mentum eórum, et suffocábam, interficiebámque eos. 1 Reg 17 36 Nam et leónem et ursum interféci ego servus tuus: erit ígitur et Philisthǽus hic incircumcísus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et áuferam oppróbrium pópuli: quóniam quis est iste Philisthǽus incircumcísus, qui ausus est maledícere exercítui Dei vivéntis? 1 Reg 17 37 Et ait David: Dóminus qui erípuit me de manu leónis, et de manu ursi, ipse me liberábit de manu Philisthǽi huius. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dóminus tecum sit. 1 Reg 17 38 Et índuit Saul David vestiméntis suis, et impósuit gáleam ǽream super caput eius, et vestívit eum loríca. 1 Reg 17 39 Accínctus ergo David gládio eius super vestem suam, cœpit tentáre si armátus posset incédere: non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: Non possum sic incédere, quia non usum hábeo. Et depósuit ea, 1 Reg 17 40 et tulit báculum suum, quem semper habébat in mánibus: et elégit sibi quinque limpidíssimos lápides de torrénte, et misit eos in peram pastorálem quam habébat secum, et fundam manu tulit: et procéssit advérsum Philisthǽum. 1 Reg 17 41 Ibat autem Philisthǽus incédens, et appropínquans advérsum David, et ármiger eius ante eum. 1 Reg 17 42 Cumque inspexísset Philisthǽus, et vidísset David, despéxit eum. Erat enim adoléscens, rufus, et pulcher aspéctu. 1 Reg 17 43 Et dixit Philisthǽus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum báculo? Et maledíxit Philisthǽus David in diis suis: 1 Reg 17 44 dixítque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ. 1 Reg 17 45 Dixit autem David ad Philisthǽum: Tu venis ad me cum gládio, et hasta, et clýpeo: ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Israël quibus exprobrásti 1 Reg 17 46 hódie, et dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te, et áuferam caput tuum a te: et dabo cadávera castrórum Philísthiim hódie volatílibus cæli, et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël, 1 Reg 17 47 et nóverit univérsa ecclésia hæc, quia non in gládio nec in hasta salvat Dóminus: ipsíus enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. 1 Reg 17 48 Cum ergo surrexísset Philisthǽus, et veníret, et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam ex advérso Philisthǽi. 1 Reg 17 49 Et misit manum suam in peram, tulítque unum lápidem, et funda iecit, et circumdúcens percússit Philisthǽum in fronte: et infíxus est lapis in fronte eius, et cécidit in fáciem suam super terram. 1 Reg 17 50 Prævaluítque David advérsum Philisthǽum in funda et lápide, percussúmque Philisthǽum interfécit. Cumque gládium non habéret in manu David, 1 Reg 17 51 cucúrrit, et stetit super Philisthǽum, et tulit gládium eius, et edúxit eum de vagína sua: et interfécit eum, præcidítque caput eius. Vidéntes autem Philísthiim quod mórtuus esset fortíssimus eórum, fugérunt. 1 Reg 17 52 Et consurgéntes viri Israël et Iuda vociferáti sunt, et persecúti sunt Philisthǽos usque dum venírent in vallem, et usque ad portas Accaron: ceciderúntque vulneráti de Philísthiim in via Sáraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron. 1 Reg 17 53 Et reverténtes fílii Israël postquam persecúti fúerant Philisthǽos, invasérunt castra eórum. 1 Reg 17 54 Assúmens autem David caput Philisthǽi, áttulit illud in Ierúsalem: arma vero eius pósuit in tabernáculo suo. 1 Reg 17 55 Eo autem témpore quo víderat Saul David egrediéntem contra Philisthǽum, ait ad Abner príncipem milítiæ: De qua stirpe descéndit hic adoléscens, Abner? Dixítque Abner: Vivit ánima tua, rex, si novi. 1 Reg 17 56 Et ait rex: Intérroga tu, cuius fílius sit iste puer. 1 Reg 17 57 Cumque regréssus esset David, percússo Philisthǽo, tulit eum Abner, et introdúxit coram Saule, caput Philisthǽi habéntem in manu. 1 Reg 17 58 Et ait ad eum Saul: De qua progénie es, o adoléscens? Dixítque David: Fílius servi tui Isai Bethlehemítæ ego sum. 1 Reg 18 1 Et factum est cum complésset loqui ad Saul, ánima Iónathæ conglutináta est ánimæ David, et diléxit eum Iónathas quasi ánimam suam. 1 Reg 18 2 Tulítque eum Saul in die illa, et non concéssit ei ut reverterétur in domum patris sui. 1 Reg 18 3 Iniérunt autem David et Iónathas fœdus: diligébat enim eum quasi ánimam suam. 1 Reg 18 4 Nam exspoliávit se Iónathas túnica qua erat indútus, et dedit eam David, et réliqua vestiménta sua, usque ad gládium et arcum suum, et usque ad bálteum. 1 Reg 18 5 Egrediebátur quoque David ad ómnia quæcúmque misísset eum Saul, et prudénter se agébat: posuítque eum Saul super viros belli, et accéptus erat in óculis univérsi pópuli, maximéque in conspéctu famulórum Saul. 1 Reg 18 6 Porro cum reverterétur percússo Philisthǽo David, egréssæ sunt mulíeres de univérsis úrbibus Israël, cantántes, chorósque ducéntes in occúrsum Saul regis, in týmpanis lætítiæ, et in sistris. 1 Reg 18 7 Et præcinébant mulíeres, ludéntes, atque dicéntes: Percússit Saul mille, et David decem míllia. 1 Reg 18 8 Irátus est autem Saul nimis, et displícuit in óculis eius sermo iste: dixítque: Dedérunt David decem míllia, et mihi mille dedérunt: quid ei súperest, nisi solum regnum? 1 Reg 18 9 Non rectis ergo óculis Saul aspiciébat David a die illa et deínceps. 1 Reg 18 10 Post diem autem álteram, invásit spíritus Dei malus Saul, et prophetábat in médio domus suæ: David autem psallébat manu sua, sicut per síngulos dies. Tenebátque Saul lánceam, 1 Reg 18 11 et misit eam, putans quod confígere posset David cum paríete: et declinávit David a fácie eius secúndo. 1 Reg 18 12 Et tímuit Saul David, eo quod Dóminus esset cum eo, et a se recessísset. 1 Reg 18 13 Amóvit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribúnum super mille viros: et egrediebátur, et intrábat in conspéctu pópuli. 1 Reg 18 14 In ómnibus quoque viis suis David prudénter agébat, et Dóminus erat cum eo. 1 Reg 18 15 Vidit ítaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavére eum. 1 Reg 18 16 Omnis autem Israël et Iuda diligébat David: ipse enim ingrediebátur et egrediebátur ante eos. 1 Reg 18 17 Dixítque Saul ad David: Ecce fília mea maior Merob: ipsam dabo tibi uxórem: tantúmmodo esto vir fortis, et prœliáre bella Dómini. Saul autem reputábat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinórum. 1 Reg 18 18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognátio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? 1 Reg 18 19 Factum est autem tempus cum debéret dari Merob fília Saul David, data est Hadriéli Molathítæ uxor. 1 Reg 18 20 Diléxit autem David Michol fília Saul áltera. Et nuntiátum est Saul, et plácuit ei. 1 Reg 18 21 Dixítque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scándalum, et sit super eum manus Philisthinórum. Dixítque Saul ad David: In duábus rebus gener meus eris hódie. 1 Reg 18 22 Et mandávit Saul servis suis: Loquímini ad David clam me, dicéntes: Ecce places regi, et omnes servi eius díligunt te: nunc ergo esto gener regis. 1 Reg 18 23 Et locúti sunt servi Saul in áuribus David ómnia verba hæc. Et ait David: Num parum vidétur vobis, génerum esse regis? ego autem sum vir pauper et ténuis. 1 Reg 18 24 Et renuntiavérunt servi Saul dicéntes: Huiuscémodi verba locútus est David. 1 Reg 18 25 Dixit autem Saul: Sic loquímini ad David: Non habet rex sponsália necésse, nisi tantum centum præpútia Philisthinórum, ut fiat últio de inimícis regis. Porro Saul cogitábat trádere David in manus Philisthinórum. 1 Reg 18 26 Cumque renuntiássent servi eius David verba quæ díxerat Saul, plácuit sermo in óculis David, ut fíeret gener regis. 1 Reg 18 27 Et post paucos dies surgens David, ábiit cum viris qui sub eo erant. Et percússit ex Philísthiim ducéntos viros, et áttulit eórum præpútia et annumerávit ea regi, ut esset gener eius. Dedit ítaque Saul ei Michol fíliam suam uxórem. 1 Reg 18 28 Et vidit Saul, et intelléxit quod Dóminus esset cum David. Michol autem fília Saul diligébat eum. 1 Reg 18 29 Et Saul magis cœpit timére David: factúsque est Saul inimícus David cunctis diébus. 1 Reg 18 30 Et egréssi sunt príncipes Philisthinórum. A princípio autem egressiónis eórum, prudéntius se gerébat David quam omnes servi Saul, et célebre factum est nomen eius nimis. 1 Reg 19 1 Locútus est autem Saul ad Iónathan fílium suum, et ad omnes servos suos, ut occíderent David. Porro Iónathas fílius Saul diligébat David valde: 1 Reg 19 2 et indicávit Iónathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occídere te: quaprópter obsérva te, quæso, mane: et manébis clam, et abscondéris. 1 Reg 19 3 Ego autem egrédiens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicúmque fúeris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcúmque vídero, nuntiábo tibi. 1 Reg 19 4 Locútus est ergo Iónathas de David bona ad Saul patrem suum: dixítque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccávit tibi, et ópera eius bona sunt tibi valde. 1 Reg 19 5 Et pósuit ánimam suam in manu sua, et percússit Philisthǽum, et fecit Dóminus salútem magnam univérso Israéli: vidísti, et lætátus es. Quare ergo peccas in sánguine innóxio, interfíciens David, qui est absque culpa? 1 Reg 19 6 Quod cum audísset Saul, placátus voce Iónathæ, iurávit: Vivit Dóminus, quia non occidétur. 1 Reg 19 7 Vocávit ítaque Iónathas David, et indicávit ei ómnia verba hæc: et introdúxit Iónathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fúerat heri et nudiustértius. 1 Reg 19 8 Motum est autem rursum bellum: et egréssus David, pugnávit advérsum Philísthiim: percussítque eos plaga magna, et fugérunt a fácie eius. 1 Reg 19 9 Et factus est spíritus Dómini malus in Saul: sedébat autem in domo sua, et tenébat lánceam: porro David psallébat manu sua. 1 Reg 19 10 Nisúsque est Saul confígere David láncea in paríete, et declinávit David a fácie Saul: láncea autem casso vúlnere perláta est in paríetem, et David fugit, et salvátus est nocte illa. 1 Reg 19 11 Misit ergo Saul satéllites suos in domum David, ut custodírent eum, et interficerétur mane. Quod cum annuntiásset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salváveris te nocte hac, cras moriéris: 1 Reg 19 12 depósuit eum per fenéstram. Porro ille ábiit et aufúgit, atque salvátus est. 1 Reg 19 13 Tulit autem Michol státuam, et pósuit eam super lectum, et pellem pilósam caprárum pósuit ad caput eius, et opéruit eam vestiméntis. 1 Reg 19 14 Misit autem Saul apparitóres, qui ráperent David: et respónsum est quod ægrotáret. 1 Reg 19 15 Rursúmque misit Saul núntios ut vidérent David, dicens: Afférte eum ad me in lecto, ut occidátur. 1 Reg 19 16 Cumque veníssent núntii, invéntum est simulácrum super lectum, et pellis caprárum ad caput eius. 1 Reg 19 17 Dixítque Saul ad Michol: Quare sic illusísti mihi, et dimisísti inimícum meum ut fúgeret? Et respóndit Michol ad Saul: Quia ipse locútus est mihi: Dimítte me, alióquin interfíciam te. 1 Reg 19 18 David autem fúgiens salvátus est, et venit ad Sámuel in Rámatha, et nuntiávit ei ómnia quæ fécerat sibi Saul: et abiérunt ipse et Sámuel, et moráti sunt in Naioth. 1 Reg 19 19 Nuntiátum est autem Sauli a dicéntibus: Ecce David in Naioth in Rámatha. 1 Reg 19 20 Misit ergo Saul lictóres, ut ráperent David: qui cum vidíssent cúneum prophetárum vaticinántium, et Samuélem stantem super eos, factus est étiam Spíritus Dómini in illis, et prophetáre cœpérunt étiam ipsi. 1 Reg 19 21 Quod cum nuntiátum esset Sauli, misit et álios núntios: prophetavérunt autem et illi. Et rursum misit Saul tértios núntios: qui et ipsi prophetavérunt. Et irátus iracúndia Saul, 1 Reg 19 22 ábiit étiam ipse in Rámatha, et venit usque ad cistérnam magnam quæ est in Socho, et interrogávit, et dixit: In quo loco sunt Sámuel et David? Dictúmque est ei: Ecce in Naioth sunt in Rámatha. 1 Reg 19 23 Et ábiit in Naioth in Rámatha, et factus est étiam super eum Spíritus Dómini, et ambulábat ingrédiens, et prophetábat usque dum veníret in Naioth in Rámatha. 1 Reg 19 24 Et exspoliávit étiam ipse se vestiméntis suis, et prophetávit cum céteris coram Samuéle, et cécidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exívit provérbium: Num et Saul inter prophétas? 1 Reg 20 1 Fugit autem David de Naioth, quæ est in Rámatha, veniénsque locútus est coram Iónatha: Quid feci? quæ est iníquitas mea, et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam? 1 Reg 20 2 Qui dixit ei: Absit, non moriéris: neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicáverit mihi: hunc ergo celávit me pater meus sermónem tantúmmodo? nequáquam erit istud. 1 Reg 20 3 Et iurávit rursum Davídi. Et ille ait: Scit profécto pater tuus quia invéni grátiam in óculis tuis, et dicet: Nésciat hoc Iónathas, ne forte tristétur. Quinímmo vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque divídimur. 1 Reg 20 4 Et ait Iónathas ad David: Quodcúmque díxerit mihi ánima tua, fáciam tibi. 1 Reg 20 5 Dixit autem David ad Iónathan: Ecce caléndæ sunt crástino, et ego ex more sedére sóleo iuxta regem ad vescéndum: dimítte ergo me ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. 1 Reg 20 6 Si respíciens requisíerit me pater tuus, respondébis ei: Rogávit me David ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ solémnes ibi sunt univérsis contribúlibus suis. 1 Reg 20 7 Si díxerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fúerit irátus, scito quia compléta est malítia eius. 1 Reg 20 8 Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti: si autem est iníquitas áliqua in me, tu me intérfice, et ad patrem tuum ne introdúcas me. 1 Reg 20 9 Et ait Iónathas: Absit hoc a te: neque enim fíeri potest, ut si certe cognóvero complétam esse patris mei malítiam contra te, non annúntiem tibi. 1 Reg 20 10 Respondítque David ad Iónathan: Quis renuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure de me? 1 Reg 20 11 Et ait Iónathas ad David: Veni, et egrediámur foras in agrum. Cumque exíssent ambo in agrum, 1 Reg 20 12 ait Iónathas ad David: Dómine Deus Israël, si investigávero senténtiam patris mei crástino vel peréndie, et áliquid boni fúerit super David, et non statim mísero ad te, et notum tibi fécero, 1 Reg 20 13 hæc fáciat Dóminus Iónathæ, et hæc addat. Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, revelábo aurem tuam, et dimíttam te, ut vadas in pace, et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo. 1 Reg 20 14 Et si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini: si vero mórtuus fúero, 1 Reg 20 15 non áuferes misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum, quando eradicáverit Dóminus inimícos David, unumquémque de terra: áuferat Iónathan de domo sua, et requírat Dóminus de manu inimicórum David. 1 Reg 20 16 Pépigit ergo Iónathas fœdus cum domo David: et requisívit Dóminus de manu inimicórum David. 1 Reg 20 17 Et áddidit Iónathas deieráre David, eo quod dilígeret illum: sicut enim ánimam suam, ita diligébat eum. 1 Reg 20 18 Dixítque ad eum Iónathas: Cras caléndæ sunt, et requiréris: 1 Reg 20 19 requirétur enim séssio tua usque peréndie. Descéndes ergo festínus, et vénies in locum ubi celándus es in die qua operári licet, et sedébis iuxta lápidem cui nomen est Ezel. 1 Reg 20 20 Et ego tres sagíttas mittam iuxta eum, et iáciam quasi exércens me ad signum. 1 Reg 20 21 Mittam quoque et púerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagíttas. 1 Reg 20 22 Si díxero púero: Ecce sagíttæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dóminus. Si autem sic locútus fúero púero: Ecce sagíttæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimísit te Dóminus. 1 Reg 20 23 De verbo autem quod locúti sumus ego et tu, sit Dóminus inter me et te usque in sempitérnum. 1 Reg 20 24 Abscónditus est ergo David in agro, et venérunt caléndæ, et sedit rex ad comedéndum panem. 1 Reg 20 25 Cumque sedísset rex super cáthedram suam (secúndum consuetúdinem) quæ erat iuxta paríetem, surréxit Iónathas, et sedit Abner ex látere Saul: vacuúsque appáruit locus David. 1 Reg 20 26 Et non est locútus Saul quidquam in die illa: cogitábat enim quod forte evenísset ei, ut non esset mundus, nec purificátus. 1 Reg 20 27 Cumque illuxísset dies secúnda post caléndas, rursus appáruit vácuus locus David. Dixítque Saul ad Iónathan fílium suum: Cur non venit fílius Isai nec heri nec hódie ad vescéndum? 1 Reg 20 28 Respondítque Iónathas Sauli: Rogávit me obníxe ut iret in Béthlehem, 1 Reg 20 29 et ait: Dimítte me, quóniam sacrifícium solémne est in civitáte, unus de frátribus meis accersívit me: nunc ergo si invéni grátiam in óculis tuis, vadam cito, et vidébo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. 1 Reg 20 30 Irátus autem Saul advérsum Iónathan, dixit ei: Fili mulíeris virum ultro rapiéntis, numquid ignóro quia díligis fílium Isai in confusiónem tuam, et in confusiónem ignominiósæ matris tuæ? 1 Reg 20 31 Omnibus enim diébus quibus fílius Isai víxerit super terram, non stabiliéris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia fílius mortis est. 1 Reg 20 32 Respóndens autem Iónathas Sauli patri suo, ait: Quare moriétur? quid fecit? 1 Reg 20 33 Et arrípuit Saul lánceam ut percúteret eum. Et intelléxit Iónathas quod definítum esset a patre suo, ut interfíceret David. 1 Reg 20 34 Surréxit ergo Iónathas a mensa in ira furóris, et non comédit in die calendárum secúnda panem. Contristátus est enim super David, eo quod confudísset eum pater suus. 1 Reg 20 35 Cumque illuxísset mane, venit Iónathas in agrum iuxta plácitum David, et puer párvulus cum eo. 1 Reg 20 36 Et ait ad púerum suum: Vade, et affer mihi sagíttas quas ego iácio. Cumque puer cucurrísset, iecit áliam sagíttam trans púerum. 1 Reg 20 37 Venit ítaque puer ad locum iáculi quod míserat Iónathas: et clamávit Iónathas post tergum púeri, et ait: Ecce ibi est sagítta porro ultra te. 1 Reg 20 38 Clamavítque íterum Iónathas post tergum púeri, dicens: Festína velóciter, ne stéteris. Collégit autem puer Iónathæ sagíttas, et áttulit ad dóminum suum: 1 Reg 20 39 et quid agerétur, pénitus ignorábat, tantúmmodo enim Iónathas et David rem nóverant. 1 Reg 20 40 Dedit ergo Iónathas arma sua púero, et dixit ei: Vade, et defer in civitátem. 1 Reg 20 41 Cumque abiísset puer, surréxit David de loco qui vergébat ad austrum, et cadens pronus in terram, adorávit tértio: et osculántes se altérutrum, flevérunt páriter, David autem ámplius. 1 Reg 20 42 Dixit ergo Iónathas ad David: Vade in pace: quæcúmque iurávimus ambo in nómine Dómini, dicéntes: Dóminus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempitérnum. 1 Reg 20 43 Et surréxit David, et ábiit: sed et Iónathas ingréssus est civitátem. 1 Reg 21 1 Venit autem David in Nobe ad Achímelech sacerdótem: et obstúpuit Achímelech, eo quod venísset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? 1 Reg 21 2 Et ait David ad Achímelech sacerdótem: Rex præcépit mihi sermónem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cuiúsmodi præcépta tibi déderim: nam et púeris condíxi in illum et illum locum. 1 Reg 21 3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid invéneris. 1 Reg 21 4 Et respóndens sacérdos ad David, ait illi: Non hábeo láicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt púeri, máxime a muliéribus? 1 Reg 21 5 Et respóndit David sacerdóti, et dixit ei: Equidem, si de muliéribus ágitur: continúimus nos ab heri et nudiustértius quando egrediebámur, et fuérunt vasa puerórum sancta. Porro via hæc pollúta est, sed et ipsa hódie sanctificábitur in vasis. 1 Reg 21 6 Dedit ergo ei sacérdos sanctificátum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositiónis, qui subláti fúerant a fácie Dómini, ut poneréntur panes cálidi. 1 Reg 21 7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernáculo Dómini: et nomen eius Doeg Idumǽus, potentíssimus pastórum Saul. 1 Reg 21 8 Dixit autem David ad Achímelech: Si habes hic ad manum hastam aut gládium? quia gládium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgébat. 1 Reg 21 9 Et dixit sacérdos: Ecce hic gládius Góliath Philisthǽi, quem percussísti in Valle terebínthi: est involútus pállio post ephod: si istum vis tóllere, tolle: neque enim hic est álius absque eo. Et ait David: Non est huic alter símilis: da mihi eum. 1 Reg 21 10 Surréxit ítaque David, et fugit in die illa a fácie Saul: et venit ad Achis regem Geth. 1 Reg 21 11 Dixerúntque servi Achis ad eum cum vidíssent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantábant per choros, dicéntes: Percússit Saul mille, et David decem míllia? 1 Reg 21 12 Pósuit autem David sermónes istos in corde suo, et extímuit valde a fácie Achis regis Geth. 1 Reg 21 13 Et immutávit os suum coram eis, et collabebátur inter manus eórum: et impingébat in óstia portæ, defluebántque salívæ eius in barbam. 1 Reg 21 14 Et ait Achis ad servos suos: Vidístis hóminem insánum: quare adduxístis eum ad me? 1 Reg 21 15 an desunt nobis furiósi, quod introduxístis istum, ut fúreret me præsénte? híccine ingrediétur domum meam? 1 Reg 22 1 Abiit ergo David inde, et fugit in spelúncam Odóllam. Quod cum audíssent fratres eius, et omnis domus patris eius, descendérunt ad eum illuc. 1 Reg 22 2 Et convenérunt ad eum omnes qui erant in angústia constitúti, et oppréssi ære aliéno, et amáro ánimo: et factus est eórum princeps, fuerúntque cum eo quasi quadringénti viri. 1 Reg 22 3 Et proféctus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Máneat, oro, pater meus et mater mea vobíscum, donec sciam quid fáciat mihi Deus. 1 Reg 22 4 Et relíquit eos ante fáciem regis Moab: manserúntque apud eum cunctis diébus quibus David fuit in præsídio. 1 Reg 22 5 Dixítque Gad prophéta ad David: Noli manére in præsídio: proficíscere, et vade in terram Iuda. Et proféctus est David, et venit in saltum Haret. 1 Reg 22 6 Et audívit Saul quod apparuísset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum manéret in Gábaa, et esset in némore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctíque servi eius circumstárent eum, 1 Reg 22 7 ait ad servos suos qui assistébant ei: Audíte nunc, fílii Iémini: numquid ómnibus vobis dabit fílius Isai agros et víneas, et univérsos vos fáciet tribúnos et centuriónes? 1 Reg 22 8 quóniam coniurástis omnes advérsum me, et non est qui mihi renúntiet, máxime cum et fílius meus fœdus iníerit cum fílio Isai. Non est qui vicem meam dóleat ex vobis, nec qui annúntiet mihi: eo quod suscitáverit fílius meus servum meum advérsum me, insidiántem mihi usque hódie. 1 Reg 22 9 Respóndens autem Doeg Idumǽus, qui assistébat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, fílium Isai in Nobe apud Achímelech fílium Achitob sacerdótem. 1 Reg 22 10 Qui consúluit pro eo Dóminum, et cibária dedit ei: sed et gládium Góliath Philisthǽi dedit illi. 1 Reg 22 11 Misit ergo rex ad accerséndum Achímelech sacerdótem fílium Achitob, et omnem domum patris eius, sacerdótum qui erant in Nobe, qui univérsi venérunt ad regem. 1 Reg 22 12 Et ait Saul ad Achímelech: Audi, fili Achitob. Qui respóndit: Præsto sum, dómine. 1 Reg 22 13 Dixítque ad eum Saul: Quare coniurástis advérsum me, tu et fílius Isai, et dedísti ei panes et gládium, et consuluísti pro eo Deum, ut consúrgeret advérsum me, insidiátor usque hódie pérmanens? 1 Reg 22 14 Respondénsque Achímelech regi, ait: Et quis in ómnibus servis tuis sicut David, fidélis, et gener regis, et pergens ad impérium tuum, et gloriósus in domo tua? 1 Reg 22 15 num hódie cœpi pro eo consúlere Deum? absit hoc a me: ne suspicétur rex advérsus servum suum rem huiuscémodi, in univérsa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negótio, vel módicum vel grande. 1 Reg 22 16 Dixítque rex: Morte moriéris Achímelech, tu et omnis domus patris tui. 1 Reg 22 17 Et ait rex emissáriis qui circumstábant eum: Convertímini, et interfícite sacerdótes Dómini, nam manus eórum cum David est: sciéntes quod fugísset, et non indicavérunt mihi. Noluérunt autem servi regis exténdere manus suas in sacerdótes Dómini. 1 Reg 22 18 Et ait rex ad Doeg: Convértere tu, et írrue in sacerdótes. Conversúsque Doeg Idumǽus, írruit in sacerdótes, et trucidávit in die illa octogínta quinque viros vestítos ephod líneo. 1 Reg 22 19 Nobe autem civitátem sacerdótum percússit in ore gládii, viros et mulíeres, et párvulos et lacténtes, bovémque, et ásinum, et ovem in ore gládii. 1 Reg 22 20 Evádens autem unus fílius Achímelech fílii Achitob, cuius nomen erat Abíathar, fugit ad David, 1 Reg 22 21 et annuntiávit ei quod occidísset Saul sacerdótes Dómini. 1 Reg 22 22 Et ait David ad Abíathar: Sciébam in die illa quod cum ibi esset Doeg Idumǽus, procul dúbio annuntiáret Sauli: ego sum reus ómnium animárum patris tui. 1 Reg 22 23 Mane mecum: ne tímeas: si quis quæsíerit ánimam meam, quæret et ánimam tuam, mecúmque serváberis. 1 Reg 23 1 Et annuntiavérunt David, dicéntes: Ecce Philísthiim oppúgnant Céilam et dirípiunt áreas. 1 Reg 23 2 Consúluit ergo David Dóminum, dicens: Num vadam, et percútiam Philisthǽos istos? Et ait Dóminus ad David: Vade, et percúties Philisthǽos, et Céilam salvábis. 1 Reg 23 3 Et dixérunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Iudǽa consisténtes timémus: quanto magis si iérimus in Céilam advérsum ágmina Philisthinórum? 1 Reg 23 4 Rursum ergo David consúluit Dóminum. Qui respóndens, ait ei: Surge, et vade in Céilam: ego enim tradam Philisthǽos in manu tua. 1 Reg 23 5 Abiit ergo David et viri eius in Céilam, et pugnávit advérsum Philisthǽos: et abégit iuménta eórum, et percússit eos plaga magna: et salvávit David habitatóres Céilæ. 1 Reg 23 6 Porro eo témpore quo fugiébat Abíathar fílius Achímelech ad David in Céilam, ephod secum habens descénderat. 1 Reg 23 7 Nuntiátum est autem Sauli quod venísset David in Céilam: et ait Saul: Trádidit eum Deus in manus meas, conclusúsque est introgréssus urbem, in qua portæ et seræ sunt. 1 Reg 23 8 Et præcépit Saul omni pópulo ut ad pugnam descénderet in Céilam, et obsíderet David et viros eius. 1 Reg 23 9 Quod cum David rescísset quia præparáret ei Saul clam malum, dixit ad Abíathar sacerdótem: Applica ephod. 1 Reg 23 10 Et ait David: Dómine Deus Israël, audívit famam servus tuus, quod dispónat Saul veníre in Céilam, ut evértat urbem propter me: 1 Reg 23 11 si tradent me viri Céilæ in manus eius? et si descéndet Saul, sicut audívit servus tuus? Dómine Deus Israël, índica servo tuo. Et ait Dóminus: Descéndet. 1 Reg 23 12 Dixítque David: Si tradent me viri Céilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dóminus: Tradent. 1 Reg 23 13 Surréxit ergo David et viri eius quasi sexcénti, et egréssi de Céila, huc atque illuc vagabántur incérti: nuntiatúmque est Sauli quod fugísset David de Céila, et salvátus esset: quam ob rem dissimulávit exíre. 1 Reg 23 14 Morabátur autem David in desérto in locis firmíssimis, mansítque in monte solitúdinis Ziph, in monte opáco: quærébat eum tamen Saul cunctis diébus, et non trádidit eum Deus in manus eius. 1 Reg 23 15 Et vidit David quod egréssus esset Saul ut quǽreret ánimam eius. Porro David erat in desérto Ziph in silva. 1 Reg 23 16 Et surréxit Iónathas fílius Saul, et ábiit ad David in silvam, et confortávit manus eius in Deo: dixítque ei: 1 Reg 23 17 Ne tímeas: neque enim invéniet te manus Saul patris mei, et tu regnábis super Israël, et ego ero tibi secúndus: sed et Saul pater meus scit hoc. 1 Reg 23 18 Percússit ergo utérque fœdus coram Dómino: mansítque David in silva, Iónathas autem revérsus est in domum suam. 1 Reg 23 19 Ascendérunt autem Ziphǽi ad Saul in Gábaa, dicéntes: Nonne ecce David látitat apud nos in locis tutíssimis silvæ, in colle Háchila, quæ est ad déxteram desérti? 1 Reg 23 20 Nunc ergo, sicut desiderávit ánima tua ut descénderes, descénde: nostrum autem erit ut tradámus eum in manus regis. 1 Reg 23 21 Dixítque Saul: Benedícti vos a Dómino, quia doluístis vicem meam. 1 Reg 23 22 Abíte ergo, oro, et diligéntius præparáte, et curiósius ágite, et consideráte locum ubi sit pes eius, vel quis víderit eum ibi: recógitat enim de me, quod cállide insídier ei. 1 Reg 23 23 Consideráte, et vidéte ómnia latíbula eius in quibus abscónditur: et revertímini ad me ad rem certam, ut vadam vobíscum. Quod si étiam in terram se abstrúserit, perscrutábor eum in cunctis míllibus Iuda. 1 Reg 23 24 At illi surgéntes abiérunt in Ziph ante Saul: David autem et viri eius erant in desérto Maon, in campéstribus ad déxteram Iésimon. 1 Reg 23 25 Ivit ergo Saul et sócii eius ad quæréndum eum. Et nuntiátum est David: statímque descéndit ad petram, et versabátur in desérto Maon: quod cum audísset Saul, persecútus est David in desérto Maon. 1 Reg 23 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri eius erant in látere montis ex parte áltera. Porro David desperábat se posse evádere a fácie Saul: ítaque Saul et viri eius in modum corónæ cingébant David et viros eius, ut cáperent eos. 1 Reg 23 27 Et núntius venit ad Saul, dicens: Festína, et veni, quóniam infudérunt se Philísthiim super terram. 1 Reg 23 28 Revérsus est ergo Saul desístens pérsequi David, et perréxit in occúrsum Philisthinórum: propter hoc vocavérunt locum illum, Petram dividéntem. 1 Reg 24 1 Ascéndit ergo David inde: et habitávit in locis tutíssimis Engáddi. 1 Reg 24 2 Cumque revérsus esset Saul, postquam persecútus est Philisthǽos, nuntiavérunt ei, dicéntes: Ecce David in desérto est Engáddi. 1 Reg 24 3 Assúmens ergo Saul tria míllia electórum virórum ex omni Israël, perréxit ad investigándum David et viros eius, étiam super abruptíssimas petras, quæ solis ibícibus pérviæ sunt. 1 Reg 24 4 Et venit ad caulas óvium, quæ se offerébant viánti: erátque ibi spelúnca, quam ingréssus est Saul ut purgáret ventrem: porro David et viri eius in interióre parte spelúncæ latébant. 1 Reg 24 5 Et dixérunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locútus est Dóminus ad te: Ego tradam tibi inimícum tuum, ut fácias ei sicut placúerit in óculis tuis. Surréxit ergo David, et præcídit oram chlámydis Saul silénter. 1 Reg 24 6 Post hæc percússit cor suum David, eo quod abscidísset oram chlámydis Saul. 1 Reg 24 7 Dixítque ad viros suos: Propítius sit mihi Dóminus, ne fáciam hanc rem dómino meo, christo Dómini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Dómini est. 1 Reg 24 8 Et confrégit David viros suos sermónibus, et non permísit eos ut consúrgerent in Saul: porro Saul exsúrgens de spelúnca, pergébat cœpto itínere. 1 Reg 24 9 Surréxit autem et David post eum: et egréssus de spelúnca, clamávit post tergum Saul, dicens: Dómine mi rex. Et respéxit Saul post se: et inclínans se David pronus in terram adorávit, 1 Reg 24 10 dixítque ad Saul: Quare audis verba hóminum loquéntium: David quærit malum advérsum te? 1 Reg 24 11 Ecce hódie vidérunt óculi tui quod tradíderit te Dóminus in manu mea in spelúnca: et cogitávi ut occíderem te, sed pepércit tibi óculus meus: dixi enim: Non exténdam manum meam in dóminum meum, quia christus Dómini est. 1 Reg 24 12 Quin pótius pater mi, vide, et cognósce oram chlámydis tuæ in manu mea: quóniam cum præscínderem summitátem chlámydis tuæ, nólui exténdere manum meam in te: animadvérte, et vide, quóniam non est in manu mea malum, neque iníquitas, neque peccávi in te: tu autem insidiáris ánimæ meæ ut áuferas eam. 1 Reg 24 13 Iúdicet Dóminus inter me et te, et ulciscátur me Dóminus ex te: manus autem mea non sit in te. 1 Reg 24 14 Sicut et in provérbio antíquo dícitur: Ab ímpiis egrediétur impíetas: manus ergo mea non sit in te. 1 Reg 24 15 Quem perséqueris, rex Israël? quem perséqueris? canem mórtuum perséqueris, et púlicem unum. 1 Reg 24 16 Sit Dóminus iudex, et iúdicet inter me et te: et vídeat, et iúdicet causam meam, et éruat me de manu tua. 1 Reg 24 17 Cum autem complésset David loquens sermónes huiuscémodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levávit Saul vocem suam, et flevit: 1 Reg 24 18 dixítque ad David: Iústior tu es quam ego: tu enim tribuísti mihi bona, ego autem réddidi tibi mala. 1 Reg 24 19 Et tu indicásti hódie quæ féceris mihi bona: quómodo tradíderit me Dóminus in manum tuam, et non occíderis me. 1 Reg 24 20 Quis enim cum invénerit inimícum suum, dimíttet eum in via bona? sed Dóminus reddat tibi vicissitúdinem hanc pro eo quod hódie operátus es in me. 1 Reg 24 21 Et nunc quia scio quod certíssime regnatúrus sis, et habitúrus in manu tua regnum Israël: 1 Reg 24 22 iura mihi in Dómino, ne déleas semen meum post me, neque áuferas nomen meum de domo patris mei. 1 Reg 24 23 Et iurávit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri eius ascendérunt ad tutióra loca. 1 Reg 25 1 Mórtuus est autem Sámuel, et congregátus est univérsus Israël, et planxérunt eum, et sepeliérunt eum in domo sua in Rámatha. Consurgénsque David descéndit in desértum Pharan. 1 Reg 25 2 Erat autem vir quíspiam in solitúdine Maon, et posséssio eius in Carmélo, et homo ille magnus nimis: erántque ei oves tria míllia, et mille capræ: et áccidit ut tonderétur grex eius in Carmélo. 1 Reg 25 3 Nomen autem viri illíus erat Nabal. Et nomen uxóris eius Abígail: erátque múlier illa prudentíssima, et speciósa: porro vir eius durus, et péssimus, et malitiósus: erat autem de génere Caleb. 1 Reg 25 4 Cum ergo audísset David in desérto quod tondéret Nabal gregem suum, 1 Reg 25 5 misit decem iúvenes, et dixit eis: Ascéndite in Carmélum, et veniétis ad Nabal, et salutábitis eum ex nómine meo pacífice. 1 Reg 25 6 Et dicétis: Sit frátribus meis et tibi pax, et dómui tuæ pax, et ómnibus, quæcúmque habes, sit pax. 1 Reg 25 7 Audívi quod tondérent pastóres tui, qui erant nobíscum in desérto: numquam eis molésti fúimus, nec aliquándo défuit quidquam eis de grege, omni témpore quo fuérunt nobíscum in Carmélo. 1 Reg 25 8 Intérroga púeros tuos, et indicábunt tibi. Nunc ergo invéniant púeri tui grátiam in óculis tuis: in die enim bona vénimus: quodcúmque invénerit manus tua, da servis tuis, et fílio tuo David. 1 Reg 25 9 Cumque veníssent púeri David, locúti sunt ad Nabal ómnia verba hæc ex nómine David: et siluérunt. 1 Reg 25 10 Respóndens autem Nabal púeris David, ait: Quis est David? et quis est fílius Isai? hódie increvérunt servi qui fúgiunt dóminos suos. 1 Reg 25 11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pécorum quæ occídi tonsóribus meis, et dabo viris quos néscio unde sint? 1 Reg 25 12 Regréssi sunt ítaque púeri David per viam suam, et revérsi venérunt, et nuntiavérunt ei ómnia verba quæ díxerat. 1 Reg 25 13 Tunc ait David púeris suis: Accingátur unusquísque gládio suo. Et accíncti sunt sínguli gládiis suis, accinctúsque est et David ense suo: et secúti sunt David quasi quadringénti viri: porro ducénti remansérunt ad sárcinas. 1 Reg 25 14 Abígail autem uxóri Nabal nuntiávit unus de púeris suis, dicens: Ecce David misit núntios de desérto, ut benedícerent dómino nostro: et aversátus est eos. 1 Reg 25 15 Hómines isti boni satis fuérunt nobis, et non molésti: nec quidquam aliquándo périit omni témpore quo fúimus conversáti cum eis in desérto: 1 Reg 25 16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, ómnibus diébus quibus pávimus apud eos greges. 1 Reg 25 17 Quam ob rem consídera, et recógita quid fácias: quóniam compléta est malítia advérsum virum tuum, et advérsum domum tuam, et ipse est fílius Bélial, ita ut nemo possit ei loqui. 1 Reg 25 18 Festinávit ígitur Abígail, et tulit ducéntos panes, et duos utres vini, et quinque aríetes coctos, et quinque sata poléntæ, et centum ligatúras uvæ passæ, et ducéntas massas caricárum, et pósuit super ásinos: 1 Reg 25 19 dixítque púeris suis: Præcédite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicávit. 1 Reg 25 20 Cum ergo ascendísset ásinum, et descénderet ad radíces montis, David et viri eius descendébant in occúrsum eius: quibus et illa occúrrit. 1 Reg 25 21 Et ait David: Vere frustra servávi ómnia quæ huius erant in desérto, et non périit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinébant: et réddidit mihi malum pro bono. 1 Reg 25 22 Hæc fáciat Deus inimícis David, et hæc addat, si relíquero de ómnibus quæ ad ipsum pértinent usque mane mingéntem ad paríetem. 1 Reg 25 23 Cum autem vidísset Abígail David, festinávit, et descéndit de ásino, et prócidit coram David super fáciem suam, et adorávit super terram, 1 Reg 25 24 et cécidit ad pedes eius, et dixit: In me sit, dómine mi, hæc iníquitas: loquátur, óbsecro, ancílla tua in áuribus tuis, et audi verba fámulæ tuæ. 1 Reg 25 25 Ne ponat, oro, dóminus meus rex cor suum super virum istum iníquum Nabal: quóniam secúndum nomen suum stultus est, et stultítia est cum eo: ego autem ancílla tua non vidi púeros tuos, dómine mi, quos misísti. 1 Reg 25 26 Nunc ergo, dómine mi, vivit Dóminus, et vivit ánima tua, qui prohíbuit te ne veníres in sánguinem, et salvávit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimíci tui, et qui quærunt dómino meo malum. 1 Reg 25 27 Quaprópter súscipe benedictiónem hanc, quam áttulit ancílla tua tibi dómino meo, et da púeris qui sequúntur te dóminum meum. 1 Reg 25 28 Aufer iniquitátem fámulæ tuæ: fáciens enim fáciet Dóminus tibi dómino meo domum fidélem, quia prœ́lia Dómini, dómine mi, tu prœliáris: malítia ergo non inveniátur in te ómnibus diébus vitæ tuæ. 1 Reg 25 29 Si enim surréxerit aliquándo homo pérsequens te, et quærens ánimam tuam, erit ánima dómini mei custodíta quasi in fascículo vivéntium apud Dóminum Deum tuum: porro inimicórum tuórum ánima rotábitur, quasi in ímpetu et círculo fundæ. 1 Reg 25 30 Cum ergo fécerit Dóminus tibi dómino meo ómnia quæ locútus est bona de te, et constitúerit te ducem super Israël, 1 Reg 25 31 non erit tibi hoc in singúltum, et in scrúpulum cordis dómino meo, quod effúderis sánguinem innóxium, aut ipse te ultus fúeris: et cum benefécerit Dóminus dómino meo, recordáberis ancíllæ tuæ. 1 Reg 25 32 Et ait David ad Abígail: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui misit hódie te in occúrsum meum, et benedíctum elóquium tuum, 1 Reg 25 33 et benedícta tu, quæ prohibuísti me hódie ne irem ad sánguinem, et ulcíscerer me manu mea. 1 Reg 25 34 Alióquin vivit Dóminus Deus Israël, qui prohíbuit me ne malum fácerem tibi: nisi cito venísses in occúrsum mihi, non remansísset Nabal usque ad lucem matutínam mingens ad paríetem. 1 Reg 25 35 Suscépit ergo David de manu eius ómnia quæ attúlerat ei, dixítque ei: Vade pacífice in domum tuam: ecce audívi vocem tuam, et honorávi fáciem tuam. 1 Reg 25 36 Venit autem Abígail ad Nabal: et ecce erat ei convívium in domo eius quasi convívium regis, et cor Nabal iucúndum: erat enim ébrius nimis: et non indicávit ei verbum pusíllum aut grande usque mane. 1 Reg 25 37 Dilúculo autem cum digessísset vinum Nabal, indicávit ei uxor sua verba hæc: et emórtuum est cor eius intrínsecus, et factus est quasi lapis. 1 Reg 25 38 Cumque pertransíssent decem dies, percússit Dóminus Nabal, et mórtuus est. 1 Reg 25 39 Quod cum audísset David mórtuum Nabal, ait: Benedíctus Dóminus, qui iudicávit causam oppróbrii mei de manu Nabal, et servum suum custodívit a malo, et malítiam Nabal réddidit Dóminus in caput eius. Misit ergo David, et locútus est ad Abígail, ut súmeret eam sibi in uxórem. 1 Reg 25 40 Et venérunt púeri David ad Abígail in Carmélum, et locúti sunt ad eam, dicéntes: David misit nos ad te, ut accípiat te sibi in uxórem. 1 Reg 25 41 Quæ consúrgens, adorávit prona in terram, et ait: Ecce fámula tua sit in ancíllam, ut lavet pedes servórum dómini mei. 1 Reg 25 42 Et festinávit, et surréxit Abígail, et ascéndit super ásinum, et quinque puéllæ iérunt cum ea, pedíssequæ eius, et secúta est núntios David: et facta est illi uxor. 1 Reg 25 43 Sed et Achínoam accépit David de Iézrael: et fuit útraque uxor eius. 1 Reg 25 44 Saul autem dedit Michol fíliam suam, uxórem David, Phalti fílio Lais, qui erat de Gallim. 1 Reg 26 1 Et venérunt Ziphǽi ad Saul in Gábaa, dicéntes: Ecce David abscónditus est in colle Háchila, quæ est ex advérso solitúdinis. 1 Reg 26 2 Et surréxit Saul, et descéndit in desértum Ziph, et cum eo tria míllia virórum de eléctis Israël, ut quǽreret David in desérto Ziph. 1 Reg 26 3 Et castrametátus est Saul in Gábaa Háchila, quæ erat ex advérso solitúdinis in via: David autem habitábat in desérto. Videns autem quod venísset Saul post se in desértum, 1 Reg 26 4 misit exploratóres, et dídicit quod illuc venísset certíssime. 1 Reg 26 5 Et surréxit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidísset locum in quo dormiébat Saul, et Abner fílius Ner, princeps milítiæ eius, et Saulem dormiéntem in tentório, et réliquum vulgus per circúitum eius, 1 Reg 26 6 ait David ad Achímelech Hethǽum, et Abísai fílium Sárviæ fratrem Ioab, dicens: Quis descéndet mecum ad Saul in castra? Dixítque Abísai: Ego descéndam tecum. 1 Reg 26 7 Venérunt ergo David et Abísai ad pópulum nocte, et invenérunt Saul iacéntem et dormiéntem in tentório, et hastam fixam in terra ad caput eius: Abner autem et pópulum dormiéntes in circúitu eius. 1 Reg 26 8 Dixítque Abísai ad David: Conclúsit Deus inimícum tuum hódie in manus tuas: nunc ergo perfódiam eum láncea in terra semel, et secúndo opus non erit. 1 Reg 26 9 Et dixit David ad Abísai: Ne interfícias eum: quis enim exténdet manum suam in christum Dómini, et ínnocens erit? 1 Reg 26 10 Et dixit David: Vivit Dóminus, quia nisi Dóminus percússerit eum, aut dies eius vénerit ut moriátur, aut in prœ́lium descéndens períerit: 1 Reg 26 11 propítius sit mihi Dóminus ne exténdam manum meam in christum Dómini. Nunc ígitur tolle hastam quæ est ad caput eius, et scyphum aquæ, et abeámus. 1 Reg 26 12 Tulit ígitur David hastam, et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul, et abiérunt: et non erat quisquam qui vidéret, et intellígeret, et evigiláret, sed omnes dormiébant, quia sopor Dómini irrúerat super eos. 1 Reg 26 13 Cumque transísset David ex advérso, et stetísset in vértice montis de longe, et esset grande intervállum inter eos, 1 Reg 26 14 clamávit David ad pópulum, et ad Abner fílium Ner, dicens: Nonne respondébis, Abner? Et respóndens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquiétas regem? 1 Reg 26 15 Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis álius símilis tui in Israël? quare ergo non custodísti dóminum tuum regem? ingréssus est enim unus de turba ut interfíceret regem dóminum tuum. 1 Reg 26 16 Non est bonum hoc, quod fecísti: vivit Dóminus, quóniam fílii mortis estis vos, qui non custodístis dóminum vestrum, christum Dómini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput eius. 1 Reg 26 17 Cognóvit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, dómine mi rex. 1 Reg 26 18 Et ait: Quam ob causam dóminus meus perséquitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea? 1 Reg 26 19 Nunc ergo audi, oro, dómine mi rex, verba servi tui: si Dóminus íncitat te advérsum me, odorétur sacrifícium: si autem fílii hóminum, maledícti sunt in conspéctu Dómini qui eiecérunt me hódie ut non hábitem in hereditáte Dómini, dicéntes: Vade, servi diis aliénis. 1 Reg 26 20 Et nunc non effundátur sanguis meus in terram coram Dómino: quia egréssus est rex Israël ut quærat púlicem unum, sicut perséquitur perdix in móntibus. 1 Reg 26 21 Et ait Saul: Peccávi: revértere, fili mi David: nequáquam enim ultra tibi malefáciam, eo quod pretiósa fúerit ánima mea in óculis tuis hódie: appáret enim quod stulte égerim, et ignoráverim multa nimis. 1 Reg 26 22 Et respóndens David, ait: Ecce hasta regis: tránseat unus de púeris regis, et tollat eam. 1 Reg 26 23 Dóminus autem retríbuet unicuíque secúndum iustítiam suam et fidem: trádidit enim te Dóminus hódie in manum meam, et nólui exténdere manum meam in christum Dómini. 1 Reg 26 24 Et sicut magnificáta est ánima tua hódie in óculis meis, sic magnificétur ánima mea in óculis Dómini, et líberet me de omni angústia. 1 Reg 26 25 Ait ergo Saul ad David: Benedíctus tu, fili mi David: et quidem fáciens fácies, et potens póteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul revérsus est in locum suum. 1 Reg 27 1 Et ait David in corde suo: Aliquándo íncidam una die in manus Saul: nonne mélius est ut fúgiam, et salver in terra Philisthinórum, ut despéret Saul, cessétque me quǽrere in cunctis fínibus Israël? fúgiam ergo manus eius. 1 Reg 27 2 Et surréxit David, et ábiit ipse, et sexcénti viri cum eo, ad Achis fílium Maoch regem Geth. 1 Reg 27 3 Et habitávit David cum Achis in Geth, ipse et viri eius: vir et domus eius: et David, et duæ uxóres eius, Achínoam Iezrahelítis, et Abígail uxor Nabal Carméli. 1 Reg 27 4 Et nuntiátum est Sauli quod fugísset David in Geth, et non áddidit ultra quǽrere eum. 1 Reg 27 5 Dixit autem David ad Achis: Si invéni grátiam in óculis tuis, detur mihi locus in una úrbium regiónis huius, ut hábitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitáte regis tecum? 1 Reg 27 6 Dedit ítaque ei Achis in die illa Síceleg: propter quam causam facta est Síceleg regum Iuda usque in diem hanc. 1 Reg 27 7 Fuit autem númerus diérum quibus habitávit David in regióne Philisthinórum, quátuor ménsium. 1 Reg 27 8 Et ascéndit David et viri eius, et agébant prædas de Géssuri, et de Gerzi, et de Amalecítis: hi enim pagi habitabántur in terra antíquitus, eúntibus Sur usque ad terram Ægýpti. 1 Reg 27 9 Et percutiébat David omnem terram, nec relinquébat vivéntem virum et mulíerem: tollénsque oves, et boves, et ásinos, et camélos, et vestes, revertebátur, et veniébat ad Achis. 1 Reg 27 10 Dicébat autem ei Achis: In quem irruísti hódie? Respondébat David: Contra merídiem Iudæ, et contra merídiem Ierámeel, et contra merídiem Ceni. 1 Reg 27 11 Virum et mulíerem non vivificábat David, nec adducébat in Geth, dicens: Ne forte loquántur advérsum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decrétum illi ómnibus diébus quibus habitávit in regióne Philisthinórum. 1 Reg 27 12 Crédidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operátus est contra pópulum suum Israël: erit ígitur mihi servus sempitérnus. 1 Reg 28 1 Factum est autem in diébus illis, congregavérunt Philísthiim ágmina sua, ut præpararéntur ad bellum contra Israël: dixítque Achis ad David: Sciens nunc scito quóniam mecum egrediéris in castris, tu et viri tui. 1 Reg 28 2 Dixítque David ad Achis: Nunc scies quæ factúrus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custódem cápitis mei ponam te cunctis diébus. 1 Reg 28 3 Sámuel autem mórtuus est, planxítque eum omnis Israël, et sepeliérunt eum in Rámatha urbe sua. Et Saul ábstulit magos et haríolos de terra. 1 Reg 28 4 Congregatíque sunt Philísthiim, et venérunt, et castrametáti sunt in Sunam: congregávit autem et Saul univérsum Israël, et venit in Gélboe. 1 Reg 28 5 Et vidit Saul castra Philísthiim, et tímuit, et expávit cor eius nimis. 1 Reg 28 6 Consuluítque Dóminum, et non respóndit ei neque per sómnia, neque per sacerdótes, neque per prophétas. 1 Reg 28 7 Dixítque Saul servis suis: Quǽrite mihi mulíerem habéntem pythónem, et vadam ad eam, et sciscitábor per illam. Et dixérunt servi eius ad eum: Est múlier pythónem habens in Endor. 1 Reg 28 8 Mutávit ergo hábitum suum, vestitúsque est áliis vestiméntis, et ábiit ipse, et duo viri cum eo: venerúntque ad mulíerem nocte, et ait illi: Divína mihi in pythóne, et súscita mihi quem díxero tibi. 1 Reg 28 9 Et ait múlier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fécerit Saul, et quómodo eráserit magos et haríolos de terra: quare ergo insidiáris ánimæ meæ, ut occídar? 1 Reg 28 10 Et iurávit ei Saul in Dómino, dicens: Vivit Dóminus, quia non evéniet tibi quidquam mali propter hanc rem. 1 Reg 28 11 Dixítque ei múlier: Quem suscitábo tibi? Qui ait: Samuélem mihi súscita. 1 Reg 28 12 Cum autem vidísset múlier Samuélem, exclamávit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuísti mihi? tu es enim Saul. 1 Reg 28 13 Dixítque ei rex: Noli timére: quid vidísti? Et ait múlier ad Saul: Deos vidi ascendéntes de terra. 1 Reg 28 14 Dixítque ei: Qualis est forma eius? Quæ ait: Vir senex ascéndit, et ipse amíctus est pállio. Et intelléxit Saul quod Sámuel esset, et inclinávit se super fáciem suam in terra, et adorávit. 1 Reg 28 15 Dixit autem Sámuel ad Saul: Quare inquietásti me ut suscitárer? Et ait Saul: Coárctor nimis: síquidem Philísthiim pugnant advérsum me, et Deus recéssit a me, et exaudíre me nóluit neque in manu prophetárum, neque per sómnia: vocávi ergo te, ut osténderes mihi quid fáciam. 1 Reg 28 16 Et ait Sámuel: Quid intérrogas me, cum Dóminus recésserit a te, et transíerit ad ǽmulum tuum? 1 Reg 28 17 Fáciet enim tibi Dóminus sicut locútus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud próximo tuo David: 1 Reg 28 18 quia non obedísti voci Dómini, neque fecísti iram furóris eius in Amalec: idcírco quod páteris, fecit tibi Dóminus hódie. 1 Reg 28 19 Et dabit Dóminus étiam Israël tecum in manus Philísthiim: cras autem tu et fílii tui mecum éritis: sed et castra Israël tradet Dóminus in manus Philísthiim. 1 Reg 28 20 Statímque Saul cécidit porréctus in terram: extimúerat enim verba Samuélis, et robur non erat in eo, quia non coméderat panem tota die illa. 1 Reg 28 21 Ingréssa est ítaque múlier illa ad Saul (conturbátus enim erat valde), dixítque ad eum: Ecce obedívit ancílla tua voci tuæ, et pósui ánimam meam in manu mea: et audívi sermónes tuos, quos locútus es ad me. 1 Reg 28 22 Nunc ígitur audi et tu vocem ancíllæ tuæ, et ponam coram te buccéllam panis, ut cómedens convaléscas, et possis iter ágere. 1 Reg 28 23 Qui rénuit, et ait: Non cómedam. Coëgérunt autem eum servi sui et múlier, et tandem audíta voce eórum surréxit de terra, et sedit super lectum. 1 Reg 28 24 Múlier autem illa habébat vítulum pascuálem in domo, et festinávit, et occídit eum: tollénsque farínam, míscuit eam, et coxit ázyma, 1 Reg 28 25 et pósuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedíssent, surrexérunt, et ambulavérunt per totam noctem illam. 1 Reg 29 1 Congregáta sunt ergo Philísthiim univérsa ágmina in Aphec: sed et Israël castrametátus est super fontem qui erat in Iézrahel. 1 Reg 29 2 Et sátrapæ quidem Philísthiim incedébant in centúriis et míllibus: David autem et viri eius erant in novíssimo ágmine cum Achis. 1 Reg 29 3 Dixerúntque príncipes Philísthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebrǽi isti? Et ait Achis ad príncipes Philísthiim: Num ignorátis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diébus, vel annis, et non invéni in eo quidquam ex die qua transfúgit ad me usque ad diem hanc? 1 Reg 29 4 Iráti sunt autem advérsus eum príncipes Philísthiim, et dixérunt ei: Revertátur vir iste, et sédeat in loco suo in quo constituísti eum, et non descéndat nobíscum in prœ́lium, ne fiat nobis adversárius, cum prœliári cœpérimus: quómodo enim áliter póterit placáre dóminum suum, nisi in capítibus nostris? 1 Reg 29 5 Nonne iste est David, cui cantábant in choris, dicéntes: Percússit Saul in míllibus suis, et David in decem míllibus suis? 1 Reg 29 6 Vocávit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dóminus, quia rectus es tu, et bonus in conspéctu meo: et éxitus tuus, et intróitus tuus mecum est in castris: et non invéni in te quidquam mali ex die qua venísti ad me usque in diem hanc: sed sátrapis non places. 1 Reg 29 7 Revértere ergo, et vade in pace, et non offéndas óculos satrapárum Philísthiim. 1 Reg 29 8 Dixítque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenísti in me servo tuo, a die qua fui in conspéctu tuo usque in diem hanc, ut non véniam et pugnem contra inimícos dómini mei regis? 1 Reg 29 9 Respóndens autem Achis, locútus est ad David: Scio quia bonus es tu in óculis meis, sicut ángelus Dei: sed príncipes Philisthinórum dixérunt: Non ascéndet nobíscum in prœ́lium. 1 Reg 29 10 Igitur consúrge mane tu, et servi dómini tui qui venérunt tecum: et cum de nocte surrexéritis, et cœ́perit dilucéscere, pérgite. 1 Reg 29 11 Surréxit ítaque de nocte David, ipse et viri eius, ut proficisceréntur mane, et reverteréntur ad terram Philísthiim: Philísthiim autem ascendérunt in Iézrahel. 1 Reg 30 1 Cumque veníssent David et viri eius in Síceleg die tértia, Amalecítæ ímpetum fécerant ex parte austráli in Síceleg, et percússerant Síceleg, et succénderant eam igni. 1 Reg 30 2 Et captívas dúxerant mulíeres ex ea, a mínimo usque ad magnum: et non interfécerant quemquam, sed secum dúxerant, et pergébant itínere suo. 1 Reg 30 3 Cum ergo veníssent David et viri eius ad civitátem, et inveníssent eam succénsam igni, et uxóres suas, et fílios suos et fílias, ductas esse captívas, 1 Reg 30 4 levavérunt David et pópulus qui erat cum eo voces suas, et planxérunt donec defícerent in eis lácrymæ. 1 Reg 30 5 Síquidem et duæ uxóres David captívæ ductæ fúerant, Achínoam Iezrahelítes, et Abígail uxor Nabal Carméli. 1 Reg 30 6 Et contristátus est David valde: volébat enim eum pópulus lapidáre, quia amára erat ánima uniuscuiúsque viri super fíliis suis et filiábus: confortátus est autem David in Dómino Deo suo. 1 Reg 30 7 Et ait ad Abíathar sacerdótem fílium Achímelech: Applica ad me ephod. Et applicávit Abíathar ephod ad David. 1 Reg 30 8 Et consúluit David Dóminum, dicens: Pérsequar latrúnculos hos, et comprehéndam eos, an non? Dixítque ei Dóminus: Perséquere: absque dúbio enim comprehéndes eos, et excúties prædam. 1 Reg 30 9 Abiit ergo David, ipse et sexcénti viri qui erant cum eo, et venérunt usque ad torréntem Besor: et lassi quidam substitérunt. 1 Reg 30 10 Persecútus est autem David ipse, et quadringénti viri: substíterant enim ducénti, qui lassi transíre non póterant torréntem Besor. 1 Reg 30 11 Et invenérunt virum Ægýptium in agro, et adduxérunt eum ad David: dederúntque ei panem ut coméderet, et bíberet aquam, 1 Reg 30 12 sed et fragmen massæ caricárum, et duas ligatúras uvæ passæ. Quæ cum comedísset, revérsus est spíritus eius, et refocillátus est: non enim coméderat panem, neque bíberat aquam, tribus diébus et tribus nóctibus. 1 Reg 30 13 Dixit ítaque ei David: Cuius es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer Ægýptius ego sum, servus viri Amalecítæ: derelíquit autem me dóminus meus, quia ægrotáre cœpi nudiustértius. 1 Reg 30 14 Síquidem nos erúpimus ad austrálem plagam Ceréthi, et contra Iudam, et ad merídiem Caleb, et Síceleg succéndimus igni. 1 Reg 30 15 Dixítque ei David: Potes me dúcere ad cúneum istum? Qui ait: Iura mihi per Deum quod non occídas me, et non tradas me in manus dómini mei, et ego ducam te ad cúneum istum. Et iurávit ei David. 1 Reg 30 16 Qui cum duxísset eum, ecce illi discumbébant super fáciem univérsæ terræ comedéntes et bibéntes, et quasi festum celebrántes diem, pro cuncta præda et spóliis quæ céperant de terra Philísthiim et de terra Iuda. 1 Reg 30 17 Et percússit eos David a véspere usque ad vésperam altérius diéi, et non evásit ex eis quisquam, nisi quadringénti viri adolescéntes, qui ascénderant camélos et fúgerant. 1 Reg 30 18 Eruit ergo David ómnia quæ túlerant Amalecítæ, et duas uxóres suas éruit. 1 Reg 30 19 Nec défuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de fíliis quam de filiábus, et de spóliis, et quæcúmque rapúerant: ómnia redúxit David. 1 Reg 30 20 Et tulit univérsos greges et arménta, et minávit ante fáciem suam: dixerúntque: Hæc est præda David. 1 Reg 30 21 Venit autem David ad ducéntos viros qui lassi substíterant, nec sequi potúerant David, et residére eos iússerat in torrénte Besor: qui egréssi sunt óbviam David et pópulo qui erat cum eo. Accédens autem David ad pópulum, salutávit eos pacífice. 1 Reg 30 22 Respondénsque omnis vir péssimus et iníquus de viris qui íerant cum David, dixit: Quia non venérunt nobíscum, non dábimus eis quidquam de præda quam erúimus: sed suffíciat unicuíque uxor sua et fílii: quos cum accéperint, recédant. 1 Reg 30 23 Dixit autem David: Non sic faciétis, fratres mei, de his quæ trádidit nobis Dóminus, et custodívit nos, et dedit latrúnculos qui erúperant advérsum nos, in manus nostras: 1 Reg 30 24 nec áudiet vos quisquam super sermóne hoc: æqua enim pars erit descendéntis ad prœ́lium, et remanéntis ad sárcinas, et simíliter dívident. 1 Reg 30 25 Et factum est hoc ex die illa et deínceps, constitútum et præfinítum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc. 1 Reg 30 26 Venit ergo David in Síceleg, et misit dona de præda senióribus Iuda próximis suis, dicens: Accípite benedictiónem de præda hóstium Dómini: 1 Reg 30 27 his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad merídiem, et qui in Iether, 1 Reg 30 28 et qui in Aroer, et qui in Séphamoth, et qui in Esthamo, 1 Reg 30 29 et qui in Rachal, et qui in úrbibus Ierámeel, et qui in úrbibus Ceni, 1 Reg 30 30 et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach, 1 Reg 30 31 et qui in Hebron, et réliquis qui erant in his locis in quibus commorátus fúerat David, ipse et viri eius. 1 Reg 31 1 Philísthiim autem pugnábant advérsum Israël: et fugérunt viri Israël ante fáciem Philísthiim, et cecidérunt interfécti in monte Gélboe. 1 Reg 31 2 Irruerúntque Philísthiim in Saul et in fílios eius, et percussérunt Iónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul: 1 Reg 31 3 totúmque pondus prœ́lii versum est in Saul, et consecúti sunt eum viri sagittárii, et vulnerátus est veheménter a sagittáriis. 1 Reg 31 4 Dixítque Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et pércute me: ne forte véniant incircumcísi isti, et interfíciant me, illudéntes mihi. Et nóluit ármiger eius: fúerat enim nímio terróre pertérritus. Arrípuit ítaque Saul gládium, et írruit super eum. 1 Reg 31 5 Quod cum vidísset ármiger eius, vidélicet quod mórtuus esset Saul, írruit étiam ipse super gládium suum, et mórtuus est cum eo. 1 Reg 31 6 Mórtuus est ergo Saul, et tres fílii eius, et ármiger illíus, et univérsi viri eius in die illa páriter. 1 Reg 31 7 Vidéntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Iordánem, quod fugíssent viri Israëlítæ, et quod mórtuus esset Saul et fílii eius, reliquérunt civitátes suas, et fugérunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt ibi. 1 Reg 31 8 Facta autem die áltera, venérunt Philísthiim ut spoliárent interféctos, et invenérunt Saul et tres fílios eius iacéntes in monte Gélboe. 1 Reg 31 9 Et præcidérunt caput Saul, et spoliavérunt eum armis: et misérunt in terram Philisthinórum per circúitum, ut annuntiarétur in templo idolórum, et in pópulis. 1 Reg 31 10 Et posuérunt arma eius in templo Astaroth, corpus vero eius suspendérunt in muro Bethsan. 1 Reg 31 11 Quod cum audíssent habitatóres Iabes Gálaad, quæcúmque fécerant Philísthiim Saul, 1 Reg 31 12 surrexérunt omnes viri fortíssimi, et ambulavérunt tota nocte, et tulérunt cadáver Saul, et cadávera filiórum eius, de muro Bethsan: venerúntque Iabes Gálaad, et combussérunt ea ibi: 1 Reg 31 13 et tulérunt ossa eórum, et sepeliérunt in némore Iabes, et ieiunavérunt septem diébus. 2 Reg 1 1 Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Amalec, et manéret in Síceleg duos dies. 2 Reg 1 2 In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa, et púlvere conspérsus caput: et ut venit ad David, cécidit super fáciem suam, et adorávit. 2 Reg 1 3 Dixítque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. 2 Reg 1 4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? índica mihi. Qui ait: Fugit pópulus ex prœ́lio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt: sed et Saul et Iónathas fílius eius interiérunt. 2 Reg 1 5 Dixítque David ad adolescéntem qui nuntiábat ei: Unde scis quia mórtuus est Saul, et Iónathas fílius eius? 2 Reg 1 6 Et ait adoléscens qui nuntiábat ei: Casu veni in montem Gélboe, et Saul incumbébat super hastam suam: porro currus et équites appropinquábant ei, 2 Reg 1 7 et convérsus post tergum suum, vidénsque me, vocávit. Cui cum respondíssem: Adsum: 2 Reg 1 8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecítes ego sum. 2 Reg 1 9 Et locútus est mihi: Sta super me, et intérfice me: quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est. 2 Reg 1 10 Stansque super eum, occídi illum: sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam: et tuli diadéma quod erat in cápite eius, et armíllam de bráchio illíus, et áttuli ad te dóminum meum huc. 2 Reg 1 11 Apprehéndens autem David vestiménta sua scidit, omnésque viri qui erant cum eo, 2 Reg 1 12 et planxérunt, et flevérunt, et ieiunavérunt usque ad vésperam super Saul, et super Iónathan fílium eius, et super pópulum Dómini, et super domum Israël, eo quod corruíssent gládio. 2 Reg 1 13 Dixítque David ad iúvenem qui nuntiáverat ei: Unde es tu? Qui respóndit: Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum. 2 Reg 1 14 Et ait ad eum David: Quare non timuísti míttere manum tuam ut occíderes christum Dómini? 2 Reg 1 15 Vocánsque David unum de púeris suis, ait: Accédens írrue in eum. Qui percússit illum, et mórtuus est. 2 Reg 1 16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locútum est advérsum te, dicens: Ego interféci christum Dómini. 2 Reg 1 17 Planxit autem David planctum huiuscémodi super Saul, et super Iónathan fílium eius 2 Reg 1 18 (et præcépit ut docérent fílios Iuda arcum, sicut scriptum est in Libro iustórum), et ait: Consídera, Israël, pro his qui mórtui sunt, super excélsa tua vulneráti. 2 Reg 1 19 Inclyti Israël super montes tuos interfécti sunt: quómodo cecidérunt fortes? 2 Reg 1 20 Nolíte annuntiáre in Geth, neque annuntiétis in cómpitis Ascalónis: ne forte læténtur fíliæ Philísthiim: ne exsúltent fíliæ incircumcisórum. 2 Reg 1 21 Montes Gélboe, nec ros, nec plúvia véniant super vos, neque sint agri primitiárum: quia ibi abiéctus est clýpeus fórtium: clýpeus Saul, quasi non esset unctus óleo. 2 Reg 1 22 A sánguine interfectórum, ab ádipe fórtium, sagítta Iónathæ numquam rédiit retrórsum, et gládius Saul non est revérsus inánis. 2 Reg 1 23 Saul et Iónathas amábiles, et decóri in vita sua, in morte quoque non sunt divísi: áquilis velocióres, leónibus fortióres. 2 Reg 1 24 Fíliæ Israël, super Saul flete, qui vestiébat vos cóccino in delíciis, qui præbébat ornaménta áurea cúltui vestro. 2 Reg 1 25 Quómodo cecidérunt fortes in prœ́lio? Iónathas in excélsis tuis occísus est? 2 Reg 1 26 Dóleo super te, frater mi Iónatha, decóre nimis, et amábilis super amórem mulíerum. Sicut mater únicum amat fílium suum, ita ego te diligébam. 2 Reg 1 27 Quómodo cecidérunt robústi, et periérunt arma béllica? 2 Reg 2 1 Igitur post hæc consúluit David Dóminum, dicens: Num ascéndam in unam de civitátibus Iuda? Et ait Dóminus ad eum: Ascénde. Dixítque David: Quo ascéndam? Et respóndit ei: In Hebron. 2 Reg 2 2 Ascéndit ergo David, et duæ uxóres eius, Achínoam Iezraelítes, et Abígail uxor Nabal Carméli: 2 Reg 2 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David síngulos cum domo sua: et mansérunt in óppidis Hebron. 2 Reg 2 4 Venerúntque viri Iuda, et unxérunt ibi David ut regnáret super domum Iuda. Et nuntiátum est David quod viri Iabes Gálaad sepelíssent Saul. 2 Reg 2 5 Misit ergo David núntios ad viros Iabes Gálaad, dixítque ad eos: Benedícti vos Dómino, qui fecístis misericórdiam hanc cum dómino vestro Saul, et sepelístis eum. 2 Reg 2 6 Et nunc retríbuet vobis quidem Dóminus misericórdiam et veritátem: sed et ego reddam grátiam, eo quod fecístis verbum istud. 2 Reg 2 7 Conforténtur manus vestræ, et estóte fílii fortitúdinis: licet enim mórtuus sit dóminus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi. 2 Reg 2 8 Abner autem fílius Ner, princeps exércitus Saul, tulit Isboseth fílium Saul, et circumdúxit eum per castra, 2 Reg 2 9 regémque constítuit super Gálaad, et super Géssuri, et super Iézrael, et super Ephraim, et super Béniamin, et super Israël univérsum. 2 Reg 2 10 Quadragínta annórum erat Isboseth fílius Saul cum regnáre cœpísset super Israël, et duóbus annis regnávit: sola autem domus Iuda sequebátur David. 2 Reg 2 11 Et fuit númerus diérum quos commorátus est David ímperans in Hebron super domum Iuda, septem annórum et sex ménsium. 2 Reg 2 12 Egressúsque est Abner fílius Ner, et púeri Isboseth fílii Saul, de castris in Gábaon. 2 Reg 2 13 Porro Ioab fílius Sárviæ, et púeri David, egréssi sunt, et occurrérunt eis iuxta piscínam Gábaon. Et cum in unum conveníssent, e regióne sedérunt: hi ex una parte piscínæ, et illi ex áltera. 2 Reg 2 14 Dixítque Abner ad Ioab: Surgant púeri, et ludant coram nobis. Et respóndit Ioab: Surgant. 2 Reg 2 15 Surrexérunt ergo, et transiérunt número duódecim de Béniamin, ex parte Isboseth fílii Saul, et duódecim de púeris David. 2 Reg 2 16 Apprehensóque unusquísque cápite cómparis sui, defíxit gládium in latus contrárii, et cecidérunt simul: vocatúmque est nomen loci illíus: Ager robustórum, in Gábaon. 2 Reg 2 17 Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatúsque est Abner et viri Israël a púeris David. 2 Reg 2 18 Erant autem ibi tres fílii Sárviæ, Ioab, et Abísai, et Asael: porro Asael cursor velocíssimus fuit, quasi unus de cápreis quæ morántur in silvis. 2 Reg 2 19 Persequebátur autem Asael Abner, et non declinávit ad dextram neque ad sinístram omíttens pérsequi Abner. 2 Reg 2 20 Respéxit ítaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respóndit: Ego sum. 2 Reg 2 21 Dixítque ei Abner: Vade ad dextram, sive ad sinístram, et apprehénde unum de adolescéntibus, et tolle tibi spólia eius. Nóluit autem Asael omíttere quin urgéret eum. 2 Reg 2 22 Rursúmque locútus est Abner ad Asael: Recéde, noli me sequi, ne compéllar confódere te in terram, et leváre non pótero fáciem meam ad Ioab fratrem tuum. 2 Reg 2 23 Qui audíre contémpsit, et nóluit declináre: percússit ergo eum Abner avérsa hasta in ínguine, et transfódit, et mórtuus est in eódem loco: omnésque qui transíbant per locum illum, in quo cecíderat Asael et mórtuus erat, subsistébant. 2 Reg 2 24 Persequéntibus autem Ioab et Abísai fugiéntem Abner, sol occúbuit: et venérunt usque ad Collem aquædúctus, qui est ex advérso vallis itíneris desérti in Gábaon. 2 Reg 2 25 Congregatíque sunt fílii Béniamin ad Abner: et conglobáti in unum cúneum, stetérunt in summitáte túmuli uníus. 2 Reg 2 26 Et exclamávit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad interneciónem tuus mucro desǽviet? an ignóras quod periculósa sit desperátio? úsquequo non dicis pópulo ut omíttat pérsequi fratres suos? 2 Reg 2 27 Et ait Ioab: Vivit Dóminus, si locútus fuísses, mane recessísset pópulus pérsequens fratrem suum. 2 Reg 2 28 Insónuit ergo Ioab búccina, et stetit omnis exércitus, nec persecúti sunt ultra Israël, neque iniére certámen. 2 Reg 2 29 Abner autem et viri eius abiérunt per campéstria, tota nocte illa: et transiérunt Iordánem, et lustráta omni Beth-horon, venérunt ad castra. 2 Reg 2 30 Porro Ioab revérsus, omísso Abner, congregávit omnem pópulum: et defuérunt de púeris David decem et novem viri, excépto Asaéle. 2 Reg 2 31 Servi autem David percussérunt de Béniamin, et de viris qui erant cum Abner, trecéntos sexagínta, qui et mórtui sunt. 2 Reg 2 32 Tulerúntque Asael, et sepeliérunt eum in sepúlcro patris sui in Béthlehem: et ambulavérunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepúsculo pervenérunt in Hebron. 2 Reg 3 1 Facta est ergo longa concertátio inter domum Saul et inter domum David: David proficíscens, et semper seípso robústior, domus autem Saul decréscens quotídie. 2 Reg 3 2 Natíque sunt fílii David in Hebron: fuítque primogénitus eius Amnon, de Achínoam Iezraelítide. 2 Reg 3 3 Et post eum Chéleab, de Abígail uxóre Nabal Carméli: porro tértius Absalom, fílius Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur. 2 Reg 3 4 Quartus autem Adonías, fílius Haggith: et quintus Saphathía, fílius Abital. 2 Reg 3 5 Sextus quoque Iéthraam, de Egla uxóre David: hi nati sunt David in Hebron. 2 Reg 3 6 Cum ergo esset prœ́lium inter domum Saul et domum David, Abner fílius Ner regébat domum Saul. 2 Reg 3 7 Fúerat autem Sauli concubína nómine Respha, fília Aia. Dixítque Isboseth ad Abner: 2 Reg 3 8 Quare ingréssus es ad concubínam patris mei? Qui irátus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum advérsum Iudam hódie, qui fécerim misericórdiam super domum Saul patris tui, et super fratres et próximos eius, et non trádidi te in manus David, et tu requisísti in me quod argúeres pro mulíere hódie? 2 Reg 3 9 Hæc fáciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quómodo iurávit Dóminus David, sic fáciam cum eo, 2 Reg 3 10 ut transferátur regnum de domo Saul, et elevétur thronus David super Israël et super Iudam, a Dan usque Bersabée. 2 Reg 3 11 Et non pótuit respondére ei quidquam, quia metuébat illum. 2 Reg 3 12 Misit ergo Abner núntios ad David pro se dicéntes: Cuius est terra? et ut loqueréntur: Fac mecum amicítias, et erit manus mea tecum, et redúcam ad te univérsum Israël. 2 Reg 3 13 Qui ait: Optime: ego fáciam tecum amicítias: sed unam rem peto a te, dicens: Non vidébis fáciem meam ántequam addúxeris Michol fíliam Saul: et sic vénies, et vidébis me. 2 Reg 3 14 Misit autem David núntios ad Isboseth fílium Saul, dicens: Redde uxórem meam Michol, quam despóndi mihi centum præpútiis Philísthiim. 2 Reg 3 15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Pháltiel fílio Lais. 2 Reg 3 16 Sequebatúrque eam vir suus, plorans usque Bahúrim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revértere. Qui revérsus est. 2 Reg 3 17 Sermónem quoque íntulit Abner ad senióres Israël, dicens: Tam heri quam nudiustértius quærebátis David ut regnáret super vos. 2 Reg 3 18 Nunc ergo fácite: quóniam Dóminus locútus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvábo pópulum meum Israël de manu Philísthiim, et ómnium inimicórum eius. 2 Reg 3 19 Locútus est autem Abner étiam ad Béniamin. Et ábiit ut loquerétur ad David in Hebron ómnia quæ placúerant Israéli et univérso Béniamin. 2 Reg 3 20 Venítque ad David in Hebron cum vigínti viris: et fecit David Abner, et viris eius qui vénerant cum eo, convívium. 2 Reg 3 21 Et dixit Abner ad David: Surgam, ut cóngregem ad te dóminum meum regem omnem Israël, et íneam tecum fœdus, et ímperes ómnibus, sicut desíderat ánima tua. Cum ergo deduxísset David Abner, et ille isset in pace, 2 Reg 3 22 statim púeri David et Ioab venérunt, cæsis latrónibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimíserat eum, et proféctus fúerat in pace. 2 Reg 3 23 Et Ioab, et omnis exércitus qui erat cum eo, póstea venérunt: nuntiátum est ítaque Ioab a narrántibus: Venit Abner fílius Ner ad regem, et dimísit eum, et ábiit in pace. 2 Reg 3 24 Et ingréssus est Ioab ad regem, et ait: Quid fecísti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisísti eum, et ábiit et recéssit? 2 Reg 3 25 ignóras Abner fílium Ner, quóniam ad hoc venit ad te ut decíperet te, et sciret éxitum tuum et intróitum tuum, et nosset ómnia quæ agis? 2 Reg 3 26 Egréssus ítaque Ioab a David, misit núntios post Abner, et redúxit eum a cistérna Sira, ignoránte David. 2 Reg 3 27 Cumque rediísset Abner in Hebron, seórsum addúxit eum Ioab ad médium portæ ut loquerétur ei, in dolo: et percússit illum ibi in ínguine, et mórtuus est in ultiónem sánguinis Asael fratris eius. 2 Reg 3 28 Quod cum audísset David rem iam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dóminum usque in sempitérnum, a sánguine Abner fílii Ner: 2 Reg 3 29 et véniat super caput Ioab, et super omnem domum patris eius: nec defíciat de domo Ioab fluxum séminis sústinens, et leprósus, et tenens fusum, et cadens gládio, et índigens pane. 2 Reg 3 30 Igitur Ioab et Abísai frater eius interfecérunt Abner, eo quod occidísset Asael fratrem eórum in Gábaon in prœ́lio. 2 Reg 3 31 Dixit autem David ad Ioab, et ad omnem pópulum qui erat cum eo: Scíndite vestiménta vestra, et accingímini saccis, et plángite ante exséquias Abner. Porro rex David sequebátur féretrum. 2 Reg 3 32 Cumque sepelíssent Abner in Hebron, levávit rex David vocem suam, et flevit super túmulum Abner: flevit autem et omnis pópulus. 2 Reg 3 33 Plangénsque rex, et lugens Abner, ait: Nequáquam ut mori solent ignávi, mórtuus est Abner. 2 Reg 3 34 Manus tuæ ligátæ non sunt, et pedes tui non sunt compédibus aggraváti: sed sicut solent cádere coram fíliis iniquitátis, sic corruísti. Congeminánsque omnis pópulus flevit super eum. 2 Reg 3 35 Cumque venísset univérsa multitúdo cibum cápere cum David, clara adhuc die iurávit David, dicens: Hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occásum solis gustávero panem vel áliud quidquam. 2 Reg 3 36 Omnísque pópulus audívit, et placuérunt eis cuncta quæ fecit rex in conspéctu totíus pópuli. 2 Reg 3 37 Et cognóvit omne vulgus et univérsus Israël in die illa, quóniam non actum fuísset a rege ut occiderétur Abner fílius Ner. 2 Reg 3 38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignorátis quóniam princeps et máximus cécidit hódie in Israël? 2 Reg 3 39 Ego autem adhuc delicátus, et unctus rex: porro viri isti fílii Sárviæ duri sunt mihi: retríbuat Dóminus faciénti malum iuxta malítiam suam. 2 Reg 4 1 Audívit autem Isboseth fílius Saul quod cecidísset Abner in Hebron: et dissolútæ sunt manus eius, omnísque Israël perturbátus est. 2 Reg 4 2 Duo autem viri príncipes latrónum erant fílio Saul, nomen uni Báana, et nomen álteri Rechab, fílii Remmon Berothítæ de fíliis Béniamin: síquidem et Beroth reputáta est in Béniamin. 2 Reg 4 3 Et fugérunt Berothítæ in Géthaim, fuerúntque ibi ádvenæ usque ad tempus illud. 2 Reg 4 4 Erat autem Iónathæ fílio Saul fílius débilis pédibus: quinquénnis enim fuit, quando venit núntius de Saul et Iónatha ex Iézrahel. Tollens ítaque eum nutrix sua, fugit: cumque festináret ut fúgeret, cécidit et claudus efféctus est: habuítque vocábulum Miphíboseth. 2 Reg 4 5 Veniéntes ígitur fílii Remmon Berothítæ, Rechab et Báana, ingréssi sunt fervénte die domum Isboseth: qui dormiébat super stratum suum merídie. Et ostiária domus purgans tríticum, obdormívit. 2 Reg 4 6 Ingréssi sunt autem domum laténter assuméntes spicas trítici, et percussérunt eum in ínguine Rechab, et Báana frater eius, et fugérunt. 2 Reg 4 7 Cum autem ingréssi fuíssent domum, ille dormiébat super lectum suum in conclávi, et percutiéntes interfecérunt eum: sublatóque cápite eius, abiérunt per viam desérti tota nocte, 2 Reg 4 8 et attulérunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixerúntque ad regem: Ecce caput Isboseth fílii Saul inimíci tui, qui quærébat ánimam tuam: et dedit Dóminus dómino meo regi ultiónem hódie de Saul, et de sémine eius. 2 Reg 4 9 Respóndens autem David Rechab, et Báana fratri eius, fíliis Remmon Berothítæ, dixit ad eos: Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, 2 Reg 4 10 quóniam eum qui annuntiáverat mihi, et díxerat: Mórtuus est Saul: qui putábat se próspera nuntiáre, ténui, et occídi eum in Síceleg, cui oportébat mercédem dare pro núntio. 2 Reg 4 11 Quanto magis nunc cum hómines ímpii interfecérunt virum innóxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sánguinem eius de manu vestra, et áuferam vos de terra? 2 Reg 4 12 Præcépit ítaque David púeris suis, et interfecérunt eos: præcidentésque manus et pedes eórum, suspendérunt eos super piscínam in Hebron: caput autem Isboseth tulérunt, et sepeliérunt in sepúlcro Abner in Hebron. 2 Reg 5 1 Et venérunt univérsæ tribus Israël ad David in Hebron, dicéntes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Reg 5 2 Sed et heri et nudiustértius cum esset Saul rex super nos, tu eras edúcens et redúcens Israël: dixit autem Dóminus ad te: Tu pasces pópulum meum Israël, et tu eris dux super Israël. 2 Reg 5 3 Venérunt quoque et senióres Israël ad regem in Hebron, et percússit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Dómino: unxerúntque David in regem super Israël. 2 Reg 5 4 Fílius trigínta annórum erat David cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit. 2 Reg 5 5 In Hebron regnávit super Iudam septem annis et sex ménsibus: in Ierúsalem autem regnávit trigínta tribus annis super omnem Israël et Iudam. 2 Reg 5 6 Et ábiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Ierúsalem, ad Iebusǽum habitatórem terræ: dictúmque est David ab eis: Non ingrediéris huc, nisi abstúleris cæcos et claudos dicéntes: Non ingrediétur David huc. 2 Reg 5 7 Cepit autem David arcem Sion: hæc est cívitas David. 2 Reg 5 8 Proposúerat enim David in die illa prǽmium, qui percussísset Iebusǽum, et tetigísset dómatum fístulas, et abstulísset cæcos et claudos odiéntes ánimam David. Idcírco dícitur in provérbio: Cæcus et claudus non intrábunt in templum. 2 Reg 5 9 Habitávit autem David in arce, et vocávit eam Civitátem David: et ædificávit per gyrum a Mello et intrínsecus. 2 Reg 5 10 Et ingrediebátur profíciens atque succréscens, et Dóminus Deus exercítuum erat cum eo. 2 Reg 5 11 Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices lignórum, artificésque lápidum ad paríetes: et ædificavérunt domum David. 2 Reg 5 12 Et cognóvit David quóniam confirmásset eum Dóminus regem super Israël, et quóniam exaltásset regnum eius super pópulum suum Israël. 2 Reg 5 13 Accépit ergo David adhuc concubínas et uxóres de Ierúsalem, postquam vénerat de Hebron: natíque sunt David et álii fílii et fíliæ: 2 Reg 5 14 et hæc nómina eórum, qui nati sunt ei in Ierúsalem: Sámua, et Sobab, et Nathan, et Sálomon, 2 Reg 5 15 et Iébahar, et Elísua, et Nepheg, 2 Reg 5 16 et Iáphia, et Elísama, et Elíoda, et Elíphaleth. 2 Reg 5 17 Audiérunt ergo Philísthiim quod unxíssent David in regem super Israël, et ascendérunt univérsi ut quǽrerent David: quod cum audísset David, descéndit in præsídium. 2 Reg 5 18 Philísthiim autem veniéntes diffúsi sunt in valle Ráphaim. 2 Reg 5 19 Et consúluit David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philísthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dóminus ad David: Ascénde, quia tradens dabo Philísthiim in manu tua. 2 Reg 5 20 Venit ergo David in Baal Phárasim: et percússit eos ibi, et dixit: Divísit Dóminus inimícos meos coram me, sicut dividúntur aquæ. Proptérea vocátum est nomen loci illíus, Baal Phárasim. 2 Reg 5 21 Et reliquérunt ibi sculptília sua, quæ tulit David et viri eius. 2 Reg 5 22 Et addidérunt adhuc Philísthiim ut ascénderent, et diffúsi sunt in valle Ráphaim. 2 Reg 5 23 Consúluit autem David Dóminum: Si ascéndam contra Philisthǽos, et tradas eos in manus meas? Qui respóndit: Non ascéndas contra eos, sed gyra post tergum eórum, et vénies ad eos ex advérso pyrórum. 2 Reg 5 24 Et cum audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc iníbis prœ́lium: quia tunc egrediétur Dóminus ante fáciem tuam, ut percútiat castra Philísthiim. 2 Reg 5 25 Fecit ítaque David sicut præcéperat ei Dóminus, et percússit Philísthiim de Gábaa usque dum vénias Gezer. 2 Reg 6 1 Congregávit autem rursum David omnes eléctos ex Israël, trigínta míllia. 2 Reg 6 2 Surrexítque David, et ábiit, et univérsus pópulus qui erat cum eo de viris Iuda, ut addúcerent arcam Dei, super quam invocátum est nomen Dómini exercítuum, sedéntis in chérubim super eam. 2 Reg 6 3 Et imposuérunt arcam Dei super plaustrum novum: tulerúntque eam de domo Abínadab, qui erat in Gábaa: Oza autem et Ahio, fílii Abínadab, minábant plaustrum novum. 2 Reg 6 4 Cumque tulíssent eam de domo Abínadab, qui erat in Gábaa, custódiens arcam Dei, Ahio præcedébat arcam. 2 Reg 6 5 David autem et omnis Israël ludébant coram Dómino in ómnibus lignis fabrefáctis, et cítharis et lyris et týmpanis et sistris et cýmbalis. 2 Reg 6 6 Postquam autem venérunt ad áream Nachon, exténdit Oza manum ad arcam Dei, et ténuit eam: quóniam calcitrábant boves, et declinavérunt eam. 2 Reg 6 7 Iratúsque est indignatióne Dóminus contra Ozam, et percússit eum super temeritáte: qui mórtuus est ibi iuxta arcam Dei. 2 Reg 6 8 Contristátus est autem David, eo quod percussísset Dóminus Ozam, et vocátum est nomen loci illíus: Percússio Ozæ, usque in diem hanc. 2 Reg 6 9 Et extímuit David Dóminum in die illa, dicens: Quómodo ingrediétur ad me arca Dómini? 2 Reg 6 10 Et nóluit divértere ad se arcam Dómini in civitátem David: sed divértit eam in domum Obédedom Gethǽi. 2 Reg 6 11 Et habitávit arca Dómini in domo Obédedom Gethǽi tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus Obédedom, et omnem domum eius. 2 Reg 6 12 Nuntiatúmque est regi David quod benedixísset Dóminus Obédedom, et ómnia eius, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et addúxit arcam Dei de domo Obédedom in civitátem David cum gáudio: et erant cum David septem chori, et víctima vítuli. 2 Reg 6 13 Cumque transcendíssent qui portábant arcam Dómini sex passus, immolábat bovem et aríetem, 2 Reg 6 14 et David saltábat totis víribus ante Dóminum: porro David erat accínctus ephod líneo. 2 Reg 6 15 Et David et omnis domus Israël ducébant arcam testaménti Dómini in iúbilo, et in clangóre búccinæ. 2 Reg 6 16 Cumque intrásset arca Dómini in civitátem David, Michol fília Saul, prospíciens per fenéstram, vidit regem David subsiliéntem atque saltántem coram Dómino: et despéxit eum in corde suo. 2 Reg 6 17 Et introduxérunt arcam Dómini, et imposuérunt eam in loco suo in médio tabernáculi, quod teténderat ei David: et óbtulit David holocáusta et pacífica coram Dómino. 2 Reg 6 18 Cumque complésset ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini exercítuum. 2 Reg 6 19 Et partítus est univérsæ multitúdini Israël tam viro quam mulíeri síngulis collýridam panis unam, et assatúram búbulæ carnis unam, et símilam frixam óleo: et ábiit omnis pópulus, unusquísque in domum suam. 2 Reg 6 20 Reversúsque est David ut benedíceret dómui suæ: et egréssa Michol fília Saul in occúrsum David, ait: Quam gloriósus fuit hódie rex Israël discoopériens se ante ancíllas servórum suórum, et nudátus est, quasi si nudétur unus de scurris. 2 Reg 6 21 Dixítque David ad Michol: Ante Dóminum, qui elégit me pótius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, et præcépit mihi ut essem dux super pópulum Dómini in Israël 2 Reg 6 22 et ludam, et vílior fiam plus quam factus sum: et ero húmilis in óculis meis, et cum ancíllis de quibus locúta es, gloriósior apparébo. 2 Reg 6 23 Igitur Michol fíliæ Saul non est natus fílius usque in diem mortis suæ. 2 Reg 7 1 Factum est autem cum sedísset rex in domo sua, et Dóminus dedísset ei réquiem úndique ab univérsis inimícis suis, 2 Reg 7 2 dixit ad Nathan prophétam: Vidésne quod ego hábitem in domo cédrina, et arca Dei pósita sit in médio péllium? 2 Reg 7 3 Dixítque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dóminus tecum est. 2 Reg 7 4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Dómini ad Nathan, dicens: 2 Reg 7 5 Vade, et lóquere ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus: Numquid tu ædificábis mihi domum ad habitándum? 2 Reg 7 6 Neque enim habitávi in domo ex die illa, qua edúxi fílios Israël de terra Ægýpti, usque in diem hanc: sed ambulábam in tabernáculo, et in tentório. 2 Reg 7 7 Per cuncta loca quæ transívi cum ómnibus fíliis Israël, numquid loquens locútus sum ad unam de tríbubus Israël, cui præcépi ut pásceret pópulum meum Israël, dicens: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? 2 Reg 7 8 Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te de páscuis sequéntem greges, ut esses dux super pópulum meum Israël: 2 Reg 7 9 et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, et interféci univérsos inimícos tuos a fácie tua: fecíque tibi nomen grande, iuxta nomen magnórum qui sunt in terra. 2 Reg 7 10 Et ponam locum pópulo meo Israël, et plantábo eum, et habitábit sub eo, et non turbábitur ámplius: nec addent fílii iniquitátis ut afflígant eum sicut prius, 2 Reg 7 11 ex die qua constítui iúdices super pópulum meum Israël: et réquiem dabo tibi ab ómnibus inimícis tuis: prædicítque tibi Dóminus quod domum fáciat tibi Dóminus. 2 Reg 7 12 Cumque compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de útero tuo, et firmábo regnum eius. 2 Reg 7 13 Ipse ædificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni eius usque in sempitérnum. 2 Reg 7 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: qui si iníque áliquid gésserit, árguam eum in virga virórum, et in plagis filiórum hóminum. 2 Reg 7 15 Misericórdiam autem meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli a Saul, quem amóvi a fácie mea. 2 Reg 7 16 Et fidélis erit domus tua, et regnum tuum usque in ætérnum ante fáciem tuam, et thronus tuus erit firmus iúgiter. 2 Reg 7 17 Secúndum ómnia verba hæc, et iuxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David. 2 Reg 7 18 Ingréssus est autem rex David, et sedit coram Dómino, et dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, quia adduxísti me hucúsque? 2 Reg 7 19 Sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, Dómine Deus, nisi loqueréris étiam de domo servi tui in longínquum: ista est enim lex Adam, Dómine Deus. 2 Reg 7 20 Quid ergo áddere póterit adhuc David, ut loquátur ad te? tu enim scis servum tuum, Dómine Deus. 2 Reg 7 21 Propter verbum tuum, et secúndum cor tuum, fecísti ómnia magnália hæc, ita ut notum fáceres servo tuo. 2 Reg 7 22 Idcírco magnificátus es, Dómine Deus, quia non est símilis tui, neque est deus extra te, in ómnibus quæ audívimus áuribus nostris. 2 Reg 7 23 Quæ est autem ut pópulus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redímeret eam sibi in pópulum, et póneret sibi nomen, facerétque eis magnália et horribília super terram a fácie pópuli tui quem redemísti tibi ex Ægýpto, gentem, et deum eius. 2 Reg 7 24 Firmásti enim tibi pópulum tuum Israël in pópulum sempitérnum: et tu, Dómine Deus, factus es eis in Deum. 2 Reg 7 25 Nunc ergo Dómine Deus, verbum quod locútus es super servum tuum, et super domum eius, súscita in sempitérnum: et fac sicut locútus es, 2 Reg 7 26 ut magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, atque dicátur: Dóminus exercítuum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilíta coram Dómino, 2 Reg 7 27 quia tu, Dómine exercítuum Deus Israël, revelásti aurem servi tui, dicens: Domum ædificábo tibi: proptérea invénit servus tuus cor suum ut oráret te oratióne hac. 2 Reg 7 28 Nunc ergo Dómine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locútus es enim ad servum tuum bona hæc. 2 Reg 7 29 Incipe ergo, et bénedic dómui servi tui, ut sit in sempitérnum coram te: quia tu, Dómine Deus, locútus es, et benedictióne tua benedicétur domus servi tui in sempitérnum. 2 Reg 8 1 Factum est autem post hæc, percússit David Philísthiim, et humiliávit eos, et tulit David frenum tribúti de manu Philísthiim. 2 Reg 8 2 Et percússit Moab, et mensus est eos funículo, coǽquans terræ: mensus est autem duos funículos, unum ad occidéndum, et unum ad vivificándum: factúsque est Moab David sérviens sub tribúto. 2 Reg 8 3 Et percússit David Adarézer fílium Rohob regem Soba, quando proféctus est ut dominarétur super flumen Euphráten. 2 Reg 8 4 Et captis David ex parte eius mille septingéntis equítibus, et vigínti míllibus péditum, subnervávit omnes iugáles cúrruum: derelíquit autem ex eis centum currus. 2 Reg 8 5 Venit quoque Sýria Damásci, ut præsídium ferret Adarézer regi Soba: et percússit David de Sýria vigínti duo míllia virórum. 2 Reg 8 6 Et pósuit David præsídium in Sýria Damásci: factáque est Sýria David sérviens sub tribúto: servavítque Dóminus David in ómnibus ad quæcúmque proféctus est. 2 Reg 8 7 Et tulit David arma áurea quæ habébant servi Adarézer, et détulit ea in Ierúsalem. 2 Reg 8 8 Et de Bete et de Beroth, civitátibus Adarézer, tulit rex David æs multum nimis. 2 Reg 8 9 Audívit autem Thou rex Emath quod percussísset David omne robur Adarézer, 2 Reg 8 10 et misit Thou Ioram fílium suum ad regem David, ut salutáret eum congrátulans, et grátias ágeret: eo quod expugnásset Adarézer, et percussísset eum. Hostis quippe erat Thou Adarézer, et in manu eius erant vasa áurea, et vasa argéntea, et vasa ǽrea: 2 Reg 8 11 quæ et ipsa sanctificávit rex David Dómino cum argénto et auro quæ sanctificáverat de univérsis géntibus quas subégerat, 2 Reg 8 12 de Sýria, et Moab, et fíliis Ammon, et Philísthiim, et Amalec, et de manúbiis Adarézer fílii Rohob regis Soba. 2 Reg 8 13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverterétur capta Sýria in valle Salinárum, cæsis decem et octo míllibus: 2 Reg 8 14 et pósuit in Idumǽa custódes, statuítque præsídium: et facta est univérsa Idumǽa sérviens David, et servávit Dóminus David in ómnibus ad quæcúmque proféctus est. 2 Reg 8 15 Et regnávit David super omnem Israël: faciébat quoque David iudícium et iustítiam omni pópulo suo. 2 Reg 8 16 Ioab autem fílius Sárviæ erat super exércitum: porro Iósaphat fílius Ahílud erat a commentáriis: 2 Reg 8 17 et Sadoc fílius Achitob, et Achímelech fílius Abíathar, erant sacerdótes: et Saraías, scriba: 2 Reg 8 18 Banaías autem fílius Ióiadæ super Ceréthi et Pheléthi: fílii autem David sacerdótes erant. 2 Reg 9 1 Et dixit David: Putásne est áliquis qui remánserit de domo Saul, ut fáciam cum eo misericórdiam propter Iónathan? 2 Reg 9 2 Erat autem de domo Saul servus nómine Siba: quem cum vocásset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respóndit: Ego sum servus tuus. 2 Reg 9 3 Et ait rex: Numquid súperest áliquis de domo Saul, ut fáciam cum eo misericórdiam Dei? Dixítque Siba regi: Súperest fílius Iónathæ, débilis pédibus. 2 Reg 9 4 Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir fílii Ammiel, in Lódabar. 2 Reg 9 5 Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir fílii Ammiel, de Lódabar. 2 Reg 9 6 Cum autem venísset Miphíboseth fílius Iónathæ fílii Saul ad David, córruit in fáciem suam, et adorávit. Dixítque David: Miphíboseth? Qui respóndit: Adsum servus tuus. 2 Reg 9 7 Et ait ei David: Ne tímeas, quia fáciens fáciam in te misericórdiam propter Iónathan patrem tuum, et restítuam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu cómedes panem in mensa mea semper. 2 Reg 9 8 Qui adórans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quóniam respexísti super canem mórtuum símilem mei? 2 Reg 9 9 Vocávit ítaque rex Sibam púerum Saul, et dixit ei: Omnia quæcúmque fuérunt Saul, et univérsam domum eius, dedi fílio dómini tui. 2 Reg 9 10 Operáre ígitur ei terram tu, et fílii tui, et servi tui, et ínferes fílio dómini tui cibos ut alátur: Miphíboseth autem fílius dómini tui cómedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quíndecim fílii, et vigínti servi. 2 Reg 9 11 Dixítque Siba ad regem: Sicut iussísti, dómine mi rex, servo tuo, sic fáciet servus tuus: et Miphíboseth cómedet super mensam meam, quasi unus de fíliis regis. 2 Reg 9 12 Habébat autem Miphíboseth fílium párvulum nómine Micha: omnis vero cognátio domus Sibæ serviébat Miphíboseth. 2 Reg 9 13 Porro Miphíboseth habitábat in Ierúsalem, quia de mensa regis iúgiter vescebátur: et erat claudus utróque pede. 2 Reg 10 1 Factum est autem post hæc ut morerétur rex filiórum Ammon, et regnávit Hanon fílius eius pro eo. 2 Reg 10 2 Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericórdiam. Misit ergo David, consólans eum per servos suos super patris intéritu. Cum autem veníssent servi David in terram filiórum Ammon, 2 Reg 10 3 dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon dóminum suum: Putas quod propter honórem patris tui míserit David ad te consolatóres, et non ídeo ut investigáret, et exploráret civitátem, et evérteret eam, misit David servos suos ad te? 2 Reg 10 4 Tulit ítaque Hanon servos David, rasítque dimídiam partem barbæ eórum et prǽscidit vestes eórum médias usque ad nates, et dimísit eos. 2 Reg 10 5 Quod cum nuntiátum esset David, misit in occúrsum eórum: erant enim viri confúsi túrpiter valde, et mandávit eis David: Manéte in Iéricho donec crescat barba vestra, et tunc revertímini. 2 Reg 10 6 Vidéntes autem fílii Ammon quod iniúriam fecíssent David, misérunt, et conduxérunt mercéde Syrum Rohob, et Syrum Soba, vigínti míllia péditum, et a rege Máacha mille viros, et ab Istob duódecim míllia virórum. 2 Reg 10 7 Quod cum audísset David, misit Ioab et omnem exércitum bellatórum. 2 Reg 10 8 Egréssi sunt ergo fílii Ammon, et direxérunt áciem ante ipsum intróitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Máacha, seórsum erant in campo. 2 Reg 10 9 Videns ígitur Ioab quod præparátum esset advérsum se prœ́lium et ex advérso et post tergum, elégit ex ómnibus eléctis Israël, et instrúxit áciem contra Syrum: 2 Reg 10 10 réliquam autem partem pópuli trádidit Abísai fratri suo, qui diréxit áciem advérsus fílios Ammon. 2 Reg 10 11 Et ait Ioab: Si prævalúerint advérsum me Syri, eris mihi in adiutórium: si autem fílii Ammon prævalúerint advérsum te, auxiliábor tibi. 2 Reg 10 12 Esto vir fortis, et pugnémus pro pópulo nostro et civitáte Dei nostri: Dóminus autem fáciet quod bonum est in conspéctu suo. 2 Reg 10 13 Iniit ítaque Ioab, et pópulus qui erat cum eo, certámen contra Syros: qui statim fugérunt a fácie eius. 2 Reg 10 14 Fílii autem Ammon vidéntes quia fugíssent Syri, fugérunt et ipsi a fácie Abísai, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est Ioab a fíliis Ammon, et venit Ierúsalem. 2 Reg 10 15 Vidéntes ígitur Syri quóniam corruíssent coram Israël, congregáti sunt páriter. 2 Reg 10 16 Misítque Adarézer, et edúxit Syros qui erant trans flúvium, et addúxit eórum exércitum: Sobach autem, magíster milítiæ Adarézer, erat princeps eórum. 2 Reg 10 17 Quod cum nuntiátum esset David, contráxit omnem Israélem, et transívit Iordánem, venítque in Helam: et direxérunt áciem Syri ex advérso David, et pugnavérunt contra eum. 2 Reg 10 18 Fugerúntque Syri a fácie Israël, et occídit David de Syris septingéntos currus, et quadragínta míllia équitum: et Sobach príncipem milítiæ percússit, qui statim mórtuus est. 2 Reg 10 19 Vidéntes autem univérsi reges qui erant in præsídio Adarézer, se victos esse ab Israël, expavérunt, et fugérunt quinquagínta et octo míllia coram Israël. Et fecérunt pacem cum Israël, et serviérunt eis: timuerúntque Syri auxílium præbére ultra fíliis Ammon. 2 Reg 11 1 Factum est autem, verténte anno, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, misit David Ioab, et servos suos cum eo, et univérsum Israël, et vastavérunt fílios Ammon, et obsedérunt Rabba: David autem remánsit in Ierúsalem. 2 Reg 11 2 Dum hæc ageréntur, áccidit ut súrgeret David de strato suo post merídiem, et deambuláret in solário domus régiæ: vidítque mulíerem se lavántem ex advérso super solárium suum: erat autem múlier pulchra valde. 2 Reg 11 3 Misit ergo rex, et requisívit quæ esset múlier. Nuntiatúmque est ei quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam, uxor Uríæ Hethǽi. 2 Reg 11 4 Missis ítaque David núntiis, tulit eam: quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea: statímque sanctificáta est ab immundítia sua, 2 Reg 11 5 et revérsa est domum suam concépto fœtu. Mitténsque nuntiávit David, et ait: Concépi. 2 Reg 11 6 Misit autem David ad Ioab, dicens: Mitte ad me Uríam Hethǽum. Misítque Ioab Uríam ad David. 2 Reg 11 7 Et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam recte ágeret Ioab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum. 2 Reg 11 8 Et dixit David ad Uríam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egréssus est Urías de domo regis, secutúsque est eum cibus régius. 2 Reg 11 9 Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui, et non descéndit ad domum suam. 2 Reg 11 10 Nuntiatúmque est David a dicéntibus: Non ivit Urías in domum suam. Et ait David ad Uríam: Numquid non de via venísti? quare non descendísti in domum tuam? 2 Reg 11 11 Et ait Urías ad David: Arca Dei et Israël et Iuda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Ioab et servi dómini mei super fáciem terræ manent: et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam, et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam, et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam rem hanc. 2 Reg 11 12 Ait ergo David ad Uríam: Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te. Mansit Urías in Ierúsalem in die illa et áltera: 2 Reg 11 13 et vocávit eum David ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum: qui egréssus véspere, dormívit in strato suo cum servis dómini sui, et in domum suam non descéndit. 2 Reg 11 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epístolam ad Ioab: misítque per manum Uríæ, 2 Reg 11 15 scribens in epístola: Pónite Uríam ex advérso belli, ubi fortíssimum est prœ́lium: et derelínquite eum, ut percússus intéreat. 2 Reg 11 16 Igitur cum Ioab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco ubi sciébat viros esse fortíssimos. 2 Reg 11 17 Egressíque viri de civitáte, bellábant advérsum Ioab, et cecidérunt de pópulo servórum David, et mórtuus est étiam Urías Hethǽus. 2 Reg 11 18 Misit ítaque Ioab, et nuntiávit David ómnia verba prœ́lii: 2 Reg 11 19 præcepítque núntio, dicens: Cum compléveris univérsos sermónes belli ad regem, 2 Reg 11 20 si eum víderis indignári, et díxerit: Quare accessístis ad murum, ut prœliarémini? an ignorabátis quod multa désuper ex muro tela mittántur? 2 Reg 11 21 Quis percússit Abímelech fílium Ieróbaal? nonne múlier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfécit eum in Thebes? quare iuxta murum accessístis? dices: Etiam servus tuus Urías Hethǽus occúbuit. 2 Reg 11 22 Abiit ergo núntius, et venit, et narrávit David ómnia quæ ei præcéperat Ioab. 2 Reg 11 23 Et dixit núntius ad David: Prævaluérunt advérsum nos viri, et egréssi sunt ad nos in agrum: nos autem facto ímpetu persecúti eos sumus usque ad portam civitátis. 2 Reg 11 24 Et direxérunt iácula sagittárii ad servos tuos ex muro désuper, mortuíque sunt de servis regis: quin étiam servus tuus Urías Hethǽus mórtuus est. 2 Reg 11 25 Et dixit David ad núntium: Hæc dices Ioab: Non te frangat ista res: várius enim evéntus est belli, nunc hunc, et nunc illum consúmit gládius: confórta bellatóres tuos advérsus urbem ut déstruas eam, et exhortáre eos. 2 Reg 11 26 Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus, et planxit eum. 2 Reg 11 27 Transácto autem luctu, misit David, et introdúxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperítque ei fílium: et displícuit verbum hoc quod fécerat David, coram Dómino. 2 Reg 12 1 Misit ergo Dóminus Nathan ad David: qui cum venísset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitáte una, unus dives, et alter pauper. 2 Reg 12 2 Dives habébat oves et boves plúrimos valde. 2 Reg 12 3 Pauper autem nihil habébat omníno, præter ovem unam párvulam quam émerat et nutríerat, et quæ créverat apud eum cum fíliis eius simul, de pane illíus cómedens, et de cálice eius bibens, et in sinu illíus dórmiens: erátque illi sicut fília. 2 Reg 12 4 Cum autem peregrínus quidam venísset ad dívitem, parcens ille súmere de óvibus et de bobus suis, ut exhibéret convívium peregríno illi qui vénerat ad se, tulit ovem viri páuperis, et præparávit cibos hómini qui vénerat ad se. 2 Reg 12 5 Irátus autem indignatióne David advérsus hóminem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dóminus, quóniam fílius mortis est vir qui fecit hoc. 2 Reg 12 6 Ovem reddet in quádruplum, eo quod fécerit verbum istud, et non pepércerit. 2 Reg 12 7 Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego érui te de manu Saul, 2 Reg 12 8 et dedi tibi domum dómini tui, et uxóres dómini tui in sinu tuo, dedíque tibi domum Israël et Iuda: et si parva sunt ista, adíciam tibi multo maióra. 2 Reg 12 9 Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu meo? Uríam Hethǽum percussísti gládio, et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi, et interfecísti eum gládio filiórum Ammon. 2 Reg 12 10 Quam ob rem non recédet gládius de domo tua usque in sempitérnum, eo quod despéxeris me, et túleris uxórem Uríæ Hethǽi ut esset uxor tua. 2 Reg 12 11 Itaque hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super te malum de domo tua, et tollam uxóres tuas in óculis tuis, et dabo próximo tuo: et dórmiet cum uxóribus tuis in óculis solis huius. 2 Reg 12 12 Tu enim fecísti abscóndite: ego autem fáciam verbum istud in conspéctu omnis Israël, et in conspéctu solis. 2 Reg 12 13 Et dixit David ad Nathan: Peccávi Dómino. Dixítque Nathan ad David: Dóminus quoque tránstulit peccátum tuum: non moriéris. 2 Reg 12 14 Verúmtamen quóniam blasphemáre fecísti inimícos Dómini, propter verbum hoc, fílius qui natus est tibi, morte moriétur. 2 Reg 12 15 Et revérsus est Nathan in domum suam. Percússit quoque Dóminus párvulum quem pepérerat uxor Uríæ David, et desperátus est. 2 Reg 12 16 Deprecatúsque est David Dóminum pro párvulo: et ieiunávit David ieiúnio, et ingréssus seórsum, iácuit super terram. 2 Reg 12 17 Venérunt autem senióres domus eius, cogéntes eum ut súrgeret de terra: qui nóluit, nec comédit cum eis cibum. 2 Reg 12 18 Accidit autem die séptima ut morerétur infans: timuerúntque servi David nuntiáre ei quod mórtuus esset párvulus: dixérunt enim: Ecce cum párvulus adhuc víveret, loquebámur ad eum, et non audiébat vocem nostram: quanto magis si dixérimus: Mórtuus est puer, se afflíget? 2 Reg 12 19 Cum ergo David vidísset servos suos mussitántes, intelléxit quod mórtuus esset infántulus: dixítque ad servos suos: Num mórtuus est puer? Qui respondérunt ei: Mórtuus est. 2 Reg 12 20 Surréxit ergo David de terra, et lotus unctúsque est: cumque mutásset vestem, ingréssus est domum Dómini: et adorávit, et venit in domum suam, petivítque ut pónerent ei panem, et comédit. 2 Reg 12 21 Dixérunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecísti? propter infántem, cum adhuc víveret, ieiunásti et flebas: mórtuo autem púero, surrexísti, et comedísti panem. 2 Reg 12 22 Qui ait: Propter infántem, dum adhuc víveret, ieiunávi et flevi: dicébam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dóminus, et vivat infans? 2 Reg 12 23 Nunc autem quia mórtuus est, quare ieiúnem? numquid pótero revocáre eum ámplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertétur ad me. 2 Reg 12 24 Et consolátus est David Bethsabée uxórem suam, ingressúsque ad eam dormívit cum ea: quæ génuit fílium, et vocávit nomen eius Sálomon: et Dóminus diléxit eum. 2 Reg 12 25 Misítque in manu Nathan prophétæ, et vocávit nomen eius, Amábilis Dómino, eo quod dilígeret eum Dóminus. 2 Reg 12 26 Igitur pugnábat Ioab contra Rabbath filiórum Ammon, et expugnábat urbem régiam. 2 Reg 12 27 Misítque Ioab núntios ad David, dicens: Dimicávi advérsum Rabbath, et capiénda est Urbs aquárum. 2 Reg 12 28 Nunc ígitur cóngrega réliquam partem pópuli, et óbside civitátem, et cape eam: ne cum a me vastáta fúerit urbs, nómini meo ascribátur victória. 2 Reg 12 29 Congregávit ítaque David omnem pópulum, et proféctus est advérsum Rabbath: cumque dimicásset, cepit eam. 2 Reg 12 30 Et tulit diadéma regis eórum de cápite eius, pondo auri taléntum, habens gemmas pretiosíssimas: et impósitum est super caput David. Sed et prædam civitátis asportávit multam valde: 2 Reg 12 31 pópulum quoque eius addúcens serrávit, et circumégit super eos ferráta carpénta: divisítque cultris, et tradúxit in typo láterum: sic fecit univérsis civitátibus filiórum Ammon. Et revérsus est David et omnis exércitus in Ierúsalem. 2 Reg 13 1 Factum est autem post hæc ut Absalom fílii David sorórem speciosíssimam, vocábulo Thamar, adamáret Amnon fílius David, 2 Reg 13 2 et deperíret eam valde, ita ut propter amórem eius ægrotáret: quia cum esset virgo, diffícile ei videbátur ut quíppiam inhonéste ágeret cum ea. 2 Reg 13 3 Erat autem Amnon amícus nómine Iónadab, fílius Sémmaa fratris David, vir prudens valde. 2 Reg 13 4 Qui dixit ad eum: Quare sic attenuáris mácie, fili regis, per síngulos dies? cur non índicas mihi? Dixítque ei Amnon: Thamar sorórem fratris mei Absalom amo. 2 Reg 13 5 Cui respóndit Iónadab: Cuba super lectum tuum, et languórem símula: cumque vénerit pater tuus ut vísitet te, dic ei: Véniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et fáciat pulméntum, ut cómedam de manu eius. 2 Reg 13 6 Accúbuit ítaque Amnon, et quasi ægrotáre cœpit: cumque venísset rex ad visitándum eum, ait Amnon ad regem: Véniat, óbsecro, Thamar soror mea, ut fáciat in óculis meis duas sorbitiúnculas, et cibum cápiam de manu eius. 2 Reg 13 7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulméntum. 2 Reg 13 8 Venítque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem iacébat. Quæ tollens farínam commíscuit, et liquefáciens, in óculis eius coxit sorbitiúnculas. 2 Reg 13 9 Tollénsque quod cóxerat, effúdit, et pósuit coram eo, et nóluit comédere: dixítque Amnon: Eícite univérsos a me. Cumque eiecíssent omnes, 2 Reg 13 10 dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in concláve, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiúnculas quas fécerat, et íntulit ad Amnon fratrem suum in concláve. 2 Reg 13 11 Cumque obtulísset ei cibum, apprehéndit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. 2 Reg 13 12 Quæ respóndit ei: Noli frater mi, noli opprímere me: neque enim hoc fas est in Israël: noli fácere stultítiam hanc. 2 Reg 13 13 Ego enim ferre non pótero oppróbrium meum, et tu eris quasi unus de insipiéntibus in Israël: quin pótius lóquere ad regem, et non negábit me tibi. 2 Reg 13 14 Nóluit autem acquiéscere précibus eius, sed prǽvalens víribus oppréssit eam, et cubávit cum ea. 2 Reg 13 15 Et exósam eam hábuit Amnon ódio magno nimis: ita ut maius esset ódium quo óderat eam, amóre quo ante diléxerat. Dixítque ei Amnon: Surge, et vade. 2 Reg 13 16 Quæ respóndit ei: Maius est hoc malum quod nunc agis advérsum me, quam quod ante fecísti, expéllens me. Et nóluit audíre eam: 2 Reg 13 17 sed vocáto púero qui ministrábat ei, dixit: Eice hanc a me foras, et claude óstium post eam. 2 Reg 13 18 Quæ indúta erat talári túnica: huiuscémodi enim fíliæ regis vírgines véstibus utebántur. Eiécit ítaque eam miníster illíus foras: clausítque fores post eam. 2 Reg 13 19 Quæ aspérgens cínerem cápiti suo, scissa talári túnica, impositísque mánibus super caput suum, ibat ingrédiens, et clamans. 2 Reg 13 20 Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concúbuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque afflígas cor tuum pro hac re. Mansit ítaque Thamar contabéscens in domo Absalom fratris sui. 2 Reg 13 21 Cum autem audísset rex David verba hæc, contristátus est valde: et nóluit contristáre spíritum Amnon fílii sui, quóniam diligébat eum, quia primogénitus erat ei. 2 Reg 13 22 Porro non est locútus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: óderat enim Absalom Amnon, eo quod violásset Thamar sorórem suam. 2 Reg 13 23 Factum est autem post tempus biénnii ut tonderéntur oves Absalom in Baálhasor, quæ est iuxta Ephraim: et vocávit Absalom omnes fílios regis, 2 Reg 13 24 venítque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondéntur oves servi tui: véniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. 2 Reg 13 25 Dixítque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogáre ut veniámus omnes et gravémus te. Cum autem cógeret eum, et noluísset ire, benedíxit ei. 2 Reg 13 26 Et ait Absalom: Si non vis veníre, véniat, óbsecro, nobíscum saltem Amnon frater meus. Dixítque ad eum rex: Non est necésse ut vadat tecum. 2 Reg 13 27 Coégit ítaque Absalom eum, et dimísit cum eo Amnon et univérsos fílios regis. Fecerátque Absalom convívium quasi convívium regis. 2 Reg 13 28 Præcéperat autem Absalom púeris suis, dicens: Observáte cum temuléntus fúerit Amnon vino, et díxero vobis: Percútite eum, et interfícite: nolíte timére: ego enim sum qui præcípio vobis: roborámini, et estóte viri fortes. 2 Reg 13 29 Fecérunt ergo púeri Absalom advérsum Amnon sicut præcéperat eis Absalom. Surgentésque omnes fílii regis ascendérunt sínguli mulas suas, et fugérunt. 2 Reg 13 30 Cumque adhuc pérgerent in itínere, fama pervénit ad David, dicens: Percússit Absalom omnes fílios regis, et non remánsit ex eis saltem unus. 2 Reg 13 31 Surréxit ítaque rex, et scidit vestiménta sua, et cécidit super terram: et omnes servi illíus qui assistébant ei, scidérunt vestiménta sua. 2 Reg 13 32 Respóndens autem Iónadab fílius Sémmaa fratris David, dixit: Ne ǽstimet dóminus meus rex quod omnes púeri fílii regis occísi sint: Amnon solus mórtuus est, quóniam in ore Absalom erat pósitus ex die qua oppréssit Thamar sorórem eius. 2 Reg 13 33 Nunc ergo ne ponat dóminus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes fílii regis occísi sunt: quóniam Amnon solus mórtuus est. 2 Reg 13 34 Fugit autem Absalom. Et elevávit puer speculátor óculos suos, et aspéxit: et ecce pópulus multus veniébat per iter dévium ex látere montis. 2 Reg 13 35 Dixit autem Iónadab ad regem: Ecce fílii regis adsunt: iuxta verbum servi tui, sic factum est. 2 Reg 13 36 Cumque cessásset loqui, apparuérunt et fílii regis: et intrántes levavérunt vocem suam, et flevérunt: sed et rex et omnes servi eius flevérunt plorátu magno nimis. 2 Reg 13 37 Porro Absalom fúgiens ábiit ad Tholómai fílium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David fílium suum cunctis diébus. 2 Reg 13 38 Absalom autem cum fugísset, et venísset in Gessur, fuit ibi tribus annis. 2 Reg 13 39 Cessavítque rex David pérsequi Absalom, eo quod consolátus esset super Amnon intéritu. 2 Reg 14 1 Intélligens autem Ioab fílius Sárviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, 2 Reg 14 2 misit Thécuam, et tulit inde mulíerem sapiéntem: dixítque ad eam: Lugére te símula, et indúere veste lúgubri, et ne ungáris óleo, ut sis quasi múlier iam plúrimo témpore lugens mórtuum: 2 Reg 14 3 et ingrediéris ad regem, et loquéris ad eum sermónes huiuscémodi. Pósuit autem Ioab verba in ore eius. 2 Reg 14 4 Itaque cum ingréssa fuísset múlier Thecuítis ad regem, cécidit coram eo super terram, et adorávit, et dixit: Serva me, rex. 2 Reg 14 5 Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respóndit: Heu, múlier vídua ego sum: mórtuus est enim vir meus. 2 Reg 14 6 Et ancíllæ tuæ erant duo fílii: qui rixáti sunt advérsum se in agro, nullúsque erat qui eos prohibére posset: et percússit alter álterum, et interfécit eum. 2 Reg 14 7 Et ecce consúrgens univérsa cognátio advérsum ancíllam tuam, dicit: Trade eum qui percússit fratrem suum, ut occidámus eum pro ánima fratris sui quem interfécit, et deleámus herédem: et quærunt exstínguere scintíllam meam quæ relícta est, ut non supérsit viro meo nomen, et relíquiæ super terram. 2 Reg 14 8 Et ait rex ad mulíerem: Vade in domum tuam, et ego iubébo pro te. 2 Reg 14 9 Dixítque múlier Thecuítis ad regem: In me, dómine mi rex, sit iníquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus eius sit ínnocens. 2 Reg 14 10 Et ait rex: Qui contradíxerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. 2 Reg 14 11 Quæ ait: Recordétur rex Dómini Dei sui, ut non multiplicéntur próximi sánguinis ad ulciscéndum, et nequáquam interfíciant fílium meum. Qui ait: Vivit Dóminus, quia non cadet de capíllis fílii tui super terram. 2 Reg 14 12 Dixit ergo múlier: Loquátur ancílla tua ad dóminum meum regem verbum. Et ait: Lóquere. 2 Reg 14 13 Dixítque múlier: Quare cogitásti huiuscémodi rem contra pópulum Dei, et locútus est rex verbum istud, ut peccet, et non redúcat eiéctum suum? 2 Reg 14 14 Omnes mórimur, et quasi aquæ dilábimur in terram, quæ non revertúntur: nec vult Deus períre ánimam, sed retráctat cógitans ne pénitus péreat qui abiéctus est. 2 Reg 14 15 Nunc ígitur veni, ut loquar ad dóminum meum regem verbum hoc, præsénte pópulo. Et dixit ancílla tua: Loquar ad regem, si quómodo fáciat rex verbum ancíllæ suæ. 2 Reg 14 16 Et audívit rex, ut liberáret ancíllam suam de manu ómnium qui volébant de hereditáte Dei delére me, et fílium meum simul. 2 Reg 14 17 Dicat ergo ancílla tua, ut fiat verbum dómini mei regis sicut sacrifícium. Sicut enim ángelus Dei, sic est dóminus meus rex, ut nec benedictióne, nec maledictióne moveátur: unde et Dóminus Deus tuus est tecum. 2 Reg 14 18 Et respóndens rex, dixit ad mulíerem: Ne abscóndas a me verbum quod te intérrogo. Dixítque ei múlier: Lóquere, dómine mi rex. 2 Reg 14 19 Et ait rex: Numquid manus Ioab tecum est in ómnibus istis? Respóndit múlier, et ait: Per salútem ánimæ tuæ, dómine mi rex, nec ad sinístram, nec ad déxteram est ex ómnibus his quæ locútus est dóminus meus rex: servus enim tuus Ioab, ipse præcépit mihi, et ipse pósuit in os ancíllæ tuæ ómnia verba hæc. 2 Reg 14 20 Ut vérterem figúram sermónis huius, servus tuus Ioab præcépit istud: tu autem, dómine mi rex, sápiens es, sicut habet sapiéntiam ángelus Dei, ut intélligas ómnia super terram. 2 Reg 14 21 Et ait rex ad Ioab: Ecce placátus feci verbum tuum: vade ergo, et révoca púerum Absalom. 2 Reg 14 22 Cadénsque Ioab super fáciem suam in terram, adorávit, et benedíxit regi: et dixit Ioab: Hódie intelléxit servus tuus quia invéni grátiam in óculis tuis, dómine mi rex: fecísti enim sermónem servi tui. 2 Reg 14 23 Surréxit ergo Ioab et ábiit in Gessur, et addúxit Absalom in Ierúsalem. 2 Reg 14 24 Dixit autem rex: Revertátur in domum suam, et fáciem meam non vídeat. Revérsus est ítaque Absalom in domum suam, et fáciem regis non vidit. 2 Reg 14 25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decórus nimis: a vestígio pedis usque ad vérticem non erat in eo ulla mácula. 2 Reg 14 26 Et quando tondébat capíllum (semel autem in anno tondebátur, quia gravábat eum cæsáries), ponderábat capíllos cápitis sui ducéntis siclis, póndere público. 2 Reg 14 27 Nati sunt autem Absalom fílii tres, et fília una nómine Thamar, elegántis formæ. 2 Reg 14 28 Mansítque Absalom in Ierúsalem duóbus annis, et fáciem regis non vidit. 2 Reg 14 29 Misit ítaque ad Ioab, ut mítteret eum ad regem: qui nóluit veníre ad eum. Cumque secúndo misísset, et ille noluísset veníre ad eum, 2 Reg 14 30 dixit servis suis: Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum, habéntem messem hórdei: ite ígitur, et succéndite eum igni. Succendérunt ergo servi Absalom ségetem igni. Et veniéntes servi Ioab, scissis véstibus suis, dixérunt: Succendérunt servi Absalom partem agri igni. 2 Reg 14 31 Surrexítque Ioab, et venit ad Absalom in domum eius, et dixit: Quare succendérunt servi tui ségetem meam igni? 2 Reg 14 32 Et respóndit Absalom ad Ioab: Misi ad te óbsecrans ut veníres ad me, et mítterem te ad regem, et díceres ei: Quare veni de Gessur? mélius mihi erat ibi esse: óbsecro ergo ut vídeam fáciem regis: quod si memor est iniquitátis meæ, interfíciat me. 2 Reg 14 33 Ingréssus ítaque Ioab ad regem, nuntiávit ei ómnia: vocatúsque est Absalom, et intrávit ad regem, et adorávit super fáciem terræ coram eo: osculatúsque est rex Absalom. 2 Reg 15 1 Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et équites, et quinquagínta viros qui præcéderent eum. 2 Reg 15 2 Et mane consúrgens Absalom, stabat iuxta intróitum portæ, et omnem virum qui habébat negótium ut veníret ad regis iudícium, vocábat Absalom ad se, et dicébat: De qua civitáte es tu? Qui respóndens aiébat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. 2 Reg 15 3 Respondebátque ei Absalom: Vidéntur mihi sermónes tui boni et iusti, sed non est qui te áudiat constitútus a rege. Dicebátque Absalom: 2 Reg 15 4 Quis me constítuat iúdicem super terram, ut ad me véniant omnes qui habent negótium, et iuste iúdicem? 2 Reg 15 5 Sed et cum accéderet ad eum homo ut salutáret illum, extendébat manum suam, et apprehéndens osculabátur eum. 2 Reg 15 6 Faciebátque hoc omni Israël veniénti ad iudícium ut audirétur a rege, et sollicitábat corda virórum Israël. 2 Reg 15 7 Post quadragínta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Dómino in Hebron. 2 Reg 15 8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Sýriæ, dicens: Si redúxerit me Dóminus in Ierúsalem, sacrificábo Dómino. 2 Reg 15 9 Dixítque ei rex David: Vade in pace. Et surréxit, et ábiit in Hebron. 2 Reg 15 10 Misit autem Absalom exploratóres in univérsas tribus Israël, dicens: Statim ut audiéritis clangórem búccinæ, dícite: Regnávit Absalom in Hebron. 2 Reg 15 11 Porro cum Absalom iérunt ducénti viri de Ierúsalem vocáti, eúntes símplici corde, et causam pénitus ignorántes. 2 Reg 15 12 Accersívit quoque Absalom Achítophel Gilonítem consiliárium David, de civitáte sua Gilo. Cumque immoláret víctimas, facta est coniurátio válida, populúsque concúrrens augebátur cum Absalom. 2 Reg 15 13 Venit ígitur núntius ad David, dicens: Toto corde univérsus Israël séquitur Absalom. 2 Reg 15 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Ierúsalem: Súrgite, fugiámus: neque enim erit nobis effúgium a fácie Absalom: festináte égredi, ne forte véniens óccupet nos, et impéllat super nos ruínam, et percútiat civitátem in ore gládii. 2 Reg 15 15 Dixerúntque servi regis ad eum: Omnia quæcúmque præcéperit dóminus noster rex, libénter exsequémur servi tui. 2 Reg 15 16 Egréssus est ergo rex et univérsa domus eius pédibus suis: et derelíquit rex decem mulíeres concubínas ad custodiéndam domum. 2 Reg 15 17 Egressúsque rex et omnis Israël pédibus suis, stetit procul a domo: 2 Reg 15 18 et univérsi servi eius ambulábant iuxta eum, et legiónes Ceréthi, et Pheléthi, et omnes Gethǽi, pugnatóres válidi, sexcénti viri qui secúti eum fúerant de Geth pédites, præcedébant regem. 2 Reg 15 19 Dixit autem rex ad Ethái Gethǽum: Cur venis nobíscum? revértere, et hábita cum rege, quia peregrínus es, et egréssus es de loco tuo. 2 Reg 15 20 Heri venísti, et hódie compélleris nobíscum égredi? ego autem vadam quo itúrus sum: revértere, et reduc tecum fratres tuos, et Dóminus fáciet tecum misericórdiam et veritátem, quia ostendísti grátiam et fidem. 2 Reg 15 21 Et respóndit Ethái regi dicens: Vivit Dóminus, et vivit dóminus meus rex, quóniam in quocúmque loco fúeris, dómine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. 2 Reg 15 22 Et ait David Ethái: Veni, et transi. Et transívit Ethái Gethǽus, et omnes viri qui cum eo erant, et réliqua multitúdo. 2 Reg 15 23 Omnésque flebant voce magna, et univérsus pópulus transíbat: rex quoque transgrediebátur torréntem Cedron, et cunctus pópulus incedébat contra viam quæ réspicit ad desértum. 2 Reg 15 24 Venit autem et Sadoc sacérdos, et univérsi Levítæ cum eo, portántes arcam fœ́deris Dei: et deposuérunt arcam Dei. Et ascéndit Abíathar, donec explétus esset omnis pópulus qui egréssus fúerat de civitáte. 2 Reg 15 25 Et dixit rex ad Sadoc: Repórta arcam Dei in urbem: si invénero grátiam in óculis Dómini, redúcet me, et osténdet mihi eam, et tabernáculum suum. 2 Reg 15 26 Si autem díxerit mihi: Non places: præsto sum: fáciat quod bonum est coram se. 2 Reg 15 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdótem: O videns, revértere in civitátem in pace: et Achímaas fílius tuus, et Iónathas fílius Abíathar, duo fílii vestri, sint vobíscum. 2 Reg 15 28 Ecce ego abscóndar in campéstribus desérti, donec véniat sermo a vobis índicans mihi. 2 Reg 15 29 Reportavérunt ergo Sadoc et Abíathar arcam Dei in Ierúsalem, et mansérunt ibi. 2 Reg 15 30 Porro David ascendébat clivum Olivárum, scandens et flens, nudis pédibus incédens, et opérto cápite: sed et omnis pópulus qui erat cum eo, opérto cápite ascendébat plorans. 2 Reg 15 31 Nuntiátum est autem David quod et Achítophel esset in coniuratióne cum Absalom: dixítque David: Infátua, quæso, Dómine, consílium Achítophel. 2 Reg 15 32 Cumque ascénderet David summitátem montis in quo adoratúrus erat Dóminum, ecce occúrrit ei Chúsai Arachítes, scissa veste, et terra pleno cápite. 2 Reg 15 33 Et dixit ei David: Si véneris mecum, eris mihi óneri: 2 Reg 15 34 si autem in civitátem revertáris, et díxeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipábis consílium Achítophel. 2 Reg 15 35 Habes autem tecum Sadoc et Abíathar sacerdótes: et omne verbum quodcúmque audíeris de domo regis, indicábis Sadoc et Abíathar sacerdótibus. 2 Reg 15 36 Sunt autem cum eis duo fílii eórum Achímaas fílius Sadoc, et Iónathas fílius Abíathar: et mittétis per eos ad me omne verbum quod audiéritis. 2 Reg 15 37 Veniénte ergo Chúsai amíco David in civitátem, Absalom quoque ingréssus est Ierúsalem. 2 Reg 16 1 Cumque David transísset páululum montis vérticem, appáruit Siba puer Miphíboseth in occúrsum eius, cum duóbus ásinis, qui oneráti erant ducéntis pánibus, et centum alligatúris uvæ passæ, et centum massis palathárum, et utre vini. 2 Reg 16 2 Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc? Respondítque Siba: Asini, domésticis regis ut sédeant: panes et pálathæ ad vescéndum púeris tuis: vinum autem ut bibat si quis defécerit in desérto. 2 Reg 16 3 Et ait rex: Ubi est fílius dómini tui? Respondítque Siba regi: Remánsit in Ierúsalem, dicens: Hódie restítuet mihi domus Israël regnum patris mei. 2 Reg 16 4 Et ait rex Sibæ: Tua sint ómnia quæ fuérunt Miphíboseth. Dixítque Siba: Oro ut invéniam grátiam coram te, dómine mi rex. 2 Reg 16 5 Venit ergo rex David usque Bahúrim: et ecce egrediebátur inde vir de cognatióne domus Saul, nómine Sémei, fílius Gera: procedebátque egrédiens, et maledicébat, 2 Reg 16 6 mittebátque lápides contra David et contra univérsos servos regis David: omnis autem pópulus, et univérsi bellatóres, a dextro et a sinístro látere regis incedébant. 2 Reg 16 7 Ita autem loquebátur Sémei cum maledíceret regi: Egrédere, egrédere, vir sánguinum, et vir Bélial. 2 Reg 16 8 Réddidit tibi Dóminus univérsum sánguinem domus Saul: quóniam invasísti regnum pro eo, et dedit Dóminus regnum in manu Absalom fílii tui: et ecce premunt te mala tua, quóniam vir sánguinum es. 2 Reg 16 9 Dixit autem Abísai fílius Sárviæ regi: Quare maledícit canis hic mórtuus dómino meo regi? vadam, et amputábo caput eius. 2 Reg 16 10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est, fílii Sárviæ? dimíttite eum, ut maledícat: Dóminus enim præcépit ei ut maledíceret David: et quis est qui áudeat dícere quare sic fécerit? 2 Reg 16 11 Et ait rex Abísai, et univérsis servis suis: Ecce fílius meus qui egréssus est de útero meo, quærit ánimam meam: quanto magis nunc fílius Iémini? Dimíttite eum ut maledícat iuxta præcéptum Dómini: 2 Reg 16 12 si forte respíciat Dóminus afflictiónem meam, et reddat mihi Dóminus bonum pro maledictióne hac hodiérna. 2 Reg 16 13 Ambulábat ítaque David et sócii eius per viam cum eo. Sémei autem per iugum montis ex látere contra illum gradiebátur, maledícens, et mittens lápides advérsum eum, terrámque spargens. 2 Reg 16 14 Venit ítaque rex, et univérsus pópulus cum eo lassus, et refocilláti sunt ibi. 2 Reg 16 15 Absalom autem et omnis pópulus eius ingréssi sunt Ierúsalem, sed et Achítophel cum eo. 2 Reg 16 16 Cum autem venísset Chúsai Arachítes amícus David ad Absalom, locútus est ad eum: Salve rex, salve rex. 2 Reg 16 17 Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, grátia tua ad amícum tuum? quare non ivísti cum amíco tuo? 2 Reg 16 18 Respondítque Chúsai ad Absalom: Nequáquam: quia illíus ero, quem elégit Dóminus, et omnis hic pópulus, et univérsus Israël: et cum eo manébo. 2 Reg 16 19 Sed ut et hoc ínferam, cui ego servitúrus sum? nonne fílio regis? Sicut párui patri tuo, ita parébo et tibi. 2 Reg 16 20 Dixit autem Absalom ad Achítophel: Iníte consílium quid ágere debeámus. 2 Reg 16 21 Et ait Achítophel ad Absalom: Ingrédere ad concubínas patris tui, quas dimísit ad custodiéndam domum: ut cum audíerit omnis Israël quod fœdáveris patrem tuum, roboréntur tecum manus eórum. 2 Reg 16 22 Tetendérunt ergo Absalom tabernáculum in solário, ingressúsque est ad concubínas patris sui coram univérso Israël. 2 Reg 16 23 Consílium autem Achítophel quod dabat in diébus illis, quasi si quis consúleret Deum: sic erat omne consílium Achítophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. 2 Reg 17 1 Dixit ergo Achítophel ad Absalom: Eligam mihi duódecim míllia virórum, et consúrgens pérsequar David hac nocte. 2 Reg 17 2 Et írruens super eum (quippe qui lassus est, et solútis mánibus), percútiam eum: cumque fúgerit omnis pópulus qui cum eo est, percútiam regem desolátum. 2 Reg 17 3 Et redúcam univérsum pópulum, quómodo unus homo revérti solet: unum enim virum tu quæris: et omnis pópulus erit in pace. 2 Reg 17 4 Placuítque sermo eius Absalom, et cunctis maióribus natu Israël. 2 Reg 17 5 Ait autem Absalom: Vocáte Chúsai Arachíten, et audiámus quid étiam ipse dicat. 2 Reg 17 6 Cumque venísset Chúsai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Huiuscémodi sermónem locútus est Achítophel: fácere debémus an non? quod das consílium? 2 Reg 17 7 Et dixit Chúsai ad Absalom: Non est bonum consílium quod dedit Achítophel hac vice. 2 Reg 17 8 Et rursum íntulit Chúsai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortíssimos et amáro ánimo, véluti si ursa raptis cátulis in saltu sǽviat: sed et pater tuus vir bellátor est, nec morábitur cum pópulo. 2 Reg 17 9 Fórsitan nunc látitat in fóveis, aut in uno, quo volúerit, loco: et cum cecíderit unus quílibet in princípio, áudiet quicúmque audíerit, et dicet: Facta est plaga in pópulo qui sequebátur Absalom. 2 Reg 17 10 Et fortíssimus quisque, cuius cor est quasi leónis, pavóre solvétur: scit enim omnis pópulus Israël fortem esse patrem tuum, et robústos omnes qui cum eo sunt. 2 Reg 17 11 Sed hoc mihi vidétur rectum esse consílium. Congregétur ad te univérsus Israël, a Dan usque Bersabée, quasi aréna maris innumerábilis: et tu eris in médio eórum. 2 Reg 17 12 Et irruémus super eum in quocúmque loco invéntus fúerit, et operiémus eum, sicut cádere solet ros super terram: et non relinquémus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. 2 Reg 17 13 Quod si urbem áliquam fúerit ingréssus, circúmdabit omnis Israël civitáti illi funes, et trahémus eam in torréntem, ut non reperiátur ne cálculus quidem ex ea. 2 Reg 17 14 Dixítque Absalom, et omnes viri Israël: Mélius est consílium Chúsai Arachítæ, consílio Achítophel: Dómini autem nutu dissipátum est consílium Achítophel útile, ut indúceret Dóminus super Absalom malum. 2 Reg 17 15 Et ait Chúsai Sadoc et Abíathar sacerdótibus: Hoc et hoc modo consílium dedit Achítophel Absalom et senióribus Israël: et ego tale et tale dedi consílium. 2 Reg 17 16 Nunc ergo míttite cito, et nuntiáte David, dicéntes: Ne moréris nocte hac in campéstribus desérti, sed absque dilatióne transgrédere: ne forte absorbeátur rex, et omnis pópulus qui cum eo est. 2 Reg 17 17 Iónathas autem et Achímaas stabant iuxta fontem Rogel: ábiit ancílla et nuntiávit eis. Et illi profécti sunt, ut reférrent ad regem David núntium: non enim póterant vidéri, aut introíre civitátem. 2 Reg 17 18 Vidit autem eos quidam puer, et indicávit Absalom: illi vero cóncito gradu ingréssi sunt domum cuiúsdam viri in Bahúrim, qui habébat púteum in vestíbulo suo: et descendérunt in eum. 2 Reg 17 19 Tulit autem múlier, et expándit velámen super os pútei, quasi siccans ptísanas: et sic látuit res. 2 Reg 17 20 Cumque veníssent servi Absalom in domum, ad mulíerem dixérunt: Ubi est Achímaas et Iónathas? Et respóndit eis múlier: Transiérunt festinánter, gustáta páululum aqua. At hi qui quærébant, cum non reperíssent, revérsi sunt in Ierúsalem. 2 Reg 17 21 Cumque abiíssent, ascendérunt illi de púteo, et pergéntes nuntiavérunt regi David, et dixérunt: Súrgite, et transíte cito flúvium: quóniam huiuscémodi dedit consílium contra vos Achítophel. 2 Reg 17 22 Surréxit ergo David, et omnis pópulus qui cum eo erat, et transiérunt Iordánem, donec dilucésceret: et ne unus quidem resíduus fuit, qui non transísset flúvium. 2 Reg 17 23 Porro Achítophel videns quod non fuísset factum consílium suum, stravit ásinum suum, surrexítque, et ábiit in domum suam et in civitátem suam: et dispósita domo sua, suspéndio intériit, et sepúltus est in sepúlcro patris sui. 2 Reg 17 24 David autem venit in Castra, et Absalom transívit Iordánem, ipse et omnes viri Israël cum eo. 2 Reg 17 25 Amasam vero constítuit Absalom pro Ioab super exércitum: Amasa autem erat fílius viri qui vocabátur Ietra de Iezraéli, qui ingréssus est ad Abígail fíliam Naas, sorórem Sárviæ, quæ fuit mater Ioab. 2 Reg 17 26 Et castrametátus est Israël cum Absalom in terra Gálaad. 2 Reg 17 27 Cumque venísset David in Castra, Sobi fílius Naas de Rabbath filiórum Ammon, et Machir fílius Ammihel de Lódabar, et Berzellái Galaadítes de Rógelim, 2 Reg 17 28 obtulérunt ei stratória, et tapétia, et vasa fictília, fruméntum, et hórdeum, et farínam, et poléntam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, 2 Reg 17 29 et mel, et butýrum, oves, et pingues vítulos: dederúntque David, et pópulo qui cum eo erat, ad vescéndum: suspicáti enim sunt pópulum fame et siti fatigári in desérto. 2 Reg 18 1 Igitur consideráto David pópulo suo, constítuit super eos tribúnos et centuriónes, 2 Reg 18 2 et dedit pópuli tértiam partem sub manu Ioab, et tértiam partem sub manu Abísai fílii Sárviæ fratris Ioab, et tértiam partem sub manu Ethái, qui erat de Geth. Dixítque rex ad pópulum: Egrédiar et ego vobíscum. 2 Reg 18 3 Et respóndit pópulus: Non exíbis: sive enim fugérimus, non magnópere ad eos de nobis pertinébit: sive média pars cecíderit e nobis, non satis curábunt, quia tu unus pro decem míllibus computáris: mélius est ígitur ut sis nobis in urbe præsídio. 2 Reg 18 4 Ad quos rex ait: Quod vobis vidétur rectum, hoc fáciam. Stetit ergo rex iuxta portam: egrediebatúrque pópulus per turmas suas centéni et milléni. 2 Reg 18 5 Et præcépit rex Ioab, et Abísai, et Ethái, dicens: Serváte mihi púerum Absalom. Et omnis pópulus audiébat præcipiéntem regem cunctis princípibus pro Absalom. 2 Reg 18 6 Itaque egréssus est pópulus in campum contra Israël, et factum est prœ́lium in saltu Ephraim. 2 Reg 18 7 Et cæsus est ibi pópulus Israël ab exércitu David, factáque est plaga magna in die illa, vigínti míllium. 2 Reg 18 8 Fuit autem ibi prœ́lium dispérsum super fáciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consúmpserat de pópulo, quam hi quos voráverat gládius in die illa. 2 Reg 18 9 Accidit autem ut occúrreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingréssus fuísset mulus subter condénsam quercum et magnam, adhǽsit caput eius quércui: et illo suspénso inter cælum et terram, mulus cui inséderat, pertransívit. 2 Reg 18 10 Vidit autem hoc quíspiam, et nuntiávit Ioab, dicens: Vidi Absalom pendére de quercu. 2 Reg 18 11 Et ait Ioab viro qui nuntiáverat ei: Si vidísti, quare non confodísti eum cum terra, et ego dedíssem tibi decem argénti siclos, et unum bálteum? 2 Reg 18 12 Qui dixit ad Ioab: Si appénderes in mánibus meis mille argénteos, nequáquam mítterem manum meam in fílium regis: audiéntibus enim nobis præcépit rex tibi, et Abísai, et Ethái, dicens: Custodíte mihi púerum Absalom. 2 Reg 18 13 Sed etsi fecíssem contra ánimam meam audácter, nequáquam hoc regem latére potuísset, et tu stares ex advérso? 2 Reg 18 14 Et ait Ioab: Non sicut tu vis, sed aggrédiar eum coram te. Tulit ergo tres lánceas in manu sua, et infíxit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitáret hærens in quercu, 2 Reg 18 15 cucurrérunt decem iúvenes armígeri Ioab, et percutiéntes interfecérunt eum. 2 Reg 18 16 Cécinit autem Ioab búccina, et retínuit pópulum, ne persequerétur fugiéntem Israël, volens párcere multitúdini. 2 Reg 18 17 Et tulérunt Absalom, et proiecérunt eum in saltu, in fóveam grandem, et comportavérunt super eum acérvum lápidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernácula sua. 2 Reg 18 18 Porro Absalom eréxerat sibi, cum adhuc víveret, títulum qui est in Valle regis: díxerat enim: Non hábeo fílium, et hoc erit moniméntum nóminis mei. Vocavítque títulum nómine suo, et appellátur Manus Absalom, usque ad hanc diem. 2 Reg 18 19 Achímaas autem fílius Sadoc, ait: Curram, et nuntiábo regi quia iudícium fécerit ei Dóminus de manu inimicórum eius. 2 Reg 18 20 Ad quem Ioab dixit: Non eris núntius in hac die, sed nuntiábis in ália: hódie nolo te nuntiáre: fílius enim regis est mórtuus. 2 Reg 18 21 Et ait Ioab Chusi: Vade, et núntia regi quæ vidísti. Adorávit Chusi Ioab, et cucúrrit. 2 Reg 18 22 Rursus autem Achímaas fílius Sadoc dixit ad Ioab: Quid ímpedit si étiam ego curram post Chusi? Dixítque ei Ioab: Quid vis cúrrere, fili mi? non eris boni núntii báiulus. 2 Reg 18 23 Qui respóndit: Quid enim si cucúrrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achímaas per viam compéndii, transívit Chusi. 2 Reg 18 24 David autem sedébat inter duas portas: speculátor vero, qui erat in fastígio portæ super murum, élevans óculos, vidit hóminem curréntem solum. 2 Reg 18 25 Et exclámans indicávit regi: dixítque rex: Si solus est, bonus est núntius in ore eius. Properánte autem illo, et accedénte própius, 2 Reg 18 26 vidit speculátor hóminem álterum curréntem, et vocíferans in cúlmine, ait: Appáret mihi alter homo currens solus. Dixítque rex: Et iste bonus est núntius. 2 Reg 18 27 Speculátor autem: Contémplor, ait, cursum prióris, quasi cursum Achímaas fílii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et núntium portans bonum venit. 2 Reg 18 28 Clamans autem Achímaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adórans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedíctus Dóminus Deus tuus, qui conclúsit hómines qui levavérunt manus suas contra dóminum meum regem. 2 Reg 18 29 Et ait rex: Estne pax púero Absalom? Dixítque Achímaas: Vidi tumúltum magnum cum mítteret Ioab servus tuus, o rex, me servum tuum: néscio áliud. 2 Reg 18 30 Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transísset, et staret, 2 Reg 18 31 appáruit Chusi: et véniens ait: Bonum appórto núntium, dómine mi rex: iudicávit enim pro te Dóminus hódie de manu ómnium qui surrexérunt contra te. 2 Reg 18 32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax púero Absalom? Cui respóndens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimíci dómini mei regis, et univérsi qui consúrgunt advérsus eum in malum. 2 Reg 18 33 Contristátus ítaque rex, ascéndit cœnáculum portæ, et flevit. Et sic loquebátur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tríbuat ut ego móriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom? 2 Reg 19 1 Nuntiátum est autem Ioab quod rex fleret et lugéret fílium suum, 2 Reg 19 2 et versa est victória in luctum in die illa omni pópulo: audívit enim pópulus in die illa dici: Dolet rex super fílio suo. 2 Reg 19 3 Et declinávit pópulus in die illa íngredi civitátem, quómodo declináre solet pópulus versus et fúgiens de prœ́lio. 2 Reg 19 4 Porro rex opéruit caput suum, et clamábat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi. 2 Reg 19 5 Ingréssus ergo Ioab ad regem in domum, dixit: Confudísti hódie vultus ómnium servórum tuórum, qui salvam fecérunt ánimam tuam, et ánimam filiórum tuórum et filiárum tuárum, et ánimam uxórum tuárum, et ánimam concubinárum tuárum. 2 Reg 19 6 Díligis odiéntes te, et ódio habes diligéntes te: et ostendísti hódie quia non curas de dúcibus tuis et de servis tuis: et vere cognóvi modo, quia si Absalom víveret, et omnes nos occubuissémus, tunc placéret tibi. 2 Reg 19 7 Nunc ígitur surge, et procéde, et álloquens satísfac servis tuis: iuro enim tibi per Dóminum quod si non exíeris, ne unus quidem remansúrus sit tecum nocte hac: et peius erit hoc tibi quam ómnia mala quæ venérunt super te ab adolescéntia tua usque in præsens. 2 Reg 19 8 Surréxit ergo rex et sedit in porta: et omni pópulo nuntiátum est quod rex sedéret in porta. Venítque univérsa multitúdo coram rege: Israël autem fugit in tabernácula sua. 2 Reg 19 9 Omnis quoque pópulus certábat in cunctis tríbubus Israël, dicens: Rex liberávit nos de manu inimicórum nostrórum: ipse salvávit nos de manu Philisthinórum: et nunc fugit de terra propter Absalom. 2 Reg 19 10 Absalom autem, quem únximus super nos, mórtuus est in bello: úsquequo silétis, et non redúcitis regem? 2 Reg 19 11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abíathar sacerdótes, dicens: Loquímini ad maióres natu Iuda, dicéntes: Cur venítis novíssimi ad reducéndum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervénerat ad regem in domo eius.) 2 Reg 19 12 Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novíssimi redúcitis regem? 2 Reg 19 13 Et Amasæ dícite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, si non magíster milítiæ fúeris coram me omni témpore pro Ioab. 2 Reg 19 14 Et inclinávit cor ómnium virórum Iuda quasi viri uníus: miserúntque ad regem, dicéntes: Revértere tu, et omnes servi tui. 2 Reg 19 15 Et revérsus est rex, et venit usque ad Iordánem: et omnis Iuda venit usque in Gálgalam ut occúrreret regi, et tradúceret eum Iordánem. 2 Reg 19 16 Festinávit autem Sémei fílius Gera fílii Iémini de Bahúrim, et descéndit cum viris Iuda in occúrsum regis David, 2 Reg 19 17 cum mille viris de Béniamin, et Siba puer de domo Saul: et quíndecim fílii eius, ac vigínti servi erant cum eo: et irrumpéntes Iordánem, ante regem 2 Reg 19 18 transiérunt vada, ut tradúcerent domum regis, et fácerent iuxta iussiónem eius: Sémei autem fílius Gera prostrátus coram rege, cum iam transísset Iordánem, 2 Reg 19 19 dixit ad eum: Ne réputes mihi, dómine mi, iniquitátem, neque memíneris iniuriárum servi tui in die qua egréssus es, dómine mi rex, de Ierúsalem, neque ponas, rex, in corde tuo. 2 Reg 19 20 Agnósco enim servus tuus peccátum meum: et idcírco hódie primus veni de omni domo Ioseph, descendíque in occúrsum dómini mei regis. 2 Reg 19 21 Respóndens vero Abísai fílius Sárviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidétur Sémei, quia maledíxit christo Dómini? 2 Reg 19 22 Et ait David: Quid mihi et vobis, fílii Sárviæ? cur efficímini mihi hódie in Satan? ergóne hódie interficiétur vir in Israël? an ignóro hódie me factum regem super Israël? 2 Reg 19 23 Et ait rex Sémei: Non moriéris. Iuravítque ei. 2 Reg 19 24 Miphíboseth quoque fílius Saul descéndit in occúrsum regis, illótis pédibus et intónsa barba: vestésque suas non láverat a die qua egréssus fúerat rex, usque ad diem reversiónis eius in pace. 2 Reg 19 25 Cumque Ierúsalem occurrísset regi, dixit ei rex: Quare non venísti mecum, Miphíboseth? 2 Reg 19 26 Et respóndens ait: Dómine mi rex, servus meus contémpsit me: dixíque ei ego fámulus tuus ut stérneret mihi ásinum, et ascéndens abírem cum rege: claudus enim sum servus tuus. 2 Reg 19 27 Insuper et accusávit me servum tuum ad te dóminum meum regem: tu autem, dómine mi rex, sicut ángelus Dei es: fac quod plácitum est tibi. 2 Reg 19 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnóxia dómino meo regi: tu autem posuísti me servum tuum inter convívas mensæ tuæ: quid ergo hábeo iustæ querélæ? aut quid possum ultra vociferári ad regem? 2 Reg 19 29 Ait ergo ei rex: Quid ultra lóqueris? fixum est quod locútus sum: tu et Siba divídite possessiónes. 2 Reg 19 30 Respondítque Miphíboseth regi: Etiam cuncta accípiat, postquam revérsus est dóminus meus rex pacífice in domum suam. 2 Reg 19 31 Berzellái quoque Galaadítes, descéndens de Rógelim, tradúxit regem Iordánem, parátus étiam ultra flúvium prósequi eum. 2 Reg 19 32 Erat autem Berzellái Galaadítes senex valde, id est, octogenárius, et ipse prǽbuit aliménta regi cum morarétur in castris: fuit quippe vir dives nimis. 2 Reg 19 33 Dixit ítaque rex ad Berzellái: Veni mecum, ut requiéscas secúrus mecum in Ierúsalem. 2 Reg 19 34 Et ait Berzellái ad regem: Quot sunt dies annórum vitæ meæ, ut ascéndam cum rege in Ierúsalem? 2 Reg 19 35 Octogenárius sum hódie: numquid vigent sensus mei ad discernéndum suáve aut amárum? aut delectáre potest servum tuum cibus et potus? vel audíre possum ultra vocem cantórum atque cantatrícum? quare servus tuus sit óneri dómino meo regi? 2 Reg 19 36 Páululum procédam fámulus tuus ab Iordáne tecum: non indígeo hac vicissitúdine, 2 Reg 19 37 sed óbsecro ut revértar servus tuus, et móriar in civitáte mea, et sepéliar iuxta sepúlcrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chámaam: ipse vadat tecum, dómine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum vidétur. 2 Reg 19 38 Dixit ítaque ei rex: Mecum tránseat Chámaam, et ego fáciam ei quidquid tibi placúerit: et omne quod petíeris a me, impetrábis. 2 Reg 19 39 Cumque transísset univérsus pópulus et rex Iordánem, osculátus est rex Berzellái, et benedíxit ei: et ille revérsus est in locum suum. 2 Reg 19 40 Transívit ergo rex in Gálgalam, et Chámaam cum eo. Omnis autem pópulus Iuda tradúxerat regem, et média tantum pars adfúerat de pópulo Israël. 2 Reg 19 41 Itaque omnes viri Israël concurréntes ad regem dixérunt ei: Quare te furáti sunt fratres nostri viri Iuda, et traduxérunt regem et domum eius Iordánem, omnésque viros David cum eo? 2 Reg 19 42 Et respóndit omnis vir Iuda ad viros Israël: Quia mihi própior est rex: cur irásceris super hac re? numquid comédimus áliquid ex rege, aut múnera nobis data sunt? 2 Reg 19 43 Et respóndit vir Israël ad viros Iuda, et ait: Decem pártibus maior ego sum apud regem, magísque ad me pértinet David quam ad te: cur fecísti mihi iniúriam, et non mihi nuntiátum est prióri, ut redúcerem regem meum? Dúrius autem respondérunt viri Iuda viris Israël. 2 Reg 20 1 Accidit quoque ut ibi esset vir Bélial, nómine Seba, fílius Bochri, vir Iemíneus: et cécinit búccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque heréditas in fílio Isai: revértere in tabernácula tua, Israël. 2 Reg 20 2 Et separátus est omnis Israël a David, secutúsque est Seba fílium Bochri: viri autem Iuda adhæsérunt regi suo a Iordáne usque Ierúsalem. 2 Reg 20 3 Cumque venísset rex in domum suam in Ierúsalem, tulit decem mulíeres concubínas quas derelíquerat ad custodiéndam domum, et trádidit eas in custódiam, aliménta eis præbens: et non est ingréssus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitáte vivéntes. 2 Reg 20 4 Dixit autem rex Amasæ: Cónvoca mihi omnes viros Iuda in diem tértium, et tu adésto præsens. 2 Reg 20 5 Abiit ergo Amasa ut convocáret Iudam, et morátus est extra plácitum quod ei constitúerat rex. 2 Reg 20 6 Ait autem David ad Abísai: Nunc magis afflictúrus est nos Seba fílius Bochri quam Absalom: tolle ígitur servos dómini tui, et perséquere eum, ne forte invéniat civitátes munítas, et effúgiat nos. 2 Reg 20 7 Egréssi sunt ergo cum eo viri Ioab, Ceréthi quoque et Pheléthi: et omnes robústi exiérunt de Ierúsalem ad persequéndum Seba fílium Bochri. 2 Reg 20 8 Cumque illi essent iuxta lápidem grandem qui est in Gábaon, Amasa véniens occúrrit eis. Porro Ioab vestítus erat túnica stricta ad mensúram hábitus sui, et désuper accínctus gládio dependénte usque ad ília, in vagína, qui fabricátus levi motu égredi póterat, et percútere. 2 Reg 20 9 Dixit ítaque Ioab ad Amasam: Salve mi frater. Et ténuit manu déxtera mentum Amasæ, quasi ósculans eum. 2 Reg 20 10 Porro Amasa non observávit gládium quem habébat Ioab: qui percússit eum in látere, et effúdit intestína eius in terram, nec secúndum vulnus appósuit: et mórtuus est. Ioab autem, et Abísai frater eius, persecúti sunt Seba fílium Bochri. 2 Reg 20 11 Intérea quidam viri, cum stetíssent iuxta cadáver Amasæ, de sóciis Ioab, dixérunt: Ecce qui esse vóluit pro Ioab comes David. 2 Reg 20 12 Amasa autem conspérsus sánguine iacébat in média via. Vidit hoc quidam vir, quod subsísteret omnis pópulus ad vidéndum eum, et amóvit Amasam de via in agrum, operuítque eum vestiménto, ne subsísterent transeúntes propter eum. 2 Reg 20 13 Amóto ergo illo de via, transíbat omnis vir sequens Ioab ad persequéndum Seba fílium Bochri. 2 Reg 20 14 Porro ille transíerat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmáacha: omnésque viri elécti congregáti fúerant ad eum. 2 Reg 20 15 Venérunt ítaque, et oppugnábant eum in Abela et in Bethmáacha, et circumdedérunt munitiónibus civitátem, et obséssa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Ioab, moliebátur destrúere muros. 2 Reg 20 16 Et exclamávit múlier sápiens de civitáte: Audíte, audíte: dícite Ioab: Appropínqua huc, et loquar tecum. 2 Reg 20 17 Qui cum accessísset ad eam, ait illi: Tu es Ioab? Et ille respóndit: Ego. Ad quem sic locúta est: Audi sermónes ancíllæ tuæ. Qui respóndit: Audio. 2 Reg 20 18 Rursúmque illa: Sermo, inquit, dicebátur in véteri provérbio: Qui intérrogant, intérrogent in Abela: et sic perficiébant. 2 Reg 20 19 Nonne ego sum quæ respóndeo veritátem in Israël, et tu quæris subvértere civitátem et evértere matrem in Israël? quare præcípitas hereditátem Dómini? 2 Reg 20 20 Respondénsque Ioab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcípito, neque demólior. 2 Reg 20 21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba fílius Bochri cognómine, levávit manum suam contra regem David: trádite illum solum, et recedémus a civitáte. Et ait múlier ad Ioab: Ecce caput eius mittétur ad te per murum. 2 Reg 20 22 Ingréssa est ergo ad omnem pópulum, et locúta est eis sapiénter: qui abscíssum caput Seba fílii Bochri proiecérunt ad Ioab. Et ille cécinit tuba, et recessérunt ab urbe, unusquísque in tabernácula sua: Ioab autem revérsus est Ierúsalem ad regem. 2 Reg 20 23 Fuit ergo Ioab super omnem exércitum Israël: Banaías autem fílius Ióiadæ super Cerethǽos et Phelethǽos: 2 Reg 20 24 Adúram vero super tribúta: porro Iósaphat fílius Ahílud, a commentáriis: 2 Reg 20 25 Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abíathar, sacerdótes. 2 Reg 20 26 Ira autem Iairítes erat sacérdos David. 2 Reg 21 1 Facta est quoque fames in diébus David tribus annis iúgiter: et consúluit David oráculum Dómini. Dixítque Dóminus: Propter Saul, et domum eius sánguinum, quia occídit Gabaonítas. 2 Reg 21 2 Vocátis ergo Gabaonítis rex, dixit ad eos (porro Gabaonítæ non erant de fíliis Israël, sed relíquiæ Amorrhæórum: fílii quippe Israël iuráverant eis, et vóluit Saul percútere eos zelo, quasi pro fíliis Israël et Iuda), 2 Reg 21 3 dixit ergo David ad Gabaonítas: Quid fáciam vobis? et quod erit vestri piáculum, ut benedicátis hereditáti Dómini? 2 Reg 21 4 Dixerúntque ei Gabaonítæ: Non est nobis super argénto et auro quǽstio, sed contra Saul, et contra domum eius: neque vólumus ut interficiátur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut fáciam vobis? 2 Reg 21 5 Qui dixérunt regi: Virum qui attrívit nos et oppréssit iníque, ita delére debémus, ut ne unus quidem resíduus sit de stirpe eius in cunctis fínibus Israël. 2 Reg 21 6 Dentur nobis septem viri de fíliis eius, ut crucifigámus eos Dómino in Gábaa Saul, quondam elécti Dómini. Et ait rex: Ego dabo. 2 Reg 21 7 Pepercítque rex Miphíboseth fílio Iónathæ fílii Saul, propter iusiurándum Dómini quod fúerat inter David et inter Iónathan fílium Saul. 2 Reg 21 8 Tulit ítaque rex duos fílios Respha fíliæ Aia quos péperit Sauli, Armóni, et Miphíboseth: et quinque fílios Michol fíliæ Saul quos genúerat Hadriéli fílio Berzellái, qui fuit de Moláthi, 2 Reg 21 9 et dedit eos in manus Gabaonitárum: qui crucifixérunt eos in monte coram Dómino: et cecidérunt hi septem simul occísi in diébus messis primis, incipiénte messióne hórdei. 2 Reg 21 10 Tollens autem Respha fília Aia cilícium, substrávit sibi supra petram ab inítio messis, donec stilláret aqua super eos de cælo: et non dimísit aves laceráre eos per diem, neque béstias per noctem. 2 Reg 21 11 Et nuntiáta sunt David quæ fécerat Respha fília Aia, concubína Saul. 2 Reg 21 12 Et ábiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Iónathæ fílii eius, a viris Iabes Gálaad, qui furáti fúerant ea de platéa Bethsan in qua suspénderant eos Philísthiim cum interfecíssent Saul in Gélboe: 2 Reg 21 13 et asportávit inde ossa Saul, et ossa Iónathæ fílii eius: et colligéntes ossa eórum qui affíxi fúerant, 2 Reg 21 14 sepeliérunt ea cum óssibus Saul et Iónathæ fílii eius in terra Béniamin, in látere, in sepúlcro Cis patris eius: fecerúntque ómnia quæ præcéperat rex, et repropitiátus est Deus terræ post hæc. 2 Reg 21 15 Factum est autem rursum prœ́lium Philisthinórum advérsum Israël, et descéndit David, et servi eius cum eo, et pugnábant contra Philísthiim. Deficiénte autem David, 2 Reg 21 16 Iesbibénob, qui fuit de génere Arapha, cuius ferrum hastæ trecéntas úncias appendébat, et accínctus erat ense novo, nisus est percútere David. 2 Reg 21 17 Præsidióque ei fuit Abísai fílius Sárviæ, et percússum Philisthǽum interfécit. Tunc iuravérunt viri David, dicéntes: Iam non egrediéris nobíscum in bellum, ne exstínguas lucérnam Israël. 2 Reg 21 18 Secúndum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthǽos: tunc percússit Sobóchai de Husáti, Saph de stirpe Arapha de génere gigántum. 2 Reg 21 19 Tértium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthǽos, in quo percússit Adeódatus fílius Saltus polymitárius Bethlehemítes Góliath Gethǽum, cuius hastíle hastæ erat quasi liciatórium texéntium. 2 Reg 21 20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excélsus, qui senos in mánibus pedibúsque habébat dígitos, id est, vigínti quátuor: et erat de orígine Arapha. 2 Reg 21 21 Et blasphemávit Israël: percússit autem eum Iónathan fílius Sámaa fratris David. 2 Reg 21 22 Hi quátuor nati sunt de Arapha in Geth, et cecidérunt in manu David et servórum eius. 2 Reg 22 1 Locútus est autem David Dómino verba cárminis huius in die qua liberávit eum Dóminus de manu ómnium inimicórum suórum, et de manu Saul. 2 Reg 22 2 Et ait: Dóminus petra mea, et robur meum, et salvátor meus. 2 Reg 22 3 Deus fortis meus: sperábo in eum: scutum meum, et cornu salútis meæ: elevátor meus, et refúgium meum: salvátor meus: de iniquitáte liberábis me. 2 Reg 22 4 Laudábilem invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero. 2 Reg 22 5 Quia circumdedérunt me contritiónes mortis: torréntes Bélial terruérunt me. 2 Reg 22 6 Funes inférni circumdedérunt me: prævenérunt me láquei mortis. 2 Reg 22 7 In tribulatióne mea invocábo Dóminum, et ad Deum meum clamábo: et exáudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus véniet ad aures eius. 2 Reg 22 8 Commóta est et contrémuit terra: fundaménta móntium concússa sunt, et conquassáta: quóniam irátus est eis. 2 Reg 22 9 Ascéndit fumus de náribus eius, et ignis de ore eius vorábit: carbónes succénsi sunt ab eo. 2 Reg 22 10 Inclinávit cælos, et descéndit: et calígo sub pédibus eius. 2 Reg 22 11 Et ascéndit super chérubim, et volávit: et lapsus est super pennas venti. 2 Reg 22 12 Pósuit ténebras in circúitu suo latíbulum, cribrans aquas de núbibus cælórum. 2 Reg 22 13 Præ fulgóre in conspéctu eius, succénsi sunt carbónes ignis. 2 Reg 22 14 Tonábit de cælo Dóminus, et excélsus dabit vocem suam. 2 Reg 22 15 Misit sagíttas et dissipávit eos: fulgur, et consúmpsit eos. 2 Reg 22 16 Et apparuérunt effusiónes maris, et reveláta sunt fundaménta orbis ab increpatióne Dómini, ab inspiratióne spíritus furóris eius. 2 Reg 22 17 Misit de excélso, et assúmpsit me, et extráxit me de aquis multis. 2 Reg 22 18 Liberávit me ab inimíco meo potentíssimo, et ab his qui óderant me: quóniam robustióres me erant. 2 Reg 22 19 Prævénit me in die afflictiónis meæ, et factus est Dóminus firmaméntum meum. 2 Reg 22 20 Et edúxit me in latitúdinem: liberávit me, quia complácui ei. 2 Reg 22 21 Retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam: et secúndum mundítiam mánuum meárum reddet mihi. 2 Reg 22 22 Quia custodívi vias Dómini, et non egi ímpie a Deo meo. 2 Reg 22 23 Omnia enim iudícia eius in conspéctu meo, et præcépta eius non amóvi a me. 2 Reg 22 24 Et ero perféctus cum eo, et custódiam me ab iniquitáte mea. 2 Reg 22 25 Et restítuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam, et secúndum mundítiam mánuum meárum in conspéctu oculórum suórum. 2 Reg 22 26 Cum sancto sanctus eris, et cum robústo perféctus. 2 Reg 22 27 Cum elécto eléctus eris, et cum pervérso pervertéris. 2 Reg 22 28 Et pópulum páuperem salvum fácies: oculísque tuis excélsos humiliábis. 2 Reg 22 29 Quia tu lucérna mea, Dómine, et tu, Dómine, illuminábis ténebras meas. 2 Reg 22 30 In te enim curram accínctus: in Deo meo transíliam murum. 2 Reg 22 31 Deus, immaculáta via eius: elóquium Dómini igne examinátum: scutum est ómnium sperántium in se. 2 Reg 22 32 Quis est Deus præter Dóminum, et quis fortis præter Deum nostrum? 2 Reg 22 33 Deus qui accínxit me fortitúdine, et complanávit perféctam viam meam. 2 Reg 22 34 Coǽquans pedes meos cervis, et super excélsa mea státuens me: 2 Reg 22 35 docens manus meas ad prœ́lium, et compónens quasi arcum ǽreum bráchia mea. 2 Reg 22 36 Dedísti mihi clýpeum salútis tuæ, et mansuetúdo tua multiplicávit me. 2 Reg 22 37 Dilatábis gressus meos subtus me, et non defícient tali mei. 2 Reg 22 38 Pérsequar inimícos meos, et cónteram, et non convértar donec consúmam eos. 2 Reg 22 39 Consúmam eos et confríngam, ut non consúrgant: cadent sub pédibus meis. 2 Reg 22 40 Accinxísti me fortitúdine ad prœ́lium: incurvásti resisténtes mihi subtus me. 2 Reg 22 41 Inimícos meos dedísti mihi dorsum: odiéntes me, et dispérdam eos. 2 Reg 22 42 Clamábunt, et non erit qui salvet: ad Dóminum, et non exáudiet eos. 2 Reg 22 43 Delébo eos ut púlverem terræ: quasi lutum plateárum commínuam eos atque confríngam. 2 Reg 22 44 Salvábis me a contradictiónibus pópuli mei: custódies me in caput géntium: pópulus quem ignóro sérviet mihi. 2 Reg 22 45 Fílii aliéni resístent mihi: audítu auris obédient mihi. 2 Reg 22 46 Fílii aliéni defluxérunt, et contrahéntur in angústiis suis. 2 Reg 22 47 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus, et exaltábitur Deus fortis salútis meæ. 2 Reg 22 48 Deus qui das vindíctas mihi, et déicis pópulos sub me. 2 Reg 22 49 Qui edúcis me ab inimícis meis, et a resisténtibus mihi élevas me: a viro iníquo liberábis me. 2 Reg 22 50 Proptérea confitébor tibi, Dómine, in géntibus, et nómini tuo cantábo: 2 Reg 22 51 magníficans salútes regis sui, et fáciens misericórdiam christo suo David, et sémini eius in sempitérnum. 2 Reg 23 1 Hæc autem sunt verba David novíssima. Dixit David fílius Isai: Dixit vir, cui constitútum est de Christo Dei Iacob, egrégius psaltes Israël: 2 Reg 23 2 Spíritus Dómini locútus est per me, et sermo eius per linguam meam. 2 Reg 23 3 Dixit Deus Israël mihi, locútus est fortis Israël: Dominátor hóminum, iustus dominátor in timóre Dei, 2 Reg 23 4 sicut lux auróræ, oriénte sole, mane absque núbibus rútilat: et sicut plúviis gérminat herba de terra. 2 Reg 23 5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum ætérnum iníret mecum, firmum in ómnibus atque munítum. Cuncta enim salus mea, et omnis volúntas, nec est quidquam ex ea quod non gérminet. 2 Reg 23 6 Prævaricatóres autem quasi spinæ evelléntur univérsi, quæ non tollúntur mánibus. 2 Reg 23 7 Et si quis tángere volúerit eas, armábitur ferro et ligno lanceáto, ignéque succénsæ comburéntur usque ad níhilum. 2 Reg 23 8 Hæc nómina fórtium David. Sedens in cáthedra sapientíssimus princeps inter tres, ipse est quasi tenérrimus ligni vermículus, qui octingéntos interfécit ímpetu uno. 2 Reg 23 9 Post hunc, Eleázar fílius pátrui eius Ahohítes inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobravérunt Philísthiim, et congregáti sunt illuc in prœ́lium. 2 Reg 23 10 Cumque ascendíssent viri Israël, ipse stetit et percússit Philisthǽos donec defíceret manus eius, et obrigésceret cum gládio: fecítque Dóminus salútem magnam in die illa: et pópulus qui fúgerat, revérsus est ad cæsórum spólia detrahénda. 2 Reg 23 11 Et post hunc, Semma fílius Age de Arári. Et congregáti sunt Philísthiim in statióne: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugísset pópulus a fácie Philísthiim, 2 Reg 23 12 stetit ille in médio agri, et túitus est eum, percussítque Philisthǽos: et fecit Dóminus salútem magnam. 2 Reg 23 13 Necnon et ante descénderant tres qui erant príncipes inter trigínta, et vénerant témpore messis ad David in spelúncam Odóllam: castra autem Philisthinórum erant pósita in Valle gigántum. 2 Reg 23 14 Et David erat in præsídio: porro státio Philisthinórum tunc erat in Béthlehem. 2 Reg 23 15 Desiderávit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cistérna quæ est in Béthlehem iuxta portam! 2 Reg 23 16 Irrupérunt ergo tres fortes castra Philisthinórum, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem, quæ erat iuxta portam, et attulérunt ad David: at ille nóluit bíbere, sed libávit eam Dómino, 2 Reg 23 17 dicens: Propítius sit mihi Dóminus, ne fáciam hoc: num sánguinem hóminum istórum qui profécti sunt, et animárum perículum bibam? Nóluit ergo bíbere. Hæc fecérunt tres robustíssimi. 2 Reg 23 18 Abísai quoque frater Ioab fílius Sárviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levávit hastam suam contra trecéntos, quos interfécit: nominátus in tribus, 2 Reg 23 19 et inter tres nobílior, erátque eórum princeps, sed usque ad tres primos non pervénerat. 2 Reg 23 20 Et Banaías fílius Ióiadæ viri fortíssimi, magnórum óperum, de Cábseel. Ipse percússit duos leónes Moab, et ipse descéndit, et percússit leónem in média cistérna in diébus nivis. 2 Reg 23 21 Ipse quoque interfécit virum Ægýptium, virum dignum spectáculo, habéntem in manu hastam: ítaque cum descendísset ad eum in virga, vi extórsit hastam de manu Ægýptii, et interfécit eum hasta sua. 2 Reg 23 22 Hæc fecit Banaías fílius Ióiadæ. 2 Reg 23 23 Et ipse nominátus inter tres robústos, qui erant inter trigínta nobilióres: verúmtamen usque ad tres non pervénerat: fecítque eum sibi David auriculárium, a secréto. 2 Reg 23 24 Asael frater Ioab inter trigínta, Eléhanan fílius pátrui eius de Béthlehem, 2 Reg 23 25 Semma de Hárodi, Elica de Hárodi, 2 Reg 23 26 Heles de Phalti, Hira fílius Acces de Thécua, 2 Reg 23 27 Abiézer de Anathoth, Mobónnai de Húsati, 2 Reg 23 28 Selmon Ahohítes, Mahárai Netophathítes, 2 Reg 23 29 Heled fílius Báana, et ipse Netophathítes, Ithai fílius Ríbai de Gábaath filiórum Béniamin, 2 Reg 23 30 Banaía Pharathonítes, Héddai de torrénte Gaas, 2 Reg 23 31 Abiálbon Arbathítes, Azmaveth de Béromi, 2 Reg 23 32 Elíaba de Saláboni. Fílii Iassen, Iónathan, 2 Reg 23 33 Semma de Oróri, Aiam fílius Sarar Arorítes, 2 Reg 23 34 Elíphelet fílius Aásbai fílii Macháti, Elíam fílius Achítophel Gelonítes, 2 Reg 23 35 Hésrai de Carmélo, Phárai de Arbi, 2 Reg 23 36 Igaal fílius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, 2 Reg 23 37 Selec de Ammóni, Nahárai Berothítes ármiger Ioab fílii Sárviæ, 2 Reg 23 38 Ira Iethrítes, Gareb et ipse Iethrítes, 2 Reg 23 39 Urías Hethǽus: omnes trigínta septem. 2 Reg 24 1 Et áddidit furor Dómini irásci contra Israël, commovítque David in eis dicéntem: Vade, númera Israël et Iudam. 2 Reg 24 2 Dixítque rex ad Ioab príncipem exércitus sui: Perámbula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabée, et numeráte pópulum, ut sciam númerum eius. 2 Reg 24 3 Dixítque Ioab regi: Adáugeat Dóminus Deus tuus ad pópulum tuum, quantus nunc est, iterúmque centúplicet in conspéctu dómini mei regis: sed quid sibi dóminus meus rex vult in re huiuscémodi? 2 Reg 24 4 Obtínuit autem sermo regis verba Ioab et príncipum exércitus: egressúsque est Ioab et príncipes mílitum a fácie regis, ut numerárent pópulum Israël. 2 Reg 24 5 Cumque pertransíssent Iordánem, venérunt in Aroer ad déxteram urbis, quæ est in valle Gad: 2 Reg 24 6 et per Iazer transiérunt in Gálaad, et in terram inferiórem Hodsi, et venérunt in Dan silvéstria. Circumeuntésque iuxta Sidónem, 2 Reg 24 7 transiérunt prope mœ́nia Tyri, et omnem terram Hevǽi et Chananǽi, venerúntque ad merídiem Iuda in Bersabée: 2 Reg 24 8 et lustráta univérsa terra, affuérunt post novem menses et vigínti dies in Ierúsalem. 2 Reg 24 9 Dedit ergo Ioab númerum descriptiónis pópuli regi, et invénta sunt de Israël octingénta míllia virórum fórtium qui edúcerent gládium, et de Iuda quingénta míllia pugnatórum. 2 Reg 24 10 Percússit autem cor David eum, postquam numerátus est pópulus: et dixit David ad Dóminum: Peccávi valde in hoc facto: sed precor, Dómine, ut tránsferas iniquitátem servi tui, quia stulte egi nimis. 2 Reg 24 11 Surréxit ítaque David mane, et sermo Dómini factus est ad Gad prophétam et Vidéntem David, dicens: 2 Reg 24 12 Vade, et lóquere ad David: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi datur óptio: élige unum quod volúeris ex his, ut fáciam tibi. 2 Reg 24 13 Cumque venísset Gad ad David, nuntiávit ei, dicens: Aut septem annis véniet tibi fames in terra tua: aut tribus ménsibus fúgies adversários tuos, et illi te persequéntur: aut certe tribus diébus erit pestiléntia in terra tua. Nunc ergo delíbera, et vide quem respóndeam ei qui me misit sermónem. 2 Reg 24 14 Dixit autem David ad Gad: Coárctor nimis: sed mélius est ut íncidam in manus Dómini (multæ enim misericórdiæ eius sunt) quam in manus hóminum. 2 Reg 24 15 Immisítque Dóminus pestiléntiam in Israël, de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo a Dan usque ad Bersabée septuagínta míllia virórum. 2 Reg 24 16 Cumque extendísset manum suam ángelus Dómini super Ierúsalem ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne, et ait ángelo percutiénti pópulum: Súfficit: nunc cóntine manum tuam. Erat autem ángelus Dómini iuxta áream Aréuna Iebusǽi. 2 Reg 24 17 Dixítque David ad Dóminum cum vidísset ángelum cædéntem pópulum: Ego sum qui peccávi, ego iníque egi: isti qui oves sunt, quid fecérunt? vertátur, óbsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. 2 Reg 24 18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascénde, et constítue altáre Dómino in área Aréuna Iebusǽi. 2 Reg 24 19 Et ascéndit David iuxta sermónem Gad, quem præcéperat ei Dóminus. 2 Reg 24 20 Conspiciénsque Aréuna, animadvértit regem et servos eius transíre ad se: 2 Reg 24 21 et egréssus adorávit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est ut véniat dóminus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te áream, et ædíficem altáre Dómino, et cesset interféctio quæ grassátur in pópulo. 2 Reg 24 22 Et ait Aréuna ad David: Accípiat, et ófferat dóminus meus rex sicut placet ei: habes boves in holocáustum, et plaustrum, et iuga boum in usum lignórum. 2 Reg 24 23 Omnia dedit Aréuna rex regi: dixítque Aréuna ad regem: Dóminus Deus tuus suscípiat votum tuum. 2 Reg 24 24 Cui respóndens rex, ait: Nequáquam ut vis, sed emam prétio a te, et non ófferam Dómino Deo meo holocáusta gratuíta. Emit ergo David áream, et boves, argénti siclis quinquagínta: 2 Reg 24 25 et ædificávit ibi David altáre Dómino, et óbtulit holocáusta et pacífica: et propitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Israël. 3 Reg 1 1 Et rex David senúerat, habebátque ætátis plúrimos dies: cumque operirétur véstibus, non calefiébat. 3 Reg 1 2 Dixérunt ergo ei servi sui: Quærámus dómino nostro regi adolescéntulam vírginem, et stet coram rege, et fóveat eum, dormiátque in sinu suo, et calefáciat dóminum nostrum regem. 3 Reg 1 3 Quæsiérunt ígitur adolescéntulam speciósam in ómnibus fínibus Israël, et invenérunt Abísag Sunamítidem, et adduxérunt eam ad regem. 3 Reg 1 4 Erat autem puélla pulchra nimis, dormiebátque cum rege, et ministrábat ei: rex vero non cognóvit eam. 3 Reg 1 5 Adonías autem fílius Haggith elevabátur, dicens: Ego regnábo. Fecítque sibi currus et équites, et quinquagínta viros qui cúrrerent ante eum. 3 Reg 1 6 Nec corrípuit eum pater suus aliquándo, dicens: Quare hoc fecísti? Erat autem et ipse pulcher valde, secúndus natu post Absalom. 3 Reg 1 7 Et sermo ei cum Ioab fílio Sárviæ, et cum Abíathar sacerdóte, qui adiuvábant partes Adoníæ. 3 Reg 1 8 Sadoc vero sacérdos, et Banaías fílius Ióiadæ, et Nathan prophéta, et Sémei et Rei, et robur exércitus David, non erat cum Adonía. 3 Reg 1 9 Immolátis ergo Adonías ariétibus et vítulis, et univérsis pínguibus, iuxta lápidem Zóheleth, qui erat vicínus fonti Rogel, vocávit univérsos fratres suos fílios regis, et omnes viros Iuda servos regis. 3 Reg 1 10 Nathan autem prophétam, et Banaíam, et robústos quosque, et Salomónem fratrem suum non vocávit. 3 Reg 1 11 Dixit ítaque Nathan ad Bethsabée matrem Salomónis: Num audísti quod regnáverit Adonías fílius Haggith, et dóminus noster David hoc ignórat? 3 Reg 1 12 Nunc ergo veni, áccipe consílium a me, et salva ánimam tuam, filiíque tui Salomónis. 3 Reg 1 13 Vade, et ingrédere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, dómine mi rex, iurásti mihi ancíllæ tuæ, dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit in sólio meo? quare ergo regnat Adonías? 3 Reg 1 14 Et adhuc ibi te loquénte cum rege, ego véniam post te, et complébo sermónes tuos. 3 Reg 1 15 Ingréssa est ítaque Bethsabée ad regem in cubículum: rex autem senúerat nimis, et Abísag Sunamítis ministrábat ei. 3 Reg 1 16 Inclinávit se Bethsabée, et adorávit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis? 3 Reg 1 17 Quæ respóndens, ait: Dómine mi, tu iurásti per Dóminum Deum tuum ancíllæ tuæ: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit in sólio meo. 3 Reg 1 18 Et ecce nunc Adonías regnat, te, dómine mi rex, ignoránte. 3 Reg 1 19 Mactávit boves, et pínguia quæque, et aríetes plúrimos, et vocávit omnes fílios regis, Abíathar quoque sacerdótem, et Ioab príncipem milítiæ: Salomónem autem servum tuum non vocávit. 3 Reg 1 20 Verúmtamen, dómine mi rex, in te óculi respíciunt totíus Israël, ut índices eis quis sedére débeat in sólio tuo, dómine mi rex, post te. 3 Reg 1 21 Erítque, cum dormíerit dóminus meus rex cum pátribus suis, érimus ego et fílius meus Sálomon peccatóres. 3 Reg 1 22 Adhuc illa loquénte cum rege, Nathan prophéta venit. 3 Reg 1 23 Et nuntiavérunt regi, dicéntes: Adest Nathan prophéta. Cumque introísset in conspéctu regis, et adorásset eum pronus in terram, 3 Reg 1 24 dixit Nathan: Dómine mi rex, tu dixísti: Adonías regnet post me, et ipse sédeat super thronum meum? 3 Reg 1 25 Quia descéndit hódie, et immolávit boves, et pínguia, et aríetes plúrimos, et vocávit univérsos fílios regis et príncipes exércitus, Abíathar quoque sacerdótem, illísque vescéntibus et bibéntibus coram eo, et dicéntibus: Vivat rex Adonías: 3 Reg 1 26 me servum tuum, et Sadoc sacerdótem, et Banaíam fílium Ióiadæ, et Salomónem fámulum tuum non vocávit. 3 Reg 1 27 Numquid a dómino meo rege exívit hoc verbum, et mihi non indicásti servo tuo quis sessúrus esset super thronum dómini mei regis post eum? 3 Reg 1 28 Et respóndit rex David, dicens: Vocáte ad me Bethsabée. Quæ cum fuísset ingréssa coram rege, et stetísset ante eum, 3 Reg 1 29 iurávit rex, et ait: Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, 3 Reg 1 30 quia sicut iurávi tibi per Dóminum Deum Israël, dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit super sólium meum pro me: sic fáciam hódie. 3 Reg 1 31 Summissóque Bethsabée in terram vultu, adorávit regem, dicens: Vivat dóminus meus David in ætérnum. 3 Reg 1 32 Dixit quoque rex David: Vocáte mihi Sadoc sacerdótem, et Nathan prophétam, et Banaíam fílium Ióiadæ. Qui cum ingréssi fuíssent coram rege, 3 Reg 1 33 dixit ad eos: Tóllite vobíscum servos dómini vestri, et impónite Salomónem fílium meum super mulam meam, et dúcite eum in Gihon. 3 Reg 1 34 Et ungat eum ibi Sadoc sacérdos et Nathan prophéta in regem super Israël: et canétis búccina, atque dicétis: Vivat rex Sálomon. 3 Reg 1 35 Et ascendétis post eum, et véniet, et sedébit super sólium meum, et ipse regnábit pro me: illíque præcípiam ut sit dux super Israël et super Iudam. 3 Reg 1 36 Et respóndit Banaías fílius Ióiadæ regi, dicens: Amen: sic loquátur Dóminus Deus dómini mei regis. 3 Reg 1 37 Quómodo fuit Dóminus cum dómino meo rege, sic sit cum Salomóne, et sublímius fáciat sólium eius a sólio dómini mei regis David. 3 Reg 1 38 Descéndit ergo Sadoc sacérdos, et Nathan prophéta, et Banaías fílius Ióiadæ, et Ceréthi, et Pheléthi: et imposuérunt Salomónem super mulam regis David, et adduxérunt eum in Gihon. 3 Reg 1 39 Sumpsítque Sadoc sacérdos cornu ólei de tabernáculo, et unxit Salomónem: et cecinérunt búccina, et dixit omnis pópulus: Vivat rex Sálomon. 3 Reg 1 40 Et ascéndit univérsa multitúdo post eum, et pópulus canéntium tíbiis, et lætántium gáudio magno: et insónuit terra a clamóre eórum. 3 Reg 1 41 Audívit autem Adonías, et omnes qui invitáti fúerant ab eo: iamque convívium finítum erat: sed et Ioab, audíta voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitátis tumultuántis? 3 Reg 1 42 Adhuc illo loquénte, Iónathas fílius Abíathar sacerdótis venit: cui dixit Adonías: Ingrédere, quia vir fortis es, et bona núntians. 3 Reg 1 43 Respondítque Iónathas Adoníæ: Nequáquam: dóminus enim noster rex David regem constítuit Salomónem: 3 Reg 1 44 misítque cum eo Sadoc sacerdótem, et Nathan prophétam, et Banaíam fílium Ióiadæ, et Ceréthi, et Pheléthi, et imposuérunt eum super mulam regis. 3 Reg 1 45 Unxerúntque eum Sadoc sacérdos et Nathan prophéta regem in Gihon: et ascendérunt inde lætántes, et insónuit cívitas: hæc est vox quam audístis. 3 Reg 1 46 Sed et Sálomon sedet super sólium regni. 3 Reg 1 47 Et ingréssi servi regis benedixérunt dómino nostro regi David, dicéntes: Amplíficet Deus nomen Salomónis super nomen tuum, et magníficet thronus eius super thronum tuum. Et adorávit rex in léctulo suo: 3 Reg 1 48 et locútus est: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui dedit hódie sedéntem in sólio meo, vidéntibus óculis meis. 3 Reg 1 49 Térriti sunt ergo, et surrexérunt omnes qui invitáti fúerant ab Adonía, et ivit unusquísque in viam suam. 3 Reg 1 50 Adonías autem timens Salomónem, surréxit, et ábiit, tenuítque cornu altáris. 3 Reg 1 51 Et nuntiavérunt Salomóni, dicéntes: Ecce Adonías timens regem Salomónem, ténuit cornu altáris, dicens: Iuret mihi rex Sálomon hódie, quod non interfíciat servum suum gládio. 3 Reg 1 52 Dixítque Sálomon: Si fúerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capíllus eius in terram: sin autem malum invéntum fúerit in eo, moriétur. 3 Reg 1 53 Misit ergo rex Sálomon, et edúxit eum ab altári: et ingréssus adorávit regem Salomónem: dixítque ei Sálomon: Vade in domum tuam. 3 Reg 2 1 Appropinquavérunt autem dies David ut morerétur: præcepítque Salomóni fílio suo, dicens: 3 Reg 2 2 Ego ingrédior viam univérsæ terræ: confortáre, et esto vir. 3 Reg 2 3 Et obsérva custódias Dómini Dei tui, ut ámbules in viis eius: ut custódias cæremónias eius, et præcépta eius, et iudícia, et testimónia, sicut scriptum est in lege Móysi: ut intélligas univérsa quæ facis, et quocúmque te vérteris: 3 Reg 2 4 ut confírmet Dóminus sermónes suos quos locútus est de me, dicens: Si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint coram me in veritáte, in omni corde suo et in omni ánima sua, non auferétur tibi vir de sólio Israël. 3 Reg 2 5 Tu quoque nosti quæ fécerit mihi Ioab fílius Sárviæ, quæ fécerit duóbus princípibus exércitus Israël, Abner fílio Ner, et Amasæ fílio Iether: quos occídit, et effúdit sánguinem belli in pace, et pósuit cruórem prœ́lii in bálteo suo qui erat circa lumbos eius, et in calceaménto suo quod erat in pédibus eius. 3 Reg 2 6 Fácies ergo iuxta sapiéntiam tuam, et non dedúces canítiem eius pacífice ad ínferos. 3 Reg 2 7 Sed et fíliis Berzellái Galaadítis reddes grátiam, erúntque comedéntes in mensa tua: occurrérunt enim mihi quando fugiébam a fácie Absalom fratris tui. 3 Reg 2 8 Habes quoque apud te Sémei fílium Gera fílii Iémini de Bahúrim, qui maledíxit mihi maledictióne péssima quando ibam ad Castra: sed quia descéndit mihi in occúrsum cum transírem Iordánem, et iurávi ei per Dóminum, dicens: Non te interfíciam gládio: 3 Reg 2 9 tu noli pati eum esse innóxium. Vir autem sápiens es, ut scias quæ fácies ei: deducésque canos eius cum sánguine ad ínferos. 3 Reg 2 10 Dormívit ígitur David cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David. 3 Reg 2 11 Dies autem quibus regnávit David super Israël, quadragínta anni sunt: in Hebron regnávit septem annis: in Ierúsalem, trigínta tribus. 3 Reg 2 12 Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum eius nimis. 3 Reg 2 13 Et ingréssus est Adonías fílius Haggith ad Bethsabée matrem Salomónis. Quæ dixit ei: Pacificúsne est ingréssus tuus? Qui respóndit: Pacíficus. 3 Reg 2 14 Addidítque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Lóquere. Et ille: 3 Reg 2 15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposúerat omnis Israël sibi in regem: sed translátum est regnum, et factum est fratris mei: a Dómino enim constitútum est ei. 3 Reg 2 16 Nunc ergo petitiónem unam precor a te: ne confúndas fáciem meam. Quæ dixit ad eum: Lóquere. 3 Reg 2 17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomóni regi (neque enim negáre tibi quidquam potest) ut det mihi Abísag Sunamítidem uxórem. 3 Reg 2 18 Et ait Bethsabée: Bene: ego loquar pro te regi. 3 Reg 2 19 Venit ergo Bethsabée ad regem Salomónem ut loquerétur ei pro Adonía: et surréxit rex in occúrsum eius, adoravítque eam, et sedit super thronum suum: positúsque est thronus matri regis, quæ sedit ad déxteram eius. 3 Reg 2 20 Dixítque ei: Petitiónem unam párvulam ego déprecor a te: ne confúndas fáciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avértam fáciem tuam. 3 Reg 2 21 Quæ ait: Detur Abísag Sunamítis Adoníæ fratri tuo uxor. 3 Reg 2 22 Respondítque rex Sálomon, et dixit matri suæ: Quare póstulas Abísag Sunamítidem Adoníæ? póstula ei et regnum: ipse est enim frater meus maior me, et habet Abíathar sacerdótem, et Ioab fílium Sárviæ. 3 Reg 2 23 Iurávit ítaque rex Sálomon per Dóminum, dicens: Hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra ánimam suam locútus est Adonías verbum hoc. 3 Reg 2 24 Et nunc vivit Dóminus, qui firmávit me, et collocávit me super sólium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locútus est, quia hódie occidétur Adonías. 3 Reg 2 25 Misítque rex Sálomon per manum Banaíæ fílii Ióiadæ, qui interfécit eum, et mórtuus est. 3 Reg 2 26 Abíathar quoque sacerdóti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: équidem vir mortis es: sed hódie te non interfíciam, quia portásti arcam Dómini Dei coram David patre meo, et sustinuísti labórem in ómnibus in quibus laborávit pater meus. 3 Reg 2 27 Eiécit ergo Sálomon Abíathar ut non esset sacérdos Dómini, ut implerétur sermo Dómini quem locútus est super domum Heli in Silo. 3 Reg 2 28 Venit autem núntius ad Ioab, quod Ioab declinásset post Adoníam, et post Salomónem non declinásset: fugit ergo Ioab in tabernáculum Dómini, et apprehéndit cornu altáris. 3 Reg 2 29 Nuntiatúmque est regi Salomóni quod fugísset Ioab in tabernáculum Dómini, et esset iuxta altáre: misítque Sálomon Banaíam fílium Ióiadæ, dicens: Vade, intérfice eum. 3 Reg 2 30 Et venit Banaías ad tabernáculum Dómini, et dixit ei: Hæc dicit rex: Egrédere. Qui ait: Non egrédiar, sed hic móriar. Renuntiávit Banaías regi sermónem, dicens: Hæc locútus est Ioab, et hæc respóndit mihi. 3 Reg 2 31 Dixítque ei rex: Fac sicut locútus est, et intérfice eum, et sépeli: et amovébis sánguinem innocéntem qui effúsus est a Ioab, a me, et a domo patris mei. 3 Reg 2 32 Et reddet Dóminus sánguinem eius super caput eius, quia interfécit duos viros iustos, meliorésque se: et occídit eos gládio, patre meo David ignoránte, Abner fílium Ner príncipem milítiæ Israël, et Amasam fílium Iether príncipem exércitus Iuda: 3 Reg 2 33 et revertétur sanguis illórum in caput Ioab, et in caput séminis eius in sempitérnum. David autem et sémini eius, et dómui, et throno illíus, sit pax usque in ætérnum a Dómino. 3 Reg 2 34 Ascéndit ítaque Banaías fílius Ióiadæ, et aggréssus eum interfécit: sepultúsque est in domo sua in desérto. 3 Reg 2 35 Et constítuit rex Banaíam fílium Ióiadæ pro eo super exércitum, et Sadoc sacerdótem pósuit pro Abíathar. 3 Reg 2 36 Misit quoque rex, et vocávit Sémei: dixítque ei: Ædífica tibi domum in Ierúsalem, et hábita ibi: et non egrediéris inde huc atque illuc. 3 Reg 2 37 Quacúmque autem die egréssus fúeris, et transíeris torréntem Cedron, scito te interficiéndum: sanguis tuus erit super caput tuum. 3 Reg 2 38 Dixítque Sémei regi: Bonus sermo: sicut locútus est dóminus meus rex, sic fáciet servus tuus. Habitávit ítaque Sémei in Ierúsalem diébus multis. 3 Reg 2 39 Factum est autem post annos tres ut fúgerent servi Sémei ad Achis fílium Máacha regem Geth: nuntiatúmque est Sémei quod servi eius issent in Geth. 3 Reg 2 40 Et surréxit Sémei, et stravit ásinum suum, ivítque ad Achis in Geth ad requiréndum servos suos, et addúxit eos de Geth. 3 Reg 2 41 Nuntiátum est autem Salomóni quod isset Sémei in Geth de Ierúsalem, et rediísset. 3 Reg 2 42 Et mittens vocávit eum, dixítque illi: Nonne testificátus sum tibi per Dóminum, et prædíxi tibi: Quacúmque die egréssus íeris huc et illuc, scito te esse moritúrum: et respondísti mihi: Bonus sermo, quem audívi? 3 Reg 2 43 quare ergo non custodísti iusiurándum Dómini, et præcéptum quod præcéperam tibi? 3 Reg 2 44 Dixítque rex ad Sémei: Tu nosti omne malum cuius tibi cónscium est cor tuum, quod fecísti David patri meo: réddidit Dóminus malítiam tuam in caput tuum: 3 Reg 2 45 et rex Sálomon benedíctus, et thronus David erit stábilis coram Dómino usque in sempitérnum. 3 Reg 2 46 Iussit ítaque rex Banaíæ fílio Ióiadæ, qui egréssus, percússit eum, et mórtuus est. 3 Reg 3 1 Confirmátum est ígitur regnum in manu Salomónis, et affinitáte coniúnctus est Pharaóni regi Ægýpti: accépit namque fíliam eius, et addúxit in civitátem David, donec compléret ædíficans domum suam, et domum Dómini, et murum Ierúsalem per circúitum. 3 Reg 3 2 Attamen pópulus immolábat in excélsis: non enim ædificátum erat templum nómini Dómini usque in diem illum. 3 Reg 3 3 Diléxit autem Sálomon Dóminum, ámbulans in præcéptis David patris sui, excépto quod in excélsis immolábat, et accendébat thymiáma. 3 Reg 3 4 Abiit ítaque in Gábaon, ut immoláret ibi: illud quippe erat excélsum máximum: mille hóstias in holocáustum óbtulit Sálomon super altáre illud in Gábaon. 3 Reg 3 5 Appáruit autem Dóminus Salomóni per sómnium nocte, dicens: Póstula quod vis ut dem tibi. 3 Reg 3 6 Et ait Sálomon: Tu fecísti cum servo tuo David patre meo misericórdiam magnam, sicut ambulávit in conspéctu tuo in veritáte et iustítia, et recto corde tecum: custodísti ei misericórdiam tuam grandem, et dedísti ei fílium sedéntem super thronum eius, sicut est hódie. 3 Reg 3 7 Et nunc Dómine Deus, tu regnáre fecísti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer párvulus, et ignórans egréssum et intróitum meum. 3 Reg 3 8 Et servus tuus in médio est pópuli quem elegísti, pópuli infiníti, qui numerári et supputári non potest præ multitúdine. 3 Reg 3 9 Dabis ergo servo tuo cor dócile, ut pópulum tuum iudicáre possit, et discérnere inter bonum et malum. Quis enim póterit iudicáre pópulum istum, pópulum tuum hunc multum? 3 Reg 3 10 Plácuit ergo sermo coram Dómino, quod Sálomon postulásset huiuscémodi rem. 3 Reg 3 11 Et dixit Dóminus Salomóni: Quia postulásti verbum hoc, et non petísti tibi dies multos, nec divítias, aut ánimas inimicórum tuórum, sed postulásti tibi sapiéntiam ad discernéndum iudícium: 3 Reg 3 12 ecce feci tibi secúndum sermónes tuos, et dedi tibi cor sápiens et intélligens, in tantum ut nullus ante te símilis tui fúerit, nec post te surrectúrus sit. 3 Reg 3 13 Sed et hæc quæ non postulásti, dedi tibi: divítias scílicet, et glóriam, ut nemo fúerit símilis tui in régibus cunctis retro diébus. 3 Reg 3 14 Si autem ambuláveris in viis meis, et custodíeris præcépta mea et mandáta mea, sicut ambulávit pater tuus, longos fáciam dies tuos. 3 Reg 3 15 Igitur evigilávit Sálomon, et intelléxit quod esset sómnium: cumque venísset Ierúsalem, stetit coram arca fœ́deris Dómini, et óbtulit holocáusta, et fecit víctimas pacíficas, et grande convívium univérsis fámulis suis. 3 Reg 3 16 Tunc venérunt duæ mulíeres meretríces ad regem, steterúntque coram eo: 3 Reg 3 17 quarum una ait: Obsecro, mi dómine: ego et múlier hæc habitabámus in domo una, et péperi apud eam in cubículo. 3 Reg 3 18 Tértia autem die postquam ego péperi, péperit et hæc: et erámus simul, nullúsque álius nobíscum in domo, excéptis nobis duábus. 3 Reg 3 19 Mórtuus est autem fílius mulíeris huius nocte: dórmiens quippe oppréssit eum. 3 Reg 3 20 Et consúrgens intempéstæ noctis siléntio, tulit fílium meum de látere meo, ancíllæ tuæ dormiéntis, et collocávit in sinu suo: suum autem fílium, qui erat mórtuus, pósuit in sinu meo. 3 Reg 3 21 Cumque surrexíssem mane ut darem lac fílio meo, appáruit mórtuus: quem diligéntius íntuens clara luce, deprehéndi non esse meum quem genúeram. 3 Reg 3 22 Respondítque áltera múlier: Non est ita ut dicis, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. E contrário illa dicébat: Mentíris: fílius quippe meus vivit, et fílius tuus mórtuus est. Atque in hunc modum contendébant coram rege. 3 Reg 3 23 Tunc rex ait: Hæc dicit: Fílius meus vivit, et fílius tuus mórtuus est: et ista respóndit: Non, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. 3 Reg 3 24 Dixit ergo rex: Afférte mihi gládium. Cumque attulíssent gládium coram rege, 3 Reg 3 25 Divídite, inquit, infántem vivum in duas partes, et date dimídiam partem uni, et dimídiam partem álteri. 3 Reg 3 26 Dixit autem múlier, cuius fílius erat vivus, ad regem (commóta sunt quippe víscera eius super fílio suo): Obsecro, dómine, date illi infántem vivum, et nolíte interfícere eum. E contrário illa dicébat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividátur. 3 Reg 3 27 Respóndit rex, et ait: Date huic infántem vivum, et non occidátur: hæc est enim mater eius. 3 Reg 3 28 Audívit ítaque omnis Israël iudícium quod iudicásset rex, et timuérunt regem, vidéntes sapiéntiam Dei esse in eo ad faciéndum iudícium. 3 Reg 4 1 Erat autem rex Sálomon regnans super omnem Israël: 3 Reg 4 2 et hi príncipes quos habébat: Azarías fílius Sadoc sacerdótis: 3 Reg 4 3 Elíhoreph et Ahía fílii Sisa scribæ: Iósaphat fílius Ahílud a commentáriis: 3 Reg 4 4 Banaías fílius Ióiadæ super exércitum: Sadoc autem et Abíathar sacerdótes: 3 Reg 4 5 Azarías fílius Nathan super eos qui assistébant regi: Zabud fílius Nathan sacérdos, amícus regis: 3 Reg 4 6 et Ahísar præpósitus domus: et Adoníram fílius Abda super tribúta. 3 Reg 4 7 Habébat autem Sálomon duódecim præféctos super omnem Israël, qui præbébant annónam regi et dómui eius: per síngulos enim menses in anno, sínguli necessária ministrábant. 3 Reg 4 8 Et hæc nómina eórum: Benhur in monte Ephraim. 3 Reg 4 9 Béndecar in Macces, et in Sálebim, et in Béthsames, et in Elon, et in Béthanan. 3 Reg 4 10 Bénhesed in Aruboth: ipsíus erat Socho, et omnis terra Epher. 3 Reg 4 11 Benabínadab, cuius omnis Nephath Dor: Tapheth fíliam Salomónis habébat uxórem. 3 Reg 4 12 Bana fílius Ahílud regébat Thanac et Magéddo, et univérsam Bethsan, quæ est iuxta Sárthana subter Iézrahel, a Bethsan usque Abelméhula e regióne Iécmaan. 3 Reg 4 13 Béngaber in Ramoth Gálaad: habébat Avóthiair fílii Manásse in Gálaad: ipse prǽerat in omni regióne Argob, quæ est in Basan, sexagínta civitátibus magnis atque murátis quæ habébant seras ǽreas. 3 Reg 4 14 Ahínadab fílius Addo prǽerat in Mánaim. 3 Reg 4 15 Achímaas in Néphthali: sed et ipse habébat Básemath fíliam Salomónis in coniúgio. 3 Reg 4 16 Báana fílius Husi in Aser, et in Baloth. 3 Reg 4 17 Iósaphat fílius Phárue in Issachar. 3 Reg 4 18 Sémei fílius Ela in Béniamin. 3 Reg 4 19 Gaber fílius Uri in terra Gálaad, in terra Sehon regis Amorrhǽi et Og regis Basan, super ómnia quæ erant in illa terra. 3 Reg 4 20 Iuda et Israël innumerábiles, sicut aréna maris in multitúdine: comedéntes, et bibéntes, atque lætántes. 3 Reg 4 21 Sálomon autem erat in ditióne sua, habens ómnia regna a flúmine terræ Philísthiim usque ad términum Ægýpti: offeréntium sibi múnera, et serviéntium ei cunctis diébus vitæ eius. 3 Reg 4 22 Erat autem cibus Salomónis per dies síngulos trigínta cori símilæ, et sexagínta cori farínæ, 3 Reg 4 23 decem boves pingues, et vigínti boves pascuáles, et centum aríetes, excépta venatióne cervórum, capreárum, atque bubalórum, et ávium altílium. 3 Reg 4 24 Ipse enim obtinébat omnem regiónem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illárum regiónum: et habébat pacem ex omni parte in circúitu. 3 Reg 4 25 Habitabátque Iuda et Israël absque timóre ullo, unusquísque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabée, cunctis diébus Salomónis. 3 Reg 4 26 Et habébat Sálomon quadragínta míllia præsépia equórum currílium, et duódecim míllia equéstrium. 3 Reg 4 27 Nutriebántque eos supradícti regis præfécti: sed et necessária mensæ regis Salomónis cum ingénti cura præbébant in témpore suo. 3 Reg 4 28 Hórdeum quoque, et páleas equórum et iumentórum, deferébant in locum ubi erat rex, iuxta constitútum sibi. 3 Reg 4 29 Dedit quoque Deus sapiéntiam Salomóni, et prudéntiam multam nimis, et latitúdinem cordis quasi arénam quæ est in líttore maris. 3 Reg 4 30 Et præcedébat sapiéntia Salomónis sapiéntiam ómnium Orientálium et Ægyptiórum, 3 Reg 4 31 et erat sapiéntior cunctis homínibus: sapiéntior Ethan Ezrahíta, et Heman, et Chalcol, et Dorda fíliis Mahol: et erat nominátus in univérsis géntibus per circúitum. 3 Reg 4 32 Locútus est quoque Sálomon tria míllia parábolas: et fuérunt cármina eius quinque et mille. 3 Reg 4 33 Et disputávit super lignis a cedro quæ est in Líbano, usque ad hyssópum quæ egréditur de paríete: et disséruit de iuméntis, et volúcribus, et reptílibus, et píscibus. 3 Reg 4 34 Et veniébant de cunctis pópulis ad audiéndam sapiéntiam Salomónis, et ab univérsis régibus terræ qui audiébant sapiéntiam eius. 3 Reg 5 1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomónem: audívit enim quod ipsum unxíssent regem pro patre eius: quia amícus fúerat Hiram David omni témpore. 3 Reg 5 2 Misit autem Sálomon ad Hiram, dicens: 3 Reg 5 3 Tu scis voluntátem David patris mei, et quia non potúerit ædificáre domum nómini Dómini Dei sui propter bella imminéntia per circúitum, donec daret Dóminus eos sub vestígio pedum eius. 3 Reg 5 4 Nunc autem réquiem dedit Dóminus Deus meus mihi per circúitum, et non est satan, neque occúrsus malus. 3 Reg 5 5 Quam ob rem cógito ædificáre templum nómini Dómini Dei mei, sicut locútus est Dóminus David patri meo, dicens: Fílius tuus, quem dabo pro te super sólium tuum, ipse ædificábit domum nómini meo. 3 Reg 5 6 Prǽcipe ígitur ut præcídant mihi servi tui cedros de Líbano, et servi mei sint cum servis tuis: mercédem autem servórum tuórum dabo tibi quamcúmque petíeris: scis enim quómodo non est in pópulo meo vir qui nóverit ligna cǽdere sicut Sidónii. 3 Reg 5 7 Cum ergo audísset Hiram verba Salomónis, lætátus est valde, et ait: Benedíctus Dóminus Deus hódie, qui dedit David fílium sapientíssimum super pópulum hunc plúrimum. 3 Reg 5 8 Et misit Hiram ad Salomónem, dicens: Audívi quæcúmque mandásti mihi: ego fáciam omnem voluntátem tuam in lignis cédrinis et abiégnis. 3 Reg 5 9 Servi mei depónent ea de Líbano ad mare, et ego compónam ea in rátibus in mari usque ad locum quem significáveris mihi: et applicábo ea ibi, et tu tolles ea: præbebísque necessária mihi, ut detur cibus dómui meæ. 3 Reg 5 10 Itaque Hiram dabat Salomóni ligna cédrina, et ligna abiégna, iuxta omnem voluntátem eius. 3 Reg 5 11 Sálomon autem præbébat Hiram coros trítici vigínti míllia in cibum dómui eius, et vigínti coros puríssimi ólei: hæc tribuébat Sálomon Hiram per síngulos annos. 3 Reg 5 12 Dedit quoque Dóminus sapiéntiam Salomóni, sicut locútus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomónem, et percussérunt ambo fœdus. 3 Reg 5 13 Elegítque rex Sálomon operários de omni Israël, et erat indíctio trigínta míllia virórum. 3 Reg 5 14 Mittebátque eos in Líbanum, decem míllia per menses síngulos vicíssim, ita ut duóbus ménsibus essent in dómibus suis: et Adoníram erat super huiuscémodi indictióne. 3 Reg 5 15 Fuerúntque Salomóni septuagínta míllia eórum qui ónera portábant, et octogínta míllia latomórum in monte, 3 Reg 5 16 absque præpósitis qui prǽerant síngulis opéribus, número trium míllium et trecentórum, præcipiéntium pópulo et his qui faciébant opus. 3 Reg 5 17 Præcepítque rex ut tóllerent lápides grandes, lápides pretiósos in fundaméntum templi, et quadrárent eos: 3 Reg 5 18 quos dolavérunt cæmentárii Salomónis et cæmentárii Hiram: porro Gíblii præparavérunt ligna et lápides ad ædificándam domum. 3 Reg 6 1 Factum est ergo quadringentésimo et octogésimo anno egressiónis filiórum Israël de terra Ægýpti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secúndus), regni Salomónis super Israël, ædificári cœpit domus Dómino. 3 Reg 6 2 Domus autem quam ædificábat rex Sálomon Dómino, habébat sexagínta cúbitos in longitúdine, et vigínti cúbitos in latitúdine, et trigínta cúbitos in altitúdine. 3 Reg 6 3 Et pórticus erat ante templum vigínti cubitórum longitúdinis, iuxta mensúram latitúdinis templi: et habébat decem cúbitos latitúdinis ante fáciem templi. 3 Reg 6 4 Fecítque in templo fenéstras oblíquas. 3 Reg 6 5 Et ædificávit super paríetem templi tabuláta per gyrum, in pariétibus domus per circúitum templi et oráculi, et fecit látera in circúitu. 3 Reg 6 6 Tabulátum quod subter erat, quinque cúbitos habébat latitúdinis, et médium tabulátum sex cubitórum latitúdinis, et tértium tabulátum septem habens cúbitos latitúdinis. Trabes autem pósuit in domo per circúitum forínsecus, ut non hærérent muris templi. 3 Reg 6 7 Domus autem cum ædificarétur, de lapídibus dolátis atque perféctis ædificáta est: et málleus, et secúris, et omne ferraméntum non sunt audíta in domo cum ædificarétur. 3 Reg 6 8 Ostium láteris médii in parte erat domus dextræ: et per cóchleam ascendébant in médium cœnáculum, et a médio in tértium. 3 Reg 6 9 Et ædificávit domum, et consummávit eam: texit quoque domum laqueáribus cédrinis. 3 Reg 6 10 Et ædificávit tabulátum super omnem domum quinque cúbitis altitúdinis, et opéruit domum lignis cédrinis. 3 Reg 6 11 Et factus est sermo Dómini ad Salomónem, dicens: 3 Reg 6 12 Domus hæc, quam ædíficas, si ambuláveris in præcéptis meis, et iudícia mea féceris, et custodíeris ómnia mandáta mea, grádiens per ea, firmábo sermónem meum tibi, quem locútus sum ad David patrem tuum: 3 Reg 6 13 et habitábo in médio filiórum Israël, et non derelínquam pópulum meum Israël. 3 Reg 6 14 Igitur ædificávit Sálomon domum, et consummávit eam. 3 Reg 6 15 Et ædificávit paríetes domus intrínsecus tabulátis cédrinis: a paviménto domus usque ad summitátem paríetum, et usque ad laqueária, opéruit lignis cédrinis intrínsecus: et texit paviméntum domus tábulis abiégnis. 3 Reg 6 16 Ædificavítque vigínti cubitórum ad posteriórem partem templi tabuláta cédrina, a paviménto usque ad superióra: et fecit interiórem domum oráculi in Sanctum sanctórum. 3 Reg 6 17 Porro quadragínta cubitórum erat ipsum templum pro fóribus oráculi. 3 Reg 6 18 Et cedro omnis domus intrínsecus vestiebátur, habens tornatúras et iunctúras suas fabrefáctas, et cælatúras eminéntes: ómnia cédrinis tábulis vestiebántur: nec omníno lapis apparére póterat in paríete. 3 Reg 6 19 Oráculum autem in médio domus, in interióri parte fécerat, ut póneret ibi arcam fœ́deris Dómini. 3 Reg 6 20 Porro oráculum habébat vigínti cúbitos longitúdinis, et vigínti cúbitos latitúdinis, et vigínti cúbitos altitúdinis: et opéruit illud atque vestívit auro puríssimo: sed et altáre vestívit cedro. 3 Reg 6 21 Domum quoque ante oráculum opéruit auro puríssimo, et affíxit láminas clavis áureis. 3 Reg 6 22 Nihílque erat in templo quod non auro tegerétur: sed et totum altáre oráculi texit auro. 3 Reg 6 23 Et fecit in oráculo duos chérubim de lignis olivárum, decem cubitórum altitúdinis. 3 Reg 6 24 Quinque cubitórum ala cherub una, et quinque cubitórum ala cherub áltera: id est, decem cúbitos habéntes, a summitáte alæ uníus usque ad alæ altérius summitátem. 3 Reg 6 25 Decem quoque cubitórum erat cherub secúndus: in mensúra pari, et opus unum erat in duóbus chérubim, 3 Reg 6 26 id est, altitúdinem habébat unus cherub decem cubitórum, et simíliter cherub secúndus. 3 Reg 6 27 Posuítque chérubim in médio templi interióris: extendébant autem alas suas chérubim, et tangébat ala una paríetem, et ala cherub secúndi tangébat paríetem álterum: alæ autem álteræ in média parte templi se ínvicem contingébant. 3 Reg 6 28 Texit quoque chérubim auro. 3 Reg 6 29 Et omnes paríetes templi per circúitum sculpsit váriis cælatúris et torno: et fecit in eis chérubim, et palmas, et pictúras várias, quasi prominéntes de paríete, et egrediéntes. 3 Reg 6 30 Sed et paviméntum domus texit auro intrínsecus et extrínsecus. 3 Reg 6 31 Et in ingréssu oráculi fecit ostíola de lignis olivárum, postésque angulórum quinque. 3 Reg 6 32 Et duo óstia de lignis olivárum: et sculpsit in eis pictúram chérubim, et palmárum spécies, et anáglypha valde prominéntia: et texit ea auro, et opéruit tam chérubim quam palmas, et cétera, auro. 3 Reg 6 33 Fecítque in intróitu templi postes de lignis olivárum quadrangulátos, 3 Reg 6 34 et duo óstia de lignis abiégnis altrínsecus: et utrúmque óstium duplex erat, et se ínvicem tenens aperiebátur. 3 Reg 6 35 Et sculpsit chérubim, et palmas, et cælatúras valde eminéntes: operuítque ómnia láminis áureis ópere quadro ad régulam. 3 Reg 6 36 Et ædificávit átrium intérius tribus ordínibus lápidum politórum, et uno órdine lignórum cedri. 3 Reg 6 37 Anno quarto fundáta est domus Dómini in mense Zio: 3 Reg 6 38 et in anno undécimo, mense Bul (ipse est mensis octávus), perfécta est domus in omni ópere suo, et in univérsis utensílibus suis: ædificavítque eam annis septem. 3 Reg 7 1 Domum autem suam ædificávit Sálomon trédecim annis, et ad perféctum usque perdúxit. 3 Reg 7 2 Ædificávit quoque domum saltus Líbani centum cubitórum longitúdinis, et quinquagínta cubitórum latitúdinis, et trigínta cubitórum altitúdinis: et quátuor deambulácra inter colúmnas cédrinas: ligna quippe cédrina excíderat in colúmnas. 3 Reg 7 3 Et tabulátis cédrinis vestívit totam cámeram, quæ quadragínta quinque colúmnis sustentabátur. Unus autem ordo habébat colúmnas quíndecim 3 Reg 7 4 contra se ínvicem pósitas, 3 Reg 7 5 et e regióne se respiciéntes, æquáli spátio inter colúmnas, et super colúmnas quadranguláta ligna in cunctis æquália. 3 Reg 7 6 Et pórticum columnárum fecit quinquagínta cubitórum longitúdinis, et trigínta cubitórum latitúdinis: et álteram pórticum in fácie maióris pórticus: et colúmnas, et epistýlia super colúmnas. 3 Reg 7 7 Pórticum quoque sólii, in qua tribúnal est, fecit: et texit lignis cédrinis a paviménto usque ad summitátem. 3 Reg 7 8 Et domúncula, in qua sedebátur ad iudicándum, erat in média pórticu símili ópere. Domum quoque fecit fíliæ Pharaónis (quam uxórem dúxerat Sálomon) tali ópere, quali et hanc pórticum. 3 Reg 7 9 Omnia lapídibus pretiósis, qui ad normam quamdam atque mensúram tam intrínsecus quam extrínsecus serráti erant: a fundaménto usque ad summitátem paríetum, et extrínsecus usque ad átrium maius. 3 Reg 7 10 Fundaménta autem de lapídibus pretiósis, lapídibus magnis, decem sive octo cubitórum. 3 Reg 7 11 Et désuper lápides pretiósi æquális mensúræ secti erant, similitérque de cedro. 3 Reg 7 12 Et átrium maius rotúndum trium órdinum de lapídibus sectis, et uníus órdinis de doláta cedro: necnon et in átrio domus Dómini interióri, et in pórticu domus. 3 Reg 7 13 Misit quoque rex Sálomon, et tulit Hiram de Tyro, 3 Reg 7 14 fílium mulíeris víduæ de tribu Néphthali, patre Týrio, artíficem ærárium, et plenum sapiéntia, et intelligéntia, et doctrína, ad faciéndum omne opus ex ære. Qui cum venísset ad regem Salomónem, fecit omne opus eius. 3 Reg 7 15 Et finxit duas colúmnas ǽreas, decem et octo cubitórum altitúdinis colúmnam unam: et línea duódecim cubitórum ambiébat colúmnam utrámque. 3 Reg 7 16 Duo quoque capitélla fecit, quæ poneréntur super cápita columnárum, fusília ex ære: quinque cubitórum altitúdinis capitéllum unum, et quinque cubitórum altitúdinis capitéllum álterum: 3 Reg 7 17 et quasi in modum retis, et catenárum sibi ínvicem miro ópere contextárum. Utrúmque capitéllum columnárum fúsile erat: septéna vérsuum retiácula in capitéllo uno, et septéna retiácula in capitéllo áltero. 3 Reg 7 18 Et perfécit colúmnas, et duos órdines per circúitum retiaculórum singulórum, ut tégerent capitélla quæ erant super summitátem, malogranatórum: eódem modo fecit et capitéllo secúndo. 3 Reg 7 19 Capitélla autem quæ erant super cápita columnárum, quasi ópere lílii fabricáta erant in pórticu quátuor cubitórum. 3 Reg 7 20 Et rursum ália capitélla in summitáte columnárum désuper iuxta mensúram colúmnæ contra retiácula: malogranatórum autem ducénti órdines erant in circúitu capitélli secúndi. 3 Reg 7 21 Et státuit duas colúmnas in pórticu templi: cumque statuísset colúmnam déxteram, vocávit eam nómine Iachin: simíliter eréxit colúmnam secúndam, et vocávit nomen eius Booz. 3 Reg 7 22 Et super cápita columnárum opus in modum lílii pósuit: perfectúmque est opus columnárum. 3 Reg 7 23 Fecit quoque mare fúsile decem cubitórum a lábio usque ad lábium, rotúndum in circúitu: quinque cubitórum altitúdo eius, et restícula trigínta cubitórum cingébat illud per circúitum. 3 Reg 7 24 Et sculptúra subter lábium circuíbat illud decem cúbitis ámbiens mare: duo órdines sculpturárum striatárum erant fúsiles. 3 Reg 7 25 Et stabat super duódecim boves, e quibus tres respiciébant ad aquilónem, et tres ad occidéntem, et tres ad merídiem, et tres ad oriéntem: et mare super eos désuper erat: quorum posterióra univérsa intrínsecus latitábant. 3 Reg 7 26 Grossitúdo autem lutéris, trium unciárum erat: labiúmque eius quasi lábium cálicis, et fólium repándi lílii: duo míllia batos capiébat. 3 Reg 7 27 Et fecit decem bases ǽneas, quátuor cubitórum longitúdinis bases síngulas, et quátuor cubitórum latitúdinis, et trium cubitórum altitúdinis. 3 Reg 7 28 Et ipsum opus básium, interrásile erat: et sculptúræ inter iunctúras. 3 Reg 7 29 Et inter corónulas et plectas, leónes et boves et chérubim, et in iunctúris simíliter désuper: et subter leónes et boves, quasi lora ex ære dependéntia. 3 Reg 7 30 Et quátuor rotæ per bases síngulas, et axes ǽrei: et per quátuor partes quasi huméruli subter lutérem fúsiles, contra se ínvicem respectántes. 3 Reg 7 31 Os quoque lutéris intrínsecus erat in cápitis summitáte: et quod forínsecus apparébat, uníus cúbiti erat totum rotúndum, paritérque habébat unum cúbitum et dimídium: in ángulis autem columnárum váriæ cælatúræ erant: et média intercolúmnia, quadráta non rotúnda. 3 Reg 7 32 Quátuor quoque rotæ quæ per quátuor ángulos basis erant, cohærébant sibi subter basim: una rota habébat altitúdinis cúbitum et semis. 3 Reg 7 33 Tales autem rotæ erant quales solent in curru fíeri: et axes eárum, et rádii, et canthi, et modíoli, ómnia fusília. 3 Reg 7 34 Nam et huméruli illi quátuor per síngulos ángulos basis uníus, ex ipsa basi fúsiles et coniúncti erant. 3 Reg 7 35 In summitáte autem basis erat quædam rotúnditas dimídii cúbiti, ita fabrefácta ut luter désuper posset impóni, habens cælatúras suas, variásque sculptúras ex semetípsa. 3 Reg 7 36 Sculpsit quoque in tabulátis illis quæ erant ex ære, et in ángulis, chérubim, et leónes, et palmas, quasi in similitúdinem hóminis stantis, ut non cæláta, sed appósita per circúitum videréntur. 3 Reg 7 37 In hunc modum fecit decem bases, fusúra una, et mensúra, sculpturáque consímili. 3 Reg 7 38 Fecit quoque decem lutéres ǽneos: quadragínta batos capiébat luter unus, erátque quátuor cubitórum: síngulos quoque lutéres per síngulas, id est, decem bases, pósuit. 3 Reg 7 39 Et constítuit decem bases, quinque ad déxteram partem templi, et quinque ad sinístram: mare autem pósuit ad déxteram partem templi contra oriéntem ad merídiem. 3 Reg 7 40 Fecit ergo Hiram lebétes, et scutras, et hámulas, et perfécit omne opus regis Salomónis in templo Dómini. 3 Reg 7 41 Colúmnas duas, et funículos capitellórum super capitélla columnárum duos: et retiácula duo, ut operírent duos funículos qui erant super cápita columnárum. 3 Reg 7 42 Et malogranáta quadringénta in duóbus retiáculis: duos versus malogranatórum in retiáculis síngulis, ad operiéndos funículos capitellórum qui erant super cápita columnárum. 3 Reg 7 43 Et bases decem, et lutéres decem super bases. 3 Reg 7 44 Et mare unum, et boves duódecim subter mare. 3 Reg 7 45 Et lebétes, et scutras, et hámulas, ómnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomóni in domo Dómini, de aurichálco erant. 3 Reg 7 46 In campéstri regióne Iordánis fudit ea rex in argillósa terra, inter Sochoth et Sarthan. 3 Reg 7 47 Et pósuit Sálomon ómnia vasa: propter multitúdinem autem nímiam non erat pondus æris. 3 Reg 7 48 Fecítque Sálomon ómnia vasa in domo Dómini: altáre áureum, et mensam super quam poneréntur panes propositiónis, áuream: 3 Reg 7 49 et candelábra áurea, quinque ad déxteram, et quinque ad sinístram contra oráculum, ex auro puro: et quasi lílii flores, et lucérnas désuper áureas: et fórcipes áureos, 3 Reg 7 50 et hýdrias, et fuscínulas, et phíalas, et mortaríola, et thuríbula, de auro puríssimo: et cárdines ostiórum domus interióris Sancti sanctórum, et ostiórum domus templi, ex auro erant. 3 Reg 7 51 Et perfécit omne opus quod faciébat Sálomon in domo Dómini, et íntulit quæ sanctificáverat David pater suus, argéntum, et aurum, et vasa, reposuítque in thesáuris domus Dómini. 3 Reg 8 1 Tunc congregáti sunt omnes maióres natu Israël cum princípibus tríbuum, et duces familiárum filiórum Israël, ad regem Salomónem in Ierúsalem, ut deférrent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, id est, de Sion. 3 Reg 8 2 Convenítque ad regem Salomónem univérsus Israël in mense Ethánim, in solémni die: ipse est mensis séptimus. 3 Reg 8 3 Venerúntque cuncti senes de Israël, et tulérunt arcam sacerdótes, 3 Reg 8 4 et portavérunt arcam Dómini, et tabernáculum fœ́deris, et ómnia vasa sanctuárii quæ erant in tabernáculo: et ferébant ea sacerdótes et Levítæ. 3 Reg 8 5 Rex autem Sálomon, et omnis multitúdo Israël quæ convénerat ad eum, gradiebátur cum illo ante arcam, et immolábant oves et boves absque æstimatióne et número. 3 Reg 8 6 Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, in oráculum templi, in Sanctum sanctórum, subter alas chérubim. 3 Reg 8 7 Síquidem chérubim expandébant alas super locum arcæ, et protegébant arcam, et vectes eius désuper. 3 Reg 8 8 Cumque eminérent vectes, et apparérent summitátes eórum foris sanctuárium ante oráculum, non apparébant ultra extrínsecus, qui et fuérunt ibi usque in præséntem diem. 3 Reg 8 9 In arca autem non erat áliud nisi duæ tábulæ lapídeæ quas posúerat in ea Móyses in Horeb, quando pépigit Dóminus fœdus cum fíliis Israël, cum egrederéntur de terra Ægýpti. 3 Reg 8 10 Factum est autem cum exíssent sacerdótes de sanctuário, nébula implévit domum Dómini, 3 Reg 8 11 et non póterant sacerdótes stare et ministráre propter nébulam: impléverat enim glória Dómini domum Dómini. 3 Reg 8 12 Tunc ait Sálomon: Dóminus dixit ut habitáret in nébula. 3 Reg 8 13 Ædíficans ædificávi domum in habitáculum tuum: firmíssimum sólium tuum in sempitérnum. 3 Reg 8 14 Convertítque rex fáciem suam, et benedíxit omni ecclésiæ Israël: ómnis enim ecclésia Israël stabat. 3 Reg 8 15 Et ait Sálomon: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui locútus est ore suo ad David patrem meum, et in mánibus eius perfécit, dicens: 3 Reg 8 16 A die qua edúxi pópulum meum Israël de Ægýpto, non elégi civitátem de univérsis tríbubus Israël, ut ædificarétur domus, et esset nomen meum ibi: sed elégi David ut esset super pópulum meum Israël. 3 Reg 8 17 Voluítque David pater meus ædificáre domum nómini Dómini Dei Israël: 3 Reg 8 18 et ait Dóminus ad David patrem meum: Quod cogitásti in corde tuo ædificáre domum nómini meo, bene fecísti, hoc ipsum mente tractans. 3 Reg 8 19 Verúmtamen tu non ædificábis mihi domum, sed fílius tuus, qui egrediétur de rénibus tuis, ipse ædificábit domum nómini meo. 3 Reg 8 20 Confirmávit Dóminus sermónem suum quem locútus est: stetíque pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Israël. 3 Reg 8 21 Et constítui ibi locum arcæ in qua fœdus Dómini est, quod percússit cum pátribus nostris quando egréssi sunt de terra Ægýpti. 3 Reg 8 22 Stetit autem Sálomon ante altáre Dómini in conspéctu ecclésiæ Israël, et expándit manus suas in cælum, 3 Reg 8 23 et ait: Dómine Deus Israël, non est símilis tui Deus in cælo désuper, et super terram deórsum: qui custódis pactum et misericórdiam servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo. 3 Reg 8 24 Qui custodísti servo tuo David patri meo quæ locútus es ei: ore locútus es, et mánibus perfecísti, ut hæc dies probat. 3 Reg 8 25 Nunc ígitur Dómine Deus Israël, consérva fámulo tuo David patri meo quæ locútus es ei, dicens: Non auferétur de te vir coram me, qui sédeat super thronum Israël: ita tamen si custodíerint fílii tui viam suam, ut ámbulent coram me sicut tu ambulásti in conspéctu meo. 3 Reg 8 26 Et nunc Dómine Deus Israël, firméntur verba tua quæ locútus es servo tuo David patri meo. 3 Reg 8 27 Ergóne putándum est quod vere Deus hábitet super terram? si enim cælum, et cæli cælórum, te cápere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificávi? 3 Reg 8 28 Sed réspice ad oratiónem servi tui, et ad preces eius, Dómine Deus meus: audi hymnum et oratiónem quam servus tuus orat coram te hódie: 3 Reg 8 29 ut sint óculi tui apérti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixísti: Erit nomen meum ibi: ut exáudias oratiónem quam orat in loco isto ad te servus tuus: 3 Reg 8 30 ut exáudias deprecatiónem servi tui et pópuli tui Israël, quodcúmque oráverint in loco isto, et exáudies in loco habitáculi tui in cælo: et cum exaudíeris, propítius eris. 3 Reg 8 31 Si peccáverit homo in próximum suum, et habúerit áliquod iuraméntum quo teneátur astríctus, et vénerit propter iuraméntum coram altári tuo in domum tuam, 3 Reg 8 32 tu exáudies in cælo: et fácies, et iudicábis servos tuos, condémnans ímpium, et reddens viam suam super caput eius, iustificánsque iustum, et retríbuens ei secúndum iustítiam suam. 3 Reg 8 33 Si fúgerit pópulus tuus Israël inimícos suos (quia peccatúrus est tibi), et agéntes pœniténtiam, et confiténtes nómini tuo, vénerint, et oráverint, et deprecáti te fúerint in domo hac: 3 Reg 8 34 exáudi in cælo, et dimítte peccátum pópuli tui Israël, et redúces eos in terram quam dedísti pátribus eórum. 3 Reg 8 35 Si clausum fúerit cælum, et non plúerit propter peccáta eórum, et orántes in loco isto, pœniténtiam égerint nómini tuo, et a peccátis suis convérsi fúerint propter afflictiónem suam: 3 Reg 8 36 exáudi eos in cælo, et dimítte peccáta servórum tuórum, et pópuli tui Israël: et osténde eis viam bonam per quam ámbulent, et da plúviam super terram tuam, quam dedísti pópulo tuo in possessiónem. 3 Reg 8 37 Fames si obórta fúerit in terra, aut pestiléntia, aut corrúptus aër, aut ærúgo, aut locústa, vel rubígo, et afflíxerit eum inimícus eius portas óbsidens: omnis plaga, univérsa infírmitas, 3 Reg 8 38 cuncta devotátio, et imprecátio quæ accíderit omni hómini de pópulo tuo Israël: si quis cognóverit plagam cordis sui, et expánderit manus suas in domo hac, 3 Reg 8 39 tu exáudies in cælo in loco habitatiónis tuæ, et repropitiáberis, et fácies ut des unicuíque secúndum omnes vias suas, sicut víderis cor eius (quia tu nosti solus cor ómnium filiórum hóminum), 3 Reg 8 40 ut tímeant te cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris. 3 Reg 8 41 Insuper et alienígena, qui non est de pópulo tuo Israël, cum vénerit de terra longínqua propter nomen tuum (audiétur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et bráchium tuum 3 Reg 8 42 exténtum ubíque), cum vénerit ergo, et oráverit in hoc loco, 3 Reg 8 43 tu exáudies in cælo, in firmaménto habitáculi tui, et fácies ómnia pro quibus invocáverit te alienígena: ut discant univérsi pópuli terrárum nomen tuum timére, sicut pópulus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi. 3 Reg 8 44 Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra inimícos suos per viam, quocúmque míseris eos, orábunt te contra viam civitátis quam elegísti, et contra domum quam ædificávi nómini tuo, 3 Reg 8 45 et exáudies in cælo oratiónes eórum et preces eórum, et fácies iudícium eórum. 3 Reg 8 46 Quod si peccáverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et irátus tradíderis eos inimícis suis, et captívi ducti fúerint in terram inimicórum longe vel prope, 3 Reg 8 47 et égerint pœniténtiam in corde suo in loco captivitátis, et convérsi deprecáti te fúerint in captivitáte sua, dicéntes: Peccávimus: iníque égimus, ímpie géssimus: 3 Reg 8 48 et revérsi fúerint ad te in univérso corde suo et tota ánima sua in terra inimicórum suórum, ad quam captívi ducti fúerint: et oráverint te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et civitátis quam elegísti, et templi quod ædificávi nómini tuo: 3 Reg 8 49 exáudies in cælo, in firmaménto sólii tui, oratiónes eórum et preces eórum, et fácies iudícium eórum: 3 Reg 8 50 et propitiáberis pópulo tuo qui peccávit tibi, et ómnibus iniquitátibus eórum quibus prævaricáti sunt in te: et dabis misericórdiam coram eis qui eos captívos habúerint, ut misereántur eis. 3 Reg 8 51 Pópulus enim tuus est, et heréditas tua, quos eduxísti de terra Ægýpti, de médio fornácis férreæ. 3 Reg 8 52 Ut sint óculi tui apérti ad deprecatiónem servi tui, et pópuli tui Israël, et exáudias eos in univérsis pro quibus invocáverint te. 3 Reg 8 53 Tu enim separásti eos tibi in hereditátem de univérsis pópulis terræ, sicut locútus es per Móysen servum tuum quando eduxísti patres nostros de Ægýpto, Dómine Deus. 3 Reg 8 54 Factum est autem, cum complésset Sálomon orans Dóminum omnem oratiónem et deprecatiónem hanc, surréxit de conspéctu altáris Dómini: utrúmque enim genu in terram fíxerat, et manus expánderat in cælum. 3 Reg 8 55 Stetit ergo, et benedíxit omni ecclésiæ Israël voce magna, dicens: 3 Reg 8 56 Benedíctus Dóminus, qui dedit réquiem pópulo suo Israël, iuxta ómnia quæ locútus est: non cécidit ne unus quidem sermo ex ómnibus bonis quæ locútus est per Móysen servum suum. 3 Reg 8 57 Sit Dóminus Deus noster nobíscum, sicut fuit cum pátribus nostris, non derelínquens nos, neque proíciens. 3 Reg 8 58 Sed inclínet corda nostra ad se, ut ambulémus in univérsis viis eius, et custodiámus mandáta eius, et cæremónias eius, et iudícia quæcúmque mandávit pátribus nostris. 3 Reg 8 59 Et sint sermónes mei isti, quibus deprecátus sum coram Dómino, appropinquántes Dómino Deo nostro die ac nocte, ut fáciat iudícium servo suo, et pópulo suo Israël per síngulos dies: 3 Reg 8 60 ut sciant omnes pópuli terræ quia Dóminus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. 3 Reg 8 61 Sit quoque cor nostrum perféctum cum Dómino Deo nostro, ut ambulémus in decrétis eius, et custodiámus mandáta eius, sicut et hódie. 3 Reg 8 62 Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolábant víctimas coram Dómino. 3 Reg 8 63 Mactavítque Sálomon hóstias pacíficas, quas immolávit Dómino, boum vigínti duo míllia, et óvium centum vigínti míllia: et dedicavérunt templum Dómini rex et fílii Israël. 3 Reg 8 64 In die illa sanctificávit rex médium átrii quod erat ante domum Dómini: fecit quippe holocáustum ibi, et sacrifícium, et ádipem pacificórum: quóniam altáre ǽreum quod erat coram Dómino, minus erat, et cápere non póterat holocáustum, et sacrifícium, et ádipem pacificórum. 3 Reg 8 65 Fecit ergo Sálomon in témpore illo festivitátem célebrem, et omnis Israël cum eo, multitúdo magna ab intróitu Emath usque ad rivum Ægýpti, coram Dómino Deo nostro, septem diébus et septem diébus, id est, quatuórdecim diébus. 3 Reg 8 66 Et in die octáva dimísit pópulos: qui benedicéntes regi, profécti sunt in tabernácula sua lætántes, et álacri corde super ómnibus bonis quæ fécerat Dóminus David servo suo, et Israël pópulo suo. 3 Reg 9 1 Factum est autem cum perfecísset Sálomon ædifícium domus Dómini, et ædifícium regis, et omne quod optáverat et volúerat fácere, 3 Reg 9 2 appáruit ei Dóminus secúndo, sicut apparúerat ei in Gábaon. 3 Reg 9 3 Dixítque Dóminus ad eum: Exaudívi oratiónem tuam et deprecatiónem tuam, quam deprecátus es coram me: sanctificávi domum hanc quam ædificásti, ut pónerem nomen meum ibi in sempitérnum, et erunt óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus. 3 Reg 9 4 Tu quoque si ambuláveris coram me sicut ambulávit pater tuus, in simplicitáte cordis et in æquitáte, et féceris ómnia quæ præcépi tibi, et legítima mea et iudícia mea serváveris, 3 Reg 9 5 ponam thronum regni tui super Israël in sempitérnum, sicut locútus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur vir de génere tuo de sólio Israël. 3 Reg 9 6 Si autem aversióne avérsi fuéritis vos et fílii vestri, non sequéntes me, nec custodiéntes mandáta mea et cæremónias meas quas propósui vobis, sed abiéritis et coluéritis deos aliénos, et adoravéritis eos: 3 Reg 9 7 áuferam Israël de superfície terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificávi nómini meo, proíciam a conspéctu meo: erítque Israël in provérbium, et in fábulam cunctis pópulis. 3 Reg 9 8 Et domus hæc erit in exémplum: omnis qui transíerit per eam, stupébit, et sibilábit, et dicet: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic? 3 Reg 9 9 Et respondébunt: Quia dereliquérunt Dóminum Deum suum, qui edúxit patres eórum de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt eos: idcírco indúxit Dóminus super eos omne malum hoc. 3 Reg 9 10 Explétis autem annis vigínti postquam ædificáverat Sálomon duas domos, id est, domum Dómini, et domum regis 3 Reg 9 11 (Hiram rege Tyri præbénte Salomóni ligna cédrina et abiégna, et aurum iuxta omne quod opus habúerat), tunc dedit Sálomon Hiram vigínti óppida in terra Galilǽæ. 3 Reg 9 12 Et egréssus est Hiram de Tyro ut vidéret óppida quæ déderat ei Sálomon, et non placuérunt ei. 3 Reg 9 13 Et ait: Hǽccine sunt civitátes quas dedísti mihi, frater? Et appellávit eas terram Chabul, usque in diem hanc. 3 Reg 9 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomónem centum vigínti talénta auri. 3 Reg 9 15 Hæc est summa expensárum quam óbtulit rex Sálomon ad ædificándam domum Dómini et domum suam, et Mello, et murum Ierúsalem, et Heser, et Magéddo, et Gazer. 3 Reg 9 16 Phárao rex Ægýpti ascéndit, et cepit Gazer, succendítque eam igni, et Chananǽum, qui habitábat in civitáte, interfécit: et dedit eam in dotem fíliæ suæ uxóri Salomónis. 3 Reg 9 17 Ædificávit ergo Sálomon Gazer, et Béthoron inferiórem, 3 Reg 9 18 et Báalath, et Palmíram in terra solitúdinis. 3 Reg 9 19 Et omnes vicos qui ad se pertinébant et erant absque muro, munívit, et civitátes cúrruum et civitátes équitum, et quodcúmque ei plácuit ut ædificáret in Ierúsalem, et in Líbano, et in omni terra potestátis suæ. 3 Reg 9 20 Univérsum pópulum qui remánserat de Amorrhǽis, et Hethǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Iebusǽis, qui non sunt de fíliis Israël: 3 Reg 9 21 horum fílios qui remánserant in terra, quos scílicet non potúerant fílii Israël extermináre, fecit Sálomon tributários usque in diem hanc. 3 Reg 9 22 De fíliis autem Israël non constítuit Sálomon servíre quemquam, sed erant viri bellatóres, et minístri eius, et príncipes, et duces, et præfécti cúrruum et equórum. 3 Reg 9 23 Erant autem príncipes super ómnia ópera Salomónis præpósiti quingénti quinquagínta, qui habébant subiéctum pópulum, et statútis opéribus imperábant. 3 Reg 9 24 Fília autem Pharaónis ascéndit de civitáte David in domum suam, quam ædificáverat ei Sálomon: tunc ædificávit Mello. 3 Reg 9 25 Offerébat quoque Sálomon, tribus vícibus per annos síngulos, holocáusta et pacíficas víctimas super altáre quod ædificáverat Dómino, et adolébat thymiáma coram Dómino: perfectúmque est templum. 3 Reg 9 26 Classem quoque fecit rex Sálomon in Asióngaber, quæ est iuxta Ailath in líttore maris Rubri, in terra Idumǽæ. 3 Reg 9 27 Misítque Hiram in classe illa servos suos viros náuticos et gnaros maris, cum servis Salomónis. 3 Reg 9 28 Qui cum veníssent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentórum vigínti talentórum, detulérunt ad regem Salomónem. 3 Reg 10 1 Sed et regína Saba, audíta fama Salomónis in nómine Dómini, venit tentáre eum in ænigmátibus. 3 Reg 10 2 Et ingréssa Ierúsalem multo cum comitátu et divítiis, camélis portántibus arómata, et aurum infinítum nimis, et gemmas pretiósas, venit ad regem Salomónem, et locúta est ei univérsa quæ habébat in corde suo. 3 Reg 10 3 Et dócuit eam Sálomon ómnia verba quæ proposúerat: non fuit sermo qui regem posset latére, et non respondéret ei. 3 Reg 10 4 Videns autem regína Saba omnem sapiéntiam Salomónis, et domum quam ædificáverat, 3 Reg 10 5 et cibos mensæ eius, et habitácula servórum, et órdines ministrántium, vestésque eórum, et pincérnas, et holocáusta quæ offerébat in domo Dómini: non habébat ultra spíritum. 3 Reg 10 6 Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audívi in terra mea 3 Reg 10 7 super sermónibus tuis, et super sapiéntia tua: et non credébam narrántibus mihi, donec ipsa veni, et vidi óculis meis, et probávi quod média pars mihi nuntiáta non fúerit: maior est sapiéntia et ópera tua, quam rumor quem audívi. 3 Reg 10 8 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui stant coram te semper, et áudiunt sapiéntiam tuam. 3 Reg 10 9 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, cui complacuísti, et pósuit te super thronum Israël, eo quod diléxerit Dóminus Israël in sempitérnum, et constítuit te regem ut fáceres iudícium et iustítiam. 3 Reg 10 10 Dedit ergo regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiósas: non sunt alláta ultra arómata tam multa, quam ea quæ dedit regína Saba regi Salomóni. 3 Reg 10 11 (Sed et classis Hiram, quæ portábat aurum de Ophir, áttulit ex Ophir ligna thýina multa nimis, et gemmas pretiósas. 3 Reg 10 12 Fecítque rex de lignis thýinis fulcra domus Dómini et domus régiæ, et cítharas lyrásque cantóribus: non sunt alláta huiuscémodi ligna thýina, neque visa usque in præséntem diem.) 3 Reg 10 13 Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba ómnia quæ vóluit et petívit ab eo, excéptis his quæ ultro obtúlerat ei múnere régio. Quæ revérsa est, et ábiit in terram suam cum servis suis. 3 Reg 10 14 Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per annos síngulos, sexcentórum sexagínta sex talentórum auri, 3 Reg 10 15 excépto eo quod afferébant viri qui super vectigália erant, et negotiatóres, universíque scruta vendéntes, et omnes reges Arábiæ, ducésque terræ. 3 Reg 10 16 Fecit quoque rex Sálomon ducénta scuta de auro puríssimo: sexcéntos auri siclos dedit in láminas scuti uníus. 3 Reg 10 17 Et trecéntas peltas ex auro probáto: trecéntæ minæ auri unam peltam vestiébant: posuítque eas rex in domo saltus Líbani. 3 Reg 10 18 Fecit étiam rex Sálomon thronum de ébore grandem: et vestívit eum auro fulvo nimis, 3 Reg 10 19 qui habébat sex gradus: et súmmitas throni rotúnda erat in parte posterióri: et duæ manus hinc atque inde tenéntes sedíle: et duo leónes stabant iuxta manus síngulas. 3 Reg 10 20 Et duódecim leúnculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in univérsis regnis. 3 Reg 10 21 Sed et ómnia vasa quibus potábat rex Sálomon, erant áurea: et univérsa supéllex domus saltus Líbani de auro puríssimo: non erat argéntum, nec alicúius prétii putabátur in diébus Salomónis, 3 Reg 10 22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, déferens inde aurum, et argéntum, et dentes elephantórum, et símias, et pavos. 3 Reg 10 23 Magnificátus est ergo rex Sálomon super omnes reges terræ divítiis et sapiéntia. 3 Reg 10 24 Et univérsa terra desiderábat vultum Salomónis, ut audíret sapiéntiam eius, quam déderat Deus in corde eius. 3 Reg 10 25 Et sínguli deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, vestes et arma béllica, arómata quoque, et equos et mulos per annos síngulos. 3 Reg 10 26 Congregavítque Sálomon currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et dispósuit eos per civitátes munítas, et cum rege in Ierúsalem. 3 Reg 10 27 Fecítque ut tanta esset abundántia argénti in Ierúsalem, quanta et lápidum: et cedrórum prǽbuit multitúdinem quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus. 3 Reg 10 28 Et educebántur equi Salomóni de Ægýpto, et de Coa. Negotiatóres enim regis emébant de Coa, et statúto prétio perducébant. 3 Reg 10 29 Egrediebátur autem quadríga ex Ægýpto sexcéntis siclis argénti, et equus centum quinquagínta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæórum et Sýriæ equos venundábant. 3 Reg 11 1 Rex autem Sálomon adamávit mulíeres alienígenas multas, fíliam quoque Pharaónis, et Moabítidas, et Ammonítidas, Idumǽas, et Sidónias, et Hethǽas: 3 Reg 11 2 de géntibus super quibus dixit Dóminus fíliis Israël: Non ingrediémini ad eas, neque de illis ingrediéntur ad vestras: certíssime enim avértent corda vestra ut sequámini deos eárum. His ítaque copulátus est Sálomon ardentíssimo amóre. 3 Reg 11 3 Fuerúntque ei uxóres quasi regínæ septingéntæ, et concubínæ trecéntæ: et avertérunt mulíeres cor eius. 3 Reg 11 4 Cumque iam esset senex, depravátum est cor eius per mulíeres, ut sequerétur deos aliénos: nec erat cor eius perféctum cum Dómino Deo suo, sicut cor David patris eius. 3 Reg 11 5 Sed colébat Sálomon Astárthen deam Sidoniórum, et Moloch idólum Ammonitárum. 3 Reg 11 6 Fecítque Sálomon quod non placúerat coram Dómino, et non adimplévit ut sequerétur Dóminum sicut David pater eius. 3 Reg 11 7 Tunc ædificávit Sálomon fanum Chamos idólo Moab in monte qui est contra Ierúsalem, et Moloch idólo filiórum Ammon. 3 Reg 11 8 Atque in hunc modum fecit univérsis uxóribus suis alienígenis, quæ adolébant thura, et immolábant diis suis. 3 Reg 11 9 Igitur irátus est Dóminus Salomóni, quod avérsa esset mens eius a Dómino Deo Israël, qui apparúerat ei secúndo, 3 Reg 11 10 et præcéperat de verbo hoc ne sequerétur deos aliénos: et non custodívit quæ mandávit ei Dóminus. 3 Reg 11 11 Dixit ítaque Dóminus Salomóni: Quia habuísti hoc apud te, et non custodísti pactum meum, et præcépta mea quæ mandávi tibi, disrúmpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. 3 Reg 11 12 Verúmtamen in diébus tuis non fáciam propter David patrem tuum: de manu fílii tui scindam illud, 3 Reg 11 13 nec totum regnum áuferam, sed tribum unam dabo fílio tuo propter David servum meum, et Ierúsalem, quam elégi. 3 Reg 11 14 Suscitávit autem Dóminus adversárium Salomóni Adad Idumǽum de sémine régio, qui erat in Edom. 3 Reg 11 15 Cum enim esset David in Idumǽa, et ascendísset Ioab princeps milítiæ ad sepeliéndum eos qui fúerant interfécti, et occidísset omnem masculínum in Idumǽa 3 Reg 11 16 (sex enim ménsibus ibi morátus est Ioab, et omnis Israël, donec interímeret omne masculínum in Idumǽa), 3 Reg 11 17 fugit Adad ipse, et viri Idumǽi de servis patris eius cum eo, ut ingrederétur Ægýptum: erat autem Adad puer párvulus. 3 Reg 11 18 Cumque surrexíssent de Mádian, venérunt in Pharan, tulerúntque secum viros de Pharan, et introiérunt Ægýptum ad Pharaónem regem Ægýpti: qui dedit ei domum, et cibos constítuit, et terram delegávit. 3 Reg 11 19 Et invénit Adad grátiam coram Pharaóne valde, in tantum ut daret ei uxórem sorórem uxóris suæ germánam Taphnes regínæ. 3 Reg 11 20 Genuítque ei soror Taphnes Génubath fílium, et nutrívit eum Taphnes in domo Pharaónis: erátque Génubath hábitans apud Pharaónem cum fíliis eius. 3 Reg 11 21 Cumque audísset Adad in Ægýpto dormísse David cum pátribus suis, et mórtuum esse Ioab príncipem milítiæ, dixit Pharaóni: Dimítte me, ut vadam in terram meam. 3 Reg 11 22 Dixítque ei Phárao: Qua enim re apud me índiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respóndit: Nulla: sed óbsecro te ut dimíttas me. 3 Reg 11 23 Suscitávit quoque ei Deus adversárium Razon fílium Elíada, qui fúgerat Adarézer regem Soba dóminum suum: 3 Reg 11 24 et congregávit contra eum viros, et factus est princeps latrónum cum interfíceret eos David: abierúntque Damáscum, et habitavérunt ibi, et constituérunt eum regem in Damásco: 3 Reg 11 25 erátque adversárius Israéli cunctis diébus Salomónis: et hoc est malum Adad, et ódium contra Israël: regnavítque in Sýria. 3 Reg 11 26 Ieróboam quoque fílius Nabat, Ephrathǽus, de Saréda, servus Salomónis, cuius mater erat nómine Sarva, múlier vídua, levávit manum contra regem. 3 Reg 11 27 Et hæc est causa rebelliónis advérsus eum, quia Sálomon ædificávit Mello, et coæquávit voráginem civitátis David patris sui. 3 Reg 11 28 Erat autem Ieróboam vir fortis et potens: vidénsque Sálomon adolescéntem bonæ índolis et indústrium, constitúerat eum præféctum super tribúta univérsæ domus Ioseph. 3 Reg 11 29 Factum est ígitur in témpore illo, ut Ieróboam egrederétur de Ierúsalem, et inveníret eum Ahías Silonítes prophéta in via, opértus pállio novo: erant autem duo tantum in agro. 3 Reg 11 30 Apprehendénsque Ahías pállium suum novum quo coopértus erat, scidit in duódecim partes. 3 Reg 11 31 Et ait ad Ieróboam: Tolle tibi decem scissúras: hæc enim dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomónis, et dabo tibi decem tribus. 3 Reg 11 32 Porro una tribus remanébit ei propter servum meum David, et Ierúsalem civitátem, quam elégi ex ómnibus tríbubus Israël: 3 Reg 11 33 eo quod derelíquerit me, et adoráverit Astárthen deam Sidoniórum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiórum Ammon: et non ambuláverit in viis meis, ut fáceret iustítiam coram me, et præcépta mea et iudícia, sicut David pater eius. 3 Reg 11 34 Nec áuferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diébus vitæ suæ, propter David servum meum quem elégi, qui custodívit mandáta mea et præcépta mea. 3 Reg 11 35 Auferam autem regnum de manu fílii eius, et dabo tibi decem tribus: 3 Reg 11 36 fílio autem eius dabo tribum unam, ut remáneat lucérna David servo meo cunctis diébus coram me in Ierúsalem civitáte, quam elégi ut esset nomen meum ibi. 3 Reg 11 37 Te autem assúmam, et regnábis super ómnia quæ desíderat ánima tua, erísque rex super Israël. 3 Reg 11 38 Si ígitur audíeris ómnia quæ præcépero tibi, et ambuláveris in viis meis, et féceris quod rectum est coram me, custódiens mandáta mea et præcépta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificábo tibi domum fidélem, quómodo ædificávi David domum: et tradam tibi Israël: 3 Reg 11 39 et afflígam semen David super hoc, verúmtamen non cunctis diébus. 3 Reg 11 40 Vóluit ergo Sálomon interfícere Ieróboam: qui surréxit, et aufúgit in Ægýptum ad Sesac regem Ægýpti, et fuit in Ægýpto usque ad mortem Salomónis. 3 Reg 11 41 Réliquum autem verbórum Salomónis, et ómnia quæ fecit, et sapiéntia eius, ecce univérsa scripta sunt in Libro verbórum diérum Salomónis. 3 Reg 11 42 Dies autem quos regnávit Sálomon in Ierúsalem super omnem Israël, quadragínta anni sunt. 3 Reg 11 43 Dormivítque Sálomon cum pátribus suis, et sepúltus est in Civitáte David patris sui: regnavítque Róboam fílius eius pro eo. 3 Reg 12 1 Venit autem Róboam in Sichem: illuc enim congregátus erat omnis Israël ad constituéndum eum regem. 3 Reg 12 2 At vero Ieróboam fílius Nabat, cum adhuc esset in Ægýpto prófugus a fácie regis Salomónis, audíta morte eius, revérsus est de Ægýpto. 3 Reg 12 3 Miserúntque et vocavérunt eum: venit ergo Ieróboam, et omnis multitúdo Israël, et locúti sunt ad Róboam, dicéntes: 3 Reg 12 4 Pater tuus duríssimum iugum impósuit nobis: tu ítaque nunc immínue páululum de império patris tui duríssimo, et de iugo gravíssimo quod impósuit nobis, et serviémus tibi. 3 Reg 12 5 Qui ait eis: Ite usque ad tértium diem, et revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus, 3 Reg 12 6 íniit consílium rex Róboam cum senióribus qui assistébant coram Salomóne patre eius cum adhuc víveret, et ait: Quod datis mihi consílium, ut respóndeam pópulo huic? 3 Reg 12 7 Qui dixérunt ei: Si hódie obedíeris pópulo huic, et servíeris, et petitióni eórum césseris, locutúsque fúeris ad eos verba lénia, erunt tibi servi cunctis diébus. 3 Reg 12 8 Qui derelíquit consílium senum, quod déderant ei, et adhíbuit adolescéntes, qui nutríti fúerant cum eo, et assistébant illi, 3 Reg 12 9 dixítque ad eos: Quod mihi datis consílium, ut respóndeam pópulo huic, qui dixérunt mihi: Lévius fac iugum quod impósuit pater tuus super nos? 3 Reg 12 10 Et dixérunt ei iúvenes qui nutríti fúerant cum eo: Sic loquéris pópulo huic, qui locúti sunt ad te, dicéntes: Pater tuus aggravávit iugum nostrum: tu réleva nos. Sic loquéris ad eos: Mínimus dígitus meus gróssior est dorso patris mei. 3 Reg 12 11 Et nunc pater meus pósuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum: pater meus cecídit vos flagéllis, ego autem cædam vos scorpiónibus. 3 Reg 12 12 Venit ergo Ieróboam et omnis pópulus ad Róboam die tértia, sicut locútus fúerat rex, dicens: Revertímini ad me die tértia. 3 Reg 12 13 Respondítque rex pópulo dura, derelícto consílio seniórum quod ei déderant, 3 Reg 12 14 et locútus est eis secúndum consílium iúvenum, dicens: Pater meus aggravávit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro: pater meus cecídit vos flagéllis, ego autem cædam vos scorpiónibus. 3 Reg 12 15 Et non acquiévit rex pópulo: quóniam aversátus fúerat eum Dóminus, ut suscitáret verbum suum quod locútus fúerat in manu Ahíæ Silonítæ, ad Ieróboam fílium Nabat. 3 Reg 12 16 Videns ítaque pópulus quod noluísset eos audíre rex, respóndit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ heréditas in fílio Isai? vade in tabernácula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et ábiit Israël in tabernácula sua. 3 Reg 12 17 Super fílios autem Israël, quicúmque habitábant in civitátibus Iuda, regnávit Róboam. 3 Reg 12 18 Misit ergo rex Róboam Adúram, qui erat super tribúta: et lapidávit eum omnis Israël, et mórtuus est. Porro rex Róboam festínus ascéndit currum, et fugit in Ierúsalem: 3 Reg 12 19 recessítque Israël a domo David usque in præséntem diem. 3 Reg 12 20 Factum est autem cum audísset omnis Israël quod revérsus esset Ieróboam, misérunt, et vocavérunt eum congregáto cœtu, et constituérunt eum regem super omnem Israël: nec secútus est quisquam domum David præter tribum Iuda solam. 3 Reg 12 21 Venit autem Róboam Ierúsalem, et congregávit univérsam domum Iuda, et tribum Béniamin, centum octogínta míllia electórum virórum bellatórum, ut pugnárent contra domum Israël, et redúcerent regnum Róboam fílio Salomónis. 3 Reg 12 22 Factus est autem sermo Dómini ad Semeíam virum Dei, dicens: 3 Reg 12 23 Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda, et Béniamin, et réliquos de pópulo, dicens: 3 Reg 12 24 Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque bellábitis contra fratres vestros fílios Israël: revertátur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audiérunt sermónem Dómini, et revérsi sunt de itínere, sicut eis præcéperat Dóminus. 3 Reg 12 25 Ædificávit autem Ieróboam Sichem in monte Ephraim, et habitávit ibi: et egréssus inde ædificávit Phánuel. 3 Reg 12 26 Dixítque Ieróboam in corde suo: Nunc revertétur regnum ad domum David, 3 Reg 12 27 si ascénderit pópulus iste ut fáciat sacrifícia in domo Dómini in Ierúsalem: et convertétur cor pópuli huius ad dóminum suum Róboam regem Iuda, interficiéntque me, et reverténtur ad eum. 3 Reg 12 28 Et excogitáto consílio fecit duos vítulos áureos, et dixit eis: Nolíte ultra ascéndere in Ierúsalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. 3 Reg 12 29 Posuítque unum in Bethel, et álterum in Dan: 3 Reg 12 30 et factum est verbum hoc in peccátum: ibat enim pópulus ad adorándum vítulum usque in Dan. 3 Reg 12 31 Et fecit fana in excélsis, et sacerdótes de extrémis pópuli, qui non erant de fíliis Levi. 3 Reg 12 32 Constituítque diem solémnem in mense octávo, quintadécima die mensis, in similitúdinem solemnitátis quæ celebrabátur in Iuda. Et ascéndens altáre, simíliter fecit in Bethel, ut immoláret vítulis quos fabricátus fúerat: constituítque in Bethel sacerdótes excelsórum quæ fécerat. 3 Reg 12 33 Et ascéndit super altáre quod exstrúxerat in Bethel, quintadécima die mensis octávi, quem fínxerat de corde suo: et fecit solemnitátem fíliis Israël, et ascéndit super altáre, ut adoléret incénsum. 3 Reg 13 1 Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermóne Dómini in Bethel, Ieróboam stante super altáre, et thus iaciénte. 3 Reg 13 2 Et exclamávit contra altáre in sermóne Dómini, et ait: Altáre, altáre, hæc dicit Dóminus: Ecce fílius nascétur dómui David, Iosías nómine, et immolábit super te sacerdótes excelsórum, qui nunc in te thura succéndunt: et ossa hóminum super te incéndet. 3 Reg 13 3 Dedítque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locútus est Dóminus: ecce altáre scindétur, et effundétur cinis qui in eo est. 3 Reg 13 4 Cumque audísset rex sermónem hóminis Dei quem inclamáverat contra altáre in Bethel, exténdit manum suam de altári, dicens: Apprehéndite eum. Et exáruit manus eius quam exténderat contra eum, nec váluit retráhere eam ad se. 3 Reg 13 5 Altáre quoque scissum est, et effúsus est cinis de altári, iuxta signum quod prædíxerat vir Dei in sermóne Dómini. 3 Reg 13 6 Et ait rex ad virum Dei: Deprecáre fáciem Dómini Dei tui, et ora pro me, ut restituátur manus mea mihi. Oravítque vir Dei fáciem Dómini, et revérsa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fúerat. 3 Reg 13 7 Locútus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prándeas, et dabo tibi múnera. 3 Reg 13 8 Respondítque vir Dei ad regem: Si déderis mihi médiam partem domus tuæ, non véniam tecum, nec cómedam panem, neque bibam aquam in loco isto: 3 Reg 13 9 sic enim mandátum est mihi in sermóne Dómini præcipiéntis: Non cómedes panem, neque bibes aquam, nec revertéris per viam qua venísti. 3 Reg 13 10 Abiit ergo per áliam viam, et non est revérsus per iter quo vénerat in Bethel. 3 Reg 13 11 Prophétes autem quidam senex habitábat in Bethel: ad quem venérunt fílii sui, et narravérunt ei ómnia ópera quæ fécerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quæ locútus fúerat ad regem, narravérunt patri suo. 3 Reg 13 12 Et dixit eis pater eórum: Per quam viam ábiit? Ostendérunt ei fílii sui viam per quam abíerat vir Dei, qui vénerat de Iuda. 3 Reg 13 13 Et ait fíliis suis: Stérnite mihi ásinum. Qui cum stravíssent, ascéndit, 3 Reg 13 14 et ábiit post virum Dei, et invénit eum sedéntem subtus terebínthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venísti de Iuda? Respóndit ille: Ego sum. 3 Reg 13 15 Dixítque ad eum: Veni mecum domum, ut cómedas panem. 3 Reg 13 16 Qui ait: Non possum revérti, neque veníre tecum: nec cómedam panem, neque bibam aquam in loco isto, 3 Reg 13 17 quia locútus est Dóminus ad me in sermóne Dómini, dicens: Non cómedes panem, et non bibes aquam ibi, nec revertéris per viam qua íeris. 3 Reg 13 18 Qui ait illi: Et ego prophéta sum símilis tui: et ángelus locútus est mihi in sermóne Dómini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut cómedat panem, et bibat aquam. Feféllit eum, 3 Reg 13 19 et redúxit secum: comédit ergo panem in domo eius, et bibit aquam. 3 Reg 13 20 Cumque sedérent ad mensam, factus est sermo Dómini ad prophétam qui redúxerat eum. 3 Reg 13 21 Et exclamávit ad virum Dei qui vénerat de Iuda, dicens: Hæc dicit Dóminus: Quia non obédiens fuísti ori Dómini, et non custodísti mandátum quod præcépit tibi Dóminus Deus tuus, 3 Reg 13 22 et revérsus es, et comedísti panem, et bibísti aquam in loco in quo præcépit tibi ne coméderes panem neque bíberes aquam, non inferétur cadáver tuum in sepúlcrum patrum tuórum. 3 Reg 13 23 Cumque comedísset et bibísset, stravit ásinum suum prophétæ quem redúxerat. 3 Reg 13 24 Qui cum abiísset, invénit eum leo in via, et occídit, et erat cadáver eius proiéctum in itínere: ásinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadáver. 3 Reg 13 25 Et ecce viri transeúntes vidérunt cadáver proiéctum in via, et leónem stantem iuxta cadáver. Et venérunt, et divulgavérunt in civitáte in qua prophétes ille senex habitábat. 3 Reg 13 26 Quod cum audísset prophéta ille qui redúxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobédiens fuit ori Dómini, et trádidit eum Dóminus leóni, et confrégit eum, et occídit iuxta verbum Dómini quod locútus est ei. 3 Reg 13 27 Dixítque ad fílios suos: Stérnite mihi ásinum. Qui cum stravíssent, 3 Reg 13 28 et ille abiísset, invénit cadáver eius proiéctum in via, et ásinum et leónem stantes iuxta cadáver: non comédit leo de cadávere, nec læsit ásinum. 3 Reg 13 29 Tulit ergo prophétes cadáver viri Dei, et pósuit illud super ásinum, et revérsus íntulit in civitátem prophétæ senis ut plángeret eum. 3 Reg 13 30 Et pósuit cadáver eius in sepúlcro suo, et planxérunt eum: Heu, heu mi frater! 3 Reg 13 31 Cumque planxíssent eum, dixit ad fílios suos: Cum mórtuus fúero, sepelíte me in sepúlcro in quo vir Dei sepúltus est: iuxta ossa eius pónite ossa mea. 3 Reg 13 32 Profécto enim véniet sermo quem prædíxit in sermóne Dómini contra altáre quod est in Bethel, et contra ómnia fana excelsórum quæ sunt in úrbibus Samaríæ. 3 Reg 13 33 Post verba hæc non est revérsus Ieróboam de via sua péssima, sed e contrário fecit de novíssimis pópuli sacerdótes excelsórum: quicúmque volébat, implébat manum suam, et fiébat sacérdos excelsórum. 3 Reg 13 34 Et propter hanc causam peccávit domus Ieróboam, et evérsa est, et deléta de superfície terræ. 3 Reg 14 1 In témpore illo ægrotávit Abía fílius Ieróboam. 3 Reg 14 2 Dixítque Ieróboam uxóri suæ: Surge, et commúta hábitum, ne cognoscáris quod sis uxor Ieróboam, et vade in Silo, ubi est Ahías prophéta, qui locútus est mihi quod regnatúrus essem super pópulum hunc. 3 Reg 14 3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crústulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicábit tibi quid eventúrum sit púero huic. 3 Reg 14 4 Fecit ut díxerat, uxor Ieróboam: et consúrgens ábiit in Silo, et venit in domum Ahíæ: at ille non póterat vidére, quia caligáverant óculi eius præ senectúte. 3 Reg 14 5 Dixit autem Dóminus ad Ahíam: Ecce uxor Ieróboam ingréditur ut cónsulat te super fílio suo qui ægrótat: hæc et hæc loquéris ei. Cum ergo illa intráret, et dissimuláret se esse quæ erat, 3 Reg 14 6 audívit Ahías sónitum pedum eius introeúntis per óstium, et ait: Ingrédere, uxor Ieróboam: quare áliam te esse símulas? ego autem missus sum ad te durus núntius. 3 Reg 14 7 Vade, et dic Ieróboam: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quia exaltávi te de médio pópuli, et dedi te ducem super pópulum meum Israël, 3 Reg 14 8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuísti sicut servus meus David, qui custodívit mandáta mea, et secútus est me in toto corde suo, fáciens quod plácitum esset in conspéctu meo: 3 Reg 14 9 sed operátus es mala super omnes qui fuérunt ante te, et fecísti tibi deos aliénos et conflátiles, ut me ad iracúndiam provocáres, me autem proiecísti post corpus tuum: 3 Reg 14 10 idcírco ecce ego indúcam mala super domum Ieróboam, et percútiam de Ieróboam mingéntem ad paríetem, et clausum, et novíssimum in Israël: et mundábo relíquias domus Ieróboam, sicut mundári solet fimus usque ad purum. 3 Reg 14 11 Qui mórtui fúerint de Ieróboam in civitáte, cómedent eos canes: qui autem mórtui fúerint in agro, vorábunt eos aves cæli: quia Dóminus locútus est. 3 Reg 14 12 Tu ígitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso intróitu pedum tuórum in urbem, moriétur puer, 3 Reg 14 13 et planget eum omnis Israël, et sepéliet: iste enim solus inferétur de Ieróboam in sepúlcrum, quia invéntus est super eo sermo bonus a Dómino Deo Israël in domo Ieróboam. 3 Reg 14 14 Constítuet autem sibi Dóminus regem super Israël, qui percútiet domum Ieróboam in hac die, et in hoc témpore: 3 Reg 14 15 et percútiet Dóminus Deus Israël, sicut movéri solet arúndo in aqua: et evéllet Israël de terra bona hac, quam dedit pátribus eórum, et ventilábit eos trans flumen: quia fecérunt sibi lucos, ut irritárent Dóminum. 3 Reg 14 16 Et tradet Dóminus Israël propter peccáta Ieróboam, qui peccávit, et peccáre fecit Israël. 3 Reg 14 17 Surréxit ítaque uxor Ieróboam, et ábiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederétur limen domus, puer mórtuus est, 3 Reg 14 18 et sepeliérunt eum. Et planxit eum omnis Israël iuxta sermónem Dómini, quem locútus est in manu servi sui Ahíæ prophétæ. 3 Reg 14 19 Réliqua autem verbórum Ieróboam, quómodo pugnáverit, et quómodo regnáverit, ecce scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Israël. 3 Reg 14 20 Dies autem quibus regnávit Ieróboam, vigínti duo anni sunt: et dormívit cum pátribus suis, regnavítque Nadab fílius eius pro eo. 3 Reg 14 21 Porro Róboam fílius Salomónis regnávit in Iuda. Quadragínta et uníus anni erat Róboam cum regnáre cœpísset: decem et septem annos regnávit in Ierúsalem civitáte, quam elégit Dóminus ut póneret nomen suum ibi, ex ómnibus tríbubus Israël. Nomen autem matris eius Náama Ammanítis. 3 Reg 14 22 Et fecit Iudas malum coram Dómino, et irritavérunt eum super ómnibus quæ fécerant patres eórum in peccátis suis quæ peccavérunt. 3 Reg 14 23 Ædificavérunt enim et ipsi sibi aras, et státuas, et lucos super omnem collem excélsum, et subter omnem árborem frondósam: 3 Reg 14 24 sed et effemináti fuérunt in terra, fecerúntque omnes abominatiónes géntium quas attrívit Dóminus ante fáciem filiórum Israël. 3 Reg 14 25 In quinto autem anno regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Ierúsalem, 3 Reg 14 26 et tulit thesáuros domus Dómini, et thesáuros régios, et univérsa dirípuit: scuta quoque áurea, quæ fécerat Sálomon: 3 Reg 14 27 pro quibus fecit rex Róboam scuta ǽrea, et trádidit ea in manum ducum scutariórum, et eórum qui excubábant ante óstium domus regis. 3 Reg 14 28 Cumque ingrederétur rex in domum Dómini, portábant ea qui præeúndi habébant offícium: et póstea reportábant ad armamentárium scutariórum. 3 Reg 14 29 Réliqua autem sermónum Róboam, et ómnia quæ fecit, ecce scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Iuda. 3 Reg 14 30 Fuítque bellum inter Róboam et Ieróboam cunctis diébus. 3 Reg 14 31 Dormivítque Róboam cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: nomen autem matris eius Náama Ammanítis: et regnávit Abíam fílius eius pro eo. 3 Reg 15 1 Igitur in octávo décimo anno regni Ieróboam fílii Nabat, regnávit Abíam super Iudam. 3 Reg 15 2 Tribus annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Máacha fília Abéssalom. 3 Reg 15 3 Ambulavítque in ómnibus peccátis patris sui, quæ fécerat ante eum: nec erat cor eius perféctum cum Dómino Deo suo, sicut cor David patris eius. 3 Reg 15 4 Sed propter David dedit ei Dóminus Deus suus lucérnam in Ierúsalem, ut suscitáret fílium eius post eum, et statúeret Ierúsalem: 3 Reg 15 5 eo quod fecísset David rectum in óculis Dómini, et non declinásset ab ómnibus quæ præcéperat ei cunctis diébus vitæ suæ, excépto sermóne Uríæ Hethǽi. 3 Reg 15 6 Attamen bellum fuit inter Róboam et Ieróboam omni témpore vitæ eius. 3 Reg 15 7 Réliqua autem sermónum Abíam, et ómnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? Fuítque prœ́lium inter Abíam et inter Ieróboam. 3 Reg 15 8 Et dormívit Abíam cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David, regnavítque Asa fílius eius pro eo. 3 Reg 15 9 In anno ergo vigésimo Ieróboam regis Israël regnávit Asa rex Iuda, 3 Reg 15 10 et quadragínta et uno anno regnávit in Ierúsalem. Nomen matris eius Máacha fília Abéssalom. 3 Reg 15 11 Et fecit Asa rectum ante conspéctum Dómini, sicut David pater eius: 3 Reg 15 12 et ábstulit effeminátos de terra, purgavítque univérsas sordes idolórum quæ fécerant patres eius. 3 Reg 15 13 Insuper et Máacham matrem suam amóvit, ne esset princeps in sacris Priápi, et in luco eius quem consecráverat: subvertítque specum eius, et confrégit simulácrum turpíssimum, et combússit in torrénte Cedron: 3 Reg 15 14 excélsa autem non ábstulit. Verúmtamen cor Asa perféctum erat cum Dómino cunctis diébus suis: 3 Reg 15 15 et íntulit ea quæ sanctificáverat pater suus, et vóverat, in domum Dómini, argéntum, et aurum, et vasa. 3 Reg 15 16 Bellum autem erat inter Asa, et Báasa regem Israël cunctis diébus eórum. 3 Reg 15 17 Ascéndit quoque Báasa rex Israël in Iudam, et ædificávit Rama, ut non posset quíspiam égredi vel íngredi de parte Asa regis Iuda. 3 Reg 15 18 Tollens ítaque Asa omne argéntum et aurum quod remánserat in thesáuris domus Dómini, et in thesáuris domus régiæ, et dedit illud in manus servórum suórum: et misit ad Bénadad fílium Tábremon fílii Hézion, regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens: 3 Reg 15 19 Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ídeo misi tibi múnera, argéntum et aurum: et peto ut vénias, et írritum fácias fœdus quod habes cum Báasa rege Israël, et recédat a me. 3 Reg 15 20 Acquiéscens Bénadad regi Asa, misit príncipes exércitus sui in civitátes Israël, et percussérunt Ahion, et Dan, et Abeldómum Máacha, et univérsam Cénneroth, omnem scílicet terram Néphthali. 3 Reg 15 21 Quod cum audísset Báasa, intermísit ædificáre Rama, et revérsus est in Thersa. 3 Reg 15 22 Rex autem Asa núntium misit in omnem Iudam, dicens: Nemo sit excusátus. Et tulérunt lápides de Rama, et ligna eius, quibus ædificáverat Báasa, et exstrúxit de eis rex Asa Gábaa Béniamin, et Maspha. 3 Reg 15 23 Réliqua autem ómnium sermónum Asa, et univérsæ fortitúdines eius, et cuncta quæ fecit, et civitátes quas exstrúxit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? Verúmtamen in témpore senectútis suæ dóluit pedes. 3 Reg 15 24 Et dormívit cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in Civitáte David patris sui. Regnavítque Iósaphat fílius eius pro eo. 3 Reg 15 25 Nadab vero fílius Ieróboam regnávit super Israël anno secúndo Asa regis Iuda: regnavítque super Israël duóbus annis. 3 Reg 15 26 Et fecit quod malum est in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis patris sui, et in peccátis eius quibus peccáre fecit Israël. 3 Reg 15 27 Insidiátus est autem ei Báasa fílius Ahíæ de domo Issachar, et percússit eum in Gébbethon, quæ est urbs Philisthinórum: síquidem Nadab et omnis Israël obsidébant Gébbethon. 3 Reg 15 28 Interfécit ergo illum Báasa in anno tértio Asa regis Iuda, et regnávit pro eo. 3 Reg 15 29 Cumque regnásset, percússit omnem domum Ieróboam: non dimísit ne unam quidem ánimam de sémine eius donec deléret eum, iuxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu servi sui Ahíæ Silonítis, 3 Reg 15 30 propter peccáta Ieróboam, quæ peccáverat, et quibus peccáre fécerat Israël: et propter delíctum quo irritáverat Dóminum Deum Israël. 3 Reg 15 31 Réliqua autem sermónum Nadab, et ómnia quæ operátus est, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Israël? 3 Reg 15 32 Fuítque bellum inter Asa, et Báasa regem Israël, cunctis diébus eórum. 3 Reg 15 33 Anno tértio Asa regis Iuda, regnávit Báasa fílius Ahíæ super omnem Israël in Thersa, vigínti quátuor annis. 3 Reg 15 34 Et fecit malum coram Dómino, ambulavítque in via Ieróboam, et in peccátis eius quibus peccáre fecit Israël. 3 Reg 16 1 Factus est autem sermo Dómini ad Iehu fílium Hánani contra Báasa, dicens: 3 Reg 16 2 Pro eo quod exaltávi te de púlvere, et pósui te ducem super pópulum meum Israël, tu autem ambulásti in via Ieróboam, et peccáre fecísti pópulum meum Israël, ut me irritáres in peccátis eórum: 3 Reg 16 3 ecce ego demétam posterióra Báasa, et posterióra domus eius, et fáciam domum tuam sicut domum Ieróboam fílii Nabat. 3 Reg 16 4 Qui mórtuus fúerit de Báasa in civitáte, cómedent eum canes: et qui mórtuus fúerit ex eo in regióne, cómedent eum vólucres cæli. 3 Reg 16 5 Réliqua autem sermónum Báasa, et quæcúmque fecit, et prœ́lia eius, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Israël? 3 Reg 16 6 Dormívit ergo Báasa cum pátribus suis, sepultúsque est in Thersa: et regnávit Ela fílius eius pro eo. 3 Reg 16 7 Cum autem in manu Iehu fílii Hánani prophétæ verbum Dómini factum esset contra Báasa, et contra domum eius, et contra omne malum quod fécerat coram Dómino, ad irritándum eum in opéribus mánuum suárum, ut fíeret sicut domus Ieróboam: ob hanc causam occídit eum, hoc est, Iehu fílium Hánani prophétam. 3 Reg 16 8 Anno vigésimo sexto Asa regis Iuda, regnávit Ela fílius Báasa super Israël in Thersa, duóbus annis. 3 Reg 16 9 Et rebellávit contra eum servus suus Zambri, dux médiæ partis équitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temuléntus in domo Arsa præfécti Thersa. 3 Reg 16 10 Irruens ergo Zambri, percússit et occídit eum, anno vigésimo séptimo Asa regis Iuda, et regnávit pro eo. 3 Reg 16 11 Cumque regnásset, et sedísset super sólium eius, percússit omnem domum Báasa, et non derelíquit ex ea mingéntem ad paríetem: et propínquos et amícos eius. 3 Reg 16 12 Delevítque Zambri omnem domum Báasa, iuxta verbum Dómini quod locútus fúerat ad Báasa in manu Iehu prophétæ, 3 Reg 16 13 propter univérsa peccáta Báasa, et peccáta Ela fílii eius, qui peccavérunt, et peccáre fecérunt Israël, provocántes Dóminum Deum Israël in vanitátibus suis. 3 Reg 16 14 Réliqua autem sermónum Ela, et ómnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Israël? 3 Reg 16 15 Anno vigésimo séptimo Asa regis Iuda, regnávit Zambri septem diébus in Thersa: porro exércitus obsidébat Gébbethon urbem Philisthinórum. 3 Reg 16 16 Cumque audísset rebellásse Zambri, et occidísse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps milítiæ super Israël in die illa in castris. 3 Reg 16 17 Ascéndit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gébbethon, et obsidébant Thersa. 3 Reg 16 18 Videns autem Zambri quod expugnánda esset cívitas, ingréssus est palátium, et succéndit se cum domo régia: et mórtuus est 3 Reg 16 19 in peccátis suis quæ peccáverat, fáciens malum coram Dómino, et ámbulans in via Ieróboam, et in peccáto eius, quo fecit peccáre Israël. 3 Reg 16 20 Réliqua autem sermónum Zambri, et insidiárum eius, et tyránnidis, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Israël? 3 Reg 16 21 Tunc divísus est pópulus Israël in duas partes: média pars pópuli sequebátur Thebni fílium Gineth, ut constitúeret eum regem: et média pars Amri. 3 Reg 16 22 Præváluit autem pópulus qui erat cum Amri, pópulo qui sequebátur Thebni fílium Gineth: mortuúsque est Thebni, et regnávit Amri. 3 Reg 16 23 Anno trigésimo primo Asa regis Iuda, regnávit Amri super Israël, duódecim annis: in Thersa regnávit sex annis. 3 Reg 16 24 Emítque montem Samaríæ a Somer duóbus taléntis argénti: et ædificávit eum, et vocávit nomen civitátis quam exstrúxerat, nómine Semer dómini montis, Samaríam. 3 Reg 16 25 Fecit autem Amri malum in conspéctu Dómini, et operátus est néquiter, super omnes qui fuérunt ante eum. 3 Reg 16 26 Ambulavítque in omni via Ieróboam fílii Nabat, et in peccátis eius quibus peccáre fécerat Israël, ut irritáret Dóminum Deum Israël in vanitátibus suis. 3 Reg 16 27 Réliqua autem sermónum Amri, et prœ́lia eius quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Israël? 3 Reg 16 28 Dormivítque Amri cum pátribus suis, et sepúltus est in Samaría: regnavítque Achab fílius eius pro eo. 3 Reg 16 29 Achab vero fílius Amri regnávit super Israël anno trigésimo octávo Asa regis Iuda. Et regnávit Achab fílius Amri super Israël in Samaría vigínti et duóbus annis. 3 Reg 16 30 Et fecit Achab fílius Amri malum in conspéctu Dómini super omnes qui fuérunt ante eum. 3 Reg 16 31 Nec suffécit ei ut ambuláret in peccátis Ieróboam fílii Nabat: ínsuper duxit uxórem Iézabel fíliam Ethbaal regis Sidoniórum. Et ábiit, et servívit Baal, et adorávit eum. 3 Reg 16 32 Et pósuit aram Baal in templo Baal, quod ædificáverat in Samaría, 3 Reg 16 33 et plantávit lucum: et áddidit Achab in ópere suo, irrítans Dóminum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuérunt ante eum. 3 Reg 16 34 In diébus eius ædificávit Hiel de Bethel Iéricho: in Abíram primitívo suo fundávit eam, et in Segub novíssimo suo pósuit portas eius, iuxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu Iósue fílii Nun. 3 Reg 17 1 Et dixit Elías Thesbítes de habitatóribus Gálaad ad Achab: Vivit Dóminus Deus Israël, in cuius conspéctu sto, si erit annis his ros et plúvia, nisi iuxta oris mei verba. 3 Reg 17 2 Et factum est verbum Dómini ad eum, dicens: 3 Reg 17 3 Recéde hinc, et vade contra oriéntem, et abscóndere in torrénte Carith, qui est contra Iordánem, 3 Reg 17 4 et ibi de torrénte bibes: corvísque præcépi ut pascant te ibi. 3 Reg 17 5 Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Dómini: cumque abiísset, sedit in torrénte Carith, qui est contra Iordánem. 3 Reg 17 6 Corvi quoque deferébant ei panem et carnes mane, simíliter panem et carnes vésperi, et bibébat de torrénte. 3 Reg 17 7 Post dies autem siccátus est torrens: non enim plúerat super terram. 3 Reg 17 8 Factus est ergo sermo Dómini ad eum, dicens: 3 Reg 17 9 Surge, et vade in Saréphta Sidoniórum, et manébis ibi: præcépi enim ibi mulíeri víduæ ut pascat te. 3 Reg 17 10 Surréxit, et ábiit in Saréphta. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna, et vocávit eam, dixítque ei: Da mihi páululum aquæ in vase ut bibam. 3 Reg 17 11 Cumque illa pérgeret ut afférret, clamávit post tergum eius, dicens: Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua. 3 Reg 17 12 Quæ respóndit: Vivit Dóminus Deus tuus, quia non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria, et páululum ólei in lécytho: en cólligo duo ligna ut ingrédiar et fáciam illum mihi et fílio meo, ut comedámus, et moriámur. 3 Reg 17 13 Ad quam Elías ait: Noli timére, sed vade, et fac sicut dixísti: verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum, et affer ad me: tibi autem et fílio tuo fácies póstea. 3 Reg 17 14 Hæc autem dicit Dóminus Deus Israël: Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem in qua Dóminus datúrus est plúviam super fáciem terræ. 3 Reg 17 15 Quæ ábiit, et fecit iuxta verbum Elíæ: et comédit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die 3 Reg 17 16 hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus, iuxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu Elíæ. 3 Reg 17 17 Factum est autem post hæc, ægrotávit fílius mulíeris matrisfamílias, et erat languor fortíssimus, ita ut non remanéret in eo hálitus. 3 Reg 17 18 Dixit ergo ad Elíam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingréssus es ad me, ut rememoraréntur iniquitátes meæ, et interfíceres fílium meum? 3 Reg 17 19 Et ait ad eam Elías: Da mihi fílium tuum. Tulítque eum de sinu eius, et portávit in cœnáculum ubi ipse manébat, et pósuit super léctulum suum. 3 Reg 17 20 Et clamávit ad Dóminum, et dixit: Dómine Deus meus, etiámne víduam apud quam ego utcúmque susténtor, afflixísti ut interfíceres fílium eius? 3 Reg 17 21 Et expándit se, atque mensus est super púerum tribus vícibus, et clamávit ad Dóminum, et ait: Dómine Deus meus, revertátur, óbsecro, ánima púeri huius in víscera eius. 3 Reg 17 22 Et exaudívit Dóminus vocem Elíæ: et revérsa est ánima púeri intra eum, et revíxit. 3 Reg 17 23 Tulítque Elías púerum, et depósuit eum de cœnáculo in inferiórem domum, et trádidit matri suæ, et ait illi: En vivit fílius tuus. 3 Reg 17 24 Dixítque múlier ad Elíam: Nunc in isto cognóvi quóniam vir Dei es tu, et verbum Dómini in ore tuo verum est. 3 Reg 18 1 Post dies multos factum est verbum Dómini ad Elíam, in anno tértio, dicens: Vade, et osténde te Achab, ut dem plúviam super fáciem terræ. 3 Reg 18 2 Ivit ergo Elías, ut osténderet se Achab: erat autem fames véhemens in Samaría. 3 Reg 18 3 Vocavítque Achab Abdíam dispensatórem domus suæ: Abdías autem timébat Dóminum valde. 3 Reg 18 4 Nam cum interfíceret Iézabel prophétas Dómini, tulit ille centum prophétas, et abscóndit eos quinquagénos et quinquagénos in spelúncis, et pavit eos pane et aqua. 3 Reg 18 5 Dixit ergo Achab ad Abdíam: Vade in terram ad univérsos fontes aquárum, et in cunctas valles, si forte possímus inveníre herbam, et salváre equos et mulos, et non pénitus iuménta intéreant. 3 Reg 18 6 Diviserúntque sibi regiónes ut circuírent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdías per viam álteram seórsum. 3 Reg 18 7 Cumque esset Abdías in via, Elías occúrrit ei: qui cum cognovísset eum, cécidit super fáciem suam, et ait: Num tu es, dómine mi, Elías? 3 Reg 18 8 Cui ille respóndit: Ego. Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías. 3 Reg 18 9 Et ille: Quid peccávi, inquit, quóniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interfíciat me? 3 Reg 18 10 Vivit Dóminus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non míserit dóminus meus te requírens: et respondéntibus cunctis: Non est hic: adiurávit regna síngula et gentes, eo quod mínime reperiréris. 3 Reg 18 11 Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías. 3 Reg 18 12 Cumque recéssero a te, Spíritus Dómini asportábit te in locum quem ego ignóro: et ingréssus nuntiábo Achab, et non invéniens te, interfíciet me: servus autem tuus timet Dóminum ab infántia sua. 3 Reg 18 13 Numquid non indicátum est tibi dómino meo quid fécerim cum interfíceret Iézabel prophétas Dómini, quod abscónderim de prophétis Dómini centum viros, quinquagénos et quinquagénos, in spelúncis, et páverim eos pane et aqua? 3 Reg 18 14 et nunc tu dicis: Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías: ut interfíciat me? 3 Reg 18 15 Et dixit Elías: Vivit Dóminus exercítuum, ante cuius vultum sto, quia hódie apparébo ei. 3 Reg 18 16 Abiit ergo Abdías in occúrsum Achab, et indicávit ei: venítque Achab in occúrsum Elíæ. 3 Reg 18 17 Et cum vidísset eum, ait: Tune es ille, qui contúrbas Israël? 3 Reg 18 18 Et ille ait: Non ego turbávi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquístis mandáta Dómini, et secúti estis Báalim. 3 Reg 18 19 Verúmtamen nunc mitte, et cóngrega ad me univérsum Israël in monte Carméli, et prophétas Baal quadringéntos quinquagínta, prophetásque lucórum quadringéntos, qui cómedunt de mensa Iézabel. 3 Reg 18 20 Misit Achab ad omnes fílios Israël, et congregávit prophétas in monte Carméli. 3 Reg 18 21 Accédens autem Elías ad omnem pópulum, ait: Usquequo claudicátis in duas partes? si Dóminus est Deus, sequímini eum: si autem Baal, sequímini illum. Et non respóndit ei pópulus verbum. 3 Reg 18 22 Et ait rursus Elías ad pópulum: Ego remánsi prophéta Dómini solus: prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt. 3 Reg 18 23 Dentur nobis duo boves, et illi éligant sibi bovem unum, et in frusta cædéntes ponant super ligna, ignem autem non suppónant: et ego fáciam bovem álterum, et impónam super ligna, ignem autem non suppónam. 3 Reg 18 24 Invocáte nómina deórum vestrórum, et ego invocábo nomen Dómini mei: et Deus qui exaudíerit per ignem, ipse sit Deus. Respóndens omnis pópulus ait: Optima proposítio. 3 Reg 18 25 Dixit ergo Elías prophétis Baal: Elígite vobis bovem unum, et fácite primi, quia vos plures estis: et invocáte nómina deórum vestrórum, ignémque non supponátis. 3 Reg 18 26 Qui cum tulíssent bovem quem déderat eis, fecérunt: et invocábant nomen Baal de mane usque ad merídiem, dicéntes: Baal, exáudi nos. Et non erat vox, nec qui respondéret: transiliebántque altáre quod fécerant. 3 Reg 18 27 Cumque esset iam merídies, illudébat illis Elías, dicens: Clamáte voce maióre: deus enim est, et fórsitan lóquitur, aut in diversório est, aut in itínere, aut certe dormit, ut excitétur. 3 Reg 18 28 Clamábant ergo voce magna, et incidébant se iuxta ritum suum cultris et lancéolis, donec perfunderéntur sánguine. 3 Reg 18 29 Postquam autem tránsiit merídies, et illis prophetántibus vénerat tempus quo sacrifícium offérri solet, nec audiebátur vox, nec áliquis respondébat, nec attendébat orántes, 3 Reg 18 30 dixit Elías omni pópulo: Veníte ad me. Et accedénte ad se pópulo, curávit altáre Dómini quod destrúctum fúerat. 3 Reg 18 31 Et tulit duódecim lápides iuxta númerum tríbuum filiórum Iacob, ad quem factus est sermo Dómini, dicens: Israël erit nomen tuum. 3 Reg 18 32 Et ædificávit de lapídibus altáre in nómine Dómini: fecítque aquædúctum, quasi per duas aratiúnculas in circúitu altáris, 3 Reg 18 33 et compósuit ligna: divisítque per membra bovem, et pósuit super ligna, 3 Reg 18 34 et ait: Impléte quátuor hýdrias aqua, et fúndite super holocáustum et super ligna. Rursúmque dixit: Etiam secúndo hoc fácite. Qui cum fecíssent secúndo, ait: Etiam tértio idípsum fácite. Fecerúntque tértio, 3 Reg 18 35 et currébant aquæ circum altáre, et fossa aquædúctus repléta est. 3 Reg 18 36 Cumque iam tempus esset ut offerrétur holocáustum, accédens Elías prophéta ait: Dómine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, osténde hódie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et iuxta præcéptum tuum feci ómnia verba hæc. 3 Reg 18 37 Exáudi me, Dómine, exáudi me: ut discat pópulus iste quia tu es Dóminus Deus, et tu convertísti cor eórum íterum. 3 Reg 18 38 Cécidit autem ignis Dómini, et vorávit holocáustum, et ligna, et lápides, púlverem quoque, et aquam quæ erat in aquædúctu lambens. 3 Reg 18 39 Quod cum vidísset omnis pópulus, cécidit in fáciem suam, et ait: Dóminus ipse est Deus, Dóminus ipse est Deus. 3 Reg 18 40 Dixítque Elías ad eos: Apprehéndite prophétas Baal, et ne unus quidem effúgiat ex eis. Quos cum apprehendíssent, duxit eos Elías ad torréntem Cison, et interfécit eos ibi. 3 Reg 18 41 Et ait Elías ad Achab: Ascénde, cómede, et bibe, quia sonus multæ plúviæ est. 3 Reg 18 42 Ascéndit Achab ut coméderet et bíberet: Elías autem ascéndit in vérticem Carméli, et pronus in terram pósuit fáciem suam inter génua sua, 3 Reg 18 43 et dixit ad púerum suum: Ascénde, et próspice contra mare. Qui cum ascendísset, et contemplátus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revértere septem vícibus. 3 Reg 18 44 In séptima autem vice, ecce nubécula parva quasi vestígium hóminis ascendébat de mari. Qui ait: Ascénde, et dic Achab: Iunge currum tuum et descénde, ne óccupet te plúvia. 3 Reg 18 45 Cumque se vérteret huc atque illuc, ecce cæli contenebráti sunt, et nubes, et ventus, et facta est plúvia grandis. Ascéndens ítaque Achab, ábiit in Iézrahel: 3 Reg 18 46 et manus Dómini facta est super Elíam, accinctísque lumbis currébat ante Achab, donec veníret in Iézrahel. 3 Reg 19 1 Nuntiávit autem Achab Iézabel ómnia quæ fécerat Elías, et quómodo occidísset univérsos prophétas gládio. 3 Reg 19 2 Misítque Iézabel núntium ad Elíam, dicens: Hæc mihi fáciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posúero ánimam tuam sicut ánimam uníus ex illis. 3 Reg 19 3 Tímuit ergo Elías, et surgens ábiit quocúmque eum ferébat volúntas: venítque in Bersabée Iuda, et dimísit ibi púerum suum, 3 Reg 19 4 et perréxit in desértum, viam uníus diéi. Cumque venísset, et sedéret subter unam iuníperum, petívit ánimæ suæ ut morerétur, et ait: Súfficit mihi, Dómine: tolle ánimam meam: neque enim mélior sum quam patres mei. 3 Reg 19 5 Proiecítque se, et obdormívit in umbra iuníperi: et ecce ángelus Dómini tétigit eum, et dixit illi: Surge, et cómede. 3 Reg 19 6 Respéxit, et ecce ad caput suum subcinerícius panis, et vas aquæ: comédit ergo, et bibit, et rursum obdormívit. 3 Reg 19 7 Reversúsque est ángelus Dómini secúndo, et tétigit eum, dixítque illi: Surge, cómede: grandis enim tibi restat via. 3 Reg 19 8 Qui cum surrexísset, comédit et bibit, et ambulávit in fortitúdine cibi illíus quadragínta diébus et quadragínta nóctibus usque ad montem Dei Horeb. 3 Reg 19 9 Cumque venísset illuc, mansit in spelúnca: et ecce sermo Dómini ad eum, dixítque illi: Quid hic agis, Elía? 3 Reg 19 10 At ille respóndit: Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Israël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quærunt ánimam meam ut áuferant eam. 3 Reg 19 11 Et ait ei: Egrédere, et sta in monte coram Dómino: et ecce Dóminus transit, et spíritus grandis et fortis subvértens montes, et cónterens petras ante Dóminum: non in spíritu Dóminus. Et post spíritum commótio: non in commotióne Dóminus. 3 Reg 19 12 Et post commotiónem ignis: non in igne Dóminus. Et post ignem síbilus auræ ténuis. 3 Reg 19 13 Quod cum audísset Elías, opéruit vultum suum pállio, et egréssus stetit in óstio spelúncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elía? Et ille respóndit: 3 Reg 19 14 Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Israël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quærunt ánimam meam ut áuferant eam. 3 Reg 19 15 Et ait Dóminus ad eum: Vade, et revértere in viam tuam per desértum in Damáscum: cumque pervéneris illuc, unges Házael regem super Sýriam, 3 Reg 19 16 et Iehu fílium Namsi unges regem super Israël: Eliséum autem fílium Saphat, qui est de Abelméhula, unges prophétam pro te. 3 Reg 19 17 Et erit: quicúmque fúgerit gládium Házael, occídet eum Iehu: et quicúmque fúgerit gládium Iehu, interfíciet eum Eliséus. 3 Reg 19 18 Et derelínquam mihi in Israël septem míllia virórum, quorum génua non sunt incurváta ante Baal, et omne os quod non adorávit eum ósculans manus. 3 Reg 19 19 Proféctus ergo inde Elías, réperit Eliséum fílium Saphat, arántem in duódecim iugis boum. Et ipse in duódecim iugis boum arántibus unus erat: cumque venísset Elías ad eum, misit pállium suum super illum. 3 Reg 19 20 Qui statim relíctis bobus cucúrrit post Elíam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixítque ei: Vade, et revértere: quod enim meum erat, feci tibi. 3 Reg 19 21 Revérsus autem ab eo, tulit par boum, et mactávit illud, et in arátro boum coxit carnes, et dedit pópulo, et comedérunt: consurgénsque ábiit, et secútus est Elíam, et ministrábat ei. 3 Reg 20 1 Porro Bénadad rex Sýriæ congregávit omnem exércitum suum, et trigínta duos reges secum, et equos, et currus: et ascéndens pugnábat contra Samaríam, et obsidébat eam. 3 Reg 20 2 Mitténsque núntios ad Achab regem Israël in civitátem, 3 Reg 20 3 ait: Hæc dicit Bénadad: Argéntum tuum, et aurum tuum meum est: et uxóres tuæ, et fílii tui óptimi, mei sunt. 3 Reg 20 4 Respondítque rex Israël: Iuxta verbum tuum, dómine mi rex, tuus sum ego, et ómnia mea. 3 Reg 20 5 Revertentésque núntii, dixérunt: Hæc dicit Bénadad, qui misit nos ad te: Argéntum tuum, et aurum tuum, et uxóres tuas, et fílios tuos, dabis mihi. 3 Reg 20 6 Cras ígitur hac eádem hora mittam servos meos ad te, et scrutabúntur domum tuam, et domum servórum tuórum: et omne quod eis placúerit, ponent in mánibus suis, et áuferent. 3 Reg 20 7 Vocávit autem rex Israël omnes senióres terræ, et ait: Animadvértite, et vidéte quóniam insidiétur nobis: misit enim ad me pro uxóribus meis, et fíliis, et pro argénto et auro: et non ábnui. 3 Reg 20 8 Dixerúntque omnes maióres natu, et univérsus pópulus, ad eum: Non áudias, neque acquiéscas illi. 3 Reg 20 9 Respóndit ítaque núntiis Bénadad: Dícite dómino meo regi: Omnia propter quæ misísti ad me servum tuum in inítio, fáciam: hanc autem rem fácere non possum. 3 Reg 20 10 Reversíque núntii retulérunt ei. Qui remísit, et ait: Hæc fáciant mihi dii, et hæc addant, si suffécerit pulvis Samaríæ pugíllis omnis pópuli qui séquitur me. 3 Reg 20 11 Et respóndens rex Israël, ait: Dícite ei: Ne gloriétur accínctus æque ut discínctus. 3 Reg 20 12 Factum est autem cum audísset Bénadad verbum istud, bibébat ipse et reges in umbráculis: et ait servis suis: Circúmdate civitátem. Et circumdedérunt eam. 3 Reg 20 13 Et ecce prophéta unus accédens ad Achab regem Israël, ait ei: Hæc dicit Dóminus: Certe vidísti omnem multitúdinem hanc nímiam? ecce ego tradam eam in manu tua hódie, ut scias quia ego sum Dóminus. 3 Reg 20 14 Et ait Achab: Per quem? Dixítque ei: Hæc dicit Dóminus: Per pedíssequos príncipum provinciárum. Et ait: Quis incípiet prœliári? Et ille dixit: Tu. 3 Reg 20 15 Recénsuit ergo púeros príncipum provinciárum, et réperit númerum ducentórum trigínta duórum: et recénsuit post eos pópulum, omnes fílios Israël, septem míllia. 3 Reg 20 16 Et egréssi sunt merídie. Bénadad autem bibébat temuléntus in umbráculo suo, et reges trigínta duo cum eo, qui ad auxílium eius vénerant. 3 Reg 20 17 Egréssi sunt autem púeri príncipum provinciárum in prima fronte. Misit ítaque Bénadad: qui nuntiavérunt ei, dicéntes: Viri egréssi sunt de Samaría. 3 Reg 20 18 Et ille ait: Sive pro pace véniunt, apprehéndite eos vivos: sive ut prœliéntur, vivos eos cápite. 3 Reg 20 19 Egréssi sunt ergo púeri príncipum provinciárum, ac réliquus exércitus sequebátur: 3 Reg 20 20 et percússit unusquísque virum qui contra se veniébat: fugerúntque Syri, et persecútus est eos Israël. Fugit quoque Bénadad rex Sýriæ in equo cum equítibus suis. 3 Reg 20 21 Necnon egréssus rex Israël percússit equos et currus, et percússit Sýriam plaga magna. 3 Reg 20 22 Accédens autem prophéta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortáre, et scito, et vide quid fácias: sequénti enim anno rex Sýriæ ascéndet contra te. 3 Reg 20 23 Servi vero regis Sýriæ dixérunt ei: Dii móntium sunt dii eórum, ídeo superavérunt nos: sed mélius est ut pugnémus contra eos in campéstribus, et obtinébimus eos. 3 Reg 20 24 Tu ergo verbum hoc fac: ámove reges síngulos ab exércitu tuo, et pone príncipes pro eis: 3 Reg 20 25 et instáura númerum mílitum qui cecidérunt de tuis, et equos secúndum equos prístinos, et currus secúndum currus quos ante habuísti: et pugnábimus contra eos in campéstribus, et vidébis quod obtinébimus eos. Crédidit consílio eórum, et fecit ita. 3 Reg 20 26 Igitur postquam annus transíerat, recénsuit Bénadad Syros, et ascéndit in Aphec ut pugnáret contra Israël. 3 Reg 20 27 Porro fílii Israël recensíti sunt, et accéptis cibáriis profécti ex advérso, castráque metáti sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprárum: Syri autem replevérunt terram. 3 Reg 20 28 (Et accédens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Hæc dicit Dóminus: Quia dixérunt Syri: Deus móntium est Dóminus, et non est Deus vállium: dabo omnem multitúdinem hanc grandem in manu tua, et sciétis quia ego sum Dóminus.) 3 Reg 20 29 Dirigebántque septem diébus ex advérso hi atque illi ácies, séptima autem die commíssum est bellum: percusserúntque fílii Israël de Syris centum míllia péditum in die una. 3 Reg 20 30 Fugérunt autem qui remánserant in Aphec, in civitátem: et cécidit murus super vigínti septem míllia hóminum qui remánserant. Porro Bénadad fúgiens ingréssus est civitátem, in cubículum quod erat intra cubículum. 3 Reg 20 31 Dixerúntque ei servi sui: Ecce, audívimus quod reges domus Israël cleméntes sint: ponámus ítaque saccos in lumbis nostris, et funículos in capítibus nostris, et egrediámur ad regem Israël: fórsitan salvábit ánimas nostras. 3 Reg 20 32 Accinxérunt saccis lumbos suos, et posuérunt funículos in capítibus suis, venerúntque ad regem Israël, et dixérunt ei: Servus tuus Bénadad dicit: Vivat, oro te, ánima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. 3 Reg 20 33 Quod accepérunt viri pro ómine: et festinántes rapuérunt verbum ex ore eius, atque dixérunt: Frater tuus Bénadad. Et dixit eis: Ite, et addúcite eum ad me. Egréssus est ergo ad eum Bénadad, et levávit eum in currum suum. 3 Reg 20 34 Qui dixit ei: Civitátes quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et platéas fac tibi in Damásco, sicut fecit pater meus in Samaría, et ego fœderátus recédam a te. Pépigit ergo fœdus, et dimísit eum. 3 Reg 20 35 Tunc vir quidam de fíliis prophetárum dixit ad sócium suum in sermóne Dómini: Pércute me. At ille nóluit percútere. 3 Reg 20 36 Cui ait: Quia noluísti audíre vocem Dómini, ecce recédes a me, et percútiet te leo. Cumque páululum recessísset ab eo, invénit eum leo, atque percússit. 3 Reg 20 37 Sed et álterum invéniens virum, dixit ad eum: Pércute me. Qui percússit eum, et vulnerávit. 3 Reg 20 38 Abiit ergo prophéta, et occúrrit regi in via, et mutávit aspersióne púlveris os et óculos suos. 3 Reg 20 39 Cumque rex transísset, clamávit ad regem, et ait: Servus tuus egréssus est ad prœliándum cóminus: cumque fugísset vir unus, addúxit eum quidam ad me, et ait: Custódi virum istum: qui si lapsus fúerit, erit ánima tua pro ánima eius, aut taléntum argénti appéndes. 3 Reg 20 40 Dum autem ego turbátus huc illúcque me vérterem, súbito non compáruit. Et ait rex Israël ad eum: Hoc est iudícium tuum, quod ipse decrevísti. 3 Reg 20 41 At ille statim abstérsit púlverem de fácie sua, et cognóvit eum rex Israël, quod esset de prophétis. 3 Reg 20 42 Qui ait ad eum: Hæc dicit Dóminus: Quia dimisísti virum dignum morte de manu tua, erit ánima tua pro ánima eius, et pópulus tuus pro pópulo eius. 3 Reg 20 43 Revérsus est ígitur rex Israël in domum suam, audíre contémnens, et furibúndus venit in Samaríam. 3 Reg 21 1 Post verba autem hæc, témpore illo vínea erat Naboth Iezrahelítæ, quæ erat in Iézrahel, iuxta palátium Achab regis Samaríæ. 3 Reg 21 2 Locútus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi víneam tuam, ut fáciam mihi hortum ólerum, quia vicína est, et prope domum meam: dabóque tibi pro ea víneam meliórem, aut si commódius tibi putas, argénti prétium, quanto digna est. 3 Reg 21 3 Cui respóndit Naboth: Propítius sit mihi Dóminus, ne dem hereditátem patrum meórum tibi. 3 Reg 21 4 Venit ergo Achab in domum suam indígnans, et frendens super verbo quod locútus fúerat ad eum Naboth Iezrahelítes, dicens: Non dabo tibi hereditátem patrum meórum. Et proíciens se in léctulum suum, avértit fáciem suam ad paríetem, et non comédit panem. 3 Reg 21 5 Ingréssa est autem ad eum Iézabel uxor sua, dixítque ei: Quid est hoc, unde ánima tua contristáta est? et quare non cómedis panem? 3 Reg 21 6 Qui respóndit ei: Locútus sum Naboth Iezrahelítæ, et dixi ei: Da mihi víneam tuam, accépta pecúnia: aut, si tibi placet, dabo tibi víneam meliórem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi víneam meam. 3 Reg 21 7 Dixit ergo ad eum Iézabel uxor eius: Grandis auctoritátis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et cómede panem, et æquo ánimo esto: ego dabo tibi víneam Naboth Iezrahelítæ. 3 Reg 21 8 Scripsit ítaque lítteras ex nómine Achab, et signávit eas ánnulo eius, et misit ad maióres natu, et optimátes, qui erant in civitáte eius, et habitábant cum Naboth. 3 Reg 21 9 Litterárum autem hæc erat senténtia: Prædicáte ieiúnium, et sedére fácite Naboth inter primos pópuli: 3 Reg 21 10 et submíttite duos viros fílios Bélial contra eum, et falsum testimónium dicant: Benedíxit Deum et regem: et edúcite eum, et lapidáte, sicque moriátur. 3 Reg 21 11 Fecérunt ergo cives eius maióres natu et optimátes, qui habitábant cum eo in urbe, sicut præcéperat eis Iézabel, et sicut scriptum erat in lítteris quas míserat ad eos: 3 Reg 21 12 prædicavérunt ieiúnium, et sedére fecérunt Naboth inter primos pópuli. 3 Reg 21 13 Et addúctis duóbus viris fíliis diáboli, fecérunt eos sedére contra eum: at illi, scílicet ut viri diabólici, dixérunt contra eum testimónium coram multitúdine: Benedíxit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxérunt eum extra civitátem, et lapídibus interfecérunt. 3 Reg 21 14 Miserúntque ad Iézabel, dicéntes: Lapidátus est Naboth, et mórtuus est. 3 Reg 21 15 Factum est autem, cum audísset Iézabel lapidátum Naboth et mórtuum, locúta est ad Achab: Surge, et pósside víneam Naboth Iezrahelítæ, qui nóluit tibi acquiéscere, et dare eam accépta pecúnia: non enim vivit Naboth, sed mórtuus est. 3 Reg 21 16 Quod cum audísset Achab, mórtuum vidélicet Naboth, surréxit, et descendébat in víneam Naboth Iezrahelítæ, ut possidéret eam. 3 Reg 21 17 Factus est ígitur sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens: 3 Reg 21 18 Surge, et descénde in occúrsum Achab regis Israël, qui est in Samaría: ecce ad víneam Naboth descéndit, ut possídeat eam. 3 Reg 21 19 Et loquéris ad eum, dicens: Hæc dicit Dóminus: Occidísti, ínsuper et possedísti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dóminus: In loco hoc, in quo linxérunt canes sánguinem Naboth, lambent quoque sánguinem tuum. 3 Reg 21 20 Et ait Achab ad Elíam: Num invenísti me inimícum tibi? Qui dixit: Invéni, eo quod venúndatus sis, ut fáceres malum in conspéctu Dómini. 3 Reg 21 21 Ecce ego indúcam super te malum, et demétam posterióra tua, et interfíciam de Achab mingéntem ad paríetem, et clausum et últimum in Israël. 3 Reg 21 22 Et dabo domum tuam sicut domum Ieróboam fílii Nabat, et sicut domum Báasa fílii Ahía: quia egísti ut me ad iracúndiam provocáres, et peccáre fecísti Israël. 3 Reg 21 23 Sed et de Iézabel locútus est Dóminus, dicens: Canes cómedent Iézabel in agro Iézrahel. 3 Reg 21 24 Si mórtuus fúerit Achab in civitáte, cómedent eum canes: si autem mórtuus fúerit in agro, cómedent eum vólucres cæli. 3 Reg 21 25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venúndatus est ut fáceret malum in conspéctu Dómini: concitávit enim eum Iézabel uxor sua, 3 Reg 21 26 et abominábilis factus est, in tantum ut sequerétur idóla quæ fécerant Amorrhǽi, quos consúmpsit Dóminus a fácie filiórum Israël. 3 Reg 21 27 Itaque cum audísset Achab sermónes istos, scidit vestiménta sua, et opéruit cilício carnem suam, ieiunavítque et dormívit in sacco, et ambulávit demísso cápite. 3 Reg 21 28 Et factus est sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens: 3 Reg 21 29 Nonne vidísti humiliátum Achab coram me? quia ígitur humiliátus est mei causa, non indúcam malum in diébus eius, sed in diébus fílii sui ínferam malum dómui eius. 3 Reg 22 1 Transiérunt ígitur tres anni absque bello inter Sýriam et Israël. 3 Reg 22 2 In anno autem tértio, descéndit Iósaphat rex Iuda ad regem Israël. 3 Reg 22 3 (Dixítque rex Israël ad servos suos: Ignorátis quod nostra sit Ramoth Gálaad, et neglígimus tóllere eam de manu regis Sýriæ?) 3 Reg 22 4 Et ait ad Iósaphat: Veniésne mecum ad prœliándum in Ramoth Gálaad? 3 Reg 22 5 Dixítque Iósaphat ad regem Israël: Sicut ego sum, ita et tu: pópulus meus et pópulus tuus unum sunt: et équites mei, équites tui. Dixítque Iósaphat ad regem Israël: Quære, oro te, hódie sermónem Dómini. 3 Reg 22 6 Congregávit ergo rex Israël prophétas, quadringéntos círciter viros, et ait ad eos: Ire débeo in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Qui respondérunt: Ascénde, et dabit eam Dóminus in manu regis. 3 Reg 22 7 Dixit autem Iósaphat: Non est hic prophéta Dómini quíspiam, ut interrogémus per eum? 3 Reg 22 8 Et ait rex Israël ad Iósaphat: Remánsit vir unus per quem póssumus interrogáre Dóminum: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum: Michǽas fílius Iemla. Cui Iósaphat ait: Ne loquáris ita, rex. 3 Reg 22 9 Vocávit ergo rex Israël eunúchum quemdam, et dixit ei: Festína addúcere Michǽam fílium Iemla. 3 Reg 22 10 Rex autem Israël, et Iósaphat rex Iuda, sedébant unusquísque in sólio suo, vestíti cultu régio, in área iuxta óstium portæ Samaríæ: et univérsi prophétæ prophetábant in conspéctu eórum. 3 Reg 22 11 Fecit quoque sibi Sedecías fílius Chanáana córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec déleas eam. 3 Reg 22 12 Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, dicéntes: Ascénde in Ramoth Gálaad, et vade próspere, et tradet Dóminus in manus regis. 3 Reg 22 13 Núntius vero qui íerat ut vocáret Michǽam, locútus est ad eum, dicens: Ecce sermónes prophetárum ore uno regi bona prǽdicant: sit ergo sermo tuus símilis eórum, et lóquere bona. 3 Reg 22 14 Cui Michǽas ait: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Dóminus, hoc loquar. 3 Reg 22 15 Venit ítaque ad regem, et ait illi rex: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad prœliándum, an cessáre? Cui ille respóndit: Ascénde, et vade próspere, et tradet eam Dóminus in manus regis. 3 Reg 22 16 Dixit autem rex ad eum: Iterum atque íterum adiúro te, ut non loquáris mihi nisi quod verum est, in nómine Dómini. 3 Reg 22 17 Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispérsum in móntibus, quasi oves non habéntes pastórem. Et ait Dóminus: Non habent isti dóminum: revertátur unusquísque in domum suam in pace. 3 Reg 22 18 (Dixit ergo rex Israël ad Iósaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophétat mihi bonum, sed semper malum?) 3 Reg 22 19 Ille vero addens, ait: Proptérea audi sermónem Dómini: vidi Dóminum sedéntem super sólium suum, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris: 3 Reg 22 20 et ait Dóminus: Quis decípiet Achab regem Israël, ut ascéndat, et cadat in Ramoth Gálaad? Et dixit unus verba huiuscémodi, et álius áliter. 3 Reg 22 21 Egréssus est autem spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam illum. Cui locútus est Dóminus: In quo? 3 Reg 22 22 Et ille ait: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum eius. Et dixit Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita. 3 Reg 22 23 Nunc ígitur ecce dedit Dóminus spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, qui hic sunt, et Dóminus locútus est contra te malum. 3 Reg 22 24 Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽam in maxíllam, et dixit: Mene ergo dimísit Spíritus Dómini, et locútus est tibi? 3 Reg 22 25 Et ait Michǽas: Visúrus es in die illa quando ingrediéris cubículum intra cubículum ut abscondáris. 3 Reg 22 26 Et ait rex Israël: Tóllite Michǽam, et máneat apud Amon príncipem civitátis, et apud Ioas fílium Amelech, 3 Reg 22 27 et dícite eis: Hæc dicit rex: Míttite virum istum in cárcerem, et sustentáte eum pane tribulatiónis, et aqua angústiæ, donec revértar in pace. 3 Reg 22 28 Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus in me Dóminus. Et ait: Audíte, pópuli omnes. 3 Reg 22 29 Ascéndit ítaque rex Israël, et Iósaphat rex Iuda, in Ramoth Gálaad. 3 Reg 22 30 Dixit ítaque rex Israël ad Iósaphat: Sume arma, et ingrédere prœ́lium, et indúere véstibus tuis. Porro rex Israël mutávit hábitum suum, et ingréssus est bellum. 3 Reg 22 31 Rex autem Sýriæ præcéperat princípibus cúrruum trigínta duóbus, dicens: Non pugnábitis contra minórem et maiórem quémpiam, nisi contra regem Israël solum. 3 Reg 22 32 Cum ergo vidíssent príncipes cúrruum Iósaphat, suspicáti sunt quod ipse esset rex Israël, et ímpetu facto pugnábant contra eum: et exclamávit Iósaphat. 3 Reg 22 33 Intellexerúntque príncipes cúrruum quod non esset rex Israël, et cessavérunt ab eo. 3 Reg 22 34 Vir autem quidam teténdit arcum, in incértum sagíttam dírigens, et casu percússit regem Israël inter pulmónem et stómachum. At ille dixit aurígæ suo: Verte manum tuam, et éice me de exércitu, quia gráviter vulnerátus sum. 3 Reg 22 35 Commíssum est ergo prœ́lium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mórtuus est véspere: fluébat autem sanguis plagæ in sinum currus, 3 Reg 22 36 et præco insónuit in univérso exércitu ántequam sol occúmberet, dicens: Unusquísque revertátur in civitátem, et in terram suam. 3 Reg 22 37 Mórtuus est autem rex, et perlátus est in Samaríam: sepelierúntque regem in Samaría, 3 Reg 22 38 et lavérunt currum eius in piscína Samaríæ: et linxérunt canes sánguinem eius, et habénas lavérunt, iuxta verbum Dómini quod locútus fúerat. 3 Reg 22 39 Réliqua autem sermónum Achab, et univérsa quæ fecit, et domus ebúrnea quam ædificávit, cunctarúmque úrbium quas exstrúxit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 3 Reg 22 40 Dormívit ergo Achab cum pátribus suis, et regnávit Ochozías fílius eius pro eo. 3 Reg 22 41 Iósaphat vero fílius Asa regnáre cœ́perat super Iudam anno quarto Achab regis Israël. 3 Reg 22 42 Trigínta quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et vigínti quinque annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Azuba fília Sálai. 3 Reg 22 43 Et ambulávit in omni via Asa patris sui, et non declinávit ex ea: fecítque quod rectum erat in conspéctu Dómini. 3 Reg 22 44 Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus sacrificábat, et adolébat incénsum in excélsis. 3 Reg 22 45 Pacémque hábuit Iósaphat cum rege Israël. 3 Reg 22 46 Réliqua autem verbórum Iósaphat, et ópera eius quæ gessit, et prœ́lia, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? 3 Reg 22 47 Sed et relíquias effeminatórum qui remánserant in diébus Asa patris eius, ábstulit de terra. 3 Reg 22 48 Nec erat tunc rex constitútus in Edom. 3 Reg 22 49 Rex vero Iósaphat fécerat classes in mari, quæ navigárent in Ophir propter aurum: et ire non potuérunt, quia confráctæ sunt in Asióngaber. 3 Reg 22 50 Tunc ait Ochozías fílius Achab ad Iósaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in návibus. Et nóluit Iósaphat. 3 Reg 22 51 Dormivítque Iósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in Civitáte David patris sui: regnavítque Ioram fílius eius pro eo. 3 Reg 22 52 Ochozías autem fílius Achab regnáre cœ́perat super Israël in Samaría, anno séptimo décimo Iósaphat regis Iuda: regnavítque super Israël duóbus annis. 3 Reg 22 53 Et fecit malum in conspéctu Dómini, et ambulávit in via patris sui et matris suæ, et in via Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. 3 Reg 22 54 Servívit quoque Baal, et adorávit eum, et irritávit Dóminum Deum Israël, iuxta ómnia quæ fécerat pater eius. 4 Reg 1 1 Prævaricátus est autem Moab in Israël, postquam mórtuus est Achab. 4 Reg 1 2 Cecidítque Ochozías per cancéllos cœnáculi sui, quod habébat in Samaría, et ægrotávit: misítque núntios, dicens ad eos: Ite, consúlite Beélzebub deum Accaron, utrum vívere queam de infirmitáte mea hac. 4 Reg 1 3 Angelus autem Dómini locútus est ad Elíam Thesbíten, dicens: Surge, et ascénde in occúrsum nuntiórum regis Samaríæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eátis ad consuléndum Beélzebub deum Accaron? 4 Reg 1 4 Quam ob rem hæc dicit Dóminus: De léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. Et ábiit Elías. 4 Reg 1 5 Reversíque sunt núntii ad Ochozíam. Qui dixit eis: Quare revérsi estis? 4 Reg 1 6 At illi respondérunt ei: Vir occúrrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertímini ad regem qui misit vos, et dicétis ei: Hæc dicit Dóminus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulátur Beélzebub deus Accaron? idcírco de léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. 4 Reg 1 7 Qui dixit eis: Cuius figúræ et hábitus est vir ille, qui occúrrit vobis, et locútus est verba hæc? 4 Reg 1 8 At illi dixérunt: Vir pilósus, et zona pellícea accínctus rénibus. Qui ait: Elías Thesbítes est. 4 Reg 1 9 Misítque ad eum quinquagenárium príncipem, et quinquagínta qui erant sub eo. Qui ascéndit ad eum: sedentíque in vértice montis, ait: Homo Dei, rex præcépit ut descéndas. 4 Reg 1 10 Respondénsque Elías, dixit quinquagenário: Si homo Dei sum, descéndat ignis de cælo, et dévoret te, et quinquagínta tuos. Descéndit ítaque ignis de cælo, et devorávit eum, et quinquagínta qui erant cum eo. 4 Reg 1 11 Rursúmque misit ad eum príncipem quinquagenárium álterum, et quinquagínta cum eo. Qui locútus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festína, descénde. 4 Reg 1 12 Respóndens Elías, ait: Si homo Dei ego sum, descéndat ignis de cælo, et dévoret te, et quinquagínta tuos. Descéndit ergo ignis de cælo, et devorávit illum, et quinquagínta eius. 4 Reg 1 13 Iterum misit príncipem quinquagenárium tértium, et quinquagínta qui erant cum eo. Qui cum venísset, curvávit génua contra Elíam, et precátus est eum, et ait: Homo Dei, noli despícere ánimam meam, et ánimas servórum tuórum qui mecum sunt. 4 Reg 1 14 Ecce descéndit ignis de cælo, et devorávit duos príncipes quinquagenários primos, et quinquagénos qui cum eis erant: sed nunc óbsecro ut misereáris ánimæ meæ. 4 Reg 1 15 Locútus est autem ángelus Dómini ad Elíam, dicens: Descénde cum eo: ne tímeas. Surréxit ígitur, et descéndit cum eo ad regem, 4 Reg 1 16 et locútus est ei: Hæc dicit Dóminus: Quia misísti núntios ad consuléndum Beélzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogáre sermónem, ídeo de léctulo super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. 4 Reg 1 17 Mórtuus est ergo iuxta sermónem Dómini quem locútus est Elías, et regnávit Ioram frater eius pro eo, anno secúndo Ioram fílii Iósaphat regis Iudæ: non enim habébat fílium. 4 Reg 1 18 Réliqua autem verbórum Ochozíæ quæ operátus est, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 2 1 Factum est autem cum leváre vellet Dóminus Elíam per túrbinem in cælum, ibant Elías et Eliséus de Gálgalis. 4 Reg 2 2 Dixítque Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliséus: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque descendíssent Bethel, 4 Reg 2 3 egréssi sunt fílii prophetárum qui erant in Bethel, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum a te? Qui respóndit: Et ego novi: siléte. 4 Reg 2 4 Dixit autem Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me in Iéricho. Et ille ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque veníssent Iéricho, 4 Reg 2 5 accessérunt fílii prophetárum qui erant in Iéricho, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia Dóminus hódie tollet dóminum tuum a te? Et ait: Et ego novi: siléte. 4 Reg 2 6 Dixit autem ei Elías: Sede hic, quia Dóminus misit me usque ad Iordánem. Qui ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Iérunt ígitur ambo páriter, 4 Reg 2 7 et quinquagínta viri de fíliis prophetárum secúti sunt eos, qui et stetérunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Iordánem. 4 Reg 2 8 Tulítque Elías pállium suum, et invólvit illud, et percússit aquas: quæ divísæ sunt in utrámque partem, et transiérunt ambo per siccum. 4 Reg 2 9 Cumque transíssent, Elías dixit ad Eliséum: Póstula quod vis ut fáciam tibi, ántequam tollar a te. Dixítque Eliséus: Obsecro ut fiat in me duplex spíritus tuus. 4 Reg 2 10 Qui respóndit: Rem diffícilem postulásti: áttamen si víderis me quando tollar a te, erit tibi quod petísti: si autem non víderis, non erit. 4 Reg 2 11 Cumque pérgerent, et incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus, et equi ígnei divisérunt utrúmque: et ascéndit Elías per túrbinem in cælum. 4 Reg 2 12 Eliséus autem vidébat, et clamábat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auríga eius. Et non vidit eum ámplius: apprehendítque vestiménta sua, et scidit illa in duas partes. 4 Reg 2 13 Et levávit pállium Elíæ, quod cecíderat ei: reversúsque stetit super ripam Iordánis, 4 Reg 2 14 et pállio Elíæ, quod cecíderat ei, percússit aquas, et non sunt divísæ: et dixit: Ubi est Deus Elíæ étiam nunc? Percussítque aquas, et divísæ sunt huc atque illuc, et tránsiit Eliséus. 4 Reg 2 15 Vidéntes autem fílii prophetárum qui erant in Iéricho e contra, dixérunt: Requiévit spíritus Elíæ super Eliséum. Et veniéntes in occúrsum eius, adoravérunt eum proni in terram, 4 Reg 2 16 dixerúntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquagínta viri fortes qui possunt ire, et quǽrere dóminum tuum, ne forte túlerit eum Spíritus Dómini, et proiécerit eum in unum móntium, aut in unam vállium. Qui ait: Nolíte míttere. 4 Reg 2 17 Coegerúntque eum donec acquiésceret, et díceret: Míttite. Et misérunt quinquagínta viros: qui cum quæsíssent tribus diébus, non invenérunt. 4 Reg 2 18 Et revérsi sunt ad eum: at ille habitábat in Iéricho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolíte míttere? 4 Reg 2 19 Dixérunt quoque viri civitátis ad Eliséum: Ecce habitátio civitátis huius óptima est, sicut tu ipse, dómine, pérspicis: sed aquæ péssimæ sunt, et terra stérilis. 4 Reg 2 20 At ille ait: Afférte mihi vas novum, et míttite in illud sal. Quod cum attulíssent, 4 Reg 2 21 egréssus ad fontem aquárum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dóminus: Sanávi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterílitas. 4 Reg 2 22 Sanátæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, iuxta verbum Eliséi quod locútus est. 4 Reg 2 23 Ascéndit autem inde in Bethel: cumque ascénderet per viam, púeri parvi egréssi sunt de civitáte, et illudébant ei, dicéntes: Ascénde calve, ascénde calve. 4 Reg 2 24 Qui cum respexísset, vidit eos, et maledíxit eis in nómine Dómini: egressíque sunt duo ursi de saltu, et laceravérunt ex eis quadragínta duos púeros. 4 Reg 2 25 Abiit autem inde in montem Carméli, et inde revérsus est in Samaríam. 4 Reg 3 1 Ioram vero fílius Achab regnávit super Israël in Samaría anno décimo octávo Iósaphat regis Iudæ: regnavítque duódecim annis. 4 Reg 3 2 Et fecit malum coram Dómino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim státuas Baal quas fécerat pater eius. 4 Reg 3 3 Verúmtamen in peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, adhǽsit, nec recéssit ab eis. 4 Reg 3 4 Porro Mesa rex Moab nutriébat pécora multa, et solvébat regi Israël centum míllia agnórum, et centum míllia aríetum cum velléribus suis. 4 Reg 3 5 Cumque mórtuus fuísset Achab, prævaricátus est fœdus quod habébat cum rege Israël. 4 Reg 3 6 Egréssus est ígitur rex Ioram in die illa de Samaría, et recénsuit univérsum Israël. 4 Reg 3 7 Misítque ad Iósaphat regem Iuda, dicens: Rex Moab recéssit a me: veni mecum contra eum ad prœ́lium. Qui respóndit: Ascéndam: qui meus est, tuus est: pópulus meus, pópulus tuus, et equi mei, equi tui. 4 Reg 3 8 Dixítque: Per quam viam ascendémus? At ille respóndit: Per desértum Idumǽæ. 4 Reg 3 9 Perrexérunt ígitur rex Israël, et rex Iuda, et rex Edom, et circuiérunt per viam septem diérum, nec erat aqua exercítui et iuméntis quæ sequebántur eos. 4 Reg 3 10 Dixítque rex Israël: Heu! heu! heu! congregávit nos Dóminus tres reges ut tráderet in manus Moab. 4 Reg 3 11 Et ait Iósaphat: Estne hic prophéta Dómini, ut deprecémur Dóminum per eum? Et respóndit unus de servis regis Israël: Est hic Eliséus fílius Saphat, qui fundébat aquam super manus Elíæ. 4 Reg 3 12 Et ait Iósaphat: Est apud eum sermo Dómini. Descendítque ad eum rex Israël, et Iósaphat rex Iuda, et rex Edom. 4 Reg 3 13 Dixit autem Eliséus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophétas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregávit Dóminus tres reges hos ut tráderet eos in manus Moab? 4 Reg 3 14 Dixítque ad eum Eliséus: Vivit Dóminus exercítuum, in cuius conspéctu sto, quod si non vultum Iósaphat regis Iudæ erubéscerem, non attendíssem quidem te, nec respexíssem. 4 Reg 3 15 Nunc autem addúcite mihi psaltem. Cumque cáneret psaltes, facta est super eum manus Dómini, et ait: 4 Reg 3 16 Hæc dicit Dóminus: Fácite álveum torréntis huius fossas et fossas. 4 Reg 3 17 Hæc enim dicit Dóminus: Non vidébitis ventum, neque plúviam: et álveus iste replébitur aquis, et bibétis vos, et famíliæ vestræ, et iuménta vestra. 4 Reg 3 18 Parúmque est hoc in conspéctu Dómini: ínsuper tradet étiam Moab in manus vestras. 4 Reg 3 19 Et percutiétis omnem civitátem munítam, et omnem urbem eléctam, et univérsum lignum fructíferum succidétis, cunctósque fontes aquárum obturábitis, et omnem agrum egrégium operiétis lapídibus. 4 Reg 3 20 Factum est ígitur mane, quando sacrifícium offérri solet, et ecce aquæ veniébant per viam Edom, et repléta est terra aquis. 4 Reg 3 21 Univérsi autem Moabítæ audiéntes quod ascendíssent reges ut pugnárent advérsum eos, convocavérunt omnes qui accíncti erant bálteo désuper, et stetérunt in términis. 4 Reg 3 22 Primóque mane surgéntes, et orto iam sole ex advérso aquárum, vidérunt Moabítæ e contra aquas rubras quasi sánguinem, 4 Reg 3 23 dixerúntque: Sanguis gládii est: pugnavérunt reges contra se, et cæsi sunt mútuo: nunc perge ad prædam, Moab. 4 Reg 3 24 Perrexerúntque in castra Israël: porro consúrgens Israël, percússit Moab: at illi fugérunt coram eis. Venérunt ígitur qui vícerant, et percussérunt Moab, 4 Reg 3 25 et civitátes destruxérunt: et omnem agrum óptimum, mitténtes sínguli lápides, replevérunt: et univérsos fontes aquárum obturavérunt: et ómnia ligna fructífera succidérunt, ita ut muri tantum fíctiles remanérent: et circúmdata est cívitas a fundibuláriis, et magna ex parte percússa. 4 Reg 3 26 Quod cum vidísset rex Moab, prævaluísse scílicet hostes, tulit secum septingéntos viros educéntes gládium, ut irrúmperent ad regem Edom: et non potuérunt. 4 Reg 3 27 Arripiénsque fílium suum primogénitum, qui regnatúrus erat pro eo, óbtulit holocáustum super murum: et facta est indignátio magna in Israël, statímque recessérunt ab eo, et revérsi sunt in terram suam. 4 Reg 4 1 Múlier autem quædam de uxóribus prophetárum clamábat ad Eliséum, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dóminum: et ecce créditor venit ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi. 4 Reg 4 2 Cui dixit Eliséus: Quid vis ut fáciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei quo ungar. 4 Reg 4 3 Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca, 4 Reg 4 4 et ingrédere, et claude óstium tuum cum intrínsecus fúeris tu, et fílii tui: et mitte inde in ómnia vasa hæc, et cum plena fúerint, tolles. 4 Reg 4 5 Ivit ítaque múlier, et clausit óstium super se, et super fílios suos: illi offerébant vasa, et illa infundébat. 4 Reg 4 6 Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum. 4 Reg 4 7 Venit autem illa, et indicávit hómini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende óleum, et redde creditóri tuo: tu autem, et fílii tui vívite de réliquo. 4 Reg 4 8 Facta est autem quædam dies, et transíbat Eliséus per Sunam: erat autem ibi múlier magna, quæ ténuit eum ut coméderet panem: cumque frequénter inde transíret, divertébat ad eam ut coméderet panem. 4 Reg 4 9 Quæ dixit ad virum suum: Animadvérto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequénter. 4 Reg 4 10 Faciámus ergo ei cœnáculum parvum, et ponámus ei in eo léctulum, et mensam, et sellam, et candelábrum, ut cum vénerit ad nos, máneat ibi. 4 Reg 4 11 Facta est ergo dies quædam, et véniens divértit in cœnáculum, et requiévit ibi. 4 Reg 4 12 Dixítque ad Giézi púerum suum: Voca Sunamítidem istam. Qui cum vocásset eam, et illa stetísset coram eo, 4 Reg 4 13 dixit ad púerum suum: Lóquere ad eam: Ecce, sédule in ómnibus ministrásti nobis: quid vis ut fáciam tibi? numquid habes negótium, et vis ut loquar regi, sive príncipi milítiæ? Quæ respóndit: In médio pópuli mei hábito. 4 Reg 4 14 Et ait: Quid ergo vult ut fáciam ei? Dixítque Giézi: Ne quæras: fílium enim non habet, et vir eius senex est. 4 Reg 4 15 Præcépit ítaque ut vocáret eam: quæ cum vocáta fuísset, et stetísset ante óstium, 4 Reg 4 16 dixit ad eam: In témpore isto, et in hac eádem hora, si vita comes fúerit, habébis in útero fílium. At illa respóndit: Noli quæso, dómine mi vir Dei, noli mentíri ancíllæ tuæ. 4 Reg 4 17 Et concépit múlier, et péperit fílium in témpore, et in hora eádem, qua díxerat Eliséus. 4 Reg 4 18 Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egréssus isset ad patrem suum, ad messóres, 4 Reg 4 19 ait patri suo: Caput meum dóleo, caput meum dóleo. At ille dixit púero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. 4 Reg 4 20 Qui cum tulísset, et duxísset eum ad matrem suam, pósuit eum illa super génua sua usque ad merídiem, et mórtuus est. 4 Reg 4 21 Ascéndit autem, et collocávit eum super léctulum hóminis Dei, et clausit óstium: et egréssa, 4 Reg 4 22 vocávit virum suum, et ait: Mitte mecum, óbsecro, unum de púeris, et ásinam, ut excúrram usque ad hóminem Dei, et revértar. 4 Reg 4 23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hódie non sunt caléndæ, neque sábbatum. Quæ respóndit: Vadam. 4 Reg 4 24 Stravítque ásinam, et præcépit púero: Mina, et própera: ne mihi moram fácias in eúndo: et hoc age quod præcípio tibi. 4 Reg 4 25 Profécta est ígitur, et venit ad virum Dei in montem Carméli: cumque vidísset eam vir Dei e contra, ait ad Giézi púerum suum: Ecce Sunamítis illa. 4 Reg 4 26 Vade ergo in occúrsum eius, et dic ei: Recte ne ágitur circa te, et circa virum tuum, et circa fílium tuum? Quæ respóndit: Recte. 4 Reg 4 27 Cumque venísset ad virum Dei in montem, apprehéndit pedes eius: et accéssit Giézi ut amovéret eam. Et ait homo Dei: Dimítte illam: ánima enim eius in amaritúdine est, et Dóminus celávit a me, et non indicávit mihi. 4 Reg 4 28 Quæ dixit illi: Numquid petívi fílium a dómino meo? numquid non dixi tibi: Ne illúdas me? 4 Reg 4 29 Et ille ait ad Giézi: Accínge lumbos tuos, et tolle báculum meum in manu tua, et vade. Si occúrrerit tibi homo, non salútes eum: et si salutáverit te quíspiam, non respóndeas illi: et pones báculum meum super fáciem púeri. 4 Reg 4 30 Porro mater púeri ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, non dimíttam te. Surréxit ergo, et secútus est eam. 4 Reg 4 31 Giézi autem præcésserat ante eos, et posúerat báculum super fáciem púeri, et non erat vox, neque sensus: reversúsque est in occúrsum eius, et nuntiávit ei, dicens: Non surréxit puer. 4 Reg 4 32 Ingréssus est ergo Eliséus domum, et ecce puer mórtuus iacébat in léctulo eius: 4 Reg 4 33 ingressúsque clausit óstium super se et super púerum, et orávit ad Dóminum. 4 Reg 4 34 Et ascéndit, et incúbuit super púerum: posuítque os suum super os eius, et óculos suos super óculos eius, et manus suas super manus eius: et incurvávit se super eum, et calefácta est caro púeri. 4 Reg 4 35 At ille revérsus, deambulávit in domo, semel huc atque illuc: et ascéndit, et incúbuit super eum: et oscitávit puer sépties, aperuítque óculos. 4 Reg 4 36 At ille vocávit Giézi, et dixit ei: Voca Sunamítidem hanc. Quæ vocáta, ingréssa est ad eum. Qui ait: Tolle fílium tuum. 4 Reg 4 37 Venit illa, et córruit ad pedes eius, et adorávit super terram: tulítque fílium suum, et egréssa est. 4 Reg 4 38 Et Eliséus revérsus est in Gálgala. Erat autem fames in terra, et fílii prophetárum habitábant coram eo. Dixítque uni de púeris suis: Pone ollam grandem, et coque pulméntum fíliis prophetárum. 4 Reg 4 39 Et egréssus est unus in agrum ut collígeret herbas agréstes: invenítque quasi vitem silvéstrem, et collégit ex ea colocýnthidas agri, et implévit pállium suum, et revérsus concídit in ollam pulménti: nesciébat enim quid esset. 4 Reg 4 40 Infudérunt ergo sóciis ut coméderent: cumque gustássent de coctióne, clamavérunt, dicéntes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuérunt comédere. 4 Reg 4 41 At ille: Afférte, inquit, farínam. Cumque tulíssent, misit in ollam, et ait: Infúnde turbæ, ut cómedant. Et non fuit ámplius quidquam amaritúdinis in olla. 4 Reg 4 42 Vir autem quidam venit de Baalsálisa déferens viro Dei panes primitiárum, vigínti panes hordeáceos, et fruméntum novum in pera sua. At ille dixit: Da pópulo, ut cómedat. 4 Reg 4 43 Respondítque ei miníster eius: Quantum est hoc, ut appónam centum viris? Rursum ille ait: Da pópulo, ut cómedat: hæc enim dicit Dóminus: Cómedent, et supérerit. 4 Reg 4 44 Pósuit ítaque coram eis: qui comedérunt, et supérfuit iuxta verbum Dómini. 4 Reg 5 1 Náaman princeps milítiæ regis Sýriæ erat vir magnus apud dóminum suum, et honorátus: per illum enim dedit Dóminus salútem Sýriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprósus. 4 Reg 5 2 Porro de Sýria egréssi fúerant latrúnculi, et captívam dúxerant de terra Israël puéllam párvulam, quæ erat in obséquio uxóris Náaman: 4 Reg 5 3 quæ ait ad dóminam suam: Utinam fuísset dóminus meus ad prophétam qui est in Samaría, profécto curásset eum a lepra quam habet. 4 Reg 5 4 Ingréssus est ítaque Náaman ad dóminum suum, et nuntiávit ei, dicens: Sic et sic locúta est puélla de terra Israël. 4 Reg 5 5 Dixítque ei rex Sýriæ: Vade, et mittam lítteras ad regem Israël. Qui cum proféctus esset, et tulísset secum decem talénta argénti, et sex míllia áureos, et decem mutatória vestimentórum, 4 Reg 5 6 détulit lítteras ad regem Israël, in hæc verba: Cum accéperis epístolam hanc, scito quod míserim ad te Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. 4 Reg 5 7 Cumque legísset rex Israël lítteras, scidit vestiménta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occídere possim et vivificáre, quia iste misit ad me ut curem hóminem a lepra sua? animadvértite, et vidéte quod occasiónes quærat advérsum me. 4 Reg 5 8 Quod cum audísset Eliséus vir Dei, scidísse vidélicet regem Israël vestiménta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidísti vestiménta tua? véniat ad me, et sciat esse prophétam in Israël. 4 Reg 5 9 Venit ergo Náaman cum equis et cúrribus, et stetit ad óstium domus Eliséi: 4 Reg 5 10 misítque ad eum Eliséus núntium, dicens: Vade, et laváre sépties in Iordáne, et recípiet sanitátem caro tua, atque mundáberis. 4 Reg 5 11 Irátus Náaman recedébat, dicens: Putábam quod egrederétur ad me, et stans invocáret nomen Dómini Dei sui, et tángeret manu sua locum lepræ, et curáret me. 4 Reg 5 12 Numquid non melióres sunt Abana et Pharphar flúvii Damásci, ómnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertísset se, et abíret indígnans, 4 Reg 5 13 accessérunt ad eum servi sui, et locúti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixísset tibi prophéta, certe fácere debúeras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Laváre, et mundáberis? 4 Reg 5 14 Descéndit, et lavit in Iordáne sépties iuxta sermónem viri Dei: et restitúta est caro eius sicut caro púeri párvuli, et mundátus est. 4 Reg 5 15 Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit álius Deus in univérsa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro ítaque ut accípias benedictiónem a servo tuo. 4 Reg 5 16 At ille respóndit: Vivit Dóminus, ante quem sto, quia non accípiam. Cumque vim fáceret, pénitus non acquiévit. 4 Reg 5 17 Dixítque Náaman: Ut vis: sed, óbsecro, concéde mihi servo tuo ut tollam onus duórum burdónum de terra: non enim fáciet ultra servus tuus holocáustum aut víctimam diis aliénis, nisi Dómino. 4 Reg 5 18 Hoc autem solum est, de quo deprecéris Dóminum pro servo tuo, quando ingrediétur dóminus meus templum Remmon ut adóret: et illo inniténte super manum meam, si adorávero in templo Remmon, adoránte eo in eódem loco, ut ignóscat mihi Dóminus servo tuo pro hac re. 4 Reg 5 19 Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo elécto terræ témpore. 4 Reg 5 20 Dixítque Giézi puer viri Dei: Pepércit dóminus meus Náaman Syro isti, ut non accíperet ab eo quæ áttulit: vivit Dóminus, quia curram post eum, et accípiam ab eo áliquid. 4 Reg 5 21 Et secútus est Giézi post tergum Náaman: quem cum vidísset ille curréntem ad se, desíliit de curru in occúrsum eius, et ait: Recténe sunt ómnia? 4 Reg 5 22 Et ille ait: Recte: dóminus meus misit me ad te dicens: Modo venérunt ad me duo adolescéntes de monte Ephraim, ex fíliis prophetárum: da eis taléntum argénti, et vestes mutatórias dúplices. 4 Reg 5 23 Dixítque Náaman: Mélius est ut accípias duo talénta. Et coégit eum, ligavítque duo talénta argénti in duóbus saccis, et duplícia vestiménta, et impósuit duóbus púeris suis, qui et portavérunt coram eo. 4 Reg 5 24 Cumque venísset iam vésperi, tulit de manu eórum, et repósuit in domo, dimisítque viros, et abiérunt. 4 Reg 5 25 Ipse autem ingréssus, stetit coram dómino suo. Et dixit Eliséus: Unde venis, Giézi? Qui respóndit: Non ivit servus tuus quoquam. 4 Reg 5 26 At ille ait: Nonne cor meum in præsénti erat, quando revérsus est homo de curru suo in occúrsum tui? nunc ígitur accepísti argéntum, et accepísti vestes ut emas olivéta, et víneas, et oves, et boves, et servos, et ancíllas. 4 Reg 5 27 Sed et lepra Náaman adhærébit tibi, et sémini tuo usque in sempitérnum. Et egréssus est ab eo leprósus quasi nix. 4 Reg 6 1 Dixérunt autem fílii prophetárum ad Eliséum: Ecce locus in quo habitámus coram te, angústus est nobis. 4 Reg 6 2 Eámus usque ad Iordánem, et tollant sínguli de silva matérias síngulas, ut ædificémus nobis ibi locum ad habitándum. Qui dixit: Ite. 4 Reg 6 3 Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respóndit: Ego véniam. 4 Reg 6 4 Et ábiit cum eis. Cumque veníssent ad Iordánem, cædébant ligna. 4 Reg 6 5 Accidit autem ut cum unus matériam succidísset, cáderet ferrum secúris in aquam: exclamavítque ille, et ait: Heu! heu! heu! dómine mi: et hoc ipsum mútuo accéperam. 4 Reg 6 6 Dixit autem homo Dei: Ubi cécidit? At ille monstrávit ei locum. Præcídit ergo lignum, et misit illuc: natavítque ferrum, 4 Reg 6 7 et ait: Tolle. Qui exténdit manum, et tulit illud. 4 Reg 6 8 Rex autem Sýriæ pugnábat contra Israël, consiliúmque íniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponámus insídias. 4 Reg 6 9 Misit ítaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne tránseas in locum illum: quia ibi Syri in insídiis sunt. 4 Reg 6 10 Misit ítaque rex Israël ad locum quem díxerat ei vir Dei, et præoccupávit eum, et observávit se ibi non semel neque bis. 4 Reg 6 11 Conturbatúmque est cor regis Sýriæ pro hac re: et convocátis servis suis, ait: Quare non indicátis mihi quis próditor mei sit apud regem Israël? 4 Reg 6 12 Dixítque unus servórum eius: Nequáquam, dómine mi rex, sed Eliséus prophéta qui est in Israël, índicat regi Israël ómnia verba quæcúmque locútus fúeris in conclávi tuo. 4 Reg 6 13 Dixítque eis: Ite, et vidéte ubi sit, ut mittam, et cápiam eum. Annuntiaverúntque ei, dicéntes: Ecce in Dothan. 4 Reg 6 14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exércitus: qui cum veníssent nocte, circumdedérunt civitátem. 4 Reg 6 15 Consúrgens autem dilúculo miníster viri Dei, egréssus vidit exércitum in circúitu civitátis, et equos et currus: nuntiavítque ei, dicens: Heu! heu! heu! dómine mi: quid faciémus? 4 Reg 6 16 At ille respóndit: Noli timére: plures enim nobíscum sunt, quam cum illis. 4 Reg 6 17 Cumque orásset Eliséus, ait: Dómine, áperi óculos huius, ut vídeat. Et apéruit Dóminus óculos púeri, et vidit: et ecce mons plenus equórum et cúrruum igneórum in circúitu Eliséi. 4 Reg 6 18 Hostes vero descendérunt ad eum: porro Eliséus orávit ad Dóminum, dicens: Pércute, óbsecro, gentem hanc cæcitáte. Percussítque eos Dóminus ne vidérent, iuxta verbum Eliséi. 4 Reg 6 19 Dixit autem ad eos Eliséus: Non est hæc via, neque ista est cívitas: sequímini me, et osténdam vobis virum quem quǽritis. Duxit ergo eos in Samaríam: 4 Reg 6 20 cumque ingréssi fuíssent in Samaríam, dixit Eliséus: Dómine, áperi óculos istórum, ut vídeant. Aperuítque Dóminus óculos eórum, et vidérunt se esse in médio Samaríæ. 4 Reg 6 21 Dixítque rex Israël ad Eliséum, cum vidísset eos: Numquid percútiam eos, pater mi? 4 Reg 6 22 At ille ait: Non percúties: neque enim cepísti eos gládio et arcu tuo, ut percútias: sed pone panem et aquam coram eis, ut cómedant et bibant, et vadant ad dóminum suum. 4 Reg 6 23 Appositáque est eis cibórum magna præparátio, et comedérunt et bibérunt, et dimísit eos, abierúntque ad dóminum suum, et ultra non venérunt latrónes Sýriæ in terram Israël. 4 Reg 6 24 Factum est autem post hæc, congregávit Bénadad rex Sýriæ univérsum exércitum suum, et ascéndit, et obsidébat Samaríam. 4 Reg 6 25 Factáque est fames magna in Samaría: et támdiu obséssa est, donec venundarétur caput ásini octogínta argénteis, et quarta pars cabi stércoris columbárum quinque argénteis. 4 Reg 6 26 Cumque rex Israël transíret per murum, múlier quædam exclamávit ad eum, dicens: Salva me, dómine mi rex. 4 Reg 6 27 Qui ait: Non te salvat Dóminus: unde te possum salváre? de área, vel de torculári? Dixítque ad eam rex: Quid tibi vis? Quæ respóndit: 4 Reg 6 28 Múlier ista dixit mihi: Da fílium tuum, ut comedámus eum hódie, et fílium meum comedémus cras. 4 Reg 6 29 Cóximus ergo fílium meum, et comédimus. Dixíque ei die áltera: Da fílium tuum, ut comedámus eum. Quæ abscóndit fílium suum. 4 Reg 6 30 Quod cum audísset rex, scidit vestiménta sua, et transíbat per murum. Vidítque omnis pópulus cilícium quo vestítus erat ad carnem intrínsecus. 4 Reg 6 31 Et ait rex: Hæc mihi fáciat Deus, et hæc addat, si stéterit caput Eliséi fílii Saphat super ipsum hódie. 4 Reg 6 32 Eliséus autem sedébat in domo sua, et senes sedébant cum eo. Præmísit ítaque virum: et ántequam veníret núntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod míserit fílius homicídæ hic, ut præcidátur caput meum? vidéte ergo: cum vénerit núntius, cláudite óstium, et non sinátis eum introíre: ecce enim sónitus pedum dómini eius post eum est. 4 Reg 6 33 Adhuc illo loquénte eis, appáruit núntius qui veniébat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Dómino est: quid ámplius exspectábo a Dómino? 4 Reg 7 1 Dixit autem Eliséus: Audíte verbum Dómini: Hæc dicit Dóminus: In témpore hoc cras módius símilæ uno statére erit, et duo módii hórdei statére uno, in porta Samaríæ. 4 Reg 7 2 Respóndens unus de dúcibus, super cuius manum rex incumbébat, hómini Dei, ait: Si Dóminus fécerit étiam cataráctas in cælo, numquid póterit esse quod lóqueris? Qui ait: Vidébis óculis tuis, et inde non cómedes. 4 Reg 7 3 Quátuor ergo viri erant leprósi iuxta intróitum portæ: qui dixérunt ad ínvicem: Quid hic esse vólumus donec moriámur? 4 Reg 7 4 sive íngredi voluérimus civitátem, fame moriémur: sive mansérimus hic, moriéndum nobis est: veníte ergo, et transfugiámus ad castra Sýriæ: si pepércerint nobis, vivémus: si autem occídere volúerint, nihilóminus moriémur. 4 Reg 7 5 Surrexérunt ergo vésperi, ut venírent ad castra Sýriæ. Cumque veníssent ad princípium castrórum Sýriæ, nullum ibídem reperérunt. 4 Reg 7 6 Síquidem Dóminus sónitum audíri fécerat in castris Sýriæ, cúrruum, et equórum, et exércitus plúrimi: dixerúntque ad ínvicem: Ecce mercéde condúxit advérsum nos rex Israël reges Hethæórum et Ægyptiórum, et venérunt super nos. 4 Reg 7 7 Surrexérunt ergo, et fugérunt in ténebris, et dereliquérunt tentória sua, et equos et ásinos, in castris, fugerúntque, ánimas tantum suas salváre cupiéntes. 4 Reg 7 8 Igitur cum veníssent leprósi illi ad princípium castrórum, ingréssi sunt unum tabernáculum, et comedérunt et bibérunt: tulerúntque inde argéntum, et aurum, et vestes, et abiérunt, et abscondérunt: et rursum revérsi sunt ad áliud tabernáculum, et inde simíliter auferéntes abscondérunt. 4 Reg 7 9 Dixerúntque ad ínvicem: Non recte fácimus: hæc enim dies boni núntii est. Si tacuérimus et noluérimus nuntiáre usque mane, scéleris arguémur: veníte, eámus, et nuntiémus in aula regis. 4 Reg 7 10 Cumque veníssent ad portam civitátis, narravérunt eis, dicéntes: Ivimus ad castra Sýriæ, et nullum ibídem repérimus hóminem, nisi equos et ásinos alligátos, et fixa tentória. 4 Reg 7 11 Iérunt ergo portárii, et nuntiavérunt in palátio regis intrínsecus. 4 Reg 7 12 Qui surréxit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fécerint nobis Syri: sciunt quia fame laborámus, et idcírco egréssi sunt de castris, et látitant in agris, dicéntes: Cum egréssi fúerint de civitáte, capiémus eos vivos, et tunc civitátem íngredi potérimus. 4 Reg 7 13 Respóndit autem unus servórum eius: Tollámus quinque equos qui remansérunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in univérsa multitúdine Israël, álii enim consúmpti sunt), et mitténtes, exploráre potérimus. 4 Reg 7 14 Adduxérunt ergo duos equos, misítque rex in castra Syrórum, dicens: Ite, et vidéte. 4 Reg 7 15 Qui abiérunt post eos usque ad Iordánem: ecce autem omnis via plena erat véstibus et vasis quæ proiécerant Syri cum turbaréntur: reversíque núntii indicavérunt regi. 4 Reg 7 16 Et egréssus pópulus dirípuit castra Sýriæ: factúsque est módius símilæ statére uno, et duo módii hórdei statére uno, iuxta verbum Dómini. 4 Reg 7 17 Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbébat, constítuit ad portam: quem conculcávit turba in intróitu portæ, et mórtuus est, iuxta quod locútus fúerat vir Dei, quando descénderat rex ad eum. 4 Reg 7 18 Factúmque est secúndum sermónem viri Dei quem díxerat regi, quando ait: Duo módii hórdei statére uno erunt, et módius símilæ statére uno, hoc eódem témpore cras in porta Samaríæ: 4 Reg 7 19 quando respónderat dux ille viro Dei, et díxerat: Etiámsi Dóminus fécerit cataráctas in cælo, numquid póterit fíeri quod lóqueris? Et dixit ei: Vidébis óculis tuis, et inde non cómedes. 4 Reg 7 20 Evénit ergo ei sicut prædíctum fúerat, et conculcávit eum pópulus in porta, et mórtuus est. 4 Reg 8 1 Eliséus autem locútus est ad mulíerem cuius vívere fécerat fílium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrináre ubicúmque repéreris: vocávit enim Dóminus famem, et véniet super terram septem annis. 4 Reg 8 2 Quæ surréxit, et fecit iuxta verbum hóminis Dei: et vadens cum domo sua, peregrináta est in terra Philísthiim diébus multis. 4 Reg 8 3 Cumque finíti essent anni septem, revérsa est múlier de terra Philísthiim: et egréssa est ut interpelláret regem pro domo sua, et pro agris suis. 4 Reg 8 4 Rex autem loquebátur cum Giézi púero viri Dei, dicens: Narra mihi ómnia magnália quæ fecit Eliséus. 4 Reg 8 5 Cumque ille narráret regi quómodo mórtuum suscitásset, appáruit múlier cuius vivificáverat fílium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixítque Giézi: Dómine mi rex, hæc est múlier, et hic est fílius eius quem suscitávit Eliséus. 4 Reg 8 6 Et interrogávit rex mulíerem: quæ narrávit ei. Dedítque ei rex eunúchum unum, dicens: Restítue ei ómnia quæ sua sunt, et univérsos réditus agrórum, a die qua relíquit terram usque ad præsens. 4 Reg 8 7 Venit quoque Eliséus Damáscum, et Bénadad rex Sýriæ ægrotábat: nuntiaverúntque ei, dicéntes: Venit vir Dei huc. 4 Reg 8 8 Et ait rex ad Házael: Tolle tecum múnera, et vade in occúrsum viri Dei, et cónsule Dóminum per eum, dicens: Si evádere pótero de infirmitáte mea hac? 4 Reg 8 9 Ivit ígitur Házael in occúrsum eius, habens secum múnera, et ómnia bona Damásci, ónera quadragínta camelórum. Cumque stetísset coram eo, ait: Fílius tuus Bénadad rex Sýriæ misit me ad te, dicens: Si sanári pótero de infirmitáte mea hac? 4 Reg 8 10 Dixítque ei Eliséus: Vade, dic ei: Sanáberis: porro osténdit mihi Dóminus quia morte moriétur. 4 Reg 8 11 Stetíque cum eo, et conturbátus est usque ad suffusiónem vultus: flevítque vir Dei. 4 Reg 8 12 Cui Házael ait: Quare dóminus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ factúrus sis fíliis Israël mala. Civitátes eórum munítas igne succéndes, et iúvenes eórum interfícies gládio, et párvulos eórum elídes, et prægnántes dívides. 4 Reg 8 13 Dixítque Házael: Quid enim sum servus tuus canis, ut fáciam rem istam magnam? Et ait Eliséus: Osténdit mihi Dóminus te regem Sýriæ fore. 4 Reg 8 14 Qui cum recessísset ab Eliséo, venit ad dóminum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliséus? At ille respóndit: Dixit mihi: Recípies sanitátem. 4 Reg 8 15 Cumque venísset dies áltera, tulit strágulum, et infúdit aquam, et expándit super fáciem eius: quo mórtuo, regnávit Házael pro eo. 4 Reg 8 16 Anno quinto Ioram fílii Achab regis Israël, et Iósaphat regis Iuda, regnávit Ioram fílius Iósaphat rex Iuda. 4 Reg 8 17 Trigínta duórum annórum erat cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Ierúsalem. 4 Reg 8 18 Ambulavítque in viis regum Israël, sicut ambuláverat domus Achab: fília enim Achab erat uxor eius: et fecit quod malum est in conspéctu Dómini. 4 Reg 8 19 Nóluit autem Dóminus dispérdere Iudam, propter David servum suum, sicut promíserat ei, ut daret illi lucérnam, et fíliis eius cunctis diébus. 4 Reg 8 20 In diébus eius recéssit Edom ne esset sub Iuda, et constítuit sibi regem. 4 Reg 8 21 Venítque Ioram Séira, et omnes currus cum eo: et surréxit nocte, percussítque Idumǽos qui eum circumdéderant, et príncipes cúrruum: pópulus autem fugit in tabernácula sua. 4 Reg 8 22 Recéssit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recéssit et Lobna in témpore illo. 4 Reg 8 23 Réliqua autem sermónum Ioram, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? 4 Reg 8 24 Et dormívit Ioram cum pátribus suis, sepultúsque est cum eis in Civitáte David, et regnávit Ochozías fílius eius pro eo. 4 Reg 8 25 Anno duodécimo Ioram fílii Achab regis Israël regnávit Ochozías fílius Ioram regis Iudæ. 4 Reg 8 26 Vigínti duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Athalía fília Amri regis Israël. 4 Reg 8 27 Et ambulávit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Dómino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. 4 Reg 8 28 Abiit quoque cum Ioram fílio Achab ad prœliándum contra Házael regem Sýriæ in Ramoth Gálaad, et vulneravérunt Syri Ioram. 4 Reg 8 29 Qui revérsus est ut curarétur in Iézrahel, quia vulneráverant eum Syri in Ramoth prœliántem contra Házael regem Sýriæ. Porro Ochozías fílius Ioram rex Iuda descéndit invísere Ioram fílium Achab in Iézrahel, quia ægrotábat ibi. 4 Reg 9 1 Eliséus autem prophétes vocávit unum de fíliis prophetárum, et ait illi: Accínge lumbos tuos, et tolle lentículam ólei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Gálaad. 4 Reg 9 2 Cumque véneris illuc, vidébis Iehu fílium Iósaphat fílii Namsi: et ingréssus suscitábis eum de médio fratrum suórum, et introdúces in intérius cubículum. 4 Reg 9 3 Tenénsque lentículam ólei, fundes super caput eius, et dices: Hæc dicit Dóminus: Unxi te regem super Israël. Aperiésque óstium, et fúgies, et non ibi subsístes. 4 Reg 9 4 Abiit ergo adoléscens puer prophétæ in Ramoth Gálaad, 4 Reg 9 5 et ingréssus est illuc: ecce autem príncipes exércitus sedébant: et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixítque Iehu: Ad quem ex ómnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps. 4 Reg 9 6 Et surréxit, et ingréssus est cubículum: at ille fudit óleum super caput eius, et ait: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Unxi te regem super pópulum Dómini Israël, 4 Reg 9 7 et percúties domum Achab dómini tui, et ulcíscar sánguinem servórum meórum prophetárum, et sánguinem ómnium servórum Dómini de manu Iézabel. 4 Reg 9 8 Perdámque omnem domum Achab: et interfíciam de Achab mingéntem ad paríetem, et clausum et novíssimum in Israël. 4 Reg 9 9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieróboam fílii Nabat, et sicut domum Báasa fílii Ahía. 4 Reg 9 10 Iézabel quoque cómedent canes in agro Iézrahel, nec erit qui sepéliat eam. Aperuítque óstium, et fugit. 4 Reg 9 11 Iehu autem egréssus est ad servos dómini sui: qui dixérunt ei: Recténe sunt ómnia? quid venit insánus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hóminem, et quid locútus sit. 4 Reg 9 12 At ille respondérunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Hæc et hæc locútus est mihi, et ait: Hæc dicit Dóminus: Unxi te regem super Israël. 4 Reg 9 13 Festinavérunt ítaque, et unusquísque tollens pállium suum posuérunt sub pédibus eius in similitúdinem tribunális, et cecinérunt tuba, atque dixérunt: Regnávit Iehu. 4 Reg 9 14 Coniurávit ergo Iehu fílius Iósaphat fílii Namsi contra Ioram: porro Ioram obséderat Ramoth Gálaad, ipse et omnis Israël contra Házael regem Sýriæ: 4 Reg 9 15 et revérsus fúerat ut curarétur in Iézrahel propter vúlnera, quia percússerant eum Syri prœliántem contra Házael regem Sýriæ. Dixítque Iehu: Si placet vobis, nemo egrediátur prófugus de civitáte, ne vadat, et núntiet in Iézrahel. 4 Reg 9 16 Et ascéndit, et proféctus est in Iézrahel: Ioram enim ægrotábat ibi, et Ochozías rex Iuda descénderat ad visitándum Ioram. 4 Reg 9 17 Igitur speculátor qui stabat super turrim Iézrahel, vidit globum Iehu veniéntis, et ait: Vídeo ego globum. Dixítque Ioram: Tolle currum, et mitte in occúrsum eórum, et dicat vadens: Recténe sunt ómnia? 4 Reg 9 18 Abiit ergo qui ascénderat currum, in occúrsum eius, et ait: Hæc dicit rex: Pacatáne sunt ómnia? Dixítque Iehu: Quid tibi et paci? transi, et séquere me. Nuntiávit quoque speculátor, dicens: Venit núntius ad eos, et non revértitur. 4 Reg 9 19 Misit étiam currum equórum secúndum: venítque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Iehu: Quid tibi et paci? transi, et séquere me. 4 Reg 9 20 Nuntiávit autem speculátor, dicens: Venit usque ad eos, et non revértitur: est autem incéssus quasi incéssus Iehu fílii Namsi, præceps enim gráditur. 4 Reg 9 21 Et ait Ioram: Iunge currum. Iunxerúntque currum eius, et egréssus est Ioram rex Israël, et Ochozías rex Iuda, sínguli in cúrribus suis, egressíque sunt in occúrsum Iehu, et invenérunt eum in agro Naboth Iezrahelítæ. 4 Reg 9 22 Cumque vidísset Ioram Iehu, dixit: Pax est, Iehu? At ille respóndit: Quæ pax? adhuc fornicatiónes Iézabel matris tuæ, et venefícia eius multa vigent. 4 Reg 9 23 Convértit autem Ioram manum suam, et fúgiens ait ad Ochozíam: Insídiæ, Ochozía. 4 Reg 9 24 Porro Iehu teténdit arcum manu, et percússit Ioram inter scápulas: et egréssa est sagítta per cor eius, statímque córruit in curru suo. 4 Reg 9 25 Dixítque Iehu ad Bádacer ducem: Tolle, próice eum in agro Naboth Iezrahelítæ: mémini enim quando ego et tu sedéntes in curru sequebámur Achab patrem huius, quod Dóminus onus hoc leváverit super eum, dicens: 4 Reg 9 26 Si non pro sánguine Naboth, et pro sánguine filiórum eius, quem vidi heri, ait Dóminus, reddam tibi in agro isto, dicit Dóminus. Nunc ergo tolle, et próice eum in agrum iuxta verbum Dómini. 4 Reg 9 27 Ochozías autem rex Iuda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutúsque est eum Iehu, et ait: Etiam hunc percútite in curru suo. Et percussérunt eum in ascénsu Gaver, qui est iuxta Iéblaam: qui fugit in Magéddo, et mórtuus est ibi. 4 Reg 9 28 Et imposuérunt eum servi eius super currum suum, et tulérunt in Ierúsalem: sepelierúntque eum in sepúlcro cum pátribus suis in Civitáte David. 4 Reg 9 29 Anno undécimo Ioram fílii Achab, regnávit Ochozías super Iudam, 4 Reg 9 30 venítque Iehu in Iézrahel. Porro Iézabel, intróitu eius audíto, depínxit óculos suos stíbio, et ornávit caput suum, et respéxit per fenéstram 4 Reg 9 31 ingrediéntem Iehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfécit dóminum suum? 4 Reg 9 32 Levavítque Iehu fáciem suam ad fenéstram, et ait: Quæ est ista? et inclinavérunt se ad eum duo vel tres eunúchi. 4 Reg 9 33 At ille dixit eis: Præcipitáte eam deórsum: et præcipitavérunt eam, aspersúsque est sánguine páries, et equórum úngulæ conculcavérunt eam. 4 Reg 9 34 Cumque introgréssus esset ut coméderet biberétque, ait: Ite, et vidéte maledíctam illam, et sepelíte eam: quia fília regis est. 4 Reg 9 35 Cumque issent ut sepelírent eam, non invenérunt nisi calváriam, et pedes, et summas manus. 4 Reg 9 36 Reversíque nuntiavérunt ei. Et ait Iehu: Sermo Dómini est, quem locútus est per servum suum Elíam Thesbíten, dicens: In agro Iézrahel cómedent canes carnes Iézabel, 4 Reg 9 37 et erunt carnes Iézabel sicut stercus super fáciem terræ in agro Iézrahel, ita ut prætereúntes dicant: Hǽccine est illa Iézabel? 4 Reg 10 1 Erant autem Achab septuagínta fílii in Samaría: scripsit ergo Iehu lítteras, et misit in Samaríam, ad optimátes civitátis, et ad maióres natu, et ad nutrítios Achab, dicens: 4 Reg 10 2 Statim ut accepéritis lítteras has, qui habétis fílios dómini vestri, et currus, et equos, et civitátes firmas, et arma, 4 Reg 10 3 elígite meliórem, et eum qui vobis placúerit de fíliis dómini vestri, et eum pónite super sólium patris sui, et pugnáte pro domo dómini vestri. 4 Reg 10 4 Timuérunt illi veheménter, et dixérunt: Ecce duo reges non potuérunt stare coram eo, et quómodo nos valébimus resístere? 4 Reg 10 5 Misérunt ergo præpósiti domus, et præfécti civitátis, et maióres natu, et nutrítii, ad Iehu, dicéntes: Servi tui sumus: quæcúmque iússeris faciémus, nec constituémus nobis regem: quæcúmque tibi placent, fac. 4 Reg 10 6 Rescrípsit autem eis lítteras secúndo, dicens: Si mei estis, et obedítis mihi, tóllite cápita filiórum dómini vestri, et veníte ad me hac eádem hora cras in Iézrahel. Porro fílii regis, septuagínta viri, apud optimátes civitátes nutriebántur. 4 Reg 10 7 Cumque veníssent lítteras ad eos, tulérunt fílios regis, et occidérunt septuagínta viros, et posuérunt cápita eórum in cóphinis, et misérunt ad eum in Iézrahel. 4 Reg 10 8 Venit autem núntius, et indicávit ei, dicens: Attulérunt cápita filiórum regis. Qui respóndit: Pónite ea ad duos acérvos iuxta intróitum portæ usque mane. 4 Reg 10 9 Cumque diluxísset, egréssus est, et stans dixit ad omnem pópulum: Iusti estis: si ego coniurávi contra dóminum meum et interféci eum, quis percússit omnes hos? 4 Reg 10 10 Vidéte ergo nunc quóniam non cécidit de sermónibus Dómini in terram, quos locútus est Dóminus super domum Achab: et Dóminus fecit quod locútus est in manu servi sui Elíæ. 4 Reg 10 11 Percússit ígitur Iehu omnes qui réliqui erant de domo Achab in Iézrahel, et univérsos optimátes eius, et notos, et sacerdótes, donec non remanérent ex eo relíquiæ. 4 Reg 10 12 Et surréxit, et venit in Samaríam: cumque venísset ad Cámeram pastórum in via, 4 Reg 10 13 invénit fratres Ochozíæ regis Iuda: dixítque ad eos: Quinam estis vos? Qui respondérunt: Fratres Ochozíæ sumus, et descéndimus ad salutándos fílios regis, et fílios regínæ. 4 Reg 10 14 Qui ait: Comprehéndite eos vivos. Quos cum comprehendíssent vivos, iugulavérunt eos in cistérna iuxta Cámeram, quadragínta duos viros: et non relíquit ex eis quemquam. 4 Reg 10 15 Cumque abiísset inde, invénit Iónadab fílium Rechab in occúrsum sibi, et benedíxit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Iónadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levávit eum ad se in currum: 4 Reg 10 16 dixítque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Dómino. Et impósitum in curru suo 4 Reg 10 17 duxit in Samaríam. Et percússit omnes qui réliqui fúerant de Achab in Samaría usque ad unum, iuxta verbum Dómini quod locútus est per Elíam. 4 Reg 10 18 Congregávit ergo Iehu omnem pópulum, et dixit ad eos: Achab cóluit Baal parum, ego autem colam eum ámplius. 4 Reg 10 19 Nunc ígitur omnes prophétas Baal, et univérsos servos eius, et cunctos sacerdótes ipsíus vocáte ad me: nullus sit qui non véniat: sacrifícium enim grande est mihi Baal: quicúmque defúerit, non vivet. Porro Iehu faciébat hoc insidióse, ut dispérderet cultóres Baal. 4 Reg 10 20 Et dixit: Sanctificáte diem solémnem Baal. Vocavítque, 4 Reg 10 21 et misit in univérsos términos Israël, et venérunt cuncti servi Baal: non fuit resíduus ne unus quidem qui non veníret. Et ingréssi sunt templum Baal: et repléta est domus Baal, a summo usque ad summum. 4 Reg 10 22 Dixítque his qui erant super vestes: Proférte vestiménta univérsis servis Baal. Et protulérunt eis vestes. 4 Reg 10 23 Ingressúsque Iehu, et Iónadab fílius Rechab, templum Baal, ait cultóribus Baal: Perquírite, et vidéte, ne quis forte vobíscum sit de servis Dómini, sed ut sint servi Baal soli. 4 Reg 10 24 Ingréssi sunt ígitur ut fácerent víctimas et holocáusta: Iehu autem præparáverat sibi foris octogínta viros, et díxerat eis: Quicúmque fúgerit de homínibus his, quos ego addúxero in manus vestras, ánima eius erit pro ánima illíus. 4 Reg 10 25 Factum est autem, cum complétum esset holocáustum, præcépit Iehu milítibus et dúcibus suis: Ingredímini, et percútite eos: nullus evádat. Percusserúntque eos in ore gládii, et proiecérunt mílites et duces: et iérunt in civitátem templi Baal, 4 Reg 10 26 et protulérunt státuam de fano Baal, et combussérunt, 4 Reg 10 27 et comminuérunt eam. Destruxérunt quoque ædem Baal, et fecérunt pro ea latrínas usque in diem hanc. 4 Reg 10 28 Delévit ítaque Iehu Baal de Israël: 4 Reg 10 29 verúmtamen a peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, non recéssit, nec derelíquit vítulos áureos qui erant in Bethel et in Dan. 4 Reg 10 30 Dixit autem Dóminus ad Iehu: Quia studióse egísti quod rectum erat, et placébat in óculis meis, et ómnia quæ erant in corde meo fecísti contra domum Achab: fílii tui usque ad quartam generatiónem sedébunt super thronum Israël. 4 Reg 10 31 Porro Iehu non custodívit ut ambuláret in lege Dómini Dei Israël in toto corde suo: non enim recéssit a peccátis Ieróboam, qui peccáre fécerat Israël. 4 Reg 10 32 In diébus illis cœpit Dóminus tædére super Israël: percussítque eos Házael in univérsis fínibus Israël, 4 Reg 10 33 a Iordáne contra orientálem plagam, omnem terram Gálaad, et Gad, et Ruben, et Manásse, ab Aroer, quæ est super torréntem Arnon, et Gálaad, et Basan. 4 Reg 10 34 Réliqua autem verbórum Iehu, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo eius, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Israël? 4 Reg 10 35 Et dormívit Iehu cum pátribus suis, sepelierúntque eum in Samaría: et regnávit Ióachaz fílius eius pro eo. 4 Reg 10 36 Dies autem quos regnávit Iehu super Israël, vigínti et octo anni sunt in Samaría. 4 Reg 11 1 Athalía vero mater Ochozíæ, videns mórtuum fílium suum, surréxit, et interfécit omne semen régium. 4 Reg 11 2 Tollens autem Iósaba fília regis Ioram, soror Ochozíæ, Ioas fílium Ochozíæ, furáta est eum de médio filiórum regis qui interficiebántur, et nutrícem eius de triclínio: et abscóndit eum a fácie Athalíæ ut non interficerétur. 4 Reg 11 3 Erátque cum ea sex annis clam in domo Dómini: porro Athalía regnávit super terram. 4 Reg 11 4 Anno autem séptimo misit Ióiada, et assúmens centuriónes et mílites, introdúxit ad se in templum Dómini, pepigítque cum eis fœdus: et adiúrans eos in domo Dómini, osténdit eis fílium regis: 4 Reg 11 5 et præcépit illis, dicens: Iste est sermo, quem fácere debétis: 4 Reg 11 6 tértia pars vestrum intróëat sábbato, et obsérvet excúbias domus regis. Tértia autem pars sit ad portam Sur, et tértia pars sit ad portam quæ est post habitáculum scutariórum: et custodiétis excúbias domus Messa. 4 Reg 11 7 Duæ vero partes e vobis, omnes egrediéntes sábbato, custódiant excúbias domus Dómini circa regem. 4 Reg 11 8 Et vallábitis eum, habéntes arma in mánibus vestris: si quis autem ingréssus fúerit septum templi, interficiátur: eritísque cum rege introeúnte et egrediénte. 4 Reg 11 9 Et fecérunt centuriónes iuxta ómnia quæ præcéperat eis Ióiada sacérdos: et assuméntes sínguli viros suos qui ingrediebántur sábbatum, cum his qui egrediebántur sábbato, venérunt ad Ióiadam sacerdótem. 4 Reg 11 10 Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Dómini. 4 Reg 11 11 Et stetérunt sínguli habéntes arma in manu sua, a parte templi déxtera usque ad partem sinístram altáris et ædis, circum regem. 4 Reg 11 12 Produxítque fílium regis, et pósuit super eum diadéma et testimónium: fecerúntque eum regem, et unxérunt: et plaudéntes manu, dixérunt: Vivat rex. 4 Reg 11 13 Audívit autem Athalía vocem pópuli curréntis: et ingréssa ad turbas in templum Dómini, 4 Reg 11 14 vidit regem stantem super tribúnal iuxta morem, et cantóres, et tubas prope eum, omnémque pópulum terræ lætántem, et canéntem tubis: et scidit vestiménta sua, clamavítque: Coniurátio, coniurátio. 4 Reg 11 15 Præcépit autem Ióiada centuriónibus qui erant super exércitum, et ait eis: Edúcite eam extra septa templi, et quicúmque eam secútus fúerit, feriátur gládio. Díxerat enim sacérdos: Non occidátur in templo Dómini. 4 Reg 11 16 Imposuerúntque ei manus, et impegérunt eam per viam intróitus equórum, iuxta palátium, et interfécta est ibi. 4 Reg 11 17 Pépigit ergo Ióiada fœdus inter Dóminum, et inter regem, et inter pópulum, ut esset pópulus Dómini: et inter regem et pópulum. 4 Reg 11 18 Ingressúsque est omnis pópulus terræ templum Baal, et destruxérunt aras eius, et imágines contrivérunt válide: Mathan quoque sacerdótem Baal occidérunt coram altári. Et pósuit sacérdos custódias in domo Dómini. 4 Reg 11 19 Tulítque centuriónes, et Ceréthi et Pheléthi legiónes, et omnem pópulum terræ, deduxerúntque regem de domo Dómini: et venérunt per viam portæ scutariórum in palátium, et sedit super thronum regum. 4 Reg 11 20 Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et cívitas conquiévit: Athalía autem occísa est gládio in domo regis. 4 Reg 11 21 Septémque annórum erat Ioas, cum regnáre cœpísset. 4 Reg 12 1 Anno séptimo Iehu, regnávit Ioas: et quadragínta annis regnávit in Ierúsalem. Nomen matris eius Sebía de Bersabée. 4 Reg 12 2 Fecítque Ioas rectum coram Dómino cunctis diébus quibus dócuit eum Ióiada sacérdos. 4 Reg 12 3 Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus immolábat, et adolébat in excélsis incénsum. 4 Reg 12 4 Dixítque Ioas ad sacerdótes: Omnem pecúniam sanctórum, quæ illáta fúerit in templum Dómini a prætereúntibus, quæ offértur pro prétio ánimæ, et quam sponte et arbítrio cordis sui ínferunt in templum Dómini: 4 Reg 12 5 accípiant illam sacerdótes iuxta órdinem suum, et instáurent sartatécta domus, si quid necessárium víderint instauratióne. 4 Reg 12 6 Igitur usque ad vigésimum tértium annum regis Ioas, non instauravérunt sacerdótes sartatécta templi. 4 Reg 12 7 Vocavítque rex Ioas Ióiadam pontíficem et sacerdótes, dicens eis: Quare sartatécta non instaurátis templi? nolíte ergo ámplius accípere pecúniam iuxta órdinem vestrum, sed ad instauratiónem templi réddite eam. 4 Reg 12 8 Prohibitíque sunt sacerdótes ultra accípere pecúniam a pópulo, et instauráre sartatécta domus. 4 Reg 12 9 Et tulit Ióiada póntifex gazophylácium unum, aperuítque forámen désuper, et pósuit illud iuxta altáre ad déxteram ingrediéntium domum Dómini: mittebántque in eo sacerdótes qui custodiébant óstia, omnem pecúniam quæ deferebátur ad templum Dómini. 4 Reg 12 10 Cumque vidérent nímiam pecúniam esse in gazophylácio, ascendébat scriba regis, et póntifex, effundebántque et numerábant pecúniam quæ inveniebátur in domo Dómini: 4 Reg 12 11 et dabant eam iuxta númerum atque mensúram in manu eórum qui prǽerant cæmentáriis domus Dómini: qui impendébant eam in fabris lignórum et in cæmentáriis, iis qui operabántur in domo Dómini, 4 Reg 12 12 et sartatécta faciébant: et in iis qui cædébant saxa, et ut émerent ligna, et lápides, qui excidebántur, ita ut implerétur instaurátio domus Dómini in univérsis quæ indigébant expénsa ad muniéndam domum. 4 Reg 12 13 Verúmtamen non fiébant ex eádem pecúnia hýdriæ templi Dómini, et fuscínulæ, et thuríbula, et tubæ, et omne vas áureum et argénteum, de pecúnia quæ inferebátur in templum Dómini. 4 Reg 12 14 Iis enim qui faciébant opus, dabátur ut instaurarétur templum Dómini: 4 Reg 12 15 et non fiébat rátio iis homínibus qui accipiébant pecúniam ut distribúerent eam artifícibus, sed in fide tractábant eam. 4 Reg 12 16 Pecúniam vero pro delícto, et pecúniam pro peccátis non inferébant in templum Dómini, quia sacerdótum erat. 4 Reg 12 17 Tunc ascéndit Házael rex Sýriæ, et pugnábat contra Geth, cepítque eam: et diréxit fáciem suam ut ascénderet in Ierúsalem. 4 Reg 12 18 Quam ob rem tulit Ioas rex Iuda ómnia sanctificáta quæ consecráverant Iósaphat, et Ioram, et Ochozías, patres eius reges Iuda, et quæ ipse obtúlerat: et univérsum argéntum quod inveníri pótuit in thesáuris templi Dómini et in palátio regis: misítque Hazaéli regi Sýriæ, et recéssit ab Ierúsalem. 4 Reg 12 19 Réliqua autem sermónum Ioas, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? 4 Reg 12 20 Surrexérunt autem servi eius, et coniuravérunt inter se, percusserúntque Ioas in domo Mello in descénsu Sella. 4 Reg 12 21 Iósachar namque fílius Sémaath, et Iózabad fílius Somer servi eius, percussérunt eum, et mórtuus est: et sepeliérunt eum cum pátribus suis in Civitáte David: regnavítque Amasías fílius eius pro eo. 4 Reg 13 1 Anno vigésimo tértio Ioas fílii Ochozíæ regis Iuda, regnávit Ióachaz fílius Iehu super Israël in Samaría decem et septem annis. 4 Reg 13 2 Et fecit malum coram Dómino, secutúsque est peccáta Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, et non declinávit ab eis. 4 Reg 13 3 Iratúsque est furor Dómini contra Israël, et trádidit eos in manu Házael regis Sýriæ, et in manu Bénadad fílii Házael, cunctis diébus. 4 Reg 13 4 Deprecátus est autem Ióachaz fáciem Dómini, et audívit eum Dóminus: vidit enim angústiam Israël, quia attríverat eos rex Sýriæ: 4 Reg 13 5 et dedit Dóminus salvatórem Israéli, et liberátus est de manu regis Sýriæ: habitaverúntque fílii Israël in tabernáculis suis sicut heri et nudiustértius. 4 Reg 13 6 Verúmtamen non recessérunt a peccátis domus Ieróboam, qui peccáre fecit Israël, sed in ipsis ambulavérunt: síquidem et lucus permánsit in Samaría. 4 Reg 13 7 Et non sunt derelícti Ióachaz de pópulo nisi quinquagínta équites, et decem currus, et decem míllia péditum: interfécerat enim eos rex Sýriæ, et redégerat quasi púlverem in tritúra áreæ. 4 Reg 13 8 Réliqua autem sermónum Ióachaz, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo eius, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 13 9 Dormivítque Ióachaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in Samaría: regnavítque Ioas fílius eius pro eo. 4 Reg 13 10 Anno trigésimo séptimo Ioas regis Iuda, regnávit Ioas fílius Ióachaz super Israël in Samaría sédecim annis. 4 Reg 13 11 Et fecit quod malum est in conspéctu Dómini: non declinávit ab ómnibus peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, sed in ipsis ambulávit. 4 Reg 13 12 Réliqua autem sermónum Ioas, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo eius, quómodo pugnáverit contra Amasíam regem Iuda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 13 13 Et dormívit Ioas cum pátribus suis: Ieróboam autem sedit super sólium eius. Porro Ioas sepúltus est in Samaría cum régibus Israël. 4 Reg 13 14 Eliséus autem ægrotábat infirmitáte, qua et mórtuus est: descendítque ad eum Ioas rex Israël, et flebat coram eo, dicebátque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auríga eius. 4 Reg 13 15 Et ait illi Eliséus: Affer arcum et sagíttas. Cumque attulísset ad eum arcum et sagíttas, 4 Reg 13 16 dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuísset ille manum suam, superpósuit Eliséus manus suas mánibus regis, 4 Reg 13 17 et ait: Aperi fenéstram orientálem. Cumque aperuísset, dixit Eliséus: Iace sagíttam. Et iecit. Et ait Eliséus: Sagítta salútis Dómini, et sagítta salútis contra Sýriam: percutiésque Sýriam in Aphec, donec consúmas eam. 4 Reg 13 18 Et ait: Tolle sagíttas. Qui cum tulísset, rursum dixit ei: Pércute iáculo terram. Et cum percussísset tribus vícibus, et stetísset, 4 Reg 13 19 irátus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussísses quínquies, aut séxies, sive sépties, percussísses Sýriam usque ad consumptiónem: nunc autem tribus vícibus percúties eam. 4 Reg 13 20 Mórtuus est ergo Eliséus, et sepeliérunt eum. Latrúnculi autem de Moab venérunt in terram in ipso anno. 4 Reg 13 21 Quidam autem sepeliéntes hóminem, vidérunt latrúnculos, et proiecérunt cadáver in sepúlcro Eliséi. Quod cum tetigísset ossa Eliséi, revíxit homo, et stetit super pedes suos. 4 Reg 13 22 Igitur Házael rex Sýriæ afflíxit Israël cunctis diébus Ióachaz: 4 Reg 13 23 et misértus est Dóminus eórum, et revérsus est ad eos propter pactum suum, quod habébat cum Abraham, et Isaac, et Iacob: et nóluit dispérdere eos, neque proícere pénitus usque in præsens tempus. 4 Reg 13 24 Mórtuus est autem Házael rex Sýriæ, et regnávit Bénadad fílius eius pro eo. 4 Reg 13 25 Porro Ioas fílius Ióachaz tulit urbes de manu Bénadad fílii Házael, quas túlerat de manu Ióachaz patris sui iure prœ́lii: tribus vícibus percússit eum Ioas, et réddidit civitátes Israël. 4 Reg 14 1 In anno secúndo Ioas fílii Ióachaz regis Israël, regnávit Amasías fílius Ioas regis Iuda. 4 Reg 14 2 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset: vigínti autem et novem annis regnávit in Ierúsalem. Nomen matris eius Ióadan de Ierúsalem. 4 Reg 14 3 Et fecit rectum coram Dómino, verúmtamen non ut David pater eius. Iuxta ómnia quæ fecit Ioas pater suus, fecit: 4 Reg 14 4 nisi hoc tantum, quod excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus immolábat, et adolébat incénsum in excélsis. 4 Reg 14 5 Cumque obtinuísset regnum, percússit servos suos, qui interfécerant regem patrem suum: 4 Reg 14 6 fílios autem eórum qui occíderant, non occídit, iuxta quod scriptum est in libro legis Móysi, sicut præcépit Dóminus, dicens: Non moriéntur patres pro fíliis, neque fílii moriéntur pro pátribus: sed unusquísque in peccáto suo moriétur. 4 Reg 14 7 Ipse percússit Edom in valle Salinárum decem míllia, et apprehéndit petram in prœ́lio, vocavítque nomen eius Iéctehel usque in præséntem diem. 4 Reg 14 8 Tunc misit Amasías núntios ad Ioas fílium Ióachaz fílii Iehu regis Israël, dicens: Veni, et videámus nos. 4 Reg 14 9 Remisítque Ioas rex Israël ad Amasíam regem Iuda, dicens: Cárduus Líbani misit ad cedrum quæ est in Líbano, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem. Transierúntque béstiæ saltus quæ sunt in Líbano, et conculcavérunt cárduum. 4 Reg 14 10 Percútiens invaluísti super Edom, et sublevávit te cor tuum: conténtus esto glória, et sede in domo tua: quare próvocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum? 4 Reg 14 11 Et non acquiévit Amasías. Ascendítque Ioas rex Israël, et vidérunt se, ipse et Amasías rex Iuda, in Béthsames óppido Iudæ. 4 Reg 14 12 Percussúsque est Iuda coram Israël, et fugérunt unusquísque in tabernácula sua. 4 Reg 14 13 Amasíam vero regem Iuda, fílium Ioas fílii Ochozíæ, cepit Ioas rex Israël in Béthsames, et addúxit eum in Ierúsalem: et interrúpit murum Ierúsalem, a porta Ephraim usque ad portam ánguli, quadringéntis cúbitis. 4 Reg 14 14 Tulítque omne aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ invénta sunt in domo Dómini et in thesáuris regis, et óbsides, et revérsus est in Samaríam. 4 Reg 14 15 Réliqua autem verbórum Ioas quæ fecit, et fortitúdo eius qua pugnávit contra Amasíam regem Iuda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 14 16 Dormivítque Ioas cum pátribus suis, et sepúltus est in Samaría cum régibus Israël, et regnávit Ieróboam fílius eius pro eo. 4 Reg 14 17 Vixit autem Amasías fílius Ioas rex Iuda postquam mórtuus est Ioas fílius Ióachaz regis Israël, quíndecim annis. 4 Reg 14 18 Réliqua autem sermónum Amasíæ, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Iuda? 4 Reg 14 19 Factáque est contra eum coniurátio in Ierúsalem: at ille fugit in Lachis. Miserúntque post eum in Lachis, et interfecérunt eum ibi: 4 Reg 14 20 et asportavérunt in equis, sepultúsque est in Ierúsalem cum pátribus suis in civitáte David. 4 Reg 14 21 Tulit autem univérsus pópulus Iudæ Azaríam annos natum sédecim, et constituérunt eum regem pro patre eius Amasía. 4 Reg 14 22 Ipse ædificávit Ælath, et restítuit eam Iudæ, postquam dormívit rex cum pátribus suis. 4 Reg 14 23 Anno quintodécimo Amasíæ fílii Ioas regis Iuda, regnávit Ieróboam fílius Ioas regis Israël in Samaría, quadragínta et uno anno. 4 Reg 14 24 Et fecit quod malum est coram Dómino: non recéssit ab ómnibus peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. 4 Reg 14 25 Ipse restítuit términos Israël ab intróitu Emath usque ad mare solitúdinis, iuxta sermónem Dómini Dei Israël quem locútus est per servum suum Ionam fílium Amáthi prophétam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. 4 Reg 14 26 Vidit enim Dóminus afflictiónem Israël amáram nimis, et quod consúmpti essent usque ad clausos cárcere et extrémos, et non esset qui auxiliarétur Israéli. 4 Reg 14 27 Nec locútus est Dóminus ut deléret nomen Israël de sub cælo, sed salvávit eos in manu Ieróboam fílii Ioas. 4 Reg 14 28 Réliqua autem sermónum Ieróboam, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo eius qua prœliátus est, et quómodo restítuit Damáscum et Emath Iudæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 14 29 Dormivítque Ieróboam cum pátribus suis régibus Israël, et regnávit Zacharías fílius eius pro eo. 4 Reg 15 1 Anno vigésimo séptimo Ieróboam regis Israël, regnávit Azarías fílius Amasíæ regis Iuda. 4 Reg 15 2 Sédecim annórum erat cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Iechelía de Ierúsalem. 4 Reg 15 3 Fecítque quod erat plácitum coram Dómino, iuxta ómnia quæ fecit Amasías pater eius. 4 Reg 15 4 Verúmtamen excélsa non est demolítus: adhuc pópulus sacrificábat, et adolébat incénsum in excélsis. 4 Reg 15 5 Percússit autem Dóminus regem, et fuit leprósus usque in diem mortis suæ, et habitábat in domo líbera seórsum: Ióatham vero fílius regis gubernábat palátium, et iudicábit pópulum terræ. 4 Reg 15 6 Réliqua autem sermónum Azaríæ, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? 4 Reg 15 7 Et dormívit Azarías cum pátribus suis: sepelierúntque eum cum maióribus suis in civitáte David, et regnávit Ióatham fílius eius pro eo. 4 Reg 15 8 Anno trigésimo octávo Azaríæ regis Iuda, regnávit Zacharías fílius Ieróboam super Israël in Samaría sex ménsibus. 4 Reg 15 9 Et fecit quod malum est coram Dómino, sicut fécerant patres eius: non recéssit a peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. 4 Reg 15 10 Coniurávit autem contra eum Sellum fílius Iabes: percussítque eum palam, et interfécit, regnavítque pro eo. 4 Reg 15 11 Réliqua autem verbórum Zacharíæ, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 15 12 Iste est sermo Dómini quem locútus est ad Iehu, dicens: Fílii tui usque ad quartam generatiónem sedébunt super thronum Israël. Factúmque est ita. 4 Reg 15 13 Sellum fílius Iabes regnávit trigésimo novo anno Azaríæ regis Iuda: regnávit autem uno mense in Samaría. 4 Reg 15 14 Et ascéndit Mánahem fílius Gadi de Thersa, venítque in Samaríam, et percússit Sellum fílium Iabes in Samaría, et interfécit eum: regnavítque pro eo. 4 Reg 15 15 Réliqua autem verbórum Sellum, et coniurátio eius, per quam teténdit insídias, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 15 16 Tunc percússit Mánahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et términos eius de Thersa: nolúerant enim aperíre ei: et interfécit omnes prægnántes eius, et scidit eas. 4 Reg 15 17 Anno trigésimo nono Azaríæ regis Iuda, regnávit Mánahem fílius Gadi super Israël decem annis in Samaría. 4 Reg 15 18 Fecítque quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël, cunctis diébus eius. 4 Reg 15 19 Veniébat Phul rex Assyriórum in terram, et dabat Mánahem Phul mille talénta argénti, ut esset ei in auxílium, et firmáret regnum eius. 4 Reg 15 20 Indixítque Mánahem argéntum super Israël cunctis poténtibus et divítibus, ut daret regi Assyriórum quinquagínta siclos argénti per síngulos: reversúsque est rex Assyriórum, et non est morátus in terra. 4 Reg 15 21 Réliqua autem sermónum Mánahem, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 15 22 Et dormívit Mánahem cum pátribus suis: regnavítque Phaceía fílius eius pro eo. 4 Reg 15 23 Anno quinquagésimo Azaríæ regis Iuda, regnávit Phaceía fílius Mánahem super Israël in Samaría biénnio. 4 Reg 15 24 Et fecit quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. 4 Reg 15 25 Coniurávit autem advérsus eum Phácee fílius Romelíæ, dux eius, et percússit eum in Samaría in turre domus régiæ, iuxta Argob et iuxta Arie, et cum eo quinquagínta viros de fíliis Galaaditárum: et interfécit eum, regnavítque pro eo. 4 Reg 15 26 Réliqua autem sermónum Phaceía, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 15 27 Anno quinquagésimo secúndo Azaríæ regis Iuda, regnávit Phácee fílius Romelíæ super Israël in Samaría vigínti annis. 4 Reg 15 28 Et fecit quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Ieróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Israël. 4 Reg 15 29 In diébus Phácee regis Israël, venit Theglathphálasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel-Domum, Máacha et Iánoe, et Cedes, et Asor, et Gálaad, et Galilǽam, et univérsam terram Néphthali: et tránstulit eos in Assýrios. 4 Reg 15 30 Coniurávit autem et teténdit insídias Osée fílius Ela contra Phácee fílium Romelíæ, et percússit eum, et interfécit: regnavítque pro eo vigésimo anno Ióatham fílii Ozíæ. 4 Reg 15 31 Réliqua autem sermónum Phácee, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Israël? 4 Reg 15 32 Anno secúndo Phácee fílii Romelíæ regis Israël, regnávit Ióatham fílius Ozíæ regis Iuda. 4 Reg 15 33 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Iérusa fília Sadoc. 4 Reg 15 34 Fecítque quod erat plácitum coram Dómino: iuxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, operátus est. 4 Reg 15 35 Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc pópulus immolábat, et adolébat incénsum in excélsis. Ipse ædificávit portam domus Dómini sublimíssimam. 4 Reg 15 36 Réliqua autem sermónum Ióatham, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? 4 Reg 15 37 In diébus illis cœpit Dóminus míttere in Iudam Rasin regem Sýriæ, et Phácee fílium Romelíæ. 4 Reg 15 38 Et dormívit Ióatham cum pátribus suis, sepultúsque est cum eis in Civitáte David patris sui: et regnávit Achaz fílius eius pro eo. 4 Reg 16 1 Anno décimo séptimo Phácee fílii Romelíæ, regnávit Achaz fílius Ióatham regis Iuda. 4 Reg 16 2 Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Ierúsalem. Non fecit quod erat plácitum in conspéctu Dómini Dei sui sicut David pater eius, 4 Reg 16 3 sed ambulávit in via regum Israël: ínsuper et fílium suum consecrávit, tránsferens per ignem secúndum idóla géntium, quæ dissipávit Dóminus coram fíliis Israël. 4 Reg 16 4 Immolábat quoque víctimas, et adolébat incénsum in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso. 4 Reg 16 5 Tunc ascéndit Rasin rex Sýriæ, et Phácee fílius Romelíæ rex Israël, in Ierúsalem ad prœliándum: cumque obsidérent Achaz, non valuérunt superáre eum. 4 Reg 16 6 In témpore illo restítuit Rasin rex Sýriæ, Ailam Sýriæ, et eiécit Iudǽos de Aila: et Idumǽi venérunt in Ailam, et habitavérunt ibi usque in diem hanc. 4 Reg 16 7 Misit autem Achaz núntios ad Theglathphálasar regem Assyriórum, dicens: Servus tuus, et fílius tuus ego sum: ascénde, et salvum me fac de manu regis Sýriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexérunt advérsum me. 4 Reg 16 8 Et cum collegísset argéntum et aurum quod inveníri pótuit in domo Dómini et in thesáuris regis, misit regi Assyriórum múnera. 4 Reg 16 9 Qui et acquiévit voluntáti eius: ascéndit enim rex Assyriórum in Damáscum, et vastávit eam, et tránstulit habitatóres eius Cyrénen: Rasin autem interfécit. 4 Reg 16 10 Perrexítque rex Achaz in occúrsum Theglathphálasar regis Assyriórum in Damáscum: cumque vidísset altáre Damásci, misit rex Achaz ad Uríam sacerdótem exémplar eius, et similitúdinem iuxta omne opus eius. 4 Reg 16 11 Exstruxítque Urías sacérdos altáre: iuxta ómnia quæ præcéperat rex Achaz de Damásco, ita fecit sacérdos Urías donec veníret rex Achaz de Damásco. 4 Reg 16 12 Cumque venísset rex de Damásco, vidit altáre, et venerátus est illud: ascendítque et immolávit holocáusta et sacrifícium suum, 4 Reg 16 13 et libávit libámina, et fudit sánguinem pacificórum quæ obtúlerat super altáre. 4 Reg 16 14 Porro altáre ǽreum quod erat coram Dómino, tránstulit de fácie templi, et de loco altáris, et de loco templi Dómini: posuítque illud ex látere altáris ad aquilónem. 4 Reg 16 15 Præcépit quoque rex Achaz Uríæ sacerdóti, dicens: Super altáre maius offer holocáustum matutínum, et sacrifícium vespertínum, et holocáustum regis, et sacrifícium eius, et holocáustum univérsi pópuli terræ, et sacrifícia eórum, et libámina eórum: et omnem sánguinem holocáusti, et univérsum sánguinem víctimæ super illud effúndes: altáre vero ǽreum erit parátum ad voluntátem meam. 4 Reg 16 16 Fecit ígitur Urías sacérdos iuxta ómnia quæ præcéperat rex Achaz. 4 Reg 16 17 Tulit autem rex Achaz cælátas bases, et lutérem qui erat désuper: et mare depósuit de bobus ǽreis qui sustentábant illud, et pósuit super paviméntum stratum lápide. 4 Reg 16 18 Musach quoque sábbati quod ædificáverat in templo: et ingréssum regis extérius convértit in templum Dómini propter regem Assyriórum. 4 Reg 16 19 Réliqua autem verbórum Achaz quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Iuda? 4 Reg 16 20 Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in Civitáte David: et regnávit Ezechías fílius eius pro eo. 4 Reg 17 1 Anno duodécimo Achaz regis Iuda, regnávit Osée fílius Ela in Samaría super Israël novem annis. 4 Reg 17 2 Fecítque malum coram Dómino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fúerant. 4 Reg 17 3 Contra hunc ascéndit Salmánasar rex Assyriórum, et factus est ei Osée servus, reddebátque illi tribúta. 4 Reg 17 4 Cumque deprehendísset rex Assyriórum Osée, quod rebelláre nitens misísset núntios ad Sua regem Ægýpti ne præstáret tribúta regi Assyriórum sicut síngulis annis sólitus erat, obsédit eum, et vinctum misit in cárcerem. 4 Reg 17 5 Pervagatúsque est omnem terram: et ascéndens Samaríam, obsédit eam tribus annis. 4 Reg 17 6 Anno autem nono Osée, cepit rex Assyriórum Samaríam, et tránstulit Israël in Assýrios: posuítque eos in Hala et in Habor iuxta flúvium Gozan, in civitátibus Medórum. 4 Reg 17 7 Factum est enim, cum peccássent fílii Israël Dómino Deo suo, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, de manu Pharaónis regis Ægýpti, coluérunt deos aliénos. 4 Reg 17 8 Et ambulavérunt iuxta ritum géntium quas consúmpserat Dóminus in conspéctu filiórum Israël et regum Israël, quia simíliter fécerant. 4 Reg 17 9 Et offendérunt fílii Israël verbis non rectis Dóminum Deum suum: et ædificavérunt sibi excélsa in cunctis úrbibus suis, a turre custódum usque ad civitátem munítam. 4 Reg 17 10 Fecerúntque sibi státuas et lucos in omni colle sublími, et subter omne lignum nemorósum: 4 Reg 17 11 et adolébant ibi incénsum super aras in morem géntium quas transtúlerat Dóminus a fácie eórum: fecerúntque verba péssima irritántes Dóminum. 4 Reg 17 12 Et coluérunt immundítias de quibus præcépit eis Dóminus ne fácerent verbum hoc. 4 Reg 17 13 Et testificátus est Dóminus in Israël et in Iuda per manum ómnium prophetárum et vidéntium, dicens: Revertímini a viis vestris péssimis, et custodíte præcépta mea et cæremónias, iuxta omnem legem quam præcépi pátribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servórum meórum prophetárum. 4 Reg 17 14 Qui non audiérunt, sed induravérunt cervícem suam iuxta cervícem patrum suórum, qui noluérunt obedíre Dómino Deo suo. 4 Reg 17 15 Et abiecérunt legítima eius, et pactum quod pépigit cum pátribus eórum, et testificatiónes quibus contestátus est eos: secutíque sunt vanitátes, et vane egérunt: et secúti sunt gentes quæ erant per circúitum eórum, super quibus præcéperat Dóminus eis ut non fácerent sicut et illæ faciébant. 4 Reg 17 16 Et dereliquérunt ómnia præcépta Dómini Dei sui: fecerúntque sibi conflátiles duos vítulos, et lucos, et adoravérunt univérsam milítiam cæli: servierúntque Baal, 4 Reg 17 17 et consecravérunt fílios suos et fílias suas per ignem: et divinatiónibus inserviébant, et augúriis: et tradidérunt se ut fácerent malum coram Dómino, ut irritárent eum. 4 Reg 17 18 Iratúsque est Dóminus veheménter Israéli, et ábstulit eos a conspéctu suo, et non remánsit nisi tribus Iuda tantúmmodo. 4 Reg 17 19 Sed nec ipse Iuda custodívit mandáta Dómini Dei sui: verum ambulávit in erróribus Israël, quos operátus fúerat. 4 Reg 17 20 Proiecítque Dóminus omne semen Israël, et afflíxit eos, et trádidit eos in manu diripiéntium, donec proíceret eos a fácie sua: 4 Reg 17 21 ex eo iam témpore quo scissus est Israël a domo David, et constituérunt sibi regem Ieróboam fílium Nabat: separávit enim Ieróboam Israël a Dómino, et peccáre eos fecit peccátum magnum. 4 Reg 17 22 Et ambulavérunt fílii Israël in univérsis peccátis Ieróboam quæ fécerat: et non recessérunt ab eis, 4 Reg 17 23 úsquequo Dóminus auférret Israël a fácie sua, sicut locútus fúerat in manu ómnium servórum suórum prophetárum: translatúsque est Israël de terra sua in Assýrios, usque in diem hanc. 4 Reg 17 24 Addúxit autem rex Assyriórum de Babylóne, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sephárvaim: et collocávit eos in civitátibus Samaríæ pro fíliis Israël: qui possedérunt Samaríam, et habitavérunt in úrbibus eius. 4 Reg 17 25 Cumque ibi habitáre cœpíssent, non timébant Dóminum: et immísit in eos Dóminus leónes, qui interficiébant eos. 4 Reg 17 26 Nuntiatúmque est regi Assyriórum, et dictum: Gentes quas transtulísti, et habitáre fecísti in civitátibus Samaríæ, ignórant legítima Dei terræ: et immísit in eos Dóminus leónes, et ecce interfíciunt eos, eo quod ignórent ritum Dei terræ. 4 Reg 17 27 Præcépit autem rex Assyriórum, dicens: Dúcite illuc unum de sacerdótibus quos inde captívos adduxístis, et vadat, et hábitet cum eis: et dóceat eos legítima Dei terræ. 4 Reg 17 28 Igitur cum venísset unus de sacerdótibus his qui captívi ducti fúerant de Samaría, habitávit in Bethel, et docébat eos quómodo cólerent Dóminum. 4 Reg 17 29 Et unaquǽque gens fabricáta est deum suum: posuerúntque eos in fanis excélsis quæ fécerant Samarítæ, gens et gens in úrbibus suis, in quibus habitábat. 4 Reg 17 30 Viri enim Babylónii fecérunt Sochóthbenoth: viri autem Cuthǽi fecérunt Nergel: et viri de Emath fecérunt Asima. 4 Reg 17 31 Porro Hevǽi fecérunt Nébahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sephárvaim, comburébant fílios suos igni, Adrámelech et Anámelech diis Sephárvaim, 4 Reg 17 32 et nihilóminus colébant Dóminum. Fecérunt autem sibi de novíssimis sacerdótes excelsórum, et ponébant eos in fanis sublímibus. 4 Reg 17 33 Et cum Dóminum cólerent, diis quoque suis serviébant iuxta consuetúdinem géntium, de quibus transláti fúerant Samaríam. 4 Reg 17 34 Usque in præséntem diem morem sequúntur antíquum: non timent Dóminum, neque custódiunt cæremónias eius, iudícia, et legem, et mandátum, quod præcéperat Dóminus fíliis Iacob, quem cognominávit Israël: 4 Reg 17 35 et percússerat cum eis pactum, et mandáverat eis, dicens: Nolíte timére deos aliénos, et non adorétis eos, neque colátis eos, et non immolétis eis: 4 Reg 17 36 sed Dóminum Deum vestrum, qui edúxit vos de terra Ægýpti in fortitúdine magna et in bráchio exténto, ipsum timéte, et illum adoráte, et ipsi immoláte. 4 Reg 17 37 Cæremónias quoque, et iudícia, et legem, et mandátum, quod scripsit vobis, custodíte ut faciátis cunctis diébus: et non timeátis deos aliénos. 4 Reg 17 38 Et pactum quod percússit vobíscum, nolíte oblivísci: nec colátis deos aliénos, 4 Reg 17 39 sed Dóminum Deum vestrum timéte, et ipse éruet vos de manu ómnium inimicórum vestrórum. 4 Reg 17 40 Illi vero non audiérunt, sed iuxta consuetúdinem suam prístinam perpetrábant. 4 Reg 17 41 Fuérunt ígitur gentes istæ timéntes quidem Dóminum, sed nihilóminus et idólis suis serviéntes: nam et fílii eórum, et nepótes, sicut fecérunt patres sui, ita fáciunt usque in præséntem diem. 4 Reg 18 1 Anno tértio Osée fílii Ela regis Israël, regnávit Ezechías fílius Achaz regis Iuda. 4 Reg 18 2 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Abi fília Zacharíæ. 4 Reg 18 3 Fecítque quod erat bonum coram Dómino, iuxta ómnia quæ fécerat David pater eius. 4 Reg 18 4 Ipse dissipávit excélsa, et contrívit státuas, et succídit lucos, confregítque serpéntem ǽneum quem fécerat Móyses: síquidem usque ad illud tempus fílii Israël adolébant ei incénsum: vocavítque nomen eius Nohéstan. 4 Reg 18 5 In Dómino Deo Israël sperávit: ítaque post eum non fuit símilis ei de cunctis régibus Iuda, sed neque in his qui ante eum fuérunt: 4 Reg 18 6 et adhǽsit Dómino, et non recéssit a vestígiis eius, fecítque mandáta eius, quæ præcéperat Dóminus Móysi. 4 Reg 18 7 Unde et erat Dóminus cum eo, et in cunctis ad quæ procedébat, sapiénter se agébat. Rebellávit quoque contra regem Assyriórum, et non servívit ei. 4 Reg 18 8 Ipse percússit Philisthǽos usque ad Gazam, et omnes términos eórum, a Turre custódum usque ad Civitátem munítam. 4 Reg 18 9 Anno quarto regis Ezechíæ, qui erat annus séptimus Osée fílii Ela regis Israël, ascéndit Salmánasar rex Assyriórum in Samaríam, et oppugnávit eam, 4 Reg 18 10 et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechíæ, id est nono anno Osée regis Israël, capta est Samaría: 4 Reg 18 11 et tránstulit rex Assyriórum Israël in Assýrios, collocavítque eos in Hala et in Habor flúviis Gozan in civitátibus Medórum: 4 Reg 18 12 quia non audiérunt vocem Dómini Dei sui, sed prætergréssi sunt pactum eius: ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dómini non audiérunt, neque fecérunt. 4 Reg 18 13 Anno quartodécimo regis Ezechíæ, ascéndit Sennácherib rex Assyriórum ad univérsas civitátes Iuda munítas, et cepit eas. 4 Reg 18 14 Tunc misit Ezechías rex Iuda núntios ad regem Assyriórum in Lachis, dicens: Peccávi: recéde a me, et omne quod imposúeris mihi, feram. Indíxit ítaque rex Assyriórum Ezechíæ regi Iudæ trecénta talénta argénti, et trigínta talénta auri. 4 Reg 18 15 Dedítque Ezechías omne argéntum quod repértum fúerat in domo Dómini et in thesáuris regis. 4 Reg 18 16 In témpore illo confrégit Ezechías valvas templi Dómini, et láminas auri quas ipse affíxerat, et dedit eas regi Assyriórum. 4 Reg 18 17 Misit autem rex Assyriórum Tharthan, et Rábsaris, et Rábsacen de Lachis ad regem Ezechíam cum manu válida Ierúsalem: qui cum ascendíssent, venérunt Ierúsalem, et stetérunt iuxta aquædúctum piscínæ superióris, quæ est in via Agri fullónis. 4 Reg 18 18 Vocaverúntque regem: egréssus est autem ad eos Elíacim fílius Helcíæ præpósitus domus, et Sobna scriba, et Ióahe fílius Asaph a commentáriis. 4 Reg 18 19 Dixítque ad eos Rábsaces: Loquímini Ezechíæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriórum: Quæ est ista fidúcia, qua níteris? 4 Reg 18 20 fórsitan inísti consílium, ut prǽpares te ad prœ́lium. In quo confídis, ut áudeas rebelláre? 4 Reg 18 21 An speras in báculo arundíneo atque confrácto Ægýpto, super quem, si incubúerit homo, comminútus ingrediétur manum eius, et perforábit eam? sic est Phárao rex Ægýpti ómnibus qui confídunt in se. 4 Reg 18 22 Quod si dixéritis mihi: In Dómino Deo nostro habémus fidúciam: nonne iste est, cuius ábstulit Ezechías excélsa et altária, et præcépit Iudæ et Ierúsalem: Ante altáre hoc adorábitis in Ierúsalem? 4 Reg 18 23 Nunc ígitur transíte ad dóminum meum regem Assyriórum, et dabo vobis duo míllia equórum, et vidéte an habére valeátis ascensóres eórum. 4 Reg 18 24 Et quómodo potéstis resístere ante unum sátrapam de servis dómini mei mínimis? an fidúciam habes in Ægýpto propter currus et équites? 4 Reg 18 25 Numquid sine Dómini voluntáte ascéndi ad locum istum, ut demolírer eum? Dóminus dixit mihi: Ascénde ad terram hanc, et demolíre eam. 4 Reg 18 26 Dixérunt autem Elíacim fílius Helcíæ, et Sobna, et Ióahe Rábsaci: Precámur ut loquáris nobis servis tuis Syríace: síquidem intellígimus hanc linguam: et non loquáris nobis Iudáice, audiénte pópulo qui est super murum. 4 Reg 18 27 Respondítque eis Rábsaces, dicens: Numquid ad dóminum tuum, et ad te misit me dóminus meus, ut lóquerer sermónes hos, et non pótius ad viros qui sedent super murum, ut cómedant stércora sua, et bibant urínam suam vobíscum? 4 Reg 18 28 Stetit ítaque Rábsaces, et exclamávit voce magna Iudáice, et ait: Audíte verba regis magni, regis Assyriórum. 4 Reg 18 29 Hæc dicit rex: Non vos sedúcat Ezechías: non enim póterit erúere vos de manu mea: 4 Reg 18 30 neque fidúciam vobis tríbuat super Dóminum, dicens: Eruens liberábit nos Dóminus, et non tradétur cívitas hæc in manu regis Assyriórum. 4 Reg 18 31 Nolíte audíre Ezechíam. Hæc enim dicit rex Assyriórum: Fácite mecum quod vobis est útile, et egredímini ad me: et cómedet unusquísque de vínea sua, et de ficu sua: et bibétis aquas de cistérnis vestris, 4 Reg 18 32 donec véniam, et tránsferam vos in terram quæ símilis est terræ vestræ, in terram fructíferam, et fértilem vini, terram panis et vineárum, terram olivárum et ólei ac mellis: et vivétis, et non moriémini. Nolíte audíre Ezechíam, qui vos décipit, dicens: Dóminus liberábit nos. 4 Reg 18 33 Numquid liberavérunt dii géntium terram suam de manu regis Assyriórum? 4 Reg 18 34 Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sephárvaim, Ana, et Ava? numquid liberavérunt Samaríam de manu mea? 4 Reg 18 35 Quinam illi sunt in univérsis diis terrárum, qui eruérunt regiónem suam de manu mea, ut possit erúere Dóminus Ierúsalem de manu mea? 4 Reg 18 36 Tácuit ítaque pópulus, et non respóndit ei quidquam: síquidem præcéptum regis accéperant ut non respondérent ei. 4 Reg 18 37 Venítque Elíacim fílius Helcíæ, præpósitus domus, et Sobna scriba, et Ióahe fílius Asaph a commentáriis ad Ezechíam scissis véstibus, et nuntiavérunt ei verba Rábsacis. 4 Reg 19 1 Quæ cum audísset Ezechías rex, scidit vestiménta sua, et opértus est sacco, ingressúsque est domum Dómini. 4 Reg 19 2 Et misit Elíacim præpósitum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdótibus, opértos saccis, ad Isaíam prophétam fílium Amos. 4 Reg 19 3 Qui dixérunt: Hæc dicit Ezechías: Dies tribulatiónis, et increpatiónis, et blasphémiæ dies iste: venérunt fílii usque ad partum, et vires non habet partúriens. 4 Reg 19 4 Si forte áudiat Dóminus Deus tuus univérsa verba Rábsacis, quem misit rex Assyriórum dóminus suus ut exprobráret Deum vivéntem et argúeret verbis, quæ audívit Dóminus Deus tuus: et fac oratiónem pro relíquiis quæ repértæ sunt. 4 Reg 19 5 Venérunt ergo servi regis Ezechíæ ad Isaíam. 4 Reg 19 6 Dixítque eis Isaías: Hæc dicétis dómino vestro: Hæc dicit Dóminus: Noli timére a fácie sermónum quos audísti, quibus blasphemavérunt púeri regis Assyriórum me. 4 Reg 19 7 Ecce ego immíttam ei spíritum, et áudiet núntium, et revertétur in terram suam, et deíciam eum gládio in terra sua. 4 Reg 19 8 Revérsus est ergo Rábsaces, et invénit regem Assyriórum expugnántem Lobnam: audíerat enim quod recessísset de Lachis. 4 Reg 19 9 Cumque audísset de Tháraca rege Æthiópiæ, dicéntes: Ecce egréssus est ut pugnet advérsum te: et iret contra eum, misit núntios ad Ezechíam, dicens: 4 Reg 19 10 Hæc dícite Ezechíæ regi Iuda: Non te sedúcat Deus tuus in quo habes fidúciam, neque dicas: Non tradétur Ierúsalem in manus regis Assyriórum. 4 Reg 19 11 Tu enim ipse audísti quæ fecérunt reges Assyriórum univérsis terris, quómodo vastavérunt eas: num ergo solus póteris liberári? 4 Reg 19 12 Numquid liberavérunt dii géntium síngulos quos vastavérunt patres mei, Gozan vidélicet, et Haran, et Reseph, et fílios Eden qui erant in Thelássar? 4 Reg 19 13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitátis Sephárvaim, Ana, et Ava? 4 Reg 19 14 Itaque cum accepísset Ezechías lítteras de manu nuntiórum, et legísset eas, ascéndit in domum Dómini, et expándit eas coram Dómino, 4 Reg 19 15 et orávit in conspéctu eius, dicens: Dómine Deus Israël, qui sedes super chérubim, tu es Deus solus regum ómnium terræ: tu fecísti cælum et terram. 4 Reg 19 16 Inclína aurem tuam, et audi: áperi, Dómine, óculos tuos, et vide: audi ómnia verba Sennácherib, qui misit ut exprobráret nobis Deum vivéntem. 4 Reg 19 17 Vere, Dómine, dissipavérunt reges Assyriórum gentes, et terras ómnium. 4 Reg 19 18 Et misérunt deos eórum in ignem: non enim erant dii, sed ópera mánuum hóminum, ex ligno et lápide: et perdidérunt eos. 4 Reg 19 19 Nunc ígitur Dómine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant ómnia regna terræ quia tu es Dóminus Deus solus. 4 Reg 19 20 Misit autem Isaías fílius Amos ad Ezechíam, dicens: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quæ deprecátus es me super Sennácherib rege Assyriórum, audívi. 4 Reg 19 21 Iste est sermo, quem locútus est Dóminus de eo: Sprevit te, et subsannávit te, virgo fília Sion: post tergum tuum caput movit, fília Ierúsalem. 4 Reg 19 22 Cui exprobrásti, et quem blasphemásti? contra quem exaltásti vocem tuam, et elevásti in excélsum óculos tuos? Contra Sanctum Israël. 4 Reg 19 23 Per manum servórum tuórum exprobrásti Dómino, et dixísti: In multitúdine cúrruum meórum ascéndi excélsa móntium in summitáte Líbani, et succídi sublímes cedros eius, et eléctas abiétes illíus. Et ingréssus sum usque ad términos eius, et saltum Carméli eius 4 Reg 19 24 ego succídi. Et bibi aquas aliénas, et siccávi vestígiis pedum meórum omnes aquas clausas. 4 Reg 19 25 Numquid non audísti quid ab inítio fécerim? ex diébus antíquis plasmávi illud, et nunc addúxi: erúntque in ruínam cóllium pugnántium civitátes munítæ. 4 Reg 19 26 Et qui sedent in eis, húmiles manu, contremuérunt et confúsi sunt: facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectórum, quæ arefácta est ántequam veníret ad maturitátem. 4 Reg 19 27 Habitáculum tuum, et egréssum tuum, et intróitum tuum, et viam tuam ego præscívi, et furórem tuum contra me. 4 Reg 19 28 Insanísti in me, et supérbia tua ascéndit in aures meas: ponam ítaque círculum in náribus tuis, et camum in lábiis tuis, et redúcam te in viam per quam venísti. 4 Reg 19 29 Tibi autem, Ezechía, hoc erit signum: cómede hoc anno quæ repéreris: in secúndo autem anno, quæ sponte nascúntur: porro in tértio anno semináte et métite: plantáte víneas, et comédite fructum eárum. 4 Reg 19 30 Et quodcúmque réliquum fúerit de domo Iuda, mittet radícem deórsum, et fáciet fructum sursum. 4 Reg 19 31 De Ierúsalem quippe egrediéntur relíquiæ, et quod salvétur de monte Sion: zelus Dómini exercítuum fáciet hoc. 4 Reg 19 32 Quam ob rem hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non ingrediétur urbem hanc, nec mittet in eam sagíttam, nec occupábit eam clýpeus, nec circúmdabit eam munítio. 4 Reg 19 33 Per viam qua venit, revertétur: et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. 4 Reg 19 34 Protegámque urbem hanc, et salvábo eam propter me, et propter David servum meum. 4 Reg 19 35 Factum est ígitur in nocte illa, venit ángelus Dómini, et percússit in castris Assyriórum centum octogínta quinque míllia. Cumque dilúculo surrexísset, vidit ómnia córpora mortuórum: et recédens ábiit, 4 Reg 19 36 et revérsus est Sennácherib rex Assyriórum, et mansit in Nínive. 4 Reg 19 37 Cumque adoráret in templo Nesroch deum suum, Adrámelech et Sárasar fílii eius percussérunt eum gládio, fugerúntque in terram Armeniórum: et regnávit Asarháddon fílius eius pro eo. 4 Reg 20 1 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et venit ad eum Isaías fílius Amos prophéta, dixítque ei: Hæc dicit Dóminus Deus: Prǽcipe dómui tuæ: moriéris enim tu, et non vives. 4 Reg 20 2 Qui convértit fáciem suam ad paríetem, et orávit Dóminum, dicens: 4 Reg 20 3 Obsecro, Dómine: meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte, et in corde perfécto, et quod plácitum est coram te fécerim. Flevit ítaque Ezechías fletu magno. 4 Reg 20 4 Et ántequam egrederétur Isaías médiam partem átrii, factus est sermo Dómini ad eum, dicens: 4 Reg 20 5 Revértere, et dic Ezechíæ duci pópuli mei: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrymas tuas, et ecce sanávi te: die tértio ascéndes templum Dómini. 4 Reg 20 6 Et addam diébus tuis quíndecim annos: sed et de manu regis Assyriórum liberábo te, et civitátem hanc: et prótegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. 4 Reg 20 7 Dixítque Isaías: Afférte massam ficórum. Quam cum attulíssent, et posuíssent super ulcus eius, curátus est. 4 Reg 20 8 Díxerat autem Ezechías ad Isaíam: Quod erit signum, quia Dóminus me sanábit, et quia ascensúrus sum die tértia templum Dómini? 4 Reg 20 9 Cui ait Isaías: Hoc erit signum a Dómino quod factúrus sit Dóminus sermónem quem locútus est: vis ut ascéndat umbra decem líneis, an ut revertátur tótidem grádibus? 4 Reg 20 10 Et ait Ezechías: Fácile est umbram créscere decem líneis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertátur retrórsum decem grádibus. 4 Reg 20 11 Invocávit ítaque Isaías prophéta Dóminum, et redúxit umbram per líneas quibus iam descénderat in horológio Achaz, retrórsum decem grádibus. 4 Reg 20 12 In témpore illo misit Bérodach Báladan fílius Báladan, rex Babyloniórum, lítteras et múnera ad Ezechíam: audíerat enim quod ægrotásset Ezechías. 4 Reg 20 13 Lætátus est autem in advéntu eórum Ezechías, et osténdit eis domum arómatum, et aurum et argéntum, et pigménta vária, unguénta quoque, et domum vasórum suórum, et ómnia quæ habére póterat in thesáuris suis. Non fuit quod non monstráret eis Ezechías in domo sua, et in omni potestáte sua. 4 Reg 20 14 Venit autem Isaías prophéta ad regem Ezechíam, dixítque ei: Quid dixérunt viri isti? aut unde venérunt ad te? Cui ait Ezechías: De terra longínqua venérunt ad me, de Babylóne. 4 Reg 20 15 At ille respóndit: Quid vidérunt in domo tua? Ait Ezechías: Omnia quæcúmque sunt in domo mea, vidérunt: nihil est quod non monstráverim eis in thesáuris meis. 4 Reg 20 16 Dixit ítaque Isaías Ezechíæ: Audi sermónem Dómini: 4 Reg 20 17 Ecce dies vénient, et auferéntur ómnia quæ sunt in domo tua, et quæ condidérunt patres tui usque in diem hanc, in Babylónem: non remanébit quidquam, ait Dóminus. 4 Reg 20 18 Sed et de fíliis tuis qui egrediéntur ex te, quos generábis, tolléntur, et erunt eunúchi in palátio regis Babylónis. 4 Reg 20 19 Dixit Ezechías ad Isaíam: Bonus sermo Dómini quem locútus es: sit pax et véritas in diébus meis. 4 Reg 20 20 Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et omnis fortitúdo eius, et quómodo fécerit piscínam et aquædúctum, et introdúxerit aquas in civitátem, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Iuda? 4 Reg 20 21 Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et regnávit Manásses fílius eius pro eo. 4 Reg 21 1 Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Haphsíba. 4 Reg 21 2 Fecítque malum in conspéctu Dómini, iuxta idóla géntium quas delévit Dóminus a fácie filiórum Israël. 4 Reg 21 3 Conversúsque est, et ædificávit excélsa quæ dissipáverat Ezechías pater eius: et eréxit aras Baal, et fecit lucos sicut fécerat Achab rex Israël, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam. 4 Reg 21 4 Exstruxítque aras in domo Dómini, de qua dixit Dóminus: In Ierúsalem ponam nomen meum. 4 Reg 21 5 Et exstrúxit altária univérsæ milítiæ cæli in duóbus átriis templi Dómini. 4 Reg 21 6 Et tradúxit fílium suum per ignem: et ariolátus est, et observávit augúria, et fecit pythónes, et arúspices multiplicávit, ut fáceret malum coram Dómino, et irritáret eum. 4 Reg 21 7 Pósuit quoque idólum luci quem fécerat, in templo Dómini, super quod locútus est Dóminus ad David, et ad Salomónem fílium eius: In templo hoc, et in Ierúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Israël, ponam nomen meum in sempitérnum. 4 Reg 21 8 Et ultra non fáciam commovéri pedem Israël de terra quam dedi pátribus eórum: si tamen custodíerint ópere ómnia quæ præcépi eis, et univérsam legem quam mandávit eis servus meus Móyses. 4 Reg 21 9 Illi vero non audiérunt: sed sedúcti sunt a Manásse, ut fácerent malum super gentes quas contrívit Dóminus a fácie filiórum Israël. 4 Reg 21 10 Locutúsque est Dóminus in manu servórum suórum prophetárum, dicens: 4 Reg 21 11 Quia fecit Manásses rex Iuda abominatiónes istas péssimas, super ómnia quæ fecérunt Amorrhǽi ante eum, et peccáre fecit étiam Iudam in immundítiis suis: 4 Reg 21 12 proptérea hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego indúcam mala super Ierúsalem et Iudam, ut quicúmque audíerit, tínniant ambæ aures eius. 4 Reg 21 13 Et exténdam super Ierúsalem funículum Samaríæ, et pondus domus Achab: et delébo Ierúsalem, sicut deléri solent tábulæ: et delens vertam, et ducam crébrius stylum super fáciem eius. 4 Reg 21 14 Dimíttam vero relíquias hereditátis meæ, et tradam eas in manus inimicórum eius, erúntque in vastitátem, et in rapínam cunctis adversáriis suis: 4 Reg 21 15 eo quod fécerint malum coram me, et perseveráverint irritántes me, ex die qua egréssi sunt patres eórum ex Ægýpto usque ad hanc diem. 4 Reg 21 16 Insuper et sánguinem innóxium fudit Manásses multum nimis, donec impléret Ierúsalem usque ad os: absque peccátis suis quibus peccáre fecit Iudam, ut fáceret malum coram Dómino. 4 Reg 21 17 Réliqua autem sermónum Manásse, et univérsa quæ fecit, et peccátum eius quod peccávit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Iuda? 4 Reg 21 18 Dormivítque Manásses cum pátribus suis, et sepúltus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnávit Amon fílius eius pro eo. 4 Reg 21 19 Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset: duóbus quoque annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Messálemeth fília Harus de Iéteba. 4 Reg 21 20 Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater eius. 4 Reg 21 21 Et ambulávit in omni via per quam ambuláverat pater eius, servivítque immundítiis quibus servíerat pater eius, et adorávit eas: 4 Reg 21 22 et derelíquit Dóminum Deum patrum suórum, et non ambulávit in via Dómini. 4 Reg 21 23 Tetenderúntque ei insídias servi sui, et interfecérunt regem in domo sua. 4 Reg 21 24 Percússit autem pópulus terræ omnes qui coniuráverant contra regem Amon, et constituérunt sibi regem Iosíam fílium eius pro eo. 4 Reg 21 25 Réliqua autem sermónum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Iuda? 4 Reg 21 26 Sepelierúntque eum in sepúlcro suo, in horto Oza: et regnávit Iosías fílius eius pro eo. 4 Reg 22 1 Octo annórum erat Iosías cum regnáre cœpísset: trigínta et uno anno regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Idída fília Hadaía de Bésecath. 4 Reg 22 2 Fecítque quod plácitum erat coram Dómino, et ambulávit per omnes vias David patris sui: non declinávit ad déxteram, sive ad sinístram. 4 Reg 22 3 Anno autem octávo décimo regis Iosíæ, misit rex Saphan fílium Aslía fílii Méssulam scribam templi Dómini, dicens ei: 4 Reg 22 4 Vade ad Helcíam sacerdótem magnum, ut conflétur pecúnia quæ illáta est in templum Dómini, quam collegérunt ianitóres templi a pópulo: 4 Reg 22 5 detúrque fabris per præpósitos domus Dómini, qui et distríbuant eam his qui operántur in templo Dómini, ad instauránda sartatécta templi: 4 Reg 22 6 tignáriis vidélicet et cæmentáriis, et iis qui interrúpta compónunt: et ut emántur ligna, et lápides de lapicidínis, ad instaurándum templum Dómini. 4 Reg 22 7 Verúmtamen non supputétur eis argéntum quod accípiunt, sed in potestáte hábeant, et in fide. 4 Reg 22 8 Dixit autem Helcías póntifex ad Saphan scribam: Librum legis réperi in domo Dómini. Dedítque Helcías volúmen Saphan, qui et legit illud. 4 Reg 22 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiávit ei quod præcéperat, et ait: Conflavérunt servi tui pecúniam quæ repérta est in domo Dómini, et dedérunt ut distribuerétur fabris a præféctis óperum templi Dómini. 4 Reg 22 10 Narrávit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcías sacérdos. Quem cum legísset Saphan coram rege, 4 Reg 22 11 et audísset rex verba Libri Legis Dómini, scidit vestiménta sua. 4 Reg 22 12 Et præcépit Helcíæ sacerdóti, et Ahicam fílio Saphan, et Achobor fílio Micha, et Saphan scribæ, et Asaíæ servo regis, dicens: 4 Reg 22 13 Ite et consúlite Dóminum super me, et super pópulo, et super omni Iuda, de verbis volúminis istíus, quod invéntum est: magna enim ira Dómini succénsa est contra nos, quia non audiérunt patres nostri verba libri huius, ut fácerent omne quod scriptum est nobis. 4 Reg 22 14 Iérunt ítaque Helcías sacérdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaía, ad Holdam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuæ fílii Araas custódis véstium, quæ habitábat in Ierúsalem in Secúnda: locutíque sunt ad eam. 4 Reg 22 15 Et illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dícite viro qui misit vos ad me: 4 Reg 22 16 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego addúcam mala super locum istum, et super habitatóres eius, ómnia verba legis quæ legit rex Iuda: 4 Reg 22 17 quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, irritántes me in cunctis opéribus mánuum suárum: et succendétur indignátio mea in loco hoc, et non exstinguétur. 4 Reg 22 18 Regi autem Iuda, qui misit vos ut consulerétis Dóminum, sic dicétis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Pro eo quod audísti verba volúminis, 4 Reg 22 19 et pertérritum est cor tuum, et humiliátus es coram Dómino, audítis sermónibus contra locum istum et habitatóres eius, quod vidélicet fíerent in stupórem et in maledíctum: et scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me, et ego audívi, ait Dóminus: 4 Reg 22 20 idcírco cólligam te ad patres tuos, et colligéris ad sepúlcrum tuum in pace, ut non vídeant óculi tui ómnia mala quæ inductúrus sum super locum istum. 4 Reg 23 1 Et renuntiavérunt regi quod díxerat. Qui misit: et congregáti sunt ad eum omnes senes Iuda et Ierúsalem. 4 Reg 23 2 Ascendítque rex templum Dómini, et omnes viri Iuda, universíque qui habitábant in Ierúsalem cum eo sacerdótes et prophétæ, et omnis pópulus a parvo usque ad magnum: legítque, cunctis audiéntibus, ómnia verba libri fœ́deris, qui invéntus est in domo Dómini. 4 Reg 23 3 Stetítque rex super gradum: et fœdus percússit coram Dómino, ut ambulárent post Dóminum, et custodírent præcépta eius, et testimónia, et cæremónias in omni corde, et in tota ánima, et suscitárent verba fœ́deris huius, quæ scripta erant in libro illo: acquievítque pópulus pacto. 4 Reg 23 4 Et præcépit rex Helcíæ pontífici, et sacerdótibus secúndi órdinis, et ianitóribus, ut proícerent de templo Dómini ómnia vasa quæ facta fúerant Baal, et in luco, et univérsæ milítiæ cæli: et combússit ea foris Ierúsalem in conválle Cedron, et tulit púlverem eórum in Bethel. 4 Reg 23 5 Et delévit arúspices quos posúerant reges Iuda ad sacrificándum in excélsis per civitátes Iuda, et in circúitu Ierúsalem: et eos qui adolébant incénsum Baal, et soli, et lunæ, et duódecim signis, et omni milítiæ cæli. 4 Reg 23 6 Et efférri fecit lucum de domo Dómini foras Ierúsalem in conválle Cedron, et combússit eum ibi, et redégit in púlverem, et proiécit super sepúlcra vulgi. 4 Reg 23 7 Destrúxit quoque ædículas effeminatórum quæ erant in domo Dómini, pro quibus mulíeres texébant quasi domúnculas luci. 4 Reg 23 8 Congregavítque omnes sacerdótes de civitátibus Iuda, et contaminávit excélsa ubi sacrificábant sacerdótes de Gábaa usque Bersabée, et destrúxit aras portárum in intróitu óstii Iósue príncipis civitátis, quod erat ad sinístram portæ civitátis. 4 Reg 23 9 Verúmtamen non ascendébant sacerdótes excelsórum ad altáre Dómini in Ierúsalem: sed tantum comedébant ázyma in médio fratrum suórum. 4 Reg 23 10 Contaminávit quoque Topheth, quod est in conválle fílii Ennom, ut nemo consecráret fílium suum aut fíliam per ignem, Moloch. 4 Reg 23 11 Abstulit quoque equos quos déderant reges Iuda soli in intróitu templi Dómini iuxta éxedram Nathánmelech eunúchi, qui erat in Phárurim: currus autem solis combússit igni. 4 Reg 23 12 Altária quoque quæ erant super tecta cœnáculi Achaz, quæ fécerant reges Iuda, et altária quæ fécerat Manásses in duóbus átriis templi Dómini, destrúxit rex, et cucúrrit inde, et dispérsit cínerem eórum in torréntem Cedron. 4 Reg 23 13 Excélsa quoque, quæ erant in Ierúsalem ad déxteram partem montis offensiónis, quæ ædificáverat Sálomon rex Israël Astaroth idólo Sidoniórum, et Chamos offensióni Moab, et Melchom abominatióni filiórum Ammon, pólluit rex. 4 Reg 23 14 Et contrívit státuas, et succídit lucos: replevítque loca eórum óssibus mortuórum. 4 Reg 23 15 Insuper et altáre quod erat in Bethel, et excélsum quod fécerat Ieróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israël: et altáre illud, et excélsum destrúxit, atque combússit, et commínuit in púlverem, succendítque étiam lucum. 4 Reg 23 16 Et convérsus Iosías, vidit ibi sepúlcra quæ erant in monte: misítque et tulit ossa de sepúlcris, et combússit ea super altáre, et pólluit illud iuxta verbum Dómini quod locútus est vir Dei, qui prædíxerat verba hæc. 4 Reg 23 17 Et ait: Quis est títulus ille, quem vídeo? Responderúntque ei cives urbis illíus: Sepúlcrum est hóminis Dei, qui venit de Iuda, et prædíxit verba hæc, quæ fecísti super altáre Bethel. 4 Reg 23 18 Et ait: Dimítte eum: nemo commóveat ossa eius. Et intácta mansérunt ossa illíus cum óssibus prophétæ qui vénerat de Samaría. 4 Reg 23 19 Insuper et ómnia fana excelsórum quæ erant in civitátibus Samaríæ, quæ fécerant reges Israël ad irritándum Dóminum, ábstulit Iosías: et fecit eis secúndum ómnia ópera quæ fécerat in Bethel. 4 Reg 23 20 Et occídit univérsos sacerdótes excelsórum qui erant ibi super altária, et combússit ossa humána super ea: reversúsque est Ierúsalem. 4 Reg 23 21 Et præcépit omni pópulo, dicens: Fácite Phase Dómino Deo vestro, secúndum quod scriptum est in libro fœ́deris huius. 4 Reg 23 22 Nec enim factum est Phase tale a diébus iúdicum qui iudicavérunt Israël, et ómnium diérum regum Israël et regum Iuda, 4 Reg 23 23 sicut in octávo décimo anno regis Iosíæ factum est Phase istud Dómino in Ierúsalem. 4 Reg 23 24 Sed et pythónes, et aríolos, et figúras idolórum, et immundítias, et abominatiónes, quæ fúerant in terra Iuda et Ierúsalem, ábstulit Iosías: ut statúeret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invénit Helcías sacérdos in templo Dómini. 4 Reg 23 25 Símilis illi non fuit ante eum rex, qui reverterétur ad Dóminum in omni corde suo, et in tota ánima sua, et in univérsa virtúte sua iuxta omnem legem Móysi: neque post eum surréxit símilis illi. 4 Reg 23 26 Verúmtamen non est avérsus Dóminus ab ira furóris sui magni quo irátus est furor eius contra Iudam propter irritatiónes quibus provocáverat eum Manásses. 4 Reg 23 27 Dixit ítaque Dóminus: Etiam Iudam áuferam a fácie mea, sicut ábstuli Israël: et proíciam civitátem hanc quam elégi Ierúsalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. 4 Reg 23 28 Réliqua autem sermónum Iosíæ, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verbórum diérum regum Iuda? 4 Reg 23 29 In diébus eius ascéndit Phárao Néchao rex Ægýpti contra regem Assyriórum ad flumen Euphráten, et ábiit Iosías rex in occúrsum eius: et occísus est in Magéddo cum vidísset eum. 4 Reg 23 30 Et portavérunt eum servi sui mórtuum de Magéddo: et pertulérunt in Ierúsalem, et sepeliérunt eum in sepúlcro suo. Tulítque pópulus terræ Ióachaz fílium Iosíæ: et unxérunt eum, et constituérunt eum regem pro patre suo. 4 Reg 23 31 Vigínti trium annórum erat Ióachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Amítal fília Ieremíæ de Lobna. 4 Reg 23 32 Et fecit malum coram Dómino, iuxta ómnia quæ fécerant patres eius. 4 Reg 23 33 Vinxítque eum Phárao Néchao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnáret in Ierúsalem: et impósuit mulctam terræ centum taléntis argénti, et talénto auri. 4 Reg 23 34 Regémque constítuit Phárao Néchao Elíacim fílium Iosíæ pro Iosía patre eius: vertítque nomen eius Ióakim. Porro Ióachaz tulit, et duxit in Ægýptum, et mórtuus est ibi. 4 Reg 23 35 Argéntum autem et aurum dedit Ióakim Pharaóni, cum indixísset terræ per síngulos, ut conferrétur iuxta præcéptum Pharaónis: et unumquémque iuxta vires suas exégit, tam argéntum quam aurum, de pópulo terræ, ut daret Pharaóni Néchao. 4 Reg 23 36 Vigínti quinque annórum erat Ióakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Zebída fília Phadaía de Ruma. 4 Reg 23 37 Et fecit malum coram Dómino iuxta ómnia quæ fécerant patres eius. 4 Reg 24 1 In diébus eius ascéndit Nabuchodónosor rex Babylónis, et factus est ei Ióakim servus tribus annis: et rursum rebellávit contra eum. 4 Reg 24 2 Immisítque ei Dóminus latrúnculos Chaldæórum, et latrúnculos Sýriæ, et latrúnculos Moab, et latrúnculos filiórum Ammon: et immísit eos in Iudam ut dispérderent eum, iuxta verbum Dómini quod locútus fúerat per servos suos prophétas. 4 Reg 24 3 Factum est autem hoc per verbum Dómini contra Iudam, ut auférret eum coram se propter peccáta Manásse univérsa quæ fecit, 4 Reg 24 4 et propter sánguinem innóxium quem effúdit, et implévit Ierúsalem cruóre innocéntium: et ob hanc rem nóluit Dóminus propitiári. 4 Reg 24 5 Réliqua autem sermónum Ióakim, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermónum diérum regum Iuda? Et dormívit Ióakim cum pátribus suis: 4 Reg 24 6 et regnávit Ióachin fílius eius pro eo. 4 Reg 24 7 Et ultra non áddidit rex Ægýpti ut egrederétur de terra sua: túlerat enim rex Babylónis, a rivo Ægýpti usque ad flúvium Euphráten, ómnia quæ fúerant regis Ægýpti. 4 Reg 24 8 Decem et octo annórum erat Ióachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Nohésta fília Elnathan de Ierúsalem. 4 Reg 24 9 Et fecit malum coram Dómino, iuxta ómnia quæ fécerat pater eius. 4 Reg 24 10 In témpore illo ascendérunt servi Nabuchodónosor regis Babylónis in Ierúsalem, et circúmdata est urbs munitiónibus. 4 Reg 24 11 Venítque Nabuchodónosor rex Babylónis ad civitátem cum servis suis ut oppugnárent eam. 4 Reg 24 12 Egressúsque est Ióachin rex Iuda ad regem Babylónis, ipse et mater eius, et servi eius, et príncipes eius, et eunúchi eius: et suscépit eum rex Babylónis anno octávo regni sui. 4 Reg 24 13 Et prótulit inde omnes thesáuros domus Dómini, et thesáuros domus régiæ: et concídit univérsa vasa áurea quæ fécerat Sálomon rex Israël in templo Dómini iuxta verbum Dómini. 4 Reg 24 14 Et tránstulit omnem Ierúsalem, et univérsos príncipes, et omnes fortes exércitus, decem míllia, in captivitátem, et omnem artíficem et clusórem: nihílque relíctum est, excéptis paupéribus pópuli terræ. 4 Reg 24 15 Tránstulit quoque Ióachin in Babylónem, et matrem regis, et uxóres regis, et eunúchos eius: et iúdices terræ duxit in captivitátem de Ierúsalem in Babylónem. 4 Reg 24 16 Et omnes viros robústos, septem míllia, et artífices, et clusóres mille, omnes viros fortes et bellatóres: duxítque eos rex Babylónis captívos in Babylónem. 4 Reg 24 17 Et constítuit Matthaníam pátruum eius pro eo: imposuítque nomen ei Sedecíam. 4 Reg 24 18 Vigésimum et primum annum ætátis habébat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius erat Amítal fília Ieremíæ de Lobna. 4 Reg 24 19 Et fecit malum coram Dómino, iuxta ómnia quæ fécerat Ióakim. 4 Reg 24 20 Irascebátur enim Dóminus contra Ierúsalem et contra Iudam, donec proíceret eos a fácie sua: recessítque Sedecías a rege Babylónis. 4 Reg 25 1 Factum est autem anno nono regni eius, mense décimo, décima die mensis, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, ipse et omnis exércitus eius, in Ierúsalem, et circumdedérunt eam: et exstruxérunt in circúitu eius munitiónes. 4 Reg 25 2 Et clausa est cívitas atque valláta usque ad undécimum annum regis Sedecíæ, 4 Reg 25 3 nona die mensis: prævaluítque fames in civitáte, nec erat panis pópulo terræ. 4 Reg 25 4 Et interrúpta est cívitas: et omnes viri bellatóres nocte fugérunt per viam portæ quæ est inter dúplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldǽi obsidébant in circúitu civitátem. Fugit ítaque Sedecías per viam quæ ducit ad campéstria solitúdinis. 4 Reg 25 5 Et persecútus est exércitus Chaldæórum regem, comprehendítque eum in planítie Iéricho: et omnes bellatóres qui erant cum eo, dispérsi sunt, et reliquérunt eum. 4 Reg 25 6 Apprehénsum ergo regem duxérunt ad regem Babylónis in Réblatha: qui locútus est cum eo iudícium. 4 Reg 25 7 Fílios autem Sedecíæ occídit coram eo, et óculos eius effódit, vinxítque eum caténis, et addúxit in Babylónem. 4 Reg 25 8 Mense quinto, séptima die mensis, ipse est annus nonusdécimus regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps exércitus, servus regis Babylónis, in Ierúsalem. 4 Reg 25 9 Et succéndit domum Dómini, et domum regis: et domos Ierúsalem, omnémque domum combússit igni. 4 Reg 25 10 Et muros Ierúsalem in circúitu destrúxit omnis exércitus Chaldæórum, qui erat cum príncipe mílitum. 4 Reg 25 11 Réliquam autem pópuli partem quæ remánserat in civitáte, et pérfugas qui transfúgerant ad regem Babylónis, et réliquum vulgus tránstulit Nabuzárdan princeps milítiæ. 4 Reg 25 12 Et de paupéribus terræ relíquit vinitóres et agrícolas. 4 Reg 25 13 Colúmnas autem ǽreas quæ erant in templo Dómini, et bases, et mare ǽreum quod erat in domo Dómini, confregérunt Chaldǽi, et transtulérunt æs omne in Babylónem. 4 Reg 25 14 Ollas quoque ǽreas, et trullas, et tridéntes, et scyphos, et mortaríola, et ómnia vasa ǽrea, in quibus ministrábant, tulérunt. 4 Reg 25 15 Necnon et thuríbula, et phíalas: quæ áurea, áurea, et quæ argéntea, argéntea tulit princeps milítiæ, 4 Reg 25 16 id est, colúmnas duas, mare unum, et bases quas fécerat Sálomon in templo Dómini: non erat pondus æris ómnium vasórum. 4 Reg 25 17 Decem et octo cúbitos altitúdinis habébat colúmna una: et capitéllum ǽreum super se altitúdinis trium cubitórum: et retiáculum, et malogranáta super capitéllum colúmnæ, ómnia ǽrea: símilem et colúmna secúnda habébat ornátum. 4 Reg 25 18 Tulit quoque princeps milítiæ Saraíam sacerdótem primum, et Sophoníam sacerdótem secúndum, et tres ianitóres. 4 Reg 25 19 Et de civitáte eunúchum unum, qui erat præféctus super bellatóres viros: et quinque viros de his qui stéterant coram rege, quos réperit in civitáte: et Sopher príncipem exércitus, qui probábat tyrónes de pópulo terræ: et sexagínta viros e vulgo, qui invénti fúerant in civitáte. 4 Reg 25 20 Quos tollens Nabuzárdan princeps mílitum, duxit ad regem Babylónis in Réblatha. 4 Reg 25 21 Percussítque eos rex Babylónis, et interfécit eos in Réblatha in terra Emath: et translátus est Iuda de terra sua. 4 Reg 25 22 Pópulo autem qui relíctus erat in terra Iuda, quem dimíserat Nabuchodónosor rex Babylónis, præfécit Godolíam fílium Ahicam fílii Saphan. 4 Reg 25 23 Quod cum audíssent omnes duces mílitum, ipsi et viri qui erant cum eis, vidélicet quod constituísset rex Babylónis Godolíam, venérunt ad Godolíam in Maspha, Ismahel fílius Nathaníæ, et Ióhanan fílius Carée, et Saraía fílius Thanéhumeth Netophathítes, et Iezonías fílius Maáchathi, ipsi et sócii eórum. 4 Reg 25 24 Iuravítque Godolías ipsis et sóciis eórum, dicens: Nolíte timére servíre Chaldǽis: manéte in terra, et servíte regi Babylónis, et bene erit vobis. 4 Reg 25 25 Factum est autem in mense séptimo, venit Ismahel fílius Nathaníæ fílii Elísama de sémine régio, et decem viri cum eo: percusserúntque Godolíam, qui et mórtuus est: sed et Iudǽos et Chaldǽos qui erant cum eo in Maspha. 4 Reg 25 26 Consurgénsque omnis pópulus a parvo usque ad magnum, et príncipes mílitum, venérunt in Ægýptum timéntes Chaldǽos. 4 Reg 25 27 Factum est vero in anno trigésimo séptimo transmigratiónis Ióachin regis Iuda, mense duodécimo, vigésima séptima die mensis: sublevávit Evilmérodach rex Babylónis, anno quo regnáre cœ́perat, caput Ióachin regis Iuda de cárcere. 4 Reg 25 28 Et locútus est ei benígne, et pósuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylóne. 4 Reg 25 29 Et mutávit vestes eius quas habúerat in cárcere, et comedébat panem semper in conspéctu eius cunctis diébus vitæ suæ. 4 Reg 25 30 Annónam quoque constítuit ei sine intermissióne, quæ et dabátur ei a rege per síngulos dies ómnibus diébus vitæ suæ. 1 Par 1 1 Adam, Seth, Enos, 1 Par 1 2 Cáinan, Maláleel, Iared, 1 Par 1 3 Henoch, Mathúsale, Lamech, 1 Par 1 4 Noë, Sem, Cham, et Iapheth. 1 Par 1 5 Fílii Iapheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. 1 Par 1 6 Porro fílii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogórma. 1 Par 1 7 Fílii autem Iavan: Elísa et Tharsis, Cethim et Dódanim. 1 Par 1 8 Fílii Cham: Chus, et Mésraim, et Phut, et Chánaan. 1 Par 1 9 Fílii autem Chus: Saba, et Hevíla, Sábatha, et Regma, et Sabáthacha. Porro fílii Regma: Saba, et Dadan. 1 Par 1 10 Chus autem génuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. 1 Par 1 11 Mésraim vero génuit Ludim, et Anamim, et Láabim, et Néphtuim, 1 Par 1 12 Phétrusim quoque, et Cásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim, et Cáphtorim. 1 Par 1 13 Chánaan vero génuit Sidónem primogénitum suum, Hethǽum quoque, 1 Par 1 14 et Iebusǽum, et Amorrhǽum, et Gergesǽum, 1 Par 1 15 Hevæúmque et Aracǽum, et Sinǽum. 1 Par 1 16 Arádium quoque, et Samarǽum, et Hamathǽum. 1 Par 1 17 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. 1 Par 1 18 Arpháxad autem génuit Sale, qui et ipse génuit Heber. 1 Par 1 19 Porro Heber nati sunt duo fílii: nomen uni Phaleg, quia in diébus eius divísa est terra: et nomen fratris eius Iectan. 1 Par 1 20 Iectan autem génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, et Iare, 1 Par 1 21 Adóram quoque, et Huzal, et Decla, 1 Par 1 22 Hebal étiam, et Abímael, et Saba, necnon 1 Par 1 23 et Ophir, et Hevíla, et Iobab: omnes isti fílii Iectan. 1 Par 1 24 Sem, Arpháxad, Sale, 1 Par 1 25 Heber, Phaleg, Ragau, 1 Par 1 26 Serug, Nachor, Thare, 1 Par 1 27 Abram: iste est Abraham. 1 Par 1 28 Fílii autem Abraham, Isaac et Ismahel. 1 Par 1 29 Et hæ generatiónes eórum. Primogénitus Ismahélis, Nábaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 1 Par 1 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, 1 Par 1 31 Ietur, Naphis, Cedma: hi sunt fílii Ismahélis. 1 Par 1 32 Fílii autem Cetúræ concubínæ Abraham, quos génuit: Zamran, Iecsan, Madan, Mádian, Iesboc, et Sue. Porro fílii Iecsan: Saba, et Dadan. Fílii autem Dadan: Assurim, et Latússim, et Láomim. 1 Par 1 33 Fílii autem Mádian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abída, et Eldaa: omnes hi fílii Cetúræ. 1 Par 1 34 Génuit autem Abraham Isaac: cuius fuérunt fílii Esau, et Israël. 1 Par 1 35 Fílii Esau: Eliphaz, Ráhuel, Iehus, Ihelom, et Core. 1 Par 1 36 Fílii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 1 Par 1 37 Fílii Ráhuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 1 Par 1 38 Fílii Seir: Lotan, Sobal, Sébeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 1 Par 1 39 Fílii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. 1 Par 1 40 Fílii Sobal: Alian, et Mánahath, et Ebal, Sephi et Onam. Fílii Sébeon: Aia et Ana. Fílii Ana: Dison. 1 Par 1 41 Fílii Dison: Hamram, et Eseban, et Iethran, et Charan. 1 Par 1 42 Fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Iacan. Fílii Disan: Hus et Aran. 1 Par 1 43 Isti sunt reges qui imperavérunt in terra Edom, ántequam esset rex super fílios Israël. Bale fílius Beor: et nomen civitátis eius, Dénaba. 1 Par 1 44 Mórtuus est autem Bale, et regnávit pro eo Iobab fílius Zare de Bosra. 1 Par 1 45 Cumque et Iobab fuísset mórtuus, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum. 1 Par 1 46 Obiit quoque et Husam, et regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in terra Moab: et nomen civitátis eius Avith. 1 Par 1 47 Cumque et Adad fuísset mórtuus, regnávit pro eo Semla de Másreca. 1 Par 1 48 Sed et Semla mórtuus est, et regnávit pro eo Saul de Róhoboth, quæ iuxta amnem sita est. 1 Par 1 49 Mórtuo quoque Saul, regnávit pro eo Bálanan fílius Achobor. 1 Par 1 50 Sed et hic mórtuus est, et regnávit pro eo Adad: cuius urbis nomen fuit Phau, et appelláta est uxor eius Meétabel fília Matred fíliæ Mézaab. 1 Par 1 51 Adad autem mórtuo, duces pro régibus in Edom esse cœpérunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 1 Par 1 52 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon, 1 Par 1 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 1 Par 1 54 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom. 1 Par 2 1 Fílii autem Israël: Ruben, Símeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zábulon, 1 Par 2 2 Dan, Ioseph, Béniamin, Néphthali, Gad, et Aser. 1 Par 2 3 Fílii Iuda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de fília Sue Chananítide. Fuit autem Her primogénitus Iuda malus coram Dómino, et occídit eum. 1 Par 2 4 Thamar autem nurus eius péperit ei Phares et Zara: omnes ergo fílii Iuda, quinque. 1 Par 2 5 Fílii autem Phares: Hesron et Hamul. 1 Par 2 6 Fílii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. 1 Par 2 7 Fílii Charmi: Achar, qui turbávit Israël, et peccávit in furto anathématis. 1 Par 2 8 Fílii Ethan: Azarías. 1 Par 2 9 Fílii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierámeel, et Ram, et Cálubi. 1 Par 2 10 Porro Ram génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Nahásson, príncipem filiórum Iuda. 1 Par 2 11 Nahásson quoque génuit Salma, de quo ortus est Booz. 1 Par 2 12 Booz vero génuit Obed, qui et ipse génuit Isai. 1 Par 2 13 Isai autem génuit primogénitum Eliab, secúndum Abínadab, tértium Símmaa, 1 Par 2 14 quartum Nathánaël, quintum Ráddai, 1 Par 2 15 sextum Asom, séptimum David. 1 Par 2 16 Quorum soróres fuérunt Sárvia et Abígail. Fílii Sárviæ: Abísai, Ioab, et Asael, tres. 1 Par 2 17 Abígail autem génuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelítes. 1 Par 2 18 Caleb vero fílius Hesron accépit uxórem nómine Azuba, de qua génuit Iérioth: fuerúntque fílii eius Iaser, et Sobab, et Ardon. 1 Par 2 19 Cumque mórtua fuísset Azuba, accépit uxórem Caleb Ephratha, quæ péperit ei Hur. 1 Par 2 20 Porro Hur génuit Uri, et Uri génuit Bezéleel. 1 Par 2 21 Post hæc ingréssus est Hesron ad fíliam Machir patris Gálaad, et accépit eam cum esset annórum sexagínta: quæ péperit ei Segub. 1 Par 2 22 Sed et Segub génuit Iair, et possédit vigínti tres civitátes in terra Gálaad. 1 Par 2 23 Cepítque Gessur et Aram óppida Iair, et Canath, et vículos eius sexagínta civitátum: omnes isti fílii Machir patris Gálaad. 1 Par 2 24 Cum autem mórtuus esset Hesron, ingréssus est Caleb ad Ephratha. Hábuit quoque Hesron uxórem Abía, quæ péperit ei Assur patrem Thécuæ. 1 Par 2 25 Nati sunt autem fílii Ierámeel primogéniti Hesron, Ram primogénitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achía. 1 Par 2 26 Duxit quoque uxórem álteram Ierámeel, nómine Atara, quæ fuit mater Onam. 1 Par 2 27 Sed et fílii Ram primogéniti Ierámeel fuérunt Moos, Iamin, et Achar. 1 Par 2 28 Onam autem hábuit fílios Sémei et Iada. Fílii autem Sémei: Nadab et Abísur. 1 Par 2 29 Nomen vero uxóris Abísur, Abíhail, quæ péperit ei Ahóbban et Molid. 1 Par 2 30 Fílii autem Nadab fuérunt Saled et Apphaim. Mórtuus est autem Saled absque líberis. 1 Par 2 31 Fílius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi génuit Sesan. Porro Sesan génuit Ohólai. 1 Par 2 32 Fílii autem Iada fratris Sémei: Iether, et Iónathan. Sed et Iether mórtuus est absque líberis. 1 Par 2 33 Porro Iónathan génuit Phaleth, et Ziza. Isti fuérunt fílii Ierámeel. 1 Par 2 34 Sesan autem non hábuit fílios, sed fílias: et servum Ægýptium nómine Iéraa. 1 Par 2 35 Dedítque ei fíliam suam uxórem: quæ péperit ei Ethei. 1 Par 2 36 Ethei autem génuit Nathan, et Nathan génuit Zabad. 1 Par 2 37 Zabad quoque génuit Ophlal, et Ophlal génuit Obed. 1 Par 2 38 Obed génuit Iehu, Iehu génuit Azaríam, 1 Par 2 39 Azarías génuit Helles, et Helles génuit Elasa. 1 Par 2 40 Elasa génuit Sisámoi, Sisámoi génuit Sellum, 1 Par 2 41 Sellum génuit Icamíam, Icamía autem génuit Elísama. 1 Par 2 42 Fílii autem Caleb fratris Ierámeel: Mesa primogénitus eius: ipse est pater Ziph: et fílii Marésa patris Hebron. 1 Par 2 43 Porro fílii Hebron, Core, et Táphua, et Recem, et Samma. 1 Par 2 44 Samma autem génuit Raham, patrem Iércaam, et Recem génuit Sámmai. 1 Par 2 45 Fílius Sámmai, Maon: et Maon pater Bethsur. 1 Par 2 46 Epha autem concubína Caleb péperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran génuit Gezez. 1 Par 2 47 Fílii autem Iaháddai, Regom, et Ióathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. 1 Par 2 48 Concubína Caleb Máacha, péperit Saber, et Thárana. 1 Par 2 49 Génuit autem Saaph pater Madména Sue, patrem Machbéna et patrem Gábaa. Fília vero Caleb fuit Achsa. 1 Par 2 50 Hi erant fílii Caleb, fílii Hur primogéniti Ephratha, Sobal pater Cariathíarim. 1 Par 2 51 Salma pater Béthlehem, Hariph pater Béthgader. 1 Par 2 52 Fuérunt autem fílii Sobal patris Cariathíarim, qui vidébat dimídium requietiónum. 1 Par 2 53 Et de cognatióne Cariathíarim, Iethréi, et Aphuthéi, et Semathéi, et Maseréi. Ex his egréssi sunt Saraítæ, et Esthaolítæ. 1 Par 2 54 Fílii Salma, Béthlehem, et Netóphathi, corónæ domus Ioab, et dimídium requietiónis Sárai: 1 Par 2 55 cognatiónes quoque scribárum habitántium in Iabes, canéntes atque resonántes, et in tabernáculis commorántes. Hi sunt Cinǽi, qui venérunt de Calóre patris domus Rechab. 1 Par 3 1 David vero hos hábuit fílios, qui ei nati sunt in Hebron: primogénitum Amnon ex Achínoam Iezrahelítide, secúndum Dániel de Abígail Carmelítide, 1 Par 3 2 tértium Absalom fílium Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur, quartum Adoníam fílium Aggith, 1 Par 3 3 quintum Saphathíam ex Abítal, sextum Iéthraham de Egla uxóre sua. 1 Par 3 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnávit septem annis et sex ménsibus. Trigínta autem et tribus annis regnávit in Ierúsalem. 1 Par 3 5 Porro in Ierúsalem nati sunt ei fílii, Símmaa, et Sobab, et Nathan, et Sálomon, quátuor de Bethsabée fília Ammiel: 1 Par 3 6 Iébaar quoque et Elísama, 1 Par 3 7 et Elíphaleth, et Noge, et Nepheg, et Iáphia, 1 Par 3 8 necnon Elísama, et Elíada, et Elípheleth, novem: 1 Par 3 9 omnes hi, fílii David absque fíliis concubinárum: habuerúntque sorórem Thamar. 1 Par 3 10 Fílius autem Salomónis, Róboam: cuius Abía fílius génuit Asa. De hoc quoque natus est Iósaphat, 1 Par 3 11 pater Ioram: qui Ioram génuit Ochozíam, ex quo ortus est Ioas: 1 Par 3 12 et huius Amasías fílius génuit Azaríam. Porro Azaríæ fílius Ióatham 1 Par 3 13 procreávit Achaz patrem Ezéchiæ, de quo natus est Manásses. 1 Par 3 14 Sed et Manásses génuit Amon patrem Iosíæ. 1 Par 3 15 Fílii autem Iosíæ fuérunt: primogénitus Ióhanan, secúndus Ióakim, tértius Sedecías, quartus Sellum. 1 Par 3 16 De Ióakim natus est Iechonías, et Sedecías. 1 Par 3 17 Fílii Iechoníæ fuérunt: Asir, Saláthiel, 1 Par 3 18 Melchíram, Phadaía, Sénneser, et Iecemía, Sama, et Nadabía. 1 Par 3 19 De Phadaía orti sunt Zoróbabel et Sémei. Zoróbabel génuit Mosóllam, Hananíam, et Sálomith sorórem eórum: 1 Par 3 20 Hásaban quoque, et Ohol, et Barachían, et Hasadían, Iosábhesed, quinque. 1 Par 3 21 Fílius autem Hananíæ, Phaltías pater Ieseíæ, cuius fílius Raphaía: huius quoque fílius, Arnan, de quo natus est Obdía, cuius fílius fuit Sechenías. 1 Par 3 22 Fílius Secheníæ, Semeía: cuius fílii Hattus, et Iégaal, et Baría, et Naaría, et Saphat, sex número. 1 Par 3 23 Fílius Naaríæ, Elioénai, et Ezechías, et Ezricam, tres. 1 Par 3 24 Fílii Elioénai, Oduía, et Elíasub, et Pheleía, et Accub, et Ióhanan, et Dalaía, et Anani, septem. 1 Par 4 1 Fílii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. 1 Par 4 2 Ráia vero fílius Sobal génuit Iahath, de quo nati sunt Ahúmai, et Laad: hæ cognatiónes Saráthi. 1 Par 4 3 Ista quoque stirps Etam: Iézrahel, et Iésema, et Iédebos. Nomen quoque soróris eórum, Asalélphuni. 1 Par 4 4 Phánuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt fílii Hur primogéniti Ephratha patris Béthlehem. 1 Par 4 5 Assur vero patri Thécuæ erant duæ uxóres, Hálaa et Náara. 1 Par 4 6 Péperit autem ei Náara, Oózam, et Hepher, et Thémani, et Ahásthari: isti sunt fílii Náara. 1 Par 4 7 Porro fílii Hálaa, Sereth, Isaar et Ethnan. 1 Par 4 8 Cos autem génuit Anob, et Sóboba, et cognatiónem Ahárehel fílii Arum. 1 Par 4 9 Fuit autem Iabes ínclytus præ frátribus suis, et mater eius vocávit nomen illíus Iabes, dicens: Quia péperi eum in dolóre. 1 Par 4 10 Invocávit vero Iabes Deum Israël, dicens: Si benedícens benedíxeris mihi, et dilatáveris términos meos, et fúerit manus tua mecum, et féceris me a malítia non ópprimi. Et prǽstitit Deus quæ precátus est. 1 Par 4 11 Caleb autem frater Sua génuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 1 Par 4 12 Porro Esthon génuit Béthrapha, et Phesse, et Tehínna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. 1 Par 4 13 Fílii autem Cenez, Othóniel, et Saraía. Porro fílii Othóniel, Hathath, et Maónathi. 1 Par 4 14 Maónathi génuit Ophra, Saraía autem génuit Ioab patrem Vallis artíficum: ibi quippe artífices erant. 1 Par 4 15 Fílii vero Caleb fílii Iéphone, Hir, et Ela, et Naham. Fílii quoque Ela: Cenez. 1 Par 4 16 Fílii quoque Ialéleel: Ziph, et Zipha, Thíria, et Asrael. 1 Par 4 17 Et fílii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuítque Maríam, et Sámmai, et Iesba patrem Esthamo. 1 Par 4 18 Uxor quoque eius Iudaía, péperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icúthiel patrem Zánoe: hi autem fílii Bethíæ fíliæ Pharaónis, quam accépit Mered. 1 Par 4 19 Et fílii uxóris Odaíæ soróris Naham patris Céila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Macháthi. 1 Par 4 20 Fílii quoque Simon, Amnon, et Rinna fílius Hanan, et Thilon. Et fílii Iesi, Zoheth, et Bénzoheth. 1 Par 4 21 Fílii Sela, fílii Iuda: Her pater Lecha, et Láada pater Marésa, et cognatiónes domus operántium byssum in Domo iuraménti. 1 Par 4 22 Et qui stare fecit solem, viríque Mendácii, et Secúrus, et Incéndens, qui príncipes fuérunt in Moab, et qui revérsi sunt in Lahem: hæc autem verba vétera. 1 Par 4 23 Hi sunt fíguli habitántes in plantatiónibus et in sépibus, apud regem in opéribus eius: commoratíque sunt ibi. 1 Par 4 24 Fílii Símeon: Námuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul. 1 Par 4 25 Sellum fílius eius, Mapsam fílius eius, Masma fílius eius. 1 Par 4 26 Fílii Masma: Hámuel fílius eius, Zachur fílius eius, Sémei fílius eius. 1 Par 4 27 Fílii Sémei sédecim, et fíliæ sex: fratres autem eius non habuérunt fílios multos, et univérsa cognátio non pótuit adæquáre summam filiórum Iuda. 1 Par 4 28 Habitavérunt autem in Bersabée, et Mólada, et Hasársuhal, 1 Par 4 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad, 1 Par 4 30 et in Báthuel, et in Horma, et in Síceleg, 1 Par 4 31 et in Bethmárchaboth, et in Hasársusim, et in Bethbérai, et in Sáarim: hæ civitátes eórum usque ad regem David. 1 Par 4 32 Villæ quoque eórum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitátes quinque. 1 Par 4 33 Et univérsi vículi eórum per circúitum civitátum istárum usque ad Baal: hæc est habitátio eórum, et sédium distribútio. 1 Par 4 34 Mosóbab quoque et Iemlech, et Iosa fílius Amasíæ, 1 Par 4 35 et Ioël, et Iehu fílius Iosabíæ fílii Saraíæ fílii Asiel, 1 Par 4 36 et Elioénai, et Iácoba, et Isuhaía, et Asaía, et Adiel, et Ismiel, et Banaía, 1 Par 4 37 Ziza quoque fílius Séphei fílii Allon fílii Idaía fílii Semri fílii Samaía. 1 Par 4 38 Isti sunt nomináti príncipes in cognatiónibus suis, et in domo affinitátum suárum multiplicáti sunt veheménter. 1 Par 4 39 Et profécti sunt ut ingrederéntur in Gador usque ad oriéntem vallis, et ut quǽrerent páscua grégibus suis. 1 Par 4 40 Invenerúntque páscuas úberes, et valde bonas, et terram latíssimam et quiétam et fértilem, in qua ante habitáverant de stirpe Cham. 1 Par 4 41 Hi ergo venérunt, quos supra descrípsimus nominátim, in diébus Ezechíæ regis Iuda: et percussérunt tabernácula eórum, et habitatóres qui invénti fúerant ibi, et delevérunt eos usque in præséntem diem: habitaverúntque pro eis, quóniam ubérrimas páscuas ibídem reperérunt. 1 Par 4 42 De fíliis quoque Símeon abiérunt in montem Seir viri quingénti, habéntes príncipes Phalthíam et Naaríam et Raphaíam et Oziel fílios Iesi: 1 Par 4 43 et percussérunt relíquias, quæ evádere potúerant, Amalecitárum, et habitavérunt ibi pro eis usque ad diem hanc. 1 Par 5 1 Fílii quoque Ruben primogéniti Israël. (Ipse quippe fuit primogénitus eius: sed cum violásset thorum patris sui, data sunt primogénita eius fíliis Ioseph fílii Israël, et non est ille reputátus in primogénitum. 1 Par 5 2 Porro Iudas, qui erat fortíssimus inter fratres suos, de stirpe eius príncipes germináti sunt: primogénita autem reputáta sunt Ioseph.) 1 Par 5 3 Fílii ergo Ruben primogéniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Charmi. 1 Par 5 4 Fílii Ioël: Sámia fílius eius, Gog fílius eius, Sémei fílius eius, 1 Par 5 5 Micha fílius eius, Reía fílius eius, Baal fílius eius, 1 Par 5 6 Beéra fílius eius, quem captívum duxit Thelgathphálnasar rex Assyriórum, et fuit princeps in tribu Ruben. 1 Par 5 7 Fratres autem eius, et univérsa cognátio eius, quando numerabántur per famílias suas, habuérunt príncipes Iéhiel, et Zacharíam. 1 Par 5 8 Porro Bala fílius Azaz fílii Samma fílii Ioël, ipse habitávit in Aroer usque ad Nebo, et Beélmeon. 1 Par 5 9 Contra orientálem quoque plagam habitávit usque ad intróitum erémi, et flumen Euphráten. Multum quippe iumentórum númerum possidébant in terra Gálaad. 1 Par 5 10 In diébus autem Saul prœliáti sunt contra Agaréos, et interfecérunt illos, habitaverúntque pro eis in tabernáculis eórum, in omni plaga quæ réspicit ad oriéntem Gálaad. 1 Par 5 11 Fílii vero Gad e regióne eórum habitavérunt in terra Basan usque Selcha: 1 Par 5 12 Ioël in cápite, et Saphan secúndus: Iánai autem et Saphat in Basan. 1 Par 5 13 Fratres vero eórum secúndum domos cognatiónum suárum, Míchaël, et Mosóllam, et Sebe, et Iórai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem. 1 Par 5 14 Hi fílii Abíhail, fílii Huri, fílii Iara, fílii Gálaad, fílii Míchaël, fílii Iésesi, fílii Ieddo, fílii Buz. 1 Par 5 15 Fratres quoque, fílii Abdiel fílii Guni, princeps domus in famíliis suis. 1 Par 5 16 Et habitavérunt in Gálaad, et in Basan, et in vículis eius, et in cunctis suburbánis Saron, usque ad términos. 1 Par 5 17 Omnes hi numeráti sunt in diébus Ióathan regis Iuda, et in diébus Ieróboam regis Israël. 1 Par 5 18 Fílii Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, viri bellatóres, scuta portántes et gládios, et tendéntes arcum, eruditíque ad prœ́lia, quadragínta quátuor míllia et septingénti sexagínta, procedéntes ad pugnam. 1 Par 5 19 Dimicavérunt contra Agaréos: Iturǽi vero, et Naphis, et Nodab 1 Par 5 20 præbuérunt eis auxílium. Traditíque sunt in manus eórum Agaréi, et univérsi qui fúerant cum eis, quia Deum invocavérunt cum prœliaréntur: et exaudívit eos, eo quod credidíssent in eum. 1 Par 5 21 Ceperúntque ómnia quæ posséderant, camelórum quinquagínta míllia, et óvium ducénta quinquagínta míllia, et ásinos duo míllia, et ánimas hóminum centum míllia. 1 Par 5 22 Vulneráti autem multi corruérunt: fuit enim bellum Dómini. Habitaverúntque pro eis usque ad transmigratiónem. 1 Par 5 23 Fílii quoque dimídiæ tribus Manásse possedérunt terram a fínibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe númerus erat. 1 Par 5 24 Et hi fuérunt príncipes domus cognatiónis eórum: Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremía, et Odoía, et Iédiel, viri fortíssimi et poténtes, et nomináti duces in famíliis suis. 1 Par 5 25 Reliquérunt autem Deum patrum suórum, et fornicáti sunt post deos populórum terræ, quos ábstulit Deus coram eis. 1 Par 5 26 Et suscitávit Deus Israël spíritum Phul regis Assyriórum, et spíritum Thelgathphálnasar regis Assur: et tránstulit Ruben, et Gad, et dimídiam tribum Manásse, et addúxit eos in Láhela, et in Habor, et Ara, et flúvium Gozan, usque ad diem hanc. 1 Par 6 1 Fílii Levi: Gerson, Caath, et Merári. 1 Par 6 2 Fílii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. 1 Par 6 3 Fílii Amram: Aaron, Móyses, et María. Fílii Aaron: Nadab et Abiu, Eleázar, et Ithamar. 1 Par 6 4 Eleázar génuit Phínees, et Phínees génuit Abísue. 1 Par 6 5 Abísue vero génuit Bocci, et Bocci génuit Ozi. 1 Par 6 6 Ozi génuit Zaraíam, et Zaraías génuit Méraioth. 1 Par 6 7 Porro Méraioth génuit Amaríam, et Amarías génuit Achitob. 1 Par 6 8 Achitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Achímaas, 1 Par 6 9 Achímaas génuit Azaríam, Azarías génuit Ióhanan, 1 Par 6 10 Ióhanan génuit Azaríam: ipse est qui sacerdótio functus est in domo quam ædificávit Sálomon in Ierúsalem. 1 Par 6 11 Génuit autem Azarías Amaríam, et Amarías génuit Achitob, 1 Par 6 12 Achitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Sellum, 1 Par 6 13 Sellum génuit Helcíam, et Helcías génuit Azaríam, 1 Par 6 14 Azarías génuit Saraíam, et Saraías génuit Iósedec. 1 Par 6 15 Porro Iósedec egréssus est, quando tránstulit Dóminus Iudam et Ierúsalem per manus Nabuchodónosor. 1 Par 6 16 Fílii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merári. 1 Par 6 17 Et hæc nómina filiórum Gersom: Lobni, et Sémei. 1 Par 6 18 Fílii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 1 Par 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi. Hæ autem cognatiónes Levi secúndum famílias eórum. 1 Par 6 20 Gersom: Lobni fílius eius, Iahath fílius eius, Zamma fílius eius, 1 Par 6 21 Ioah fílius eius, Addo fílius eius, Zara fílius eius, Iéthrai fílius eius. 1 Par 6 22 Fílii Caath: Amínadab fílius eius, Core fílius eius, Asir fílius eius, 1 Par 6 23 Elcana fílius eius, Abíasaph fílius eius, Asir fílius eius, 1 Par 6 24 Thahath fílius eius, Uriel fílius eius, Ozías fílius eius, Saul fílius eius. 1 Par 6 25 Fílii Elcana, Amásai et Achimoth 1 Par 6 26 et Elcana. Fílii Elcana: Sóphai fílius eius, Nahath fílius eius, 1 Par 6 27 Eliab fílius eius, Iéroham fílius eius, Elcana fílius eius. 1 Par 6 28 Fílii Sámuel: primogénitus Vásseni, et Abía. 1 Par 6 29 Fílii autem Merári, Móholi: Lobni fílius eius, Sémei fílius eius, Oza fílius eius, 1 Par 6 30 Sámmaa fílius eius, Haggía fílius eius, Asaía fílius eius. 1 Par 6 31 Isti sunt quos constítuit David super cantóres domus Dómini, ex quo collocáta est arca: 1 Par 6 32 et ministrábant coram tabernáculo testimónii, canéntes donec ædificáret Sálomon domum Dómini in Ierúsalem: stabant autem iuxta órdinem suum in ministério. 1 Par 6 33 Hi vero sunt qui assistébant cum fíliis suis, de fíliis Caath, Hemam cantor fílius Iohel, fílii Sámuel, 1 Par 6 34 fílii Elcana, fílii Iéroham, fílii Eliel, fílii Thohu, 1 Par 6 35 fílii Suph, fílii Elcana, fílii Mahath, fílii Amásai, 1 Par 6 36 fílii Elcana, fílii Iohel, fílii Azaríæ, fílii Sophoníæ, 1 Par 6 37 fílii Thahath, fílii Asir, fílii Abíasaph, fílii Core, 1 Par 6 38 fílii Isaar, fílii Caath, fílii Levi, fílii Israël. 1 Par 6 39 Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph fílius Barachíæ, fílii Sámaa, 1 Par 6 40 fílii Míchaël, fílii Basaíæ, fílii Melchíæ, 1 Par 6 41 fílii Athánai, fílii Zara, fílii Adaía, 1 Par 6 42 fílii Ethan, fílii Zamma, fílii Sémei, 1 Par 6 43 fílii Ieth, fílii Gersom, fílii Levi. 1 Par 6 44 Fílii autem Merári fratres eórum, ad sinístram, Ethan fílius Cusi, fílii Abdi, fílii Maloch, 1 Par 6 45 fílii Hasabíæ, fílii Amasíæ, fílii Helcíæ, 1 Par 6 46 fílii Amásai, fílii Boni, fílii Somer, 1 Par 6 47 fílii Móholi, fílii Musi, fílii Merári, fílii Levi. 1 Par 6 48 Fratres quoque eórum Levítæ, qui ordináti sunt in cunctum ministérium tabernáculi domus Dómini. 1 Par 6 49 Aaron vero et fílii eius adolébant incénsum super altáre holocáusti, et super altáre thymiámatis, in omne opus Sancti sanctórum: et ut precaréntur pro Israël iuxta ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dei. 1 Par 6 50 Hi sunt autem fílii Aaron: Eleázar fílius eius, Phínees fílius eius, Abísue fílius eius, 1 Par 6 51 Bocci fílius eius, Ozi fílius eius, Zarahía fílius eius, 1 Par 6 52 Méraioth fílius eius, Amarías fílius eius, Achitob fílius eius, 1 Par 6 53 Sadoc fílius eius, Achímaas fílius eius. 1 Par 6 54 Et hæc habitácula eórum per vicos atque confínia, filiórum scílicet Aaron, iuxta cognatiónes Caathitárum: ipsis enim sorte contígerant. 1 Par 6 55 Dedérunt ígitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbána eius per circúitum: 1 Par 6 56 agros autem civitátis, et villas, Caleb fílio Iéphone. 1 Par 6 57 Porro fíliis Aaron dedérunt civitátes ad confugiéndum Hebron, et Lobna, et suburbána eius, 1 Par 6 58 Iether quoque, et Esthemo cum suburbánis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbánis suis, 1 Par 6 59 Asan quoque, et Béthsemes, et suburbána eárum. 1 Par 6 60 De tribu autem Béniamin, Gabée et suburbána eius, et Almath cum suburbánis suis, Anathoth quoque cum suburbánis suis: omnes civitátes, trédecim, per cognatiónes suas. 1 Par 6 61 Fíliis autem Caath resíduis de cognatióne sua dedérunt ex dimídia tribu Manásse in possessiónem urbes decem. 1 Par 6 62 Porro fíliis Gersom per cognatiónes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Néphthali, et de tribu Manásse in Basan, urbes trédecim. 1 Par 6 63 Fíliis autem Merári per cognatiónes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zábulon, dedérunt sorte civitátes duódecim. 1 Par 6 64 Dedérunt quoque fílii Israël Levítis civitátes, et suburbána eárum: 1 Par 6 65 dederúntque per sortem, ex tribu filiórum Iuda, et ex tribu filiórum Símeon, et ex tribu filiórum Béniamin urbes has, quas vocavérunt nomínibus suis, 1 Par 6 66 et his, qui erant de cognatióne filiórum Caath, fuerúntque civitátes in términis eórum de tribu Ephraim. 1 Par 6 67 Dedérunt ergo eis urbes ad confugiéndum, Sichem cum suburbánis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbánis suis, 1 Par 6 68 Iécmaam quoque cum suburbánis suis, et Béthoron simíliter, 1 Par 6 69 necnon et Helon cum suburbánis suis, et Gethrémmon in eúmdem modum. 1 Par 6 70 Porro ex dimídia tribu Manásse, Aner et suburbána eius, Bálaam et suburbána eius: his vidélicet, qui de cognatióne filiórum Caath réliqui erant. 1 Par 6 71 Fíliis autem Gersom de cognatióne dimídiæ tribus Manásse, Gaulon in Basan, et suburbána eius, et Astaroth cum suburbánis suis. 1 Par 6 72 De tribu Issachar, Cedes et suburbánis suis, et Dábereth cum suburbánis suis, 1 Par 6 73 Ramoth quoque et suburbána eius, et Anem cum suburbánis suis. 1 Par 6 74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbánis suis, et Abdon simíliter, 1 Par 6 75 Hucac quoque et suburbána eius, et Rohob cum suburbánis suis. 1 Par 6 76 Porro de tribu Néphthali, Cedes in Galilǽa et suburbána eius, Hamon cum suburbánis suis, et Cariáthaim et suburbána eius. 1 Par 6 77 Fíliis autem Merári resíduis: de tribu Zábulon, Rémmono et suburbána eius, et Thabor cum suburbánis suis: 1 Par 6 78 trans Iordánem quoque ex advérso Iéricho contra oriéntem Iordánis, de tribu Ruben, Bosor in solitúdine cum suburbánis suis, et Iassa cum suburbánis suis, 1 Par 6 79 Cádemoth quoque et suburbána eius, et Méphaat cum suburbánis suis. 1 Par 6 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Gálaad et suburbána eius, et Mánaim cum suburbánis suis, 1 Par 6 81 sed et Hésebon cum suburbánis suis, et Iezer cum suburbánis suis. 1 Par 7 1 Porro fílii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Símeron, quátuor. 1 Par 7 2 Fílii Thola: Ozi, et Raphaía, et Iériel, et Iémai, et Iebsem, et Sámuel, príncipes per domos cognatiónum suárum. De stirpe Thola viri fortíssimi numeráti sunt in diébus David, vigínti duo míllia sexcénti. 1 Par 7 3 Fílii Ozi: Izrahía, de quo nati sunt Míchaël, et Obadía, et Ioël, et Iesía, quinque omnes príncipes. 1 Par 7 4 Cumque eis per famílias et pópulos suos, accíncti ad prœ́lium, viri fortíssimi, trigínta sex míllia: multas enim habuérunt uxóres, et fílios. 1 Par 7 5 Fratres quoque eórum per omnem cognatiónem Issachar robustíssimi ad pugnándum, octogínta septem míllia numeráti sunt. 1 Par 7 6 Fílii Béniamin: Bela, et Bechor, et Iádihel, tres. 1 Par 7 7 Fílii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Iérimoth, et Urai, quinque príncipes familiárum, et ad pugnándum robustíssimi: númerus autem eórum, vigínti duo míllia et trigínta quátuor. 1 Par 7 8 Porro fílii Bechor: Zamíra, et Ioas, et Eliézer, et Elioénai, et Amri, et Iérimoth, et Abía, et Anathoth, et Almath: omnes hi fílii Bechor. 1 Par 7 9 Numeráti sunt autem per famílias suas príncipes cognatiónum suárum ad bella fortíssimi, vigínti míllia et ducénti. 1 Par 7 10 Porro fílii Iádihel: Balan. Fílii autem Balan: Iehus, et Béniamin, et Aod, et Chánana, et Zethan, et Tharsis, et Ahísahar: 1 Par 7 11 omnes hi fílii Iádihel, príncipes cognatiónum suárum viri fortíssimi, decem et septem míllia et ducénti ad prœ́lium procedéntes. 1 Par 7 12 Sepham quoque et Hapham fílii Hir: et Hasim fílii Aher. 1 Par 7 13 Fílii autem Néphthali: Iáziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, fílii Bala. 1 Par 7 14 Porro fílius Manásse, Esriel: concubináque eius Syra péperit Machir patrem Gálaad. 1 Par 7 15 Machir autem accépit uxóres fíliis suis Happhim, et Saphan: et hábuit sorórem nómine Máacha: nomen autem secúndi, Sálphaad, natǽque sunt Sálphaad fíliæ. 1 Par 7 16 Et péperit Máacha uxor Machir fílium, vocavítque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et fílii eius, Ulam, et Recen. 1 Par 7 17 Fílius autem Ulam, Badan: hi sunt fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse. 1 Par 7 18 Soror autem eius Regína péperit Virum decórum, et Abiézer, et Móhola. 1 Par 7 19 Erant autem fílii Semída, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aníam. 1 Par 7 20 Fílii autem Ephraim: Súthala, Bared fílius eius, Thahath fílius eius, Elada fílius eius, Thahath fílius eius, huius fílius Zabad, 1 Par 7 21 et huius fílius Súthula, et huius fílius Ezer et Elad: occidérunt autem eos viri Geth indígenæ, quia descénderant ut inváderent possessiónes eórum. 1 Par 7 22 Luxit ígitur Ephraim pater eórum multis diébus, et venérunt fratres eius ut consolaréntur eum. 1 Par 7 23 Ingressúsque est ad uxórem suam: quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen eius Béria, eo quod in malis domus eius ortus esset: 1 Par 7 24 fília autem eius fuit Sara, quæ ædificávit Béthoron inferiórem et superiórem, et Ozénsara. 1 Par 7 25 Porro fílius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, 1 Par 7 26 qui génuit Láadan: huius quoque fílius Ammiud, qui génuit Elísama, 1 Par 7 27 de quo ortus est Nun, qui hábuit fílium Iósue. 1 Par 7 28 Posséssio autem eórum et habitátio, Bethel cum filiábus suis, et contra oriéntem Noran, ad occidentálem plagam Gazer et fíliæ eius, Sichem quoque cum filiábus suis, usque ad Aza cum filiábus eius. 1 Par 7 29 Iuxta fílios quoque Manásse, Bethsan et fílias eius, Thanach et fílias eius, Magéddo et fílias eius, Dor et fílias eius: in his habitavérunt fílii Ioseph, fílii Israël. 1 Par 7 30 Fílii Aser: Iemna, et Iésua, et Iéssui, et Baría, et Sara soror eórum. 1 Par 7 31 Fílii autem Baría: Heber, et Mélchiel: ipse est pater Bársaith. 1 Par 7 32 Heber autem génuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Súaa sorórem eórum. 1 Par 7 33 Fílii Iephlat: Phosech, et Chámaal, et Asoth: hi fílii Iephlat. 1 Par 7 34 Porro fílii Somer: Ahi, et Róaga, et Haba, et Aram. 1 Par 7 35 Fílii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal. 1 Par 7 36 Fílii Supha: Sue, Hárnapher, et Sual, et Beri, et Iamra, 1 Par 7 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Sálusa, et Iethran, et Bera. 1 Par 7 38 Fílii Iether: Iéphone, et Phaspha, et Ara. 1 Par 7 39 Fílii autem Olla: Arée, et Hániel, et Résia. 1 Par 7 40 Omnes hi fílii Aser, príncipes cognatiónum, elécti atque fortíssimi duces ducum: númerus autem eórum ætátis quæ apta esset ad bellum, vigínti sex míllia. 1 Par 8 1 Béniamin autem génuit Bale primogénitum suum, Asbel secúndum, Ahara tértium, 1 Par 8 2 Nóhaa quartum, et Rapha quintum. 1 Par 8 3 Fuerúntque fílii Bale: Addar, et Gera, et Abiud, 1 Par 8 4 Abísue quoque et Náaman, et Ahoe, 1 Par 8 5 sed et Gera, et Séphuphan, et Huram. 1 Par 8 6 Hi sunt fílii Ahod, príncipes cognatiónum habitántium in Gábaa, qui transláti sunt in Mánahath. 1 Par 8 7 Náaman autem, et Achía, et Gera, ipse tránstulit eos, et génuit Osa, et Ahiud. 1 Par 8 8 Porro Saháraim génuit in regióne Moab, postquam dimísit Husim et Bara uxóres suas. 1 Par 8 9 Génuit autem de Hodes uxóre sua Iobab, et Sebía, et Mosa, et Molchom, 1 Par 8 10 Iehus quoque, et Sechía, et Marma: hi sunt fílii eius príncipes in famíliis suis. 1 Par 8 11 Méhusim vero génuit Abítob et Elphaal. 1 Par 8 12 Porro fílii Elphaal: Heber, et Mísaam, et Samad: hic ædificávit Ono, et Lod, et fílias eius. 1 Par 8 13 Baría autem et Sama príncipes cognatiónum habitántium in Aialon: hi fugavérunt habitatóres Geth. 1 Par 8 14 Et Ahio, et Sesac, et Iérimoth, 1 Par 8 15 et Zabadía, et Arod, et Heder, 1 Par 8 16 Míchaël quoque, et Iespha, et Ioha fílii Baría. 1 Par 8 17 Et Zabadía, et Mosóllam, et Hézeci, et Heber, 1 Par 8 18 et Iesámari, et Iézlia, et Iobab fílii Elphaal, 1 Par 8 19 et Iacim, et Zechri, et Zabdi, 1 Par 8 20 et Elioénai, et Sélethai, et Eliel, 1 Par 8 21 et Adaía, et Baraía, et Sámarath, fílii Sémei. 1 Par 8 22 Et Iespham, et Heber, et Eliel, 1 Par 8 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan, 1 Par 8 24 et Hananía, et Ælam, et Anathothía, 1 Par 8 25 et Iephdaía, et Phánuel, fílii Sesac. 1 Par 8 26 Et Sámsari, et Sohoría, et Otholía, 1 Par 8 27 et Iersía, et Elía, et Zechri, fílii Iéroham. 1 Par 8 28 Hi patriárchæ, et cognatiónum príncipes, qui habitavérunt in Ierúsalem. 1 Par 8 29 In Gábaon autem habitavérunt Abigábaon, et nomen uxóris eius Máacha: 1 Par 8 30 filiúsque eius primogénitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, 1 Par 8 31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macélloth: 1 Par 8 32 et Macélloth génuit Sámaa: habitaverúntque ex advérso fratrum suórum in Ierúsalem cum frátribus suis. 1 Par 8 33 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul. Porro Saul génuit Iónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Esbaal. 1 Par 8 34 Fílius autem Iónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha. 1 Par 8 35 Fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz. 1 Par 8 36 Et Ahaz génuit Ióada, et Ióada génuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri génuit Mosa, 1 Par 8 37 et Mosa génuit Bánaa, cuius fílius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui génuit Asel. 1 Par 8 38 Porro Asel sex fílii fuérunt his nomínibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saría, Obdía, et Hanan: omnes hi fílii Asel. 1 Par 8 39 Fílii autem Esec fratris eius, Ulam primogénitus, et Iehus secúndus, et Elíphalet tértius. 1 Par 8 40 Fuerúntque fílii Ulam viri robustíssimi, et magno róbore tendéntes arcum: et multos habéntes fílios ac nepótes, usque ad centum quinquagínta. Omnes hi fílii Béniamin. 1 Par 9 1 Univérsus ergo Israël dinumerátus est, et summa eórum scripta est in Libro regum Israël et Iuda: translatíque sunt in Babylónem propter delíctum suum. 1 Par 9 2 Qui autem habitavérunt primi in possessiónibus et in úrbibus suis: Israël, et sacerdótes, et Levítæ, et Nathinǽi. 1 Par 9 3 Commoráti sunt in Ierúsalem de fíliis Iuda, et de fíliis Béniamin, de fíliis quoque Ephraim, et Manásse. 1 Par 9 4 Othei fílius Ammiud, fílii Amri, fílii Omrai, fílii Bonni, de fíliis Phares fílii Iuda. 1 Par 9 5 Et de Síloni: Asaía primogénitus, et fílii eius. 1 Par 9 6 De fíliis autem Zara, Iéhuel, et fratres eórum, sexcénti nonagínta. 1 Par 9 7 Porro de fíliis Béniamin: Salo fílius Mosóllam, fílii Oduía, fílii Asana, 1 Par 9 8 et Iobanía fílius Iéroham, et Ela fílius Ozi, fílii Móchori, et Mosóllam fílius Saphatíæ, fílii Ráhuel, fílii Iebaníæ, 1 Par 9 9 et fratres eórum per famílias suas, nongénti quinquagínta sex. Omnes hi príncipes cognatiónum per domos patrum suórum. 1 Par 9 10 De sacerdótibus autem: Iedaía, Ióiarib, et Iachin: 1 Par 9 11 Azarías quoque fílius Helcíæ, fílii Mosóllam, fílii Sadoc, fílii Máraioth, fílii Achitob, póntifex domus Dei. 1 Par 9 12 Porro Adaías fílius Iéroham, fílii Phassur, fílii Melchíæ, et Maásai fílius Adiel fílii Iezra, fílii Mosóllam, fílii Mosóllamith, fílii Emmer. 1 Par 9 13 Fratres quoque eórum príncipes per famílias suas, mille septingénti sexagínta, fortíssimi róbore ad faciéndum opus ministérii in domo Dei. 1 Par 9 14 De Levítis autem: Semeía fílius Hassub fílii Ezricam, fílii Hasebía de fíliis Merári. 1 Par 9 15 Bácbacar quoque carpentárius, et Galal, et Mathanía fílius Micha, fílii Zechri, fílii Asaph: 1 Par 9 16 et Obdía fílius Semeíæ, fílii Galal, fílii Idithun: et Barachía fílius Asa, fílii Elcana, qui habitávit in átriis Netóphati. 1 Par 9 17 Ianitóres autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eórum Sellum princeps, 1 Par 9 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad oriéntem, observábant per vices suas de fíliis Levi. 1 Par 9 19 Sellum vero fílius Core fílii Abíasaph, fílii Core, cum frátribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corítæ super ópera ministérii, custódes vestibulórum tabernáculi: et famíliæ eórum per vices castrórum Dómini custodiéntes intróitum. 1 Par 9 20 Phínees autem fílius Eleázari erat dux eórum coram Dómino. 1 Par 9 21 Porro Zacharías fílius Mosollamía, iánitor portæ tabernáculi testimónii. 1 Par 9 22 Omnes hi elécti in ostiários per portas, ducénti duódecim: et descrípti in villis própriis, quos constituérunt David, et Sámuel videns, in fide sua, 1 Par 9 23 tam ipsos quam fílios eórum, in óstiis domus Dómini et in tabernáculo vícibus suis. 1 Par 9 24 Per quátuor ventos erant ostiárii: id est, ad oriéntem, et ad occidéntem, et ad aquilónem, et ad austrum. 1 Par 9 25 Fratres autem eórum in vículis morabántur, et veniébant in sábbatis suis de témpore usque ad tempus. 1 Par 9 26 His quátuor Levítis créditus erat omnis númerus ianitórum, et erant super éxedras et thesáuros domus Dómini. 1 Par 9 27 Per gyrum quoque templi Dómini morabántur in custódiis suis: ut cum tempus fuísset, ipsi mane aperírent fores. 1 Par 9 28 De horum génere erant et super vasa ministérii: ad númerum enim et inferebántur vasa, et efferebántur. 1 Par 9 29 De ipsis et qui crédita habébant utensília sanctuárii, prǽerant símilæ, et vino, et óleo, et thuri, et aromátibus. 1 Par 9 30 Fílii autem sacerdótum unguénta ex aromátibus conficiébant. 1 Par 9 31 Et Mathathías Levítes primogénitus Sellum Corítæ, præféctus erat eórum quæ in sartágine frigebántur. 1 Par 9 32 Porro de fíliis Caath frátribus eórum, super panes erant propositiónis, ut semper novos per síngula sábbata præparárent. 1 Par 9 33 Hi sunt príncipes cantórum per famílias Levitárum, qui in éxedris morabántur, ut die ac nocte iúgiter suo ministério deservírent. 1 Par 9 34 Cápita Levitárum, per famílias suas príncipes, mansérunt in Ierúsalem. 1 Par 9 35 In Gábaon autem commoráti sunt pater Gábaon Iéhiel, et nomen uxóris eius Máacha. 1 Par 9 36 Fílius primogénitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, 1 Par 9 37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharías, et Macélloth. 1 Par 9 38 Porro Macélloth génuit Sámaan: isti habitavérunt e regióne fratrum suórum in Ierúsalem cum frátribus suis. 1 Par 9 39 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul, et Saul génuit Iónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Esbaal. 1 Par 9 40 Fílius autem Iónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha. 1 Par 9 41 Porro fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz. 1 Par 9 42 Ahaz autem génuit Iara, et Iara génuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem génuit Mosa. 1 Par 9 43 Mosa vero génuit Bánaa, cuius fílius Raphaía, génuit Elasa, de quo ortus est Asel. 1 Par 9 44 Porro Asel sex fílios hábuit, his nomínibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saría, Obdía, Hanan: hi sunt fílii Asel. 1 Par 10 1 Philísthiim autem pugnábant contra Israël, fugerúntque viri Israël Palæsthínos, et cecidérunt vulneráti in monte Gélboe. 1 Par 10 2 Cumque appropinquássent Philisthǽi, persequéntes Saul et fílios eius, percussérunt Iónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul. 1 Par 10 3 Et aggravátum est prœ́lium contra Saul, invenerúntque eum sagittárii, et vulneravérunt iáculis. 1 Par 10 4 Et dixit Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et intérfice me, ne forte véniant incircumcísi isti, et illúdant mihi. Nóluit autem ármiger eius hoc fácere, timóre pertérritus: arrípuit ergo Saul ensem, et írruit in eum. 1 Par 10 5 Quod cum vidísset ármiger eius, vidélicet mórtuum esse Saul, írruit étiam ipse in gládium suum, et mórtuus est. 1 Par 10 6 Intériit ergo Saul: et tres fílii eius, et omnis domus illíus páriter cóncidit. 1 Par 10 7 Quod cum vidíssent viri Israël qui habitábant in campéstribus, fugérunt: et Saul ac fíliis eius mórtuis, dereliquérunt urbes suas, et huc illúcque dispérsi sunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt in eis. 1 Par 10 8 Die ígitur áltero detrahéntes Philísthiim spólia cæsórum, invenérunt Saul et fílios eius iacéntes in monte Gélboe. 1 Par 10 9 Cumque spoliássent eum, et amputássent caput, armísque nudássent, misérunt in terram suam, ut circumferrétur, et ostenderétur idolórum templis, et pópulis: 1 Par 10 10 arma autem eius consecravérunt in fano dei sui, et caput affixérunt in templo Dagon. 1 Par 10 11 Hoc cum audíssent viri Iabes Gálaad, ómnia scílicet quæ Philísthiim fécerant super Saul, 1 Par 10 12 consurrexérunt sínguli virórum fórtium, et tulérunt cadávera Saul et filiórum eius: attulerúntque ea in Iabes, et sepeliérunt ossa eórum subter quercum, quæ erat in Iabes, et ieiunavérunt septem diébus. 1 Par 10 13 Mórtuus est ergo Saul propter iniquitátes suas, eo quod prævaricátus sit mandátum Dómini quod præcéperat, et non custodíerit illud: sed ínsuper étiam pythoníssam consulúerit, 1 Par 10 14 nec speráverit in Dómino: propter quod interfécit eum, et tránstulit regnum eius ad David fílium Isai. 1 Par 11 1 Congregátus est ígitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. 1 Par 11 2 Heri quoque et nudiustértius cum adhuc regnáret Saul, tu eras qui educébas et introducébas Israël: tibi enim dixit Dóminus Deus tuus: Tu pasces pópulum meum Israël, et tu eris princeps super eum. 1 Par 11 3 Venérunt ergo omnes maióres natu Israël ad regem in Hebron, et íniit David cum eis fœdus coram Dómino: unxerúntque eum regem super Israël, iuxta sermónem Dómini quem locútus est in manu Sámuel. 1 Par 11 4 Abiit quoque David et omnis Israël in Ierúsalem: hæc est Iebus, ubi erant Iebusǽi habitatóres terræ. 1 Par 11 5 Dixerúntque qui habitábant in Iebus ad David: Non ingrediéris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Cívitas David, 1 Par 11 6 dixítque: Omnis qui percússerit Iebusǽum in primis, erit princeps et dux. Ascéndit ígitur primus Ioab fílius Sárviæ, et factus est princeps. 1 Par 11 7 Habitávit autem David in arce, et idcírco appelláta est Cívitas David. 1 Par 11 8 Ædificavítque urbem in circúitu a Mello usque ad gyrum: Ioab autem réliqua urbis exstrúxit. 1 Par 11 9 Proficiebátque David vadens et crescens, et Dóminus exercítuum erat cum eo. 1 Par 11 10 Hi príncipes virórum fórtium David, qui adiuvérunt eum ut rex fíeret super omnem Israël, iuxta verbum Dómini quod locútus est ad Israël. 1 Par 11 11 Et iste númerus robustórum David: Iésbaam fílius Hachamóni princeps inter trigínta: iste levávit hastam suam super trecéntos vulnerátos una vice. 1 Par 11 12 Et post eum Eleázar fílius pátrui eius Ahohítes, qui erat inter tres poténtes. 1 Par 11 13 Iste fuit cum David in Phésdomim, quando Philísthiim congregáti sunt ad locum illum in prœ́lium: et erat ager regiónis illíus plenus hórdeo, fugerátque pópulus a fácie Philisthinórum. 1 Par 11 14 Hi stetérunt in médio agri, et defendérunt eum: cumque percussíssent Philisthǽos, dedit Dóminus salútem magnam pópulo suo. 1 Par 11 15 Descendérunt autem tres de trigínta princípibus ad petram, in qua erat David, ad spelúncam Odóllam, quando Philísthiim fúerant castrametáti in valle Ráphaim. 1 Par 11 16 Porro David erat in præsídio, et státio Philisthinórum in Béthlehem. 1 Par 11 17 Desiderávit ígitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cistérna Béthlehem, quæ est in porta! 1 Par 11 18 Tres ergo isti per média castra Philisthinórum perrexérunt, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem quæ erat in porta, et attulérunt ad David ut bíberet. Qui nóluit, sed magis libávit illam Dómino, 1 Par 11 19 dicens: Absit ut in conspéctu Dei mei hoc fáciam, et sánguinem istórum virórum bibam: quia in perículo animárum suárum attulérunt mihi aquam. Et ob hanc causam nóluit bíbere: hæc fecérunt tres robustíssimi. 1 Par 11 20 Abísai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levávit hastam suam contra trecéntos vulnerátos, et ipse erat inter tres nominatíssimus, 1 Par 11 21 et inter tres secúndos ínclytus, et princeps eórum: verúmtamen usque ad tres primos non pervénerat. 1 Par 11 22 Banaías fílius Ióiadæ viri robustíssimi, qui multa ópera perpetrárat, de Cábseel: ipse percússit duos Ariel Moab, et ipse descéndit et interfécit leónem in média cistérna témpore nivis. 1 Par 11 23 Et ipse percússit virum Ægýptium, cuius statúra erat quinque cubitórum, et habébat lánceam ut liciatórium texéntium: descéndit ígitur ad eum cum virga, et rápuit hastam quam tenébat manu, et interfécit eum hasta sua. 1 Par 11 24 Hæc fecit Banaías fílius Ióiadæ, qui erat inter tres robústos nominatíssimus, 1 Par 11 25 inter trigínta primus, verúmtamen ad tres usque non pervénerat: pósuit autem eum David ad aurículam suam. 1 Par 11 26 Porro fortíssimi viri in exércitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan fílius pátrui eius de Béthlehem, 1 Par 11 27 Sammoth Arorítes, Helles Pharonítes, 1 Par 11 28 Ira fílius Acces Thecuítes, Abiézer Anathothítes, 1 Par 11 29 Sobbóchai Husathítes, Ilai Ahohítes, 1 Par 11 30 Mahárai Netophathítes, Heled fílius Báana Netophathítes, 1 Par 11 31 Ethai fílius Ríbai de Gábaath filiórum Béniamin, Banaía Pharatonítes, 1 Par 11 32 Húrai de torrénte Gaas, Abiel Arbathítes, Azmoth Bauramítes, Elíaba Salabonítes. 1 Par 11 33 Fílii Assem Gezonítes, Iónathan fílius Sage Ararítes, 1 Par 11 34 Ahíam fílius Sachar Ararítes, 1 Par 11 35 Eliphal fílius Ur, 1 Par 11 36 Hepher Mecherathítes, Ahía Phelonítes, 1 Par 11 37 Hesro Carmelítes, Naárai fílius Asbai, 1 Par 11 38 Ioël frater Nathan, Míbahar fílius Agárai, 1 Par 11 39 Selec Ammonítes, Nahárai Berothítes ármiger Ioab fílii Sárviæ, 1 Par 11 40 Ira Iethrǽus, Gareb Iethrǽus, 1 Par 11 41 Urías Hethǽus, Zabad fílius Ohóli, 1 Par 11 42 Adina fílius Siza Rubenítes princeps Rubenitárum, et cum eo trigínta: 1 Par 11 43 Hanan fílius Máacha, et Iósaphat Mathanítes, 1 Par 11 44 Ozía Astarothítes, Samma, et Iéhiel fílii Hotham Arorítes, 1 Par 11 45 Iédihel fílius Samri, et Ioha frater eius Thosaítes, 1 Par 11 46 Eliel Mahumítes, et Ieríbai, et Iosaía fílii Elnaem, et Iethma Moabítes, Eliel, et Obed, et Iásiel de Masobía. 1 Par 12 1 Hi quoque venérunt ad David in Síceleg, cum adhuc fúgeret Saul fílium Cis, qui erant fortíssimi et egrégii pugnatóres, 1 Par 12 2 tendéntes arcum, et utráque manu fundis saxa iaciéntes, et dirigéntes sagíttas, de frátribus Saul ex Béniamin. 1 Par 12 3 Princeps Ahiézer, et Ioas fílii Sámaa Gabaathítes, et Iáziel, et Phallet fílii Azmoth, et Báracha, et Iehu Anathotítes. 1 Par 12 4 Samaías quoque Gabaonítes fortíssimus inter trigínta et super trigínta. Ieremías, et Iehéziel, et Ióhanan, et Iézabad Gaderothítes. 1 Par 12 5 Et Elúzai, et Iérimuth, et Baalía, et Samaría, et Saphatía Haruphítes. 1 Par 12 6 Elcana, et Iesía, et Azáreel, et Ioézer, et Iésbaam de Cárehim: 1 Par 12 7 Ioéla quoque, et Zabadía fílii Iéroham de Gedor. 1 Par 12 8 Sed et de Gaddi transfugérunt ad David cum latéret in desérto, viri robustíssimi, et pugnatóres óptimi, tenéntes clýpeum et hastam: fácies eórum quasi fácies leónis, et velóces quasi cápreæ in móntibus: 1 Par 12 9 Ezer princeps, Obdías secúndus, Eliab tértius, 1 Par 12 10 Másmana quartus, Ieremías quintus, 1 Par 12 11 Ethi sextus, Eliel séptimus, 1 Par 12 12 Ióhanan octávus, Elzebad nonus, 1 Par 12 13 Ieremías décimus, Machbánai undécimus. 1 Par 12 14 Hi de fíliis Gad príncipes exércitus: novíssimus centum milítibus prǽerat, et máximus mille. 1 Par 12 15 Isti sunt qui transiérunt Iordánem mense primo, quando inundáre consuévit super ripas suas: et omnes fugavérunt qui morabántur in vállibus ad orientálem plagam et occidentálem. 1 Par 12 16 Venérunt autem et de Béniamin et de Iuda ad præsídium in quo morabátur David. 1 Par 12 17 Egressúsque est David óbviam eis, et ait: Si pacífice venístis ad me ut auxiliémini mihi, cor meum iungátur vobis: si autem insidiámini mihi pro adversáriis meis, cum ego iniquitátem in mánibus non hábeam, vídeat Deus patrum nostrórum, et iúdicet. 1 Par 12 18 Spíritus vero índuit Amásai príncipem inter trigínta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adiutóribus tuis: te enim ádiuvat Deus tuus. Suscépit ergo eos David, et constítuit príncipes turmæ. 1 Par 12 19 Porro de Manásse transfugérunt ad David, quando veniébat cum Philísthiim advérsus Saul ut pugnáret: et non dimicávit cum eis, quia ínito consílio remisérunt eum príncipes Philisthinórum, dicéntes: Perículo cápitis nostri revertétur ad dóminum suum Saul. 1 Par 12 20 Quando ígitur revérsus est in Síceleg, transfugérunt ad eum de Manásse, Ednas, et Iózabad, et Iédihel, et Míchaël, et Ednas, et Iózabad, et Eliu, et Sálathi, príncipes míllium in Manásse. 1 Par 12 21 Hi præbuérunt auxílium David advérsus latrúnculos: omnes enim erant viri fortíssimi, et facti sunt príncipes in exércitu. 1 Par 12 22 Sed et per síngulos dies veniébant ad David ad auxiliándum ei, usque dum fíeret grandis númerus, quasi exércitus Dei. 1 Par 12 23 Iste quoque est númerus príncipum exércitus qui venérunt ad David cum esset in Hebron, ut transférrent regnum Saul ad eum, iuxta verbum Dómini. 1 Par 12 24 Fílii Iuda portántes clýpeum et hastam, sex míllia octingénti expedíti ad prœ́lium. 1 Par 12 25 De fíliis Símeon virórum fortissimórum ad pugnándum, septem míllia centum. 1 Par 12 26 De fíliis Levi, quátuor míllia sexcénti. 1 Par 12 27 Ióiada quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria míllia septingénti. 1 Par 12 28 Sadoc étiam puer egrégiæ índolis, et domus patris eius, príncipes vigínti duo. 1 Par 12 29 De fíliis autem Béniamin frátribus Saul, tria míllia: magna enim pars eórum adhuc sequebátur domum Saul. 1 Par 12 30 Porro de fíliis Ephraim vigínti míllia octingénti, fortíssimi róbore, viri nomináti in cognatiónibus suis. 1 Par 12 31 Et ex dimídia tribu Manásse, decem et octo míllia, sínguli per nómina sua, venérunt ut constitúerent regem David. 1 Par 12 32 De fíliis quoque Issachar viri erudíti, qui nóverant síngula témpora ad præcipiéndum quid fácere debéret Israël, príncipes ducénti: omnis autem réliqua tribus eórum consílium sequebátur. 1 Par 12 33 Porro de Zábulon qui egrediebántur ad prœ́lium, et stabant in ácie instrúcti armis béllicis, quinquagínta míllia venérunt in auxílium, non in corde dúplici. 1 Par 12 34 Et de Néphthali, príncipes mille, et cum eis instrúcti clýpeo et hasta, trigínta et septem míllia. 1 Par 12 35 De Dan étiam præparáti ad prœ́lium, vigínti octo míllia sexcénti. 1 Par 12 36 Et de Aser egrediéntes ad pugnam, et in ácie provocántes, quadragínta míllia. 1 Par 12 37 Trans Iordánem autem de fíliis Ruben, et de Gad, et dimídia parte tribus Manásse, instrúcti armis béllicis, centum vigínti míllia. 1 Par 12 38 Omnes isti viri bellatóres expedíti ad pugnándum, corde perfécto venérunt in Hebron, ut constitúerent regem David super univérsum Israël: sed et omnes réliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fíeret David. 1 Par 12 39 Fuerúntque ibi apud David tribus diébus comedéntes et bibéntes: præparáverant enim eis fratres sui. 1 Par 12 40 Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar, et Zábulon, et Néphthali, afferébant panes in ásinis, et camélis, et mulis, et bobus ad vescéndum: farínam, pálathas, uvam passam, vinum, óleum, boves, aríetes ad omnem cópiam: gáudium quippe erat in Israël. 1 Par 13 1 Iniit autem consílium David cum tribúnis, et centuriónibus, et univérsis princípibus, 1 Par 13 2 et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Dómino Deo nostro egréditur sermo quem loquor, mittámus ad fratres nostros réliquos in univérsas regiónes Israël, et ad sacerdótes et Levítas qui hábitant in suburbánis úrbium, ut congregéntur ad nos, 1 Par 13 3 et reducámus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisívimus eam in diébus Saul. 1 Par 13 4 Et respóndit univérsa multitúdo ut ita fíeret: placúerat enim sermo omni pópulo. 1 Par 13 5 Congregávit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægýpti usque dum ingrediáris Emath, ut addúceret arcam Dei de Cariathíarim. 1 Par 13 6 Et ascéndit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathíarim, qui est in Iuda, ut afférret inde arcam Dómini Dei sedéntis super chérubim, ubi invocátum est nomen eius. 1 Par 13 7 Imposuerúntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abínadab: Oza autem, et frater eius minábant plaustrum. 1 Par 13 8 Porro David, et univérsus Israël, ludébant coram Deo omni virtúte in cánticis, et in cítharis, et psaltériis, et týmpanis, et cýmbalis, et tubis. 1 Par 13 9 Cum autem pervenísset ad áream Chidon, teténdit Oza manum suam, ut sustentáret arcam: bos quippe lascíviens páululum inclináverat eam. 1 Par 13 10 Irátus est ítaque Dóminus contra Ozam, et percússit eum, eo quod tetigísset arcam: et mórtuus est ibi coram Dómino. 1 Par 13 11 Contristatúsque est David, eo quod divisísset Dóminus Ozam: vocavítque locum illum Divísio Ozæ, usque in præséntem diem. 1 Par 13 12 Et tímuit Deum tunc témporis, dicens: Quómodo possum ad me introdúcere arcam Dei? 1 Par 13 13 Et ob hanc causam non addúxit eam ad se, hoc est, in Civitátem David, sed avértit in domum Obédedom Gethǽi. 1 Par 13 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obédedom tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus dómui eius, et ómnibus quæ habébat. 1 Par 14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices paríetum, lignorúmque, ut ædificárent ei domum. 1 Par 14 2 Cognovítque David quod confirmásset eum Dóminus in regem super Israël, et sublevátum esset regnum suum super pópulum eius Israël. 1 Par 14 3 Accépit quoque David álias uxóres in Ierúsalem, genuítque fílios et fílias. 1 Par 14 4 Et hæc nómina eórum, qui nati sunt ei in Ierúsalem: Sámua, et Sobab, Nathan, et Sálomon, 1 Par 14 5 Iébahar, et Elísua, et Elíphalet, 1 Par 14 6 Noga quoque, et Napheg, et Iáphia, 1 Par 14 7 Elísama, et Baalíada, et Elíphalet. 1 Par 14 8 Audiéntes autem Philísthiim eo quod unctus esset David regem super univérsum Israël, ascendérunt omnes ut quǽrerent eum: quod cum audísset David, egréssus est óbviam eis. 1 Par 14 9 Porro Philísthiim veniéntes, diffúsi sunt in Valle Ráphaim. 1 Par 14 10 Consuluítque David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philisthǽos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dóminus: Ascénde, et tradam eos in manu tua. 1 Par 14 11 Cumque illi ascendíssent in Baalphárasim, percússit eos ibi David, et dixit: Divísit Deus inimícos meos per manum meam, sicut dividúntur aquæ: et idcírco vocátum est nomen illíus loci Baalphárasim. 1 Par 14 12 Dereliquerúntque ibi deos suos, quos David iussit exúri. 1 Par 14 13 Alia étiam vice Philísthiim irruérunt, et diffúsi sunt in valle. 1 Par 14 14 Consuluítque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascéndas post eos: recéde ab eis, et vénies contra illos ex advérso pyrórum. 1 Par 14 15 Cumque audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc egrediéris ad bellum: egréssus est enim Deus ante te, ut percútiat castra Philísthiim. 1 Par 14 16 Fecit ergo David sicut præcéperat ei Deus, et percússit castra Philisthinórum, de Gábaon usque Gázera. 1 Par 14 17 Divulgatúmque est nomen David in univérsis regiónibus, et Dóminus dedit pavórem eius super omnes gentes. 1 Par 15 1 Fecit quoque sibi domos in Civitáte David: et ædificávit locum arcæ Dei, tetendítque ei tabernáculum. 1 Par 15 2 Tunc dixit David: Illícitum est ut a quocúmque portétur arca Dei nisi a Levítis, quos elégit Dóminus ad portándum eam, et ad ministrándum sibi usque in ætérnum. 1 Par 15 3 Congregavítque univérsum Israël in Ierúsalem, ut afferrétur arca Dei in locum suum, quem præparáverat ei: 1 Par 15 4 necnon et fílios Aaron, et Levítas. 1 Par 15 5 De fíliis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres eius centum vigínti. 1 Par 15 6 De fíliis Merári, Asaía princeps: et fratres eius ducénti vigínti. 1 Par 15 7 De fíliis Gersom, Ioël princeps: et fratres eius centum trigínta. 1 Par 15 8 De fíliis Elísaphan, Semeías princeps: et fratres eius ducénti. 1 Par 15 9 De fíliis Hebron, Eliel princeps: et fratres eius octogínta. 1 Par 15 10 De fíliis Oziel, Amínadab princeps: et fratres eius centum duódecim. 1 Par 15 11 Vocavítque David Sadoc et Abíathar sacerdótes, et Levítas, Uriel, Asaíam, Ioël, Semeíam, Eliel, et Amínadab: 1 Par 15 12 et dixit ad eos: Vos, qui estis príncipes familiárum Leviticárum, sanctificámini cum frátribus vestris, et afférte arcam Dómini Dei Israël ad locum qui ei præparátus est: 1 Par 15 13 ne ut a princípio, quia non erátis præséntes, percússit nos Dóminus: sic et nunc fiat, illícitum quid nobis agéntibus. 1 Par 15 14 Sanctificáti sunt ergo sacerdótes et Levítæ ut portárent arcam Dómini Dei Israël. 1 Par 15 15 Et tulérunt fílii Levi arcam Dei, sicut præcéperat Móyses iuxta verbum Dómini, húmeris suis in véctibus. 1 Par 15 16 Dixítque David princípibus Levitárum, ut constitúerent de frátribus suis cantóres in órganis musicórum, nablis vidélicet, et lyris, et cýmbalis, ut resonáret in excélsis sónitus lætítiæ. 1 Par 15 17 Constituerúntque Levítas: Heman fílium Ioël, et de frátribus eius Asaph fílium Barachíæ: de fíliis vero Merári, frátribus eórum: Ethan fílium Casaíæ. 1 Par 15 18 Et cum eis fratres eórum: in secúndo órdine, Zacharíam, et Ben, et Iáziel, et Semíramoth, et Iáhiel, et Ani, Eliab, et Banaíam, et Maasíam, et Mathathíam, et Elíphalu, et Maceníam, et Obédedom, et Iéhiel, ianitóres. 1 Par 15 19 Porro cantóres, Heman, Asaph, et Ethan, in cýmbalis ǽneis concrepántes. 1 Par 15 20 Zacharías autem, et Oziel, et Semíramoth, et Iáhiel, et Ani, et Eliab, et Maasías, et Banaías in nablis arcána cantábant. 1 Par 15 21 Porro Mathathías, et Elíphalu, et Macenías, et Obédedom, et Iéhiel, et Ozáziu, in cítharis pro octáva canébant epinícion. 1 Par 15 22 Chonenías autem princeps Levitárum, prophetíæ prǽerat, ad præcinéndam melódiam: erat quippe valde sápiens. 1 Par 15 23 Et Barachías, et Elcana, ianitóres arcæ. 1 Par 15 24 Porro Sebenías, et Iósaphat, et Nathánaël, et Amásai, et Zacharías, et Banaías, et Eliézer sacerdótes, clangébant tubis coram arca Dei: et Obédedom et Iehías erant ianitóres arcæ. 1 Par 15 25 Igitur David, et omnes maióres natu Israël, et tribúni, iérunt ad deportándam arcam fœ́deris Dómini de domo Obédedom cum lætítia. 1 Par 15 26 Cumque adiuvísset Deus Levítas qui portábant arcam fœ́deris Dómini, immolabántur septem tauri, et septem aríetes. 1 Par 15 27 Porro David erat indútus stola býssina, et univérsi Levítæ qui portábant arcam, cantorésque, et Chonenías princeps prophetíæ inter cantóres: David autem étiam indútus erat ephod líneo. 1 Par 15 28 Universúsque Israël deducébant arcam fœ́deris Dómini in iúbilo, et sónitu búccinæ, et tubis, et cýmbalis, et nablis, et cítharis concrepántes. 1 Par 15 29 Cumque pervenísset arca fœ́deris Dómini usque ad Civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David saltántem atque ludéntem, et despéxit eum in corde suo. 1 Par 16 1 Attulérunt ígitur arcam Dei, et constituérunt eam in médio tabernáculi quod teténderat ei David: et obtulérunt holocáusta et pacífica coram Deo. 1 Par 16 2 Cumque complésset David ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini. 1 Par 16 3 Et divísit univérsis per síngulos, a viro usque ad mulíerem, tortam panis, et partem assæ carnis búbalæ, et frixam óleo símilam. 1 Par 16 4 Constituítque coram arca Dómini de Levítis, qui ministrárent, et recordaréntur óperum eius, et glorificárent atque laudárent Dóminum Deum Israël: 1 Par 16 5 Asaph príncipem, et secúndum eius Zacharíam: porro Iáhiel, et Semíramoth, et Iéhiel, et Mathathíam, et Eliab, et Banaíam, et Obédedom: Iéhiel super órgana psaltérii et lyras: Asaph autem ut cýmbalis personáret: 1 Par 16 6 Banaíam vero et Iáziel sacerdótes cánere tuba iúgiter coram arca fœ́deris Dómini. 1 Par 16 7 In illo die fecit David príncipem ad confiténdum Dómino Asaph et fratres eius: 1 Par 16 8 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: notas fácite in pópulis adinventiónes eius. 1 Par 16 9 Cantáte ei, et psállite ei, et narráte ómnia mirabília eius. 1 Par 16 10 Laudáte nomen sanctum eius: lætétur cor quæréntium Dóminum. 1 Par 16 11 Quǽrite Dóminum, et virtútem eius: quǽrite fáciem eius semper. 1 Par 16 12 Recordámini mirabílium eius quæ fecit: signórum illíus, et iudiciórum oris eius, 1 Par 16 13 semen Israël servi eius, fílii Iacob elécti eius. 1 Par 16 14 Ipse Dóminus Deus noster: in univérsa terra iudícia eius. 1 Par 16 15 Recordámini in sempitérnum pacti eius: sermónis quem præcépit in mille generatiónes, 1 Par 16 16 quem pépigit cum Abraham, et iuraménti illíus cum Isaac. 1 Par 16 17 Et constítuit illud Iacob in præcéptum, et Israël in pactum sempitérnum, 1 Par 16 18 dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hereditátis vestræ: 1 Par 16 19 cum essent pauci número, parvi et colóni eius. 1 Par 16 20 Et transiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum. 1 Par 16 21 Non dimísit quemquam calumniári eos, sed increpávit pro eis reges. 1 Par 16 22 Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári. 1 Par 16 23 Cantáte Dómino omnis terra: annuntiáte ex die in diem salutáre eius: 1 Par 16 24 narráte in géntibus glóriam eius: in cunctis pópulis mirabília eius. 1 Par 16 25 Quia magnus Dóminus, et laudábilis nimis, et horríbilis super omnes deos. 1 Par 16 26 Omnes enim dii populórum idóla: Dóminus autem cælos fecit. 1 Par 16 27 Conféssio et magnificéntia coram eo: fortitúdo et gáudium in loco eius. 1 Par 16 28 Afférte Dómino, famíliæ populórum: afférte Dómino glóriam et impérium. 1 Par 16 29 Date Dómino glóriam: nómini eius leváte sacrifícium, et veníte in conspéctu eius: et adoráte Dóminum in decóre sancto. 1 Par 16 30 Commoveátur a fácie eius omnis terra: ipse enim fundávit orbem immóbilem. 1 Par 16 31 Læténtur cæli, et exsúltet terra, et dicant in natiónibus: Dóminus regnávit. 1 Par 16 32 Tonet mare et plenitúdo eius: exsúltent agri, et ómnia quæ in eis sunt. 1 Par 16 33 Tunc laudábunt ligna saltus coram Dómino: quia venit iudicáre terram. 1 Par 16 34 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in ætérnum misericórdia eius. 1 Par 16 35 Et dícite: Salva nos, Deus salvátor noster, et cóngrega nos, et érue de géntibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et exsultémus in carmínibus tuis. 1 Par 16 36 Benedíctus Dóminus Deus Israël, ab ætérno usque in ætérnum. Et dicat omnis pópulo: Amen, et hymnum Dómino. 1 Par 16 37 Relíquit ítaque ibi coram arca fœ́deris Dómini Asaph et fratres eius, ut ministrárent in conspéctu arcæ iúgiter per síngulos dies, et vices suas. 1 Par 16 38 Porro Obédedom, et fratres eius sexagínta octo: et Obédedom fílium Idithun, et Hosa, constítuit ianitóres: 1 Par 16 39 Sadoc autem sacerdótem, et fratres eius sacerdótes, coram tabernáculo Dómini in excélso quod erat in Gábaon, 1 Par 16 40 ut offérrent holocáusta Dómino super altáre holocautómatis iúgiter, mane et véspere, iuxta ómnia quæ scripta sunt in lege Dómini, quam præcépit Israéli. 1 Par 16 41 Et post eum Heman, et Idithun, et réliquos eléctos, unumquémque vocábulo suo ad confiténdum Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius. 1 Par 16 42 Heman quoque et Idithun canéntes tuba, et quatiéntes cýmbala et ómnia musicórum órgana ad canéndum Deo: fílios autem Idithun fecit esse portários. 1 Par 16 43 Reversúsque est omnis pópulus in domum suam: et David, ut benedíceret étiam dómui suæ. 1 Par 17 1 Cum autem habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: Ecce ego hábito in domo cédrina: arca autem fœ́deris Dómini sub péllibus est. 1 Par 17 2 Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. 1 Par 17 3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: 1 Par 17 4 Vade, et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum. 1 Par 17 5 Neque enim mansi in domo ex eo témpore quo edúxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernáculi, et in tentório 1 Par 17 6 manens cum omni Israël. Numquid locútus sum saltem uni iúdicum Israël, quibus præcéperam ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? 1 Par 17 7 Nunc ítaque sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Israël: 1 Par 17 8 et fui tecum quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te, fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum qui celebrántur in terra. 1 Par 17 9 Et dedi locum pópulo meo Israël: plantábitur, et habitábit in eo, et ultra non commovébitur: nec fílii iniquitátis átterent eos, sicut a princípio, 1 Par 17 10 ex diébus quibus dedi iúdices pópulo meo Israël, et humiliávi univérsos inimícos tuos. Annúntio ergo tibi, quod ædificatúrus sit tibi Dóminus domum. 1 Par 17 11 Cumque impléveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis: et stabíliam regnum eius. 1 Par 17 12 Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium eius usque in ætérnum. 1 Par 17 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo qui ante te fuit. 1 Par 17 14 Et státuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempitérnum: et thronus eius erit firmíssimus in perpétuum. 1 Par 17 15 Iuxta ómnia verba hæc, et iuxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David. 1 Par 17 16 Cumque venísset rex David, et sedísset coram Dómino, dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, ut præstáres mihi tália? 1 Par 17 17 sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, ideóque locútus es super domum servi tui étiam in futúrum: et fecísti me spectábilem super omnes hómines, Dómine Deus. 1 Par 17 18 Quid ultra áddere potest David, cum ita glorificáveris servum tuum, et cognóveris eum? 1 Par 17 19 Dómine, propter fámulum tuum iuxta cor tuum fecísti omnem magnificéntiam hanc, et nota esse voluísti univérsa magnália. 1 Par 17 20 Dómine, non est símilis tui, et non est álius Deus absque te, ex ómnibus quos audívimus áuribus nostris. 1 Par 17 21 Quis enim est álius, ut pópulus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perréxit Deus ut liberáret et fáceret pópulum sibi, et magnitúdine sua atque terróribus eíceret natiónes a fácie eius, quem de Ægýpto liberárat? 1 Par 17 22 Et posuísti pópulum tuum Israël tibi in pópulum usque in ætérnum, et tu, Dómine, factus es Deus eius. 1 Par 17 23 Nunc ígitur Dómine, sermo quem locútus es fámulo tuo et super domum eius confirmétur in perpétuum, et fac sicut locútus es. 1 Par 17 24 Permaneátque et magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, et dicátur: Dóminus exercítuum Deus Israël, et domus David servi eius pérmanens coram eo. 1 Par 17 25 Tu enim, Dómine Deus meus, revelásti aurículam servi tui, ut ædificáres ei domum: et idcírco invénit servus tuus fidúciam, ut oret coram te. 1 Par 17 26 Nunc ergo Dómine, tu es Deus, et locútus es ad servum tuum tanta benefícia. 1 Par 17 27 Et cœpísti benedícere dómui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Dómine, benedicénte, benedícta erit in perpétuum. 1 Par 18 1 Factum est autem post hæc, ut percúteret David Philísthiim, et humiliáret eos, et tólleret Geth et fílias eius de manu Philísthiim, 1 Par 18 2 percuterétque Moab, et fíerent Moabítæ servi David, offeréntes ei múnera. 1 Par 18 3 Eo témpore percússit David étiam Adarézer regem Soba regiónis Hemath, quando perréxit ut dilatáret impérium suum usque ad flumen Euphráten. 1 Par 18 4 Cepit ergo David mille quadrígas eius, et septem míllia équitum, ac vigínti míllia virórum péditum, subnervavítque omnes equos cúrruum, excéptis centum quadrígis, quas reservávit sibi. 1 Par 18 5 Supervénit autem et Syrus Damascénus, ut auxílium præbéret Adarézer regi Soba: sed et huius percússit David vigínti duo míllia virórum. 1 Par 18 6 Et pósuit mílites in Damásco, ut Sýria quoque servíret sibi, et offérret múnera. Adiuvítque eum Dóminus in cunctis ad quæ perréxerat. 1 Par 18 7 Tulit quoque David pháretras áureas, quas habúerant servi Adarézer, et áttulit eas in Ierúsalem. 1 Par 18 8 Necnon de Thebath et Chun úrbibus Adarézer æris plúrimum, de quo fecit Sálomon mare ǽneum, et colúmnas, et vasa ǽnea. 1 Par 18 9 Quod cum audísset Thou rex Hemath, percussísse vidélicet David omnem exércitum Adarézer regis Soba, 1 Par 18 10 misit Adóram fílium suum ad regem David, ut postuláret ab eo pacem, et congratularétur ei quod percussísset et expugnásset Adarézer: adversárius quippe erat Thou Adarézer. 1 Par 18 11 Sed et ómnia vasa áurea, et argéntea, et ǽnea consecrávit David rex Dómino, cum argénto et auro quod túlerat ex univérsis géntibus, tam de Idumǽa, et Moab, et fíliis Ammon, quam de Philísthiim et Amalec. 1 Par 18 12 Abísai vero fílius Sárviæ percússit Edom in valle Salinárum, decem et octo míllia: 1 Par 18 13 et constítuit in Edom præsídium, ut servíret Idumǽa David: salvavítque Dóminus David in cunctis ad quæ perréxerat. 1 Par 18 14 Regnávit ergo David super univérsum Israël, et faciébat iudícium atque iustítiam cuncto pópulo suo. 1 Par 18 15 Porro Ioab fílius Sárviæ erat super exércitum, et Iósaphat fílius Ahílud a commentáriis: 1 Par 18 16 Sadoc autem fílius Achitob, et Ahímelech fílius Abíathar, sacerdótes: et Susa, scriba: 1 Par 18 17 Banaías quoque fílius Ióiadæ super legiónes Ceréthi et Pheléthi: porro fílii David, primi ad manum regis. 1 Par 19 1 Accidit autem ut morerétur Naas rex filiórum Ammon, et regnáret fílius eius pro eo. 1 Par 19 2 Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas: prǽstitit enim mihi pater eius grátiam. Misítque David núntios ad consolándum eum super morte patris sui. Qui cum perveníssent in terram filiórum Ammon ut consolaréntur Hanon, 1 Par 19 3 dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon: Tu fórsitan putas, quod David honóris causa in patrem tuum míserit qui consoléntur te: nec animadvértis quod ut explórent, et investígent, et scruténtur terram tuam, vénerint ad te servi eius. 1 Par 19 4 Igitur Hanon púeros David decalvávit, et rasit, et præcídit túnicas eórum a nátibus usque ad pedes, et dimísit eos. 1 Par 19 5 Qui cum abiíssent, et hoc mandássent David, misit in occúrsum eórum (grandem enim contuméliam sustinúerant) et præcépit ut manérent in Iéricho, donec crésceret barba eórum, et tunc reverteréntur. 1 Par 19 6 Vidéntes autem fílii Ammon quod iniúriam fecíssent David, tam Hanon quam réliquus pópulus, misérunt mille talénta argénti, ut condúcerent sibi de Mesopotámia, et de Sýria Máacha, et de Soba currus et équites. 1 Par 19 7 Conduxerúntque trigínta duo míllia cúrruum, et regem Máacha cum pópulo eius. Qui cum veníssent, castrametáti sunt e regióne Médaba. Fílii quoque Ammon congregáti de úrbibus suis venérunt ad bellum. 1 Par 19 8 Quod cum audísset David, misit Ioab, et omnem exércitum virórum fórtium: 1 Par 19 9 egressíque fílii Ammon, direxérunt áciem iuxta portam civitátis: reges autem, qui ad auxílium eius vénerant, separátim in agro stetérunt. 1 Par 19 10 Igitur Ioab, intélligens bellum ex advérso et post tergum contra se fíeri, elégit viros fortíssimos de univérso Israël, et perréxit contra Syrum. 1 Par 19 11 Réliquam autem partem pópuli dedit sub manu Abísai fratris sui: et perrexérunt contra fílios Ammon. 1 Par 19 12 Dixítque: Si vícerit me Syrus, auxílio eris mihi: si autem superáverint te fílii Ammon, ero tibi in præsídium. 1 Par 19 13 Confortáre, et agámus viríliter pro pópulo nostro, et pro úrbibus Dei nostri: Dóminus autem, quod in conspéctu suo bonum est, fáciet. 1 Par 19 14 Perréxit ergo Ioab et pópulus qui cum eo erat, contra Syrum ad prœ́lium: et fugávit eos. 1 Par 19 15 Porro fílii Ammon vidéntes quod fugísset Syrus, ipsi quoque fugérunt Abísai fratrem eius, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est étiam Ioab in Ierúsalem. 1 Par 19 16 Videns autem Syrus quod cecidísset coram Israël, misit núntios, et addúxit Syrum, qui erat trans flúvium: Sophach autem princeps milítiæ Adarézer erat dux eórum. 1 Par 19 17 Quod cum nuntiátum esset David, congregávit univérsum Israël, et transívit Iordánem, irruítque in eos et diréxit ex advérso áciem, illis contra pugnántibus. 1 Par 19 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfécit David de Syris septem míllia cúrruum, et quadragínta míllia péditum, et Sophach exércitus príncipem. 1 Par 19 19 Vidéntes autem servi Adarézer se ab Israël esse superátos, transfugérunt ad David, et serviérunt ei: noluítque ultra Sýria auxílium præbére fíliis Ammon. 1 Par 20 1 Factum est autem post anni círculum, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, congregávit Ioab exércitum, et robur milítiæ, et vastávit terram filiórum Ammon: perrexítque et obsédit Rabba. Porro David manébat in Ierúsalem, quando Ioab percússit Rabba et destrúxit eam. 1 Par 20 2 Tulit autem David corónam Melchom de cápite eius, et invénit in ea auri pondo taléntum, et pretiosíssimas gemmas, fecítque sibi inde diadéma: manúbias quoque urbis plúrimas tulit: 1 Par 20 3 pópulum autem, qui erat in ea, edúxit, et fecit super eos tríbulas, et trahas, et ferráta carpénta transíre, ita ut dissecaréntur et contereréntur. Sic fecit David cunctis úrbibus filiórum Ammon: et revérsus est cum omni pópulo suo in Ierúsalem. 1 Par 20 4 Post hæc ínitum est bellum in Gazer advérsum Philisthǽos, in quo percússit Sobóchai Husathítes, Sáphai de génere Ráphaim, et humiliávit eos. 1 Par 20 5 Aliud quoque bellum gestum est advérsus Philisthǽos, in quo percússit Adeódatus fílius Saltus Bethlehemítes fratrem Góliath Gethǽi, cuius hastæ lignum erat quasi liciatórium texéntium. 1 Par 20 6 Sed et áliud bellum áccidit in Geth, in quo fuit homo longíssimus, senos habens dígitos, id est, simul vigínti quátuor: qui et ipse de Rapha fúerat stirpe generátus. 1 Par 20 7 Hic blasphemávit Israël: et percússit eum Iónathan fílius Sámaa fratris David. Hi sunt fílii Rapha in Geth, qui cecidérunt in manu David et servórum eius. 1 Par 21 1 Consurréxit autem Satan contra Israël, et concitávit David ut numeráret Israël. 1 Par 21 2 Dixítque David ad Ioab et ad príncipes pópuli: Ite, et numeráte Israël a Bersabée usque Dan: et afférte mihi númerum ut sciam. 1 Par 21 3 Respondítque Ioab: Augeat Dóminus pópulum suum céntuplum quam sunt: nonne, dómine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dóminus meus, quod in peccátum reputétur Israéli? 1 Par 21 4 Sed sermo regis magis præváluit: egressúsque est Ioab, et circuívit univérsum Israël: et revérsus est Ierúsalem, 1 Par 21 5 dedítque David númerum eórum quos circuíerat: et invéntus est omnis númerus Israël, mille míllia et centum míllia virórum educéntium gládium: de Iuda autem quadringénta septuagínta míllia bellatórum. 1 Par 21 6 Nam Levi et Béniamin non numerávit: eo quod Ioab invítus exsequerétur regis impérium. 1 Par 21 7 Displícuit autem Deo quod iussum erat: et percússit Israël. 1 Par 21 8 Dixítque David ad Deum: Peccávi nimis ut hoc fácerem: óbsecro, aufer iniquitátem servi tui, quia insipiénter egi. 1 Par 21 9 Et locútus est Dóminus ad Gad Vidéntem Davídis, dicens: 1 Par 21 10 Vade, et lóquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi optiónem do: unum, quod volúeris, élige, et fáciam tibi. 1 Par 21 11 Cumque venísset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Elige, quod volúeris: 1 Par 21 12 aut tribus annis famem: aut tribus ménsibus te fúgere hostes tuos, et gládium eórum non posse evádere: aut tribus diébus gládium Dómini, et pestiléntiam versári in terra, et ángelum Dómini interfícere in univérsis fínibus Israël: nunc ígitur vide quid respóndeam ei qui misit me. 1 Par 21 13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angústiæ premunt: sed mélius mihi est ut íncidam in manus Dómini, quia multæ sunt miseratiónes eius, quam in manus hóminum. 1 Par 21 14 Misit ergo Dóminus pestiléntiam in Israël: et cecidérunt de Israël septuagínta míllia virórum. 1 Par 21 15 Misit quoque ángelum in Ierúsalem ut percúteret eam: cumque percuterétur, vidit Dóminus, et misértus est super magnitúdine mali: et imperávit ángelo qui percutiébat: Súfficit, iam cesset manus tua. Porro ángelus Dómini stabat iuxta áream Ornan Iebusǽi. 1 Par 21 16 Levánsque David óculos suos, vidit ángelum Dómini stantem inter cælum et terram, et evaginátum gládium in manu eius, et versum contra Ierúsalem: et cecidérunt tam ipse quam maióres natu, vestíti cilíciis, proni in terram. 1 Par 21 17 Dixítque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numerarétur pópulus? ego, qui peccávi: ego, qui malum feci: iste grex, quid comméruit? Dómine Deus meus, vertátur, óbsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: pópulus autem tuus non percutiátur. 1 Par 21 18 Angelus autem Dómini præcépit Gad ut díceret Davídi ut ascénderet, exstruerétque altáre Dómino Deo in área Ornan Iebusǽi. 1 Par 21 19 Ascéndit ergo David iuxta sermónem Gad, quem locútus ei fúerat ex nómine Dómini. 1 Par 21 20 Porro Ornan cum suspexísset et vidísset ángelum, quatuórque fílii eius cum eo, abscondérunt se: nam eo témpore terébat in área tríticum. 1 Par 21 21 Igitur cum veníret David ad Ornan, conspéxit eum Ornan, et procéssit ei óbviam de área, et adorávit eum pronus in terram. 1 Par 21 22 Dixítque ei David: Da mihi locum áreæ tuæ, ut ædíficem in ea altáre Dómino: ita ut quantum valet argénti accípias, et cesset plaga a pópulo. 1 Par 21 23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et fáciat dóminus meus rex quodcúmque ei placet: sed et boves do in holocáustum, et tríbulas in ligna, et tríticum in sacrifícium: ómnia libens præbébo. 1 Par 21 24 Dixítque ei rex David: Nequáquam ita fiet, sed argéntum dabo quantum valet: neque enim tibi auférre débeo, et sic offérre Dómino holocáusta gratuíta. 1 Par 21 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustíssimi pónderis sexcéntos. 1 Par 21 26 Et ædificávit ibi altáre Dómino, obtulítque holocáusta et pacífica, et invocávit Dóminum: et exaudívit eum in igne de cælo super altáre holocáusti. 1 Par 21 27 Præcepítque Dóminus ángelo, et convértit gládium suum in vagínam. 1 Par 21 28 Prótinus ergo David, videns quod exaudísset eum Dóminus in área Ornan Iebusǽi, immolávit ibi víctimas. 1 Par 21 29 Tabernáculum autem Dómini, quod fécerat Móyses in desérto, et altáre holocaustórum, ea tempestáte erat in excélso Gábaon. 1 Par 21 30 Et non præváluit David ire ad altáre ut ibi obsecráret Deum: nímio enim fúerat in timóre pertérritus, videns gládium ángeli Dómini. 1 Par 22 1 Dixítque David: Hæc est domus Dei, et hoc altáre in holocáustum Israéli. 1 Par 22 2 Et præcépit ut congregaréntur omnes prosélyti de terra Israël, et constítuit ex eis látomos ad cædéndos lápides et poliéndos, ut ædificarétur domus Dei. 1 Par 22 3 Ferrum quoque plúrimum ad clavos ianuárum, et ad commissúras atque iunctúras, præparávit David: et æris pondus innumerábile. 1 Par 22 4 Ligna quoque cédrina non póterant æstimári, quæ Sidónii et Týrii deportáverant ad David. 1 Par 22 5 Et dixit David: Sólomon fílius meus puer párvulus est et delicátus: domus autem, quam ædificári volo Dómino, talis esse debet ut in cunctis regiónibus nominétur: præparábo ergo ei necessária. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparávit impénsas. 1 Par 22 6 Vocavítque Salomónem fílium suum, et præcépit ei ut ædificáret domum Dómino Deo Israël. 1 Par 22 7 Dixítque David ad Salomónem: Fili mi, voluntátis meæ fuit ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei: 1 Par 22 8 sed factus est sermo Dómini ad me, dicens: Multum sánguinem effudísti, et plúrima bella bellásti: non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me: 1 Par 22 9 fílius qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus: fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum: et ob hanc causam Pacíficus vocábitur: et pacem et ótium dabo in Israël cunctis diébus eius. 1 Par 22 10 Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium, et ego ero illi in patrem: firmabóque sólium regni eius super Israël in ætérnum. 1 Par 22 11 Nunc ergo fili mi, sit Dóminus tecum, et prosperáre, et ædífica domum Dómino Deo tuo sicut locútus est de te. 1 Par 22 12 Det quoque Dóminus prudéntiam et sensum ut régere possis Israël, et custodíre legem Dómini Dei tui. 1 Par 22 13 Tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et iudícia quæ præcépit Dóminus Móysi ut docéret Israël. Confortáre, et viríliter age: ne tímeas, neque páveas. 1 Par 22 14 Ecce ego in paupertáte mea præparávi impénsas domus Dómini, auri talénta centum míllia, et argénti mille míllia talentórum: æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine: ligna et lápides præparávi ad univérsa impéndia. 1 Par 22 15 Habes quoque plúrimos artífices, látomos, et cæmentários, artificésque lignórum, et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos, 1 Par 22 16 in auro et argénto et ære et ferro, cuius non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum. 1 Par 22 17 Præcépit quoque David cunctis princípibus Israël ut adiuvárent Salomónem fílium suum: 1 Par 22 18 Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit, et déderit vobis réquiem per circúitum, et tradíderit omnes inimícos vestros in manus vestras, et subiécta sit terra coram Dómino, et coram pópulo eius. 1 Par 22 19 Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum: et consúrgite, et ædificáte sanctuárium Dómino Deo, ut introducátur arca fœ́deris Dómini, et vasa Dómino consecráta, in domum quæ ædificátur nómini Dómini. 1 Par 23 1 Igitur David, senex et plenus diérum, regem constítuit Salomónem fílium suum super Israël. 1 Par 23 2 Et congregávit omnes príncipes Israël, et sacerdótes atque Levítas. 1 Par 23 3 Numeratíque sunt Levítæ a trigínta annis et supra: et invénta sunt trigínta octo míllia virórum. 1 Par 23 4 Ex his elécti sunt, et distribúti in ministérium domus Dómini, vigínti quátuor míllia: præpositórum autem et iúdicum, sex míllia. 1 Par 23 5 Porro quátuor míllia ianitóres, et tótidem psaltæ, canéntes Dómino in órganis quæ fécerat ad canéndum. 1 Par 23 6 Et distríbuit eos David per vices filiórum Levi, Gerson vidélicet, et Caath, et Merári. 1 Par 23 7 Fílii Gerson: Léedan, et Sémei. 1 Par 23 8 Fílii Léedan: princeps Iáhiel, et Zethan, et Ioël, tres. 1 Par 23 9 Fílii Sémei: Sálomith, et Hósiel, et Aran, tres: isti príncipes familiárum Léedan. 1 Par 23 10 Porro fílii Sémei: Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baría: isti fílii Sémei, quátuor. 1 Par 23 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secúndus: porro Iaus et Baría non habuérunt plúrimos fílios, et idcírco in una família, unáque domo computáti sunt. 1 Par 23 12 Fílii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quátuor. 1 Par 23 13 Fílii Amram: Aaron et Móyses. Separatúsque est Aaron ut ministráret in Sancto sanctórum, ipse et fílii eius in sempitérnum, et adoléret incénsum Dómino secúndum ritum suum, ac benedíceret nómini eius in perpétuum. 1 Par 23 14 Móysi quoque hóminis Dei fílii annumeráti sunt in tribu Levi. 1 Par 23 15 Fílii Móysi: Gersom et Eliézer. 1 Par 23 16 Fílii Gersom: Súbuel primus. 1 Par 23 17 Fuérunt autem fílii Eliézer: Rohobía primus: et non erant Eliézer fílii álii. Porro fílii Rohobía multiplicáti sunt nimis. 1 Par 23 18 Fílii Isaar: Sálomith primus. 1 Par 23 19 Fílii Hebron: Ieríau primus, Amarías secúndus, Iaháziel tértius, Iécmaam quartus. 1 Par 23 20 Fílii Oziel: Micha primus, Iesía secúndus. 1 Par 23 21 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílii Móholi: Eleázar et Cis. 1 Par 23 22 Mórtuus est autem Eleázar, et non hábuit fílios, sed fílias: acceperúntque eas fílii Cis fratres eárum. 1 Par 23 23 Fílii Musi: Móholi, et Eder, et Iérimoth, tres. 1 Par 23 24 Hi fílii Levi in cognatiónibus et famíliis suis, príncipes per vices, et númerum cápitum singulórum qui faciébant ópera ministérii domus Dómini, a vigínti annis et supra. 1 Par 23 25 Dixit enim David: Réquiem dedit Dóminus Deus Israël pópulo suo, et habitatiónem Ierúsalem usque in ætérnum. 1 Par 23 26 Nec erit offícii Levitárum ut ultra portent tabernáculum et ómnia vasa eius ad ministrándum. 1 Par 23 27 Iuxta præcépta quoque David novíssima, supputábitur númerus filiórum Levi a vigínti annis et supra. 1 Par 23 28 Et erunt sub manu filiórum Aaron in cultum domus Dómini, in vestíbulis, et in éxedris, et in loco purificatiónis, et in sanctuário, et in univérsis opéribus ministérii templi Dómini. 1 Par 23 29 Sacerdótes autem, super panes propositiónis, et ad símilæ sacrifícium, et ad lágana ázyma, et sartáginem, et ad torréndum, et super omne pondus atque mensúram. 1 Par 23 30 Levítæ vero ut stent mane ad confiténdum et canéndum Dómino: similitérque ad vésperam, 1 Par 23 31 tam in oblatióne holocaustórum Dómini, quam in sábbatis et caléndis et solemnitátibus réliquis iuxta númerum et cæremónias uniuscuiúsque rei, iúgiter coram Dómino. 1 Par 23 32 Et custódiant observatiónes tabernáculi fœ́deris, et ritum sanctuárii, et observatiónem filiórum Aaron fratrum suórum, ut minístrent in domo Dómini. 1 Par 24 1 Porro fíliis Aaron hæ partitiónes erant. Fílii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleázar, et Ithamar. 1 Par 24 2 Mórtui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque líberis: sacerdotióque functus est Eleázar, et Ithamar. 1 Par 24 3 Et divísit eos David, id est, Sadoc de fíliis Eleázari, et Ahímelech de fíliis Ithamar, secúndum vices suas et ministérium. 1 Par 24 4 Inventíque sunt multo plures fílii Eleázar in princípibus viris, quam fílii Ithamar. Divísit autem eis, hoc est, fíliis Eleázar, príncipes per famílias sédecim: et fíliis Ithamar per famílias et domos suas octo. 1 Par 24 5 Porro divísit utrásque inter se famílias sórtibus: erant enim príncipes sanctuárii, et príncipes Dei, tam de fíliis Eleázar quam de fíliis Ithamar. 1 Par 24 6 Descripsítque eos Semeías fílius Nathánaël scriba Levítes, coram rege et princípibus, et Sadoc sacerdóte, et Ahímelech fílio Abíathar, princípibus quoque familiárum sacerdotálium, et Leviticárum: unam domum, quæ céteris prǽerat, Eleázar: et álteram domum, quæ sub se habébat céteros, Ithamar. 1 Par 24 7 Exívit autem sors prima Ióiarib, secúnda Iédei, 1 Par 24 8 tértia Harim, quarta Séorim, 1 Par 24 9 quinta Melchía, sexta Máiman, 1 Par 24 10 séptima Accos, octáva Abía, 1 Par 24 11 nona Iésua, décima Sechenía, 1 Par 24 12 undécima Elíasib, duodécima Iacim, 1 Par 24 13 tertiadécima Hoppha, décima quarta Isbaab, 1 Par 24 14 décima quinta Belga, décima sexta Emmer, 1 Par 24 15 décima séptima Hezir, décima octáva Aphses, 1 Par 24 16 décima nona Pheteía, vigésima Hezéchiel, 1 Par 24 17 vigésima prima Iachin, vigésima secúnda Gamul, 1 Par 24 18 vigésima tértia Dalaíau, vigésima quarta Maazíau. 1 Par 24 19 Hæ vices eórum secúndum ministéria sua, ut ingrediántur domum Dómini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eórum, sicut præcéperat Dóminus Deus Israël. 1 Par 24 20 Porro filiórum Levi qui réliqui fúerant, de fíliis Amram erat Súbael, et de fíliis Súbael, Iehedeía. 1 Par 24 21 De fíliis quoque Rohobíæ, princeps Iesías. 1 Par 24 22 Isáari vero fílius Sálemoth, filiúsque Sálemoth Iahath: 1 Par 24 23 filiúsque eius Ieríau primus, Amarías secúndus, Iaháziel tértius, Iécmaan quartus. 1 Par 24 24 Fílius Oziel, Micha: fílius Micha, Samir. 1 Par 24 25 Frater Micha, Iesía: filiúsque Iesíæ, Zacharías. 1 Par 24 26 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílius Ozíau: Benno. 1 Par 24 27 Fílius quoque Merári: Ozíau, et Soam, et Zachur, et Hebri. 1 Par 24 28 Porro Móholi fílius: Eleázar, qui non habébat líberos. 1 Par 24 29 Fílius vero Cis, Ierámeel. 1 Par 24 30 Fílii Musi: Móholi, Eder et Iérimoth: isti fílii Levi secúndum domos familiárum suárum. 1 Par 24 31 Miserúntque et ipsi sortes contra fratres suos fílios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahímelech, et princípibus familiárum sacerdotálium et Leviticárum, tam maióres quam minóres: omnes sors æquáliter dividébat. 1 Par 25 1 Igitur David et magistrátus exércitus segregavérunt in ministérium fílios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetárent in cítharis, et psaltériis, et cýmbalis secúndum númerum suum, dedicáto sibi offício serviéntes. 1 Par 25 2 De fíliis Asaph: Zachur, et Ioseph, et Nathanía, et Asaréla, fílii Asaph: sub manu Asaph prophetántis iuxta regem. 1 Par 25 3 Porro Idithun: fílii Idithun, Godolías, Sori, Ieseías, et Hasabías, et Mathathías, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cíthara prophetábat super confiténtes et laudántes Dóminum. 1 Par 25 4 Heman quoque: fílii Heman, Boccíau, Mathaníau, Oziel, Súbuel, et Iérimoth, Hananías, Hánani, Elíatha, Geddélthi, et Romemthiézer, et Iesbacássa, Mellóthi, Othir, Maházioth: 1 Par 25 5 omnes isti fílii Heman vidéntis regis in sermónibus Dei, ut exaltáret cornu: dedítque Deus Heman fílios quatuórdecim, et fílias tres. 1 Par 25 6 Univérsi sub manu patris sui ad cantándum in templo Dómini distribúti erant, in cýmbalis, et psaltériis, et cítharis, in ministéria domus Dómini iuxta regem: Asaph vidélicet, et Idithun, et Heman. 1 Par 25 7 Fuit autem númerus eórum cum frátribus suis, qui erudiébant cánticum Dómini, cuncti doctóres, ducénti octogínta octo. 1 Par 25 8 Miserúntque sortes per vices suas, ex æquo tam maior quam minor, doctus páriter et indóctus. 1 Par 25 9 Egressáque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secúnda Godolíæ, ipsi et fíliis eius, et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 10 Tértia Zachur, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 11 Quarta Isari, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 12 Quinta Nathaníæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 13 Sexta Boccíau, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 14 Séptima Isreéla, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 15 Octáva Iesaíæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 16 Nona Mathaníæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 17 Décima Semeíæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 18 Undécima Azáreel, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 19 Duodécima Hasabíæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 20 Tertiadécima Súbael, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 21 Quartadécima Mathathíæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 22 Quintadécima Iérimoth, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 23 Sextadécima Hananíæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 24 Séptima décima Iesbacássæ, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 25 Octáva décima Hánani, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 26 Nonadécima Mellóthi, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 27 Vigésima Elíatha, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 28 Vigésima prima Othir, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 29 Vigésima secúnda Geddélthi, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 30 Vigésima tértia Maházioth, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 25 31 Vigésima quarta Romemthiézer, fíliis et frátribus eius duódecim. 1 Par 26 1 Divisiónes autem ianitórum: de Corítis Meselemía, fílius Core, de fíliis Asaph. 1 Par 26 2 Fílii Meselemíæ: Zacharías primogénitus, Iádihel secúndus, Zabadías tértius, Iathánael quartus, 1 Par 26 3 Ælam quintus, Ióhanan sextus, Elioénai séptimus. 1 Par 26 4 Fílii autem Obédedom: Semeías primogénitus, Iózabad secúndus, Ióaha tértius, Sachar quartus, Nathánaël quintus, 1 Par 26 5 Ammiel sextus, Issachar séptimus, Phóllathi octávus: quia benedíxit illi Dóminus. 1 Par 26 6 Sémei autem fílio eius nati sunt fílii, præfécti familiárum suárum: erant enim viri fortíssimi. 1 Par 26 7 Fílii ergo Semeíæ: Othni, et Ráphael, et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortíssimi: Eliu quoque et Samachías. 1 Par 26 8 Omnes hi, de fíliis Obédedom: ipsi, et fílii et fratres eórum, fortíssimi ad ministrándum, sexagínta duo de Obédedom. 1 Par 26 9 Porro Meselemíæ fílii, et fratres eórum robustíssimi, decem et octo. 1 Par 26 10 De Hosa autem, id est, de fíliis Merári: Semri princeps (non enim habúerat primogénitum, et idcírco posúerat eum pater eius in príncipem), 1 Par 26 11 Helcías secúndus, Tabelías tértius, Zacharías quartus: omnes hi fílii et fratres Hosa, trédecim. 1 Par 26 12 Hi divísi sunt in ianitóres, ut semper príncipes custodiárum, sicut et fratres eórum ministrárent in domo Dómini. 1 Par 26 13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per famílias suas in unamquámque portárum. 1 Par 26 14 Cécidit ergo sors orientális, Selemíæ. Porro Zacharíæ fílio eius, viro prudentíssimo et erudíto, sortíto óbtigit plaga septentrionális. 1 Par 26 15 Obédedom vero et fíliis eius ad austrum: in qua parte domus erat seniórum concílium. 1 Par 26 16 Sephim et Hosa ad occidéntem, iuxta portam, quæ ducit ad viam ascensiónis: custódia contra custódiam. 1 Par 26 17 Ad oriéntem vero Levítæ sex: et ad aquilónem, quátuor per diem: atque ad merídiem simíliter in die quátuor: et ubi erat concílium bini et bini. 1 Par 26 18 In céllulis quoque ianitórum ad occidéntem quátuor in via, biníque per céllulas. 1 Par 26 19 Hæ sunt divisiónes ianitórum filiórum Core et Merári. 1 Par 26 20 Porro Achías erat super thesáuros domus Dei, et vasa sanctórum. 1 Par 26 21 Fílii Ledan, fílii Gersónni: de Ledan príncipes familiárum Ledan, et Gersónni, Iehiéli. 1 Par 26 22 Fílii Iehiéli: Zathan, et Ioël fratres eius super thesáuros domus Dómini. 1 Par 26 23 Amramítis, et Isaarítis, et Hebronítis, et Ozihelítis. 1 Par 26 24 Súbael autem fílius Gersom fílii Móysi, præpósitus thesáuris. 1 Par 26 25 Fratres quoque eius Eliézer, cuius fílius Rahabía, et huius fílius Isaías, et huius fílius Ioram, huius quoque fílius Zechri, et huius fílius Sélemith. 1 Par 26 26 Ipse Sélemith, et fratres eius, super thesáuros sanctórum quæ sanctificávit David rex, et príncipes familiárum, et tribúni, et centuriónes, et duces exércitus, 1 Par 26 27 de bellis et manúbiis prœliórum, quæ consecráverant ad instauratiónem et supelléctilem templi Dómini. 1 Par 26 28 Hæc autem univérsa sanctificávit Sámuel videns, et Saul fílius Cis, et Abner fílius Ner, et Ioab fílius Sárviæ: omnes qui sanctificáverant ea per manum Sélemith et fratrum eius. 1 Par 26 29 Isaarítis vero prǽerat Chonenías, et fílii eius ad ópera forínsecus super Israël ad docéndum et iudicándum eos. 1 Par 26 30 Porro de Hebronítis Hasabías, et fratres eius viri fortíssimi, mille septingénti prǽerant Israéli trans Iordánem contra occidéntem, in cunctis opéribus Dómini, et in ministérium regis. 1 Par 26 31 Hebronitárum autem princeps fuit Iería secúndum famílias et cognatiónes eórum. Quadragésimo anno regni David recensíti sunt, et invénti sunt viri fortíssimi in Iazer Gálaad, 1 Par 26 32 fratrésque eius robustióris ætátis, duo míllia septingénti príncipes familiárum. Præpósuit autem eos David rex Rubenítis, et Gaddítis, et dimídiæ tríbui Manásse, in omne ministérium Dei et regis. 1 Par 27 1 Fílii autem Israël secúndum númerum suum, príncipes familiárum, tribúni, et centuriónes, et præfécti, qui ministrábant regi iuxta turmas suas, ingrediéntes et egrediéntes per síngulos menses in anno, vigínti quátuor míllibus sínguli prǽerant. 1 Par 27 2 Primæ turmæ in primo mense Iésboam prǽerat fílius Zábdiel, et sub eo vigínti quátuor míllia: 1 Par 27 3 de fíliis Phares, princeps cunctórum príncipum in exércitu mense primo. 1 Par 27 4 Secúndi mensis habébat turmam Dudía Ahohítes, et post se alter nómine Macélloth, qui regébat partem exércitus vigínti quátuor míllium. 1 Par 27 5 Dux quoque turmæ tértiæ in mense tértio erat Banaías fílius Ióiadæ sacérdos: et in divisióne sua vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 6 Ipse est Banaías fortíssimus inter trigínta, et super trigínta: prǽerat autem turmæ ipsíus Amízabad fílius eius. 1 Par 27 7 Quartus, mense quarto, Asahel frater Ioab, et Zabadías fílius eius post eum: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 8 Quintus, mense quinto, princeps Sámaoth Iezerítes: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 9 Sextus, mense sexto, Hira fílius Acces Thecuítes: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 10 Séptimus, mense séptimo, Helles Phallonítes de fíliis Ephraim: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 11 Octávus, mense octávo, Sobóchai Husathítes de stirpe Zárahi: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 12 Nonus, mense nono, Abiézer Anathothítes de fíliis Iémini: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 13 Décimus, mense décimo, Márai, et ipse Netophathítes de stirpe Zárai: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 14 Undécimus, mense undécimo, Banaías Pharathonítes de fíliis Ephraim: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 15 Duodécimus, mense duodécimo, Hóldai Netophathítes, de stirpe Gothóniel: et in turma eius vigínti quátuor míllia. 1 Par 27 16 Porro tríbubus prǽerant Israël, Rubenítis, dux Eliézer fílius Zechri: Simeonítis, dux Saphatías fílius Máacha: 1 Par 27 17 Levítis, Hasabías fílius Cámuel: Aaronítis, Sadoc: 1 Par 27 18 Iuda, Eliu frater David: Issachar, Amri fílius Míchaël. 1 Par 27 19 Zabulonítis, Iesmaías fílius Abdíæ: Nephthalítibus, Iérimoth fílius Ozriel: 1 Par 27 20 fíliis Ephraim, Osée fílius Ozáziu: dimídiæ tríbui Manásse, Ioël fílius Phadaíæ: 1 Par 27 21 et dimídiæ tríbui Manásse in Gálaad, Iaddo fílius Zacharíæ: Béniamin autem, Iásiel fílius Abner: 1 Par 27 22 Dan vero, Ezrihel fílius Iéroham: hi príncipes filiórum Israël. 1 Par 27 23 Nóluit autem David numeráre eos a vigínti annis inférius: quia díxerat Dóminus ut multiplicáret Israël quasi stellas cæli. 1 Par 27 24 Ioab fílius Sárviæ cœ́perat numeráre, nec complévit: quia super hoc ira irrúerat in Israël, et idcírco númerus eórum qui fúerant recensíti, non est relátus in fastos regis David. 1 Par 27 25 Super thesáuros autem regis fuit Azmoth fílius Adiel: his autem thesáuris, qui erant in úrbibus, et in vicis, et in túrribus, præsidébat Iónathan fílius Ozíæ. 1 Par 27 26 Operi autem rústico, et agrícolis qui exercébant terram, prǽerat Ezri fílius Chelub: 1 Par 27 27 vinearúmque cultóribus, Semeías Romathítes: cellis autem vináriis, Zabdías Aphonítes. 1 Par 27 28 Nam super olivéta et ficéta quæ erant in campéstribus, Bálanam Gederítes: super apothécas autem ólei, Ioas. 1 Par 27 29 Porro arméntis quæ pascebántur in Saron, præpósitus fuit Sétrai Saronítes: et super boves in vállibus, Saphat fílius Adli: 1 Par 27 30 super camélos vero, Ubil Ismahelítes: et super ásinos, Iadías Meronathítes: 1 Par 27 31 super oves quoque, Iaziz Agaréus: omnes hi, príncipes substántiæ regis David. 1 Par 27 32 Iónathan autem pátruus David, consiliárius, vir prudens et litterátus: ipse et Iáhiel fílius Hachamóni erant cum fíliis regis. 1 Par 27 33 Achítophel étiam consiliárius regis, et Chúsai Arachítes amícus regis. 1 Par 27 34 Post Achítophel fuit Ióiada fílius Banaíæ, et Abíathar. Princeps autem exércitus regis erat Ioab. 1 Par 28 1 Convocávit ígitur David omnes príncipes Israël, duces tríbuum, et præpósitos turmárum, qui ministrábant regi: tribúnos quoque et centuriónes, et qui prǽerant substántiæ et possessiónibus regis, filiósque suos cum eunúchis, et poténtes et robustíssimos quosque in exércitu Ierúsalem. 1 Par 28 2 Cumque surrexísset rex, et stetísset, ait: Audíte me, fratres mei et pópulus meus: cogitávi ut ædificárem domum, in qua requiésceret arca fœ́deris Dómini, et scabéllum pedum Dei nostri: et ad ædificándum, ómnia præparávi. 1 Par 28 3 Deus autem dixit mihi: Non ædificábis domum nómini meo, eo quod sis vir bellátor, et sánguinem fúderis. 1 Par 28 4 Sed elégit Dóminus Deus Israël me de univérsa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempitérnum: de Iuda enim elégit príncipes: porro de domo Iuda, domum patris mei, et de fíliis patris mei plácuit ei ut me elígeret regem super cunctum Israël. 1 Par 28 5 Sed et de fíliis meis (fílios enim mihi multos dedit Dóminus) elégit Salomónem fílium meum ut sedéret in throno regni Dómini super Israël, 1 Par 28 6 dixítque mihi: Sálomon fílius tuus ædificábit domum meam, et átria mea: ipsum enim elégi mihi in fílium, et ego ero ei in patrem. 1 Par 28 7 Et firmábo regnum eius usque in ætérnum, si perseveráverit fácere præcépta mea et iudícia, sicut et hódie. 1 Par 28 8 Nunc ergo coram univérso cœtu Israël audiénte Deo nostro, custodíte, et perquírite cuncta mandáta Dómini Dei nostri: ut possideátis terram bonam, et relinquátis eam fíliis vestris post vos usque in sempitérnum. 1 Par 28 9 Tu autem, Sálomon fili mi, scito Deum patris tui, et servíto ei corde perfécto, ánimo voluntário: ómnia enim corda scrutátur Dóminus, et univérsas méntium cogitatiónes intélligit. Si quæsíeris eum, invénies: si autem derelíqueris eum, proíciet te in ætérnum. 1 Par 28 10 Nunc ergo quia elégit te Dóminus ut ædificáres domum sanctuárii, confortáre, et pérfice. 1 Par 28 11 Dedit autem David Salomóni fílio suo descriptiónem pórticus, et templi, et cellariórum, et cœnáculi, et cubiculórum in ádytis, et domus propitiatiónis, 1 Par 28 12 necnon et ómnium quæ cogitáverat atriórum et exedrárum per circúitum in thesáuros domus Dómini, et in thesáuros sanctórum, 1 Par 28 13 divisionúmque sacerdotálium et Leviticárum, in ómnia ópera domus Dómini, et in univérsa vasa ministérii templi Dómini. 1 Par 28 14 Aurum in póndere per síngula vasa ministérii. Argénti quoque pondus pro vasórum et óperum diversitáte. 1 Par 28 15 Sed et in candelábra áurea, et ad lucérnas eórum, aurum pro mensúra uniuscuiúsque candelábri et lucernárum. Simíliter et in candelábra argéntea, et in lucérnas eórum, pro diversitáte mensúræ, pondus argénti trádidit. 1 Par 28 16 Aurum quoque dedit in mensas propositiónis pro diversitáte mensárum: simíliter et argéntum in álias mensas argénteas. 1 Par 28 17 Ad fuscínulas quoque, et phíalas, et thuríbula ex auro puríssimo, et leúnculos áureos pro qualitáte mensúræ pondus distríbuit in leúnculum et leúnculum. Simíliter et in leónes argénteos divérsum argénti pondus separávit. 1 Par 28 18 Altári autem, in quo adolétur incénsum, aurum puríssimum dedit: ut ex ipso fíeret similitúdo quadrígæ chérubim extendéntium alas, et velántium arcam fœ́deris Dómini. 1 Par 28 19 Omnia, inquit, venérunt scripta manu Dómini ad me, ut intellígerem univérsa ópera exempláris. 1 Par 28 20 Dixit quoque David Salomóni fílio suo: Viríliter age, et confortáre, et fac: ne tímeas, et ne páveas: Dóminus enim Deus meus tecum erit, et non dimíttet te nec derelínquet, donec perfícias omne opus ministérii domus Dómini. 1 Par 28 21 Ecce divisiónes sacerdótum et Levitárum: in omne ministérium domus Dómini assístunt tibi, et paráti sunt, et novérunt tam príncipes quam pópulus fácere ómnia præcépta tua. 1 Par 29 1 Locutúsque est David rex ad omnem ecclésiam: Salomónem fílium meum unum elégit Deus, adhuc púerum et tenéllum: opus namque grande est, neque enim hómini præparátur habitátio, sed Deo. 1 Par 29 2 Ego autem totis víribus meis præparávi impénsas domus Dei mei. Aurum ad vasa áurea, et argéntum in argéntea, æs in ǽnea, ferrum in férrea, ligna ad lígnea: et lápides onýchinos, et quasi stíbinos, et diversórum colórum, omnémque pretiósum lápidem, et marmor Párium abundantíssime: 1 Par 29 3 et super hæc quæ óbtuli in domum Dei mei de pecúlio meo aurum et argéntum, do in templum Dei mei, excéptis his quæ præparávi in ædem sanctam. 1 Par 29 4 Tria míllia talénta auri de auro Ophir, et septem míllia talentórum argénti probatíssimi ad deaurándos paríetes templi. 1 Par 29 5 Et ubicúmque opus est aurum de auro, et ubicúmque opus est argéntum de argénto, ópera fiant per manus artíficum: et si quis sponte offert, ímpleat manum suam hódie, et ófferat quod volúerit Dómino. 1 Par 29 6 Pollíciti sunt ítaque príncipes familiárum, et próceres tríbuum Israël, tribúni quoque, et centuriónes, et príncipes possessiónum regis. 1 Par 29 7 Dederúntque in ópera domus Dei auri talénta quinque míllia, et sólidos decem míllia: argénti talénta decem míllia, et æris talénta decem et octo míllia: ferri quoque centum míllia talentórum. 1 Par 29 8 Et apud quemcúmque invénti sunt lápides, dedérunt in thesáuros domus Dómini per manum Iáhiel Gersonítis. 1 Par 29 9 Lætatúsque est pópulus cum vota sponte promítterent, quia corde toto offerébant ea Dómino: sed et David rex lætátus est gáudio magno. 1 Par 29 10 Et benedíxit Dómino coram univérsa multitúdine, et ait: Benedíctus es, Dómine Deus Israël patris nostri, ab ætérno in ætérnum. 1 Par 29 11 Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, et glória, atque victória: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes. 1 Par 29 12 Tuæ divítiæ, et tua est glória: tu domináris ómnium. In manu tua virtus et poténtia: in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium. 1 Par 29 13 Nunc ígitur Deus noster, confitémur tibi, et laudámus nomen tuum ínclytum. 1 Par 29 14 Quis ego, et quis pópulus meus, ut possímus hæc tibi univérsa promíttere? Tua sunt ómnia: et quæ de manu tua accépimus, dédimus tibi. 1 Par 29 15 Peregríni enim sumus coram te, et ádvenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. 1 Par 29 16 Dómine Deus noster, omnis hæc cópia quam parávimus ut ædificarétur domus nómini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt ómnia. 1 Par 29 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitátem díligas, unde et ego in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa hæc: et pópulum tuum qui hic repértus est, vidi cum ingénti gáudio tibi offérre donária. 1 Par 29 18 Dómine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrórum, custódi in ætérnum hanc voluntátem cordis eórum, et semper in veneratiónem tui mens ista permáneat. 1 Par 29 19 Salomóni quoque fílio meo da cor perféctum, ut custódiat mandáta tua, testimónia tua, et cæremónias tuas, et fáciat univérsa: et ædíficet ædem, cuius impénsas parávi. 1 Par 29 20 Præcépit autem David univérsæ ecclésiæ: Benedícite Dómino Deo nostro. Et benedíxit omnis ecclésia Dómino Deo patrum suórum: et inclinavérunt se, et adoravérunt Deum, et deínde regem. 1 Par 29 21 Immolaverúntque víctimas Dómino: et obtulérunt holocáusta die sequénti, tauros mille, aríetes mille, agnos mille cum libamínibus suis, et univérso ritu abundantíssime in omnem Israël. 1 Par 29 22 Et comedérunt, et bibérunt coram Dómino in die illo cum grandi lætítia. Et unxérunt secúndo Salomónem fílium David. Unxérunt autem eum Dómino in príncipem, et Sadoc in pontíficem. 1 Par 29 23 Sedítque Sálomon super sólium Dómini in regem pro David patre suo, et cunctis plácuit: et páruit illi omnis Israël. 1 Par 29 24 Sed et univérsi príncipes, et poténtes, et cuncti fílii regis David dedérunt manum, et subiécti fuérunt Salomóni regi. 1 Par 29 25 Magnificávit ergo Dóminus Salomónem super omnem Israël: et dedit illi glóriam regni, qualem nullus hábuit ante eum rex Israël. 1 Par 29 26 Igitur David fílius Isai regnávit super univérsum Israël. 1 Par 29 27 Et dies quibus regnávit super Israël, fuérunt quadragínta anni: in Hebron regnávit septem annis, et in Ierúsalem annis trigínta tribus. 1 Par 29 28 Et mórtuus est in senectúte bona, plenus diérum, et divítiis, et glória: et regnávit Sálomon fílius eius pro eo. 1 Par 29 29 Gesta autem David regis prióra et novíssima scripta sunt in libro Samuélis vidéntis, et in libro Nathan prophétæ, atque in volúmine Gad vidéntis: 1 Par 29 30 universíque regni eius, et fortitúdinis, et témporum quæ transiérunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrárum. 2 Par 1 1 Confortátus est ergo Sálomon fílius David in regno suo, et Dóminus Deus eius erat cum eo, et magnificávit eum in excélsum. 2 Par 1 2 Præcepítque Sálomon univérso Israéli, tribúnis, et centuriónibus, et dúcibus, et iudícibus omnis Israël, et princípibus familiárum: 2 Par 1 3 et ábiit cum univérsa multitúdine in excélsum Gábaon, ubi erat tabernáculum fœ́deris Dei, quod fecit Móyses fámulus Dei in solitúdine. 2 Par 1 4 Arcam autem Dei addúxerat David de Cariathíarim in locum quem præparáverat ei, et ubi fíxerat illi tabernáculum, hoc est, in Ierúsalem. 2 Par 1 5 Altáre quoque ǽneum quod fabricátus fúerat Beséleel fílius Uri fílii Hur, ibi erat coram tabernáculo Dómini: quod et requisívit Sálomon, et omnis ecclésia. 2 Par 1 6 Ascendítque Sálomon ad altáre ǽneum, coram tabernáculo fœ́deris Dómini, et óbtulit in eo mille hóstias. 2 Par 1 7 Ecce autem in ipsa nocte appáruit ei Deus, dicens: Póstula quod vis, ut dem tibi. 2 Par 1 8 Dixítque Sálomon Deo: Tu fecísti cum David patre meo misericórdiam magnam, et constituísti me regem pro eo. 2 Par 1 9 Nunc ergo Dómine Deus, impleátur sermo tuus quem pollícitus es David patri meo: tu enim me fecísti regem super pópulum tuum multum, qui tam innumerábilis est quam pulvis terræ. 2 Par 1 10 Da mihi sapiéntiam et intelligéntiam, ut ingrédiar et egrédiar coram pópulo tuo: quis enim potest hunc pópulum tuum digne, qui tam grandis est, iudicáre? 2 Par 1 11 Dixit autem Deus ad Salomónem: Quia hoc magis plácuit cordi tuo, et non postulásti divítias, et substántiam, et glóriam, neque ánimas eórum qui te óderant, sed nec dies vitæ plúrimos: petísti autem sapiéntiam et sciéntiam, ut iudicáre possis pópulum meum super quem constítui te regem: 2 Par 1 12 sapiéntia et sciéntia data sunt tibi: divítias autem et substántiam et glóriam dabo tibi, ita ut nullus in régibus nec ante te nec post te fúerit símilis tui. 2 Par 1 13 Venit ergo Sálomon ab excélso Gábaon in Ierúsalem coram tabernáculo fœ́deris, et regnávit super Israël. 2 Par 1 14 Congregavítque sibi currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et fecit eos esse in úrbibus quadrigárum, et cum rege in Ierúsalem. 2 Par 1 15 Præbuítque rex argéntum et aurum in Ierúsalem quasi lápides, et cedros quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus multitúdine magna. 2 Par 1 16 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto et de Coa a negotiatóribus regis, qui ibant et emébant prétio, 2 Par 1 17 quadrígam equórum sexcéntis argénteis, et equum centum quinquagínta: simíliter de univérsis regnis Hethæórum, et a régibus Sýriæ émptio celebrabátur. 2 Par 2 1 Decrévit autem Sálomon ædificáre domum nómini Dómini, et palátium sibi. 2 Par 2 2 Et numerávit septuagínta míllia virórum portántium húmeris, et octogínta míllia qui cǽderent lápides in móntibus, præpositósque eórum tria míllia sexcéntos. 2 Par 2 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egísti cum David patre meo, et misísti ei ligna cédrina ut ædificáret sibi domum, in qua et habitávit: 2 Par 2 4 sic fac mecum ut ædíficem domum nómini Dómini Dei mei, ut cónsecrem eam ad adoléndum incénsum coram illo, et fumigánda arómata, et ad propositiónem panum sempitérnam, et ad holocautómata mane, et véspere, sábbatis quoque, et neoméniis, et solemnitátibus Dómini Dei nostri in sempitérnum, quæ mandáta sunt Israéli. 2 Par 2 5 Domus enim quam ædificáre cúpio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. 2 Par 2 6 Quis ergo póterit prævalére, ut ædíficet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælórum, cápere eum néqueunt: quantus ego sum, ut possim ædificáre ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleátur incénsum coram illo. 2 Par 2 7 Mitte ergo mihi virum erudítum, qui nóverit operári in auro, et argénto, ære, et ferro, púrpura, cóccino, et hyacíntho: et qui sciat scúlpere cælatúras cum his artifícibus quos mecum hábeo in Iudǽa, et Ierúsalem, quos præparávit David pater meus. 2 Par 2 8 Sed et ligna cédrina mitte mihi, et arcéuthina, et pínea de Líbano: scio enim quod servi tui nóverint cǽdere ligna de Líbano: et erunt servi mei cum servis tuis, 2 Par 2 9 ut paréntur mihi ligna plúrima. Domus enim quam cúpio ædificáre, magna est nimis, et ínclyta. 2 Par 2 10 Prætérea operáriis qui cæsúri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibária trítici coros vigínti míllia, et hórdei coros tótidem, et vini vigínti míllia metrétas, ólei quoque sata vigínti míllia. 2 Par 2 11 Dixit autem Hiram rex Tyri per lítteras quas míserat Salomóni: Quia diléxit Dóminus pópulum suum, idcírco te regnáre fecit super eum. 2 Par 2 12 Et áddidit, dicens: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi fílium sapiéntem et erudítum et sensátum atque prudéntem, ut ædificáret domum Dómino, et palátium sibi. 2 Par 2 13 Misi ergo tibi virum prudéntem et scientíssimum Hiram patrem meum, 2 Par 2 14 fílium mulíeris de filiábus Dan, cuius pater fuit Týrius, qui novit operári in auro, et argénto, ære, et ferro, et mármore, et lignis, in púrpura quoque, et hyacíntho, et bysso, et cóccino: et qui scit cæláre omnem sculptúram, et adinveníre prudénter quodcúmque in ópere necessárium est cum artifícibus tuis, et cum artifícibus dómini mei David patris tui. 2 Par 2 15 Tríticum ergo, et hórdeum, et óleum, et vinum, quæ pollícitus es, dómine mi, mitte servis tuis. 2 Par 2 16 Nos autem cædémus ligna de Líbano, quot necessária habúeris, et applicábimus ea rátibus per mare in Ioppe: tuum autem erit transférre ea in Ierúsalem. 2 Par 2 17 Numerávit ígitur Sálomon omnes viros prosélytos qui erant in terra Israël, post dinumeratiónem quam dinumerávit David pater eius, et invénti sunt centum quinquagínta míllia, et tria míllia sexcénti. 2 Par 2 18 Fecítque ex eis septuagínta míllia qui húmeris ónera portárent, et octogínta míllia qui lápides in móntibus cǽderent: tria autem míllia et sexcéntos præpósitos óperum pópuli. 2 Par 3 1 Et cœpit Sálomon ædificáre domum Dómini in Ierúsalem in monte Mória, qui demonstrátus fúerat David patri eius, in loco quem paráverat David in área Ornan Iebusǽi. 2 Par 3 2 Cœpit autem ædificáre mense secúndo, anno quarto regni sui. 2 Par 3 3 Et hæc sunt fundaménta quæ iecit Sálomon, ut ædificáret domum Dei: longitúdinis cúbitos in mensúra prima sexagínta, latitúdinis cúbitos vigínti. 2 Par 3 4 Pórticum vero ante frontem, quæ tendebátur in longum iuxta mensúram latitúdinis domus, cubitórum vigínti: porro altitúdo centum vigínti cubitórum erat: et deaurávit eam intrínsecus auro mundíssimo. 2 Par 3 5 Domum quoque maiórem texit tábulis lígneis abiégnis, et láminas auri obrízi affíxit per totum: sculpsítque in ea palmas, et quasi caténulas se ínvicem complecténtes. 2 Par 3 6 Stravit quoque paviméntum templi pretiosíssimo mármore, decóre multo. 2 Par 3 7 Porro aurum erat probatíssimum, de cuius láminis texit domum, et trabes eius, et postes, et paríetes, et óstia: et cælávit chérubim in pariétibus. 2 Par 3 8 Fecit quoque domum Sancti sanctórum: longitúdinem iuxta latitúdinem domus cubitórum vigínti: et latitúdinem simíliter vigínti cubitórum: et láminis áureis texit eam, quasi taléntis sexcéntis. 2 Par 3 9 Sed et clavos fecit áureos, ita ut sínguli clavi siclos quinquagénos appénderent: cœnácula quoque texit auro. 2 Par 3 10 Fecit étiam in domo Sancti sanctórum chérubim duos, ópere statuário: et texit eos auro. 2 Par 3 11 Alæ chérubim vigínti cúbitis extendebántur, ita ut una ala habéret cúbitos quinque et tángeret paríetem domus: et áltera quinque cúbitos habens, alam tángeret altérius cherub. 2 Par 3 12 Simíliter cherub altérius ala, quinque habébat cúbitos, et tangébat paríetem: et ala eius áltera quinque cubitórum, alam cherub altérius contingébat. 2 Par 3 13 Igitur alæ utriúsque chérubim expánsæ erant et extendebántur per cúbitos vigínti: ipsi autem stabant eréctis pédibus, et fácies eórum erant versæ ad exteriórem domum. 2 Par 3 14 Fecit quoque velum ex hyacíntho, púrpura, cocco, et bysso: et intéxuit ei chérubim. 2 Par 3 15 Ante fores étiam templi duas colúmnas, quæ trigínta et quinque cúbitos habébant altitúdinis: porro cápita eárum, quinque cubitórum. 2 Par 3 16 Necnon et quasi caténulas in oráculo, et superpósuit eas capítibus columnárum: malogranáta étiam centum, quæ caténulis interpósuit. 2 Par 3 17 Ipsas quoque colúmnas pósuit in vestíbulo templi, unam a dextris, et álteram a sinístris: eam, quæ a dextris erat, vocávit Iachin: et quæ ad lævam, Booz. 2 Par 4 1 Fecit quoque altáre ǽneum vigínti cubitórum longitúdinis, et vigínti cubitórum latitúdinis, et decem cubitórum altitúdinis. 2 Par 4 2 Mare étiam fúsile decem cúbitis a lábio usque ad lábium, rotúndum per circúitum: quinque cúbitos habébat altitúdinis, et funículus trigínta cubitórum ambiébat gyrum eius. 2 Par 4 3 Similitúdo quoque boum erat subter illud, et decem cúbitis quædam extrínsecus cælatúræ, quasi duóbus vérsibus alvum maris circuíbant. Boves autem erant fúsiles: 2 Par 4 4 et ipsum mare super duódecim boves impósitum erat, quorum tres respiciébant ad aquilónem, et álii tres ad occidéntem: porro tres álii merídiem, et tres qui réliqui erant, oriéntem, habéntes mare superpósitum: posterióra autem boum erant intrínsecus sub mari. 2 Par 4 5 Porro vástitas eius habébat mensúram palmi, et lábium illíus erat quasi lábium cálicis, vel repándi lílii: capiebátque tria míllia metrétas. 2 Par 4 6 Fecit quoque conchas decem: et pósuit quinque a dextris, et quinque a sinístris, ut lavárent in eis ómnia quæ in holocáustum oblatúri erant: porro in mari sacerdótes lavabántur. 2 Par 4 7 Fecit autem et candelábra áurea decem secúndum spéciem qua iussa erant fíeri: et pósuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris. 2 Par 4 8 Necnon et mensas decem: et pósuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris: phíalas quoque áureas centum. 2 Par 4 9 Fecit étiam átrium sacerdótum, et basílicam grandem: et óstia in basílica, quæ texit ære. 2 Par 4 10 Porro mare pósuit in látere dextro contra oriéntem ad merídiem. 2 Par 4 11 Fecit autem Hiram lebétes, et créagras, et phíalas: et complévit omne opus regis in domo Dei: 2 Par 4 12 hoc est, colúmnas duas, et epistýlia, et cápita, et quasi quædam retiácula, quæ cápita tégerent super epistýlia. 2 Par 4 13 Malogranáta quoque quadringénta, et retiácula duo ita ut bini órdines malogranatórum síngulis retiáculis iungeréntur, quæ protégerent epistýlia, et cápita columnárum. 2 Par 4 14 Bases étiam fecit, et conchas, quas superpósuit básibus: 2 Par 4 15 mare unum, boves quoque duódecim sub mari, 2 Par 4 16 et lebétes, et créagras, et phíalas. Omnia vasa fecit Salomóni Hiram pater eius in domo Dómini ex ære mundíssimo. 2 Par 4 17 In regióne Iordánis fudit ea rex in argillósa terra inter Sochot et Sarédatha. 2 Par 4 18 Erat autem multitúdo vasórum innumerábilis, ita ut ignorarétur pondus æris. 2 Par 4 19 Fecítque Sálomon ómnia vasa domus Dei, et altáre áureum, et mensas, et super eas panes propositiónis: 2 Par 4 20 candelábra quoque cum lucérnis suis ut lucérent ante oráculum iuxta ritum ex auro puríssimo: 2 Par 4 21 et floréntia quædam, et lucérnas, et fórcipes áureos: ómnia de auro mundíssimo facta sunt. 2 Par 4 22 Thymiatéria quoque, et thuríbula, et phíalas, et mortaríola ex auro puríssimo. Et óstia cælávit templi interióris, id est, in Sancta sanctórum: et óstia templi forínsecus áurea. Sicque complétum est omne opus quod fecit Sálomon in domo Dómini. 2 Par 5 1 Intulit ígitur Sálomon ómnia quæ vóverat David pater suus: argéntum, et aurum, et univérsa vasa pósuit in thesáuris domus Dei. 2 Par 5 2 Post quæ congregávit maióres natu Israël, et cunctos príncipes tríbuum, et cápita familiárum de fíliis Israël in Ierúsalem, ut addúcerent arcam fœ́deris Dómini de Civitáte David, quæ est Sion. 2 Par 5 3 Venérunt ítaque ad regem omnes viri Israël in die solémni mensis séptimi. 2 Par 5 4 Cumque veníssent cuncti seniórum Israël, portavérunt Levítæ arcam, 2 Par 5 5 et intulérunt eam, et omnem paratúram tabernáculi. Porro vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo, portavérunt sacerdótes cum Levítis. 2 Par 5 6 Rex autem Sálomon, et univérsus cœtus Israël, et omnes qui fuérunt congregáti ante arcam, immolábant aríetes et boves absque ullo número: tanta enim erat multitúdo victimárum. 2 Par 5 7 Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, id est, ad oráculum templi, in Sancta sanctórum subter alas chérubim: 2 Par 5 8 ita ut chérubim expánderent alas suas super locum in quo pósita erat arca, et ipsam arcam tégerent cum véctibus suis. 2 Par 5 9 Véctium autem quibus portabátur arca, quia páululum longióres erant, cápita parébant ante oráculum: si vero quis páululum fuísset extrínsecus, eos vidére non póterat. Fuit ítaque arca ibi usque in præséntem diem. 2 Par 5 10 Nihílque erat áliud in arca, nisi duæ tábulæ quas posúerat Móyses in Horeb, quando legem dedit Dóminus fíliis Israël egrediéntibus ex Ægýpto. 2 Par 5 11 Egréssis autem sacerdótibus de sanctuário (omnes enim sacerdótes qui ibi potúerant inveníri, sanctificáti sunt: nec adhuc in illo témpore vices et ministeriórum ordo inter eos divísus erat), 2 Par 5 12 tam Levítæ quam cantóres, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, fílii et fratres eórum vestíti býssinis, cýmbalis, et psaltériis, et cítharis concrepábant, stantes ad orientálem plagam altáris: et cum eis sacerdótes centum vigínti canéntes tubis. 2 Par 5 13 Igitur cunctis páriter, et tubis, et voce, et cýmbalis, et órganis, et divérsi géneris musicórum concinéntibus, et vocem in sublíme tolléntibus, longe sónitus audiebátur, ita ut cum Dóminum laudáre cœpíssent et dícere: Confitémini Dómino quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia eius: implerétur domus Dei nube, 2 Par 5 14 nec possent sacerdótes stare et ministráre propter calíginem. Compléverat enim glória Dómini domum Dei. 2 Par 6 1 Tunc Sálomon ait: Dóminus pollícitus est ut habitáret in calígine: 2 Par 6 2 ego autem ædificávi domum nómini eius, ut habitáret ibi in perpétuum. 2 Par 6 3 Et convértit rex fáciem suam, et benedíxit univérsæ multitúdini Israël (nam omnis turba stabat inténta), et ait: 2 Par 6 4 Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui quod locútus est David patri meo, ópere complévit, dicens: 2 Par 6 5 A die qua edúxi pópulum meum de terra Ægýpti, non elégi civitátem de cunctis tríbubus Israël ut ædificarétur in ea domus nómini meo, neque elégi quemquam álium virum ut esset dux in pópulo Israël: 2 Par 6 6 sed elégi Ierúsalem ut sit nomen meum in ea, et elégi David ut constitúerem eum super pópulum meum Israël. 2 Par 6 7 Cumque fuísset voluntátis David patris mei ut ædificáret domum nómini Dómini Dei Israël, 2 Par 6 8 dixit Dóminus ad eum: Quia hæc fuit volúntas tua, ut ædificáres domum nómini meo, bene quidem fecísti huiuscémodi habére voluntátem: 2 Par 6 9 sed non tu ædificábis domum: verum fílius tuus, qui egrediétur de lumbis tuis, ipse ædificábit domum nómini meo. 2 Par 6 10 Complévit ergo Dóminus sermónem suum quem locútus fúerat: et ego surréxi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Israël. 2 Par 6 11 Et pósui in ea arcam in qua est pactum Dómini quod pépigit cum fíliis Israël. 2 Par 6 12 Stetit ergo coram altári Dómini ex advérso univérsæ multitúdinis Israël, et exténdit manus suas. 2 Par 6 13 Síquidem fécerat Sálomon basim ǽneam, et posúerat eam in médio basílicæ, habéntem quinque cúbitos longitúdinis, et quinque cúbitos latitúdinis, et tres cúbitos altitúdinis: stetítque super eam, et deínceps flexis génibus contra univérsam multitúdinem Israël, et palmis in cælum levátis, 2 Par 6 14 ait: Dómine Deus Israël, non est símilis tui Deus in cælo et in terra: qui custódis pactum et misericórdiam cum servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo: 2 Par 6 15 qui præstitísti servo tuo David patri meo quæcúmque locútus fúeras ei: et quæ ore promíseras, ópere complésti, sicut et præsens tempus probat. 2 Par 6 16 Nunc ergo Dómine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcúmque locútus es, dicens: Non defíciet ex te vir coram me, qui sédeat super thronum Israël: ita tamen si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint in lege mea, sicut et tu ambulásti coram me. 2 Par 6 17 Et nunc Dómine Deus Israël, firmétur sermo tuus quem locútus es servo tuo David. 2 Par 6 18 Ergóne credíbile est ut hábitet Deus cum homínibus super terram? si cælum et cæli cælórum non te cápiunt, quanto magis domus ista quam ædificávi? 2 Par 6 19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respícias oratiónem servi tui, et obsecratiónem eius, Dómine Deus meus, et áudias preces quas fundit fámulus tuus coram te: 2 Par 6 20 ut apérias óculos tuos super domum istam diébus ac nóctibus, super locum in quo pollícitus es ut invocarétur nomen tuum, 2 Par 6 21 et exaudíres oratiónem quam servus tuus orat in eo: et exáudias preces fámuli tui, et pópuli tui Israël. Quicúmque oráverit in loco isto, exáudi de habitáculo tuo, id est, de cælis, et propitiáre. 2 Par 6 22 Si peccáverit quíspiam in próximum suum, et iuráre contra eum parátus vénerit, seque maledícto constrínxerit coram altári in domo ista: 2 Par 6 23 tu áudies de cælo, et fácies iudícium servórum tuórum, ita ut reddas iníquo viam suam in caput próprium, et ulciscáris iustum, retríbuens ei secúndum iustítiam suam. 2 Par 6 24 Si superátus fúerit pópulus tuus Israël ab inimícis (peccábunt enim tibi), et convérsi égerint pœniténtiam, et obsecráverint nomen tuum, et fúerint deprecáti in loco isto, 2 Par 6 25 tu exáudies de cælo: et propitiáre peccáto pópuli tui Israël, et reduc eos in terram quam dedísti eis, et pátribus eórum. 2 Par 6 26 Si clauso cælo plúvia non flúxerit propter peccáta pópuli, et deprecáti te fúerint in loco isto, et conféssi nómini tuo, et convérsi a peccátis suis, cum eos afflíxeris, 2 Par 6 27 exáudi de cælo, Dómine, et dimítte peccáta servis tuis et pópuli tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediántur: et da plúviam terræ quam dedísti pópulo tuo ad possidéndum. 2 Par 6 28 Fames si orta fúerit in terra, et pestiléntia, ærúgo, et aurúgo, et locústa, et bruchus: et hostes, vastátis regiónibus, portas obséderint civitátis, omnísque plaga et infírmitas présserit: 2 Par 6 29 si quis de pópulo tuo Israël fúerit deprecátus, cognóscens plagam et infirmitátem suam, et expánderit manus suas in domo hac, 2 Par 6 30 tu exáudies de cælo, de sublími scílicet habitáculo tuo: et propitiáre, et redde unicuíque secúndum vias suas, quas nosti eum habére in corde suo (tu enim solus nosti corda filiórum hóminum): 2 Par 6 31 ut tímeant te, et ámbulent in viis tuis cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris. 2 Par 6 32 Extérnum quoque, qui non est de pópulo tuo Israël, si vénerit de terra longínqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robústam, et bráchium tuum exténtum, et adoráverit in loco isto, 2 Par 6 33 tu exáudies de cælo firmíssimo habitáculo tuo, et fácies cuncta pro quibus invocáverit te ille peregrínus: ut sciant omnes pópuli terræ nomen tuum, et tímeant te sicut pópulus tuus Israël, et cognóscant quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi. 2 Par 6 34 Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra adversários suos per viam in qua míseris eos, adorábunt te contra viam in qua cívitas hæc est, quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo, 2 Par 6 35 tu exáudies de cælo preces eórum, et obsecratiónem: et ulciscáris. 2 Par 6 36 Si autem peccáverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et irátus fúeris eis, et tradíderis hóstibus, et captívos dúxerint eos in terram longínquam, vel certe quæ iuxta est, 2 Par 6 37 et convérsi in corde suo in terra ad quam captívi ducti fúerant, égerint pœniténtiam, et deprecáti te fúerint in terra captivitátis suæ, dicéntes: Peccávimus: iníque fécimus, iniúste égimus: 2 Par 6 38 et revérsi fúerint ad te in toto corde suo, et in tota ánima sua, in terra captivitátis suæ ad quam ducti sunt, adorábunt te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et urbis quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo: 2 Par 6 39 tu exáudies de cælo, hoc est, de firmo habitáculo tuo, preces eórum: et fácias iudícium, et dimíttas pópulo tuo, quamvis peccatóri: 2 Par 6 40 tu es enim Deus meus: aperiántur, quæso, óculi tui, et aures tuæ inténtæ sint ad oratiónem quæ fit in loco isto. 2 Par 6 41 Nunc ígitur consúrge, Dómine Deus, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ: sacerdótes tui, Dómine Deus, induántur salútem, et sancti tui læténtur in bonis. 2 Par 6 42 Dómine Deus, ne avérteris fáciem christi tui: meménto misericordiárum David servi tui. 2 Par 7 1 Cumque complésset Sálomon fundens preces, ignis descéndit de cælo, et devorávit holocáusta et víctimas: et maiéstas Dómini implévit domum. 2 Par 7 2 Nec póterant sacerdótes íngredi templum Dómini, eo quod implésset maiéstas Dómini templum Dómini. 2 Par 7 3 Sed et omnes fílii Israël vidébant descendéntem ignem, et glóriam Dómini super domum: et corruéntes proni in terram super paviméntum stratum lápide, adoravérunt, et laudavérunt Dóminum, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia eius. 2 Par 7 4 Rex autem et omnis pópulus immolábant víctimas coram Dómino. 2 Par 7 5 Mactávit ígitur rex Sálomon hóstias, boum vigínti duo míllia, aríetum centum vigínti míllia: et dedicávit domum Dei rex, et univérsus pópulus. 2 Par 7 6 Sacerdótes autem stabant in offíciis suis, et Levítæ in órganis cárminum Dómini, quæ fecit David rex ad laudándum Dóminum: Quóniam in ætérnum misericórdia eius, hymnos David canéntes per manus suas: porro sacerdótes canébant tubis ante eos, cunctúsque Israël stabat. 2 Par 7 7 Sanctificávit quoque Sálomon médium átrii ante templum Dómini: obtúlerat enim ibi holocáusta et ádipes pacificórum: quia altáre ǽneum quod fécerat, non póterat sustinére holocáusta et sacrifícia et ádipes. 2 Par 7 8 Fecit ergo Sálomon solemnitátem in témpore illo septem diébus, et omnis Israël cum eo, ecclésia magna valde, ab intróitu Emath usque ad torréntem Ægýpti. 2 Par 7 9 Fecítque die octávo colléctam, eo quod dedicásset altáre septem diébus, et solemnitátem celebrásset diébus septem. 2 Par 7 10 Igitur in die vigésimo tértio mensis séptimi, dimísit pópulos ad tabernácula sua, lætántes atque gaudéntes super bono quod fécerat Dóminus Davídi, et Salomóni, et Israéli pópulo suo. 2 Par 7 11 Complevítque Sálomon domum Dómini, et domum regis, et ómnia quæ disposúerat in corde suo ut fáceret in domo Dómini, et in domo sua, et prosperátus est. 2 Par 7 12 Appáruit autem ei Dóminus nocte, et ait: Audívi oratiónem tuam, et elégi locum istum mihi in domum sacrifícii. 2 Par 7 13 Si cláusero cælum, et plúvia non flúxerit, et mandávero et præcépero locústæ ut dévoret terram, et mísero pestiléntiam in pópulum meum: 2 Par 7 14 convérsus autem pópulus meus, super quos invocátum est nomen meum, deprecátus me fúerit, et exquisíerit fáciem meam, et égerit pœniténtiam a viis suis péssimis: et ego exáudiam de cælo, et propítius ero peccátis eórum, et sanábo terram eórum. 2 Par 7 15 Oculi quoque mei erunt apérti, et aures meæ eréctæ ad oratiónem eius, qui in loco isto oráverit. 2 Par 7 16 Elégi enim, et sanctificávi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus. 2 Par 7 17 Tu quoque si ambuláveris coram me, sicut ambuláverit David pater tuus, et féceris iuxta ómnia quæ præcépi tibi, et iustítias meas iudiciáque serváveris: 2 Par 7 18 suscitábo thronum regni tui, sicut pollícitus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. 2 Par 7 19 Si autem avérsi fuéritis, et dereliquéritis iustítias meas, et præcépta mea quæ propósui vobis, et abeúntes serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos, 2 Par 7 20 evéllam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificávi nómini meo, proíciam a fácie mea, et tradam eam in parábolam, et in exémplum cunctis pópulis. 2 Par 7 21 Et domus ista erit in provérbium univérsis transeúntibus, et dicent stupéntes: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic? 2 Par 7 22 Respondebúntque: Quia dereliquérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxit eos de terra Ægýpti, et apprehendérunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt: idcírco venérunt super eos univérsa hæc mala. 2 Par 8 1 Explétis autem vigínti annis postquam ædificávit Sálomon domum Dómini et domum suam, 2 Par 8 2 civitátes quas déderat Hiram Salomóni, ædificávit, et habitáre ibi fecit fílios Israël. 2 Par 8 3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtínuit eam. 2 Par 8 4 Et ædificávit Palmýram in desérto, et álias civitátes munitíssimas ædificávit in Emath. 2 Par 8 5 Exstruxítque Béthoron superiórem, et Béthoron inferiórem, civitátes murátas habéntes portas et vectes et seras: 2 Par 8 6 Bálaath étiam et omnes urbes firmíssimas quæ fuérunt Salomónis, cunctásque urbes quadrigárum, et urbes équitum. Omnia quæcúmque vóluit Sálomon atque dispósuit, ædificávit in Ierúsalem, et in Líbano, et in univérsa terra potestátis suæ. 2 Par 8 7 Omnem pópulum qui derelíctus fúerat de Hethǽis, et Amorrhǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Iebusǽis, qui non erant de stirpe Israël, 2 Par 8 8 de fíliis eórum, et de pósteris, quos non interfécerant fílii Israël, subiugávit Sálomon in tributários, usque in diem hanc. 2 Par 8 9 Porro de fíliis Israël non pósuit ut servírent opéribus regis: ipsi enim erant viri bellatóres, et duces primi, et príncipes quadrigárum et équitum eius. 2 Par 8 10 Omnes autem príncipes exércitus regis Salomónis fuérunt ducénti quinquagínta, qui erudiébant pópulum. 2 Par 8 11 Fíliam vero Pharaónis tránstulit de Civitáte David in domum quam ædificáverat ei. Dixit enim rex: Non habitábit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificáta sit: quia ingréssa est in eam arca Dómini. 2 Par 8 12 Tunc óbtulit Sálomon holocáusta Dómino super altáre Dómini, quod exstrúxerat ante pórticum, 2 Par 8 13 ut per síngulos dies offerrétur in eo iuxta præcéptum Móysi in sábbatis et in caléndis, et in festis diébus, ter per annum, id est, in solemnitáte azymórum, et in solemnitáte hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum. 2 Par 8 14 Et constítuit iuxta dispositiónem David patris sui offícia sacerdótum in ministériis suis, et Levítas in órdine suo, ut laudárent et ministrárent coram sacerdótibus iuxta ritum uniuscuiúsque diéi, et ianitóres in divisiónibus suis per portam et portam: sic enim præcéperat David homo Dei. 2 Par 8 15 Nec prætergréssi sunt de mandátis regis tam sacerdótes quam Levítæ, ex ómnibus quæ præcéperat, et in custódiis thesaurórum. 2 Par 8 16 Omnes impénsas præparátas hábuit Sálomon ex eo die quo fundávit domum Dómini usque in diem quo perfécit eam. 2 Par 8 17 Tunc ábiit Sálomon in Asióngaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. 2 Par 8 18 Misit autem ei Hiram per manus servórum suórum naves, et nautas gnaros maris, et abiérunt cum servis Salomónis in Ophir, tulerúntque inde quadringénta quinquagínta talénta auri, et attulérunt ad regem Salomónem. 2 Par 9 1 Regína quoque Saba, cum audísset famam Salomónis, venit ut tentáret eum in ænigmátibus in Ierúsalem, cum magnis ópibus et camélis, qui portábant arómata, et auri plúrimum, gemmásque pretiósas. Cumque venísset ad Salomónem, locúta est ei quæcúmque erant in corde suo. 2 Par 9 2 Et expósuit ei Sálomon ómnia quæ proposúerat: nec quidquam fuit, quod non perspícuum ei fécerit. 2 Par 9 3 Quæ postquam vidit, sapiéntiam scílicet Salomónis, et domum quam ædificáverat, 2 Par 9 4 necnon et cibária mensæ eius, et habitácula servórum, et offícia ministrórum eius, et vestiménta eórum, pincérnas quoque et vestes eórum, et víctimas quas immolábat in domo Dómini: non erat præ stupóre ultra in ea spíritus. 2 Par 9 5 Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audíeram in terra mea de virtútibus et sapiéntia tua. 2 Par 9 6 Non credébam narrántibus donec ipsa veníssem, et vidíssent óculi mei, et probássem vix medietátem sapiéntiæ tuæ mihi fuísse narrátam: vicísti famam virtútibus tuis. 2 Par 9 7 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui assístunt coram te omni témpore, et áudiunt sapiéntiam tuam. 2 Par 9 8 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, qui vóluit te ordináre super thronum suum, regem Dómini Dei tui. Quia díligit Deus Israël, et vult serváre eum in ætérnum, idcírco pósuit te super eum regem ut fácias iudícia atque iustítiam. 2 Par 9 9 Dedit autem regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiosíssimas: non fuérunt arómata tália, ut hæc quæ dedit regína Saba regi Salomóni. 2 Par 9 10 Sed et servi Hiram cum servis Salomónis attulérunt aurum de Ophir, et ligna thýina, et gemmas pretiosíssimas: 2 Par 9 11 de quibus fecit rex, de lignis scílicet thýinis, gradus in domo Dómini, et in domo régia, cítharas quoque, et psaltéria cantóribus: numquam visa sunt in terra Iuda ligna tália. 2 Par 9 12 Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba cuncta quæ vóluit, et quæ postulávit, et multo plura quam attúlerat ad eum: quæ revérsa ábiit in terram suam cum servis suis. 2 Par 9 13 Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per síngulos annos, sexcénta sexagínta sex talénta auri, 2 Par 9 14 excépta ea summa quam legáti diversárum géntium et negotiatóres afférre consuéverant, omnésque reges Arábiæ, et sátrapæ terrárum, qui comportábant aurum et argéntum Salomóni. 2 Par 9 15 Fecit ígitur rex Sálomon ducéntas hastas áureas de summa sexcentórum aureórum, qui in síngulis hastis expendebántur: 2 Par 9 16 trecénta quoque scuta áurea trecentórum aureórum, quibus tegebántur síngula scuta: posuítque ea rex in armamentário, quod erat cónsitum némore. 2 Par 9 17 Fecit quoque rex sólium ebúrneum grande, et vestívit illud auro mundíssimo. 2 Par 9 18 Sex quoque gradus, quibus ascendebátur ad sólium, et scabéllum áureum, et brachíola duo altrínsecus, et duos leónes stantes iuxta brachíola, 2 Par 9 19 sed et álios duódecim leúnculos stantes super sex gradus ex utráque parte: non fuit tale sólium in univérsis regnis. 2 Par 9 20 Omnia quoque vasa convívii regis erant áurea, et vasa domus saltus Líbani ex auro puríssimo. Argéntum enim in diébus illis pro níhilo reputabátur. 2 Par 9 21 Síquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferébant inde aurum, et argéntum, et ebur, et símias, et pavos. 2 Par 9 22 Magnificátus est ígitur Sálomon super omnes reges terræ præ divítiis et glória. 2 Par 9 23 Omnésque reges terrárum desiderábant vidére fáciem Salomónis, ut audírent sapiéntiam quam déderat Deus in corde eius: 2 Par 9 24 et deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, et vestes, et arma, et arómata, equos, et mulos, per síngulos annos. 2 Par 9 25 Hábuit quoque Sálomon quadragínta míllia equórum in stábulis, et cúrruum equitúmque duódecim míllia: constituítque eos in úrbibus quadrigárum, et ubi erat rex in Ierúsalem. 2 Par 9 26 Exércuit étiam potestátem super cunctos reges a flúmine Euphráte usque ad terram Philisthinórum, et usque ad términos Ægýpti. 2 Par 9 27 Tantámque cópiam prǽbuit argénti in Ierúsalem quasi lápidum: et cedrórum tantam multitúdinem velut sycomorórum quæ gignúntur in campéstribus. 2 Par 9 28 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto, cunctísque regiónibus. 2 Par 9 29 Réliqua autem óperum Salomónis priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Nathan prophétæ, et in libris Ahíæ Silonítis, in visióne quoque Addo Vidéntis contra Ieróboam fílium Nabat. 2 Par 9 30 Regnávit autem Sálomon in Ierúsalem super omnem Israël quadragínta annis. 2 Par 9 31 Dormivítque cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in Civitáte David: regnavítque Róboam fílius eius pro eo. 2 Par 10 1 Proféctus est autem Róboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convénerat ut constitúerent eum regem. 2 Par 10 2 Quod cum audísset Ieróboam fílius Nabat, qui erat in Ægýpto (fúgerat quippe illuc ante Salomónem), statim revérsus est. 2 Par 10 3 Vocaverúntque eum, et venit cum univérso Israël: et locúti sunt ad Róboam, dicéntes: 2 Par 10 4 Pater tuus duríssimo iugo nos pressit: tu levióra ímpera patre tuo, qui nobis impósuit gravem servitútem, et páululum de ónere súbleva, ut serviámus tibi. 2 Par 10 5 Qui ait: Post tres dies revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus, 2 Par 10 6 íniit consílium cum sénibus qui stéterant coram patre eius Salomóne dum adhuc víveret, dicens: Quid datis consílii ut respóndeam pópulo? 2 Par 10 7 Qui dixérunt ei: Si placúeris pópulo huic, et leníveris eos verbis cleméntibus, sérvient tibi omni témpore. 2 Par 10 8 At ille relíquit consílium senum, et cum iuvénibus tractáre cœpit, qui cum eo nutríti fúerant, et erant in comitátu illíus. 2 Par 10 9 Dixítque ad eos: Quid vobis vidétur? vel respondére quid débeo pópulo huic, qui dixit mihi: Súbleva iugum quod impósuit nobis pater tuus? 2 Par 10 10 At illi respondérunt ut iúvenes, et nutríti cum eo in delíciis, atque dixérunt: Sic loquéris pópulo qui dixit tibi: Pater tuus aggravávit iugum nostrum, tu súbleva: et sic respondébis ei: Mínimus dígitus meus gróssior est lumbis patris mei. 2 Par 10 11 Pater meus impósuit vobis grave iugum, et ego maius pondus appónam: pater meus cecídit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus. 2 Par 10 12 Venit ergo Ieróboam et univérsus pópulus ad Róboam die tértio, sicut præcéperat eis. 2 Par 10 13 Respondítque rex dura, derelícto consílio seniórum: 2 Par 10 14 locutúsque est iuxta iúvenum voluntátem: Pater meus grave vobis impósuit iugum, quod ego grávius fáciam: pater meus cecídit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus. 2 Par 10 15 Et non acquiévit pópuli précibus: erat enim voluntátis Dei ut complerétur sermo eius quem locútus fúerat per manum Ahíæ Silonítis ad Ieróboam fílium Nabat. 2 Par 10 16 Pópulus autem univérsus rege durióra dicénte, sic locútus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque heréditas in fílio Isai. Revértere in tabernácula tua, Israël: tu autem pasce domum tuam David. Et ábiit Israël in tabernácula sua. 2 Par 10 17 Super fílios autem Israël qui habitábant in civitátibus Iuda, regnávit Róboam. 2 Par 10 18 Misítque rex Róboam Adúram, qui prǽerat tribútis, et lapidavérunt eum fílii Israël, et mórtuus est: porro rex Róboam currum festinávit ascéndere, et fugit in Ierúsalem. 2 Par 10 19 Recessítque Israël a domo David, usque ad diem hanc. 2 Par 11 1 Venit autem Róboam in Ierúsalem, et convocávit univérsam domum Iuda et Béniamin, centum octogínta míllia electórum atque bellántium, ut dimicáret contra Israël, et convérteret ad se regnum suum. 2 Par 11 2 Factúsque est sermo Dómini ad Semeíam hóminem Dei, dicens: 2 Par 11 3 Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Iuda, et ad univérsum Israël, qui est in Iuda et Béniamin: 2 Par 11 4 Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque pugnábitis contra fratres vestros: revertátur unusquísque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntáte. Qui cum audíssent sermónem Dómini, revérsi sunt, nec perrexérunt contra Ieróboam. 2 Par 11 5 Habitávit autem Róboam in Ierúsalem, et ædificávit civitátes murátas in Iuda. 2 Par 11 6 Exstruxítque Béthlehem, et Etam, et Thécue, 2 Par 11 7 Bethsur quoque, et Socho, et Odóllam, 2 Par 11 8 necnon et Geth, et Marésa, et Ziph, 2 Par 11 9 sed et Adúram, et Lachis, et Azéca, 2 Par 11 10 Sáraa quoque, et Aialon, et Hebron, quæ erant in Iuda et Béniamin, civitátes munitíssimas. 2 Par 11 11 Cumque clausísset eas muris, pósuit in eis príncipes, ciborúmque hórrea, hoc est, ólei, et vini. 2 Par 11 12 Sed et in síngulis úrbibus fecit armamentárium scutórum et hastárum, firmavítque eas summa diligéntia, et imperávit super Iudam et Béniamin. 2 Par 11 13 Sacerdótes autem et Levítæ qui erant in univérso Israël, venérunt ad eum de cunctis sédibus suis, 2 Par 11 14 relinquéntes suburbána et possessiónes suas, et transeúntes ad Iudam et Ierúsalem: eo quod abiecísset eos Ieróboam et pósteri eius, ne sacerdótio Dómini fungeréntur. 2 Par 11 15 Qui constítuit sibi sacerdótes excelsórum, et dæmoniórum, vitulorúmque quos fécerat. 2 Par 11 16 Sed et de cunctis tríbubus Israël, quicúmque déderant cor suum ut quǽrerent Dóminum Deum Israël, venérunt in Ierúsalem ad immolándum víctimas suas coram Dómino Deo patrum suórum. 2 Par 11 17 Et roboravérunt regnum Iuda, et confirmavérunt Róboam fílium Salomónis per tres annos: ambulavérunt enim in viis David et Salomónis, annis tantum tribus. 2 Par 11 18 Duxit autem Róboam uxórem Máhalath fíliam Iérimoth fílii David: Abíhail quoque fíliam Eliab fílii Isai, 2 Par 11 19 quæ péperit ei fílios Iehus, et Somoríam, et Zoom. 2 Par 11 20 Post hanc quoque accépit Máacha fíliam Absalom, quæ péperit ei Abía, et Ethai, et Ziza, et Sálomith. 2 Par 11 21 Amávit autem Róboam Máacha fíliam Absalom super omnes uxóres suas et concubínas: nam uxóres decem et octo dúxerat, concubínas autem sexagínta: et génuit vigínti octo fílios, et sexagínta fílias. 2 Par 11 22 Constítuit vero in cápite Abíam fílium Máacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem fácere cogitábat, 2 Par 11 23 quia sapiéntior fuit, et poténtior super omnes fílios eius, et in cunctis fínibus Iuda et Béniamin, et in univérsis civitátibus murátis: præbuítque eis escas plúrimas, et multas petívit uxóres. 2 Par 12 1 Cumque roborátum fuísset regnum Róboam et confortátum, derelíquit legem Dómini, et omnis Israël cum eo. 2 Par 12 2 Anno autem quinto regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Ierúsalem (quia peccáverant Dómino) 2 Par 12 3 cum mille ducéntis cúrribus, et sexagínta míllibus équitum: nec erat númerus vulgi quod vénerat cum eo ex Ægýpto, Líbyes scílicet, et Troglódytæ, et Æthíopes. 2 Par 12 4 Cepítque civitátes munitíssimas in Iuda, et venit usque in Ierúsalem. 2 Par 12 5 Semeías autem prophéta ingréssus est ad Róboam, et príncipes Iuda qui congregáti fúerant in Ierúsalem, fugiéntes Sesac: dixítque ad eos: Hæc dicit Dóminus: Vos reliquístis me, et ego relíqui vos in manu Sesac. 2 Par 12 6 Consternatíque príncipes Israël et rex, dixérunt: Iustus est Dóminus. 2 Par 12 7 Cumque vidísset Dóminus quod humiliáti essent, factus est sermo Dómini ad Semeíam, dicens: Quia humiliáti sunt, non dispérdam eos, dabóque eis pauxíllum auxílii, et non stillábit furor meus super Ierúsalem per manum Sesac. 2 Par 12 8 Verúmtamen sérvient ei, ut sciant distántiam servitútis meæ, et servitútis regni terrárum. 2 Par 12 9 Recéssit ítaque Sesac rex Ægýpti ab Ierúsalem, sublátis thesáuris domus Dómini et domus regis: omniáque secum tulit, et clýpeos áureos quos fécerat Sálomon: 2 Par 12 10 pro quibus fecit rex ǽneos, et trádidit illos princípibus scutariórum, qui custodiébant vestíbulum palátii. 2 Par 12 11 Cumque introíret rex domum Dómini, veniébant scutárii et tollébant eos, iterúmque referébant eos ad armamentárium suum. 2 Par 12 12 Verúmtamen quia humiliáti sunt, avérsa est ab eis ira Dómini, nec deléti sunt pénitus: síquidem et in Iuda invénta sunt ópera bona. 2 Par 12 13 Confortátus est ergo rex Róboam in Ierúsalem, atque regnávit: quadragínta autem et uníus anni erat cum regnáre cœpísset, et decem et septem annis regnávit in Ierúsalem, urbe quam elégit Dóminus ut confirmáret nomen suum ibi, de cunctis tríbubus Israël: nomen autem matris eius Náama Ammanítis. 2 Par 12 14 Fecit autem malum, et non præparávit cor suum ut quǽreret Dóminum. 2 Par 12 15 Opera vero Róboam prima et novíssima scripta sunt in Libris Semeíæ prophétæ, et Addo Vidéntis, et diligénter expósita: pugnaverúntque advérsum se Róboam et Ieróboam cunctis diébus. 2 Par 12 16 Et dormívit Róboam cum pátribus suis, sepultúsque est in Civitáte David: et regnávit Abía fílius eius pro eo. 2 Par 13 1 Anno octávo décimo regis Ieróboam, regnávit Abía super Iudam. 2 Par 13 2 Tribus annis regnávit in Ierúsalem, noménque matris eius Michaía fília Uriel de Gábaa: et erat bellum inter Abíam et Ieróboam. 2 Par 13 3 Cumque iniísset Abía certámen, et habéret bellicosíssimos viros, et electórum quadringénta míllia: Ieróboam instrúxit ecóntra áciem octingénta míllia virórum, qui et ipsi elécti erant, et ad bella fortíssimi. 2 Par 13 4 Stetit ergo Abía super montem Sémeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Ieróboam, et omnis Israël. 2 Par 13 5 Num ignorátis quod Dóminus Deus Israël déderit regnum David super Israël in sempitérnum, ipsi et fíliis eius in pactum salis? 2 Par 13 6 Et surréxit Ieróboam fílius Nabat, servus Salomónis fílii David, et rebellávit contra dóminum suum. 2 Par 13 7 Congregatíque sunt ad eum viri vaníssimi, et fílii Bélial, et prævaluérunt contra Róboam fílium Salomónis: porro Róboam erat rudis, et corde pávido, nec pótuit resístere eis. 2 Par 13 8 Nunc ergo vos dícitis quod resístere possítis regno Dómini, quod póssidet per fílios David, habetísque grandem pópuli multitúdinem, atque vítulos áureos quos fecit vobis Ieróboam in deos. 2 Par 13 9 Et eiecístis sacerdótes Dómini, fílios Aaron, atque Levítas, et fecístis vobis sacerdótes sicut omnes pópuli terrárum: quicúmque vénerit, et initiáverit manum suam in tauro de bobus, et in ariétibus septem, fit sacérdos eórum qui non sunt dii. 2 Par 13 10 Noster autem Dóminus, Deus est, quem non relínquimus, sacerdotésque minístrant Dómino, de fíliis Aaron, et Levítæ sunt in órdine suo: 2 Par 13 11 holocáusta quoque ófferunt Dómino per síngulos dies mane et véspere, et thymiáma iuxta legis præcépta conféctum, et proponúntur panes in mensa mundíssima, estque apud nos candelábrum áureum, et lucérnæ eius, ut accendántur semper ad vésperam: nos quippe custodímus præcépta Dómini Dei nostri, quem vos reliquístis. 2 Par 13 12 Ergo in exércitu nostro dux Deus est, et sacerdótes eius, qui clangunt tubis, et résonant contra vos: fílii Israël, nolíte pugnáre contra Dóminum Deum patrum vestrórum, quia non vobis éxpedit. 2 Par 13 13 Hæc illo loquénte, Ieróboam retro moliebátur insídias. Cumque ex advérso hóstium staret, ignorántem Iudam suo ambiébat exércitu. 2 Par 13 14 Respiciénsque Iudas, vidit instáre bellum ex advérso et post tergum, et clamávit ad Dóminum, ac sacerdótes tubis cánere cœpérunt. 2 Par 13 15 Omnésque viri Iuda vociferáti sunt: et ecce illis clamántibus, pertérruit Deus Ieróboam, et omnem Israël qui stabat ex advérso Abía et Iuda. 2 Par 13 16 Fugerúntque fílii Israël Iudam, et trádidit eos Deus in manu eórum. 2 Par 13 17 Percússit ergo eos Abía et pópulus eius plaga magna: et corruérunt vulneráti ex Israël quingénta míllia virórum fórtium. 2 Par 13 18 Humiliatíque sunt fílii Israël in témpore illo, et vehementíssime confortáti fílii Iuda, eo quod sperássent in Dómino Deo patrum suórum. 2 Par 13 19 Persecútus est autem Abía fugiéntem Ieróboam, et cepit civitátes eius, Bethel et fílias eius, et Iésana cum filiábus suis, Ephron quoque et fílias eius: 2 Par 13 20 nec váluit ultra resístere Ieróboam in diébus Abía: quem percússit Dóminus, et mórtuus est. 2 Par 13 21 Igitur Abía, confortáto império suo, accépit uxóres quatuórdecim: procreavítque vigínti duos fílios, et sédecim fílias. 2 Par 13 22 Réliqua autem sermónum Abía, viarúmque et óperum eius, scripta sunt diligentíssime in Libro Addo prophétæ. 2 Par 14 1 Dormívit autem Abía cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in Civitáte David: regnavítque Asa fílius eius pro eo, in cuius diébus quiévit terra annis decem. 2 Par 14 2 Fecit autem Asa quod bonum et plácitum erat in conspéctu Dei sui, et subvértit altária peregríni cultus, et excélsa. 2 Par 14 3 Et confrégit státuas, lucósque succídit: 2 Par 14 4 et præcépit Iudæ ut quǽreret Dóminum Deum patrum suórum, et fáceret legem, et univérsa mandáta: 2 Par 14 5 et ábstulit de cunctis úrbibus Iuda aras et fana, et regnávit in pace. 2 Par 14 6 Ædificávit quoque urbes munítas in Iuda, quia quiétus erat, et nulla tempóribus eius bella surréxerant, pacem Dómino largiénte. 2 Par 14 7 Dixit autem Iudæ: Ædificémus civitátes istas, et vallémus muris, et roborémus túrribus, et portis, et seris, donec a bellis quiéta sunt ómnia, eo quod quæsiérimus Dóminum Deum patrum nostrórum, et déderit nobis pacem per gyrum. Ædificavérunt ígitur, et nullum in exstruéndo impediméntum fuit. 2 Par 14 8 Hábuit autem Asa in exércitu suo portántium scuta et hastas de Iuda trecénta míllia, de Béniamin vero scutariórum et sagittariórum ducénta octogínta míllia: omnes isti viri fortíssimi. 2 Par 14 9 Egréssus est autem contra eos Zara Æthiops cum exércitu suo, décies centéna míllia, et cúrribus trecéntis: et venit usque Marésa. 2 Par 14 10 Porro Asa perréxit óbviam ei, et instrúxit áciem ad bellum in Valle Séphata, quæ est iuxta Marésa: 2 Par 14 11 et invocávit Dóminum Deum, et ait: Dómine, non est apud te ulla distántia, utrum in paucis auxiliéris, an in plúribus. Adiuva nos, Dómine Deus noster: in te enim, et in tuo nómine habéntes fidúciam, venímus contra hanc multitúdinem. Dómine, Deus noster tu es: non præváleat contra te homo. 2 Par 14 12 Extérruit ítaque Dóminus Æthíopes coram Asa et Iuda: fugerúntque Æthíopes. 2 Par 14 13 Et persecútus est eos Asa, et pópulus qui cum eo erat, usque Gerára: et ruérunt Æthíopes usque ad interneciónem, quia Dómino cædénte contríti sunt, et exércitu illíus prœliánte. Tulérunt ergo spólia multa, 2 Par 14 14 et percussérunt civitátes omnes per circúitum Geráræ: grandis quippe cunctos terror inváserat: et diripuérunt urbes, et multam prædam asportavérunt. 2 Par 14 15 Sed et caulas óvium destruéntes, tulérunt pécorum infinítam multitúdinem, et camelórum: reversíque sunt in Ierúsalem. 2 Par 15 1 Azarías autem fílius Oded, facto in se spíritu Dei, 2 Par 15 2 egréssus est in occúrsum Asa, et dixit ei: Audíte me, Asa, et omnis Iuda et Béniamin: Dóminus vobíscum, quia fuístis cum eo. Si quæsiéritis eum, inveniétis: si autem dereliquéritis eum, derelínquet vos. 2 Par 15 3 Transíbunt autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdóte doctóre, et absque lege. 2 Par 15 4 Cumque revérsi fúerint in angústia sua ad Dóminum Deum Israël, et quæsíerint eum, repérient eum. 2 Par 15 5 In témpore illo, non erit pax egrediénti et ingrediénti, sed terróres úndique in cunctis habitatóribus terrárum: 2 Par 15 6 pugnávit enim gens contra gentem, et cívitas contra civitátem, quia Dóminus conturbábit eos in omni angústia. 2 Par 15 7 Vos ergo confortámini, et non dissolvántur manus vestræ: erit enim merces óperi vestro. 2 Par 15 8 Quod cum audísset Asa, verba scílicet, et prophetíam Azaríæ fílii Oded prophétæ, confortátus est, et ábstulit idóla de omni terra Iuda et de Béniamin, et ex úrbibus quas céperat, montis Ephraim: et dedicávit altáre Dómini quod erat ante pórticum Dómini. 2 Par 15 9 Congregavítque univérsum Iudam et Béniamin, et ádvenas cum eis de Ephraim, et de Manásse, et de Símeon: plures enim ad eum confúgerant ex Israël, vidéntes quod Dóminus Deus illíus esset cum eo. 2 Par 15 10 Cumque veníssent in Ierúsalem mense tértio, anno decimoquínto regni Asa, 2 Par 15 11 immolavérunt Dómino in die illa de manúbiis et præda quam addúxerant, boves septingéntos, et aríetes septem míllia. 2 Par 15 12 Et intrávit ex more ad corroborándum fœdus ut quǽrerent Dóminum Deum patrum suórum in toto corde, et in tota ánima sua. 2 Par 15 13 Si quis autem, inquit, non quæsíerit Dóminum Deum Israël, moriátur, a mínimo usque ad máximum, a viro usque ad mulíerem. 2 Par 15 14 Iuraverúntque Dómino voce magna in iúbilo, et in clangóre tubæ, et in sónitu buccinárum, 2 Par 15 15 omnes qui erant in Iuda, cum exsecratióne: in omni enim corde suo iuravérunt, et in tota voluntáte quæsiérunt eum, et invenérunt: præstitítque eis Dóminus réquiem per circúitum. 2 Par 15 16 Sed et Máacham matrem Asa regis ex augústo depósuit império, eo quod fecísset in luco simulácrum Priápi: quod omne contrívit, et in frusta commínuens combússit in torrénte Cedron. 2 Par 15 17 Excélsa autem derelícta sunt in Israël: áttamen cor Asa erat perféctum cunctis diébus eius, 2 Par 15 18 eáque quæ vóverat pater suus, et ipse, íntulit in domum Dómini, argéntum, et aurum, vasorúmque divérsam supelléctilem. 2 Par 15 19 Bellum vero non fuit usque ad trigésimum quintum annum regni Asa. 2 Par 16 1 Anno autem trigésimo sexto regni eius, ascéndit Báasa rex Israël in Iudam, et muro circúmdabat Rama, ut nullus tute posset égredi et íngredi de regno Asa. 2 Par 16 2 Prótulit ergo Asa argéntum et aurum de thesáuris domus Dómini, et de thesáuris regis, misítque ad Bénadad regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens: 2 Par 16 3 Fœdus inter me et te est: pater quoque meus et pater tuus habuére concórdiam: quam ob rem misi tibi argéntum et aurum, ut rupto fœ́dere quod habes cum Báasa rege Israël, fácias eum a me recédere. 2 Par 16 4 Quo compérto, Bénadad misit príncipes exercítuum suórum ad urbes Israël: qui percussérunt Ahion, et Dan, et Abélmaim, et univérsas urbes Néphthali murátas. 2 Par 16 5 Quod cum audísset Báasa, désiit ædificáre Rama, et intermísit opus suum. 2 Par 16 6 Porro Asa rex assúmpsit univérsum Iudam, et tulérunt lápides de Rama, et ligna quæ ædificatióni præparáverat Báasa, ædificavítque ex eis Gábaa et Maspha. 2 Par 16 7 In témpore illo venit Hánani prophéta ad Asa regem Iuda, et dixit ei: Quia habuísti fidúciam in rege Sýriæ, et non in Dómino Deo tuo, idcírco evásit Sýriæ regis exércitus de manu tua. 2 Par 16 8 Nonne Æthíopes et Líbyes multo plures erant quadrígis, et equítibus, et multitúdine nímia, quos cum Dómino credidísses, trádidit in manu tua? 2 Par 16 9 Oculi enim Dómini contemplántur univérsam terram, et præbent fortitúdinem his qui corde perfécto credunt in eum. Stulte ígitur egísti, et propter hoc ex præsénti témpore advérsum te bella consúrgent. 2 Par 16 10 Iratúsque Asa advérsus Vidéntem, iussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fúerat indignátus: et interfécit de pópulo in témpore illo plúrimos. 2 Par 16 11 Opera autem Asa prima et novíssima scripta sunt in Libro regum Iuda et Israël. 2 Par 16 12 Ægrotávit étiam Asa anno trigésimo nono regni sui, dolóre pedum vehementíssimo, et nec in infirmitáte sua quæsívit Dóminum, sed magis in medicórum arte confísus est. 2 Par 16 13 Dormivítque cum pátribus suis, et mórtuus est anno quadragésimo primo regni sui. 2 Par 16 14 Et sepeliérunt eum in sepúlcro suo quod fóderat sibi in Civitáte David: posuerúntque eum super lectum suum plenum aromátibus et unguéntibus meretríciis, quæ erant pigmentariórum arte confécta, et combussérunt super eum ambitióne nímia. 2 Par 17 1 Regnávit autem Iósaphat fílius eius pro eo, et inváluit contra Israël. 2 Par 17 2 Constituítque mílitum números in cunctis úrbibus Iuda quæ erant vallátæ muris. Præsidiáque dispósuit in terra Iuda, et in civitátibus Ephraim quas céperat Asa pater eius. 2 Par 17 3 Et fuit Dóminus cum Iósaphat, quia ambulávit in viis David patris sui primis: et non sperávit in Báalim, 2 Par 17 4 sed in Deo patris sui: et perréxit in præcéptis illíus, et non iuxta peccáta Israël. 2 Par 17 5 Confirmavítque Dóminus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda múnera Iósaphat: factǽque sunt ei infinítæ divítiæ, et multa glória. 2 Par 17 6 Cumque sumpsísset cor eius audáciam propter vias Dómini, étiam excélsa et lucos de Iuda ábstulit. 2 Par 17 7 Tértio autem anno regni sui misit de princípibus suis Bénhail, et Obdíam, et Zacharíam, et Nathánaël, et Michǽam, ut docérent in civitátibus Iuda: 2 Par 17 8 et cum eis Levítas Semeíam, et Nathaníam, et Zabadíam, Asael quoque, et Semíramoth, et Iónathan, Adoniámque et Thobíam, et Thobadoníam Levítas, et cum eis Elísama, et Ioran sacerdótes: 2 Par 17 9 docebántque pópulum in Iuda, habéntes librum legis Dómini, et circuíbant cunctas urbes Iuda, atque erudiébant pópulum. 2 Par 17 10 Itaque factus est pavor Dómini super ómnia regna terrárum quæ erant per gyrum Iuda, nec audébant belláre contra Iósaphat. 2 Par 17 11 Sed et Philisthǽi Iósaphat múnera deferébant, et vectígal argénti: Arabes quoque adducébant pécora, aríetum septem míllia septingénta, et hircórum tótidem. 2 Par 17 12 Crevit ergo Iósaphat, et magnificátus est usque in sublíme: atque ædificávit in Iuda domos ad instar túrrium, urbésque murátas. 2 Par 17 13 Et multa ópera parávit in úrbibus Iuda: viri quoque bellatóres et robústi erant in Ierúsalem, 2 Par 17 14 quorum iste númerus per domos atque famílias singulórum: in Iuda príncipes exércitus, Ednas dux, et cum eo robustíssimi viri trecénta míllia. 2 Par 17 15 Post hunc Ióhanan princeps, et cum eo ducénta octogínta míllia. 2 Par 17 16 Post istum quoque Amasías fílius Zechri, consecrátus Dómino, et cum eo ducénta míllia virórum fórtium. 2 Par 17 17 Hunc sequebátur robústus ad prœ́lia Elíada, et cum eo tenéntium arcum et clýpeum ducénta míllia. 2 Par 17 18 Post istum étiam Iózabad, et cum eo centum octogínta míllia expeditórum mílitum. 2 Par 17 19 Hi omnes erant ad manum regis, excéptis áliis quos posúerat in úrbibus murátis in univérso Iuda. 2 Par 18 1 Fuit ergo Iósaphat dives et ínclytus multum, et affinitáte coniúnctus est Achab. 2 Par 18 2 Descendítque post annos ad eum in Samaríam: ad cuius advéntum mactávit Achab aríetes et boves plúrimos, ipsi, et pópulo qui vénerat cum eo: persuasítque illi ut ascénderet in Ramoth Gálaad. 2 Par 18 3 Dixítque Achab rex Israël ad Iósaphat regem Iuda: Veni mecum in Ramoth Gálaad. Cui ille respóndit: Ut ego, et tu: sicut pópulus tuus, sic et pópulus meus: tecúmque érimus in bello. 2 Par 18 4 Dixítque Iósaphat ad regem Israël: Cónsule, óbsecro, impræsentiárum sermónem Dómini. 2 Par 18 5 Congregávit ígitur rex Israël prophetárum quadringéntos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Gálaad ad bellándum ire debémus, an quiéscere? At illi: Ascénde, ínquiunt, et tradet Deus in manu regis. 2 Par 18 6 Dixítque Iósaphat: Numquid non est hic prophétes Dómini, ut ab illo étiam requirámus? 2 Par 18 7 Et ait rex Israël ad Iósaphat: Est vir unus a quo póssumus quǽrere Dómini voluntátem: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum omni témpore: est autem Michǽas fílius Iemla. Dixítque Iósaphat: Ne loquáris, rex, hoc modo. 2 Par 18 8 Vocávit ergo rex Israël unum de eunúchis, et dixit ei: Voca cito Michǽam fílium Iemla. 2 Par 18 9 Porro rex Israël, et Iósaphat rex Iuda, utérque sedébant in sólio suo, vestíti cultu régio: sedébant autem in área iuxta portam Samaríæ, omnésque prophétæ vaticinabántur coram eis. 2 Par 18 10 Sedecías vero fílius Chanáana fecit sibi córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec cónteras eam. 2 Par 18 11 Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, atque dicébant: Ascénde in Ramoth Gálaad, et prosperáberis, et tradet eos Dóminus in manu regis. 2 Par 18 12 Núntius autem qui íerat ad vocándum Michǽam, ait illi: En verba ómnium prophetárum uno ore bona regi annúntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non disséntiat, loquarísque próspera. 2 Par 18 13 Cui respóndit Michǽas: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Deus meus, hoc loquar. 2 Par 18 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Cui ille respóndit: Ascéndite: cuncta enim próspera evénient, et tradéntur hostes in manus vestras. 2 Par 18 15 Dixítque rex: Iterum atque íterum te adiúro, ut mihi non loquáris, nisi quod verum est in nómine Dómini. 2 Par 18 16 At ille ait: Vidi univérsum Israël dispérsum in móntibus, sicut oves absque pastóre: et dixit Dóminus: Non habent isti dóminos: revertátur unusquísque in domum suam in pace. 2 Par 18 17 Et ait rex Israël ad Iósaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetáret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? 2 Par 18 18 At ille: Idcírco, ait, audíte verbum Dómini: vidi Dóminum sedéntem in sólio suo, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris. 2 Par 18 19 Et dixit Dóminus: Quis decípiet Achab regem Israël ut ascéndat et córruat in Ramoth Gálaad? Cumque díceret unus hoc modo, et alter álio, 2 Par 18 20 procéssit spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam eum. Cui Dóminus: In quo, inquit, decípies? 2 Par 18 21 At ille respóndit: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum eius. Dixítque Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita. 2 Par 18 22 Nunc ígitur, ecce Dóminus dedit spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, et Dóminus locútus est de te mala. 2 Par 18 23 Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽæ maxíllam, et ait: Per quam viam transívit Spíritus Dómini a me, ut loquerétur tibi? 2 Par 18 24 Dixítque Michǽas: Tu ipse vidébis in die illo, quando ingréssus fúeris cubículum de cubículo ut abscondáris. 2 Par 18 25 Præcépit autem rex Israël, dicens: Tóllite Michǽam, et dúcite eum ad Amon príncipem civitátis, et ad Ioas fílium Amelech. 2 Par 18 26 Et dicétis: Hæc dicit rex: Míttite hunc in cárcerem, et date ei panis módicum, et aquæ pauxíllum, donec revértar in pace. 2 Par 18 27 Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus Dóminus in me. Et ait: Audíte, omnes pópuli. 2 Par 18 28 Igitur ascendérunt rex Israël et Iósaphat rex Iuda in Ramoth Gálaad. 2 Par 18 29 Dixítque rex Israël ad Iósaphat: Mutábo hábitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem indúere véstibus tuis. Mutatóque rex Israël hábitu, venit ad bellum. 2 Par 18 30 Rex autem Sýriæ præcéperat dúcibus equitátus sui, dicens: Ne pugnétis contra mínimum aut contra máximum, nisi contra solum regem Israël. 2 Par 18 31 Itaque cum vidíssent príncipes equitátus Iósaphat, dixérunt: Rex Israël est iste. Et circumdedérunt eum dimicántes: at ille clamávit ad Dóminum, et auxiliátus est ei, atque avértit eos ab illo. 2 Par 18 32 Cum enim vidíssent duces equitátus quod non esset rex Israël, reliquérunt eum. 2 Par 18 33 Accidit autem ut unus e pópulo sagíttam in incértum iáceret, et percúteret regem Israël inter cervícem et scápulas. At ille aurígæ suo ait: Convérte manum tuam, et educ me de ácie, quia vulnerátus sum. 2 Par 18 34 Et finíta est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vésperam, et mórtuus est occidénte sole. 2 Par 19 1 Revérsus est autem Iósaphat rex Iuda in domum suam pacífice in Ierúsalem. 2 Par 19 2 Cui occúrrit Iehu fílius Hánani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxílium, et his qui odérunt Dóminum amicítia iúngeris, et idcírco iram quidem Dómini merebáris: 2 Par 19 3 sed bona ópera invénta sunt in te, eo quod abstúleris lucos de terra Iuda, et præparáveris cor tuum ut requíreres Dóminum Deum patrum tuórum. 2 Par 19 4 Habitávit ergo Iósaphat in Ierúsalem, rursúmque egréssus est ad pópulum de Bersabée usque ad montem Ephraim, et revocávit eos ad Dóminum Deum patrum suórum. 2 Par 19 5 Constituítque iúdices terræ in cunctis civitátibus Iuda munítis per síngula loca, 2 Par 19 6 et præcípiens iudícibus: Vidéte, ait, quid faciátis: non enim hóminis exercétis iudícium, sed Dómini: et quodcúmque iudicavéritis, in vos redundábit. 2 Par 19 7 Sit timor Dómini vobíscum, et cum diligéntia cuncta fácite: non est enim apud Dóminum Deum nostrum iníquitas, nec personárum accéptio, nec cupído múnerum. 2 Par 19 8 In Ierúsalem quoque constítuit Iósaphat Levítas, et sacerdótes, et príncipes familiárum ex Israël, ut iudícium et causam Dómini iudicárent habitatóribus eius. 2 Par 19 9 Præcepítque eis, dicens: Sic agétis in timóre Dómini fidéliter et corde perfécto. 2 Par 19 10 Omnem causam quæ vénerit ad vos fratrum vestrórum, qui hábitant in úrbibus suis inter cognatiónem et cognatiónem, ubicúmque quǽstio est de lege, de mandáto, de cæremóniis, de iustificatiónibus: osténdite eis, ut non peccent in Dóminum, et ne véniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agéntes non peccábitis. 2 Par 19 11 Amarías autem sacérdos et póntifex vester in his quæ ad Deum pértinent, præsidébit: porro Zabadías fílius Ismahel, qui est dux in domo Iuda, super ea ópera erit quæ ad regis offícium pértinent: habetísque magístros Levítas coram vobis. Confortámini, et ágite diligénter, et erit Dóminus vobíscum in bonis. 2 Par 20 1 Post hæc congregáti sunt fílii Moab et fílii Ammon, et cum eis de Ammonítis, ad Iósaphat, ut pugnárent contra eum. 2 Par 20 2 Venerúntque núntii, et indicavérunt Iósaphat, dicéntes: Venit contra te multitúdo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Sýria: et ecce consístunt in Asasónthamar, quæ est Engáddi. 2 Par 20 3 Iósaphat autem timóre pertérritus, totum se cóntulit ad rogándum Dóminum, et prædicávit ieiúnium univérso Iuda. 2 Par 20 4 Congregatúsque est Iudas ad deprecándum Dóminum: sed et omnes de úrbibus suis venérunt ad obsecrándum eum. 2 Par 20 5 Cumque stetísset Iósaphat in médio cœtu Iuda et Ierúsalem, in domo Dómini ante átrium novum, 2 Par 20 6 ait: Dómine Deus patrum nostrórum, tu es Deus in cælo, et domináris cunctis regnis géntium: in manu tua est fortitúdo et poténtia, nec quisquam tibi potest resístere. 2 Par 20 7 Nonne tu, Deus noster, interfecísti omnes habitatóres terræ huius coram pópulo tuo Israël, et dedísti eam sémini Abraham amíci tui in sempitérnum? 2 Par 20 8 Habitaverúntque in ea, et exstruxérunt in illa sanctuárium nómini tuo, dicéntes: 2 Par 20 9 Si irrúerint super nos mala, gládius iudícii, pestiléntia, et fames, stábimus coram domo hac in conspéctu tuo, in qua invocátum est nomen tuum: et clamábimus ad te in tribulatiónibus nostris, et exáudies, salvósque fácies. 2 Par 20 10 Nunc ígitur, ecce fílii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessísti Israël ut transírent quando egrediebántur de Ægýpto, sed declinavérunt ab eis, et non interfecérunt illos, 2 Par 20 11 e contrário agunt, et nitúntur eícere nos de possessióne quam tradidísti nobis. 2 Par 20 12 Deus noster, ergo non iudicábis eos? in nobis quidem non est tanta fortitúdo, ut possímus huic multitúdini resístere quæ írruit super nos. Sed cum ignorémus quid ágere debeámus, hoc solum habémus resídui, ut óculos nostros dirigámus ad te. 2 Par 20 13 Omnis vero Iuda stabat coram Dómino cum párvulis, et uxóribus, et líberis suis. 2 Par 20 14 Erat autem Iaháziel fílius Zacharíæ fílii Banaíæ fílii Iéhiel fílii Mathaníæ, Levítes de fíliis Asaph, super quem factus est Spíritus Dómini, in médio turbæ, 2 Par 20 15 et ait: Atténdite, omnis Iuda, et qui habitátis Ierúsalem, et tu, rex Iósaphat: hæc dicit Dóminus vobis: Nolíte timére, nec paveátis hanc multitúdinem: non est enim vestra pugna, sed Dei. 2 Par 20 16 Cras descendétis contra eos: ascensúri enim sunt per clivum nómine Sis, et inveniétis illos in summitáte torréntis qui est contra solitúdinem Iéruel. 2 Par 20 17 Non éritis vos qui dimicábitis, sed tantúmmodo confidénter state, et vidébitis auxílium Dómini super vos, o Iuda et Ierúsalem: nolíte timére, nec paveátis: cras egrediémini contra eos, et Dóminus erit vobíscum. 2 Par 20 18 Iósaphat ergo, et Iuda, et omnes habitatóres Ierúsalem cecidérunt proni in terram coram Dómino, et adoravérunt eum. 2 Par 20 19 Porro Levítæ de fíliis Caath et de fíliis Core laudábant Dóminum Deum Israël voce magna in excélsum. 2 Par 20 20 Cumque mane surrexíssent, egréssi sunt per desértum Thécue: profectísque eis, stans Iósaphat in médio eórum, dixit: Audíte me, viri Iuda, et omnes habitatóres Ierúsalem: crédite in Dómino Deo vestro, et secúri éritis: crédite prophétis eius, et cuncta evénient próspera. 2 Par 20 21 Dedítque consílium pópulo, et státuit cantóres Dómini ut laudárent eum in turmis suis, et antecéderent exércitum, ac voce cónsona dícerent: Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia eius. 2 Par 20 22 Cumque cœpíssent laudes cánere, vertit Dóminus insídias eórum in semetípsos, filiórum scílicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egréssi fúerant ut pugnárent contra Iudam: et percússi sunt. 2 Par 20 23 Namque fílii Ammon et Moab consurrexérunt advérsum habitatóres montis Seir, ut interfícerent et delérent eos: cumque hoc ópere perpetrássent, étiam in semetípsos versi, mútuis concidére vulnéribus. 2 Par 20 24 Porro Iuda, cum venísset ad spéculam quæ réspicit solitúdinem, vidit procul omnem late regiónem plenam cadavéribus, nec superésse quemquam qui necem potuísset evádere. 2 Par 20 25 Venit ergo Iósaphat, et omnis pópulus cum eo, ad detrahénda spólia mortuórum: invenerúntque inter cadávera váriam supelléctilem, vestes quoque, et vasa pretiosíssima, et diripuérunt ita ut ómnia portáre non possent, nec per tres dies spólia auférre præ prædæ magnitúdine. 2 Par 20 26 Die autem quarto congregáti sunt in Valle benedictiónis: étenim quóniam ibi benedíxerant Dómino, vocavérunt locum illum Vallis benedictiónis usque in præséntem diem. 2 Par 20 27 Reversúsque est omnis vir Iuda, et habitatóres Ierúsalem, et Iósaphat ante eos, in Ierúsalem cum lætítia magna, eo quod dedísset eis Dóminus gáudium de inimícis suis. 2 Par 20 28 Ingressíque sunt in Ierúsalem cum psaltériis, et cítharis, et tubis in domum Dómini. 2 Par 20 29 Irruit autem pavor Dómini super univérsa regna terrárum cum audíssent quod pugnásset Dóminus contra inimícos Israël. 2 Par 20 30 Quievítque regnum Iósaphat, et prǽbuit ei Deus pacem per circúitum. 2 Par 20 31 Regnávit ígitur Iósaphat super Iudam, et erat trigínta quinque annórum cum regnáre cœpísset: vigínti autem et quinque annis regnávit in Ierúsalem, et nomen matris eius Azuba fília Sélahi. 2 Par 20 32 Et ambulávit in via patris suis Asa, nec declinávit ab ea, fáciens quæ plácita erant coram Dómino. 2 Par 20 33 Verúmtamen excélsa non ábstulit, et adhuc pópulus non diréxerat cor suum ad Dóminum Deum patrum suórum. 2 Par 20 34 Réliqua autem gestórum Iósaphat priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Iehu fílii Hánani, quæ digéssit in Libros regum Israël. 2 Par 20 35 Post hæc íniit amicítias Iósaphat rex Iuda cum Ochozía rege Israël, cuius ópera fuérunt impiíssima. 2 Par 20 36 Et párticeps fuit ut fácerent naves quæ irent in Tharsis: fecerúntque classem in Asióngaber. 2 Par 20 37 Prophetávit autem Eliézer fílius Dodau de Marésa ad Iósaphat, dicens: Quia habuísti fœdus cum Ochozía, percússit Dóminus ópera tua, contritǽque sunt naves, nec potuérunt ire in Tharsis. 2 Par 21 1 Dormívit autem Iósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in Civitáte David: regnavítque Ioram fílius eius pro eo. 2 Par 21 2 Qui hábuit fratres fílios Iósaphat, Azaríam, et Iáhiel, et Zacharíam, et Azaríam, et Míchaël, et Saphatíam: omnes hi fílii Iósaphat regis Iuda. 2 Par 21 3 Dedítque eis pater suus multa múnera argénti et auri, et pensitatiónes, cum civitátibus munitíssimis in Iuda: regnum autem trádidit Ioram, eo quod esset primogénitus. 2 Par 21 4 Surréxit ergo Ioram super regnum patris sui: cumque se confirmásset, occídit omnes fratres suos gládio, et quosdam de princípibus Israël. 2 Par 21 5 Trigínta duórum annórum erat Ioram cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Ierúsalem. 2 Par 21 6 Ambulavítque in viis regum Israël, sicut égerat domus Achab: fília quippe Achab erat uxor eius: et fecit malum in conspéctu Dómini. 2 Par 21 7 Nóluit autem Dóminus dispérdere domum David propter pactum quod iníerat cum eo: et quia promíserat ut daret ei lucérnam, et fíliis eius omni témpore. 2 Par 21 8 In diébus illis rebellávit Edom, ne esset súbditus Iudæ, et constítuit sibi regem. 2 Par 21 9 Cumque transísset Ioram cum princípibus suis, et cuncto equitátu qui erat secum, surréxit nocte, et percússit Edom, qui se circumdéderat, et omnes duces equitátus eius. 2 Par 21 10 Attamen rebellávit Edom, ne esset sub ditióne Iuda usque ad hanc diem: eo témpore et Lobna recéssit ne esset sub manu illíus. Derelíquerat enim Dóminum Deum patrum suórum: 2 Par 21 11 ínsuper et excélsa fabricátus est in úrbibus Iuda, et fornicári fecit habitatóres Ierúsalem, et prævaricári Iudam. 2 Par 21 12 Allátæ sunt autem ei lítteræ ab Elía prophéta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Quóniam non ambulásti in viis Iósaphat patris tui, et in viis Asa regis Iuda, 2 Par 21 13 sed incessísti per iter regum Israël, et fornicári fecísti Iudam et habitatóres Ierúsalem, imitátus fornicatiónem domus Achab, ínsuper et fratres tuos, domum patris tui, melióres te, occidísti: 2 Par 21 14 ecce Dóminus percútiet te plaga magna cum pópulo tuo, et fíliis, et uxóribus tuis, universáque substántia tua. 2 Par 21 15 Tu autem ægrotábis péssimo languóre úteri tui, donec egrediántur vitália tua paulátim per síngulos dies. 2 Par 21 16 Suscitávit ergo Dóminus contra Ioram spíritum Philisthinórum, et Arabum qui confínes sunt Æthiópibus: 2 Par 21 17 et ascendérunt in terram Iuda, et vastavérunt eam, diripuerúntque cunctam substántiam quæ invénta est in domo regis, ínsuper et fílios eius, et uxóres: nec remánsit ei fílius, nisi Ióachaz, qui mínimus natu erat. 2 Par 21 18 Et super hæc ómnia percússit eum Dóminus alvi languóre insanábili. 2 Par 21 19 Cumque diéi succéderet dies, et témporum spátia volveréntur, duórum annórum explétus est círculus: et sic longa consúmptus tabe, ita ut egéreret étiam víscera sua, languóre páriter, et vita cáruit. Mortuúsque est in infirmitáte péssima, et non fecit ei pópulus secúndum morem combustiónis exséquias, sicut fécerat maióribus eius. 2 Par 21 20 Trigínta duórum annórum fuit cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Ierúsalem. Ambulavítque non recte, et sepeliérunt eum in Civitáte David, verúmtamen non in sepúlcro regum. 2 Par 22 1 Constituérunt autem habitatóres Ierúsalem Ochozíam fílium eius mínimum regem pro eo: omnes enim maióres natu, qui ante eum fúerant, interfécerant latrónes Arabum qui irrúerant in castra: regnavítque Ochozías fílius Ioram regis Iuda. 2 Par 22 2 Quadragínta duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Ierúsalem: et nomen matris eius Athalía fília Amri. 2 Par 22 3 Sed et ipse ingréssus est per vias domus Achab: mater enim eius ímpulit eum ut ímpie ágeret. 2 Par 22 4 Fecit ígitur malum in conspéctu Dómini, sicut domus Achab: ipsi enim fuérunt ei consiliárii post mortem patris sui, in intéritum eius: 2 Par 22 5 ambulavítque in consíliis eórum. Et perréxit cum Ioram fílio Achab rege Israël in bellum contra Házael regem Sýriæ in Ramoth Gálaad: vulneraverúntque Syri Ioram. 2 Par 22 6 Qui revérsus est ut curarétur in Iézrahel: multas enim plagas accéperat in supradícto certámine. Igitur Ochozías fílius Ioram rex Iuda descéndit ut invíseret Ioram fílium Achab in Iézrahel ægrotántem. 2 Par 22 7 Voluntátis quippe fuit Dei advérsus Ochozíam, ut veníret ad Ioram: et cum venísset, et egrederétur cum eo advérsum Iehu fílium Namsi, quem unxit Dóminus ut deléret domum Achab. 2 Par 22 8 Cum ergo evérteret Iehu domum Achab, invénit príncipes Iuda, et fílios fratrum Ochozíæ, qui ministrábant ei, et interfécit illos. 2 Par 22 9 Ipsum quoque perquírens Ochozíam, comprehéndit latitántem in Samaría: adductúmque ad se, occídit: et sepeliérunt eum, eo quod esset fílius Iósaphat, qui quæsíerat Dóminum in toto corde suo. Nec erat ultra spes áliqua ut de stirpe quis regnáret Ochozíæ: 2 Par 22 10 síquidem Athalía mater eius, videns quod mórtuus esset fílius suus, surréxit, et interfécit omnem stirpem régiam domus Ioram. 2 Par 22 11 Porro Iósabeth fília regis tulit Ioas fílium Ochozíæ, et furáta est eum de médio filiórum regis, cum interficeréntur: abscondítque eum cum nutríce sua in cubículo lectulórum: Iósabeth autem, quæ abscónderat eum, erat fília regis Ioram, uxor Ióiadæ pontíficis, soror Ochozíæ: et idcírco Athalía non interfécit eum. 2 Par 22 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei abscónditus sex annis, quibus regnávit Athalía super terram. 2 Par 23 1 Anno autem séptimo, confortátus Ióiada, assúmpsit centuriónes, Azaríam vidélicet fílium Iéroham, et Ismahel fílium Ióhanan, Azaríam quoque fílium Obed, et Maasíam fílium Adaíæ, et Elísaphat fílium Zechri: et íniit cum eis fœdus. 2 Par 23 2 Qui circumeúntes Iudam, congregavérunt Levítas de cunctis úrbibus Iuda, et príncipes familiárum Israël, venerúntque in Ierúsalem. 2 Par 23 3 Iniit ergo omnis multitúdo pactum in domo Dei cum rege, dixítque ad eos Ióiada: Ecce fílius regis regnábit, sicut locútus est Dóminus super fílios David. 2 Par 23 4 Iste est ergo sermo quem faciétis: 2 Par 23 5 tértia pars vestrum qui véniunt ad sábbatum, sacerdótum, et Levitárum, et ianitórum erit in portis: tértia vero pars ad domum regis: et tértia ad portam quæ appellátur Fundaménti: omne vero réliquum vulgus sit in átriis domus Dómini. 2 Par 23 6 Nec quíspiam álius ingrediátur domum Dómini, nisi sacerdótes, et qui minístrant de Levítis: ipsi tantúmmodo ingrediántur, quia sanctificáti sunt: et omne réliquum vulgus obsérvet custódias Dómini. 2 Par 23 7 Levítæ autem circúmdent regem, habéntes sínguli arma sua (et si quis álius ingréssus fúerit templum, interficiátur), sintque cum rege et intránte et egrediénte. 2 Par 23 8 Fecérunt ergo Levítæ, et univérsus Iuda, iuxta ómnia quæ præcéperat Ióiada póntifex: et assumpsérunt sínguli viros qui sub se erant, et veniébant per órdinem sábbati, cum his qui impléverant sábbatum et egressúri erant: síquidem Ióiada póntifex non dimíserat abíre turmas quæ sibi per síngulas hebdómadas succédere consuéverant. 2 Par 23 9 Dedítque Ióiada sacérdos centuriónibus lánceas, clypeósque et peltas regis David, quas consecráverat in domo Dómini. 2 Par 23 10 Constituítque omnem pópulum tenéntium pugiónes a parte templi dextra, usque ad partem templi sinístram, coram altári et templo, per circúitum regis. 2 Par 23 11 Et eduxérunt fílium regis, et imposuérunt ei diadéma et testimónium, dederúntque in manu eius tenéndam legem, et constituérunt eum regem: unxit quoque illum Ióiada póntifex, et fílii eius: imprecatíque sunt ei, atque dixérunt: Vivat rex. 2 Par 23 12 Quod cum audísset Athalía, vocem scílicet curréntium atque laudántium regem, ingréssa est ad pópulum in templum Dómini. 2 Par 23 13 Cumque vidísset regem stantem super gradum in intróitu, et príncipes, turmásque circa eum, omnémque pópulum terræ gaudéntem, atque clangéntem tubis, et divérsi géneris órganis concinéntem, vocémque laudántium, scidit vestiménta sua, et ait: Insídiæ, insídiæ. 2 Par 23 14 Egréssus autem Ióiada póntifex ad centuriónes et príncipes exércitus, dixit eis: Edúcite illam extra septa templi, et interficiátur foris gládio. Præcepítque sacérdos ne occiderétur in domo Dómini. 2 Par 23 15 Et imposuérunt cervícibus eius manus: cumque intrásset portam equórum domus regis, interfecérunt eam ibi. 2 Par 23 16 Pépigit autem Ióiada fœdus inter se, universúmque pópulum, et regem, ut esset pópulus Dómini. 2 Par 23 17 Itaque ingréssus est omnis pópulus domum Baal, et destruxérunt eam, et altária ac simulácra illíus confregérunt: Mathan quoque sacerdótem Baal interfecérunt ante aras. 2 Par 23 18 Constítuit autem Ióiada præpósitos in domo Dómini sub mánibus sacerdótum et Levitárum quos distríbuit David in domo Dómini, ut offérrent holocáusta Dómino, sicut scriptum est in lege Móysi, in gáudio et cánticis, iuxta dispositiónem David. 2 Par 23 19 Constítuit quoque ianitóres in portis domus Dómini, ut non ingrederétur eam immúndus in omni re. 2 Par 23 20 Assumpsítque centuriónes, et fortíssimos viros, ac príncipes pópuli, et omne vulgus terræ, et fecérunt descéndere regem de domo Dómini, et introíre per médium portæ superióris in domum regis, et collocavérunt eum in sólio regáli. 2 Par 23 21 Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et urbs quiévit: porro Athalía interfécta est gládio. 2 Par 24 1 Septem annórum erat Ioas cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Sebía de Bersabée. 2 Par 24 2 Fecítque quod bonum est coram Dómino cunctis diébus Ióiadæ sacerdótis. 2 Par 24 3 Accépit autem ei Ióiada uxóres duas, e quibus génuit fílios et fílias. 2 Par 24 4 Post quæ plácuit Ioas ut instauráret domum Dómini. 2 Par 24 5 Congregavítque sacerdótes et Levítas, et dixit eis: Egredímini ad civitátes Iuda, et collígite de univérso Israël pecúniam ad sartatécta templi Dei vestri per síngulos annos, festinatóque hoc fácite. Porro Levítæ egére negligéntius. 2 Par 24 6 Vocavítque rex Ióiadam príncipem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cógeres Levítas inférre de Iuda et de Ierúsalem pecúniam quæ constitúta est a Móyse servo Dómini, ut inférret eam omnis multitúdo Israël in tabernáculum testimónii? 2 Par 24 7 Athalía enim impiíssima, et fílii eius, destruxérunt domum Dei, et de univérsis quæ sanctificáta fúerant in templo Dómini, ornavérunt fanum Báalim. 2 Par 24 8 Præcépit ergo rex, et fecérunt arcam: posuerúntque eam iuxta portam domus Dómini forínsecus. 2 Par 24 9 Et prædicátum est in Iuda et Ierúsalem ut deférrent sínguli prétium Dómino, quod constítuit Móyses servus Dei super omnem Israël in desérto. 2 Par 24 10 Lætatíque sunt cuncti príncipes, et omnis pópulus, et ingréssi contulérunt in arcam Dómini, atque misérunt ita ut implerétur. 2 Par 24 11 Cumque tempus esset ut deférrent arcam coram rege per manus Levitárum (vidébant enim multam pecúniam), ingrediebátur scriba regis, et quem primus sacérdos constitúerat, effundebántque pecúniam quæ erat in arca, porro arcam reportábant ad locum suum: sicque faciébant per síngulos dies. Et congregáta est infiníta pecúnia, 2 Par 24 12 quam dedérunt rex et Ióiada his qui prǽerant opéribus domus Dómini: at illi conducébant ex ea cæsóres lápidum, et artífices óperum singulórum ut instaurárent domum Dómini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cádere cœ́perat, fulcirétur. 2 Par 24 13 Egerúntque hi qui operabántur indústrie, et obducebátur paríetum cicátrix per manus eórum, ac suscitavérunt domum Dómini in statum prístinum, et fírmiter eam stare fecérunt. 2 Par 24 14 Cumque compléssent ómnia ópera, detulérunt coram rege et Ióiada réliquam partem pecúniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministérium, et ad holocáusta, phíalæ quoque, et cétera vasa áurea et argéntea: et offerebántur holocáusta in domo Dómini iúgiter cunctis diébus Ióiadæ. 2 Par 24 15 Sénuit autem Ióiada plenus diérum, et mórtuus est cum esset centum trigínta annórum: 2 Par 24 16 sepelierúntque eum in civitáte David cum régibus, eo quod fecísset bonum cum Israël, et cum domo eius. 2 Par 24 17 Postquam autem óbiit Ióiada, ingréssi sunt príncipes Iuda, et adoravérunt regem: qui delinítus obséquiis eórum, acquiévit eis. 2 Par 24 18 Et dereliquérunt templum Dómini Dei patrum suórum, servierúntque lucis et sculptílibus: et facta est ira contra Iudam et Ierúsalem propter hoc peccátum. 2 Par 24 19 Mittebátque eis prophétas ut reverteréntur ad Dóminum, quos protestántes illi audíre nolébant. 2 Par 24 20 Spíritus ítaque Dei índuit Zacharíam fílium Ióiadæ sacerdótem, et stetit in conspéctu pópuli, et dixit eis: Hæc dicit Dóminus Deus: Quare transgredímini præcéptum Dómini, quod vobis non próderit, et dereliquístis Dóminum ut derelínqueret vos? 2 Par 24 21 Qui congregáti advérsus eum, misérunt lápides iuxta regis impérium in átrio domus Dómini. 2 Par 24 22 Et non est recordátus Ioas rex misericórdiæ quam fécerat Ióiada pater illíus secum, sed interfécit fílium eius. Qui cum morerétur, ait: Vídeat Dóminus, et requírat. 2 Par 24 23 Cumque evolútus esset annus, ascéndit contra eum exércitus Sýriæ: venítque in Iudam et Ierúsalem, et interfécit cunctos príncipes pópuli, atque univérsam prædam misérunt regi in Damáscum. 2 Par 24 24 Et certe cum permódicus venísset númerus Syrórum, trádidit Dóminus in mánibus eórum infinítam multitúdinem, eo quod dereliquíssent Dóminum Deum patrum suórum: in Ioas quoque ignominiósa exercuére iudícia. 2 Par 24 25 Et abeúntes dimisérunt eum in languóribus magnis: surrexérunt autem contra eum servi sui in ultiónem sánguinis fílii Ióiadæ sacerdótis, et occidérunt eum in léctulo suo, et mórtuus est: sepelierúntque eum in Civitáte David, sed non in sepúlcris regum. 2 Par 24 26 Insidiáti vero sunt ei Zabad fílius Sémmaath Ammanítidis, et Iózabad fílius Sémarith Moabítidis. 2 Par 24 27 Porro fílii eius, ac summa pecúniæ quæ adunáta fúerat sub eo, et instaurátio domus Dei, scripta sunt diligéntius in Libro regum: regnávit autem Amasías fílius eius pro eo. 2 Par 25 1 Vigínti quinque annórum erat Amasías cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Ióadan de Ierúsalem. 2 Par 25 2 Fecítque bonum in conspéctu Dómini, verúmtamen non in corde perfécto. 2 Par 25 3 Cumque roborátum sibi vidéret impérium, iugulávit servos qui occíderant regem patrem suum, 2 Par 25 4 sed fílios eórum non interfécit, sicut scriptum est in Libro legis Móysi, ubi præcépit Dóminus, dicens: Non occidéntur patres pro fíliis, neque fílii pro pátribus suis, sed unusquísque in suo peccáto moriétur. 2 Par 25 5 Congregávit ígitur Amasías Iudam, et constítuit eos per famílias, tribunósque et centuriónes in univérso Iuda et Béniamin: et recénsuit a vigínti annis supra, invenítque trecénta míllia iúvenum qui egrederéntur ad pugnam, et tenérent hastam et clýpeum: 2 Par 25 6 mercéde quoque condúxit de Israël centum míllia robustórum, centum taléntis argénti. 2 Par 25 7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediátur tecum exércitus Israël: non est enim Dóminus cum Israël, et cunctis fíliis Ephraim: 2 Par 25 8 quod si putas in róbore exércitus bella consístere, superári te fáciet Deus ab hóstibus: Dei quippe est et adiuváre, et in fugam convértere. 2 Par 25 9 Dixítque Amasías ad hóminem Dei: Quid ergo fiet de centum taléntis, quæ dedi milítibus Israël? Et respóndit ei homo Dei: Habet Dóminus unde tibi dare possit multo his plura. 2 Par 25 10 Separávit ítaque Amasías exércitum qui vénerat ad eum ex Ephraim, ut reverterétur in locum suum: at illi contra Iudam veheménter iráti, revérsi sunt in regiónem suam. 2 Par 25 11 Porro Amasías confidénter edúxit pópulum suum, et ábiit in vallem Salinárum, percussítque fílios Seir decem míllia: 2 Par 25 12 et ália decem míllia virórum cepérunt fílii Iuda, et adduxérunt ad prærúptum cuiúsdam petræ, præcipitaverúntque eos de summo in præceps: qui univérsi crepuérunt. 2 Par 25 13 At ille exércitus quem remíserat Amasías ne secum iret ad prœ́lium, diffúsus est in civitátibus Iuda, a Samaría usque ad Béthoron, et interféctis tribus míllibus, dirípuit prædam magnam. 2 Par 25 14 Amasías vero post cædem Idumæórum, et allátos deos filiórum Seir, státuit illos in deos sibi, et adorábat eos, et illis adolébat incénsum. 2 Par 25 15 Quam ob rem irátus Dóminus contra Amasíam misit ad illum prophétam, qui díceret ei: Cur adorásti deos qui non liberavérunt pópulum suum de manu tua? 2 Par 25 16 Cumque hæc ille loquerétur, respóndit ei: Num consiliárius regis es? quiésce, ne interfíciam te. Discedénsque prophéta: Scio, inquit, quod cogitáverit Deus occídere te quia fecísti hoc malum, et ínsuper non acquievísti consílio meo. 2 Par 25 17 Igitur Amasías rex Iuda ínito péssimo consílio, misit ad Ioas fílium Ióachaz fílii Iehu regem Israël, dicens: Veni, videámus nos mútuo. 2 Par 25 18 At ille remísit núntios, dicens: Cárduus qui est in Líbano misit ad cedrum Líbani, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem: et ecce béstiæ quæ erant in silva Líbani, transiérunt, et conculcavérunt cárduum. 2 Par 25 19 Dixísti: Percússi Edom, et idcírco erígitur cor tuum in supérbiam: sede in domo tua: cur malum advérsum te próvocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum? 2 Par 25 20 Nóluit audíre Amasías, eo quod Dómini esset volúntas ut traderétur in manus hóstium propter deos Edom. 2 Par 25 21 Ascéndit ígitur Ioas rex Israël, et mútuos sibi præbuére conspéctus: Amasías autem rex Iuda erat in Béthsames Iuda: 2 Par 25 22 corruítque Iuda coram Israël, et fugit in tabernácula sua. 2 Par 25 23 Porro Amasíam regem Iuda, fílium Ioas fílii Ióachaz, cepit Ioas rex Israël in Béthsames, et addúxit in Ierúsalem: destruxítque murum eius a porta Ephraim usque ad portam ánguli quadringéntis cúbitis. 2 Par 25 24 Omne quoque aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ repérerat in domo Dei, et apud Obédedom in thesáuris étiam domus régiæ, necnon et fílios óbsidum, redúxit in Samaríam. 2 Par 25 25 Vixit autem Amasías fílius Ioas rex Iuda, postquam mórtuus est Ioas fílius Ióachaz rex Israël, quíndecim annis. 2 Par 25 26 Réliqua autem sermónum Amasíæ priórum et novissimórum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israël. 2 Par 25 27 Qui postquam recéssit a Dómino, tetendérunt ei insídias in Ierúsalem. Cumque fugísset in Lachis, misérunt, et interfecérunt eum ibi. 2 Par 25 28 Reportantésque super equos, sepeliérunt eum cum pátribus suis in Civitáte David. 2 Par 26 1 Omnis autem pópulus Iuda fílium eius Ozíam, annórum sédecim, constítuit regem pro Amasía patre suo. 2 Par 26 2 Ipse ædificávit Ailath, et restítuit eam ditióni Iuda, postquam dormívit rex cum pátribus suis. 2 Par 26 3 Sédecim annórum erat Ozías cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Iechelía de Ierúsalem. 2 Par 26 4 Fecítque quod erat rectum in óculis Dómini, iuxta ómnia quæ fécerat Amasías pater eius. 2 Par 26 5 Et exquisívit Dóminum in diébus Zacharíæ intelligéntis et vidéntis Deum: cumque requíreret Dóminum, diréxit eum in ómnibus. 2 Par 26 6 Dénique egréssus est, et pugnávit contra Philísthiim, et destrúxit murum Geth, et murum Iábniæ, murúmque Azóti: ædificávit quoque óppida in Azóto et in Philísthiim. 2 Par 26 7 Et adiúvit eum Deus contra Philísthiim, et contra Arabes qui habitábant in Gúrbaal, et contra Ammonítas. 2 Par 26 8 Appendebántque Ammonítæ múnera Ozíæ: et divulgátum est nomen eius usque ad intróitum Ægýpti propter crebras victórias. 2 Par 26 9 Ædificavítque Ozías turres in Ierúsalem super portam ánguli, et super portam vallis, et réliquas in eódem muri látere, firmavítque eas. 2 Par 26 10 Exstrúxit étiam turres in solitúdine, et effódit cistérnas plúrimas, eo quod habéret multa pécora tam in campéstribus quam in erémi vastitáte: víneas quoque hábuit et vinitóres, in móntibus et in Carmélo: erat quippe homo agricultúræ déditus. 2 Par 26 11 Fuit autem exércitus bellatórum eius, qui procedébant ad prœ́lia sub manu Iéhiel scribæ, Maasiǽque doctóris, et sub manu Hananíæ, qui erat de dúcibus regis. 2 Par 26 12 Omnísque númerus príncipum per famílias, virórum fórtium duórum míllium sexcentórum. 2 Par 26 13 Et sub eis univérsus exércitus trecentórum et septem míllium quingentórum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversários dimicábant. 2 Par 26 14 Præparávit quoque eis Ozías, id est, cuncto exercítui, clýpeos, et hastas, et gáleas, et lorícas, arcúsque et fundas ad iaciéndos lápides. 2 Par 26 15 Et fecit in Ierúsalem divérsi géneris máchinas, quas in túrribus collocávit et in ángulis murórum, ut mítterent sagíttas, et saxa grándia: egressúmque est nomen eius procul, eo quod auxiliarétur ei Dóminus, et corroborásset illum. 2 Par 26 16 Sed cum roborátus esset, elevátum est cor eius in intéritum suum, et negléxit Dóminum Deum suum: ingressúsque templum Dómini, adolére vóluit incénsum super altáre thymiámatis. 2 Par 26 17 Statímque ingréssus post eum Azarías sacérdos, et cum eo sacerdótes Dómini octogínta, viri fortíssimi, 2 Par 26 18 restitérunt regi, atque dixérunt: Non est tui offícii, Ozía, ut adóleas incénsum Dómino, sed sacerdótum, hoc est, filiórum Aaron, qui consecráti sunt ad huiuscémodi ministérium: egrédere de sanctuário, ne contémpseris: quia non reputábitur tibi in glóriam hoc a Dómino Deo. 2 Par 26 19 Iratúsque Ozías, tenens in manu thuríbulum ut adoléret incénsum, minabátur sacerdótibus. Statímque orta est lepra in fronte eius coram sacerdótibus, in domo Dómini super altáre thymiámatis. 2 Par 26 20 Cumque respexísset eum Azarías póntifex, et omnes réliqui sacerdótes, vidérunt lepram in fronte eius, et festináto expulérunt eum. Sed et ipse pertérritus, accelerávit égredi, eo quod sensísset íllico plagam Dómini. 2 Par 26 21 Fuit ígitur Ozías rex leprósus usque ad diem mortis suæ, et habitávit in domo separáta plenus lepra, ob quam eiéctus fúerat de domo Dómini. Porro Ióatham fílius eius rexit domum regis, et iudicábat pópulum terræ. 2 Par 26 22 Réliqua autem sermónum Ozíæ priórum et novissimórum scripsit Isaías fílius Amos prophéta. 2 Par 26 23 Dormivítque Ozías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in agro regálium sepulcrórum, eo quod esset leprósus: regnavítque Ióatham fílius eius pro eo. 2 Par 27 1 Vigínti quinque annórum erat Ióatham cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Iérusa fília Sadoc. 2 Par 27 2 Fecítque quod rectum erat coram Dómino, iuxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, excépto quod non est ingréssus templum Dómini: et adhuc pópulus delinquébat. 2 Par 27 3 Ipse ædificávit portam domus Dómini excélsam, et in muro Ophel multa constrúxit. 2 Par 27 4 Urbes quoque ædificávit in móntibus Iuda, et in sáltibus castélla et turres. 2 Par 27 5 Ipse pugnávit contra regem filiórum Ammon, et vicit eos, dederúntque ei fílii Ammon in témpore illo centum talénta argénti, et decem míllia coros trítici, ac tótidem coros hórdei: hæc ei præbuérunt fílii Ammon in anno secúndo et tértio. 2 Par 27 6 Corroboratúsque est Ióatham, eo quod direxísset vias suas coram Dómino Deo suo. 2 Par 27 7 Réliqua autem sermónum Ióatham, et omnes pugnæ eius et ópera, scripta sunt in Libro regum Israël et Iuda. 2 Par 27 8 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Ierúsalem. 2 Par 27 9 Dormivítque Ióatham cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in Civitáte David: et regnávit Achaz fílius eius pro eo. 2 Par 28 1 Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Ierúsalem. Non fecit rectum in conspéctu Dómini sicut David pater eius, 2 Par 28 2 sed ambulávit in viis regum Israël, ínsuper et státuas fudit Báalim. 2 Par 28 3 Ipse est qui adolévit incénsum in valle Benénnom, et lustrávit fílios suos in igne iuxta ritum géntium quas interfécit Dóminus in advéntu filiórum Israël. 2 Par 28 4 Sacrificábat quoque, et thymiáma succendébat in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso. 2 Par 28 5 Tradidítque eum Dóminus Deus eius in manu regis Sýriæ, qui percússit eum, magnámque prædam cepit de eius império, et addúxit in Damáscum: mánibus quoque regis Israël tráditus est, et percússus plaga grandi. 2 Par 28 6 Occidítque Phácee fílius Romelíæ, de Iuda centum vigínti míllia in die uno, omnes viros bellatóres: eo quod reliquíssent Dóminum Deum patrum suórum. 2 Par 28 7 Eódem témpore occídit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasíam fílium regis, et Ezricam ducem domus eius, Elcanam quoque secúndum a rege. 2 Par 28 8 Ceperúntque fílii Israël de frátribus suis ducénta míllia mulíerum, puerórum, et puellárum, et infinítam prædam: pertulerúntque eam in Samaríam. 2 Par 28 9 Ea tempestáte erat ibi prophéta Dómini, nómine Oded: qui egréssus óbviam exercítui veniénti in Samaríam, dixit eis: Ecce irátus Dóminus Deus patrum vestrórum contra Iuda, trádidit eos in mánibus vestris, et occidístis eos atróciter, ita ut ad cælum pertíngeret vestra crudélitas. 2 Par 28 10 Insuper fílios Iuda et Ierúsalem vultis vobis subícere in servos et ancíllas: quod nequáquam facto opus est: peccástis enim super hoc Dómino Deo vestro. 2 Par 28 11 Sed audíte consílium meum, et redúcite captívos quos adduxístis de frátribus vestris, quia magnus furor Dómini ímminet vobis. 2 Par 28 12 Stetérunt ítaque viri de princípibus filiórum Ephraim, Azarías fílius Ióhanan, Barachías fílius Mosóllamoth, Ezechías fílius Sellum, et Amasa fílius Adali, contra eos qui veniébant de prœ́lio, 2 Par 28 13 et dixérunt eis: Non introducétis huc captívos, ne peccémus Dómino. Quare vultis adícere super peccáta nostra, et vétera cumuláre delícta? grande quippe peccátum est, et ira furóris Dómini ímminet super Israël. 2 Par 28 14 Dimiserúntque viri bellatóres prædam, et univérsa quæ céperant, coram princípibus, et omni multitúdine. 2 Par 28 15 Steterúntque viri quos supra memorávimus, et apprehendéntes captívos, omnésque qui nudi erant, vestiérunt de spóliis: cumque vestíssent eos, et calceássent, et refecíssent cibo ac potu, unxisséntque propter labórem, et adhibuíssent eis curam: quicúmque ambuláre non póterant, et erant imbecíllo córpore, imposuérunt eos iuméntis, et adduxérunt Iéricho civitátem palmárum ad fratres eórum, ipsíque revérsi sunt in Samaríam. 2 Par 28 16 Témpore illo misit rex Achaz ad regem Assyriórum, póstulans auxílium. 2 Par 28 17 Venerúntque Idumǽi, et percussérunt multos ex Iuda, et cepérunt prædam magnam. 2 Par 28 18 Philísthiim quoque diffúsi sunt per urbes campéstres, et ad merídiem Iuda: ceperúntque Béthsames, et Aialon, et Gáderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum vículis suis, et habitavérunt in eis. 2 Par 28 19 Humiliáverat enim Dóminus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudásset eum auxílio, et contémptui habuísset Dóminum. 2 Par 28 20 Adduxítque contra eum Thelgathphálnasar regem Assyriórum, qui et afflíxit eum, et nullo resisténte vastávit. 2 Par 28 21 Igitur Achaz, spoliáta domo Dómini, et domo regum ac príncipum, dedit regi Assyriórum múnera, et tamen nihil ei prófuit. 2 Par 28 22 Insuper et témpore angústiæ suæ auxit contémptum in Dóminum, ipse per se rex Achaz, 2 Par 28 23 immolávit diis Damásci víctimas percussóribus suis, et dixit: Dii regum Sýriæ auxiliántur eis, quos ego placábo hóstiis, et áderunt mihi: cum e contrário ipsi fúerint ruínæ ei, et univérso Israël. 2 Par 28 24 Diréptis ítaque Achaz ómnibus vasis domus Dei, atque confráctis, clausit iánuas templi Dei, et fecit sibi altária in univérsis ángulis Ierúsalem. 2 Par 28 25 In ómnibus quoque úrbibus Iuda exstrúxit aras ad cremándum thus, atque ad iracúndiam provocávit Dóminum Deum patrum suórum. 2 Par 28 26 Réliqua autem sermónum eius, et ómnium óperum suórum priórum et novissimórum, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israël. 2 Par 28 27 Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte Ierúsalem: neque enim recepérunt eum in sepúlcra regum Israël. Regnavítque Ezechías fílius eius pro eo. 2 Par 29 1 Igitur Ezechías regnáre cœpit, cum vigínti quinque esset annórum, et vigínti novem annis regnávit in Ierúsalem: nomen matris eius Abía fília Zacharíæ. 2 Par 29 2 Fecítque quod erat plácitum in conspéctu Dómini, iuxta ómnia quæ fécerat David pater eius. 2 Par 29 3 Ipse, anno et mense primo regni sui, apéruit valvas domus Dómini, et instaurávit eas. 2 Par 29 4 Adduxítque sacerdótes atque Levítas, et congregávit eos in platéam orientálem. 2 Par 29 5 Dixítque ad eos: Audíte me, Levítæ, et sanctificámini: mundáte domum Dómini Dei patrum vestrórum, et auférte omnem immundítiam de sanctuário. 2 Par 29 6 Peccavérunt patres nostri, et fecérunt malum in conspéctu Dómini Dei nostri, derelinquéntes eum: avertérunt fácies suas a tabernáculo Dómini, et præbuérunt dorsum. 2 Par 29 7 Clausérunt óstia quæ erant in pórticu, et extinxérunt lucérnas, incensúmque non adolevérunt, et holocáusta non obtulérunt in sanctuário Deo Israël. 2 Par 29 8 Concitátus est ítaque furor Dómini super Iudam et Ierúsalem, tradidítque eos in commotiónem, et in intéritum, et in síbilum, sicut ipsi cérnitis óculis vestris. 2 Par 29 9 En corruérunt patres nostri gládiis: fílii nostri, et fíliæ nostræ, et cóniuges captívæ ductæ sunt propter hoc scelus. 2 Par 29 10 Nunc ergo placet mihi ut ineámus fœdus cum Dómino Deo Israël, et avértet a nobis furórem iræ suæ. 2 Par 29 11 Fílii mei, nolíte neglígere: vos elégit Dóminus ut stetis coram eo, et ministrétis illi, colatísque eum, et cremétis ei incénsum. 2 Par 29 12 Surrexérunt ergo Levítæ: Mahath fílius Amásai, et Ioël fílius Azaríæ de fíliis Caath: porro de fíliis Merári, Cis fílius Abdi, et Azarías fílius Ialáleel. De fíliis autem Gersom, Ioah fílius Zemma, et Eden fílius Ioah. 2 Par 29 13 At vero de fíliis Elísaphan, Samri, et Iáhiel. De fíliis quoque Asaph, Zacharías, et Mathanías: 2 Par 29 14 necnon de fíliis Heman, Iáhiel, et Sémei: sed et de fíliis Idithun, Semeías, et Oziel. 2 Par 29 15 Congregaverúntque fratres suos, et sanctificáti sunt, et ingréssi sunt iuxta mandátum regis et impérium Dómini, ut expiárent domum Dei. 2 Par 29 16 Sacerdótes quoque ingréssi templum Dómini ut sanctificárent illud, extulérunt omnem immundítiam quam intro repérerant in vestíbulo domus Dómini: quam tulérunt Levítæ, et asportavérunt ad torréntem Cedron foras. 2 Par 29 17 Cœpérunt autem prima die mensis primi mundáre, et in die octávo eiúsdem mensis ingréssi sunt pórticum templi Dómini, expiaverúntque templum diébus octo, et in die sextadécima mensis eiúsdem, quod cœ́perant, implevérunt. 2 Par 29 18 Ingréssi quoque sunt ad Ezechíam regem, et dixérunt ei: Sanctificávimus omnem domum Dómini, et altáre holocáusti, vasáque eius, necnon et mensam propositiónis cum ómnibus vasis suis, 2 Par 29 19 cunctámque templi supelléctilem, quam pollúerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricátus est: et ecce expósita sunt ómnia coram altáre Dómini. 2 Par 29 20 Consurgénsque dilúculo Ezechías rex, adunávit omnes príncipes civitátis, et ascéndit in domum Dómini: 2 Par 29 21 obtulerúntque simul tauros septem, et aríetes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccáto, pro regno, pro sanctuário, pro Iuda: dixítque sacerdótibus fíliis Aaron, ut offérrent super altáre Dómini. 2 Par 29 22 Mactavérunt ígitur tauros, et suscepérunt sánguinem sacerdótes, et fudérunt illum super altáre: mactavérunt étiam aríetes, et illórum sánguinem super altáre fudérunt, immolaverúntque agnos, et fudérunt super altáre sánguinem. 2 Par 29 23 Applicuérunt hircos pro peccáto coram rege, et univérsa multitúdine, imposuerúntque manus suas super eos: 2 Par 29 24 et immolavérunt illos sacerdótes, et aspersérunt sánguinem eórum coram altáre pro piáculo univérsi Israélis: pro omni quippe Israël præcéperat rex ut holocáustum fíeret, et pro peccáto. 2 Par 29 25 Constítuit quoque Levítas in domo Dómini cum cýmbalis, et psaltériis, et cítharis secúndum dispositiónem David regis, et Gad Vidéntis, et Nathan prophétæ: síquidem Dómini præcéptum fuit per manum prophetárum eius. 2 Par 29 26 Steterúntque Levítæ tenéntes órgana David, et sacerdótes tubas. 2 Par 29 27 Et iussit Ezechías ut offérrent holocáusta super altáre: cumque offerréntur holocáusta, cœpérunt laudes cánere Dómino, et clángere tubis, atque in divérsis órganis quæ David rex Israël præparáverat, concrepáre. 2 Par 29 28 Omni autem turba adoránte, cantóres, et ii qui tenébant tubas, erant in offício suo donec complerétur holocáustum. 2 Par 29 29 Cumque finíta esset oblátio, incurvátus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoravérunt. 2 Par 29 30 Præcepítque Ezechías et príncipes Levítis, ut laudárent Dóminum sermónibus David, et Asaph Vidéntis: qui laudavérunt eum magna lætítia, et incurváto genu adoravérunt. 2 Par 29 31 Ezechías autem étiam hæc áddidit: Impléstis manus vestras Dómino: accédite, et offérte víctimas et laudes in domo Dómini. Obtulit ergo univérsa multitúdo hóstias, et laudes, et holocáusta, mente devóta. 2 Par 29 32 Porro númerus holocaustórum quæ óbtulit multitúdo, hic fuit: tauros septuagínta, aríetes centum, agnos ducéntos. 2 Par 29 33 Sanctificaverúntque Dómino boves sexcéntos, et oves tria míllia. 2 Par 29 34 Sacerdótes vero pauci erant, nec póterant suffícere ut pelles holocaustórum detráherent: unde et Levítæ fratres eórum adiuvérunt eos, donec implerétur opus, et sanctificaréntur antístites: Levítæ quippe facilióri ritu sanctificántur quam sacerdótes. 2 Par 29 35 Fuérunt ergo holocáusta plúrima, ádipes pacificórum, et libámina holocaustórum: et complétus est cultus domus Dómini. 2 Par 29 36 Lætatúsque est Ezechías et omnis pópulus, eo quod ministérium Dómini esset explétum: de repénte quippe hoc fíeri placúerat. 2 Par 30 1 Misit quoque Ezechías ad omnem Israël et Iudam: scripsítque epístolas ad Ephraim et Manássen ut venírent ad domum Dómini in Ierúsalem, et fácerent Phase Dómino Deo Israël. 2 Par 30 2 Inito ergo consílio regis et príncipum, et univérsi cœtus Ierúsalem, decrevérunt ut fácerent Phase mense secúndo. 2 Par 30 3 Non enim potúerant fácere in témpore suo, quia sacerdótes qui possent suffícere, sanctificáti non fúerant, et pópulus nondum congregátus fúerat in Ierúsalem. 2 Par 30 4 Placuítque sermo regi, et omni multitúdini. 2 Par 30 5 Et decrevérunt ut mítterent núntios in univérsum Israël, de Bersabée usque Dan, ut venírent, et fácerent Phase Dómino Deo Israël in Ierúsalem: multi enim non fécerant sicut lege præscríptum est. 2 Par 30 6 Perrexerúntque cursóres cum epístolis ex regis império, et príncipum eius, in univérsum Israël et Iudam, iuxta id quod rex iússerat, prædicántes: Fílii Israël, revertímini ad Dóminum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertétur ad relíquias quæ effugérunt manum regis Assyriórum. 2 Par 30 7 Nolíte fíeri sicut patres vestri et fratres, qui recessérunt a Dómino Deo patrum suórum, qui trádidit eos in intéritum, ut ipsi cérnitis. 2 Par 30 8 Nolíte induráre cervíces vestras, sicut patres vestri: trádite manus Dómino, et veníte ad sanctuárium eius quod sanctificávit in ætérnum: servíte Dómino Deo patrum vestrórum, et avertétur a vobis ira furóris eius. 2 Par 30 9 Si enim vos revérsi fuéritis ad Dóminum, fratres vestri et fílii habébunt misericórdiam coram dóminis suis, qui illos duxérunt captívos, et reverténtur in terram hanc: pius enim et clemens est Dóminus Deus vester, et non avértet fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum. 2 Par 30 10 Igitur cursóres pergébant velóciter de civitáte in civitátem per terram Ephraim et Manásse usque ad Zábulon, illis irridéntibus et subsannántibus eos. 2 Par 30 11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manásse, et Zábulon acquiescéntes consílio, venérunt Ierúsalem. 2 Par 30 12 In Iuda vero facta est manus Dómini ut daret eis cor unum, ut fácerent iuxta præcéptum regis et príncipum verbum Dómini. 2 Par 30 13 Congregatíque sunt in Ierúsalem pópuli multi ut fácerent solemnitátem azymórum, in mense secúndo: 2 Par 30 14 et surgéntes destruxérunt altária quæ erant in Ierúsalem, atque univérsa in quibus idólis adolebátur incénsum, subverténtes, proiecérunt in Torréntem Cedron. 2 Par 30 15 Immolavérunt autem Phase quartadécima die mensis secúndi. Sacerdótes quoque atque Levítæ tandem sanctificáti, obtulérunt holocáusta in domo Dómini: 2 Par 30 16 steterúntque in órdine suo iuxta dispositiónem et legem Móysi hóminis Dei: sacerdótes vero suscipiébant effundéndum sánguinem de mánibus Levitárum, 2 Par 30 17 eo quod multa turba sanctificáta non esset: et idcírco immolárent Levítæ Phase his qui non occúrrerant sanctificári Dómino. 2 Par 30 18 Magna étiam pars pópuli de Ephraim, et Manásse, et Issachar, et Zábulon, quæ sanctificáta non fúerat, comédit Phase non iuxta quod scriptum est: et orávit pro eis Ezechías, dicens: Dóminus bonus propitiábitur 2 Par 30 19 cunctis, qui in toto corde requírunt Dóminum Deum patrum suórum: et non imputábit eis quod minus sanctificáti sunt. 2 Par 30 20 Quem exaudívit Dóminus, et placátus est pópulo. 2 Par 30 21 Fecerúntque fílii Israël, qui invénti sunt in Ierúsalem, solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia magna, laudántes Dóminum per síngulos dies: Levítæ quoque et sacerdótes per órgana quæ suo offício congruébant. 2 Par 30 22 Et locútus est Ezechías ad cor ómnium Levitárum qui habébant intelligéntiam bonam super Dómino: et comedérunt septem diébus solemnitátis, immolántes víctimas pacificórum, et laudántes Dóminum Deum patrum suórum. 2 Par 30 23 Placuítque univérsæ multitúdini ut celebrárent étiam álios dies septem: quod et fecérunt cum ingénti gáudio. 2 Par 30 24 Ezechías enim rex Iuda præbúerat multitúdini mille tauros, et septem míllia óvium: príncipes vero déderant pópulo tauros mille, et oves decem míllia: sanctificáta est ergo sacerdótum plúrima multitúdo. 2 Par 30 25 Et hilaritáte perfúsa omnis turba Iuda, tam sacerdótum et Levitárum, quam univérsæ frequéntiæ quæ vénerat ex Israël ; proselytórum quoque de terra Israël, et habitántium in Iuda. 2 Par 30 26 Factáque est grandis celébritas in Ierúsalem, qualis a diébus Salomónis fílii David regis Israël in ea urbe non fúerat. 2 Par 30 27 Surrexérunt autem sacerdótes atque Levítæ benedicéntes pópulo: et exaudíta est vox eórum, pervenítque orátio in habitáculum sanctum cæli. 2 Par 31 1 Cumque hæc fuíssent rite celebráta, egréssus est omnis Israël qui invéntus fúerat in úrbibus Iuda, et fregérunt simulácra, succiderúntque lucos, demolíti sunt excélsa, et altária destruxérunt, non solum de univérso Iuda et Béniamin, sed et de Ephraim quoque et Manásse, donec pénitus evérterent: reversíque sunt omnes fílii Israël in possessiónes et civitátes suas. 2 Par 31 2 Ezechías autem constítuit turmas sacerdotáles et Levíticas per divisiónes suas, unumquémque in offício próprio, tam sacerdótum vidélicet quam Levitárum, ad holocáusta et pacífica, ut ministrárent et confiteréntur, caneréntque in portis castrórum Dómini. 2 Par 31 3 Pars autem regis erat, ut de própria eius substántia offerrétur holocáustum, mane semper et véspere: sábbatis quoque, et caléndis, et solemnitátibus céteris, sicut scriptum est in lege Móysi. 2 Par 31 4 Præcépit étiam pópulo habitántium Ierúsalem ut darent partes sacerdótibus et Levítis, ut possent vacáre legi Dómini. 2 Par 31 5 Quod cum percrebruísset in áuribus multitúdinis, plúrimas obtulére primítias fílii Israël fruménti, vini, et ólei: mellis quoque, et ómnium quæ gignit humus, décimas obtulérunt. 2 Par 31 6 Sed et fílii Israël et Iuda qui habitábant in úrbibus Iuda, obtulérunt décimas boum et óvium, decimásque sanctórum quæ vóverant Dómino Deo suo: atque univérsa portántes, fecérunt acérvos plúrimos. 2 Par 31 7 Mense tértio cœpérunt acervórum iacére fundaménta, et mense séptimo complevérunt eos. 2 Par 31 8 Cumque ingréssi fuíssent Ezechías et príncipes eius, vidérunt acérvos, et benedixérunt Dómino ac pópulo Israël. 2 Par 31 9 Interrogavítque Ezechías sacerdótes et Levítas, cur ita iacérent acérvi. 2 Par 31 10 Respóndit illi Azarías sacérdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœpérunt offérri primítiæ in domo Dómini, comédimus, et saturáti sumus, et remansérunt plúrima, eo quod benedíxerit Dóminus pópulo suo: reliquárum autem cópia est ista, quam cernis. 2 Par 31 11 Præcépit ígitur Ezechías ut præparárent hórrea in domo Dómini. Quod cum fecíssent, 2 Par 31 12 intulérunt tam primítias quam décimas, et quæcúmque vóverant, fidéliter. Fuit autem præféctus eórum Chonenías Levíta, et Sémei frater eius secúndus, 2 Par 31 13 post quem Iáhiel, et Azarías, et Nahath, et Asael, et Iérimoth, Iózabad quoque, et Eliel, et Iesmachías, et Mahath, et Banaías, præpósiti sub mánibus Choneníæ et Sémei fratris eius, ex império Ezechíæ regis et Azaríæ pontíficis domus Dei, ad quos ómnia pertinébant. 2 Par 31 14 Core vero fílius Iemna Levítes, et iánitor orientális portæ, præpósitus erat iis quæ sponte offerebántur Dómino, primitiísque et consecrátis in Sancta sanctórum. 2 Par 31 15 Et sub cura eius Eden, et Béniamin, Iésue, et Semeías, Amarías quoque, et Sechenías in civitátibus sacerdótum, ut fidéliter distribúerent frátribus suis partes, minóribus atque maióribus: 2 Par 31 16 excéptis máribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebántur templum Dómini, et quidquid per síngulos dies conducébat in ministério, atque observatiónibus iuxta divisiónes suas, 2 Par 31 17 sacerdótibus per famílias, et Levítis a vigésimo anno et supra, per órdines et turmas suas, 2 Par 31 18 universǽque multitúdini tam uxóribus quam líberis eórum utriúsque sexus, fidéliter cibi de his quæ sanctificáta fúerant, præbebántur. 2 Par 31 19 Sed et filiórum Aaron per agros, et suburbána úrbium singulárum, dispósiti erant viri, qui partes distribúerent univérso séxui masculíno de sacerdótibus et Levítis. 2 Par 31 20 Fecit ergo Ezechías univérsa quæ díximus in omni Iuda: operatúsque est bonum et rectum, et verum coram Dómino Deo suo, 2 Par 31 21 in univérsa cultúra ministérii domus Dómini, iuxta legem et cæremónias, volens requírere Deum suum in toto corde suo: fecítque, et prosperátus est. 2 Par 32 1 Post quæ et huiuscémodi veritátem, venit Sennácherib rex Assyriórum, et ingréssus Iudam, obsédit civitátes munítas, volens eas cápere. 2 Par 32 2 Quod cum vidísset Ezechías, venísse scílicet Sennácherib, et totum belli ímpetum verti contra Ierúsalem, 2 Par 32 3 ínito cum princípibus consílio, virísque fortíssimis, ut obturárent cápita fóntium qui erant extra urbem: et hoc ómnium decernénte senténtia, 2 Par 32 4 congregávit plúrimam multitúdinem, et obturavérunt cunctos fontes, et rivum qui fluébat in médio terræ, dicéntes: Ne véniant reges Assyriórum, et invéniant aquárum abundántiam. 2 Par 32 5 Ædificávit quoque, agens indústrie, omnem murum qui fúerat dissipátus, et exstrúxit turres désuper, et forínsecus álterum murum: instauravítque Mello in Civitáte David, et fecit univérsi géneris armatúram et clýpeos: 2 Par 32 6 constituítque príncipes bellatórum in exércitu, et convocávit univérsos in platéa portæ civitátis, ac locútus est ad cor eórum, dicens: 2 Par 32 7 Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis regem Assyriórum, et univérsam multitúdinem quæ est cum eo: multo enim plures nobíscum sunt, quam cum illo. 2 Par 32 8 Cum illo enim est bráchium cárneum: nobíscum Dóminus Deus noster, qui auxiliátor est noster, pugnátque pro nobis. Confortatúsque est pópulus huiuscémodi verbis Ezechíæ regis Iuda. 2 Par 32 9 Quæ postquam gesta sunt, misit Sennácherib rex Assyriórum servos suos in Ierúsalem (ipse enim cum univérso exércitu obsidébat Lachis) ad Ezechíam regem Iuda, et ad omnem pópulum qui erat in urbe, dicens: 2 Par 32 10 Hæc dicit Sennácherib rex Assyriórum: In quo habéntes fidúciam sedétis obséssi in Ierúsalem? 2 Par 32 11 num Ezechías décipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affírmans quod Dóminus Deus vester líberet vos de manu regis Assyriórum? 2 Par 32 12 Numquid non iste est Ezechías, qui destrúxit excélsa illíus, et altária, et præcépit Iuda et Ierúsalem, dicens: Coram altári uno adorábitis, et in ipso comburétis incénsum? 2 Par 32 13 An ignorátis quæ ego fécerim, et patres mei, cunctis terrárum pópulis? numquid prævaluérunt dii géntium, omniúmque terrárum, liberáre regiónem suam de manu mea? 2 Par 32 14 Quis est de univérsis diis géntium, quas vastavérunt patres mei, qui potúerit erúere pópulum suum de manu mea, ut possit étiam Deus vester erúere vos de hac manu? 2 Par 32 15 Non vos ergo decípiat Ezechías, nec vana persuasióne delúdat, neque credátis ei. Si enim nullus pótuit deus cunctárum géntium atque regnórum liberáre pópulum suum de manu mea, et de manu patrum meórum, consequénter nec Deus vester póterit erúere vos de manu mea. 2 Par 32 16 Sed et ália multa locúti sunt servi eius contra Dóminum Deum, et contra Ezechíam servum eius. 2 Par 32 17 Epístolas quoque scripsit plenas blasphémiæ in Dóminum Deum Israël, et locútus est advérsus eum: Sicut dii géntium ceterárum non potuérunt liberáre pópulum suum de manu mea, sic et Deus Ezechíæ erúere non póterit pópulum suum de manu ista. 2 Par 32 18 Insuper et clamóre magno, lingua Iudáica, contra pópulum qui sedébat in muris Ierúsalem, personábat, ut terréret eos, et cáperet civitátem. 2 Par 32 19 Locutúsque est contra Deum Ierúsalem, sicut advérsum deos populórum terræ, ópera mánuum hóminum. 2 Par 32 20 Oravérunt ígitur Ezechías rex, et Isaías fílius Amos prophétes, advérsum hanc blasphémiam, ac vociferáti sunt usque in cælum. 2 Par 32 21 Et misit Dóminus ángelum, qui percússit omnem virum robústum, et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum: reversúsque est cum ignomínia in terram suam. Cumque ingréssus esset domum dei sui, fílii qui egréssi fúerant de útero eius interfecérunt eum gládio. 2 Par 32 22 Salvavítque Dóminus Ezechíam et habitatóres Ierúsalem de manu Sennácherib regis Assyriórum, et de manu ómnium, et prǽstitit eis quiétem per circúitum. 2 Par 32 23 Multi étiam deferébant hóstias et sacrifícia Dómino in Ierúsalem, et múnera Ezechíæ regi Iuda: qui exaltátus est post hæc coram cunctis géntibus. 2 Par 32 24 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem, et orávit Dóminum: exaudivítque eum, et dedit ei signum. 2 Par 32 25 Sed non iuxta benefícia quæ accéperat, retríbuit, quia elevátum est cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Ierúsalem. 2 Par 32 26 Humiliatúsque est póstea, eo quod exaltátum fuísset cor eius, tam ipse quam habitatóres Ierúsalem: et idcírco non venit super eos ira Dómini in diébus Ezechíæ. 2 Par 32 27 Fuit autem Ezechías dives, et ínclytus valde, et thesáuros sibi plúrimos congregávit argénti, et auri, et lápidis pretiósi, arómatum, et armórum univérsi géneris, et vasórum magni prétii. 2 Par 32 28 Apothécas quoque fruménti, vini, et ólei, et præsépia ómnium iumentórum, caulásque pécorum, 2 Par 32 29 et urbes ædificávit sibi: habébat quippe greges óvium et armentórum innumerábiles, eo quod dedísset ei Dóminus substántiam multam nimis. 2 Par 32 30 Ipse est Ezechías, qui obturávit superiórem fontem aquárum Gihon, et avértit eas subter ad occidéntem urbis David: in ómnibus opéribus suis fecit próspere quæ vóluit. 2 Par 32 31 Attamen in legatióne príncipum Babylónis, qui missi fúerant ad eum ut interrogárent de porténto quod accíderat super terram, derelíquit eum Deus ut tentarétur, et nota fíerent ómnia quæ erant in corde eius. 2 Par 32 32 Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et misericordiárum eius, scripta sunt in visióne Isaíæ fílii Amos prophétæ, et in Libro regum Iuda et Israël. 2 Par 32 33 Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum super sepúlcra filiórum David: et celebrávit eius exséquias univérsus Iuda, et omnes habitatóres Ierúsalem: regnavítque Manásses fílius eius pro eo. 2 Par 33 1 Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Ierúsalem. 2 Par 33 2 Fecit autem malum coram Dómino, iuxta abominatiónes géntium quas subvértit Dóminus coram fíliis Israël: 2 Par 33 3 et convérsus instaurávit excélsa quæ demolítus fúerat Ezechías pater eius: construxítque aras Báalim, et fecit lucos, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam. 2 Par 33 4 Ædificávit quoque altária in domo Dómini, de qua díxerat Dóminus: In Ierúsalem erit nomen meum in ætérnum. 2 Par 33 5 Ædificávit autem ea cuncto exercítui cæli in duóbus átriis domus Dómini. 2 Par 33 6 Transiréque fecit fílios suos per ignem in valle Benénnom: observábat sómnia, sectabátur augúria, maléficis ártibus inserviébat, habébat secum magos et incantatóres, multáque mala operátus est coram Dómino ut irritáret eum. 2 Par 33 7 Scúlptile quoque et conflátile signum pósuit in domo Dei, de qua locútus est Deus ad David, et ad Salomónem fílium eius, dicens: In domo hac, et in Ierúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Israël, ponam nomen meum in sempitérnum. 2 Par 33 8 Et movéri non fáciam pedem Israël de terra quam trádidi pátribus eórum: ita dumtáxat si custodíerint fácere quæ præcépi eis, cunctámque legem, et cæremónias atque iudícia, per manum Móysi. 2 Par 33 9 Igitur Manásses sedúxit Iudam, et habitatóres Ierúsalem, ut fácerent malum super omnes gentes quas subvérterat Dóminus a fácie filiórum Israël. 2 Par 33 10 Locutúsque est Dóminus ad eum, et ad pópulum illíus, et atténdere noluérunt. 2 Par 33 11 Idcírco superindúxit eis príncipes exércitus regis Assyriórum: ceperúntque Manássen, et vinctum caténis atque compédibus duxérunt in Babylónem. 2 Par 33 12 Qui postquam coangustátus est, orávit Dóminum Deum suum: et egit pœniténtiam valde coram Deo patrum suórum. 2 Par 33 13 Deprecatúsque est eum, et obsecrávit inténte: et exaudívit oratiónem eius, reduxítque eum Ierúsalem in regnum suum, et cognóvit Manásses quod Dóminus ipse esset Deus. 2 Par 33 14 Post hæc ædificávit murum extra civitátem David ad occidéntem Gihon in conválle, ab intróitu portæ píscium per circúitum usque ad Ophel, et exaltávit illum veheménter: constituítque príncipes exércitus in cunctis civitátibus Iuda munítis: 2 Par 33 15 et ábstulit deos aliénos, et simulácrum de domo Dómini: aras quoque, quas fécerat in monte domus Dómini et in Ierúsalem: et proiécit ómnia extra urbem. 2 Par 33 16 Porro instaurávit altáre Dómini, et immolávit super illud víctimas, et pacífica, et laudem: præcepítque Iudæ ut servíret Dómino Deo Israël. 2 Par 33 17 Attamen adhuc pópulus immolábat in excélsis Dómino Deo suo. 2 Par 33 18 Réliqua autem gestórum Manásse, et obsecrátio eius ad Deum suum, verba quoque Vidéntium qui loquebántur ad eum in nómine Dómini Dei Israël, continéntur in sermónibus regum Israël. 2 Par 33 19 Orátio quoque eius et exaudítio, et cuncta peccáta atque contémptus, loca étiam in quibus ædificávit excélsa, et fecit lucos et státuas ántequam ágeret pœniténtiam, scripta sunt in sermónibus Hózai. 2 Par 33 20 Dormívit ergo Manásses cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in domo sua: regnavítque pro eo fílius eius Amon. 2 Par 33 21 Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset, et duóbus annis regnávit in Ierúsalem. 2 Par 33 22 Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater eius: et cunctis idólis quæ Manásses fúerat fabricátus, immolávit atque servívit. 2 Par 33 23 Et non est revéritus fáciem Dómini, sicut revéritus est Manásses pater eius, et multo maióra delíquit. 2 Par 33 24 Cumque coniurássent advérsus eum servi sui, interfecérunt eum in domo sua. 2 Par 33 25 Porro réliqua pópuli multitúdo, cæsis iis qui Amon percússerant, constítuit regem Iosíam fílium eius pro eo. 2 Par 34 1 Octo annórum erat Iosías cum regnáre cœpísset, et trigínta et uno anno regnávit in Ierúsalem. 2 Par 34 2 Fecítque quod erat rectum in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis David patris sui: non declinávit neque ad dextram, neque ad sinístram. 2 Par 34 3 Octávo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quǽrere Deum patris sui David: et duodécimo anno postquam regnáre cœ́perat, mundávit Iudam et Ierúsalem ab excélsis, et lucis, simulacrísque et sculptílibus. 2 Par 34 4 Destruxerúntque coram eo aras Báalim, et simulácra quæ superpósita fúerant, demolíti sunt: lucos étiam et sculptília succídit atque commínuit, et super túmulos eórum qui eis immoláre consuéverant, fragménta dispérsit. 2 Par 34 5 Ossa prætérea sacerdótum combússit in altáribus idolórum, mundavítque Iudam et Ierúsalem. 2 Par 34 6 Sed et in úrbibus Manásse, et Ephraim, et Símeon, usque Néphthali, cuncta subvértit. 2 Par 34 7 Cumque altária dissipásset, et lucos et sculptília contrivísset in frusta, cunctáque delúbra demolítus esset de univérsa terra Israël, revérsus est in Ierúsalem. 2 Par 34 8 Igitur anno octávo décimo regni sui, mundáta iam terra et templo Dómini, misit Saphan fílium Eselíæ, et Maasíam príncipem civitátis, et Ioha fílium Ióachaz a commentáriis, ut instaurárent domum Dómini Dei sui. 2 Par 34 9 Qui venérunt ad Helcíam sacerdótem magnum: acceptámque ab eo pecúniam quæ illáta fúerat in domum Dómini, et quam congregáverant Levítæ, et ianitóres de Manásse, et Ephraim, et univérsis relíquiis Israël, ab omni quoque Iuda, et Béniamin, et habitatóribus Ierúsalem, 2 Par 34 10 tradidérunt in mánibus eórum qui prǽerant operáriis in domo Dómini, ut instaurárent templum, et infírma quæque sarcírent. 2 Par 34 11 At illi dedérunt eam artifícibus et cæmentáriis, ut émerent lápides de lapicidínis, et ligna ad commissúras ædifícii, et ad contignatiónem domórum quas destrúxerant reges Iuda. 2 Par 34 12 Qui fidéliter cuncta faciébant. Erant autem præpósiti operántium Iahath et Abdías de fíliis Merári, Zacharías et Mosóllam de fíliis Caath, qui urgébant opus: omnes Levítæ sciéntes órganis cánere. 2 Par 34 13 Super eos vero qui ad divérsos usus ónera portábant, erant scribæ, et magístri de Levítis, ianitóres. 2 Par 34 14 Cumque efférrent pecúniam quæ illáta fúerat in templum Dómini, réperit Helcías sacérdos Librum legis Dómini per manum Móysi. 2 Par 34 15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis invéni in domo Dómini: et trádidit ei. 2 Par 34 16 At ille íntulit volúmen ad regem, et nuntiávit ei, dicens: Omnia quæ dedísti in manu servórum tuórum, ecce compléntur. 2 Par 34 17 Argéntum quod repértum est in domo Dómini, conflavérunt, datúmque est præféctis artíficum, et divérsa ópera fabricántium. 2 Par 34 18 Prætérea trádidit mihi Helcías sacérdos hunc librum. Quem cum rege præsénte recitásset, 2 Par 34 19 audissétque ille verba legis, scidit vestiménta sua: 2 Par 34 20 et præcépit Helcíæ, et Ahicam fílio Saphan, et Abdon fílio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens: 2 Par 34 21 Ite, et oráte Dóminum pro me, et pro relíquiis Israël et Iuda, super univérsis sermónibus Libri istíus, qui repértus est: magnus enim furor Dómini stillávit super nos, eo quod non custodíerint patres nostri verba Dómini ut fácerent ómnia quæ scripta sunt in isto volúmine. 2 Par 34 22 Abiit ergo Helcías, et hi qui simul a rege missi fúerant, ad Oldam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuath fílii Hasra custódis véstium, quæ habitábat in Ierúsalem in Secúnda: et locúti sunt ei verba quæ supra narrávimus. 2 Par 34 23 At illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dícite viro qui misit vos ad me: 2 Par 34 24 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego indúcam mala super locum istum et super habitatóres eius, cunctáque maledícta quæ scripta sunt in Libro hoc, quem legérunt coram rege Iuda. 2 Par 34 25 Quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, ut me ad iracúndiam provocárent in cunctis opéribus mánuum suárum, idcírco stillábit furor meus super locum istum, et non exstinguétur. 2 Par 34 26 Ad regem autem Iuda, qui misit vos pro Dómino deprecándo, sic loquímini: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quóniam audísti verba volúminis, 2 Par 34 27 atque emollítum est cor tuum, et humiliátus es in conspéctu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatóres Ierúsalem, reveritúsque fáciem meam scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me: ego quoque exaudívi te, dicit Dóminus. 2 Par 34 28 Iam enim cólligam te ad patres tuos, et inferéris in sepúlcrum tuum in pace: nec vidébunt óculi tui omne malum quod ego inductúrus sum super locum istum, et super habitatóres eius. Retulérunt ítaque regi cuncta quæ díxerat. 2 Par 34 29 At ille convocátis univérsis maióribus natu Iuda et Ierúsalem, 2 Par 34 30 ascéndit in domum Dómini, unáque omnes viri Iuda et habitatóres Ierúsalem, sacerdótes et Levítæ, et cunctus pópulus a mínimo usque ad máximum. Quibus audiéntibus in domo Dómini, legit rex ómnia verba volúminis: 2 Par 34 31 et stans in tribunáli suo, percússit fœdus coram Dómino ut ambuláret post eum, et custodíret præcépta, et testimónia, et iustificatiónes eius in toto corde suo, et in tota ánima sua, facerétque quæ scripta sunt in volúmine illo, quod légerat. 2 Par 34 32 Adiurávit quoque super hoc omnes qui repérti fúerant in Ierúsalem et Béniamin: et fecérunt habitatóres Ierúsalem iuxta pactum Dómini Dei patrum suórum. 2 Par 34 33 Abstulit ergo Iosías cunctas abominatiónes de univérsis regiónibus filiórum Israël: et fecit omnes qui resídui erant in Israël, servíre Dómino Deo suo. Cunctis diébus eius non recessérunt a Dómino Deo patrum suórum. 2 Par 35 1 Fecit autem Iosías in Ierúsalem Phase Dómino, quod immolátum est quartadécima die mensis primi: 2 Par 35 2 et constítuit sacerdótes in offíciis suis, hortatúsque est eos ut ministrárent in domo Dómini: 2 Par 35 3 Levítis quoque, ad quorum eruditiónem omnis Israël sanctificabátur Dómino, locútus est: Pónite arcam in sanctuário templi, quod ædificávit Sálomon fílius David rex Israël, nequáquam enim eam ultra portábitis: nunc autem ministráte Dómino Deo vestro, et pópulo eius Israël. 2 Par 35 4 Et præparáte vos per domos et cognatiónes vestras in divisiónibus singulórum, sicut præcépit David rex Israël, et descrípsit Sálomon fílius eius. 2 Par 35 5 Et ministráte in sanctuário per famílias turmásque Levíticas, 2 Par 35 6 et sanctificáti immoláte Phase: fratres étiam vestros, ut possint iuxta verba quæ locútus est Dóminus in manu Móysi fácere, præparáte. 2 Par 35 7 Dedit prætérea Iosías omni pópulo qui ibi fúerat invéntus in solemnitáte Phase, agnos et hædos de grégibus et réliqui pécoris trigínta míllia, boum quoque tria míllia: hæc de regis univérsa substántia. 2 Par 35 8 Duces quoque eius sponte quod vóverant, obtulérunt, tam pópulo quam sacerdótibus et Levítis. Porro Helcías, et Zacharías, et Iáhiel príncipes domus Dómini dedérunt sacerdótibus ad faciéndum Phase pécora commíxtim duo míllia sexcénta, et boves trecéntos. 2 Par 35 9 Chonenías autem, et Semeías, étiam Nathánaël fratres eius, necnon Hasabías, et Iéhiel, et Iózabad príncipes Levitárum, dedérunt céteris Levítis ad celebrándum Phase quinque míllia pécorum, et boves quingéntos. 2 Par 35 10 Præparatúmque est ministérium, et stetérunt sacerdótes in offício suo: Levítæ quoque in turmis, iuxta regis impérium. 2 Par 35 11 Et immolátum est Phase: asperserúntque sacerdótes manu sua sánguinem, et Levítæ detraxérunt pelles holocaustórum: 2 Par 35 12 et separavérunt ea ut darent per domos et famílias singulórum, et offerréntur Dómino, sicut scriptum est in Libro Móysi: de bobus quoque fecérunt simíliter. 2 Par 35 13 Et assavérunt Phase super ignem, iuxta quod in lege scriptum est: pacíficas vero hóstias coxérunt in lebétibus, et cácabis, et ollis, et festináto distribuérunt univérsæ plebi: 2 Par 35 14 sibi autem et sacerdótibus póstea paravérunt, nam in oblatióne holocaustórum et ádipum usque ad noctem sacerdótes fuérunt occupáti, unde Levítæ sibi et sacerdótibus fíliis Aaron paravérunt novíssimis. 2 Par 35 15 Porro cantóres fílii Asaph stabant in órdine suo, iuxta præcéptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetárum regis: ianitóres vero per portas síngulas observábant, ita ut nec puncto quidem discéderent a ministério: quam ob rem et fratres eórum Levítæ paravérunt eis cibos. 2 Par 35 16 Omnis ígitur cultúra Dómini rite compléta est in die illa, ut fácerent Phase, et offérrent holocáusta super altáre Dómini, iuxta præcéptum regis Iosíæ. 2 Par 35 17 Fecerúntque fílii Israël, qui repérti fúerant ibi, Phase in témpore illo, et solemnitátem azymórum septem diébus. 2 Par 35 18 Non fuit Phase símile huic in Israël a diébus Samuélis prophétæ: sed nec quisquam de cunctis régibus Israël fecit Phase sicut Iosías, sacerdótibus, et Levítis, et omni Iudæ et Israël qui repértus fúerat, et habitántibus in Ierúsalem. 2 Par 35 19 Octávo décimo anno regni Iosíæ hoc Phase celebrátum est. 2 Par 35 20 Postquam instauráverat Iosías templum, ascéndit Néchao rex Ægýpti ad pugnándum in Chárcamis iuxta Euphráten: et procéssit in occúrsum eius Iosías. 2 Par 35 21 At ille, missis ad eum núntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Iuda? non advérsum te hódie vénio, sed contra áliam pugno domum, ad quam me Deus festináto ire præcépit: désine advérsum Deum fácere, qui mecum est, ne interfíciat te. 2 Par 35 22 Nóluit Iosías revérti, sed præparávit contra eum bellum, nec acquiévit sermónibus Néchao ex ore Dei: verum perréxit ut dimicáret in campo Magéddo. 2 Par 35 23 Ibíque vulnerátus a sagittáriis, dixit púeris suis: Edúcite me de prœ́lio, quia óppido vulnerátus sum. 2 Par 35 24 Qui transtulérunt eum de curru in álterum currum, qui sequebátur eum more régio, et asportavérunt eum in Ierúsalem: mortuúsque est, et sepúltus in mausoléo patrum suórum, et univérsus Iuda et Ierúsalem luxérunt eum. 2 Par 35 25 Ieremías máxime: cuius omnes cantóres atque cantatríces, usque in præséntem diem, lamentatiónes super Iosíam réplicant, et quasi lex obtínuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentatiónibus. 2 Par 35 26 Réliqua autem sermónum Iosíæ, et misericordiárum eius, quæ lege præcépta sunt Dómini, 2 Par 35 27 ópera quoque illíus prima et novíssima, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israël. 2 Par 36 1 Tulit ergo pópulus terræ Ióachaz fílium Iosíæ, et constítuit regem pro patre suo in Ierúsalem. 2 Par 36 2 Vigínti trium annórum erat Ióachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Ierúsalem. 2 Par 36 3 Amóvit autem eum rex Ægýpti cum venísset in Ierúsalem, et condemnávit terram centum taléntis argénti, et talénto auri. 2 Par 36 4 Constituítque pro eo regem Elíakim fratrem eius super Iudam et Ierúsalem, et vertit nomen eius Ióakim: ipsum vero Ióachaz tulit secum, et abdúxit in Ægýptum. 2 Par 36 5 Vigínti quinque annórum erat Ióakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Ierúsalem: fecítque malum coram Dómino Deo suo. 2 Par 36 6 Contra hunc ascéndit Nabuchodónosor rex Chaldæórum, et vinctum caténis duxit in Babylónem. 2 Par 36 7 Ad quam et vasa Dómini tránstulit, et pósuit ea in templo suo. 2 Par 36 8 Réliqua autem verbórum Ióakim, et abominatiónum eius quas operátus est, et quæ invénta sunt in eo, continéntur in Libro regum Iuda et Israël. Regnávit autem Ióachin fílius eius pro eo. 2 Par 36 9 Octo annórum erat Ióachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus ac decem diébus regnávit in Ierúsalem: fecítque malum in conspéctu Dómini. 2 Par 36 10 Cumque anni círculus volverétur, misit Nabuchodónosor rex, qui adduxérunt eum in Babylónem, asportátis simul pretiosíssimis vasis domus Dómini. Regem vero constítuit Sedecíam pátruum eius super Iudam et Ierúsalem. 2 Par 36 11 Vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Ierúsalem: 2 Par 36 12 fecítque malum in óculis Dómini Dei sui, nec erúbuit fáciem Ieremíæ prophétæ, loquéntis ad se ex ore Dómini. 2 Par 36 13 A rege quoque Nabuchodónosor recéssit, qui adiuráverat eum per Deum: et indurávit cervícem suam et cor ut non reverterétur ad Dóminum Deum Israël. 2 Par 36 14 Sed et univérsi príncipes sacerdótum et pópulus prævaricáti sunt iníque iuxta univérsas abominatiónes géntium, et polluérunt domum Dómini quam sanctificáverat sibi in Ierúsalem. 2 Par 36 15 Mittébat autem Dóminus Deus patrum suórum ad illos per manum nuntiórum suórum de nocte consúrgens, et quotídie cómmonens: eo quod párceret pópulo et habitáculo suo. 2 Par 36 16 At illi subsannábant núntios Dei, et parvipendébant sermónes eius, illudebántque prophétis, donec ascénderet furor Dómini in pópulum eius, et esset nulla curátio. 2 Par 36 17 Addúxit enim super eos regem Chaldæórum, et interfécit iúvenes eórum gládio in domo sanctuárii sui: non est misértus adolescéntis, et vírginis, et senis, nec decrépiti quidem, sed omnes trádidit in mánibus eius. 2 Par 36 18 Universáque vasa domus Dómini, tam maióra quam minóra, et thesáuros templi, et regis, et príncipum, tránstulit in Babylónem. 2 Par 36 19 Incendérunt hostes domum Dei, destruxerúntque murum Ierúsalem: univérsas turres combussérunt, et quidquid pretiósum fúerat, demolíti sunt. 2 Par 36 20 Si quis eváserat gládium, ductus in Babylónem servívit regi et fíliis eius, donec imperáret rex Persárum, 2 Par 36 21 et complerétur sermo Dómini ex ore Ieremíæ, et celebráret terra sábbata sua: cunctis enim diébus desolatiónis egit sábbatum usque dum compleréntur septuagínta anni. 2 Par 36 22 Anno autem primo Cyri regis Persárum, ad expléndum sermónem Dómini quem locútus fúerat per os Ieremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: qui iussit prædicári in univérso regno suo, étiam per scriptúram, dicens: 2 Par 36 23 Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Omnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Ierúsalem, quæ est in Iudǽa: quis ex vobis est in omni pópulo eius? sit Dóminus Deus suus cum eo, et ascéndat. Esd 1 1 In anno primo Cyri regis Persárum, ut complerétur verbum Dómini ex ore Ieremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: et tradúxit vocem in omni regno suo, étiam per scriptúram, dicens: Esd 1 2 Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Omnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Ierúsalem, quæ est in Iudǽa. Esd 1 3 Quis est in vobis de univérso pópulo eius? Sit Deus illíus cum ipso. Ascéndat in Ierúsalem, quæ est in Iudǽa, et ædíficet domum Dómini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Ierúsalem. Esd 1 4 Et omnes réliqui in cunctis locis ubicúmque hábitant, ádiuvent eum viri de loco suo argénto et auro, et substántia, et pecóribus, excépto quod voluntárie ófferunt templo Dei, quod est in Ierúsalem. Esd 1 5 Et surrexérunt príncipes patrum de Iuda et Béniamin, et sacerdótes, et Levítæ, et omnis cuius Deus suscitávit spíritum, ut ascénderent ad ædificándum templum Dómini, quod erat in Ierúsalem. Esd 1 6 Universíque qui erant in circúitu, adiuvérunt manus eórum in vasis argénteis et áureis, in substántia et iuméntis, in supelléctili, excéptis his quæ sponte obtúlerant. Esd 1 7 Rex quoque Cyrus prótulit vasa templi Dómini, quæ túlerat Nabuchodónosor de Ierúsalem, et posúerat ea in templo dei sui. Esd 1 8 Prótulit autem ea Cyrus rex Persárum per manum Mithridátis fílii Gázabar, et annumerávit ea Sassabásar príncipi Iuda. Esd 1 9 Et hic est númerus eórum: phíalæ áureæ trigínta, phíalæ argénteæ mille, cultri vigínti novem, scyphi áurei trigínta, Esd 1 10 scyphi argéntei secúndi quadringénti decem, vasa ália mille. Esd 1 11 Omnia vasa áurea et argéntea quinque míllia quadringénta: univérsa tulit Sassabásar cum his qui ascendébant de transmigratióne Babylónis in Ierúsalem. Esd 2 1 Hi sunt autem provínciæ fílii, qui ascendérunt de captivitáte, quam transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis in Babylónem, et revérsi sunt in Ierúsalem et Iudam, unusquísque in civitátem suam. Esd 2 2 Qui venérunt cum Zoróbabel, Iósue, Nehemía, Saraía, Rahelaía, Mardochái, Belsan, Mesphar, Beguái, Rehum, Báana. Númerus virórum pópuli Israël: Esd 2 3 fílii Pharos duo míllia centum septuagínta duo. Esd 2 4 Fílii Sephatía, trecénti septuagínta duo. Esd 2 5 Fílii Area, septingénti septuagínta quinque. Esd 2 6 Fílii Phahath Moab, filiórum Iósue: Ioab, duo míllia octingénti duódecim. Esd 2 7 Fílii Ælam, mille ducénti quinquagínta quátuor. Esd 2 8 Fílii Zéthua, nongénti quadragínta quinque. Esd 2 9 Fílii Zachái, septingénti sexagínta. Esd 2 10 Fílii Bani, sexcénti quadragínta duo. Esd 2 11 Fílii Bebái, sexcénti vigínti tres. Esd 2 12 Fílii Azgad, mille ducénti vigínti duo. Esd 2 13 Fílii Adónicam, sexcénti sexagínta sex. Esd 2 14 Fílii Beguái, duo míllia quinquagínta sex. Esd 2 15 Fílii Adin, quadringénti quinquagínta quátuor. Esd 2 16 Fílii Ather, qui erant ex Ezechía, nonagínta octo. Esd 2 17 Fílii Besái, trecénti vigínti tres. Esd 2 18 Fílii Iora, centum duódecim. Esd 2 19 Fílii Hasum, ducénti vigínti tres. Esd 2 20 Fílii Gebbar, nonagínta quinque. Esd 2 21 Fílii Béthlehem, centum vigínti tres. Esd 2 22 Viri Nétupha, quinquagínta sex. Esd 2 23 Viri Anathoth, centum vigínti octo. Esd 2 24 Fílii Azmaveth, quadragínta duo. Esd 2 25 Fílii Cariathíarim, Cephíra et Beroth, septingénti quadragínta tres. Esd 2 26 Fílii Rama et Gábaa, sexcénti vigínti unus. Esd 2 27 Viri Machmas, centum vigínti duo. Esd 2 28 Viri Bethel et Hai, ducénti vigínti tres. Esd 2 29 Fílii Nebo, quinquagínta duo. Esd 2 30 Fílii Megbis, centum quinquagínta sex. Esd 2 31 Fílii Ælam altérius, mille ducénti quinquagínta quátuor. Esd 2 32 Fílii Harim, trecénti vigínti. Esd 2 33 Fílii Lod Hadid, et Ono, septingénti vigínti quinque. Esd 2 34 Fílii Iéricho, trecénti quadragínta quinque. Esd 2 35 Fílii Sénaa, tria míllia sexcénti trigínta. Esd 2 36 Sacerdótes: fílii Iadaía in domo Iósue, nongénti septuagínta tres. Esd 2 37 Fílii Emmer, mille quinquagínta duo. Esd 2 38 Fílii Pheshur, mille ducénti quadragínta septem. Esd 2 39 Fílii Harim, mille decem et septem. Esd 2 40 Levítæ: fílii Iósue et Cédmihel filiórum Odovíæ, septuagínta quátuor. Esd 2 41 Cantóres: fílii Asaph, centum vigínti octo. Esd 2 42 Fílii ianitórum: fílii Sellum, fílii Ater, fílii Telmon, fílii Accub, fílii Hátitha, fílii Sobái: univérsi centum trigínta novem. Esd 2 43 Nathinǽi: fílii Siha, fílii Hasúpha, fílii Tábbaoth, Esd 2 44 fílii Ceros, fílii Síaa, fílii Phadon, Esd 2 45 fílii Lébana, fílii Hágaba, fílii Accub, Esd 2 46 fílii Hagab, fílii Semlái, fílii Hanan, Esd 2 47 fílii Gaddel, fílii Gaher, fílii Raaía, Esd 2 48 fílii Rasin, fílii Necóda, fílii Gazam, Esd 2 49 fílii Aza, fílii Phásea, fílii Besée, Esd 2 50 fílii Asena, fílii Munim, fílii Néphusim, Esd 2 51 fílii Bacbuc, fílii Hacúpha, fílii Harhur, Esd 2 52 fílii Besluth, fílii Mahída, fílii Harsa, Esd 2 53 fílii Bercos, fílii Sísara, fílii Thema, Esd 2 54 fílii Násia, fílii Hatípha, Esd 2 55 fílii servórum Salomónis, fílii Sotái, fílii Sóphereth, fílii Pharúda, Esd 2 56 fílii Iala, fílii Dercon, fílii Geddel, Esd 2 57 fílii Saphatía, fílii Hatil, fílii Phóchereth, qui erant de Asébaim, fílii Ami: Esd 2 58 omnes Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis, trecénti nonagínta duo. Esd 2 59 Et hi qui ascendérunt de Thélmala, Thelhársa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuérunt indicáre domum patrum suórum et semen suum, utrum ex Israël essent. Esd 2 60 Fílii Dalaía, fílii Tobía, fílii Necóda, sexcénti quinquagínta duo. Esd 2 61 Et de fíliis sacerdótum: fílii Hobía, fílii Accos, fílii Berzellái, qui accépit de filiábus Berzellái Galaadítis, uxórem, et vocátus est nómine eórum: Esd 2 62 hi quæsiérunt scriptúram genealógiæ suæ, et non invenérunt, et eiécti sunt de sacerdótio. Esd 2 63 Et dixit Athérsatha eis ut non coméderent de Sancto sanctórum, donec súrgeret sacérdos doctus atque perféctus. Esd 2 64 Omnis multitúdo quasi unus, quadragínta duo míllia trecénti sexagínta: Esd 2 65 excéptis servis eórum, et ancíllis, qui erant septem míllia trecénti trigínta septem: et in ipsis cantóres atque cantatríces ducénti. Esd 2 66 Equi eórum septingénti trigínta sex, muli eórum, ducénti quadragínta quinque, Esd 2 67 caméli eórum, quadringénti trigínta quinque, ásini eórum, sex míllia septingénti vigínti. Esd 2 68 Et de princípibus patrum, cum ingrederéntur templum Dómini, quod est in Ierúsalem, sponte obtulérunt in domum Dei ad exstruéndam eam in loco suo. Esd 2 69 Secúndum vires suas dedérunt impénsas óperis, auri sólidos sexagínta míllia et mille, argénti mnas quinque míllia, et vestes sacerdotáles centum. Esd 2 70 Habitavérunt ergo sacerdótes, et Levítæ, et de pópulo, et cantóres, et ianitóres, et Nathinǽi, in úrbibus suis, universúsque Israël in civitátibus suis. Esd 3 1 Iamque vénerat mensis séptimus, et erant fílii Israël in civitátibus suis: congregátus est ergo pópulus quasi vir unus in Ierúsalem. Esd 3 2 Et surréxit Iósue fílius Iósedec, et fratres eius sacerdótes, et Zoróbabel fílius Saláthiel, et fratres eius, et ædificavérunt altáre Dei Israël ut offérrent in eo holocautómata, sicut scriptum est in lege Móysi viri Dei. Esd 3 3 Collocavérunt autem altáre Dei super bases suas, deterréntibus eos per circúitum pópulis terrárum: et obtulérunt super illud holocáustum Dómino mane et véspere. Esd 3 4 Fecerúntque solemnitátem tabernaculórum, sicut scriptum est, et holocáustum diébus síngulis per órdinem secúndum præcéptum opus diéi in die suo. Esd 3 5 Et post hæc holocáustum iuge, tam in caléndis quam in univérsis solemnitátibus Dómini quæ erant consecrátæ, et in ómnibus in quibus ultro offerebátur munus Dómino. Esd 3 6 A primo die mensis séptimi cœpérunt offérre holocáustum Dómino: porro templum Dei nondum fundátum erat. Esd 3 7 Dedérunt autem pecúnias látomis et cæmentáriis: cibum quoque, et potum, et óleum Sidóniis Tyriísque, ut deférrent ligna cédrina de Líbano ad mare Ioppe, iuxta quod præcéperat Cyrus rex Persárum eis. Esd 3 8 Anno autem secúndo advéntus eórum ad templum Dei in Ierúsalem, mense secúndo, cœpérunt Zoróbabel fílius Saláthiel, et Iósue fílius Iósedec, et réliqui de frátribus eórum sacerdótes, et Levítæ, et omnes qui vénerant de captivitáte in Ierúsalem, et constituérunt Levítas a vigínti annis et supra, ut urgérent opus Dómini. Esd 3 9 Stetítque Iósue et fílii eius et fratres eius, Cédmihel et fílii eius, et fílii Iuda, quasi vir unus, ut instárent super eos qui faciébant opus in templo Dei: fílii Hénadad, et fílii eórum, et fratres eórum Levítæ. Esd 3 10 Fundáto ígitur a cæmentáriis templo Dómini, stetérunt sacerdótes in ornátu suo cum tubis, et Levítæ fílii Asaph in cýmbalis, ut laudárent Deum per manus David regis Israël. Esd 3 11 Et concinébant in hymnis, et confessióne Dómino: Quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia eius super Israël. Omnis quoque pópulus vociferabátur clamóre magno in laudándo Dóminum, eo quod fundátum esset templum Dómini. Esd 3 12 Plúrimi étiam de sacerdótibus et Levítis, et príncipes patrum, et senióres, qui víderant templum prius cum fundátum esset, et hoc templum, in óculis eórum, flebant voce magna: et multi vociferántes in lætítia, elevábant vocem. Esd 3 13 Nec póterat quisquam agnóscere vocem clamóris lætántium, et vocem fletus pópuli: commístim enim pópulus vociferabátur clamóre magno, et vox audiebátur procul. Esd 4 1 Audiérunt autem hostes Iudæ et Béniamin, quia fílii captivitátis ædificárent templum Dómino Deo Israël: Esd 4 2 et accedéntes ad Zoróbabel, et ad príncipes patrum, dixérunt eis: Ædificémus vobíscum, quia ita ut vos, quǽrimus Deum vestrum: ecce nos immolávimus víctimas a diébus Asor Haddan regis Assur, qui addúxit nos huc. Esd 4 3 Et dixit eis Zoróbabel, et Iósue, et réliqui príncipes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificémus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis Cyrus rex Persárum. Esd 4 4 Factum est ígitur ut pópulus terræ impedíret manus pópuli Iudæ, et turbáret eos in ædificándo. Esd 4 5 Conduxérunt autem advérsus eos consiliatóres, ut destrúerent consílium eórum ómnibus diébus Cyri regis Persárum, et usque ad regnum Daríi regis Persárum. Esd 4 6 In regno autem Assuéri, in princípio regni eius, scripsérunt accusatiónem advérsus habitatóres Iudæ et Ierúsalem. Esd 4 7 Et in diébus Artaxérxis scripsit Béselam, Mithridátes, et Thábeel, et réliqui qui erant in consílio eórum, ad Artaxérxem regem Persárum: epístola autem accusatiónis scripta erat syríace, et legebátur sermóne syro. Esd 4 8 Reum Beélteem, et Sámsai scriba, scripsérunt epístolam unam de Ierúsalem Artaxérxi regi, huiuscémodi: Esd 4 9 Reum Beélteem, et Sámsai scriba, et réliqui consiliatóres eórum, Dinǽi, et Apharsathachǽi, Terphalǽi, Apharsǽi, Erchuǽi, Babylónii, Susanechǽi, Diévi, et Ælamítæ, Esd 4 10 et céteri de géntibus, quas tránstulit Asénaphar magnus et gloriósus, et habitáre eas fecit in civitátibus Samaríæ, et in réliquis regiónibus trans flumen in pace Esd 4 11 (hoc est exémplar epístolæ, quam misérunt ad eum), Artaxérxi regi, servi tui, viri qui sunt trans flúvium, salútem dicunt. Esd 4 12 Notum sit regi quia Iudǽi, qui ascendérunt a te ad nos, venérunt in Ierúsalem civitátem rebéllem et péssimam, quam ædíficant exstruéntes muros eius, et paríetes componéntes. Esd 4 13 Nunc ígitur notum sit regi, quia si cívitas illa ædificáta fúerit, et muri eius instauráti, tribútum, et vectígal, et ánnuos réditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa pervéniet. Esd 4 14 Nos autem mémores salis, quod in palátio comédimus, et quia læsiónes regis vidére nefas dúcimus, idcírco mísimus et nuntiávimus regi, Esd 4 15 ut recénseas in libris historiárum patrum tuórum, et invénies scriptum in commentáriis: et scies quóniam urbs illa, urbs rebéllis est, et nocens régibus et provínciis, et bella concitántur in ea ex diébus antíquis: quam ob rem et cívitas ipsa destrúcta est. Esd 4 16 Nuntiámus nos regi, quóniam si cívitas illa ædificáta fúerit, et muri ipsíus instauráti, possessiónem trans flúvium non habébis. Esd 4 17 Verbum misit rex ad Reum Beélteem, et Sámsai scribam, et ad réliquos, qui erant in consílio eórum habitatóres Samaríæ, et céteris trans flúvium, salútem dicens et pacem. Esd 4 18 Accusátio, quam misístis ad nos, maniféste lecta est coram me, Esd 4 19 et a me præcéptum est: et recensuérunt, invenerúntque quóniam cívitas illa a diébus antíquis advérsum reges rebéllat, et seditiónes, et prœ́lia concitántur in ea: Esd 4 20 nam et reges fortíssimi fuérunt in Ierúsalem, qui et domináti sunt omni regióni quæ trans flúvium est: tribútum quoque et vectígal, et réditus accipiébant. Esd 4 21 Nunc ergo audíte senténtiam: prohibeátis viros illos, ut urbs illa non ædificétur donec si forte a me iussum fúerit. Esd 4 22 Vidéte ne negligénter hoc impleátis, et paulátim crescat malum contra reges. Esd 4 23 Itaque exémplum edícti Artaxérxis regis lectum est coram Reum Beélteem, et Sámsai scriba, et consiliáriis eórum: et abiérunt festíni in Ierúsalem ad Iudǽos, et prohibuérunt eos in bráchio et róbore. Esd 4 24 Tunc intermíssum est opus domus Dómini in Ierúsalem, et non fiébat usque ad annum secúndum regni Daríi regis Persárum. Esd 5 1 Prophetavérunt autem Aggǽus prophéta, et Zacharías fílius Addo, prophetántes ad Iudǽos qui erant in Iudǽa et Ierúsalem, in nómine Dei Israël. Esd 5 2 Tunc surrexérunt Zoróbabel fílius Saláthiel, et Iósue fílius Iósedec, et cœpérunt ædificáre templum Dei in Ierúsalem, et cum eis prophétæ Dei adiuvántes eos. Esd 5 3 In ipso autem témpore venit ad eos Thathánai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliárii eórum: sicque dixérunt eis: Quis dedit vobis consílium ut domum hanc ædificarétis, et muros eius instaurarétis? Esd 5 4 Ad quod respóndimus eis, quæ essent nómina hóminum auctórum ædificatiónis illíus. Esd 5 5 Oculus autem Dei eórum factus est super senes Iudæórum, et non potuérunt inhibére eos. Placuítque ut res ad Daríum referrétur, et tunc satisfácerent advérsus accusatiónem illam. Esd 5 6 Exémplar epístolæ, quam misit Thathánai dux regiónis trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliatóres eius Arphasachǽi, qui erant trans flumen, ad Daríum regem. Esd 5 7 Sermo, quem míserant ei, sic scriptus erat: Darío regi pax omnis. Esd 5 8 Notum sit regi, isse nos ad Iudǽam provínciam, ad domum Dei magni, quæ ædificátur lápide impolíto, et ligna ponúntur in pariétibus: opúsque illud diligénter exstrúitur, et crescit in mánibus eórum. Esd 5 9 Interrogávimus ergo senes illos, et ita díximus eis: Quis dedit vobis potestátem ut domum hanc ædificarétis, et muros hos instaurarétis? Esd 5 10 Sed et nómina eórum quæsívimus ab eis, ut nuntiarémus tibi: scripsimúsque nómina eórum virórum, qui sunt príncipes in eis. Esd 5 11 Huiuscémodi autem sermónem respondérunt nobis dicéntes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificámus templum, quod erat exstrúctum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificáverat, et exstrúxerat. Esd 5 12 Postquam autem ad iracúndiam provocavérunt patres nostri Deum cæli, trádidit eos in manus Nabuchodónosor regis Babylónis Chaldǽi, domum quoque hanc destrúxit, et pópulum eius tránstulit in Babylónem. Esd 5 13 Anno autem primo Cyri regis Babylónis, Cyrus rex propósuit edíctum ut domus Dei hæc ædificarétur. Esd 5 14 Nam et vasa templi Dei áurea et argéntea, quæ Nabuchodónosor túlerat de templo, quod erat in Ierúsalem, et asportáverat ea in templum Babylónis, prótulit Cyrus rex de templo Babylónis, et data sunt Sassabásar vocábulo, quem et príncipem constítuit, Esd 5 15 dixítque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Ierúsalem, et domus Dei ædificétur in loco suo. Esd 5 16 Tunc ítaque Sassabásar ille venit et pósuit fundaménta templi Dei in Ierúsalem, et ex eo témpore usque nunc ædificátur, et necdum complétum est. Esd 5 17 Nunc ergo si vidétur regi bonum, recénseat in bibliothéca regis, quæ est in Babylóne, utrúmnam a Cyro rege iussum fúerit ut ædificarétur domus Dei in Ierúsalem, et voluntátem regis super hac re mittat ad nos. Esd 6 1 Tunc Daríus rex præcépit: et recensuérunt in bibliothéca librórum, qui erant repósiti in Babylóne. Esd 6 2 Et invéntum est in Ecbátanis, quod est castrum in Medéna província, volúmen unum: talísque scriptus erat in eo commentárius: Esd 6 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrévit ut domus Dei ædificarétur, quæ est in Ierúsalem, in loco ubi ímmolent hóstias, et ut ponant fundaménta supportántia altitúdinem cubitórum sexagínta, et latitúdinem cubitórum sexagínta, Esd 6 4 órdines de lapídibus impolítis tres, et sic órdines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabúntur. Esd 6 5 Sed et vasa templi Dei áurea et argéntea, quæ Nabuchodónosor túlerat de templo Ierúsalem, et attúlerat ea in Babylónem, reddántur, et referántur in templum in Ierúsalem in locum suum, quæ et pósita sunt in templo Dei. Esd 6 6 Nunc ergo Thathánai dux regiónis, quæ est trans flumen, Stharbuzánai, et consiliárii vestri Apharsachǽi, qui estis trans flumen, procul recédite ab illis, Esd 6 7 et dimíttite fíeri templum Dei illud a duce Iudæórum, et a senióribus eórum, ut domum Dei illam ædíficent in loco suo. Esd 6 8 Sed et a me præcéptum est quid opórteat fíeri a presbýteris Iudæórum illis ut ædificétur domus Dei, scílicet ut de arca regis, id est, de tribútis quæ dantur de regióne trans flumen, studióse sumptus dentur viris illis, ne impediátur opus. Esd 6 9 Quod si necésse fúerit, et vítulos, et agnos, et hædos in holocáustum Deo cæli, fruméntum, sal, vinum, et óleum, secúndum ritum sacerdótum, qui sunt in Ierúsalem, detur eis per síngulos dies, ne sit in áliquo querimónia. Esd 6 10 Et ófferant oblatiónes Deo cæli, oréntque pro vita regis, et filiórum eius. Esd 6 11 A me ergo pósitum est decrétum: ut omnis homo qui hanc mutáverit iussiónem, tollátur lignum de domum ipsíus, et erigátur, et configátur in eo, domus autem eius publicétur. Esd 6 12 Deus autem, qui habitáre fecit nomen suum ibi, díssipet ómnia regna, et pópulum qui exténderit manum suam ut repúgnet, et díssipet domum Dei illam, quæ est in Ierúsalem. Ego Daríus státui decrétum, quod studióse impléri volo. Esd 6 13 Igitur Thathánai dux regiónis trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliárii eius, secúndum quod præcéperat Daríus rex, sic diligénter execúti sunt. Esd 6 14 Senióres autem Iudæórum ædificábant, et prosperabántur iuxta prophetíam Aggǽi prophétæ, et Zacharíæ fílii Addo: et ædificavérunt et construxérunt, iubénte Deo Israël, et iubénte Cyro, et Darío, et Artaxérxe régibus Persárum: Esd 6 15 et complevérunt domum Dei istam, usque ad diem tértium mensis Adar, qui est annus sextus regni Daríi regis. Esd 6 16 Fecérunt autem fílii Israël sacerdótes et Levítæ, et réliqui filiórum transmigratiónis, dedicatiónem domus Dei in gáudio. Esd 6 17 Et obtulérunt in dedicatiónem domus Dei, vítulos centum, aríetes ducéntos, agnos quadringéntos, hircos caprárum pro peccáto totíus Israël duódecim, iuxta númerum tríbuum Israël. Esd 6 18 Et statuérunt sacerdótes in ordínibus suis, et Levítas in vícibus suis, super ópera Dei in Ierúsalem, sicut scriptum est in libro Móysi. Esd 6 19 Fecérunt autem fílii Israël transmigratiónis Pascha, quartadécima die mensis primi. Esd 6 20 Purificáti enim fúerant sacerdótes et Levítæ quasi unus: omnes mundi ad immolándum Pascha univérsis fíliis transmigratiónis, et frátribus suis sacerdótibus, et sibi. Esd 6 21 Et comedérunt fílii Israël, qui revérsi fúerant de transmigratióne, et omnes qui se separáverant a coinquinatióne géntium terræ ad eos, ut quǽrerent Dóminum Deum Israël. Esd 6 22 Et fecérunt solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia, quóniam lætificáverat eos Dóminus, et convérterat cor regis Assur ad eos, ut adiuváret manus eórum in ópere domus Dómini Dei Israël. Esd 7 1 Post hæc autem verba in regno Artaxérxis regis Persárum, Esdras fílius Saraíæ, fílii Azaríæ, fílii Helcíæ, Esd 7 2 fílii Sellum, fílii Sadoc, fílii Achitob, Esd 7 3 fílii Amaríæ, fílii Azaríæ, fílii Máraioth, Esd 7 4 fílii Zarahíæ, fílii Ozi, fílii Bocci, Esd 7 5 fílii Abísue, fílii Phínees, fílii Eleázar, fílii Aaron sacerdótis ab inítio. Esd 7 6 Ipse Esdras ascéndit de Babylóne, et ipse scriba velox in lege Móysi, quam Dóminus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secúndum manum Dómini Dei eius super eum, omnem petitiónem eius. Esd 7 7 Et ascendérunt de fíliis Israël, et de fíliis sacerdótum, et de fíliis Levitárum, et de cantóribus, et de ianitóribus, et de Nathinǽis, in Ierúsalem, anno séptimo Artaxérxis regis. Esd 7 8 Et venérunt in Ierúsalem mense quinto, ipse est annus séptimus regis. Esd 7 9 Quia in primo die mensis primi cœpit ascéndere de Babylóne, et in primo die mensis quinti venit in Ierúsalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. Esd 7 10 Esdras enim parávit cor suum, ut investigáret legem Dómini, et fáceret et docéret in Israël præcéptum et iudícium. Esd 7 11 Hoc est autem exémplar epístolæ edícti, quod dedit rex Artaxérxes Esdræ sacerdóti, scribæ erudíto in sermónibus et præcéptis Dómini, et cæremóniis eius in Israël. Esd 7 12 Artaxérxes rex regum Esdræ sacerdóti scribæ legis Dei cæli doctíssimo, salútem. Esd 7 13 A me decrétum est, ut cuicúmque placúerit in regno meo de pópulo Israël, et de sacerdótibus eius, et de Levítis, ire in Ierúsalem, tecum vadat. Esd 7 14 A fácie enim regis, et septem consiliatórum eius, missus es, ut vísites Iudǽam et Ierúsalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua: Esd 7 15 et ut feras argéntum et aurum quod rex, et consiliatóres eius, sponte obtulérunt Deo Israël, cuius in Ierúsalem tabernáculum est. Esd 7 16 Et omne argéntum et aurum quodcúmque invéneris in univérsa província Babylónis, et pópulus offérre volúerit, et de sacerdótibus quæ sponte obtúlerint dómui Dei sui, quæ est in Ierúsalem, Esd 7 17 líbere áccipe, et studióse eme de hac pecúnia vítulos, aríetes, agnos, et sacrifícia, et libámina eórum, et offer ea super altáre templi Dei vestri, quod est in Ierúsalem. Esd 7 18 Sed et si quid tibi et frátribus tuis placúerit de réliquo argénto et auro ut faciátis, iuxta voluntátem Dei vestri fácite. Esd 7 19 Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministérium domus Dei tui, trade in conspéctu Dei in Ierúsalem. Esd 7 20 Sed et cétera, quibus opus fúerit in domum Dei tui, quantumcúmque necésse est ut expéndas, dábitur de thesáuro, et de fisco regis, Esd 7 21 et a me. Ego Artaxérxes rex, státui atque decrévi ómnibus custódibus arcæ públicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcúmque petíerit a vobis Esdras sacérdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, Esd 7 22 usque ad argénti talénta centum, et usque ad fruménti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos ólei centum, sal vero absque mensúra. Esd 7 23 Omne quod ad ritum Dei cæli pértinet, tribuátur diligénter in domo Dei cæli: ne forte irascátur contra regnum regis, et filiórum eius. Esd 7 24 Vobis quoque notum fácimus de univérsis sacerdótibus, et Levítis, et cantóribus, et ianitóribus, Nathinǽis, et minístris domus Dei huius, ut vectígal, et tribútum, et annónas non habeátis potestátem imponéndi super eos. Esd 7 25 Tu autem Esdra, secúndum sapiéntiam Dei tui, quæ est in manu tua, constítue iúdices et prǽsides, ut iúdicent omni pópulo qui est trans flumen, his vidélicet qui novérunt legem Dei tui: sed et imperítos docéte líbere. Esd 7 26 Et omnis qui non fécerit legem Dei tui, et legem regis, diligénter, iudícium erit de eo sive in mortem, sive in exílium, sive in condemnatiónem substántiæ eius, vel certe in cárcerem. Esd 7 27 Benedíctus Dóminus Deus patrum nostrórum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificáret domum Dómini quæ est in Ierúsalem, Esd 7 28 et in me inclinávit misericórdiam suam coram rege et consiliatóribus eius, et univérsis princípibus regis poténtibus: et ego confortátus manu Dómini Dei mei, quæ erat in me, congregávi de Israël príncipes qui ascénderent mecum. Esd 8 1 Hi sunt ergo príncipes familiárum, et genealógia eórum, qui ascendérunt mecum in regno Artaxérxis regis de Babylóne. Esd 8 2 De fíliis Phínees, Gersom. De fíliis Ithamar, Dániel. De fíliis David, Hattus. Esd 8 3 De fíliis Secheníæ, fíliis Pharos, Zacharías: et cum eo numeráti sunt viri centum quinquagínta. Esd 8 4 De fíliis Phahath Moab, Elioénai fílius Zaréhe, et cum eo ducénti viri. Esd 8 5 De fíliis Secheníæ, fílius Ezéchiel, et cum eo trecénti viri. Esd 8 6 De fíliis Adan, Abed fílius Iónathan, et cum eo quinquagínta viri. Esd 8 7 De fíliis Alam, Isaías fílius Athalíæ, et cum eo septuagínta viri. Esd 8 8 De fíliis Saphatíæ, Zebedía fílius Míchaël, et cum eo octogínta viri. Esd 8 9 De fíliis Ioab, Obedía fílius Iáhiel, et cum eo ducénti decem et octo viri. Esd 8 10 De fíliis Sélomith, fílius Iosphíæ, et cum eo centum sexagínta viri. Esd 8 11 De fíliis Bébai, Zacharías fílius Bébai, et cum eo vigínti octo viri. Esd 8 12 De fíliis Azgad, Ióhanan fílius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. Esd 8 13 De fíliis Adónicam, qui erant novíssimi: et hæc nómina eórum: Elípheleth, et Iéhiel, et Samaías, et cum eis sexagínta viri. Esd 8 14 De fílii Bégui, Uthai et Zachur, et cum eis septuagínta viri. Esd 8 15 Congregávi autem eos ad flúvium qui decúrrit ad Ahava, et mánsimus ibi tribus diébus: quæsivíque in pópulo et in sacerdótibus de fíliis Levi, et non invéni ibi. Esd 8 16 Itaque misi Eliézer, et Ariel, et Semeíam, et Elnathan, et Iarib, et álterum Elnathan, et Nathan, et Zacharíam, et Mosóllam príncipes: et Ióiarib, et Elnathan sapiéntes. Esd 8 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphíæ loco, et pósui in ore eórum verba, quæ loqueréntur ad Eddo, et fratres eius Nathinǽos in loco Chasphíæ, ut addúcerent nobis minístros domus Dei nostri. Esd 8 18 Et adduxérunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctíssimum de fíliis Móholi fílii Levi, fílii Israël, et Sarabíam et fílios eius et fratres eius decem et octo, Esd 8 19 et Hasabíam, et cum eo Isaíam de fíliis Merári, fratrésque eius, et fílios eius vigínti: Esd 8 20 et de Nathinǽis, quos déderat David et príncipes ad ministéria Levitárum, Nathinǽos ducéntos vigínti: omnes hi suis nomínibus vocabántur. Esd 8 21 Et prædicávi ibi ieiúnium iuxta flúvium Ahava, ut affligerémur coram Dómino Deo nostro, et peterémus ab eo viam rectam nobis et fíliis nostris, universǽque substántiæ nostræ. Esd 8 22 Erúbui enim pétere a rege auxílium et équites, qui defénderent nos ab inimíco in via: quia dixerámus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitáte: et impérium eius, et fortitúdo eius, et furor, super omnes qui derelínquunt eum. Esd 8 23 Ieiunávimus autem, et rogávimus Deum nostrum per hoc: et evénit nobis próspere. Esd 8 24 Et separávi de princípibus sacerdótum duódecim, Sarabíam, et Hasabíam, et cum eis de frátribus eórum decem: Esd 8 25 appendíque eis argéntum et aurum, et vasa consecráta domus Dei nostri, quæ obtúlerat rex et consiliatóres eius, et príncipes eius, universúsque Israël eórum qui invénti fúerant: Esd 8 26 et appéndi in mánibus eórum argénti talénta sexcénta quinquagínta, et vasa argéntea centum, auri centum talénta: Esd 8 27 et cratéres áureos vigínti, qui habébant sólidos millénos, et vasa æris fulgéntis óptimi duo, pulchra ut aurum. Esd 8 28 Et dixi eis: Vos sancti Dómini, et vasa sancta, et argéntum et aurum, quod sponte oblátum est Dómino Deo patrum nostrórum: Esd 8 29 vigiláte et custodíte, donec appendátis coram princípibus sacerdótum, et Levitárum, et dúcibus familiárum Israël in Ierúsalem, in thesáurum domus Dómini. Esd 8 30 Suscepérunt autem sacerdótes et Levítæ pondus argénti, et auri, et vasórum, ut deférrent Ierúsalem in domum Dei nostri. Esd 8 31 Promóvimus ergo a flúmine Ahava duodécimo die mensis primi ut pergerémus Ierúsalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberávit nos de manu inimíci et insidiatóris in via. Esd 8 32 Et vénimus Ierúsalem, et mánsimus ibi tribus diébus. Esd 8 33 Die autem quarta appénsum est argéntum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Méremoth fílii Uríæ sacerdótis, et cum eo Eleázar fílius Phínees, cumque eis Iózabed fílius Iósue, et Noadaía fílius Bénnoi Levítæ, Esd 8 34 iuxta númerum et pondus ómnium: descriptúmque est omne pondus in témpore illo. Esd 8 35 Sed et qui vénerant de captivitáte fílii transmigratiónis, obtulérunt holocautómata Deo Israël, vítulos duódecim pro omni pópulo Israël, aríetes nonagínta sex, agnos septuagínta septem, hircos pro peccáto duódecim: ómnia in holocáustum Dómino. Esd 8 36 Dedérunt autem edícta regis sátrapis qui erant de conspéctu regis, et dúcibus trans flumen, et elevavérunt pópulum et domum Dei. Esd 9 1 Postquam autem hæc compléta sunt, accessérunt ad me príncipes, dicéntes: Non est separátus pópulus Israël, sacerdótes et Levítæ, a pópulis terrárum et abominatiónibus eórum: Chananǽi vidélicet, et Hethǽi, et Pherezǽi, et Iebusǽi, et Ammonitárum, et Moabitárum, et Ægyptiórum, et Amorrhæórum: Esd 9 2 tulérunt enim de filiábus eórum sibi et fíliis suis, et commiscuérunt semen sanctum cum pópulis terrárum: manus étiam príncipum et magistrátuum fuit in transgressióne hac prima. Esd 9 3 Cumque audíssem sermónem istum, scidi pállium meum et túnicam, et evélli capíllos cápitis mei et barbæ, et sedi mœrens. Esd 9 4 Convenérunt autem ad me omnes qui timébant verbum Dei Israël, pro transgressióne eórum qui de captivitáte vénerant, et ego sedébam tristis usque ad sacrifícium vespertínum: Esd 9 5 et in sacrifício vespertíno, surréxi de afflictióne mea, et scisso pállio et túnica, curvávi génua mea, et expándi manus meas ad Dóminum Deum meum. Esd 9 6 Et dixi: Deus meus, confúndor et erubésco leváre fáciem meam ad te: quóniam iniquitátes nostræ multiplicátæ sunt super caput nostrum, et delícta nostra crevérunt usque ad cælum, Esd 9 7 a diébus patrum nostrórum: sed et nos ipsi peccávimus gráviter usque ad diem hanc, et in iniquitátibus nostris tráditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdótes nostri, in manum regum terrárum, et in gládium, et in captivitátem, et in rapínam, et in confusiónem vultus, sicut et die hac. Esd 9 8 Et nunc quasi parum et ad moméntum facta est deprecátio nostra apud Dóminum Deum nostrum, ut dimitteréntur nobis relíquiæ, et darétur nobis paxíllus in loco sancto eius, et illumináret óculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam módicam in servitúte nostra: Esd 9 9 quia servi sumus, et in servitúte nostra non derelíquit nos Deus noster, sed inclinávit super nos misericórdiam coram rege Persárum, ut daret nobis vitam, et sublimáret domum Dei nostri, et exstrúeret solitúdines eius, et daret nobis sepem in Iuda et Ierúsalem. Esd 9 10 Et nunc quid dicémus, Deus noster, post hæc? Quia derelíquimus mandáta tua, Esd 9 11 quæ præcepísti in manu servórum tuórum prophetárum, dicens: Terra, ad quam vos ingredímini ut possideátis eam, terra immúnda est iuxta immundítiam populórum, ceterarúmque terrárum, abominatiónibus eórum qui replevérunt eam ab ore usque ad os in coinquinatióne sua. Esd 9 12 Nunc ergo fílias vestras ne detis fíliis eórum, et fílias eórum ne accipiátis fíliis vestris, et non quærátis pacem eórum et prosperitátem eórum usque in ætérnum: ut confortémini, et comedátis quæ bona sunt terræ, et herédes habeátis fílios vestros usque in sǽculum. Esd 9 13 Et post ómnia quæ venérunt super nos in opéribus nostris péssimis, et in delícto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberásti nos de iniquitáte nostra, et dedísti nobis salútem sicut est hódie, Esd 9 14 ut non converterémur, et írrita facerémus mandáta tua, neque matrimónia iungerémus cum pópulis abominatiónum istárum. Numquid irátus es nobis usque ad consummatiónem, ne dimítteres nobis relíquias ad salútem? Esd 9 15 Dómine Deus Israël, iustus es tu: quóniam derelícti sumus, qui salvarémur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delícto nostro: non enim stari potest coram te super hoc. Esd 10 1 Sic ergo oránte Esdra, et imploránte eo et flente, et iacénte ante templum Dei, colléctus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virórum et mulíerum et puerórum, et flevit pópulus fletu multo. Esd 10 2 Et respóndit Sechenías fílius Iéhiel de fíliis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricáti sumus in Deum nostrum, et dúximus uxóres alienígenas de pópulis terræ: et nunc, si est pœniténtia in Israël super hoc, Esd 10 3 percutiámus fœdus cum Dómino Deo nostro, ut proiciámus univérsas uxóres, et eos qui de his nati sunt, iuxta voluntátem Dómini, et eórum qui timent præcéptum Dómini Dei nostri: secúndum legem fiat. Esd 10 4 Surge, tuum est decérnere, nosque érimus tecum: confortáre, et fac. Esd 10 5 Surréxit ergo Esdras, et adiurávit príncipes sacerdótum et Levitárum, et omnem Israël, ut fácerent secúndum verbum hoc: et iuravérunt. Esd 10 6 Et surréxit Esdras ante domum Dei, et ábiit ad cubículum Ióhanan fílii Elíasib, et ingréssus est illuc: panem non comédit, et aquam non bibit: lugébat enim transgressiónem eórum, qui vénerant de captivitáte. Esd 10 7 Et missa est vox in Iuda et in Ierúsalem ómnibus fíliis transmigratiónis, ut congregaréntur in Ierúsalem: Esd 10 8 et omnis qui non vénerit in tribus diébus iuxta consílium príncipum et seniórum, auferétur univérsa substántia eius, et ipse abiciétur de cœtu transmigratiónis. Esd 10 9 Convenérunt ígitur omnes viri Iuda et Béniamin in Ierúsalem tribus diébus: ipse est mensis nonus, vigésimo die mensis: et sedit omnis pópulus in platéa domus Dei, treméntes pro peccáto, et plúviis. Esd 10 10 Et surréxit Esdras sacérdos, et dixit ad eos: Vos transgréssi estis, et duxístis uxóres alienígenas, ut adderétis super delíctum Israël. Esd 10 11 Et nunc date confessiónem Dómino Deo patrum vestrórum, et fácite plácitum eius, et separámini a pópulis terræ, et ab uxóribus alienígenis. Esd 10 12 Et respóndit univérsa multitúdo, dixítque voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat. Esd 10 13 Verúmtamen quia pópulus multus est, et tempus plúviæ, et non sustinémus stare foris, et opus non est diéi uníus vel duórum (veheménter quippe peccávimus in sermóne isto), Esd 10 14 constituántur príncipes in univérsa multitúdine: et omnes in civitátibus nostris qui duxérunt uxóres alienígenas véniant in tempóribus statútis, et cum his senióres per civitátem et civitátem, et iúdices eius, donec avertátur ira Dei nostri a nobis super peccáto hoc. Esd 10 15 Igitur Iónathan fílius Azahel, et Iaasía fílius Thécue, stetérunt super hoc, et Messóllam et Sebéthai Levítes adiuvérunt eos: Esd 10 16 fecerúntque sic fílii transmigratiónis. Et abiérunt Esdras sacérdos, et viri príncipes familiárum, in domos patrum suórum, et omnes per nómina sua, et sedérunt in die primo mensis décimi ut quǽrerent rem. Esd 10 17 Et consummáti sunt omnes viri, qui dúxerant uxóres alienígenas, usque ad diem primam mensis primi. Esd 10 18 Et invénti sunt de fíliis sacerdótum qui dúxerant uxóres alienígenas. De fíliis Iósue fílii Iósedec, et fratres eius, Maasía, et Eliézer, et Iarib, et Godolía. Esd 10 19 Et dedérunt manus suas ut eícerent uxóres suas, et pro delícto suo aríetem de óvibus offérrent. Esd 10 20 Et de fíliis Emmer, Hánani, et Zebedía. Esd 10 21 Et de fíliis Harim, Maasía, et Elía, et Semeía, et Iéhiel, et Ozías. Esd 10 22 Et de fíliis Pheshur, Elioénai, Maasía, Ismael, Nathánaël, Iózabed, et Elasa. Esd 10 23 Et de fíliis Levitárum, Iózabed, et Sémei, et Celaía, ipse est Cálita, Phataía, Iuda, et Eliézer. Esd 10 24 Et de cantóribus, Elíasib. Et de ianitóribus, Sellum, et Telem, et Uri. Esd 10 25 Et ex Israël, de fíliis Pharos, Remeía, et Iesía, et Melchía, et Míamin, et Eliézer, et Melchía, et Bánea. Esd 10 26 Et de fíliis Ælam, Mathanía, Zacharías, et Iéhiel, et Abdi, et Iérimoth, et Elía. Esd 10 27 Et de fíliis Zéthua, Elioénai, Elíasib, Mathanía, et Iérimuth, et Zabad, et Azíza. Esd 10 28 Et de fíliis Bébai, Ióhanan, Hananía, Zábbai, Athálai. Esd 10 29 Et de fíliis Bani, Mosóllam, et Melluch, et Adaía, Iasub, et Saal, et Ramoth. Esd 10 30 Et de fíliis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaías, et Maasías, Mathanías, Beséleel, Bénnui, et Manásse. Esd 10 31 Et de fíliis Herem, Eliézer, Iósue, Melchías, Semeías, Símeon, Esd 10 32 Béniamin, Maloch, Samarías. Esd 10 33 Et de fíliis Hasom, Mathánai, Máthatha, Zabad, Elíphelet, Iérmai, Manásse, Sémei. Esd 10 34 De fíliis Bani, Maáddi, Amram, et Vel, Esd 10 35 Báneas, et Badaías, Chelíau, Esd 10 36 Vanía, Márimuth, et Elíasib, Esd 10 37 Mathanías, Mathánai, et Iasi, Esd 10 38 et Bani, et Bénnui, Sémei, Esd 10 39 et Salmías, et Nathan, et Adaías, Esd 10 40 et Mechnedébai, Sísai, Sárai, Esd 10 41 Ezrel, et Selemíau, Semería, Esd 10 42 Sellum, Amaría, Ioseph. Esd 10 43 De fíliis Nebo, Iéhiel, Mathathías, Zabad, Zábina, Ieddu, et Ioël, et Banaía. Esd 10 44 Omnes hi accéperant uxóres alienígenas, et fuérunt ex eis mulíeres, quæ pepérerant fílios. Neh 1 1 Verba Nehemíæ fílii Helchíæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigésimo, et ego eram in Susis castro. Neh 1 2 Et venit Hánani, unus de frátribus meis, ipse et viri ex Iuda: et interrogávi eos de Iudǽis qui remánserant, et supérerant de captivitáte, et Ierúsalem. Neh 1 3 Et dixérunt mihi: Qui remansérunt, et relícti sunt de captivitáte ibi in província, in afflictióne magna sunt, et in oppróbrio: et murus Ierúsalem dissipátus est, et portæ eius combústæ sunt igni. Neh 1 4 Cumque audíssem verba huiuscémodi, sedi, et flevi, et luxi diébus multis: ieiunábam, et orábam ante fáciem Dei cæli: Neh 1 5 et dixi: Quæso, Dómine Deus cæli fortis, magne atque terríbilis, qui custódis pactum et misericórdiam cum his qui te díligunt, et custódiunt mandáta tua: Neh 1 6 fiant aures tuæ auscultántes, et óculi tui apérti, ut áudias oratiónem servi tui, quam ego oro coram te hódie nocte et die pro fíliis Israël servis tuis: et confíteor pro peccátis filiórum Israël, quibus peccavérunt tibi: ego et domus patris mei peccávimus, Neh 1 7 vanitáte sedúcti sumus, et non custodívimus mandátum tuum, et cæremónias, et iudícia quæ præcepísti Móysi fámulo tuo. Neh 1 8 Meménto verbi quod mandásti Móysi servo tuo, dicens: Cum transgréssi fuéritis, ego dispérgam vos in pópulos: Neh 1 9 et si revertámini ad me, et custodiátis præcépta mea, et faciátis ea: etiámsi abdúcti fuéritis ad extréma cæli, inde congregábo vos, et redúcam in locum quem elégi ut habitáret nomen meum ibi. Neh 1 10 Et ipsi servi tui, et pópulus tuus, quos redemísti in fortitúdine tua magna, et in manu tua válida. Neh 1 11 Obsecro, Dómine, sit auris tua atténdens ad oratiónem servi tui, et ad oratiónem servórum tuórum, qui volunt timére nomen tuum: et dírige servum tuum hódie, et da ei misericórdiam ante virum hunc. Ego enim eram pincérna regis. Neh 2 1 Factum est autem in mense Nisan, anno vigésimo Artaxérxis regis: et vinum erat ante eum, et levávi vinum, et dedi regi: et eram quasi lánguidus ante fáciem eius. Neh 2 2 Dixítque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrótum non vídeam? non est hoc frustra, sed malum néscio quod in corde tuo est. Et tímui valde, ac nimis: Neh 2 3 et dixi regi: Rex, in ætérnum vive: quare non mœ́reat vultus meus, quia cívitas domus sepulcrórum patris mei desérta est, et portæ eius combústæ sunt igni? Neh 2 4 Et ait mihi rex: Pro qua re póstulas? Et orávi Deum cæli, Neh 2 5 et dixi ad regem: Si vidétur regi bonum, et si placet servus tuus ante fáciem tuam, ut mittas me in Iudǽam ad civitátem sepúlcri patris mei, et ædificábo eam. Neh 2 6 Dixítque mihi rex, et regína quæ sedébat iuxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando revertéris? Et plácuit ante vultum regis, et misit me: et constítui ei tempus. Neh 2 7 Et dixi regi: Si regi vidétur bonum, epístolas det mihi ad duces regiónis trans flumen, ut tradúcant me, donec véniam in Iudǽam: Neh 2 8 et epístolam ad Asaph custódem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tégere possim portas turris domus, et muros civitátis, et domum quam ingréssus fúero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum. Neh 2 9 Et veni ad duces regiónis trans flumen, dedíque eis epístolas regis. Míserat autem rex mecum príncipes mílitum, et équites. Neh 2 10 Et audiérunt Sanabállat Horonítes, et Tobías servus Ammanítes: et contristáti sunt afflictióne magna, quod venísset homo qui quǽreret prosperitátem filiórum Israël. Neh 2 11 Et veni Ierúsalem, et eram ibi tribus diébus. Neh 2 12 Et surréxi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicávi cuíquam quid Deus dedísset in corde meo ut fácerem in Ierúsalem: et iuméntum non erat mecum, nisi ánimal cui sedébam. Neh 2 13 Et egréssus sum per portam vallis nocte, et ante fontem dracónis, et ad portam stércoris, et considerábam murum Ierúsalem dissipátum, et portas eius consúmptas igni. Neh 2 14 Et transívi ad portam fontis, et ad aquædúctum regis, et non erat locus iuménto cui sedébam ut transíret. Neh 2 15 Et ascéndi per torréntem nocte, et considerábam murum, et revérsus veni ad portam vallis, et rédii. Neh 2 16 Magistrátus autem nesciébant quo abiíssem, aut quid ego fácerem: sed et Iudǽis, et sacerdótibus, et optimátibus, et magistrátibus, et réliquis qui faciébant opus, usque ad id loci nihil indicáveram. Neh 2 17 Et dixi eis: Vos nostis afflictiónem in qua sumus: quia Ierúsalem desérta est, et portæ eius consúmptæ sunt igni: veníte, et ædificémus muros Ierúsalem, et non simus ultra oppróbrium. Neh 2 18 Et indicávi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ locútus esset mihi, et aio: Surgámus, et ædificémus. Et confortátæ sunt manus eórum in bono. Neh 2 19 Audiérunt autem Sanabállat Horonítes, et Tobías servus Ammanítes, et Gosem Arabs, et subsannavérunt nos, et despexérunt, dixerúntque: Quæ est hæc res quam fácitis? numquid contra regem vos rebellátis? Neh 2 20 Et réddidi eis sermónem, dixíque ad eos: Deus cæli ipse nos iuvat, et nos servi eius sumus: surgámus et ædificémus: vobis autem non est pars, et iustítia, et memória in Ierúsalem. Neh 3 1 Et surréxit Elíasib sacérdos magnus, et fratres eius sacerdótes, et ædificavérunt portam gregis: ipsi sanctificavérunt eam, et statuérunt valvas eius, et usque ad turrim centum cubitórum sanctificavérunt eam, usque ad turrim Hanáneel. Neh 3 2 Et iuxta eum ædificavérunt viri Iéricho: et iuxta eum ædificávit Zachur fílius Amri. Neh 3 3 Portam autem píscium ædificavérunt fílii Asnaa: ipsi texérunt eam, et statuérunt valvas eius, et seras, et vectes. Et iuxta eos ædificávit Márimuth fílius Uríæ, fílii Accus. Neh 3 4 Et iuxta eum ædificávit Mosóllam fílius Barachíæ, fílii Mesézebel: et iuxta eos ædificávit Sadoc fílius Báana. Neh 3 5 Et iuxta eos ædificavérunt Thecuéni: optimátes autem eórum non supposuérunt colla sua in ópere Dómini sui. Neh 3 6 Et portam véterem ædificavérunt Ióiada fílius Phásea, et Mosóllam fílius Besodía: ipsi texérunt eam, et statuérunt valvas eius, et seras, et vectes. Neh 3 7 Et iuxta eos ædificavérunt Meltías Gabaonítes, et Iadon Meronathítes, viri de Gábaon et Maspha, pro duce qui erat in regióne trans flumen. Neh 3 8 Et iuxta eum ædificávit Eziel fílius Araía áurifex: et iuxta eum ædificávit Ananías fílius pigmentárii: et dimisérunt Ierúsalem usque ad murum platéæ latióris. Neh 3 9 Et iuxta eum ædificávit Raphaía fílius Hur, princeps vici Ierúsalem. Neh 3 10 Et iuxta eum ædificávit Iedaía fílius Harómaph contra domum suam: et iuxta eum ædificávit Hattus fílius Haseboníæ. Neh 3 11 Médiam partem vici ædificávit Melchías fílius Herem, et Hasub fílius Phahath Moab, et turrim furnórum. Neh 3 12 Et iuxta eum ædificávit Sellum fílius Alohes, princeps médiæ partis vici Ierúsalem, ipse et fíliæ eius. Neh 3 13 Et portam vallis ædificávit Hanun, et habitatóres Zánoe: ipsi ædificavérunt eam, et statuérunt valvas eius, et seras, et vectes, et mille cúbitos in muro usque ad portam sterquilínii. Neh 3 14 Et portam sterquilínii ædificávit Melchías fílius Rechab, princeps vici Bethácharam: ipse ædificávit eam, et státuit valvas eius, et seras, et vectes. Neh 3 15 Et portam fontis ædificávit Sellum fílius Cholhóza, princeps pagi Maspha: ipse ædificávit eam, et texit, et státuit valvas eius, et seras, et vectes, et muros piscínæ Síloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descéndunt de Civitáte David. Neh 3 16 Post eum ædificávit Nehemías fílius Azboc, princeps dimídiæ partis vici Bethsur, usque contra sepúlcrum David, et usque ad piscínam quæ grandi ópere constrúcta est, et usque ad domum fórtium. Neh 3 17 Post eum ædificavérunt Levítæ, Rehum fílius Benni: post eum ædificávit Hasebías princeps dimídiæ partis vici Céilæ in vico suo. Neh 3 18 Post eum ædificavérunt fratres eórum: Bavái fílius Enadad, princeps dimídiæ partis Céilæ: Neh 3 19 et ædificávit iuxta eum Azer fílius Iósue, princeps Maspha, mensúram secúndam, contra ascénsum firmíssimi ánguli. Neh 3 20 Post eum in monte ædificávit Baruch fílius Záchai mensúram secúndam, ab ángulo usque ad portam domus Elíasib sacerdótis magni. Neh 3 21 Post eum ædificávit Mérimuth fílius Uríæ fílii Haccus, mensúram secúndam, a porta domus Elíasib, donec extenderétur domus Elíasib. Neh 3 22 Et post eum ædificavérunt sacerdótes, viri de campéstribus Iordánis. Neh 3 23 Post eum ædificávit Béniamin et Hasub contra domum suam: et post eum ædificávit Azarías fílius Maasíæ fílii Ananíæ contra domum suam. Neh 3 24 Post eum ædificávit Bénnui fílius Hénadad mensúram secúndam, a domo Azaríæ usque ad flexúram, et usque ad ángulum. Neh 3 25 Phalel fílius Ozi contra flexúram, et turrim quæ éminet de domo regis excélsa, id est, in átrio cárceris: post eum Phadaía fílius Pharos. Neh 3 26 Nathinǽi autem habitábant in Ophel usque contra portam aquárum ad oriéntem, et turrim quæ prominébat. Neh 3 27 Post eum ædificavérunt Thecuéni mensúram secúndam e regióne, a turre magna et eminénte usque ad murum templi. Neh 3 28 Sursum autem a porta equórum ædificavérunt sacerdótes, unusquísque contra domum suam. Neh 3 29 Post eos ædificávit Sadoc fílius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificávit Semaía fílius Secheníæ, custos portæ orientális. Neh 3 30 Post eum ædificávit Hananía fílius Selemíæ, et Hanun fílius Seleph sextus, mensúram secúndam: post eum ædificávit Mosóllam fílius Barachíæ, contra gazophylácium suum. Post eum ædificávit Melchías fílius auríficis usque ad domum Nathinæórum, et scruta vendéntium contra portam iudiciálem, et usque ad cœnáculum ánguli. Neh 3 31 Et inter cœnáculum ánguli in porta gregis, ædificavérunt aurífices et negotiatóres. Neh 4 1 Factum est autem, cum audísset Sanabállat quod ædificarémus murum, irátus est valde: et motus nimis subsannávit Iudǽos, Neh 4 2 et dixit coram frátribus suis, et frequéntia Samaritanórum: Quid Iudǽi fáciunt imbecílles? num dimíttent eos gentes? num sacrificábunt, et complébunt in una die? numquid ædificáre póterunt lápides de acérvis púlveris, qui combústi sunt? Neh 4 3 Sed et Tobías Ammanítes, próximus eius, ait: Ædíficent: si ascénderit vulpes, transíliet murum eórum lapídeum. Neh 4 4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despéctui: convérte oppróbrium super caput eórum, et da eos in despectiónem in terra captivitátis. Neh 4 5 Ne opérias iniquitátem eórum, et peccátum eórum coram fácie tua non deleátur, quia irrisérunt ædificántes. Neh 4 6 Itaque ædificávimus murum, et coniúnximus totum usque ad partem dimídiam: et provocátum est cor pópuli ad operándum. Neh 4 7 Factum est autem, cum audísset Sanabállat, et Tobías, et Arabes, et Ammanítæ, et Azótii, quod obdúcta esset cicátrix muri Ierúsalem, et quod cœpíssent interrúpta conclúdi, iráti sunt nimis. Neh 4 8 Et congregáti sunt omnes páriter ut venírent, et pugnárent contra Ierúsalem, et moliréntur insídias. Neh 4 9 Et orávimus Deum nostrum, et posúimus custódes super murum die ac nocte contra eos. Neh 4 10 Dixit autem Iudas: Debilitáta est fortitúdo portántis, et humus nímia est, et nos non potérimus ædificáre murum. Neh 4 11 Et dixérunt hostes nostri: Nésciant, et ignórent donec veniámus in médium eórum, et interficiámus eos, et cessáre faciámus opus. Neh 4 12 Factum est autem veniéntibus Iudǽis qui habitábant iuxta eos, et dicéntibus nobis per decem vices, ex ómnibus locis quibus vénerant ad nos, Neh 4 13 státui in loco post murum per circúitum pópulum in órdinem cum gládiis suis, et lánceis, et árcubus. Neh 4 14 Et perspéxi atque surréxi: et aio ad optimátes et magistrátus, et ad réliquam partem vulgi: Nolíte timére a fácie eórum: Dómini magni et terríbilis mementóte, et pugnáte pro frátribus vestris, fíliis vestris, et filiábus vestris, et uxóribus vestris, et dómibus vestris. Neh 4 15 Factum est autem, cum audíssent inimíci nostri nuntiátum esse nobis, dissipávit Deus consílium eórum. Et revérsi sumus omnes ad muros, unusquísque ad opus suum. Neh 4 16 Et factum est a die illa, média pars iúvenum eórum faciébat opus, et média paráta erat ad bellum: et lánceæ, et scuta, et arcus, et lorícæ, et príncipes post eos in omni domo Iuda. Neh 4 17 Ædificántium in muro, et portántium ónera, et imponéntium: una manu sua faciébat opus, et áltera tenébat gládium: Neh 4 18 ædificéntium enim unusquísque gládio erat accínctus renes. Et ædificábant, et clangébant búccina iuxta me. Neh 4 19 Et dixi ad optimátes, et ad magistrátus, et ad réliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separáti sumus in muro procul alter ab áltero: Neh 4 20 in loco quocúmque audiéritis clangórem tubæ, illuc concúrrite ad nos: Deus noster pugnábit pro nobis. Neh 4 21 Et nos ipsi faciámus opus, et média pars nostrum téneat lánceas ab ascénsu auróræ donec egrediántur astra. Neh 4 22 In témpore quoque illo dixi pópulo: Unusquísque cum púero suo máneat in médio Ierúsalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operándum. Neh 4 23 Ego autem et fratres mei, et púeri mei, et custódes, qui erant post me, non deponebámus vestiménta nostra: unusquísque tantum nudabátur ad baptísmum. Neh 5 1 Et factus est clamor pópuli et uxórum eius magnus advérsus fratres suos Iudǽos. Neh 5 2 Et erant qui dícerent: Fílii nostri et fíliæ nostræ multæ sunt nimis: accipiámus pro prétio eórum fruméntum, et comedámus, et vivámus. Neh 5 3 Et erant qui dícerent: Agros nostros, et víneas, et domus nostras opponámus, et accipiámus fruméntum in fame. Neh 5 4 Et álii dicébant: Mútuo sumámus pecúnias in tribúta regis, demúsque agros nostros et víneas: Neh 5 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrórum, sic carnes nostræ sunt: et sicut fílii eórum, ita et fílii nostri: ecce nos subiugámus fílios nostros et fílias nostras in servitútem, et de filiábus nostris sunt fámulæ, nec habémus unde possint rédimi: et agros nostros et víneas nostras álii póssident. Neh 5 6 Et irátus sum nimis cum audíssem clamórem eórum secúndum verba hæc: Neh 5 7 cogitavítque cor meum mecum, et increpávi optimátes et magistrátus, et dixi eis: Usurásne sínguli a frátribus vestris exígitis? Et congregávi advérsum eos conciónem magnam, Neh 5 8 et dixi eis: Nos, ut scitis, redémimus fratres nostros Iudǽos, qui vénditi fúerant géntibus secúndum possibilitátem nostram: et vos ígitur vendétis fratres vestros, et redimémus eos? Et siluérunt, nec invenérunt quid respondérent. Neh 5 9 Dixíque ad eos: Non est bona res quam fácitis: quare non in timóre Dei nostri ambulástis, ne exprobrétur nobis a géntibus inimícis nostris? Neh 5 10 Et ego, et fratres mei, et púeri mei commodávimus plúrimis pecúniam et fruméntum. Non repetámus in commúne istud: æs aliénum concedámus quod debétur nobis. Neh 5 11 Réddite eis hódie agros suos, et víneas suas, et olivéta sua, et domos suas: quin pótius et centésimum pecúniæ, fruménti, vini et ólei, quam exígere solétis ab eis, date pro illis. Neh 5 12 Et dixérunt: Reddémus, et ab eis nihil quærémus: sicque faciémus ut lóqueris. Et vocávi sacerdótes, et adiurávi eos ut fácerent iuxta quod díxeram. Neh 5 13 Insuper excússi sinum meum, et dixi: Sic excútiat Deus omnem virum qui non compléverit verbum istud, de domo sua, et de labóribus suis: sic excutiátur, et vácuus fiat. Et dixit univérsa multitúdo: Amen: et laudavérunt Deum. Fecit ergo pópulus sicut erat dictum. Neh 5 14 A die autem illa, qua præcéperat rex mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vigésimo usque ad annum trigésimum secúndum Artaxérxis regis per annos duódecim, ego et fratres mei annónas quæ dúcibus debebántur non comédimus. Neh 5 15 Duces autem primi, qui fúerant ante me, gravavérunt pópulum, et accepérunt ab eis in pane, et vino, et pecúnia, quotídie siclos quadragínta: sed et minístri eórum depressérunt pópulum. Ego autem non feci ita propter timórem Dei: Neh 5 16 quin pótius in ópere muri ædificávi, et agrum non emi, et omnes púeri mei congregáti ad opus erant. Neh 5 17 Iudǽi quoque et magistrátus centum quinquagínta viri, et qui veniébant ad nos de géntibus quæ in circúitu nostro sunt, in mensa mea erant. Neh 5 18 Parabátur autem mihi per dies síngulos bos unus, aríetes sex elécti, excéptis volatílibus, et inter dies decem vina divérsa, et ália multa tribuébam: ínsuper et annónas ducátus mei non quæsívi: valde enim attenuátus erat pópulus. Neh 5 19 Meménto mei, Deus meus, in bonum, secúndum ómnia quæ feci pópulo huic. Neh 6 1 Factum est autem, cum audísset Sanabállat, et Tobías, et Gossem Arabs, et céteri inimíci nostri, quod ædificássem ego murum, et non esset in ipso resídua interrúptio (usque ad tempus autem illud valvas non posúeram in portis), Neh 6 2 misérunt Sanabállat et Gossem ad me, dicéntes: Veni, et percutiámus fœdus páriter in vículis in campo Ono. Ipsi autem cogitábant ut fácerent mihi malum. Neh 6 3 Misi ergo ad eos núntios, dicens: Opus grande ego fácio, et non possum descéndere, ne forte negligátur cum vénero, et descéndero ad vos. Neh 6 4 Misérunt autem ad me secúndum verbum hoc per quátuor vices: et respóndi eis iuxta sermónem priórem. Neh 6 5 Et misit ad me Sanabállat iuxta verbum prius quinta vice púerum suum, et epístolam habébat in manu sua scriptam hoc modo: Neh 6 6 In géntibus audítum est, et Gossem dixit, quod tu et Iudǽi cogitétis rebelláre, et proptérea ædífices murum, et leváre te velis super eos regem: propter quam causam Neh 6 7 et prophétas posúeris, qui prǽdicent de te in Ierúsalem, dicéntes: Rex in Iudǽa est. Auditúrus est rex verba hæc: idcírco nunc veni, ut ineámus consílium páriter. Neh 6 8 Et misi ad eos, dicens: Non est factum secúndum verba hæc, quæ tu lóqueris: de corde enim tuo tu compónis hæc. Neh 6 9 Omnes enim hi terrébant nos, cogitántes quod cessárent manus nostræ ab ópere, et quiescerémus: quam ob causam magis confortávi manus meas. Neh 6 10 Et ingréssus sum domum Semaíæ fílii Dalaíæ fílii Metábeel secréto. Qui ait: Tractémus nobíscum in domo Dei in médio templi, et claudámus portas ædis: quia ventúri sunt ut interfíciant te, et nocte ventúri sunt ad occidéndum te. Neh 6 11 Et dixi: Num quisquam símilis mei fugit? et quis ut ego ingrediétur templum, et vivet? non ingrédiar. Neh 6 12 Et intelléxi quod Deus non misísset eum, sed quasi vatícinans locútus esset ad me, et Tobías et Sanabállat conduxíssent eum. Neh 6 13 Accéperat enim prétium, ut térritus fácerem, et peccárem, et habérent malum quod exprobrárent mihi. Neh 6 14 Meménto mei, Dómine, pro Tobía et Sanabállat, iuxta ópera eórum tália: sed et Noadíæ prophétæ, et ceterórum prophetárum, qui terrébant me. Neh 6 15 Complétus est autem murus vigésimo quinto die mensis Elul, quinquagínta duóbus diébus. Neh 6 16 Factum est ergo cum audíssent omnes inimíci nostri, ut timérent univérsæ gentes quæ erant in circúitu nostro, et concíderent intra semetípsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. Neh 6 17 Sed et in diébus illis multæ optimátum Iudæórum epístolæ mittebántur ad Tobíam, et a Tobía veniébant ad eos. Neh 6 18 Multi enim erant in Iudǽa habéntes iuraméntum eius, quia gener erat Secheníæ fílii Area, et Ióhanan fílius eius accéperat fíliam Mosóllam fílii Barachíæ: Neh 6 19 sed et laudábant eum coram me, et verba mea nuntiábant ei: et Tobías mittébat epístolas ut terréret me. Neh 7 1 Postquam autem ædificátus est murus, et pósui valvas, et recénsui ianitóres, et cantóres, et Levítas, Neh 7 2 præcépi Hánani fratri meo, et Hananíæ príncipi domus de Ierúsalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus céteris videbátur), Neh 7 3 et dixi eis: Non aperiántur portæ Ierúsalem usque ad calórem solis. Cumque adhuc assísterent, clausæ portæ sunt, et oppilátæ: et pósui custódes de habitatóribus Ierúsalem, síngulos per vices suas, et unumquémque contra domum suam. Neh 7 4 Cívitas autem erat lata nimis et grandis, et pópulus parvus in médio eius, et non erant domus ædificátæ. Neh 7 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregávi optimátes, et magistrátus, et vulgus, ut recensérem eos: et invéni librum census eórum qui ascénderant primum, et invéntum est scriptum in eo. Neh 7 6 Isti fílii provínciæ, qui ascendérunt de captivitáte migrántium, quos transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis, et revérsi sunt in Ierúsalem et in Iudǽam, unusquísque in civitátem suam. Neh 7 7 Qui venérunt cum Zoróbabel, Iósue, Nehemías, Azarías, Raamías, Nahamáni, Mardochǽus, Belsam, Méspharath, Begóai, Nahum, Báana. Númerus virórum pópuli Israël: Neh 7 8 fílii Pharos, duo míllia centum septuagínta duo: Neh 7 9 fílii Saphatía, trecénti septuagínta duo: Neh 7 10 fílii Area, sexcénti quinquagínta duo: Neh 7 11 fílii Phaháthmoab filiórum Iósue et Ioab, duo míllia octingénti decem et octo: Neh 7 12 fílii Ælam, mille ducénti quinquagínta quátuor: Neh 7 13 fílii Zéthua, octingénti quadragínta quinque: Neh 7 14 fílii Záchai, septingénti sexagínta: Neh 7 15 fílii Bánnui, sexcénti quadragínta octo: Neh 7 16 fílii Bébai, sexcénti vigínti octo: Neh 7 17 fílii Azgad, duo míllia trecénti vigínti duo: Neh 7 18 fílii Adónicam, sexcénti sexagínta septem: Neh 7 19 fílii Begúai, duo míllia sexagínta septem: Neh 7 20 fílii Adin, sexcénti quinquagínta quinque: Neh 7 21 fílii Ater, fílii Hezecíæ, nonagínta octo: Neh 7 22 fílii Hasem, trecénti vigínti octo: Neh 7 23 fílii Bésai, trecénti vigínti quátuor: Neh 7 24 fílii Hareph, centum duódecim: Neh 7 25 fílii Gábaon, nonagínta quinque: Neh 7 26 fílii Béthlehem et Netúpha, centum octogínta octo. Neh 7 27 Viri Anathoth, centum vigínti octo. Neh 7 28 Viri Betházmoth, quadragínta duo. Neh 7 29 Viri Cariathíarim, Cephíra, et Beroth, septingénti quadragínta tres. Neh 7 30 Viri Rama et Geba, sexcénti vigínti unus. Neh 7 31 Viri Machmas, centum vigínti duo. Neh 7 32 Viri Bethel et Hai, centum vigínti tres. Neh 7 33 Viri Nebo altérius, quinquagínta duo. Neh 7 34 Viri Ælam altérius, mille ducénti quinquagínta quátuor. Neh 7 35 Fílii Harem, trecénti vigínti. Neh 7 36 Fílii Iéricho, trecénti quadragínta quinque. Neh 7 37 Fílii Lod Hadid et Ono, septingénti vigínti unus. Neh 7 38 Fílii Sénaa, tria míllia nongénti trigínta. Neh 7 39 Sacerdótes: fílii Idaía in domo Iósue, nongénti septuagínta tres. Neh 7 40 Fílii Emmer, mille quinquagínta duo. Neh 7 41 Fílii Phashur, mille ducénti quadragínta septem. Neh 7 42 Fílii Arem, mille decem et septem. Levítæ: Neh 7 43 fílii Iósue et Cédmihel filiórum Neh 7 44 Oduíæ, septuagínta quátuor. Cantóres: Neh 7 45 fílii Asaph, centum quadragínta octo. Neh 7 46 Ianitóres: fílii Sellum, fílii Ater, fílii Telmon, fílii Accub, fílii Hátita, fílii Sóbai: centum trigínta octo. Neh 7 47 Nathinǽi: fílii Soha, fílii Hasúpha, fílii Tébbaoth, Neh 7 48 fílii Ceros, fílii Síaa, fílii Phadon, fílii Lébana, fílii Hágaba, fílii Sélmai, Neh 7 49 fílii Hanan, fílii Geddel, fílii Gaher, Neh 7 50 fílii Raaía, fílii Rasin, fílii Necóda, Neh 7 51 fílii Gezem, fílii Aza, fílii Phásea, Neh 7 52 fílii Bésai, fílii Munim, fílii Nephússim, Neh 7 53 fílii Bacbuc, fílii Hacúpha, fílii Harhur, Neh 7 54 fílii Besloth, fílii Máhida, fílii Harsa, Neh 7 55 fílii Bercos, fílii Sísara, fílii Thema, Neh 7 56 fílii Nasía, fílii Hatípha, Neh 7 57 fílii servórum Salomónis, fílii Sóthai, fílii Sóphereth, fílii Pharída, Neh 7 58 fílii Iáhala, fílii Darcon, fílii Ieddel, Neh 7 59 fílii Saphatía, fílii Hatil, fílii Phóchereth, qui erat ortus ex Sábaim fílio Amon. Neh 7 60 Omnes Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis, trecénti nonagínta duo. Neh 7 61 Hi sunt autem qui ascendérunt de Thélmela, Thelhársa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuérunt indicáre domum patrum suórum, et semen suum, utrum ex Israël essent, Neh 7 62 fílii Dalaía, fílii Tobía, fílii Necóda, sexcénti quadragínta duo. Neh 7 63 Et de sacerdótibus, fílii Había, fílii Accos, fílii Berzellái, qui accépit de filiábus Berzellái Galaadítis uxórem, et vocátus est nómine eórum. Neh 7 64 Hi quæsiérunt scriptúram suam in censu, et non invenérunt: et eiécti sunt de sacerdótio. Neh 7 65 Dixítque Athérsatha eis ut non manducárent de Sanctis sanctórum, donec staret sacérdos doctus et erudítus. Neh 7 66 Omnis multitúdo quasi vir unus quadragínta duo míllia trecénti sexagínta, Neh 7 67 absque servis et ancíllis eórum, qui erant septem míllia trecénti trigínta septem, et inter eos cantóres et cantatríces, ducénti quadragínta quinque. Neh 7 68 Equi eórum, septingénti trigínta sex: muli eórum, ducénti quadragínta quinque: Neh 7 69 caméli eórum, quadringénti trigínta quinque: ásini, sex míllia septingénti vigínti. Neh 7 70 Nonnúlli autem de princípibus familiárum dedérunt in opus. Athérsatha dedit in thesáurum auri drachmas mille, phíalas quinquagínta, túnicas sacerdotáles quingéntas trigínta. Neh 7 71 Et de princípibus familiárum dedérunt in thesáurum óperis, auri drachmas vigínti míllia, et argénti mnas duo míllia ducéntas. Neh 7 72 Et quod dedit réliquus pópulus, auri drachmas vigínti míllia, et argénti mnas duo míllia, et túnicas sacerdotáles sexagínta septem. Neh 7 73 Habitavérunt autem sacerdótes, et Levítæ, et ianitóres, et cantóres, et réliquum vulgus, et Nathinǽi, et omnis Israël, in civitátibus suis. Neh 8 1 Et vénerat mensis séptimus: fílii autem Israël erant in civitátibus suis. Congregatúsque est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam quæ est ante portam aquárum: et dixérunt Esdræ scribæ ut afférret Librum legis Móysi, quam præcéperat Dóminus Israéli. Neh 8 2 Attulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum, cunctísque qui póterant intellígere, in die prima mensis séptimi. Neh 8 3 Et legit in eo apérte in platéa quæ erat ante portam aquárum, de mane usque ad médiam diem, in conspéctu virórum et mulíerum, et sapiéntium: et aures omnis pópuli erant eréctæ ad Librum. Neh 8 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum lígneum, quem fécerat ad loquéndum: et stetérunt iuxta eum Mathathías, et Semeía, et Anía, et Uría, et Helcía, et Maasía, ad déxteram eius: et ad sinístram, Phadaía, Mísael, et Melchía, et Hasum, et Hasbádana, Zacharía, et Mosóllam. Neh 8 5 Et apéruit Esdras Librum coram omni pópulo: super univérsum quippe pópulum eminébat: et cum aperuísset eum, stetit omnis pópulus. Neh 8 6 Et benedíxit Esdras Dómino Deo magno: et respóndit omnis pópulus: Amen, amen, élevans manus suas: et incurváti sunt, et adoravérunt Deum proni in terram. Neh 8 7 Porro Iósue, et Bani, et Serebía, Iamin, Accub, Sépthai, Odía, Maasía, Celíta, Azarías, Iózabed, Hanan, Phalaía, Levítæ, siléntium faciébant in pópulo ad audiéndam legem: pópulus autem stabat in gradu suo. Neh 8 8 Et legérunt in Libro legis Dei distíncte, et apérte ad intelligéndum: et intellexérunt cum legerétur. Neh 8 9 Dixit autem Nehemías (ipse est Athérsatha) et Esdras sacérdos et scriba, et Levítæ interpretántes univérso pópulo: Dies sanctificátus est Dómino Deo nostro: nolíte lugére, et nolíte flere. Flebat enim omnis pópulus cum audíret verba legis. Neh 8 10 Et dixit eis: Ite, comédite pínguia, et bíbite mulsum, et míttite partes his qui non præparavérunt sibi, quia sanctus dies Dómini est: et nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra. Neh 8 11 Levítæ autem siléntium faciébant in omni pópulo, dicéntes: Tacéte, quia dies sanctus est, et nolíte dolére. Neh 8 12 Abiit ítaque omnis pópulus ut coméderet, et bíberet, et mítteret partes, et fáceret lætítiam magnam: quia intelléxerant verba quæ docúerat eos. Neh 8 13 Et in die secúndo congregáti sunt príncipes familiárum univérsi pópuli, sacerdótes et Levítæ, ad Esdram scribam, ut interpretarétur eis verba legis. Neh 8 14 Et invenérunt scriptum in Lege præcepísse Dóminum in manu Móysi ut hábitent fílii Israël in tabernáculis in die solémni, mense séptimo: Neh 8 15 et ut prǽdicent, et divúlgent vocem in univérsis úrbibus suis, et in Ierúsalem, dicéntes: Egredímini in montem, et afférte frondes olívæ, et frondes ligni pulchérrimi, frondes myrti, et ramos palmárum, et frondes ligni nemorósi, ut fiant tabernácula, sicut scriptum est. Neh 8 16 Et egréssus est pópulus, et attulérunt. Fecerúntque sibi tabernácula unusquísque in dómate suo: et in átriis suis, et in átriis domus Dei, et in platéa portæ aquárum, et in platéa portæ Ephraim. Neh 8 17 Fecit ergo univérsa ecclésia eórum qui redíerant de captivitáte, tabernácula, et habitavérunt in tabernáculis: non enim fécerant a diébus Iósue fílii Nun táliter fílii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætítia magna nimis. Neh 8 18 Legit autem in Libro legis Dei per dies síngulos, a die primo usque ad diem novíssimum. Et fecérunt solemnitátem septem diébus, et in die octávo colléctam iuxta ritum. Neh 9 1 In die autem vigésimo quarto mensis huius, convenérunt fílii Israël in ieiúnio et in saccis, et humus super eos. Neh 9 2 Et separátum est semen filiórum Israël ab omni fílio alienígena: et stetérunt, et confitebántur peccáta sua, et iniquitátes patrum suórum. Neh 9 3 Et consurrexérunt ad standum: et legérunt in volúmine legis Dómini Dei sui, quater in die, et quater confitebántur, et adorábant Dóminum Deum suum. Neh 9 4 Surrexérunt autem super gradum Levitárum Iósue, et Bani, et Cédmihel, Sabanía, Bonni, Sarebías, Bani, et Chánani: et clamavérunt voce magna ad Dóminum Deum suum. Neh 9 5 Et dixérunt Levítæ Iósue, et Cédmihel, Bonni, Hasebnía, Serebía, Odaía, Sebnía, Phathathía: Súrgite, benedícite Dómino Deo vestro ab ætérno usque in ætérnum: et benedícant nómini glóriæ tuæ excélso in omni benedictióne et laude. Neh 9 6 Tu ipse, Dómine, solus, tu fecísti cælum, et cælum cælórum, et omnem exércitum eórum: terram, et univérsa quæ in ea sunt: mária, et ómnia quæ in eis sunt: et tu vivíficas ómnia hæc, et exércitus cæli te adórat. Neh 9 7 Tu ipse, Dómine Deus, qui elegísti Abram, et eduxísti eum de igne Chaldæórum, et posuísti nomen eius Abraham: Neh 9 8 et invenísti cor eius fidéle coram te, et percussísti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananǽi, Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Iebusǽi, et Gergesǽi, ut dares sémini eius: et implésti verba tua, quóniam iustus es. Neh 9 9 Et vidísti afflictiónem patrum nostrórum in Ægýpto, clamorémque eórum audísti super mare Rubrum. Neh 9 10 Et dedísti signa atque porténta in Pharaóne, et in univérsis servis eius, et in omni pópulo terræ illíus: cognovísti enim quia supérbe égerant contra eos: et fecísti tibi nomen, sicut et in hac die. Neh 9 11 Et mare divisísti ante eos, et transiérunt per médium maris in sicco: persecutóres autem eórum proiecísti in profúndum, quasi lápidem in aquas válidas. Neh 9 12 Et in colúmna nubis ductor eórum fuísti per diem, et in colúmna ignis per noctem, ut apparéret eis via per quam ingrediebántur. Neh 9 13 Ad montem quoque Sínai descendísti, et locútus es cum eis de cælo, et dedísti eis iudícia recta, et legem veritátis, cæremónias, et præcépta bona: Neh 9 14 et sábbatum sanctificátum tuum ostendísti eis: et mandáta, et cæremónias, et legem præcepísti eis in manu Móysi servi tui. Neh 9 15 Panem quoque de cælo dedísti eis in fame eórum, et aquam de petra eduxísti eis sitiéntibus, et dixísti eis ut ingrederéntur et possidérent terram, super quam levásti manum tuam ut tráderes eis. Neh 9 16 Ipsi vero et patres nostri supérbe egérunt, et induravérunt cervíces suas, et non audiérunt mandáta tua. Neh 9 17 Et noluérunt audíre, et non sunt recordáti mirabílium tuórum quæ féceras eis. Et induravérunt cervíces suas, et dedérunt caput ut converteréntur ad servitútem suam, quasi per contentiónem. Tu autem, Deus propítius, clemens, et miséricors, longánimis, et multæ miseratiónis, non dereliquísti eos, Neh 9 18 et quidem cum fecíssent sibi vítulum conflátilem, et dixíssent: Iste est deus tuus, qui edúxit te de Ægýpto: fecerúntque blasphémias magnas: Neh 9 19 tu autem in misericórdiis tuis multis non dimisísti eos in desérto: colúmna nubis non recéssit ab eis per diem ut dúceret eos in viam, et colúmna ignis per noctem ut osténderet eis iter per quod ingrederéntur. Neh 9 20 Et spíritum tuum bonum dedísti, qui docéret eos: et manna tuum non prohibuísti ab ore eórum, et aquam dedísti eis in siti. Neh 9 21 Quadragínta annis pavísti eos in desérto, nihílque eis défuit: vestiménta eórum non inveteravérunt, et pedes eórum non sunt attríti. Neh 9 22 Et dedísti eis regna, et pópulos, et partítus es eis sortes: et possedérunt terram Sehon, et terram regis Hésebon, et terram Og regis Basan. Neh 9 23 Et multiplicásti fílios eórum sicut stellas cæli, et adduxísti eos ad terram de qua díxeras pátribus eórum ut ingrederéntur et possidérent. Neh 9 24 Et venérunt fílii, et possedérunt terram, et humiliásti coram eis habitatóres terræ Chananǽos, et dedísti eos in manu eórum, et reges eórum, et pópulos terræ, ut fácerent eis sicut placébat illis. Neh 9 25 Cepérunt ítaque urbes munítas et humum pinguem, et possedérunt domos plenas cunctis bonis: cistérnas ab áliis fabricátas, víneas, et olivéta, et ligna pomífera multa: et comedérunt, et saturáti sunt, et impinguáti sunt, et abundavérunt delíciis in bonitáte tua magna. Neh 9 26 Provocavérunt autem te ad iracúndiam, et recessérunt a te, et proiecérunt legem tuam post terga sua: et prophétas tuos occidérunt, qui contestabántur eos ut reverteréntur ad te: fecerúntque blasphémias grandes. Neh 9 27 Et dedísti eos in manu hóstium suórum, et afflixérunt eos. Et in témpore tribulatiónis suæ clamavérunt ad te, et tu de cælo audísti, et secúndum miseratiónes tuas multas dedísti eis salvatóres, qui salvárent eos de manu hóstium suórum. Neh 9 28 Cumque requievíssent, revérsi sunt ut fácerent malum in conspéctu tuo, et dereliquísti eos in manu inimicórum suórum, et possedérunt eos. Conversíque sunt, et clamavérunt ad te: tu autem de cælo exaudísti, et liberásti eos in misericórdiis tuis, multis tempóribus. Neh 9 29 Et contestátus es eos ut reverteréntur ad legem tuam. Ipsi vero supérbe egérunt, et non audiérunt mandáta tua, et in iudíciis tuis peccavérunt, quæ fáciet homo, et vivet in eis: et dedérunt húmerum recedéntem, et cervícem suam induravérunt, nec audiérunt. Neh 9 30 Et protraxísti super eos annos multos, et contestátus es eos in spíritu tuo per manum prophetárum tuórum: et non audiérunt, et tradidísti eos in manu populórum terrárum. Neh 9 31 In misericórdiis autem tuis plúrimis non fecísti eos in consumptiónem, nec dereliquísti eos: quóniam Deus miseratiónum et clemens es tu. Neh 9 32 Nunc ítaque Deus noster magne, fortis et terríbilis, custódiens pactum et misericórdiam, ne avértas a fácie tua omnem labórem, qui invénit nos, reges nostros, et príncipes nostros, et sacerdótes nostros, et prophétas nostros, et patres nostros, et omnem pópulum tuum a diébus regis Assur usque in diem hanc. Neh 9 33 Et tu iustus es in ómnibus quæ venérunt super nos: quia veritátem fecísti, nos autem ímpie égimus. Neh 9 34 Reges nostri, príncipes nostri, sacerdótes nostri et patres nostri non fecérunt legem tuam, et non attendérunt mandáta tua, et testimónia tua quæ testificátus es in eis. Neh 9 35 Et ipsi in regnis suis, et in bonitáte tua multa quam déderas eis, et in terra latíssima et pingui quam tradíderas in conspéctu eórum, non serviérunt tibi, nec revérsi sunt a stúdiis suis péssimis. Neh 9 36 Ecce nos ipsi hódie servi sumus: et terra quam dedísti pátribus nostris ut coméderent panem eius, et quæ bona sunt eius, et nos ipsi servi sumus in ea. Neh 9 37 Et fruges eius multiplicántur régibus quos posuísti super nos propter peccáta nostra: et corpóribus nostris dominántur, et iuméntis nostris secúndum voluntátem suam: et in tribulatióne magna sumus. Neh 9 38 Super ómnibus ergo his nos ipsi percútimus fœdus, et scríbimus: et signant príncipes nostri, Levítæ nostri, et sacerdótes nostri. Neh 10 1 Signatóres autem fuérunt Nehemías, Athérsatha fílius Hachélai, et Sedecías, Neh 10 2 Saraías, Azarías, Ieremías, Neh 10 3 Pheshur, Amarías, Melchías, Neh 10 4 Hattus, Sebenía, Melluch, Neh 10 5 Harem, Mérimuth, Obdías, Neh 10 6 Dániel, Genthon, Baruch, Neh 10 7 Mosóllam, Abía, Míamin, Neh 10 8 Maazía, Bélgai, Semeía: hi sacerdótes. Neh 10 9 Porro Levítæ, Iósue fílius Azániæ, Bénnui de fíliis Hénadad, Cédmihel, Neh 10 10 et fratres eórum, Sebenía, Odaía, Celíta, Phalaía, Hanan, Neh 10 11 Micha, Rohob, Hasebía, Neh 10 12 Zachur, Serebía, Sabanía, Neh 10 13 Odaía, Bani, Banínu. Neh 10 14 Cápita pópuli, Pharos, Phaháthmoab, Ælam, Zethu, Bani, Neh 10 15 Bonni, Azgad, Bébai, Neh 10 16 Adonía, Begóai, Adin, Neh 10 17 Ater, Hezecía, Azur, Neh 10 18 Odaía, Hasum, Bésai, Neh 10 19 Hareph, Anathoth, Nébai, Neh 10 20 Megphías, Mosóllam, Hazir, Neh 10 21 Mesízabel, Sadoc, Iéddua, Neh 10 22 Pheltía, Hanan, Anaía, Neh 10 23 Osée, Hananía, Hasub, Neh 10 24 Alohes, Phálea, Sobec, Neh 10 25 Rehum, Hasébna, Maasía, Neh 10 26 Echaía, Hanan, Anan, Neh 10 27 Melluch, Haran, Báana. Neh 10 28 Et réliqui de pópulo, sacerdótes, Levítæ, ianitóres, et cantóres, Nathinǽi, et omnes qui se separavérunt de pópulis terrárum ad legem Dei, uxóres eórum, fílii eórum, et fíliæ eórum, Neh 10 29 omnes qui póterant sápere spondéntes pro frátribus suis, optimátes eórum, et qui veniébant ad pollicéndum et iurándum ut ambulárent in lege Dei, quam déderat in manu Móysi servi Dei: ut fácerent et custodírent univérsa mandáta Dómini Dei nostri, et iudícia eius et cæremónias eius: Neh 10 30 et ut non darémus fílias nostras pópulo terræ, et fílias eórum non acciperémus fíliis nostris. Neh 10 31 Pópuli quoque terræ, qui impórtant venália, et ómnia ad usum, per diem sábbati ut vendant, non accipiémus ab eis in sábbato et in die sanctificáto. Et dimittémus annum séptimum, et exactiónem univérsæ manus. Neh 10 32 Et statuémus super nos præcépta, ut demus tértiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, Neh 10 33 ad panes propositiónis, et ad sacrifícium sempitérnum, et in holocáustum sempitérnum in sábbatis, in caléndis, in solemnitátibus, et in sanctificátis, et pro peccáto: ut exorétur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. Neh 10 34 Sortes ergo mísimus super oblatiónem lignórum inter sacerdótes, et Levítas, et pópulum, ut inferréntur in domum Dei nostri per domos patrum nostrórum, per témpora, a tempóribus anni usque ad annum: ut ardérent super altáre Dómini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Móysi: Neh 10 35 et ut afferrémus primogénita terræ nostræ, et primitíva univérsi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Dómini: Neh 10 36 et primitíva filiórum nostrórum et pécorum nostrórum, sicut scriptum est in lege, et primitíva boum nostrórum et óvium nostrárum, ut offerréntur in domo Dei nostri, sacerdótibus qui minístrant in domo Dei nostri: Neh 10 37 et primítias cibórum nostrórum, et libáminum nostrórum, et poma omnis ligni, vindémiæ quoque et ólei, afferémus sacerdótibus ad gazophylácium Dei nostri, et décimam partem terræ nostræ Levítis. Ipsi Levítæ décimas accípient ex ómnibus civitátibus óperum nostrórum. Neh 10 38 Erit autem sacérdos fílius Aaron cum Levítis in décimis Levitárum, et Levítæ ófferent décimam partem décimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylácium in domum thesáuri. Neh 10 39 Ad gazophylácium enim deportábunt fílii Israël, et fílii Levi, primítias fruménti, vini, et ólei: et ibi erunt vasa sanctificáta, et sacerdótes, et cantóres, et ianitóres, et minístri: et non dimittémus domum Dei nostri. Neh 11 1 Habitavérunt autem príncipes pópuli in Ierúsalem: réliqua vero plebs misit sortem, ut tóllerent unam partem de decem qui habitatúri essent in Ierúsalem civitáte sancta, novem vero partes in civitátibus. Neh 11 2 Benedíxit autem pópulus ómnibus viris qui se sponte obtúlerant ut habitárent in Ierúsalem. Neh 11 3 Hi sunt ítaque príncipes provínciæ qui habitavérunt in Ierúsalem, et in civitátibus Iuda. Habitávit autem unusquísque in possessióne sua, in úrbibus suis, Israël, sacerdótes, Levítæ, Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis. Neh 11 4 Et in Ierúsalem habitavérunt de fíliis Iuda, et de fíliis Béniamin: de fíliis Iuda, Athaías fílius Azíam, fílii Zacharíæ, fílii Amaríæ, fílii Saphatíæ, fílii Meláleel: de fíliis Phares, Neh 11 5 Maasía fílius Baruch, fílius Cholhóza, fílius Hazía, fílius Adaía, fílius Ióiarib, fílius Zacharíæ, fílius Silonítis: Neh 11 6 omnes hi fílii Phares, qui habitavérunt in Ierúsalem, quadringénti sexagínta octo viri fortes. Neh 11 7 Hi sunt autem fílii Béniamin: Sellum fílius Mosóllam, fílius Ioed, fílius Phadaía, fílius Colaía, fílius Masía, fílius Etheel, fílius Isaía, Neh 11 8 et post eum Gébbai, Séllai, nongénti vigínti octo, Neh 11 9 et Ioël fílius Zechri præpósitus eórum, et Iudas fílius Sénua super civitátem secúndus. Neh 11 10 Et de sacerdótibus, Idaía fílius Ióarib, Iachin, Neh 11 11 Saraía fílius Helcíæ, fílius Mosóllam, fílius Sadoc, fílius Méraioth, fílius Achitob princeps domus Dei, Neh 11 12 et fratres eórum faciéntes ópera templi: octingénti vigínti duo. Et Adaía fílius Iéroham, fílius Phelelía, fílius Amsi, fílius Zacharíæ, fílius Pheshur, fílius Melchíæ, Neh 11 13 et fratres eius príncipes patrum: ducénti quadragínta duo. Et Amássai fílius Azreel, fílius Aházi, fílius Mosóllamoth, fílius Emmer, Neh 11 14 et fratres eórum poténtes nimis: centum vigínti octo, et præpósitus eórum Zábdiel fílius poténtium. Neh 11 15 Et de Levítis, Semeía fílius Hasub, fílius Azarícam, fílius Hasabía, fílius Boni, Neh 11 16 et Sabáthai et Iózabed, super ómnia ópera quæ erant forínsecus in domo Dei, a princípibus Levitárum. Neh 11 17 Et Mathanía fílius Micha, fílius Zebédei, fílius Asaph, princeps ad laudándum et ad confiténdum in oratióne, et Becbecía secúndus de frátribus eius, et Abda fílius Sámua, fílius Galal, fílius Idithun: Neh 11 18 omnes Levítæ in civitáte sancta ducénti octogínta quátuor. Neh 11 19 Et ianitóres, Accub, Telmon, et fratres eórum, qui custodiébant óstia: centum septuagínta duo. Neh 11 20 Et réliqui ex Israël sacerdótes et Levítæ in univérsis civitátibus Iuda, unusquísque in possessióne sua. Neh 11 21 Et Nathinǽi, qui habitábant in Ophel, et Síaha, et Gaspha de Nathinǽis. Neh 11 22 Et epíscopus Levitárum in Ierúsalem, Azzi fílius Bani, fílius Hasabíæ, fílius Mathaníæ, fílius Michæ. De fíliis Asaph, cantóres in ministério domus Dei. Neh 11 23 Præcéptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantóribus per dies síngulos, Neh 11 24 et Phathahía fílius Mesézebel, de fíliis Zara fílii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum pópuli, Neh 11 25 et in dómibus per omnes regiónes eórum. De fíliis Iuda habitavérunt in Cariathárbe et in filiábus eius: et in Dibon, et in filiábus eius: et in Cábseel, et in vículis eius: Neh 11 26 et in Iésue, et in Mólada, et in Béthphaleth, Neh 11 27 et in Hasérsual, et in Bersabée, et in filiábus eius, Neh 11 28 et in Síceleg, et in Móchona, et in filiábus eius, Neh 11 29 et in Remmon, et in Sáraa, et in Iérimuth, Neh 11 30 Zánoa, Odóllam, et in villis eárum, Lachis et regiónibus eius, et Azéca, et filiábus eius. Et mansérunt in Bersabée usque ad vallem Ennom. Neh 11 31 Fílii autem Béniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiábus eius Neh 11 32 Anathoth, Nob, Ananía, Neh 11 33 Asor, Rama, Géthaim, Neh 11 34 Hadid, Séboim, et Nebállat, Lod, Neh 11 35 et Ono valle artíficum. Neh 11 36 Et de Levítis portiónes Iudæ et Béniamin. Neh 12 1 Hi sunt autem sacerdótes et Levítæ, qui ascendérunt cum Zoróbabel fílio Saláthiel, et Iósue: Saraía, Ieremías, Esdras, Neh 12 2 Amaría, Melluch, Hattus, Neh 12 3 Sebenías, Rheum, Mérimuth, Neh 12 4 Addo, Genthon, Abía, Neh 12 5 Míamin, Madía, Belga, Neh 12 6 Semeía, et Ióiarib, Idaía, Sellum, Amoc, Helcías, Neh 12 7 Idaía. Isti príncipes sacerdótum, et fratres eórum in diébus Iósue. Neh 12 8 Porro Levítæ, Iésua, Bénnui, Cédmihel, Sarebía, Iuda, Mathanías, super hymnos ipsi et fratres eórum: Neh 12 9 et Becbecía atque Hanni, et fratres eórum, unusquísque in offício suo. Neh 12 10 Iósue autem génuit Ióacim, et Ióacim génuit Elíasib, et Elíasib génuit Ióiada, Neh 12 11 et Ióiada génuit Iónathan, et Iónathan génuit Iéddoa. Neh 12 12 In diébus autem Ióacim erant sacerdótes et príncipes familiárum: Saraíæ, Maraía: Ieremíæ, Hananía: Neh 12 13 Esdræ, Mosóllam: Amaríæ, Ióhanan: Neh 12 14 Mílicho, Iónathan: Sebeníæ, Ioseph: Neh 12 15 Haram, Edna: Máraioth, Helci: Neh 12 16 Adaíæ, Zacharía: Genthon, Mosóllam: Neh 12 17 Abíæ, Zechri: Míamin et Moadíæ, Phelti: Neh 12 18 Belgæ, Sámmua: Semaíæ, Iónathan: Neh 12 19 Ióiarib, Mathánai: Iodaíæ, Azzi: Neh 12 20 Séllai, Célai: Amoc, Heber: Neh 12 21 Helcíæ, Hasebía: Idaíæ, Nathánaël. Neh 12 22 Levítæ in diébus Elíasib, et Ióiada, et Ióhanan, et Iéddoa, scripti príncipes familiárum, et sacerdótes in regno Daríi Persæ. Neh 12 23 Fílii Levi príncipes familiárum, scripti in Libro verbórum diérum, et usque ad dies Iónathan, fílii Elíasib. Neh 12 24 Et príncipes Levitárum, Hasebía, Serebía, et Iósue fílius Cédmihel: et fratres eórum per vices suas, ut laudárent et confiteréntur iuxta præcéptum David viri Dei, et observárent æque per órdinem. Neh 12 25 Mathanía, et Becbecía, Obedía, Mosóllam, Telmon, Accub, custódes portárum et vestibulórum ante portas. Neh 12 26 Hi in diébus Ióacim fílii Iósue, fílii Iósedec, et in diébus Nehemíæ ducis, et Esdræ sacerdótis scribǽque. Neh 12 27 In dedicatióne autem muri Ierúsalem, requisiérunt Levítas de ómnibus locis suis ut addúcerent eos in Ierúsalem, et fácerent dedicatiónem et lætítiam in actióne gratiárum, et cántico, et in cýmbalis, psaltériis, et cítharis. Neh 12 28 Congregáti sunt autem fílii cantórum de campéstribus circa Ierúsalem, et de villis Nethúphathi, Neh 12 29 et de domo Galgal, et de regiónibus Geba et Azmaveth: quóniam villas ædificavérunt sibi cantóres in circúitu Ierúsalem. Neh 12 30 Et mundáti sunt sacerdótes et Levítæ, et mundavérunt pópulum, et portas, et murum. Neh 12 31 Ascéndere autem feci príncipes Iuda super murum, et státui duos magnos choros laudántium. Et iérunt ad déxteram super murum ad portam sterquilínii. Neh 12 32 Et ivit post eos Osaías, et média pars príncipum Iuda, Neh 12 33 et Azarías, Esdras, et Mosóllam, Iudas, et Béniamin, et Semeía, et Ieremías. Neh 12 34 Et de fíliis sacerdótum in tubis, Zacharías fílius Iónathan, fílius Semeíæ, fílius Mathaníæ, fílius Michaíæ, fílius Zechur, fílius Asaph, Neh 12 35 et fratres eius Semeía, et Azáreel, Malálai, Galálai, Máai, Nathánaël, et Iudas, et Hánani, in vasis cántici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis. Neh 12 36 Et contra eos ascendérunt in grádibus civitátis David in ascénsu muri super domum David, et usque ad portam aquárum ad oriéntem. Neh 12 37 Et chorus secúndus grátias referéntium ibat ex advérso, et ego post eum, et média pars pópuli super murum, et super turrim furnórum, et usque ad murum latíssimum, Neh 12 38 et super portam Ephraim, et super portam antíquam, et super portam píscium et turrim Hanáneel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et stetérunt in porta custódiæ, Neh 12 39 steterúntque duo chori laudántium in domo Dei, et ego, et dimídia pars magistrátuum mecum. Neh 12 40 Et sacerdótes, Elíachim, Maasía, Míamin, Michéa, Elioénai, Zacharía, Hananía in tubis, Neh 12 41 et Maasía, et Semeía, et Eleázar, et Azzi, et Ióhanan, et Melchía, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinérunt cantóres, et Iezraía præpósitus: Neh 12 42 et immolavérunt in die illa víctimas magnas, et lætáti sunt: Deus enim lætificáverat eos lætítia magna: sed et uxóres eórum et líberi gavísi sunt, et audíta est lætítia Ierúsalem procul. Neh 12 43 Recensuérunt quoque in die illa viros super gazophylácia thesáuri ad libámina, et ad primítias, et ad décimas, ut introférrent per eos príncipes civitátis in decóre gratiárum actiónis, sacerdótes et Levítas: quia lætificátus est Iuda in sacerdótibus et Levítis adstántibus. Neh 12 44 Et custodiérunt observatiónem Dei sui, et observatiónem expiatiónis, et cantóres, et ianitóres iuxta præcéptum David, et Salomónis fílii eius, Neh 12 45 quia in diébus David et Asaph ab exórdio erant príncipes constitúti cantórum in cármine laudántium et confiténtium Deo. Neh 12 46 Et omnis Israël in diébus Zoróbabel et in diébus Nehemíæ, dabant partes cantóribus et ianitóribus per dies síngulos, et sanctificábant Levítas, et Levítæ sanctificábant fílios Aaron. Neh 13 1 In die autem illo, lectum est in volúmine Móysi, audiénte pópulo: et invéntum est scriptum in eo, quod non débeant introíre Ammonítes et Moabítes in ecclésiam Dei usque in ætérnum: Neh 13 2 eo quod non occúrrerint fíliis Israël cum pane et aqua, et condúxerint advérsum eos Bálaam ad maledicéndum eis: et convértit Deus noster maledictiónem in benedictiónem. Neh 13 3 Factum est autem, cum audíssent legem, separavérunt omnem alienígenam ab Israël. Neh 13 4 Et super hoc erat Elíasib sacérdos, qui fúerat præpósitus in gazophylácio domus Dei nostri, et próximus Tobíæ. Neh 13 5 Fecit ergo sibi gazophylácium grande, et ibi erant ante eum reponéntes múnera, et thus, et vasa, et décimam fruménti, vini, et ólei, partes Levitárum, et cantórum, et ianitórum, et primítias sacerdotáles. Neh 13 6 In ómnibus autem his non fui in Ierúsalem, quia anno trigésimo secúndo Artaxérxis regis Babylónis veni ad regem, et in fine diérum rogávi regem. Neh 13 7 Et veni in Ierúsalem, et intelléxi malum quod fécerat Elíasib Tobíæ, ut fáceret ei thesáurum in vestíbulis domus Dei. Neh 13 8 Et malum mihi visum est valde. Et proiéci vasa domus Tobíæ foras de gazophylácio: Neh 13 9 præcepíque et emundavérunt gazophylácia: et rétuli ibi vasa domus Dei, sacrifícium, et thus. Neh 13 10 Et cognóvi quod partes Levitárum non fuíssent datæ, et fugísset unusquísque in regiónem suam de Levítis, et cantóribus, et de his qui ministrábant: Neh 13 11 et egi causam advérsus magistrátus, et dixi: Quare derelíquimus domum Dei? Et congregávi eos, et feci stare in statiónibus suis. Neh 13 12 Et omnis Iuda apportábat décimam fruménti, vini, et ólei, in hórrea. Neh 13 13 Et constitúimus super hórrea Selemíam sacerdótem, et Sadoc scribam, et Phadaíam de Levítis, et iuxta eos Hanan fílium Zachur, fílium Mathaníæ: quóniam fidéles comprobáti sunt, et ipsis créditæ sunt partes fratrum suórum. Neh 13 14 Meménto mei, Deus meus, pro hoc, et ne déleas miseratiónes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremóniis eius. Neh 13 15 In diébus illis vidi in Iuda calcántes torculária in sábbato, portántes acérvos, et onerántes super ásinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferéntes in Ierúsalem, die sábbati. Et contestátus sum ut in die qua véndere licéret, vénderent. Neh 13 16 Et Týrii habitavérunt in ea, inferéntes pisces, et ómnia venália: et vendébant in sábbatis fíliis Iuda in Ierúsalem. Neh 13 17 Et obiurgávi optimátes Iuda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos fácitis, et profanátis diem sábbati? Neh 13 18 Numquid non hæc fecérunt patres nostri, et addúxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitátem hanc? et vos ádditis iracúndiam super Israël violándo sábbatum. Neh 13 19 Factum est autem, cum quievíssent portæ Ierúsalem in die sábbati, dixi: et clausérunt iánuas, et præcépi ut non aperírent eas usque post sábbatum: et de púeris meis constítui super portas, ut nullus inférret onus in die sábbati. Neh 13 20 Et mansérunt negotiatóres, et vendéntes univérsa venália, foris Ierúsalem semel et bis. Neh 13 21 Et contestátus sum eos, et dixi eis: Quare manétis ex advérso muri? si secúndo hoc fecéritis, manum mittam in vos. Itaque ex témpore illo non venérunt in sábbato. Neh 13 22 Dixi quoque Levítis ut mundaréntur, et venírent ad custodiéndas portas, et sanctificándam diem sábbati: et pro hoc ergo meménto mei, Deus meus, et parce mihi secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum. Neh 13 23 Sed et in diébus illis vidi Iudǽos ducéntes uxóres Azótidas, Ammonítidas, et Moabítidas. Neh 13 24 Et fílii eórum ex média parte loquebántur Azótice, et nesciébant loqui Iudáice, et loquebántur iuxta linguam pópuli et pópuli. Neh 13 25 Et obiurgávi eos, et maledíxi. Et cecídi ex eis viros, et decalvávi eos, et adiurávi in Deo ut non darent fílias suas fíliis eórum, et non accíperent de filiábus eórum fíliis suis et sibimetípsis, dicens: Neh 13 26 Numquid non in huiuscémodi re peccávit Sálomon rex Israël? et certe in géntibus multis non erat rex símilis ei, et diléctus Deo suo erat, et pósuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxérunt ad peccátum mulíeres alienígenæ. Neh 13 27 Numquid et nos inobediéntes faciémus omne malum grande hoc ut prævaricémur in Deo nostro, et ducámus uxóres peregrínas? Neh 13 28 De fíliis autem Ióiada fílii Elíasib sacerdótis magni, gener erat Sanabállat Horonítes, quem fugávi a me. Neh 13 29 Recordáre, Dómine Deus meus, advérsum eos qui pólluunt sacerdótium, iusque sacerdotále et Levíticum. Neh 13 30 Igitur mundávi eos ab ómnibus alienígenis, et constítui órdines sacerdótum et Levitárum, unumquémque in ministério suo: Neh 13 31 et in oblatióne lignórum in tempóribus constitútis, et in primitívis: meménto mei, Deus meus, in bonum. Amen. Tb 1 1 Tobías ex tribu et civitáte Néphthali (quæ est in superióribus Galilǽæ supra Naásson, post viam quæ ducit ad occidéntem, in sinístro habens civitátem Sephet) Tb 1 2 cum captus esset in diébus Salmánasar regis Assyriórum, in captivitáte tamen pósitus, viam veritátis non deséruit, Tb 1 3 ita ut ómnia quæ habére póterat, quotídie concaptívis frátribus, qui erant ex eius génere, impertíret. Tb 1 4 Cumque esset iúnior ómnibus in tribu Néphthali, nihil tamen pueríle gessit in ópere. Tb 1 5 Dénique, cum irent omnes ad vítulos áureos quos Ieróboam fécerat rex Israël, hic solus fugiébat consórtia ómnium, Tb 1 6 sed pergébat in Ierúsalem ad templum Dómini, et ibi adorábat Dóminum Deum Israël, ómnia primitíva sua et décimas suas fidéliter ófferens, Tb 1 7 ita ut in tértio anno prosélytis et ádvenis ministráret omnem decimatiónem. Tb 1 8 Hæc et his simília secúndum legem Dei puérulus observábat. Tb 1 9 Cum vero factus esset vir, accépit uxórem Annam de tribu sua, genuítque ex ea fílium, nomen suum impónens ei: Tb 1 10 quem ab infántia timére Deum dócuit, et abstinére ab omni peccáto. Tb 1 11 Igitur, cum per captivitátem devenísset cum uxóre sua et fílio in civitátem Níniven cum omni tribu sua Tb 1 12 (cum omnes éderent ex cibis gentílium), iste custodívit ánimam suam, et numquam contaminátus est in escis eórum. Tb 1 13 Et quóniam memor fuit Dómini in toto corde suo, dedit illi Deus grátiam in conspéctu Salmánasar regis, Tb 1 14 et dedit illi potestátem quocúmque vellet ire, habens libertátem quæcúmque fácere voluísset. Tb 1 15 Pergébat ergo ad omnes qui erant in captivitáte, et mónita salútis dabat eis. Tb 1 16 Cum autem venísset in Rages civitátem Medórum, et ex his quibus honorátus fúerat a rege, habuísset decem talénta argénti: Tb 1 17 et cum in multa turba géneris sui Gabélum egéntem vidéret, qui erat ex tribu eius, sub chirógrapho dedit illi memorátum pondus argénti. Tb 1 18 Post multum vero témporis, mórtuo Salmánasar rege, cum regnáret Sennácherib fílius eius pro eo, et fílios Israël exósos habéret in conspéctu suo, Tb 1 19 Tobías quotídie pergébat per omnem cognatiónem suam, et consolabátur eos, dividebátque unicuíque, prout póterat, de facultátibus suis: Tb 1 20 esuriéntes alébat, nudísque vestiménta præbébat, et mórtuis atque occísis sepultúram sollícitus exhibébat. Tb 1 21 Dénique cum revérsus esset rex Sennácherib, fúgiens a Iudǽa plagam quam circa eum fécerat Deus propter blasphémiam suam, et irátus multos occíderet ex fíliis Israël, Tobías sepeliébat córpora eórum. Tb 1 22 At ubi nuntiátum est regi, iussit eum occídi, et tulit omnem substántiam eius. Tb 1 23 Tobías vero cum fílio suo et cum uxóre fúgiens, nudus látuit, quia multi diligébant eum. Tb 1 24 Post dies vero quadragínta quinque occidérunt regem fílii ipsíus, Tb 1 25 et revérsus est Tobías in domum suam, omnísque facúltas eius restitúta est ei. Tb 2 1 Post hæc vero, cum esset dies festus Dómini, et factum esset prándium bonum in domo Tobíæ, Tb 2 2 dixit fílio suo: Vade, et adduc áliquos de tribu nostra, timéntes Deum, ut epuléntur nobíscum. Tb 2 3 Cumque abiísset, revérsus nuntiávit ei unum ex fíliis Israël iugulátum iacére in platéa. Statímque exsíliens de accúbitu suo, relínquens prándium, ieiúnus pervénit ad corpus: Tb 2 4 tollénsque illud portávit ad domum suam occúlte, ut dum sol occubuísset, caute sepelíret eum. Tb 2 5 Cumque occultásset corpus, manducávit panem cum luctu et tremóre, Tb 2 6 mémorans illum sermónem, quem dixit Dóminus per Amos prophétam: Dies festi vestri converténtur in lamentatiónem et luctum. Tb 2 7 Cum vero sol occubuísset, ábiit, et sepelívit eum. Tb 2 8 Arguébant autem eum omnes próximi eius, dicéntes: Iam huius rei causa intérfici iussus es, et vix effugísti mortis impérium, et íterum sépelis mórtuos? Tb 2 9 Sed Tobías plus timens Deum quam regem, rapiébat córpora occisórum, et occultábat in domo sua, et médiis nóctibus sepeliébat ea. Tb 2 10 Cóntigit autem ut quadam die fatigátus a sepultúra, véniens in domum suam, iactásset se iuxta paríetem, et obdormísset, Tb 2 11 et ex nido hirúndinum dormiénti illi cálida stércora incíderent super óculos eius, fierétque cæcus. Tb 2 12 Hanc autem tentatiónem ídeo permísit Dóminus eveníre illi, ut pósteris darétur exémplum patiéntiæ eius, sicut et sancti Iob. Tb 2 13 Nam cum ab infántia sua semper Deum timúerit, et mandáta eius custodíerit, non est contristátus contra Deum quod plaga cæcitátis evénerit ei, Tb 2 14 sed immóbilis in Dei timóre permánsit, agens grátias Deo ómnibus diébus vitæ suæ. Tb 2 15 Nam sicut beáto Iob insultábant reges, ita isti paréntes et cognáti eius irridébant vitam eius, dicéntes: Tb 2 16 Ubi est spes tua, pro qua eleemósynas et sepultúras faciébas? Tb 2 17 Tobías vero increpábat eos, dicens: Nolíte ita loqui: Tb 2 18 quóniam fílii sanctórum sumus, et vitam illam exspectámus, quam Deus datúrus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. Tb 2 19 Anna vero uxor eius ibat ad opus textrínum quotídie, et de labóre mánuum suárum victum quem cónsequi póterat, deferébat. Tb 2 20 Unde factum est ut hædum caprárum accípiens detulísset domi: Tb 2 21 cuius cum vocem balántis vir eius audísset, dixit: Vidéte, ne forte furtívus sit: réddite eum dóminis suis, quia non licet nobis aut édere ex furto áliquid, aut contíngere. Tb 2 22 Ad hæc uxor eius iráta respóndit: Maniféste vana facta est spes tua, et eleemósynæ tuæ modo apparuérunt. Tb 2 23 Atque his et áliis huiuscémodi verbis exprobrábat ei. Tb 3 1 Tunc Tobías ingémuit, et cœpit oráre cum lácrymis, Tb 3 2 dicens: Iustus es, Dómine, et ómnia iudícia tua iusta sunt, et omnes viæ tuæ, misericórdia, et véritas, et iudícium. Tb 3 3 Et nunc Dómine, memor esto mei, et ne vindíctam sumas de peccátis meis, neque reminiscáris delícta mea, vel paréntum meórum. Tb 3 4 Quóniam non obedívimus præcéptis tuis, ídeo tráditi sumus in direptiónem, et captivitátem, et mortem, et in fábulam, et in impropérium ómnibus natiónibus in quibus dispersísti nos. Tb 3 5 Et nunc Dómine, magna iudícia tua, quia non égimus secúndum præcépta tua, et non ambulávimus sincériter coram te. Tb 3 6 Et nunc Dómine, secúndum voluntátem tuam fac mecum, et prǽcipe in pace récipi spíritum meum: éxpedit enim mihi mori magis quam vívere. Tb 3 7 Eádem ítaque die, cóntigit ut Sara fília Raguélis in Rages civitáte Medórum et ipsa audíret impropérium ab una ex ancíllis patris sui, Tb 3 8 quóniam trádita fúerat septem viris, et dæmónium nómine Asmodǽus occíderat eos, mox ut ingréssi fuíssent ad eam. Tb 3 9 Ergo cum pro culpa sua increpáret puéllam, respóndit ei, dicens: Amplius ex te non videámus fílium aut fíliam super terram, interféctrix virórum tuórum. Tb 3 10 Numquid et occídere me vis, sicut iam occidísti septem viros? Ad hanc vocem perréxit in supérius cubículum domus suæ: et tribus diébus, et tribus nóctibus non manducávit, neque bibit: Tb 3 11 sed in oratióne persístens, cum lácrymis deprecabátur Deum, ut ab isto impropério liberáret eam. Tb 3 12 Factum est autem die tértia, dum compléret oratiónem, benedícens Dóminum Tb 3 13 dixit: Benedíctum est nomen tuum, Deus patrum nostrórum: qui cum irátus fúeris, misericórdiam fácies, et in témpore tribulatiónis peccáta dimíttis his qui ínvocant te. Tb 3 14 Ad te, Dómine, fáciem meam convérto: ad te óculos meos dírigo. Tb 3 15 Peto, Dómine, ut de vínculo impropérii huius absólvas me, aut certe désuper terram erípias me. Tb 3 16 Tu scis, Dómine, quia numquam concupívi virum, et mundam servávi ánimam meam ab omni concupiscéntia. Tb 3 17 Numquam cum ludéntibus míscui me, neque cum his qui in levitáte ámbulant, partícipem me prǽbui. Tb 3 18 Virum autem cum timóre tuo, non cum libídine mea, consénsi suscípere. Tb 3 19 Et, aut ego indígna fui illis, aut illi fórsitan me non fuérunt digni, quia fórsitan viro álii conservásti me. Tb 3 20 Non est enim in hóminis potestáte consílium tuum. Tb 3 21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit: quod vita eius, si in probatióne fúerit, coronábitur: si autem in tribulatióne fúerit, liberábitur: et si in correptióne fúerit, ad misericórdiam tuam veníre licébit. Tb 3 22 Non enim delectáris in perditiónibus nostris: quia post tempestátem tranquíllum facis, et post lacrymatiónem et fletum, exsultatiónem infúndis. Tb 3 23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedíctum in sǽcula. Tb 3 24 In illo témpore exaudítæ sunt preces ambórum in conspéctu glóriæ summi Dei: Tb 3 25 et missus est ángelus Dómini sanctus Ráphael ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ. Tb 4 1 Igitur cum Tobías putáret oratiónem suam exaudíri ut mori potuísset, vocávit ad se Tobíam fílium suum, Tb 4 2 dixítque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundaméntum cónstrue. Tb 4 3 Cum accéperit Deus ánimam meam, corpus meum sépeli: et honórem habébis matri tuæ ómnibus diébus vitæ eius: Tb 4 4 memor enim esse debes, quæ et quanta perícula passa sit propter te in útero suo. Tb 4 5 Cum autem et ipsa compléverit tempus vitæ suæ, sepélias eam circa me. Tb 4 6 Omnibus autem diébus vitæ tuæ in mente habéto Deum: et cave ne aliquándo peccáto conséntias, et prætermíttas præcépta Dómini Dei nostri. Tb 4 7 Ex substántia tua fac eleemósynam, et noli avértere fáciem tuam ab ullo páupere: ita enim fiet ut nec a te avertátur fácies Dómini. Tb 4 8 Quómodo potúeris, ita esto miséricors. Tb 4 9 Si multum tibi fúerit, abundánter tríbue: si exíguum tibi fúerit, étiam exíguum libénter impertíri stude. Tb 4 10 Prǽmium enim bonum tibi thesaurízas in die necessitátis: Tb 4 11 quóniam eleemósyna ab omni peccáto et a morte líberat, et non patiétur ánimam ire in ténebras. Tb 4 12 Fidúcia magna erit coram summo Deo, eleemósyna ómnibus faciéntibus eam. Tb 4 13 Atténde tibi, fili mi, ab omni fornicatióne, et præter uxórem tuam numquam patiáris crimen scire. Tb 4 14 Supérbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominári permíttas: in ipsa enim inítium sumpsit omnis perdítio. Tb 4 15 Quicúmque tibi áliquid operátus fúerit, statim ei mercédem restítue, et merces mercenárii tui apud te omníno non remáneat. Tb 4 16 Quod ab álio óderis fíeri tibi, vide ne tu aliquándo álteri fácias. Tb 4 17 Panem tuum cum esuriéntibus et egénis cómede, et de vestiméntis tuis nudos tege. Tb 4 18 Panem tuum et vinum tuum super sepultúram iusti constítue, et noli ex eo manducáre et bíbere cum peccatóribus. Tb 4 19 Consílium semper a sapiénte perquíre. Tb 4 20 Omni témpore bénedic Deum: et pete ab eo ut vias tuas dírigat, et ómnia consília tua in ipso permáneant. Tb 4 21 Indico étiam tibi, fili mi, dedísse me decem talénta argénti, dum adhuc infántulus esses, Gabélo, in Rages civitáte Medórum, et chirógraphum eius apud me hábeo: Tb 4 22 et ídeo perquíre quómodo ad eum pervénias, et recípias ab eo supra memorátum pondus argénti, et restítuas ei chirógraphum suum. Tb 4 23 Noli timére, fili mi: páuperem quidem vitam gérimus, sed multa bona habébimus si timuérimus Deum, et recessérimus ab omni peccáto, et fecérimus bene. Tb 5 1 Tunc respóndit Tobías patri suo, et dixit: Omnia quæcúmque præcepísti mihi fáciam, pater. Tb 5 2 Quómodo autem pecúniam hanc requíram, ignóro: ille me nescit, et ego eum ignóro: quod signum dabo ei? sed neque viam per quam pergátur illuc aliquándo cognóvi. Tb 5 3 Tunc pater suus respóndit illi, et dixit: Chirógraphum quidem illíus penes me hábeo: quod dum illi osténderis, statim restítuet. Tb 5 4 Sed perge nunc, et inquíre tibi áliquem fidélem virum, qui eat tecum salva mercéde sua, ut dum adhuc vivo, recípias eam. Tb 5 5 Tunc egréssus Tobías, invénit iúvenem spléndidum stantem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum. Tb 5 6 Et ignórans quod ángelus Dei esset, salutávit eum, et dixit: Unde te habémus, bone iúvenis? Tb 5 7 At ille respóndit: Ex fíliis Israël. Et Tobías dixit ei: Nosti viam quæ ducit in regiónem Medórum? Tb 5 8 Cui respóndit: Novi: et ómnia itínera eius frequénter ambulávi, et mansi apud Gabélum fratrem nostrum, qui morátur in Rages civitáte Medórum, quæ pósita est in monte Ecbátanis. Tb 5 9 Cui Tobías ait: Sústine me óbsecro, donec hæc ipsa núntiem patri meo. Tb 5 10 Tunc ingréssus Tobías, indicávit univérsa hæc patri suo. Super quæ admirátus pater, rogávit ut introíret ad eum. Tb 5 11 Ingréssus ítaque salutávit eum, et dixit: Gáudium tibi sit semper. Tb 5 12 Et ait Tobías: Quale gáudium mihi erit, qui in ténebris sédeo, et lumen cæli non vídeo? Tb 5 13 Cui ait iúvenis: Forti ánimo esto: in próximo est ut a Deo curéris. Tb 5 14 Dixit ítaque illi Tobías: Numquid póteris perdúcere fílium meum ad Gabélum in Rages civitátem Medórum? et cum redíeris, restítuam tibi mercédem tuam. Tb 5 15 Et dixit ei ángelus: Ego ducam, et redúcam eum ad te. Tb 5 16 Cui Tobías respóndit: Rogo te, índica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. Tb 5 17 Cui Ráphael ángelus dixit: Genus quæris mercenárii, an ipsum mercenárium qui cum fílio tuo eat? Tb 5 18 Sed ne forte sollícitum te reddam, ego sum Azarías Ananíæ magni fílius. Tb 5 19 Et Tobías respóndit: Ex magno génere es tu. Sed peto ne irascáris quod volúerim cognóscere genus tuum. Tb 5 20 Dixit autem illi ángelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi redúcam fílium tuum. Tb 5 21 Respóndens autem Tobías, ait: Bene ambulétis, et sit Deus in itínere vestro, et ángelus eius comitétur vobíscum. Tb 5 22 Tunc parátis ómnibus quæ erant in via portánda, fecit Tobías vale patri suo et matri suæ, et ambulavérunt ambo simul. Tb 5 23 Cumque profécti essent, cœpit mater eius flere, et dícere: Báculum senectútis nostræ tulísti, et transmisísti a nobis. Tb 5 24 Numquam fuísset ipsa pecúnia, pro qua misísti eum! Tb 5 25 Sufficiébat enim nobis paupértas nostra, ut divítias computarémus hoc, quod videbámus fílium nostrum. Tb 5 26 Dixítque ei Tobías: Noli flere: salvus pervéniet fílius noster, et salvus revertétur ad nos, et óculi tui vidébunt illum. Tb 5 27 Credo enim quod ángelus Dei bonus comitétur ei, et bene dispónat ómnia quæ circa eum gerúntur, ita ut cum gáudio revertátur ad nos. Tb 5 28 Ad hanc vocem cessávit mater eius flere, et tácuit. Tb 6 1 Proféctus est autem Tobías, et canis secútus est eum, et mansit prima mansióne iuxta flúvium Tigris. Tb 6 2 Et exívit ut laváret pedes suos, et ecce piscis immánis exívit ad devorándum eum. Tb 6 3 Quem expavéscens Tobías clamávit voce magna, dicens: Dómine, invádit me. Tb 6 4 Et dixit ei ángelus: Apprehénde bránchiam eius, et trahe eum ad te. Quod cum fecísset, attráxit eum in siccum, et palpitáre cœpit ante pedes eius. Tb 6 5 Tunc dixit ei ángelus: Exéntera hunc piscem, et cor eius, et fel, et iecur repóne tibi: sunt enim hæc necessária ad medicaménta utíliter. Tb 6 6 Quod cum fecísset, assávit carnes eius, et secum tulérunt in via: cétera saliérunt, quæ suffícerent eis, quoúsque pervenírent in Rages civitátem Medórum. Tb 6 7 Tunc interrogávit Tobías ángelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaría frater, ut dicas mihi quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre iussísti? Tb 6 8 Et respóndens ángelus, dixit ei: Cordis eius partículam si super carbónes ponas, fumus eius extrícat omne genus dæmoniórum sive a viro, sive a mulíere, ita ut ultra non accédat ad eos. Tb 6 9 Et fel valet ad ungéndos óculos in quibus fúerit albúgo, et sanabúntur. Tb 6 10 Et dixit ei Tobías: Ubi vis ut maneámus? Tb 6 11 Respondénsque ángelus, ait: Est hic Ráguel nómine, vir propínquus de tribu tua, et hic habet fíliam nómine Saram, sed neque másculum neque féminam ullam habet áliam præter eam. Tb 6 12 Tibi debétur omnis substántia eius, et opórtet eam te accípere cóniugem. Tb 6 13 Pete ergo eam a patre eius, et dabit tibi eam in uxórem. Tb 6 14 Tunc respóndit Tobías, et dixit: Audio quia trádita est septem viris, et mórtui sunt: sed et hoc audívi, quia dæmónium occídit illos. Tb 6 15 Tímeo ergo, ne forte et mihi hæc evéniant: et cum sim únicus paréntibus meis, depónam senectútem illórum cum tristítia ad ínferos. Tb 6 16 Tunc ángelus Ráphael dixit ei: Audi me, et osténdam tibi qui sunt, quibus prævalére potest dæmónium. Tb 6 17 Hi namque qui coniúgium ita suscípiunt, ut Deum a se et a sua mente exclúdant, et suæ libídini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intelléctus: habet potestátem dæmónium super eos. Tb 6 18 Tu autem cum accéperis eam, ingréssus cubículum, per tres dies cóntinens esto ab ea, et nihil áliud nisi oratiónibus vacábis cum ea. Tb 6 19 Ipsa autem nocte, incénso iécore piscis, fugábitur dæmónium. Tb 6 20 Secúnda vero nocte in copulatióne sanctórum patriarchárum admittéris. Tb 6 21 Tértia autem nocte, benedictiónem consequéris, ut fílii ex vobis procreéntur incólumes. Tb 6 22 Transácta autem tértia nocte, accípies vírginem cum timóre Dómini, amóre filiórum magis quam libídine ductus, ut in sémine Abrahæ benedictiónem in fíliis consequáris. Tb 7 1 Ingréssi sunt autem ad Raguélem, et suscépit eos Ráguel cum gáudio. Tb 7 2 Intuénsque Tobíam Ráguel, dixit Annæ uxóri suæ: Quam símilis est iúvenis iste consobríno meo! Tb 7 3 Et cum hæc dixísset, ait: Unde estis iúvenes fratres nostri? At illi dixérunt: Ex tribu Néphthali sumus, ex captivitáte Nínive. Tb 7 4 Dixítque illis Ráguel: Nostis Tobíam fratrem meum? Qui dixérunt: Nóvimus. Tb 7 5 Cumque multa bona loquerétur de eo, dixit ángelus ad Raguélem: Tobías, de quo intérrogas, pater istíus est. Tb 7 6 Et misit se Ráguel, et cum lácrymis osculátus est eum, et plorans supra collum eius Tb 7 7 dixit: Benedíctio sit tibi, fili mi, quia boni et óptimi viri fílius es. Tb 7 8 Et Anna uxor eius, et Sara ipsórum fília, lacrymátæ sunt. Tb 7 9 Postquam autem locúti sunt, præcépit Ráguel occídi aríetem, et parári convívium. Cumque hortarétur eos discúmbere ad prándium, Tb 7 10 Tobías dixit: Hic ego hódie non manducábo neque bibam, nisi prius petitiónem meam confírmes, et promíttas mihi dare Saram fíliam tuam. Tb 7 11 Quo audíto verbo Ráguel expávit, sciens quid evénerit illis septem viris qui ingréssi sunt ad eam: et timére cœpit ne forte et huic simíliter contíngeret. Et cum nutáret, et non daret peténti ullum respónsum, Tb 7 12 dixit ei ángelus: Noli timére dare eam isti, quóniam huic timénti Deum debétur coniux fília tua: proptérea álius non pótuit habére illam. Tb 7 13 Tunc dixit Ráguel: Non dúbito quod Deus preces et lácrymas meas in conspéctu suo admíserit. Tb 7 14 Et credo quóniam ídeo fecit vos veníre ad me, ut ista coniungerétur cognatióni suæ secúndum legem Móysi: et nunc noli dúbium gérere quod tibi eam tradam. Tb 7 15 Et apprehéndens déxteram fíliæ suæ, déxteræ Tobíæ trádidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobíscum sit, et ipse coniúngat vos, impleátque benedictiónem suam in vobis. Tb 7 16 Et accépta carta, fecérunt conscriptiónem coniúgii. Tb 7 17 Et post hæc epuláti sunt, benedicéntes Deum. Tb 7 18 Vocavítque Ráguel ad se Annam uxórem suam, et præcépit ei ut præparáret álterum cubículum. Tb 7 19 Et introdúxit illuc Saram fíliam suam, et lacrymáta est. Tb 7 20 Dixítque ei: Forti ánimo esto, fília mea: Dóminus cæli det tibi gáudium pro tǽdio quod perpéssa es. Tb 8 1 Postquam vero cœnavérunt, introduxérunt iúvenem ad eam. Tb 8 2 Recordátus ítaque Tobías sermónum ángeli, prótulit de cassidíli suo partem iécoris, posuítque eam super carbónes vivos. Tb 8 3 Tunc Ráphael ángelus apprehéndit dæmónium, et religávit illud in desérto superióris Ægýpti. Tb 8 4 Tunc hortátus est vírginem Tobías, dixítque ei: Sara, exsúrge, et deprecémur Deum hódie, et cras, et secúndum cras: quia his tribus nóctibus Deo iúngimur: tértia autem transácta nocte, in nostro érimus coniúgio. Tb 8 5 Fílii quippe sanctórum sumus, et non póssumus ita coniúngi sicut gentes quæ ignórant Deum. Tb 8 6 Surgéntes autem páriter, instánter orábant ambo simul, ut sánitas darétur eis. Tb 8 7 Dixítque Tobías: Dómine Deus patrum nostrórum, benedícant te cæli et terræ, maréque et fontes, et flúmina, et omnes creatúræ tuæ quæ in eis sunt. Tb 8 8 Tu fecísti Adam de limo terræ, dedistíque ei adiutórium Hevam. Tb 8 9 Et nunc Dómine, tu scis quia non luxúriæ causa accípio sorórem meam cóniugem, sed sola posteritátis dilectióne, in qua benedicátur nomen tuum in sǽcula sæculórum. Tb 8 10 Dixit quoque Sara: Miserére nobis Dómine, miserére nobis, et consenescámus ambo páriter sani. Tb 8 11 Et factum est circa pullórum cantum, accersíri iussit Ráguel servos suos, et abiérunt cum eo páriter ut fóderent sepúlcrum. Tb 8 12 Dicébat enim: Ne forte símili modo evénerit ei, quo et céteris illis septem viris qui sunt ingréssi ad eam. Tb 8 13 Cumque parássent fossam, revérsus Ráguel ad uxórem suam, dixit ei: Tb 8 14 Mitte unam de ancíllis tuis, et vídeat si mórtuus est, ut sepéliam eum ántequam illucéscat dies. Tb 8 15 At illa misit unam ex ancíllis suis. Quæ ingréssa cubículum, réperit eos salvos et incólumes, secum páriter dormiéntes. Tb 8 16 Et revérsa nuntiávit bonum núntium: et benedixérunt Dóminum, Ráguel vidélicet et Anna uxor eius, Tb 8 17 et dixérunt: Benedícimus te, Dómine Deus Israël, quia non cóntigit quemádmodum putabámus. Tb 8 18 Fecísti enim nobíscum misericórdiam tuam, et exclusísti a nobis inimícum persequéntem nos. Tb 8 19 Misértus es autem duóbus únicis. Fac eos, Dómine, plénius benedícere te, et sacrifícium tibi laudis tuæ et suæ sanitátis offérre, ut cognóscat univérsitas géntium quia tu es Deus solus in univérsa terra. Tb 8 20 Statímque præcépit servis suis Ráguel ut replérent fossam quam fécerant priúsquam elucésceret. Tb 8 21 Uxóri autem suæ dixit ut instrúeret convívium, et præparáret ómnia quæ in cibos erant iter agéntibus necessária. Tb 8 22 Duas quoque pingues vaccas, et quátuor aríetes occídi fecit, et parári épulas ómnibus vicínis suis, cunctísque amícis. Tb 8 23 Et adiurávit Ráguel Tobíam ut duas hebdómadas morarétur apud se. Tb 8 24 De ómnibus autem quæ possidébat Ráguel, dimídiam partem dedit Tobíæ, et fecit scriptúram, ut pars dimídia quæ supérerat, post óbitum eórum Tobíæ domínio deveníret. Tb 9 1 Tunc vocávit Tobías ángelum ad se, quem quidem hóminem existimábat, dixítque ei: Azaría frater, peto ut auscúltes verba mea. Tb 9 2 Si meípsum tradam tibi servum, non ero condígnus providéntiæ tuæ: Tb 9 3 tamen óbsecro te ut assúmas tibi animália sive servítia, et vadas ad Gabélum in Rages civitátem Medórum, reddásque ei chirógraphum suum, et recípias ab eo pecúniam, et roges eum veníre ad núptias meas. Tb 9 4 Scis enim ipse quóniam númerat pater meus dies, et si tardávero una die plus, contristátur ánima eius. Tb 9 5 Et certe vides quómodo adiurávit me Ráguel, cuius adiuraméntum spérnere non possum. Tb 9 6 Tunc Ráphael assúmens quátuor ex servis Raguélis, et duos camélos, in Rages civitátem Medórum perréxit: et invéniens Gabélum, réddidit ei chirógraphum suum, et recépit ab eo omnem pecúniam. Tb 9 7 Indicavítque ei de Tobía fílio Tobíæ ómnia quæ gesta sunt, fecítque eum secum veníre ad núptias. Tb 9 8 Cumque ingréssus esset domum Raguélis, invénit Tobíam discumbéntem: et exsíliens, osculáti sunt se ínvicem: et flevit Gabélus, benedixítque Deum, Tb 9 9 et dixit: Benedícat te Deus Israël, quia fílius es óptimi viri et iusti, et timéntis Deum, et eleemósynas faciéntis: Tb 9 10 et dicátur benedíctio super uxórem tuam, et super paréntes vestros, Tb 9 11 et videátis fílios vestros, et fílios filiórum vestrórum, usque in tértiam et quartam generatiónem: et sit semen vestrum benedíctum a Deo Israël, qui regnat in sǽcula sæculórum. Tb 9 12 Cumque omnes dixíssent: Amen, accessérunt ad convívium: sed et cum timóre Dómini nuptiárum convívium exercébant. Tb 10 1 Cum vero moras fáceret Tobías, causa nuptiárum, sollícitus erat pater eius Tobías, dicens: Putas quare morátur fílius meus, aut quare deténtus est ibi? Tb 10 2 Putásne Gabélus mórtuus est, et nemo reddet illi pecúniam? Tb 10 3 Cœpit autem contristári nimis ipse, et Anna uxor eius cum eo: et cœpérunt ambo simul flere, eo quod die statúto mínime reverterétur fílius eórum ad eos. Tb 10 4 Flebat ígitur mater eius irremediabílibus lácrymis, atque dicébat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te mísimus peregrinári, lumen oculórum nostrórum, báculum senectútis nostræ, solátium vitæ nostræ, spem posteritátis nostræ? Tb 10 5 Omnia simul in te uno habéntes, te non debúimus dimíttere a nobis. Tb 10 6 Cui dicébat Tobías: Tace, et noli turbári: sanus est fílius noster: satis fidélis est vir ille, cum quo mísimus eum. Tb 10 7 Illa autem nullo modo consolári póterat, sed quotídie exsíliens circumspiciébat, et circuíbat vias omnes per quas spes remeándi videbátur, ut procul vidéret eum, si fíeri posset, veniéntem. Tb 10 8 At vero Ráguel dicébat ad génerum suum: Mane hic, et ego mittam núntium salútis de te ad Tobíam patrem tuum. Tb 10 9 Cui Tobías ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies cómputant, et cruciátur spíritus eórum in ipsis. Tb 10 10 Cumque verbis multis rogáret Ráguel Tobíam, et ille eum nulla ratióne vellet audíre, trádidit ei Saram, et dimídiam partem omnis substántiæ suæ in púeris, in puéllis, in pecúdibus, in camélis, et in vaccis, et in pecúnia multa: et salvum atque gaudéntem dimísit eum a se, Tb 10 11 dicens: Angelus Dómini sanctus sit in itínere vestro, perducátque vos incólumes, et inveniátis ómnia recte circa paréntes vestros, et vídeant óculi mei fílios vestros priúsquam móriar. Tb 10 12 Et apprehendéntes paréntes fíliam suam, osculáti sunt eam: et dimisérunt ire, Tb 10 13 monéntes eam honoráre sóceros, dilígere marítum, régere famíliam, gubernáre domum, et seípsam irreprehensíbilem exhibére. Tb 11 1 Cumque reverteréntur, pervenérunt ad Charan, quæ est in médio itínere contra Níniven, undécimo die. Tb 11 2 Dixítque ángelus: Tobía frater, scis quemádmodum reliquísti patrem tuum. Tb 11 3 Si placet ítaque tibi, præcedámus, et lento gradu sequántur iter nostrum famíliæ, simul cum cóniuge tua, et cum animálibus. Tb 11 4 Cumque hoc placuísset ut irent, dixit Ráphael ad Tobíam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessárium. Tulit ítaque Tobías ex felle illo, et abiérunt. Tb 11 5 Anna autem sedébat secus viam quotídie in supercílio montis, unde respícere póterat de longínquo. Tb 11 6 Et dum ex eódem loco specularétur advéntum eius, vidit a longe, et íllico agnóvit veniéntem fílium suum: currénsque nuntiávit viro suo, dicens: Ecce venit fílius tuus. Tb 11 7 Dixítque Ráphael ad Tobíam: At ubi introíeris domum tuam, statim adóra Dóminum Deum tuum: et grátias agens ei, accéde ad patrem tuum, et osculáre eum. Tb 11 8 Statímque lini super óculos eius ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quóniam mox aperiéntur óculi eius, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspéctu tuo gaudébit. Tb 11 9 Tunc præcucúrrit canis, qui simul fúerat in via: et quasi núntius advéniens, blandiménto suæ caudæ gaudébat. Tb 11 10 Et consúrgens cæcus pater eius, cœpit offéndens pédibus cúrrere: et data manu púero, occúrrit óbviam fílio suo. Tb 11 11 Et suscípiens osculátus est eum cum uxóre sua, et cœpérunt ambo flere præ gáudio. Tb 11 12 Cumque adorássent Deum, et grátias egíssent, consedérunt. Tb 11 13 Tunc sumens Tobías de felle piscis, linívit óculos patris sui. Tb 11 14 Et sustínuit quasi dimídiam fere horam: et cœpit albúgo ex óculis eius, quasi membrána ovi, égredi. Tb 11 15 Quam apprehéndens Tobías, traxit ab óculis eius: statímque visum recépit. Tb 11 16 Et glorificábant Deum, ipse vidélicet et uxor eius, et omnes qui sciébant eum. Tb 11 17 Dicebátque Tobías: Benedíco te, Dómine Deus Israël, quia tu castigásti me, et tu salvásti me: et ecce ego vídeo Tobíam fílium meum. Tb 11 18 Ingréssa est étiam post septem dies Sara uxor fílii eius et omnis família sana, et pécora, et caméli, et pecúnia multa uxóris: sed et illa pecúnia, quam recéperat a Gabélo. Tb 11 19 Et narrávit paréntibus suis ómnia benefícia Dei, quæ fecísset circa eum per hóminem qui eum dúxerat. Tb 11 20 Venerúntque Achior et Nabath consobríni Tobíæ gaudéntes ad Tobíam, et congratulántes ei de ómnibus bonis quæ circa illum osténderat Deus. Tb 11 21 Et per septem dies epulántes, omnes cum gáudio magno gavísi sunt. Tb 12 1 Tunc vocávit ad se Tobías fílium suum, dixítque ei: Quid póssumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? Tb 12 2 Respóndens Tobías, dixit patri suo: Pater, quam mercédem dábimus ei? aut quid dignum póterit esse benefíciis eius? Tb 12 3 Me duxit et redúxit sanum, pecúniam a Gabélo ipse recépit, uxórem ipse me habére fecit, et dæmónium ab ea ipse compéscuit: gáudium paréntibus eius fecit, meípsum a devoratióne piscis erípuit, te quoque vidére fecit lumen cæli, et bonis ómnibus per eum repléti sumus. Quid illi ad hæc potérimus dignum dare? Tb 12 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignábitur medietátem de ómnibus quæ alláta sunt, sibi assúmere. Tb 12 5 Et vocántes eum, pater scílicet et fílius, tulérunt eum in partem: et rogáre cœpérunt ut dignarétur dimídiam partem ómnium quæ attúlerant accéptam habére. Tb 12 6 Tunc dixit eis occúlte: Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, quia fecit vobíscum misericórdiam suam. Tb 12 7 Etenim sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Tb 12 8 Bona est orátio cum ieiúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: Tb 12 9 quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam ætérnam. Tb 12 10 Qui autem fáciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. Tb 12 11 Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Tb 12 12 Quando orábas cum lácrymis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Tb 12 13 Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te. Tb 12 14 Et nunc misit me Dóminus ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem. Tb 12 15 Ego enim sum Ráphael ángelus, unus ex septem qui adstámus ante Dóminum. Tb 12 16 Cumque hæc audíssent, turbáti sunt, et treméntes cecidérunt super terram in fáciem suam. Tb 12 17 Dixítque eis ángelus: Pax vobis: nolíte timére. Tb 12 18 Etenim cum essem vobíscum, per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite, et cantáte illi. Tb 12 19 Vidébar quidem vobíscum manducáre et bíbere: sed ego cibo invisíbili, et potu qui ab homínibus vidéri non potest, utor. Tb 12 20 Tempus est ergo ut revértar ad eum qui me misit: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília eius. Tb 12 21 Et cum hæc dixísset, ab aspéctu eórum ablátus est, et ultra eum vidére non potuérunt. Tb 12 22 Tunc prostráti per horas tres in fáciem, benedixérunt Deum: et exsurgéntes narravérunt ómnia mirabília eius. Tb 13 1 Apériens autem Tobías sénior os suum, benedíxit Dóminum, et dixit: Magnus es, Dómine, in ætérnum, et in ómnia sǽcula regnum tuum: Tb 13 2 quóniam tu flagéllas, et salvas: dedúcis ad ínferos, et redúcis: et non est qui effúgiat manum tuam. Tb 13 3 Confitémini Dómino, fílii Israël, et in conspéctu géntium laudáte eum: Tb 13 4 quóniam ídeo dispérsit vos inter gentes quæ ignórant eum, ut vos enarrétis mirabília eius, et faciátis scire eos quia non est álius deus omnípotens præter eum. Tb 13 5 Ipse castigávit nos propter iniquitátes nostras, et ipse salvábit nos propter misericórdiam suam. Tb 13 6 Aspícite ergo quæ fecit nobíscum, et cum timóre et tremóre confitémini illi: regémque sæculórum exaltáte in opéribus vestris. Tb 13 7 Ego autem in terra captivitátis meæ confitébor illi: quóniam osténdit maiestátem suam in gentem peccatrícem. Tb 13 8 Convertímini ítaque peccatóres, et fácite iustítiam coram Deo, credéntes quod fáciat vobíscum misericórdiam suam. Tb 13 9 Ego autem et ánima mea in eo lætábimur. Tb 13 10 Benedícite Dóminum omnes elécti eius: ágite dies lætítiæ, et confitémini illi. Tb 13 11 Ierúsalem cívitas Dei, castigávit te Dóminus in opéribus mánuum tuárum. Tb 13 12 Confitére Dómino in bonis tuis, et bénedic Deum sæculórum: ut reædíficet in te tabernáculum suum, et révocet ad te omnes captívos, et gáudeas in ómnia sǽcula sæculórum. Tb 13 13 Luce spléndida fulgébis, et omnes fines terræ adorábunt te. Tb 13 14 Natiónes ex longínquo ad te vénient, et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum, et terram tuam in sanctificatiónem habébunt: Tb 13 15 nomen enim magnum invocábunt in te. Tb 13 16 Maledícti erunt qui contémpserint te, et condemnáti erunt omnes qui blasphemáverint te: benedictíque erunt qui ædificáverint te. Tb 13 17 Tu autem lætáberis in fíliis tuis, quóniam omnes benedicéntur, et congregabúntur ad Dóminum. Tb 13 18 Beáti omnes qui díligunt te, et qui gaudent super pace tua. Tb 13 19 Anima mea, bénedic Dóminum, quóniam liberávit Ierúsalem civitátem suam a cunctis tribulatiónibus eius Dóminus Deus noster. Tb 13 20 Beátus ero si fúerint relíquiæ séminis mei ad vidéndam claritátem Ierúsalem. Tb 13 21 Portæ Ierúsalem ex sapphíro et smarágdo ædificabúntur, et ex lápide pretióso omnis circúitus murórum eius. Tb 13 22 Ex lápide cándido et mundo omnes platéæ eius sternéntur, et per vicos eius allelúia cantábitur. Tb 13 23 Benedíctus Dóminus, qui exaltávit eam, et sit regnum eius in sǽcula sæculórum super eam. Amen. Tb 14 1 Et consummáti sunt sermónes Tobíæ. Et postquam illuminátus est Tobías, vixit annis quadragínta duóbus, et vidit fílios nepótum suórum. Tb 14 2 Complétis ítaque annis centum duóbus, sepúltus est honorífice in Nínive. Tb 14 3 Quinquagínta namque et sex annórum lumen oculórum amísit, sexagenárius vero recépit. Tb 14 4 Réliquum vero vitæ suæ in gáudio fuit, et cum bono proféctu timóris Dei perréxit in pace. Tb 14 5 In hora autem mortis suæ vocávit ad se Tobíam fílium suum, et septem iúvenes fílios eius nepótes suos, dixítque eis: Tb 14 6 Prope erit intéritus Nínive: non enim éxcidit verbum Dómini: et fratres nostri, qui dispérsi sunt a terra Israël, reverténtur ad eam. Tb 14 7 Omnis autem desérta terra eius replébitur, et domus Dei, quæ in ea incénsa est, íterum reædificábitur: ibíque reverténtur omnes timéntes Deum, Tb 14 8 et relínquent gentes idóla sua, et vénient in Ierúsalem, et inhabitábunt in ea: Tb 14 9 et gaudébunt in ea omnes reges terræ, adorántes regem Israël. Tb 14 10 Audíte ergo, fílii mei, patrem vestrum: servíte Dómino in veritáte, et inquírite ut faciátis quæ plácita sunt illi: Tb 14 11 et fíliis vestris mandáte ut fáciant iustítias et eleemósynas, ut sint mémores Dei, et benedícant eum in omni témpore in veritáte, et in tota virtúte sua. Tb 14 12 Nunc ergo fílii, audíte me, et nolíte manére hic: sed quacúmque die sepeliéritis matrem vestram circa me in uno sepúlcro, ex eo dirígite gressus vestros ut exeátis hinc: Tb 14 13 vídeo enim quia iníquitas eius finem dabit ei. Tb 14 14 Factum est autem post óbitum matris suæ, Tobías abscéssit ex Nínive cum uxóre sua, et fíliis, et filiórum fíliis, et revérsus est ad sóceros suos: Tb 14 15 invenítque eos incólumes in senectúte bona: et curam eórum gessit, et ipse clausit óculos eórum: et omnem hereditátem domus Raguélis ipse percépit: vidítque quintam generatiónem, fílios filiórum suórum. Tb 14 16 Et complétis annis nonagínta novem in timóre Dómini, cum gáudio sepeliérunt eum. Tb 14 17 Omnis autem cognátio eius et omnis generátio eius in bona vita et in sancta conversatióne permánsit, ita ut accépti essent tam Deo quam homínibus, et cunctis habitántibus in terra. Jdt 1 1 Arpháxad ítaque, rex Medórum, subiugáverat multas gentes império suo, et ipse ædificávit civitátem potentíssimam, quam appellávit Ecbátanis, Jdt 1 2 ex lapídibus quadrátis et sectis: fecit muros eius in altitúdinem cubitórum septuagínta, et in latitúdinem cubitórum trigínta: turres vero eius pósuit in altitúdinem cubitórum centum. Jdt 1 3 Per quadrum vero eárum latus utrúmque vicenórum pedum spátio tendebátur, posuítque portas eius in altitúdinem túrrium: Jdt 1 4 et gloriabátur quasi potens in poténtia exércitus sui, et in glória quadrigárum suárum. Jdt 1 5 Anno ígitur duodécimo regni sui, Nabuchodónosor rex Assyriórum, qui regnábat in Nínive civitáte magna, pugnávit contra Arpháxad, et obtínuit eum Jdt 1 6 in campo magno qui appellátur Ragau, circa Euphráten, et Tigrin, et Iádason, in campo Erioch regis Elicórum. Jdt 1 7 Tunc exaltátum est regnum Nabuchodónosor, et cor eius elevátum est: et misit ad omnes qui habitábant in Cilícia, et Damásco, et Líbano, Jdt 1 8 et ad gentes quæ sunt in Carmélo et Cedar, et inhabitántes Galilǽam in campo magno Esdrelon, Jdt 1 9 et ad omnes qui erant in Samaría, et trans flumen Iordánem usque ad Ierúsalem, et omnem terram Iesse quoúsque perveniátur ad términos Æthiópiæ. Jdt 1 10 Ad hos omnes misit núntios Nabuchodónosor rex Assyriórum: Jdt 1 11 qui omnes uno ánimo contradixérunt, et remisérunt eos vácuos, et sine honóre abiecérunt. Jdt 1 12 Tunc indignátus Nabuchodónosor rex advérsus omnem terram illam, iurávit per thronum et regnum suum quod defénderet se de ómnibus regiónibus his. Jdt 2 1 Anno tertiodécimo Nabuchodónosor regis, vigésima et secúnda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodónosor regis Assyriórum ut defénderet se. Jdt 2 2 Vocavítque omnes maióres natu, omnésque duces et bellatóres suos, et hábuit cum eis mystérium consílii sui: Jdt 2 3 dixítque cogitatiónem suam in eo esse, ut omnem terram suo subiugáret império. Jdt 2 4 Quod dictum cum placuísset ómnibus, vocávit Nabuchodónosor rex Holoférnem príncipem milítiæ suæ, Jdt 2 5 et dixit ei: Egrédere advérsus omne regnum occidéntis, et contra eos præcípue, qui contempsérunt impérium meum. Jdt 2 6 Non parcet óculus tuus ulli regno, omnémque urbem munítam subiugábis mihi. Jdt 2 7 Tunc Holoférnes vocávit duces et magistrátus virtútis Assyriórum, et dinumerávit viros in expeditiónem sicut præcépit ei rex, centum vigínti míllia péditum pugnatórum, et équitum sagittariórum duódecim míllia. Jdt 2 8 Omnémque expeditiónem suam fecit præíre in multitúdine innumerabílium camelórum, cum his quæ exercítibus suffícerent copióse, boum quoque arménta, gregésque óvium, quorum non erat númerus. Jdt 2 9 Fruméntum ex omni Sýria in tránsitu suo parári constítuit. Jdt 2 10 Aurum vero et argéntum de domo regis assúmpsit multum nimis. Jdt 2 11 Et proféctus est ipse, et omnis exércitus cum quadrígis, et equítibus, et sagittáriis: qui cooperuérunt fáciem terræ sicut locústæ. Jdt 2 12 Cumque pertransísset fines Assyriórum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinístro Cilíciæ: ascendítque ómnia castélla eórum, et obtínuit omnem munitiónem. Jdt 2 13 Effrégit autem civitátem opinatíssimam Mélothi, prædavítque omnes fílios Tharsis et fílios Ismael qui erant contra fáciem desérti, et ad austrum terræ Cellon. Jdt 2 14 Et transívit Euphráten, et venit in Mesopotámiam: et fregit omnes civitátes excélsas quæ erant ibi, a torrénte Mambre úsquequo perveniátur ad mare: Jdt 2 15 et occupávit términos eius, a Cilícia usque ad fines Iapheth qui sunt ad austrum. Jdt 2 16 Abduxítque omnes fílios Mádian, et prædávit omnem locupletatiónem eórum, omnésque resisténtes sibi occídit in ore gládii. Jdt 2 17 Et post hæc descéndit in campos Damásci in diébus messis, et succéndit ómnia sata, omnésque árbores, et víneas fecit incídi: Jdt 2 18 et cécidit timor illíus super omnes inhabitántes terram. Jdt 3 1 Tunc misérunt legátos suos universárum úrbium ac provinciárum reges ac príncipes, Sýriæ scílicet Mesopotámiæ, et Sýriæ Sobal, et Líbyæ, atque Cilíciæ: qui veniéntes ad Holoférnem, dixérunt: Jdt 3 2 Désinat indignátio tua circa nos: mélius est enim ut vivéntes serviámus Nabuchodónosor regi magno, et súbditi simus tibi, quam moriéntes cum intéritu nostro ipsi servitútis nostræ damna patiámur. Jdt 3 3 Omnis cívitas nostra, omnísque posséssio, omnes montes, et colles, et campi, et arménta boum, gregésque óvium, et caprárum, equorúmque et camelórum, et univérsæ facultátes nostræ atque famíliæ, in conspéctu tuo sunt: Jdt 3 4 sint ómnia nostra sub lege tua. Jdt 3 5 Nos, et fílii nostri, servi tui sumus. Jdt 3 6 Veni nobis pacíficus dóminus, et útere servítio nostro, sicut placúerit tibi. Jdt 3 7 Tunc descéndit de móntibus cum equítibus in virtúte magna, et obtínuit omnem civitátem, et omnem inhabitántem terram. Jdt 3 8 De univérsis autem úrbibus assúmpsit sibi auxiliários viros fortes, et eléctos ad bellum. Jdt 3 9 Tantúsque metus provínciis illis incúbuit, ut universárum úrbium habitatóres príncipes et honoráti simul cum pópulis exírent óbviam veniénti, Jdt 3 10 excipiéntes eum cum corónis et lampádibus, ducéntes choros in týmpanis et tíbiis. Jdt 3 11 Nec ista tamen faciéntes, ferocitátem eius péctoris mitigáre potuérunt: Jdt 3 12 nam et civitátes eórum destrúxit, et lucos eórum excídit. Jdt 3 13 Præcéperat enim illi Nabuchodónosor rex, ut omnes deos terræ extermináret, vidélicet ut ipse solus dicerétur deus ab his natiónibus quæ potuíssent Holoférnis poténtia subiugári. Jdt 3 14 Pertránsiens autem Sýriam Sobal, et omnem Apaméam, omnémque Mesopotámiam, venit ad Idumǽos in terram Gábaa, Jdt 3 15 accepítque civitátes eórum, et sedit ibi per trigínta dies, in quibus diébus adunári præcépit univérsum exércitum virtútis suæ. Jdt 4 1 Tunc audiéntes hæc fílii Israël qui habitábant in terra Iuda, timuérunt valde a fácie eius. Jdt 4 2 Tremor et horror invásit sensus eórum, ne hoc fáceret Ierúsalem et templo Dómini, quod fécerat céteris civitátibus et templis eárum. Jdt 4 3 Et misérunt in omnem Samaríam per circúitum usque Iéricho, et præoccupavérunt omnes vértices móntium: Jdt 4 4 et muris circumdedérunt vicos suos, et congregavérunt fruménta in præparatiónem pugnæ. Jdt 4 5 Sacérdos étiam Elíachim scripsit ad univérsos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra fáciem campi magni iuxta Dóthain, et univérsos per quos viæ tránsitus esse póterat, Jdt 4 6 ut obtinérent ascénsus móntium, per quos via esse póterat ad Ierúsalem, et illic custodírent ubi angústum iter esse póterat inter montes. Jdt 4 7 Et fecérunt fílii Israël secúndum quod constitúerat eis sacérdos Dómini Elíachim. Jdt 4 8 Et clamávit omnis pópulus ad Dóminum instántia magna, et humiliavérunt ánimas suas in ieiúniis et oratiónibus, ipsi et mulíeres eórum. Jdt 4 9 Et induérunt se sacerdótes cilíciis, et infántes prostravérunt contra fáciem templi Dómini, et altáre Dómini operuérunt cilício: Jdt 4 10 et clamavérunt ad Dóminum Deum Israël unanímiter ne daréntur in prædam infántes eórum, et uxóres eórum in divisiónem, et civitátes eórum in extermínium, et sancta eórum in pollutiónem, et fíerent oppróbrium géntibus. Jdt 4 11 Tunc Elíachim sacérdos Dómini magnus circuívit omnem Israël, allocutúsque est eos, Jdt 4 12 dicens: Scitóte quóniam exáudiet Dóminus preces vestras, si manéntes permanséritis in ieiúniis et oratiónibus in conspéctu Dómini. Jdt 4 13 Mémores estóte Móysi servi Dómini, qui Amalec confidéntem in virtúte sua, et in poténtia sua, et in exércitu suo, et in clýpeis suis, et in cúrribus suis, et in equítibus suis, non ferro pugnándo, sed précibus sanctis orándo deiécit: Jdt 4 14 sic erunt univérsi hostes Israël, si perseveravéritis in hoc ópere quod cœpístis. Jdt 4 15 Ad hanc ígitur exhortatiónem eius deprecántes Dóminum, permanébant in conspéctu Dómini, Jdt 4 16 ita ut étiam hi qui offerébant Dómino holocáusta, præcíncti cilíciis offérrent sacrifícia Dómino, et erat cinis super cápita eórum. Jdt 4 17 Et ex toto corde suo omnes orábant Deum, ut visitáret pópulum suum Israël. Jdt 5 1 Nuntiatúmque est Holoférni príncipi milítiæ Assyriórum, quod fílii Israël præparárent se ad resisténdum, ac móntium itínera conclusíssent: Jdt 5 2 et furóre nímio exársit in iracúndia magna, vocavítque omnes príncipes Moab et duces Ammon, Jdt 5 3 et dixit eis: Dícite mihi quis sit pópulus iste, qui montána óbsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitátes eórum: quæ étiam sit virtus eórum, aut quæ sit multitúdo eórum, vel quis rex milítiæ illórum: Jdt 5 4 et quare præ ómnibus qui hábitant in oriénte, isti contempsérunt nos, et non exiérunt óbviam nobis ut suscíperent nos cum pace? Jdt 5 5 Tunc Achior dux ómnium filiórum Ammon respóndens, ait: Si dignéris audíre, dómine mi, dicam veritátem in conspéctu tuo de pópulo isto qui in montánis hábitat, et non egrediétur verbum falsum ex ore meo. Jdt 5 6 Pópulus iste ex progénie Chaldæórum est. Jdt 5 7 Hic primum in Mesopotámia habitávit, quóniam noluérunt sequi deos patrum suórum, qui erant in terra Chaldæórum. Jdt 5 8 Deseréntes ítaque cæremónias patrum suórum, quæ in multitúdine deórum erant, Jdt 5 9 unum Deum cæli coluérunt, qui et præcépit eis ut exírent inde et habitárent in Charan. Cumque operuísset omnem terram fames, descendérunt in Ægýptum, illícque per quadringéntos annos sic multiplicáti sunt, ut dinumerári eórum non posset exércitus. Jdt 5 10 Cumque graváret eos rex Ægýpti, atque in ædificatiónibus úrbium suárum in luto et látere subiugásset eos, clamavérunt ad Dóminum suum, et percússit totam terram Ægýpti plagis váriis. Jdt 5 11 Cumque eiecíssent eos Ægýptii a se, et cessásset plaga ab eis, et íterum eos vellent cápere, et ad suum servítium revocáre, Jdt 5 12 fugiéntibus his, Deus cæli mare apéruit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidaréntur, et isti pede sicco fundum maris perambulándo transírent. Jdt 5 13 In quo loco dum innumerábilis exércitus Ægyptiórum eos persequerétur, ita aquis coopértus est, ut non remanéret vel unus, qui factum pósteris nuntiáret. Jdt 5 14 Egréssi vero mare rubrum, desérta Sina montis occupavérunt, in quibus numquam homo habitáre pótuit, vel fílius hóminis requiévit. Jdt 5 15 Illic fontes amári obdulcáti sunt eis ad bibéndum, et per annos quadragínta annónam de cælo consecúti sunt. Jdt 5 16 Ubicúmque ingréssi sunt sine arcu et sagítta, et absque scuto et gládio, Deus eórum pugnávit pro eis, et vicit. Jdt 5 17 Et non fuit qui insultáret pópulo isti, nisi quando recéssit a cultu Dómini Dei sui. Jdt 5 18 Quotiescúmque autem præter ipsum Deum suum, álterum coluérunt, dati sunt in prædam, et in gládium, et in oppróbrium. Jdt 5 19 Quotiescúmque autem pœnituérunt se recessísse a cultúra Dei sui, dedit eis Deus cæli virtútem resisténdi. Jdt 5 20 Dénique Chananǽum regem, et Iebusǽum, et Pherezǽum, et Hethǽum, et Hevǽum, et Amorrhǽum, et omnes poténtes in Hésebon prostravérunt, et terras eórum et civitátes eórum ipsi possedérunt: Jdt 5 21 et usque dum non peccárent in conspéctu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illórum odit iniquitátem. Jdt 5 22 Nam et ante hos annos cum recessíssent a via quam déderat illis Deus ut ambulárent in ea, extermináti sunt prœ́liis a multis natiónibus, et plúrimi eórum captívi abdúcti sunt in terram non suam. Jdt 5 23 Nuper autem revérsi ad Dóminum Deum suum, ex dispersióne qua dispérsi fúerant, adunáti sunt, et ascendérunt montána hæc ómnia, et íterum póssident Ierúsalem, ubi sunt sancta eórum. Jdt 5 24 Nunc ergo mi dómine, perquíre si est áliqua iníquitas eórum in conspéctu Dei eórum: ascendámus ad illos, quóniam tradens tradet illos Deus eórum tibi, et subiugáti erunt sub iugo poténtiæ tuæ. Jdt 5 25 Si vero non est offénsio pópuli huius coram Deo suo, non potérimus resístere illis, quóniam Deus eórum deféndet illos: et érimus in oppróbrium univérsæ terræ. Jdt 5 26 Et factum est, cum cessásset loqui Achior verba hæc, iráti sunt omnes magnátes Holoférnis, et cogitábant interfícere eum, dicéntes ad altérutrum: Jdt 5 27 Quis est iste, qui fílios Israël posse dicat resístere regi Nabuchodónosor et exercítibus eius, hómines inérmes, et sine virtúte, et sine perítia artis pugnæ? Jdt 5 28 Ut ergo agnóscat Achior quóniam fallit nos, ascendámus in montána: et cum capti fúerint poténtes eórum, tunc cum eísdem gládio transverberábitur: Jdt 5 29 ut sciat omnis gens quóniam Nabuchodónosor deus terræ est, et præter ipsum álius non est. Jdt 6 1 Factum est autem cum cessássent loqui, indignátus Holoférnes veheménter, dixit ad Achior: Jdt 6 2 Quóniam prophetásti nobis, dicens quod gens Israël defendátur a Deo suo, ut osténdam tibi quóniam non est deus nisi Nabuchodónosor, Jdt 6 3 cum percussérimus eos omnes, sicut hóminem unum, tunc et ipse cum illis Assyriórum gládio interíbis, et omnis Israël tecum perditióne dispériet: Jdt 6 4 et probábis quóniam Nabuchodónosor dóminus sit univérsæ terræ: tuncque gládius milítiæ meæ tránsiet per látera tua, et confíxus cades inter vulnerátos Israël, et non respirábis ultra, donec exterminéris cum illis. Jdt 6 5 Porro autem si prophetíam tuam veram exístimas, non cóncidat vultus tuus: et pallor qui fáciem tuam óbtinet abscédat a te, si verba mea hæc putas impléri non posse. Jdt 6 6 Ut autem nóveris quia simul cum illis hæc experiéris, ecce ex hac hora illórum pópulo sociáberis, ut, dum dignas mei gládii pœnas excéperint, ipse simul ultióni subiáceas. Jdt 6 7 Tunc Holoférnes præcépit servis suis ut comprehénderent Achior, et perdúcerent eum in Bethúliam, et tráderent eum in manus filiórum Israël. Jdt 6 8 Et accipiéntes eum servi Holoférnis, profécti sunt per campéstria: sed cum appropinquássent ad montána, exiérunt contra eos fundibulárii. Jdt 6 9 Illi autem diverténtes a látere montis, ligavérunt Achior ad árborem mánibus et pédibus, et sic vinctum réstibus dimisérunt eum, et revérsi sunt ad dóminum suum. Jdt 6 10 Porro fílii Israël descendéntes de Bethúlia, venérunt ad eum: quem solvéntes, duxérunt ad Bethúliam, atque in médium pópuli illum statuéntes, percunctáti sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assýrii reliquíssent. Jdt 6 11 In diébus illis erant illic príncipes Ozías fílius Micha de tribu Símeon, et Charmi, qui et Gothóniel. Jdt 6 12 In médio ítaque seniórum, et in conspéctu ómnium, Achior dixit ómnia quæ locútus ipse fúerat ab Holoférne interrogátus: et quáliter pópulus Holoférnis voluísset propter hoc verbum interfícere eum, Jdt 6 13 et quemádmodum ipse Holoférnes irátus iússerit eum Israëlítis hac de causa tradi, ut dum vícerit fílios Israël, tunc et ipsum Achior divérsis iúbeat interíre supplíciis, propter hoc quod dixísset: Deus cæli defénsor eórum est. Jdt 6 14 Cumque Achior univérsa hæc exposuísset, omnis pópulus cécidit in fáciem, adorántes Dóminum, et commúni lamentatióne et fletu unánimes preces suas Dómino effudérunt, Jdt 6 15 dicéntes: Dómine Deus cæli et terræ, intuére supérbiam eórum, et réspice ad nostram humilitátem, et fáciem sanctórum tuórum atténde, et osténde quóniam non derelínquis præsuméntes de te: et præsuméntes de se, et de sua virtúte gloriántes, humílias. Jdt 6 16 Finíto ítaque fletu, et per totam diem oratióne populórum compléta, consoláti sunt Achior, Jdt 6 17 dicéntes: Deus patrum nostrórum, cuius tu virtútem prædicásti, ipse tibi hanc dabit vicissitúdinem, ut eórum magis tu intéritum vídeas. Jdt 6 18 Cum vero Dóminus Deus noster déderit hanc libertátem servis suis, sit et tecum Deus in médio nostri: ut sicut placúerit tibi, ita cum tuis ómnibus converséris nobíscum. Jdt 6 19 Tunc Ozías, finíto consílio, suscépit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. Jdt 6 20 Et vocátis ómnibus presbýteris, simul expléto ieiúnio refecérunt. Jdt 6 21 Póstea vero convocátus est omnis pópulus, et per totam noctem intra ecclésiam oravérunt, peténtes auxílium a Deo Israël. Jdt 7 1 Holoférnes autem áltera die præcépit exercítibus suis ut ascénderent contra Bethúliam. Jdt 7 2 Erant autem pédites bellatórum centum vigínti míllia, et équites vigínti duo míllia, præter præparatiónes virórum illórum quos occupáverat captívitas, et abdúcti fúerant de provínciis et úrbibus univérsæ iuventútis. Jdt 7 3 Omnes paravérunt se páriter ad pugnam contra fílios Israël, et venérunt per crepídinem montis usque ad ápicem, qui réspicit super Dóthain, a loco qui dícitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. Jdt 7 4 Fílii autem Israël, ut vidérunt multitúdinem illórum, prostravérunt se super terram, mitténtes cínerem super cápita sua, unánimes orántes ut Deus Israël misericórdiam suam osténderet super pópulum suum. Jdt 7 5 Et assuméntes arma sua béllica, sedérunt per loca quæ ad angústi itíneris trámitem dírigunt inter montósa, et erant custodiéntes ea tota die et nocte. Jdt 7 6 Porro Holoférnes, dum círcuit per gyrum, réperit quod fons qui influébat, aquædúctum illórum a parte austráli extra civitátem dirígeret: et incídi præcépit aquædúctum illórum. Jdt 7 7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbántur hauríre aquam ad refocillándum pótius quam ad potándum. Jdt 7 8 Sed fílii Ammon et Moab accessérunt ad Holoférnem, dicéntes: Fílii Israël non in láncea nec in sagítta confídunt, sed montes deféndunt illos, et múniunt illos colles in præcipítio constitúti. Jdt 7 9 Ut ergo sine congressióne pugnæ possis superáre eos, pone custódes fóntium, ut non háuriant aquam ex eis, et sine gládio interfícies eos, vel certe fatigáti tradent civitátem suam, quam putant in móntibus pósitam superári non posse. Jdt 7 10 Et placuérunt verba hæc coram Holoférne et coram satellítibus eius, et constítuit per gyrum centenários per síngulos fontes. Jdt 7 11 Cumque ista custódia per dies vigínti fuísset expléta, defecérunt cistérnæ et collectiónes aquárum ómnibus habitántibus Bethúliam, ita ut non esset intra civitátem unde satiaréntur vel una die, quóniam ad mensúram dabátur pópulis aqua quotídie. Jdt 7 12 Tunc ad Ozíam congregáti omnes viri feminǽque, iúvenes et párvuli, omnes simul una voce Jdt 7 13 dixérunt: Iúdicet Deus inter nos et te, quóniam fecísti in nos mala, nolens loqui pacífice cum Assýriis, et propter hoc véndidit nos Deus in mánibus eórum. Jdt 7 14 Et ídeo non est qui ádiuvet, cum prosternámur ante óculos eórum in siti, et perditióne magna. Jdt 7 15 Et nunc congregáte univérsos qui in civitáte sunt, ut sponte tradámus nos omnes pópulo Holoférnis. Jdt 7 16 Mélius est enim ut captívi benedicámus Dóminum vivéntes, quam moriámur, et simus oppróbrium omni carni, cum vidérimus uxóres nostras et infántes nostros mori ante óculos nostros. Jdt 7 17 Contestámur hódie cælum et terram, et Deum patrum nostrórum, qui ulcíscitur nos secúndum peccáta nostra, ut iam tradátis civitátem in manu milítiæ Holoférnis, et sit finis noster brevis in ore gládii, qui lóngior effícitur in ariditáte sitis. Jdt 7 18 Et cum hæc dixíssent, factus est fletus et ululátus magnus in ecclésia ab ómnibus, et per multas horas una voce clamavérunt ad Deum, dicéntes: Jdt 7 19 Peccávimus cum pátribus nostris: iniúste égimus, iniquitátem fécimus. Jdt 7 20 Tu, quia pius es, miserére nostri, aut in tuo flagéllo víndica iniquitátes nostras, et noli trádere confiténtes te pópulo qui ignórat te, Jdt 7 21 ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eórum? Jdt 7 22 Et cum fatigáti ex his clamóribus et his flétibus lassáti siluíssent, Jdt 7 23 exsúrgens Ozías infúsus lácrymis, dixit: Æquo ánimo estóte, fratres, et hos quinque dies exspectémus a Dómino misericórdiam. Jdt 7 24 Fórsitan enim indignatiónem suam abscíndet, et dabit glóriam nómini suo. Jdt 7 25 Si autem transáctis quinque diébus non vénerit adiutórium, faciémus hæc verba quæ locúti estis. Jdt 8 1 Et factum est cum audísset hæc verba Iudith vídua, quæ erat fília Merári fílii Idox fílii Ioseph fílii Ozíæ fílii Elai fílii Iamnor fílii Gédeon fílii Ráphaim fílii Achitob fílii Melchíæ fílii Enan fílii Nathaníæ fílii Saláthiel fílii Símeon fílii Ruben, Jdt 8 2 et vir eius fuit Manásses, qui mórtuus est in diébus messis hordeáceæ: Jdt 8 3 instábat enim super alligántes manípulos in campo, et venit æstus super caput eius, et mórtuus est in Bethúlia civitáte sua, et sepúltus est illic cum pátribus suis. Jdt 8 4 Erat autem Iudith relícta eius vídua iam annis tribus et ménsibus sex. Jdt 8 5 Et in superióribus domus suæ fecit sibi secrétum cubículum, in quo cum puéllis suis clausa morabátur, Jdt 8 6 et habens super lumbos suos cilícium, ieiunábat ómnibus diébus vitæ suæ, præter sábbata et neoménias et festa domus Israël. Jdt 8 7 Erat autem elegánti aspéctu nimis, cui vir suus relíquerat divítias multas, et famíliam copiósam, ac possessiónes arméntis boum, et grégibus óvium plenas. Jdt 8 8 Et erat hæc in ómnibus famosíssima, quóniam timébat Dóminum valde, nec erat qui loquerétur de illa verbum malum. Jdt 8 9 Hæc ítaque cum audísset quóniam Ozías promisísset quod transácto quinto die tráderet civitátem, misit ad presbýteros Chabri et Charmi. Jdt 8 10 Et venérunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consénsit Ozías, ut tradat civitátem Assýriis si intra quinque dies non vénerit vobis adiutórium? Jdt 8 11 Et qui estis vos, qui tentátis Dóminum? Jdt 8 12 Non est iste sermo qui misericórdiam próvocet, sed pótius qui iram éxcitet, et furórem accéndat. Jdt 8 13 Posuístis vos tempus miseratiónis Dómini, et in arbítrium vestrum, diem constituístis ei. Jdt 8 14 Sed quia pátiens Dóminus est, in hoc ipso pœniteámus, et indulgéntiam eius fusis lácrymis postulémus: Jdt 8 15 non enim quasi homo sic Deus comminábitur, neque sicut fílius hóminis ad iracúndiam inflammábitur. Jdt 8 16 Et ídeo humiliémus illi ánimas nostras, et in spíritu constitúti humiliáto, serviéntes illi Jdt 8 17 dicámus flentes Dómino, ut secúndum voluntátem suam sic fáciat nobíscum misericórdiam suam: ut sicut conturbátum est cor nostrum in supérbia eórum, ita étiam de nostra humilitáte gloriémur: Jdt 8 18 quóniam non sumus secúti peccáta patrum nostrórum, qui dereliquérunt Deum suum, et adoravérunt deos aliénos, Jdt 8 19 pro quo scélere dati sunt in gládium, et in rapínam, et in confusiónem inimícis suis: nos autem álterum deum nescímus præter ipsum. Jdt 8 20 Exspectémus húmiles consolatiónem eius, et exquíret sánguinem nostrum de afflictiónibus inimicórum nostrórum, et humiliábit omnes gentes, quæcúmque insúrgunt contra nos, et fáciet illas sine honóre Dóminus Deus noster. Jdt 8 21 Et nunc fratres, quóniam vos estis presbýteri in pópulo Dei, et ex vobis pendet ánima illórum, ad elóquium vestrum corda eórum erígite, ut mémores sint quia tentáti sunt patres nostri, ut probaréntur si vere cólerent Deum suum. Jdt 8 22 Mémores esse debent quómodo pater noster Abraham tentátus est, et per multas tribulatiónes probátus, Dei amícus efféctus est. Jdt 8 23 Sic Isaac, sic Iacob, sic Móyses, et omnes qui placuérunt Deo, per multas tribulatiónes transiérunt fidéles. Jdt 8 24 Illi autem qui tentatiónes non suscepérunt cum timóre Dómini, et impatiéntiam suam et impropérium murmuratiónis suæ contra Dóminum protulérunt, Jdt 8 25 extermináti sunt ab exterminatóre, et a serpéntibus periérunt. Jdt 8 26 Et nos ergo non ulciscámur nos pro his quæ pátimur, Jdt 8 27 sed reputántes peccátis nostris hæc ipsa supplícia minóra esse flagélla Dómini, quibus quasi servi corrípimur ad emendatiónem, et non ad perditiónem nostram evenísse credámus. Jdt 8 28 Et dixérunt illi Ozías et presbýteri: Omnia quæ locúta es, vera sunt, et non est in sermónibus tuis ulla reprehénsio. Jdt 8 29 Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum. Jdt 8 30 Et dixit illis Iudith: Sicut quod pótui loqui, Dei esse cognóscitis, Jdt 8 31 ita quod fácere dispósui, probáte si ex Deo est, et oráte ut firmum fáciat Deus consílium meum. Jdt 8 32 Stábitis vos ad portam nocte ista, et ego éxeam cum abra mea: et oráte, ut sicut dixístis, in diébus quinque respíciat Dóminus pópulum suum Israël. Jdt 8 33 Vos autem nolo ut scrutémini actum meum, et usque dum renúntiem vobis, nihil áliud fiat, nisi orátio pro me ad Dóminum Deum nostrum. Jdt 8 34 Et dixit ad eam Ozías princeps Iuda: Vade in pace, et Dóminus sit tecum in ultiónem inimicórum nostrórum. Et reverténtes abiérunt. Jdt 9 1 Quibus ascendéntibus, Iudith ingréssa est oratórium suum: et índuens se cilício, pósuit cínerem super caput suum: et prostérnens se Dómino, clamábat ad Dóminum, dicens: Jdt 9 2 Dómine Deus patris mei Símeon, qui dedísti illi gládium in defensiónem alienigenárum, qui violatóres extitérunt in coinquinatióne sua, et denudavérunt femur vírginis in confusiónem: Jdt 9 3 et dedísti mulíeres illórum in prædam, et fílias illórum in captivitátem: et omnem prædam in divisiónem servis tuis, qui zelavérunt zelum tuum: súbveni, quæso te, Dómine Deus meus, mihi víduæ. Jdt 9 4 Tu enim fecísti prióra, et illa post illa cogitásti: et hoc factum est quod ipse voluísti. Jdt 9 5 Omnes enim viæ tuæ parátæ sunt, et tua iudícia in tua providéntia posuísti. Jdt 9 6 Réspice castra Assyriórum nunc, sicut tunc castra Ægyptiórum vidére dignátus es, quando post servos tuos armáti currébant, confidéntes in quadrígis, et in equitátu suo, et in multitúdine bellatórum. Jdt 9 7 Sed aspexísti super castra eórum, et ténebræ fatigavérunt eos. Jdt 9 8 Ténuit pedes eórum abýssus, et aquæ operuérunt eos. Jdt 9 9 Sic fiant et isti, Dómine, qui confídunt in multitúdine sua, et in cúrribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagíttis suis, et in lánceis gloriántur, Jdt 9 10 et nésciunt quia tu ipse es Deus noster, qui cónteris bella ab inítio, et Dóminus nomen est tibi. Jdt 9 11 Erige bráchium tuum sicut ab inítio, et allíde virtútem illórum in virtúte tua: cadat virtus eórum in iracúndia tua, qui promíttunt se violáre sancta tua, et pollúere tabernáculum nóminis tui, et deícere gládio suo cornu altáris tui. Jdt 9 12 Fac, Dómine, ut gládio próprio eius supérbia amputétur: Jdt 9 13 capiátur láqueo oculórum suórum in me, et percúties eum ex lábiis caritátis meæ. Jdt 9 14 Da mihi in ánimo constántiam ut contémnam illum, et virtútem, ut evértam illum. Jdt 9 15 Erit enim hoc memoriále nóminis tui, cum manus féminæ deiécerit eum. Jdt 9 16 Non enim in multitúdine est virtus tua, Dómine, neque in equórum víribus volúntas tua est, nec supérbi ab inítio placuérunt tibi: sed humílium et mansuetórum semper tibi plácuit deprecátio. Jdt 9 17 Deus cælórum, creátor aquárum, et Dóminus totíus creatúræ, exáudi me míseram deprecántem, et de tua misericórdia præsuméntem. Jdt 9 18 Meménto, Dómine, testaménti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consílium corróbora, ut domus tua in sanctificatióne tua permáneat: Jdt 9 19 et omnes gentes agnóscant quia tu es Deus, et non est álius præter te. Jdt 10 1 Factum est autem, cum cessásset clamáre ad Dóminum, surréxit de loco in quo iacúerat prostráta ad Dóminum. Jdt 10 2 Vocavítque abram suam, et descéndens in domum suam, ábstulit a se cilícium, et éxuit se vestiméntis viduitátis suæ, Jdt 10 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro óptimo, et discriminávit crinem cápitis sui, et impósuit mitram super caput suum, et índuit se vestiméntis iucunditátis suæ, induítque sandália pédibus suis, assumpsítque dextralíola, et lília, et ináures, et ánnulos, et ómnibus ornaméntis suis ornávit se. Jdt 10 4 Cui étiam Dóminus cóntulit splendórem: quóniam omnis ista composítio non ex libídine, sed ex virtúte pendébat: et ídeo Dóminus hanc in illam pulchritúdinem ampliávit, ut incomparábili decóre ómnium óculis apparéret. Jdt 10 5 Impósuit ítaque abræ suæ ascopéram vini, et vas ólei, et poléntam, et pálathas, et panes, et cáseum, et profécta est. Jdt 10 6 Cumque veníssent ad portam civitátis, invenérunt exspectántem Ozíam et presbýteros civitátis. Jdt 10 7 Qui cum vidíssent eam, stupéntes miráti sunt nimis pulchritúdinem eius. Jdt 10 8 Nihil tamen interrogántes eam, dimisérunt transíre, dicéntes: Deus patrum nostrórum det tibi grátiam, et omne consílium tui cordis sua virtúte corróboret, ut gloriétur super te Ierúsalem, et sit nomen tuum in número sanctórum et iustórum. Jdt 10 9 Et dixérunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. Jdt 10 10 Judith vero orans Dóminum, transívit per portas, ipsa et abra eius. Jdt 10 11 Factum est autem cum descénderet montem, circa ortum diéi, occurrérunt ei exploratóres Assyriórum, et tenuérunt eam, dicéntes: Unde venis? aut quo vadis? Jdt 10 12 Quæ respóndit: Fília sum Hebræórum, ídeo ego fugi a fácie eórum, quóniam futúrum agnóvi quod dentur vobis in deprædatiónem, pro eo quod contemnéntes vos, noluérunt ultro trádere seípsos ut invenírent misericórdiam in conspéctu vestro. Jdt 10 13 Hac de causa cogitávi mecum, dicens: Vadam ad fáciem príncipis Holoférnis, ut índicem illi secréta illórum, et osténdam illi quo áditu possit obtinére eos, ita ut non cadat vir unus de exércitu eius. Jdt 10 14 Et cum audíssent viri illi verba eius, considerábant fáciem eius, et erat in óculis eórum stupor, quóniam pulchritúdinem eius mirabántur nimis. Jdt 10 15 Et dixérunt ad eam: Conservásti ánimam tuam, eo quod tale reperísti consílium, ut descénderes ad dóminum nostrum. Jdt 10 16 Hoc autem scias, quóniam cum stéteris in conspéctu eius, bene tibi fáciet, et eris gratíssima in corde eius. Duxerúntque illam ad tabernáculum Holoférnis, annuntiántes eam. Jdt 10 17 Cumque intrásset ante fáciem eius, statim captus est in suis óculis Holoférnes. Jdt 10 18 Dixerúntque ad eum satéllites eius: Quis contémnat pópulum Hebræórum, qui tam decóras mulíeres habent, ut non pro his mérito pugnáre contra eos debeámus? Jdt 10 19 Videns ítaque Iudith Holoférnem sedéntem in conópeo, quod erat ex púrpura, et auro, et smarágdo, et lapídibus pretiósis intéxtum, Jdt 10 20 et cum in fáciem eius intendísset, adorávit eum, prostérnens se super terram. Et elevavérunt eam servi Holoférnis, iubénte dómino suo. Jdt 11 1 Tunc Holoférnes dixit ei: Æquo ánimo esto, et noli pavére in corde tuo: quóniam ego numquam nócui viro qui vóluit servíre Nabuchodónosor regi: Jdt 11 2 pópulus autem tuus, si non contempsísset me, non levássem lánceam meam super eum. Jdt 11 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessísti ab illis, et plácuit tibi ut veníres ad nos? Jdt 11 4 Et dixit illi Iudith: Sume verba ancíllæ tuæ, quóniam si secútus fúeris verba ancíllæ tuæ, perféctam rem fáciet Dóminus tecum. Jdt 11 5 Vivit enim Nabuchodónosor rex terræ, et vivit virtus eius, quæ est in te ad correptiónem ómnium animárum errántium: quóniam non solum hómines sérviunt illi per te, sed et béstiæ agri obtémperant illi. Jdt 11 6 Nuntiátur enim ánimi tui indústria univérsis géntibus, et indicátum est omni sǽculo quóniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius: et disciplína tua ómnibus provínciis prædicátur. Jdt 11 7 Nec hoc latet, quod locútus est Achior, nec illud ignorátur, quod ei iússeris eveníre. Jdt 11 8 Constat enim Deum nostrum sic peccátis offénsum, ut mandáverit per prophétas suos ad pópulum quod tradat eum pro peccátis suis. Jdt 11 9 Et quóniam sciunt se offendísse Deum suum fílii Israël, tremor tuus super ipsos est. Jdt 11 10 Insuper étiam fames invásit eos, et ab ariditáte aquæ iam inter mórtuos computántur. Jdt 11 11 Dénique hoc órdinant, ut interfíciant pécora sua, et bibant sánguinem eórum: Jdt 11 12 et sancta Dómini Dei sui, quæ præcépit Deus non contíngi, in fruménto, vino, et óleo, hæc cogitavérunt impéndere, et volunt consúmere quæ nec mánibus debérent contíngere: ergo quóniam hæc fáciunt, certum est quod in perditiónem dabúntur. Jdt 11 13 Quod ego ancílla tua cognóscens, fugi ab illis, et misit me Dóminus hæc ipsa nuntiáre tibi. Jdt 11 14 Ego enim ancílla tua Deum colo, étiam nunc apud te: et éxiet ancílla tua, et orábo Deum, Jdt 11 15 et dicet mihi quando eis reddat peccátum suum, et véniens nuntiábo tibi, ita ut ego addúcam te per médiam Ierúsalem, et habébis omnem pópulum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrábit vel unus canis contra te: Jdt 11 16 quóniam hæc mihi dicta sunt per providéntiam Dei. Jdt 11 17 Et quóniam irátus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiáre tibi. Jdt 11 18 Placuérunt autem ómnia verba hæc coram Holoférne, et coram púeris eius, et mirabántur sapiéntiam eius, et dicébant alter ad álterum: Jdt 11 19 Non est talis múlier super terram in aspéctu, in pulchritúdine, et in sensu verbórum. Jdt 11 20 Et dixit ad illam Holoférnes: Benefécit Deus, qui misit te ante pópulum, ut des illum tu in mánibus nostris: Jdt 11 21 et quóniam bona est promíssio tua, si fécerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodónosor magna eris, et nomen tuum nominábitur in univérsa terra. Jdt 12 1 Tunc iussit eam introíre ubi repósiti erant thesáuri eius, et iussit illic manére eam, et constítuit quid darétur illi de convívio suo. Jdt 12 2 Cui respóndit Iudith, et dixit: Nunc non pótero manducáre ex his quæ mihi prǽcipis tríbui, ne véniat super me offénsio: ex his autem quæ mihi détuli, manducábo. Jdt 12 3 Cui Holoférnes ait: Si defécerint tibi ista, quæ tecum detulísti, quid faciémus tibi? Jdt 12 4 Et dixit Iudith: Vivit ánima tua, dómine meus, quóniam non expéndet ómnia hæc ancílla tua, donec fáciat Deus in manu mea hæc quæ cogitávi. Et induxérunt illam servi eius in tabernáculum quod præcéperat. Jdt 12 5 Et pétiit dum introíret, ut darétur ei cópia nocte et ante lucem egrediéndi foras ad oratiónem, et deprecándi Dóminum. Jdt 12 6 Et præcépit cubiculáriis suis ut sicut placéret illi, exíret et introíret ad adorándum Deum suum per tríduum: Jdt 12 7 et exíbat nóctibus in vallem Bethúliæ, et baptizábat se in fonte aquæ. Jdt 12 8 Et ut ascendébat, orábat Dóminum Deum Israël ut dirígeret viam eius ad liberatiónem pópuli sui. Jdt 12 9 Et intróiens, munda manébat in tabernáculo usque dum accíperet escam suam in véspere. Jdt 12 10 Et factum est, in quarto die Holoférnes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vágao eunúchum suum: Vade, et suáde Hebrǽam illam ut sponte conséntiat habitáre mecum. Jdt 12 11 Fœdum est enim apud Assýrios, si fémina irrídeat virum agéndo ut immúnis ab eo tránseat. Jdt 12 12 Tunc introívit Vágao ad Iudith, et dixit: Non vereátur bona puélla introíre ad dóminum meum, ut honorificétur ante fáciem eius, ut mandúcet cum eo, et bibat vinum in iucunditáte. Jdt 12 13 Cui Iudith respóndit: Quæ ego sum, ut contradícam dómino meo? Jdt 12 14 Omne quod erit ante óculos eius bonum et óptimum, fáciam. Quidquid autem illi placúerit, hoc mihi erit óptimum ómnibus diébus vitæ meæ. Jdt 12 15 Et surréxit, et ornávit se vestiménto suo, et ingréssa stetit ante fáciem eius. Jdt 12 16 Cor autem Holoférnes concússum est: erat enim ardens in concupiscéntia eius. Jdt 12 17 Et dixit ad eam Holoférnes: Bibe nunc, et accúmbe in iucunditáte, quóniam invenísti grátiam coram me. Jdt 12 18 Et dixit Iudith: Bibam, dómine, quóniam magnificáta est ánima mea hódie præ ómnibus diébus meis. Jdt 12 19 Et accépit, et manducávit et bibit coram ipso ea quæ paráverat illi ancílla eius. Jdt 12 20 Et iucúndus factus est Holoférnes ad eam, bibítque vinum multum nimis, quantum numquam bíberat in vita sua. Jdt 13 1 Ut autem sero factum est, festinavérunt servi illíus ad hospítia sua, et conclúsit Vágao óstia cubículi, et ábiit. Jdt 13 2 Erant autem omnes fatigáti a vino, Jdt 13 3 erátque Iudith sola in cubículo. Jdt 13 4 Porro Holoférnes iacébat in lecto, nímia ebrietáte sopítus. Jdt 13 5 Dixítque Iudith puéllæ suæ ut staret foris ante cubículum, et observáret. Jdt 13 6 Stetítque Iudith ante lectum, orans cum lácrymis, et labiórum motu in siléntio, Jdt 13 7 dicens: Confírma me, Dómine Deus Israël, et réspice in hac hora ad ópera mánuum meárum, ut, sicut promisísti, Ierúsalem civitátem tuam érigas: et hoc quod credens per te posse fíeri cogitávi, perfíciam. Jdt 13 8 Et cum hæc dixísset, accéssit ad colúmnam quæ erat ad caput léctuli eius, et pugiónem eius, qui in ea ligátus pendébat, exsólvit. Jdt 13 9 Cumque evaginásset illum, apprehéndit comam cápitis eius, et ait: Confírma me, Dómine Deus, in hac hora. Jdt 13 10 Et percússit bis in cervícem eius, et abscídit caput eius, et ábstulit conópeum eius a colúmnis, et evólvit corpus eius truncum. Jdt 13 11 Et post pusíllum exívit, et trádidit caput Holoférnis ancíllæ suæ, et iussit ut mítteret illud in peram suam. Jdt 13 12 Et exiérunt duæ, secúndum consuetúdinem suam, quasi ad oratiónem, et transiérunt castra, et gyrántes vallem, venérunt ad portam civitátis. Jdt 13 13 Et dixit Iudith a longe custódibus murórum: Aperíte portas, quóniam nobíscum est Deus, qui fecit virtútem in Israël. Jdt 13 14 Et factum est cum audíssent viri vocem eius, vocavérunt presbýteros civitátis. Jdt 13 15 Et concurrérunt ad eam omnes, a mínimo usque ad máximum: quóniam sperábant eam iam non esse ventúram. Jdt 13 16 Et accendéntes luminária, congyravérunt circa eam univérsi: illa autem ascéndens in eminentiórem locum, iussit fíeri siléntium. Cumque omnes tacuíssent, Jdt 13 17 dixit Iudith: Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se, Jdt 13 18 et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israël: et interfécit in manu mea hostem pópuli sui hac nocte. Jdt 13 19 Et próferens de pera caput Holoférnis, osténdit illis, dicens: Ecce caput Holoférnis príncipis milítiæ Assyriórum, et ecce conópeum illíus, in quo recumbébat in ebrietáte sua, ubi per manum féminæ percússit illum Dóminus Deus noster. Jdt 13 20 Vivit autem ipse Dóminus, quóniam custodívit me ángelus eius et hinc eúntem, et ibi commorántem, et inde huc reverténtem, et non permísit me Dóminus ancíllam suam coinquinári, sed sine pollutióne peccáti revocávit me vobis gaudéntem in victória sua, in evasióne mea, et in liberatióne vestra. Jdt 13 21 Confitémini illi omnes, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia eius. Jdt 13 22 Univérsi autem adorántes Dóminum, dixérunt ad eam: Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Jdt 13 23 Porro Ozías princeps pópuli Israël dixit ad eam: Benedícta es tu, fília, a Dómino Deo excélso præ ómnibus muliéribus super terram. Jdt 13 24 Benedíctus Dóminus, qui creávit cælum et terram, qui te diréxit in vúlnera cápitis príncipis inimicórum nostrórum: Jdt 13 25 quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri. Jdt 13 26 Et dixit omnis pópulus: Fiat, fiat. Jdt 13 27 Porro Achior vocátus venit, et dixit ei Iudith: Deus Israël, cui tu testimónium dedísti quod ulciscátur se de inimícis suis, ipse caput ómnium incredulórum incídit hac nocte in manu mea. Jdt 13 28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holoférnis, qui in contémptu supérbiæ suæ Deum Israël contémpsit, et tibi intéritum minabátur, dicens: Cum captus fúerit pópulus Israël, gládio perforári præcípiam látera tua. Jdt 13 29 Videns autem Achior caput Holoférnis, angustiátus præ pavóre cécidit in fáciem suam super terram, et æstuávit ánima eius. Jdt 13 30 Póstea vero quam resúmpto spíritu recreátus est, prócidit ad pedes eius, et adorávit eam, et dixit: Jdt 13 31 Benedícta tu a Deo tuo in omni tabernáculo Iacob, quóniam in omni gente quæ audíerit nomen tuum, magnificábitur super te Deus Israël. Jdt 14 1 Dixit autem Iudith ad omnem pópulum: Audíte me, fratres: suspéndite caput hoc super muros nostros: Jdt 14 2 et erit, cum exíerit sol, accípiat unusquísque arma sua, et exíte cum ímpetu, non ut descendátis deórsum, sed quasi ímpetum faciéntes. Jdt 14 3 Tunc exploratóres necésse erit ut fúgiant ad príncipem suum excitándum ad pugnam. Jdt 14 4 Cumque duces eórum cucúrrerint ad tabernáculum Holoférnis, et invénerint eum truncum in suo sánguine volutátum, décidet super eos timor. Jdt 14 5 Cumque cognovéritis fúgere eos, ite post illos secúri, quóniam Dóminus cónteret eos sub pédibus vestris. Jdt 14 6 Tunc Achior, videns virtútem quam fecit Deus Israël, relícto gentilitátis ritu, crédidit Deo, et circumcídit carnem præpútii sui, et appósitus est ad pópulum Israël, et omnis succéssio géneris eius usque in hodiérnum diem. Jdt 14 7 Mox autem ut ortus est dies, suspendérunt super muros caput Holoférnis, accepítque unusquísque vir arma sua, et egréssi sunt cum grandi strépitu et ululátu. Jdt 14 8 Quod vidéntes exploratóres, ad tabernáculum Holoférnis cucurrérunt. Jdt 14 9 Porro hi qui in tabernáculo erant, veniéntes, et ante ingréssum cubículi perstrepéntes, excitándi grátia, inquietúdinem arte moliebántur, ut non ab excitántibus, sed a sonántibus Holoférnes evigiláret. Jdt 14 10 Nullus enim audébat cubículum virtútis Assyriórum pulsándo aut intrándo aperíre. Jdt 14 11 Sed cum veníssent eius duces ac tribúni, et univérsi maióres exércitus regis Assyriórum, dixérunt cubiculáriis: Jdt 14 12 Intráte, et excitáte illum, quóniam egréssi mures de cavérnis suis, ausi sunt provocáre nos ad prœ́lium. Jdt 14 13 Tunc ingréssus Vágao cubículum eius, stetit ante cortínam, et plausum fecit mánibus suis: suspicabátur enim illum cum Iudith dormíre. Jdt 14 14 Sed cum nullum motum iacéntis sensu áurium cáperet, accéssit próximans ad cortínam, et élevans eam, vidénsque cadáver absque cápite Holoférnis in suo sánguine tabefáctum iacére super terram, exclamávit voce magna cum fletu, et scidit vestiménta sua. Jdt 14 15 Et ingréssus tabernáculum Iudith, non invénit eam, et exsíliit foras ad pópulum, Jdt 14 16 et dixit: Una múlier Hebrǽa fecit confusiónem in domo regis Nabuchodónosor: ecce enim Holoférnes iacet in terra, et caput eius non est in illo. Jdt 14 17 Quod cum audíssent príncipes virtútis Assyriórum, scidérunt omnes vestiménta sua, et intolerábilis timor et tremor cécidit super eos, et turbáti sunt ánimi eórum valde. Jdt 14 18 Et factus est clamor incomparábilis in médio castrórum eórum. Jdt 15 1 Cumque omnis exércitus decollátum Holoférnem audísset, fugit mens et consílium ab eis, et solo tremóre et metu agitáti, fugæ præsídium sumunt, Jdt 15 2 ita ut nullus loquerétur cum próximo suo, sed inclináto cápite, relíctis ómnibus, evádere festinábant Hebrǽos, quos armátos super se veníre audiébant, fugiéntes per vias campórum et sémitas cóllium. Jdt 15 3 Vidéntes ítaque fílii Israël fugiéntes, secúti sunt illos. Descenderúntque clangéntes tubis, et ululántes post ipsos. Jdt 15 4 Et quóniam Assýrii non adunáti, in fugam ibant præcípites: fílii autem Israël uno ágmine persequéntes debilitábant omnes quos inveníre potuíssent. Jdt 15 5 Misit ítaque Ozías núntios per omnes civitátes et regiónes Israël. Jdt 15 6 Omnis ítaque régio, omnísque urbs eléctam iuventútem armátam misit post eos, et persecúti sunt eos in ore gládii, quoúsque pervenírent ad extremitátem fínium suórum. Jdt 15 7 Réliqui autem qui erant in Bethúlia, ingréssi sunt castra Assyriórum, et prædam quam fugiéntes Assýrii relíquerant, abstulérunt, et onustáti sunt valde. Jdt 15 8 Hi vero qui victóres revérsi sunt ad Bethúliam, ómnia quæ erant illórum attulérunt secum, ita ut non esset númerus in pecóribus et iuméntis et univérsis mobílibus eórum, ut a mínimo usque ad máximum omnes dívites fíerent de prædatiónibus eórum. Jdt 15 9 Ioacim autem summus póntifex de Ierúsalem venit in Bethúliam cum univérsis presbýteris suis ut vidéret Iudith. Jdt 15 10 Quæ cum exísset ad illum, benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Ierúsalem: tu lætítia Israël: tu honorificéntia pópuli nostri: Jdt 15 11 quia fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum, eo quod castitátem amáveris, et post virum tuum, álterum nescíeris: ídeo et manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in ætérnum. Jdt 15 12 Et dixit omnis pópulus: Fiat, fiat. Jdt 15 13 Per dies autem trigínta, vix collécta sunt spólia Assyriórum a pópulo Israël. Jdt 15 14 Porro autem univérsa quæ Holoférnis peculiária fuísse probáta sunt, dedérunt Iudith in auro, et argénto, et véstibus, et gemmis, et omni supelléctili: et trádita sunt ómnia illi a pópulo. Jdt 15 15 Et omnes pópuli gaudébant cum muliéribus, et virgínibus, et iuvénibus, in órganis et cítharis. Jdt 16 1 Tunc cantávit cánticum hoc Dómino Iudith, dicens: Jdt 16 2 Incípite Dómino in týmpanis, cantáte Dómino in cýmbalis, modulámini illi psalmum novum, exaltáte, et invocáte nomen eius. Jdt 16 3 Dóminus cónterens bella, Dóminus nomen est illi. Jdt 16 4 Qui pósuit castra sua in médio pópuli sui, ut eríperet nos de manu ómnium inimicórum nostrórum. Jdt 16 5 Venit Assur ex móntibus ab aquilóne in multitúdine fortitúdinis suæ: cuius multitúdo obturávit torréntes, et equi eórum cooperuérunt valles. Jdt 16 6 Dixit se incensúrum fines meos, et iúvenes meos occisúrum gládio: infántes meos dare in prædam, et vírgines in captivitátem. Jdt 16 7 Dóminus autem omnípotens nócuit eum, et trádidit eum in manus féminæ, et confódit eum. Jdt 16 8 Non enim cécidit potens eórum a iuvénibus, nec fílii Titan percussérunt eum, nec excélsi gigántes opposuérunt se illi: sed Iudith fília Merári in spécie faciéi suæ dissólvit eum. Jdt 16 9 Exuit enim se vestiménto viduitátis, et índuit se vestiménto lætítiæ in exsultatióne filiórum Israël. Jdt 16 10 Unxit fáciem suam unguénto, et colligávit cincínnos suos mitra: accépit stolam novam ad decipiéndum illum. Jdt 16 11 Sandália eius rapuérunt óculos eius: pulchritúdo eius captívam fecit ánimam eius: amputávit pugióne cervícem eius. Jdt 16 12 Horruérunt Persæ constántiam eius, et Medi audáciam eius. Jdt 16 13 Tunc ululavérunt castra Assyriórum, quando apparuérunt húmiles mei, arescéntes in siti. Jdt 16 14 Fílii puellárum compunxérunt eos, et sicut púeros fugiéntes occidérunt eos: periérunt in prœ́lio a fácie Dómini Dei mei. Jdt 16 15 Hymnum cantémus Dómino: hymnum novum cantémus Deo nostro. Jdt 16 16 Adonái Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua: et quem superáre nemo potest. Jdt 16 17 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti, et facta sunt: misísti spíritum tuum, et creáta sunt: et non est qui resístat voci tuæ. Jdt 16 18 Montes a fundaméntis movebúntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquéscent ante fáciem tuam. Jdt 16 19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per ómnia. Jdt 16 20 Væ genti insurgénti super genus meum: Dóminus enim omnípotens vindicábit in eis: in die iudícii visitábit illos. Jdt 16 21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eórum, ut urántur et séntiant usque in sempitérnum. Jdt 16 22 Et factum est post hæc, omnis pópulus post victóriam venit in Ierúsalem adoráre Dóminum: et mox ut purificáti sunt, obtulérunt omnes holocáusta, et vota, et repromissiónes suas. Jdt 16 23 Porro Iudith univérsa vasa béllica Holoférnis, quæ dedit illi pópulus, et conópeum quod ipsa sustúlerat de cubíli ipsíus, óbtulit in anáthema obliviónis. Jdt 16 24 Erat autem pópulus iucúndus secúndum fáciem sanctórum: et per tres menses gáudium huius victóriæ celebrátum est cum Iudith. Jdt 16 25 Post dies autem illos, unusquísque rédiit in domum suam: et Iudith magna facta est in Bethúlia, et præclárior erat univérsæ terræ Israël. Jdt 16 26 Erat enim virtúti cástitas adiúncta, ita ut non cognósceret virum ómnibus diébus vitæ suæ, ex quo defúnctus est Manásses vir eius. Jdt 16 27 Erat autem diébus festis procédens cum magna glória. Jdt 16 28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimísit abram suam líberam: et defúncta est ac sepúlta cum viro suo in Bethúlia. Jdt 16 29 Luxítque illam omnis pópulus diébus septem. Jdt 16 30 In omni autem spátio vitæ eius non fuit qui perturbáret Israël, et post mortem eius annis multis. Jdt 16 31 Dies autem victóriæ huius festivitátis ab Hebrǽis in número sanctórum diérum accípitur, et cólitur a Iudǽis ex illo témpore usque in præséntem diem. Est 1 1 In diébus Assuéri, qui regnávit ab India usque Æthiópiam super centum vigínti septem províncias, Est 1 2 quando sedit in sólio regni sui, Susan cívitas regni eius exórdium fuit. Est 1 3 Tértio ígitur anno impérii sui fecit grande convívium cunctis princípibus et púeris suis, fortíssimis Persárum, et Medórum ínclytis, et præféctis provinciárum coram se, Est 1 4 ut osténderet divítias glóriæ regni sui, ac magnitúdinem atque iactántiam poténtiæ suæ, multo témpore, centum vidélicet et octogínta diébus. Est 1 5 Cumque impleréntur dies convívii, invitávit omnem pópulum, qui invéntus est in Susan, a máximo usque ad mínimum: et iussit septem diébus convívium præparári in vestíbulo horti, et némoris quod régio cultu et manu cónsitum erat. Est 1 6 Et pendébant ex omni parte tentória aérii colóris et carbásini ac hyacínthini, sustentáta fúnibus býssinis atque purpúreis, qui ebúrneis círculis insérti erant, et colúmnis marmóreis fulciebántur. Léctuli quoque áurei et argéntei, super paviméntum smarágdino et pário stratum lápide, dispósiti erant: quod mira varietáte pictúra decorábat. Est 1 7 Bibébant autem qui invitáti erant áureis póculis, et áliis atque áliis vasis cibi inferebántur. Vinum quoque, ut magnificéntia régia dignum erat, abúndans, et præcípuum ponebátur. Est 1 8 Nec erat qui noléntes cógeret ad bibéndum, sed sicut rex statúerat, præpónens mensis síngulos de princípibus suis ut súmeret unusquísque quod vellet. Est 1 9 Vasthi quoque regína fecit convívium feminárum in palátio, ubi rex Assuérus manére consuéverat. Est 1 10 Itaque die séptimo, cum rex esset hilárior, et post nímiam potatiónem incaluísset mero, præcépit Maumam, et Bazátha, et Harbóna, et Bagátha, et Abgátha, et Zethar, et Charchas, septem eunúchis qui in conspéctu eius ministrábant, Est 1 11 ut introdúcerent regínam Vasthi coram rege, pósito super caput eius diadémate, ut osténderet cunctis pópulis et princípibus pulchritúdinem illíus: erat enim pulchra valde. Est 1 12 Quæ rénuit, et ad regis impérium quod per eunúchos mandáverat, veníre contémpsit. Unde irátus rex, et nímio furóre succénsus, Est 1 13 interrogávit sapiéntes, qui ex more régio semper ei áderant, et illórum faciébat cuncta consílio, sciéntium leges, ac iura maiórum Est 1 14 (erant autem primi et próximi, Charséna, et Sethar, et Admátha, et Tharsis, et Mares, et Marsána, et Mamúchan, septem duces Persárum, atque Medórum, qui vidébant fáciem regis, et primi post eum residére sóliti erant): Est 1 15 cui senténtiæ Vasthi regína subiacéret, quæ Assuéri regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, fácere noluísset. Est 1 16 Respondítque Mamúchan, audiénte rege atque princípibus: Non solum regem læsit regína Vasthi, sed et omnes pópulos et príncipes qui sunt in cunctis provínciis regis Assuéri. Est 1 17 Egrediétur enim sermo regínæ ad omnes mulíeres, ut contémnant viros suos, et dicant: Rex Assuérus iussit ut regína Vasthi intráret ad eum, et illa nóluit. Est 1 18 Atque hoc exémplo omnes príncipum cóniuges Persárum atque Medórum parvipéndent impéria maritórum: unde regis iusta est indignátio. Est 1 19 Si tibi placet, egrediátur edíctum a fácie tua, et scribátur iuxta legem Persárum atque Medórum, quam præteríri illícitum est, ut nequáquam ultra Vasthi ingrediátur ad regem, sed regnum illíus áltera, quæ mélior est illa, accípiat. Est 1 20 Et hoc in omne (quod latíssimum est) provinciárum tuárum divulgétur impérium, et cunctæ uxóres, tam maiórum quam minórum, déferant marítis suis honórem. Est 1 21 Plácuit consílium eius regi et princípibus: fecítque rex iuxta consílium Mamúchan, Est 1 22 et misit epístolas ad univérsas províncias regni sui, ut quæque gens audíre et légere póterat, divérsis linguis et lítteris, esse viros príncipes ac maióres in dómibus suis: et hoc per cunctos pópulos divulgári. Est 2 1 His ita gestis, postquam regis Assuéri indignátio deferbúerat, recordátus est Vasthi, et quæ fecísset, vel quæ passa esset: Est 2 2 dixerúntque púeri regis ac minístri eius: Quærántur regi puéllæ vírgines ac speciósæ, Est 2 3 et mittántur qui consíderent per univérsas províncias puéllas speciósas et vírgines: et addúcant eas ad civitátem Susan, et tradant eas in domum feminárum sub manu Egéi eunúchi, qui est præpósitus et custos mulíerum regiárum: et accípiant mundum mulíebrem, et cétera ad usus necessária. Est 2 4 Et quæcúmque inter omnes óculis regis placúerit, ipsa regnet pro Vasthi. Plácuit sermo regi: et ita, ut suggésserant, iussit fíeri. Est 2 5 Erat vir Iudǽus in Susan civitáte, vocábulo Mardochǽus fílius Iair, fílii Sémei, fílii Cis, de stirpe Iémini, Est 2 6 qui translátus fúerat de Ierúsalem eo témpore quo Iechoníam regem Iuda Nabuchodónosor rex Babylónis transtúlerat, Est 2 7 qui fuit nutrítius fíliæ fratris sui Edíssæ, quæ áltero nómine vocabátur Esther, et utrúmque paréntem amíserat: pulchra nimis, et decóra fácie. Mortuísque patre eius ac matre, Mardochǽus sibi eam adoptávit in fíliam. Est 2 8 Cumque percrebruísset regis impérium, et iuxta mandátum illíus multæ pulchræ vírgines adduceréntur Susan, et Egéo traderéntur eunúcho, Esther quoque inter céteras puéllas ei trádita est, ut servarétur in número feminárum. Est 2 9 Quæ plácuit ei, et invénit grátiam in conspéctu illíus. Et præcépit eunúcho, ut acceleráret mundum mulíebrem, et tráderet ei partes suas, et septem puéllas speciosíssimas de domo regis, et tam ipsam quam pedíssequas eius ornáret atque excóleret. Est 2 10 Quæ nóluit indicáre ei pópulum et pátriam suam: Mardochǽus enim præcéperat ei, ut de hac re omníno reticéret: Est 2 11 qui deambulábat quotídie ante vestíbulum domus, in qua eléctæ vírgines servabántur, curam agens salútis Esther, et scire volens quid ei accíderet. Est 2 12 Cum autem venísset tempus singulárum per órdinem puellárum ut intrárent ad regem, explétis ómnibus quæ ad cultum mulíebrem pertinébant, mensis duodécimus vertebátur: ita dumtáxat, ut sex ménsibus óleo ungeréntur mýrrhino, et áliis sex quibúsdam pigméntis et aromátibus uteréntur. Est 2 13 Ingredientésque ad regem, quidquid postulássent ad ornátum pértinens, accipiébant: et ut eis placúerat, compósitæ de triclínio feminárum ad regis cubículum transíbant. Est 2 14 Et quæ intráverat véspere, egrediebátur mane, atque inde in secúndas ædes deducebátur, quæ sub manu Susagázi eunúchi erant, qui concubínis regis præsidébat: nec habébat potestátem ad regem ultra redeúndi, nisi voluísset rex, et eam veníre iussísset ex nómine. Est 2 15 Evolúto autem témpore per órdinem, instábat dies quo Esther fília Abíhail fratris Mardochǽi, quam sibi adoptáverat in fíliam, debéret intráre ad regem. Quæ non quæsívit mulíebrem cultum, sed quæcúmque vóluit Egéus eunúchus custos vírginum, hæc ei ad ornátum dedit. Erat enim formósa valde, et incredíbili pulchritúdine: ómnium óculis gratiósa et amábilis videbátur. Est 2 16 Ducta est ítaque ad cubículum regis Assuéri mense décimo, qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni eius. Est 2 17 Et adamávit eam rex plus quam omnes mulíeres, habuítque grátiam et misericórdiam coram eo super omnes mulíeres: et pósuit diadéma regni in cápite eius, fecítque eam regnáre in loco Vasthi. Est 2 18 Et iussit convívium præparári permagníficum cunctis princípibus et servis suis pro coniunctióne et núptiis Esther. Et dedit réquiem univérsis provínciis, ac dona largítus est iuxta magnificéntiam principálem. Est 2 19 Cumque secúndo quæreréntur vírgines et congregaréntur, Mardochǽus manébat ad iánuam regis: Est 2 20 necdum prodíderat Esther pátriam et pópulum suum, iuxta mandátum eius. Quidquid enim ille præcipiébat, observábat Esther: et ita cuncta faciébat ut eo témpore sólita erat, quo eam párvulam nutriébat. Est 2 21 Eo ígitur témpore, quo Mardochǽus ad regis iánuam morabátur, iráti sunt Bagáthan et Thares duo eunúchi regis, qui ianitóres erant, et in primo palátii límine præsidébant: voluerúntque insúrgere in regem, et occídere eum. Est 2 22 Quod Mardochǽum non látuit, statímque nuntiávit regínæ Esther: et illa regi ex nómine Mardochǽi, qui ad se rem detúlerat. Est 2 23 Quæsítum est, et invéntum: et appénsus est utérque eórum in patíbulo. Mandatúmque est históriis, et annálibus tráditum coram rege. Est 3 1 Post hæc rex Assuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag: et pósuit sólium eius super omnes príncipes quos habébat. Est 3 2 Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua, et adorábant Aman: sic enim præcéperat eis imperátor: solus Mardochǽus non flectébat genu, neque adorábat eum. Est 3 3 Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant: Cur præter céteros non obsérvas mandátum regis? Est 3 4 Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman, scire cupiéntes utrum perseveráret in senténtia: díxerat enim eis se esse Iudǽum. Est 3 5 Quod cum audísset Aman, et experiménto probásset quod Mardochǽus non flécteret sibi genu, nec se adoráret, irátus est valde, Est 3 6 et pro níhilo duxit in unum Mardochǽum míttere manus suas: audíerat enim quod esset gentis Iudǽæ: magísque vóluit omnem Iudæórum, qui erant in regno Assuéri, pérdere natiónem. Est 3 7 Mense primo (cuius vocábulum est Nisan), anno duodécimo regni Assuéri, missa est sors in urnam, quæ hebráice dícitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudæórum debéret intérfici: et exívit mensis duodécimus, qui vocátur Adar. Est 3 8 Dixítque Aman regi Assuéro: Est pópulus per omnes províncias regni tui dispérsus, et a se mútuo separátus, novis utens légibus et cæremóniis, ínsuper et regis scita contémnens: et óptime nosti quod non expédiat regno tuo ut insoléscat per licéntiam. Est 3 9 Si tibi placet, decérne, ut péreat, et decem míllia talentórum appéndam arcáriis gazæ tuæ. Est 3 10 Tulit ergo rex ánnulum, quo utebátur, de manu sua, et dedit eum Aman fílio Amadáthi de progénie Agag, hosti Iudæórum, Est 3 11 dixítque ad eum: Argéntum, quod tu pollicéris, tuum sit: de pópulo age quod tibi placet. Est 3 12 Vocatíque sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadécima die eiúsdem mensis: et scriptum est, ut iússerat Aman, ad omnes sátrapas regis, et iúdices provinciárum, diversarúmque géntium, ut quæque gens légere póterat et audíre pro varietáte linguárum ex nómine regis Assuéri: et lítteræ signátæ ipsíus ánnulo Est 3 13 missæ sunt per cursóres regis ad univérsas províncias, ut occíderent atque delérent omnes Iudǽos, a púero usque ad senem, párvulos et mulíeres, uno die, hoc est tertiodécimo mensis duodécimi, qui vocátur Adar: et bona eórum diríperent. Est 3 14 Summa autem epistolárum hæc fuit, ut omnes provínciæ scirent, et parárent se ad prædíctam diem. Est 3 15 Festinábant cursóres, qui missi erant, regis impérium explére. Statímque in Susan pepéndit edíctum, rege et Aman celebránte convívium, et cunctis Iudǽis, qui in urbe erant, fléntibus. Est 4 1 Quæ cum audísset Mardochǽus, scidit vestiménta sua, et indútus est sacco, spargens cínerem cápiti: et in platéa médiæ civitátis voce magna clamábat, osténdens amaritúdinem ánimi sui, Est 4 2 et hoc eiulátu usque ad fores palátii grádiens. Non enim erat lícitum indútum sacco aulam regis intráre. Est 4 3 In ómnibus quoque provínciis, óppidis, ac locis, ad quæ crudéle regis dogma pervénerat, planctus ingens erat apud Iudǽos, ieiúnium, ululátus, et fletus, sacco et cínere multis pro strato uténtibus. Est 4 4 Ingréssæ autem sunt puéllæ Esther et eunúchi, nuntiaverúntque ei. Quod áudiens consternáta est, et vestem misit, ut abláto sacco indúerent eum: quam accípere nóluit. Est 4 5 Accitóque Athach eunúcho, quem rex minístrum ei déderat, præcépit ei ut iret ad Mardochǽum, et dísceret ab eo cur hoc fáceret. Est 4 6 Egressúsque Athach, ivit ad Mardochǽum stantem in platéa civitátis, ante óstium palátii: Est 4 7 qui indicávit ei ómnia quæ accíderant: quómodo Aman promisísset ut in thesáuros regis pro Iudæórum nece inférret argéntum. Est 4 8 Exémplar quoque edícti, quod pendébat in Susan, dedit ei, ut regínæ osténderet, et monéret eam ut intráret ad regem et deprecarétur eum pro pópulo suo. Est 4 9 Regréssus Athach, nuntiávit Esther ómnia quæ Mardochǽus díxerat. Est 4 10 Quæ respóndit ei, et iussit ut díceret Mardochǽo: Est 4 11 Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditióne eius sunt, norunt provínciæ, quod sive vir, sive múlier non vocátus, intérius átrium regis intráverit, absque ulla cunctatióne statim interficiátur: nisi forte rex áuream virgam ad eum teténderit pro signo cleméntiæ, atque ita possit vívere. Ego ígitur quómodo ad regem intráre pótero, quæ trigínta iam diébus non sum vocáta ad eum? Est 4 12 Quod cum audísset Mardochǽus, Est 4 13 rursum mandávit Esther, dicens: Ne putes quod ánimam tuam tantum líberes, quia in domo regis es præ cunctis Iudǽis: Est 4 14 si enim nunc silúeris, per áliam occasiónem liberabúntur Iudǽi: et tu, et domus patris tui, períbitis. Et quis novit utrum idcírco ad regnum véneris, ut in tali témpore pararéris? Est 4 15 Rursúmque Esther hæc Mardochǽo verba mandávit: Est 4 16 Vade, et cóngrega omnes Iudǽos quos in Susan repéreris, et oráte pro me. Non comedátis et non bibátis tribus diébus et tribus nóctibus: et ego cum ancíllis meis simíliter ieiunábo, et tunc ingrédiar ad regem contra legem fáciens, non vocáta, tradénsque me morti et perículo. Est 4 17 Ivit ítaque Mardochǽus, et fecit ómnia quæ ei Esther præcéperat. Est 5 1 Die autem tértio indúta est Esther regálibus vestiméntis, et stetit in átrio domus régiæ, quod erat intérius, contra basílicam regis: at ille sedébat super sólium suum in consistório palátii contra óstium domus. Est 5 2 Cumque vidísset Esther regínam stantem, plácuit óculis eius, et exténdit contra eam virgam áuream, quam tenébat manu: quæ accédens, osculáta est summitátem virgæ eius. Est 5 3 Dixítque ad eam rex: Quid vis, Esther regína? quæ est petítio tua? étiam si dimídiam partem regni petíeris, dábitur tibi. Est 5 4 At illa respóndit: Si regi placet, óbsecro ut vénias ad me hódie, et Aman tecum, ad convívium quod parávi. Est 5 5 Statímque rex: Vocáte, inquit, cito Aman ut Esther obédiat voluntáti. Venérunt ítaque rex et Aman ad convívium, quod eis regína paráverat. Est 5 6 Dixítque ei rex, postquam vinum bíberat abundánter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re póstulas? étiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis. Est 5 7 Cui respóndit Esther: Petítio mea, et preces sunt istæ: Est 5 8 Si invéni in conspéctu regis grátiam, et si regi placet ut det mihi quod póstulo, et meam ímpleat petitiónem: véniat rex et Aman ad convívium quod parávi eis, et cras apériam regi voluntátem meam. Est 5 9 Egréssus est ítaque illo die Aman lætus et álacer. Cumque vidísset Mardochǽum sedéntem ante fores palátii, et non solum non assurrexísse sibi, sed nec motum quidem de loco sessiónis suæ, indignátus est valde: Est 5 10 et dissimuláta ira revérsus in domum suam, convocávit ad se amícos suos, et Zares uxórem suam, Est 5 11 et expósuit illis magnitúdinem divitiárum suárum, filiorúmque turbam, et quanta eum glória super omnes príncipes et servos suos rex elevásset. Est 5 12 Et post hæc ait: Regína quoque Esther nullum álium vocávit ad convívium cum rege præter me: apud quam étiam cras cum rege pransúrus sum. Est 5 13 Et cum hæc ómnia hábeam, nihil me habére puto, quámdiu vídero Mardochǽum Iudǽum sedéntem ante fores régias. Est 5 14 Responderúntque ei Zares uxor eius, et céteri amíci: Iube parári excélsam trabem, habéntem altitúdinis quinquagínta cúbitos, et dic mane regi ut appendátur super eam Mardochǽus, et sic ibis cum rege lætus ad convívium. Plácuit ei consílium, et iussit excélsam parári crucem. Est 6 1 Noctem illam duxit rex insómnem, iussítque sibi afférri histórias et annáles priórum témporum. Quæ cum illo præsénte legeréntur, Est 6 2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quómodo nuntiásset Mardochǽus insídias Bagáthan et Thares eunuchórum, regem Assuérum iuguláre cupiéntium. Est 6 3 Quod cum audísset rex, ait: Quid pro hac fide honóris ac prǽmii Mardochǽus consecútus est? Dixérunt ei servi illíus ac minístri: Nihil omníno mercédis accépit. Est 6 4 Statímque rex: Quis est, inquit, in átrio? Aman quippe intérius átrium domus régiæ intráverat, ut suggéreret regi, et iubéret Mardochǽum affígi patíbulo, quod ei fúerat præparátum. Est 6 5 Respondérunt púeri: Aman stat in átrio. Dixítque rex: Ingrediátur. Est 6 6 Cumque esset ingréssus, ait illi: Quid debet fíeri viro, quem rex honoráre desíderat? Cógitans autem in corde suo Aman, et réputans quod nullum álium rex, nisi se, vellet honoráre, Est 6 7 respóndit: Homo, quem rex honoráre cupit, Est 6 8 debet índui véstibus régiis, et impóni super equum, qui de sella regis est, et accípere régium diadéma super caput suum: Est 6 9 et primus de régiis princípibus ac tyránnis téneat equum eius, et per platéam civitátis incédens clamet, et dicat: Sic honorábitur, quemcúmque volúerit rex honoráre. Est 6 10 Dixítque ei rex: Festína, et sumpta stola et equo, fac, ut locútus es, Mardochǽo Iudǽo, qui sedet ante fores palátii. Cave ne quidquam de his, quæ locútus es, prætermíttas. Est 6 11 Tulit ítaque Aman stolam et equum, indutúmque Mardochǽum in platéa civitátis, et impósitum equo præcedébat, atque clamábat: Hoc honóre condígnus est, quemcúmque rex volúerit honoráre. Est 6 12 Reversúsque est Mardochǽus ad iánuam palátii: et Aman festinávit ire in domum suam, lugens et opérto cápite: Est 6 13 narravítque Zares uxóri suæ, et amícis, ómnia quæ eveníssent sibi. Cui respondérunt sapiéntes quos habébat in consílio, et uxor eius: Si de sémine Iudæórum est Mardochǽus, ante quem cádere cœpísti, non póteris ei resístere, sed cades in conspéctu eius. Est 6 14 Adhuc illis loquéntibus, venérunt eunúchi regis, et cito eum ad convívium, quod regína paráverat, pérgere compulérunt. Est 7 1 Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. Est 7 2 Dixítque ei rex étiam secúnda die, postquam vino incalúerat: Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fíeri? étiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis. Est 7 3 Ad quem illa respóndit: Si invéni grátiam in óculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam pro qua rogo, et pópulum meum pro quo óbsecro. Est 7 4 Tráditi enim sumus ego et pópulus meus, ut conterámur, iugulémur, et pereámus. Atque útinam in servos et fámulas venderémur: esset tolerábile malum, et gemens tacérem: nunc autem hostis noster est, cuius crudélitas redúndat in regem. Est 7 5 Respondénsque rex Assuérus, ait: Quis est iste, et cuius poténtiæ, ut hæc áudeat fácere? Est 7 6 Dixítque Esther: Hostis et inimícus noster péssimus iste est Aman. Quod ille áudiens, íllico obstúpuit, vultum regis ac regínæ ferre non sústinens. Est 7 7 Rex autem irátus surréxit, et de loco convívii intrávit in hortum arbóribus cónsitum. Aman quoque surréxit ut rogáret Esther regínam pro ánima sua: intelléxit enim a rege sibi parátum malum. Est 7 8 Qui cum revérsus esset de horto nemóribus cónsito, et intrásset convívii locum, réperit Aman super léctulum corruísse in quo iacébat Esther, et ait: Etiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem eius. Est 7 9 Dixítque Harbóna, unus de eunúchis, qui stabant in ministério regis: En lignum quod paráverat Mardochǽo, qui locútus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitúdinis quinquagínta cúbitos. Cui dixit rex: Appéndite eum in eo. Est 7 10 Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo quod paráverat Mardochǽo: et regis ira quiévit. Est 8 1 Die illo dedit rex Assuérus Esther regínæ domum Aman adversárii Iudæórum, et Mardochǽus ingréssus est ante fáciem regis. Conféssa est enim ei Esther quod esset pátruus suus. Est 8 2 Tulítque rex ánnulum, quem ab Aman récipi iússerat, et trádidit Mardochǽo. Esther autem constítuit Mardochǽum super domum suam. Est 8 3 Nec his conténta, prócidit ad pedes regis, flevítque, et locúta ad eum orávit ut malítiam Aman Agagítæ, et machinatiónes eius péssimas quas excogitáverat contra Iudǽos, iubéret írritas fíeri. Est 8 4 At ille ex more sceptrum áureum proténdit manu, quo signum cleméntiæ monstrabátur: illáque consúrgens stetit ante eum, Est 8 5 et ait: Si placet regi, et si invéni grátiam in óculis eius, et deprecátio mea non ei vidétur esse contrária, óbsecro ut novis epístolis, véteres Aman lítteræ, insidiatóris et hostis Iudæórum, quibus eos in cunctis regis provínciis períre præcéperat, corrigántur. Est 8 6 Quómodo enim pótero sustinére necem et interfectiónem pópuli mei? Est 8 7 Respondítque rex Assuérus Esther regínæ, et Mardochǽo Iudǽo: Domum Aman concéssi Esther, et ipsum iussi affígi cruci, quia ausus est manum míttere in Iudǽos. Est 8 8 Scríbite ergo Iudǽis, sicut vobis placet, regis nómine, signántes lítteras ánnulo meo. Hæc enim consuetúdo erat, ut epístolis, quæ ex regis nómine mittebántur et illíus ánnulo signátæ erant, nemo audéret contradícere. Est 8 9 Accitísque scribis et libráriis regis (erat autem tempus tértii mensis, qui appellátur Siban) vigésima et tértia die illíus scriptæ sunt epístolæ, ut Mardochǽus volúerat, ad Iudǽos, et ad príncipes, procuratorésque et iúdices, qui centum vigínti septem provínciis ab India usque ad Æthiópiam præsidébant: provínciæ atque provínciæ, pópulo et pópulo iuxta linguas et lítteras suas, et Iudǽis, prout légere póterant et audíre. Est 8 10 Ipsǽque epístolæ, quæ regis nómine mittebántur, ánnulo ipsíus obsignátæ sunt, et missæ per veredários: qui per omnes províncias discurréntes, véteres lítteras novis núntiis prævenírent. Est 8 11 Quibus imperávit rex, ut convenírent Iudǽos per síngulas civitátes, et in unum præcíperent congregári ut starent pro animábus suis, et omnes inimícos suos cum coniúgibus ac líberis et univérsis dómibus, interfícerent atque delérent, et spólia eórum diríperent. Est 8 12 Et constitúta est per omnes províncias una ultiónis dies, id est tertiadécima mensis duodécimi Adar. Est 8 13 Summáque epístolæ hæc fuit, ut in ómnibus terris ac pópulis qui regis Assuéri subiacébant império, notum fíeret parátos esse Iudǽos ad capiéndam vindíctam de hóstibus suis. Est 8 14 Egressíque sunt veredárii céleres núntia perferéntes, et edíctum regis pepéndit in Susan. Est 8 15 Mardochǽus autem de palátio et de conspéctu regis egrédiens, fulgébat véstibus régiis, hyacínthinis vidélicet et aériis, corónam áuream portans in cápite, et amíctus sérico pállio atque purpúreo. Omnísque cívitas exsultávit atque lætáta est. Est 8 16 Iudǽis autem nova lux oríri visa est, gáudium, honor, et tripúdium. Est 8 17 Apud omnes pópulos, urbes, atque províncias, quocúmque regis iussa veniébant, mira exsultátio, épulæ atque convívia, et festus dies: in tantum ut plures altérius gentis et sectæ eórum religióni et cæremóniis iungeréntur. Grandis enim cunctos Iudáici nóminis terror inváserat. Est 9 1 Igitur duodécimi mensis, quem Adar vocári ante iam díximus, tertiadécima die, quando cunctis Iudǽis interféctio parabátur, et hostes eórum inhiábant sánguini, versa vice Iudǽi superióres esse cœpérunt, et se de adversáriis vindicáre. Est 9 2 Congregatíque sunt per síngulas civitátes, óppida, et loca, ut exténderent manum contra inimícos, et persecutóres suos. Nullúsque ausus est resístere, eo quod omnes pópulos magnitúdinis eórum formído penetrárat. Est 9 3 Nam et provinciárum iúdices, et duces, et procuratóres, omnísque dígnitas quæ síngulis locis ac opéribus prǽerat, extollébant Iudǽos timóre Mardochǽi, Est 9 4 quem príncipem esse palátii, et plúrimum posse cognóverant: fama quoque nóminis eius crescébat quotídie, et per cunctórum ora volitábat. Est 9 5 Itaque percussérunt Iudǽi inimícos suos plaga magna, et occidérunt eos, reddéntes eis quod sibi paráverant fácere: Est 9 6 in tantum ut étiam in Susan quingéntos viros interfícerent, extra decem fílios Aman Agagítæ hostis Iudæórum: quorum ista sunt nómina: Est 9 7 Pharsandátha, et Delphon, et Esphátha, Est 9 8 et Phorátha, et Adalía, et Aridátha, Est 9 9 et Phermésta, et Arísai, et Arídai, et Iezátha. Est 9 10 Quos cum occidíssent, prædas de substántiis eórum tángere noluérunt. Est 9 11 Statímque númerus eórum, qui occísi erant in Susan, ad regem relátus est. Est 9 12 Qui dixit regínæ: In urbe Susan interfecérunt Iudǽi quingéntos viros, et álios decem fílios Aman: quantam putas eos exercére cædem in univérsis provínciis? Quid ultra póstulas, et quid vis ut fíeri iúbeam? Est 9 13 Cui illa respóndit: Si regi placet, detur potéstas Iudǽis, ut sicut fecérunt hódie in Susan, sic et cras fáciant, et decem fílii Aman in patíbulis suspendántur. Est 9 14 Præcepítque rex ut ita fíeret. Statímque in Susan pepéndit edíctum, et decem fílii Aman suspénsi sunt. Est 9 15 Congregátis Iudǽis quartadécima die mensis Adar, interfécti sunt in Susan trecénti viri: nec eórum ab illis dirépta substántia est. Est 9 16 Sed et per omnes províncias quæ ditióni regis subiacébant, pro animábus suis stetérunt Iudǽi, interféctis hóstibus ac persecutóribus suis: in tantum ut septuagínta quinque míllia occisórum impleréntur, et nullus de substántiis eórum quidquam contíngeret. Est 9 17 Dies autem tertiusdécimus mensis Adar primus apud omnes interfectiónis fuit, et quartadécima die cǽdere desiérunt. Quem constituérunt esse solémnem, ut in eo omni témpore deínceps vacárent épulis, gáudio, atque convíviis. Est 9 18 At hi, qui in urbe Susan cædem exercúerant, tertiodécimo et quartodécimo die eiúsdem mensis in cæde versáti sunt: quintodécimo autem die percútere desiérunt. Et idcírco eúmdem diem constituérunt solémnem epulárum atque lætítiæ. Est 9 19 Hi vero Iudǽi, qui in óppidis non murátis ac villis morabántur, quartumdécimum diem mensis Adar conviviórum et gáudii decrevérunt, ita ut exsúltent in eo, et mittant sibi mútuo partes epulárum et cibórum. Est 9 20 Scripsit ítaque Mardochǽus ómnia hæc, et lítteris comprehénsa misit ad Iudǽos qui in ómnibus regis provínciis morabántur, tam in vicíno pósitis, quam procul, Est 9 21 ut quartamdécimam et quintamdécimam diem mensis Adar pro festis suscíperent, et reverténte semper anno solémni celebrárent honóre: Est 9 22 quia in ipsis diébus se ulti sunt Iudǽi de inimícis suis, et luctus atque tristítia in hilaritátem gaudiúmque convérsa sunt, esséntque dies isti epulárum atque lætítiæ, et mítterent sibi ínvicem cibórum partes, et paupéribus munúscula largiréntur. Est 9 23 Susceperúntque Iudǽi in solémnem ritum cuncta quæ eo témpore fácere cœ́perant, et quæ Mardochǽus lítteris faciénda mandáverat. Est 9 24 Aman enim, fílius Amadáthi stirpis Agag, hostis et adversárius Iudæórum, cogitávit contra eos malum, ut occíderet illos atque deléret: et misit phur, quod nostra lingua vértitur in sortem. Est 9 25 Et póstea ingréssa est Esther ad regem, óbsecrans ut conátus eius lítteris regis írriti fíerent, et malum quod contra Iudǽos cogitáverat, reverterétur in caput eius. Dénique et ipsum et fílios eius affixérunt cruci. Est 9 26 Atque ex illo témpore dies isti appelláti sunt phurim, id est sórtium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fúerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epístolæ, id est, libri huius volúmine, continéntur: Est 9 27 quæque sustinuérunt, et quæ deínceps immutáta sunt, suscepérunt Iudǽi super se et semen suum, et super cunctos qui religióni eórum voluérunt copulári, ut nulli líceat duos hos dies absque solemnitáte transígere, quos scriptúra testátur, et certa éxpetunt témpora, annis sibi iúgiter succedéntibus. Est 9 28 Isti sunt dies, quos nulla unquam delébit oblívio, et per síngulas generatiónes cunctæ in toto orbe provínciæ celebrábunt: nec est ulla cívitas, in qua dies phurim, id est sórtium, non observéntur a Iudǽis, et ab eórum progénie, quæ his cæremóniis obligáta est. Est 9 29 Scripserúntque Esther regína fília Abíhail, et Mardochǽus Iudǽus, étiam secúndam epístolam, ut omni stúdio dies ista solémnis sancirétur in pósterum: Est 9 30 et misérunt ad omnes Iudǽos qui in centum vigínti septem provínciis regis Assuéri versabántur, ut habérent pacem, et suscíperent veritátem, Est 9 31 observántes dies sórtium, et suo témpore cum gáudio celebrárent: sicut constitúerant Mardochǽus et Esther, et illi observánda suscepérunt a se, et a sémine suo, ieiúnia, et clamóres, et sórtium dies, Est 9 32 et ómnia quæ libri huius, qui vocátur Esther, história continéntur. Est 10 1 Rex vero Assuérus omnem terram et cunctas maris ínsulas fecit tributárias: Est 10 2 cuius fortitúdo et impérium, et dígnitas atque sublímitas, qua exaltávit Mardochǽum, scripta sunt in libris Medórum, atque Persárum: Est 10 3 et quómodo Mardochǽus Iudáici géneris secúndus a rege Assuéro fúerit, et magnus apud Iudǽos, et acceptábilis plebi fratrum suórum, quærens bona pópulo suo, et loquens ea quæ ad pacem séminis sui pertinérent. Est 10 4 Dixítque Mardochǽus: A Deo facta sunt ista. Est 10 5 Recordátus sum sómnii quod víderam, hæc éadem significántis: nec eórum quidquam írritum fuit. Est 10 6 Parvus fons, qui crevit in flúvium, et in lucem solémque convérsus est, et in aquas plúrimas redundávit: Esther est quam rex accépit uxórem, et vóluit esse regínam. Est 10 7 Duo autem dracónes: ego sum, et Aman. Est 10 8 Gentes, quæ convénerant: hi sunt, qui conáti sunt delére nomen Iudæórum. Est 10 9 Gens autem mea Israël est, quæ clamávit ad Dóminum, et salvum fecit Dóminus pópulum suum: liberavítque nos ab ómnibus malis, et fecit signa magna atque porténta inter gentes: Est 10 10 et duas sortes esse præcépit, unam pópuli Dei, et álteram cunctárum géntium. Est 10 11 Venítque útraque sors in statútum ex illo iam témpore diem coram Deo univérsis géntibus: Est 10 12 et recordátus est Dóminus pópuli sui, ac misértus est hereditátis suæ. Est 10 13 Et observabúntur dies isti in mense Adar quartadécima et quintadécima die eiúsdem mensis, cum omni stúdio et gáudio, in unum cœtum pópuli congregáti, in cunctas deínceps generatiónes pópuli Israël. Est 11 1 Anno quarto regnántibus Ptolemǽo et Cleopátra, attulérunt Dosithǽus, qui se sacerdótem et Levítici géneris ferébat, et Ptolemǽus fílius eius, hanc epístolam phurim, quam dixérunt interpretátum esse Lysímachum Ptolemǽi fílium in Ierúsalem. Est 11 2 Anno secúndo, regnánte Artaxérxe máximo, prima die mensis Nisan, vidit sómnium Mardochǽus fílius Iáiri, fílii Sémei, fílii Cis, de tribu Béniamin: Est 11 3 homo Iudǽus, qui habitábat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ régiæ. Est 11 4 Erat autem de eo número captivórum, quos transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis de Ierúsalem cum Iechonía rege Iuda. Est 11 5 Et hoc eius sómnium fuit: apparuérunt voces, et tumúltus, et tonítrua, et terræmótus, et conturbátio super terram: Est 11 6 et ecce duo dracónes magni, paratíque contra se in prœ́lium. Est 11 7 Ad quorum clamórem cunctæ concitátæ sunt natiónes, ut pugnárent contra gentem iustórum. Est 11 8 Fuítque dies illa tenebrárum et discríminis, tribulatiónis et angústiæ, et ingens formído super terram. Est 11 9 Conturbatáque est gens iustórum timéntium mala sua, et præparáta ad mortem. Est 11 10 Clamaverúntque ad Deum: et illis vociferántibus, fons parvus crevit in flúvium máximum, et in aquas plúrimas redundávit. Est 11 11 Lux et sol ortus est, et húmiles exaltáti sunt, et devoravérunt ínclytos. Est 11 12 Quod cum vidísset Mardochǽus, et surrexísset de strato, cogitábat quid Deus fácere vellet: et fixum habébat in ánimo, scire cúpiens quid significáret sómnium. Est 12 1 Morabátur autem eo témpore in aula regis cum Bagátha et Thara eunúchis regis, qui ianitóres erant palátii. Est 12 2 Cumque intellexísset cogitatiónes eórum, et curas diligéntius pervidísset, dídicit quod conaréntur in regem Artaxérxem manus míttere, et nuntiávit super eo regi. Est 12 3 Qui de utróque, hábita quæstióne, conféssos iussit duci ad mortem. Est 12 4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentáriis: sed et Mardochǽus rei memóriam lítteris trádidit. Est 12 5 Præcepítque ei rex, ut in aula palátii morarétur, datis ei pro delatióne munéribus. Est 12 6 Aman vero fílius Amadáthi Bugǽus erat gloriosíssimus coram rege, et vóluit nocére Mardochǽo et pópulo eius pro duóbus eunúchis regis qui fúerant interfécti. Et diripuérunt bona, vel substántias eórum. Epístolæ autem hoc exémplar fuit. Est 13 1 Rex máximus Artaxérxes ab India usque Æthiópiam, centum vigínti septem provinciárum princípibus et dúcibus qui eius império subiécti sunt, salútem. Est 13 2 Cum plúrimis géntibus imperárem, et univérsum orbem meæ ditióni subiugássem, vólui nequáquam abúti poténtiæ magnitúdine, sed cleméntia et lenitáte gubernáre subiéctos, ut absque ullo terróre vitam siléntio transigéntes, optáta cunctis mortálibus pace frueréntur. Est 13 3 Quærénte autem me a consiliáriis meis quómodo posset hoc impléri, unus qui sapiéntia et fide céteros præcellébat, et erat post regem secúndus, Aman nómine, Est 13 4 indicávit mihi in toto orbe terrárum pópulum esse dispérsum, qui novis uterétur légibus, et, contra ómnium géntium consuetúdinem fáciens, regum iussa contémneret, et universárum concórdiam natiónum sua dissensióne violáret. Est 13 5 Quod cum didicissémus, vidéntes unam gentem rebéllem advérsus omne hóminum genus pervérsis uti légibus, nostrísque iussiónibus contraíre, et turbáre subiectárum nobis provinciárum pacem atque concórdiam, Est 13 6 iússimus ut quoscúmque Aman, qui ómnibus provínciis præpósitus est et secúndus a rege, et quem patris loco cólimus, monstráverit, cum coniúgibus ac líberis deleántur ab inimícis suis, nullúsque eórum misereátur, quartadécima die duodécimi mensis Adar anni præséntis: Est 13 7 ut nefárii hómines uno die ad ínferos descendéntes, reddant império nostro pacem, quam turbáverant. Pergénsque Mardochǽus, fecit ómnia quæ ei mandáverat Esther. Est 13 8 Mardochǽus autem deprecátus est Dóminum, memor ómnium óperum eius, Est 13 9 et dixit: Dómine, Dómine rex omnípotens, in ditióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Est 13 10 Tu fecísti cælum et terram, et quidquid cæli ámbitu continétur. Est 13 11 Dóminus ómnium es, nec est qui resístat maiestáti tuæ. Est 13 12 Cuncta nosti, et scis quia non pro supérbia et contumélia, et áliqua glóriæ cupiditáte, fécerim hoc, ut non adorárem Aman superbíssimum Est 13 13 (libénter enim pro salúte Israël étiam vestígia pedum eius deosculári parátus essem), Est 13 14 sed tímui ne honórem Dei mei transférrem ad hóminem, et ne quemquam adorárem, excépto Deo meo. Est 13 15 Et nunc, Dómine rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Est 13 16 Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto. Est 13 17 Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine: et ne claudas ora te canéntium. Est 13 18 Omnis quoque Israël pari mente et obsecratióne clamávit ad Dóminum, eo quod eis certa mors impendéret. Est 14 1 Esther quoque regína confúgit ad Dóminum, pavens perículum quod imminébat. Est 14 2 Cumque deposuísset vestes régias, flétibus et lúctui apta induménta suscépit, et pro unguéntis váriis, cínere et stércore implévit caput, et corpus suum humiliávit ieiúniis: omniáque loca, in quibus ántea lætári consuéverat, crínium laceratióne complévit. Est 14 3 Et deprecabátur Dóminum Deum Israël, dicens: Dómine mi, qui rex noster es solus, ádiuva me solitáriam, et cuius præter te nullus est auxiliátor álius. Est 14 4 Perículum meum in mánibus meis est. Est 14 5 Audívi a patre meo quod tu, Dómine, tulísses Israël de cunctis géntibus, et patres nostros ex ómnibus retro maióribus suis, ut possidéres hereditátem sempitérnam, fecistíque eis sicut locútus es. Est 14 6 Peccávimus in conspéctu tuo, et idcírco tradidísti nos in manus inimicórum nostrórum: Est 14 7 colúimus enim deos eórum. Iustus es Dómine: Est 14 8 et nunc non eis súfficit, quod duríssima nos ópprimunt servitúte, sed robur mánuum suárum, idolórum poténtiæ deputántes, Est 14 9 volunt tua mutáre promíssa, et delére hereditátem tuam, et cláudere ora laudántium te, atque exstínguere glóriam templi et altáris tui, Est 14 10 ut apériant ora géntium, et laudent idolórum fortitúdinem, et prǽdicent carnálem regem in sempitérnum. Est 14 11 Ne tradas, Dómine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rídeant ad ruínam nostram: sed convérte consílium eórum super eos, et eum qui in nos cœpit sævíre, dispérde. Est 14 12 Meménto, Dómine, et osténde te nobis in témpore tribulatiónis nostræ, et da mihi fidúciam, Dómine rex deórum, et univérsæ potestátis: Est 14 13 tríbue sermónem compósitum in ore meo in conspéctu leónis, et transfer cor illíus in ódium hostis nostri, ut et ipse péreat, et céteri qui ei conséntiunt. Est 14 14 Nos autem líbera manu tua, et ádiuva me, nullum áliud auxílium habéntem nisi te, Dómine, qui habes ómnium sciéntiam, Est 14 15 et nosti quia óderim glóriam iniquórum, et detéster cubíle incircumcisórum, et omnis alienígenæ. Est 14 16 Tu scis necessitátem meam, quod abóminer signum supérbiæ et glóriæ meæ, quod est super caput meum in diébus ostentatiónis meæ, et detéster illud quasi pannum menstruátæ, et non portem in diébus siléntii mei, Est 14 17 et quod non coméderim in mensa Aman, nec mihi placúerit convívium regis, et non bíberim vinum libáminum: Est 14 18 et numquam lætáta sit ancílla tua, ex quo huc transláta sum usque in præséntem diem, nisi in te, Dómine Deus Abraham. Est 14 19 Deus fortis super omnes, exáudi vocem eórum qui nullam áliam spem habent, et líbera nos de manu iniquórum, et érue me a timóre meo. Est 15 1 Et mandávit ei (haud dúbium quin esset Mardochǽus) ut ingrederétur ad regem, et rogáret pro pópulo suo et pro pátria sua. Est 15 2 Memoráre, inquit, diérum humilitátis tuæ, quómodo nutríta sis in manu mea, quia Aman secúndus a rege locútus est contra nos in mortem: Est 15 3 et tu ínvoca Dóminum, et lóquere regi pro nobis, et líbera nos de morte. Est 15 4 Die autem tértio depósuit vestiménta ornátus sui, et circúmdata est glória sua. Est 15 5 Cumque régio fulgéret hábitu, et invocásset ómnium rectórem et salvatórem Deum, assúmpsit duas fámulas, Est 15 6 et super unam quidem innitebátur, quasi præ delíciis et nímia teneritúdine corpus suum ferre non sústinens: Est 15 7 áltera autem famulárum sequebátur dóminam, defluéntia in humum induménta susténtans. Est 15 8 Ipsa autem róseo colóre vultum perfúsa, et gratis ac niténtibus óculis, tristem celábat ánimum, et nímio timóre contráctum. Est 15 9 Ingréssa ígitur cuncta per órdinem óstia, stetit contra regem, ubi ille residébat super sólium regni sui, indútus véstibus régiis, auróque fulgens, et pretiósis lapídibus: erátque terríbilis aspéctu. Est 15 10 Cumque elevásset fáciem, et ardéntibus óculis furórem péctoris indicásset, regína córruit, et in pallórem colóre mutáto, lassum super ancíllulam reclinávit caput. Est 15 11 Convertítque Deus spíritum regis in mansuetúdinem, et festínus ac métuens exsilívit de sólio, et susténtans eam ulnis suis donec redíret ad se, his verbis blandiebátur: Est 15 12 Quid habes Esther? Ego sum frater tuus: noli metúere. Est 15 13 Non moriéris: non enim pro te, sed pro ómnibus hæc lex constitúta est. Est 15 14 Accéde ígitur, et tange sceptrum. Est 15 15 Cumque illa reticéret, tulit áuream virgam, et pósuit super collum eius, et osculátus est eam, et ait: Cur mihi non lóqueris? Est 15 16 Quæ respóndit: Vidi te dómine quasi ángelum Dei, et conturbátum est cor meum præ timóre glóriæ tuæ. Est 15 17 Valde enim mirábilis es dómine et fácies tua plena est gratiárum. Est 15 18 Cumque loquerétur, rursus córruit, et pene exanimáta est. Est 15 19 Rex autem turbabátur, et omnes minístri eius consolabántur eam. Est 16 1 Rex magnus Artaxérxes ab India usque Æthiópiam, centum vigínti septem provinciárum dúcibus ac princípibus qui nostræ iussióni obédiunt, salútem dicit. Est 16 2 Multi bonitáte príncipum et honóre, qui in eos collátus est, abúsi sunt in supérbiam: Est 16 3 et non solum subiéctos régibus nitúntur opprímere, sed datam sibi glóriam non feréntes, in ipsos qui dedérunt, moliúntur insídias. Est 16 4 Nec conténti sunt grátias non ágere benefíciis, et humanitátis in se iura violáre, sed Dei quoque cuncta cernéntis arbitrántur se posse fúgere senténtiam. Est 16 5 Et in tantum vesániæ prorupérunt, ut eos qui crédita sibi offícia diligénter obsérvant, et ita cuncta agunt ut ómnium laude digni sint, mendaciórum cunículis conéntur subvértere, Est 16 6 dum aures príncipum símplices, et ex sua natúra álios æstimántes, cállida fraude decípiunt. Est 16 7 Quæ res et ex vetéribus probátur históriis, et ex his quæ gerúntur quotídie, quómodo malis quorúmdam suggestiónibus regum stúdia depravéntur. Est 16 8 Unde providéndum est paci ómnium provinciárum. Est 16 9 Nec putáre debétis, si divérsa iubeámus, ex ánimi nostri veníre levitáte, sed pro qualitáte et necessitáte témporum, ut reipúblicæ poscit utílitas, ferre senténtiam. Est 16 10 Et ut maniféstius quod dícimus intelligátis, Aman fílius Amadáthi, et ánimo et gente Mácedo, alienúsque a Persárum sánguine, et pietátem nostram sua crudelitáte commáculans, peregrínus a nobis suscéptus est: Est 16 11 et tantam in se expértus humanitátem, ut pater noster vocarétur, et adorarétur ab ómnibus post regem secúndus: Est 16 12 qui in tantum arrogántiæ tumórem sublátus est, ut regno priváre nos niterétur et spíritu. Est 16 13 Nam Mardochǽum, cuius fide et benefíciis vívimus, et consórtem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibúsdam atque inaudítis máchinis expetívit in mortem: Est 16 14 hoc cógitans ut illis interféctis, insidiarétur nostræ solitúdini, et regnum Persárum transférret in Macédonas. Est 16 15 Nos autem a péssimo mortálium Iudǽos neci destinátos, in nulla pénitus culpa repérimus, sed e contrário iustis uténtes légibus, Est 16 16 et fílios altíssimi et máximi sempérque vivéntis Dei, cuius benefício et pátribus nostris et nobis regnum est tráditum, et usque hódie custodítur. Est 16 17 Unde eas lítteras, quas sub nómine nostro ille diréxerat, sciátis esse írritas. Est 16 18 Pro quo scélere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinátus est, et omnis cognátio eius pendet in patíbulis: non nobis, sed Deo reddénte ei quod méruit. Est 16 19 Hoc autem edíctum, quod nunc míttimus, in cunctis úrbibus proponátur, ut líceat Iudǽis uti légibus suis. Est 16 20 Quibus debétis esse adminículo, ut eos qui se ad necem eórum paráverant, possint interfícere tertiadécima die mensis duodécimi, qui vocátur Adar. Est 16 21 Hanc enim diem, Deus omnípotens, mœróris et luctus, eis vertit in gáudium. Est 16 22 Unde et vos inter céteros festos dies, hanc habetóte diem, et celebráte eam cum omni lætítia, ut et in pósterum cognoscátur, Est 16 23 omnes qui fidéliter Persis obédiunt, dignam pro fide recípere mercédem: qui autem insidiántur regno eórum, períre pro scélere. Est 16 24 Omnis autem província et cívitas quæ nolúerit solemnitátis huius esse párticeps, gládio et igne péreat, et sic deleátur, ut non solum homínibus, sed étiam béstiis ínvia sit in sempitérnum, pro exémplo contémptus et inobediéntiæ. Jb 1 1 Vir erat in terra Hus, nómine Iob: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo. Jb 1 2 Natíque sunt ei septem fílii, et tres fíliæ. Jb 1 3 Et fuit posséssio eius septem míllia óvium, et tria míllia camelórum, quingénta quoque iuga boum, et quingéntæ ásinæ, ac família multa nimis: erátque vir ille magnus inter omnes orientáles. Jb 1 4 Et ibant fílii eius, et faciébant convívium per domos, unusquísque in die suo. Et mitténtes vocábant tres soróres suas, ut coméderent et bíberent cum eis. Jb 1 5 Cumque in orbem transíssent dies convívii, mittébat ad eos Iob, et sanctificábat illos: consurgénsque dilúculo, offerébat holocáusta pro síngulis. Dicébat enim: Ne forte peccáverint fílii mei, et benedíxerint Deo in córdibus suis. Sic faciébat Iob cunctis diébus. Jb 1 6 Quadam autem die, cum veníssent fílii Dei ut assísterent coram Dómino, áffuit inter eos étiam Satan. Jb 1 7 Cui dixit Dóminus: Unde venis? Qui respóndens, ait: Circuívi terram, et perambulávi eam. Jb 1 8 Dixítque Dóminus ad eum: Numquid considerásti servum meum Iob, quod non sit ei símilis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo? Jb 1 9 Cui respóndens Satan, ait: Numquid Iob frustra timet Deum? Jb 1 10 Nonne tu vallásti eum, ac domum eius, universámque substántiam per circúitum: opéribus mánuum eius benedixísti, et posséssio eius crevit in terra? Jb 1 11 Sed exténde páululum manum tuam et tange cuncta quæ póssidet, nisi in fáciem benedíxerit tibi. Jb 1 12 Dixit ergo Dóminus ad Satan: Ecce univérsa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne exténdas manum tuam. Egressúsque est Satan a fácie Dómini. Jb 1 13 Cum autem quadam die fílii et fíliæ eius coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti, Jb 1 14 núntius venit ad Iob, qui díceret: Boves arábant, et ásinæ pascebántur iuxta eos: Jb 1 15 et irruérunt Sabǽi, tulerúntque ómnia, et púeros percussérunt gládio: et evási ego solus, ut nuntiárem tibi. Jb 1 16 Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cécidit e cælo, et tactas oves puerósque consúmpsit: et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi. Jb 1 17 Sed et illo adhuc loquénte, venit álius, et dixit: Chaldǽi fecérunt tres turmas, et invasérunt camélos, et tulérunt eos, necnon et púeros percussérunt gládio: et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi. Jb 1 18 Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit, et dixit: Fíliis tuis et filiábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti, Jb 1 19 repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti, et concússit quátuor ángulos domus: quæ córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt: et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi. Jb 1 20 Tunc surréxit Iob, et scidit vestiménta sua: et tonso cápite córruens in terram, adorávit, Jb 1 21 et dixit: Nudus egréssus sum de útero matris meæ, et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit: sicut Dómino plácuit, ita factum est. Sit nomen Dómini benedíctum. Jb 1 22 In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est. Jb 2 1 Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei, et starent coram Dómino, venísset quoque Satan inter eos, et staret in conspéctu eius, Jb 2 2 ut díceret Dóminus ad Satan: Unde venis? Qui respóndens ait: Circuívi terram, et perambulávi eam. Jb 2 3 Et dixit Dóminus ad Satan: Numquid considerásti servum meum Iob, quod non sit ei símilis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo, et adhuc rétinens innocéntiam? Tu autem commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra. Jb 2 4 Cui respóndens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro ánima sua. Jb 2 5 Alióquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc vidébis quod in fáciem benedícat tibi. Jb 2 6 Dixit ergo Dóminus ad Satan: Ecce in manu tua est: verúmtamen ánimam illíus serva. Jb 2 7 Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini, percússit Iob úlcere péssimo, a planta pedis usque ad vérticem eius: Jb 2 8 qui testa sániem radébat, sedens in sterquilínio. Jb 2 9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo, et mórere. Jb 2 10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis muliéribus locúta es: si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus? In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis. Jb 2 11 Igitur audiéntes tres amíci Iob omne malum quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Eliphaz Themanítes, et Baldad Suhítes, et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim ut páriter veniéntes visitárent eum, et consolaréntur. Jb 2 12 Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum, et exclamántes ploravérunt, scissísque véstibus sparsérunt púlverem super caput suum in cælum. Jb 2 13 Et sedérunt cum eo in terra septem diébus et septem nóctibus: et nemo loquebátur ei verbum: vidébant enim dolórem esse veheméntem. Jb 3 1 Post hæc apéruit Iob os suum, et maledíxit diéi suo, Jb 3 2 et locútus est: Jb 3 3 Péreat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Concéptus est homo. Jb 3 4 Dies ille vertátur in ténebras: non requírat eum Deus désuper, et non illustrétur lúmine. Jb 3 5 Obscúrent eum ténebræ et umbra mortis: óccupet eum calígo, et involvátur amaritúdine. Jb 3 6 Noctem illam tenebrósus turbo possídeat: non computétur in diébus anni, nec numerétur in ménsibus. Jb 3 7 Sit nox illa solitária, nec laude digna. Jb 3 8 Maledícant ei qui maledícunt diéi, qui paráti sunt suscitáre Levíathan. Jb 3 9 Obtenebréntur stellæ calígine eius: exspéctet lucem, et non vídeat, nec ortum surgéntis auróræ. Jb 3 10 Quia non conclúsit óstia ventris qui portávit me, nec ábstulit mala ab óculis meis. Jb 3 11 Quare non in vulva mórtuus sum? egréssus ex útero non statim périi? Jb 3 12 Quare excéptus génibus? cur lactátus ubéribus? Jb 3 13 Nunc enim dórmiens silérem, et somno meo requiéscerem: Jb 3 14 cum régibus et consúlibus terræ, qui ædíficant sibi solitúdines: Jb 3 15 aut cum princípibus qui póssident aurum, et replent domos suas argénto: Jb 3 16 aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem. Jb 3 17 Ibi ímpii cessavérunt a tumúltu, et ibi requievérunt fessi róbore. Jb 3 18 Et quondam vincti páriter sine moléstia, non audiérunt vocem exactóris. Jb 3 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a dómino suo. Jb 3 20 Quare mísero data est lux, et vita his qui in amaritúdine ánimæ sunt? Jb 3 21 Qui exspéctant mortem, et non venit, quasi effodiéntes thesáurum: Jb 3 22 gaudéntque veheménter cum invénerint sepúlcrum. Jb 3 23 Viro cuius abscóndita est via et circúmdedit eum Deus ténebris? Jb 3 24 Antequam cómedam, suspíro: et tamquam inundántes aquæ, sic rugítus meus: Jb 3 25 quia timor quem timébam evénit mihi, et quod verébar áccidit. Jb 3 26 Nonne dissimulávi? nonne sílui? nonne quiévi? et venit super me indignátio. Jb 4 1 Respóndens autem Eliphaz Themanítes, dixit: Jb 4 2 Si cœpérimus loqui tibi, fórsitan moléste accípies: sed concéptum sermónem tenére quis póterit? Jb 4 3 Ecce docuísti multos, et manus lassas roborásti: Jb 4 4 vacillántes confirmavérunt sermónes tui, et génua treméntia confortásti. Jb 4 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecísti: tétigit te, et conturbátus es. Jb 4 6 Ubi est timor tuus, fortitúdo tua, patiéntia tua, et perféctio viárum tuárum? Jb 4 7 Recordáre, óbsecro te, quis unquam ínnocens périit? aut quando recti deléti sunt? Jb 4 8 Quin pótius vidi eos qui operántur iniquitátem, et séminant dolóres, et metunt eos, Jb 4 9 flante Deo perísse, et spíritu iræ eius esse consúmptos. Jb 4 10 Rugítus leónis, et vox leǽnæ, et dentes catulórum leónum contríti sunt. Jb 4 11 Tigris périit, eo quod non habéret prædam, et cátuli leónis dissipáti sunt. Jb 4 12 Porro ad me dictum est verbum abscónditum, et quasi furtíve suscépit auris mea venas susúrri eius. Jb 4 13 In horróre visiónis noctúrnæ, quando solet sopor occupáre hómines, Jb 4 14 pavor ténuit me, et tremor, et ómnia ossa mea pertérrita sunt: Jb 4 15 et cum spíritus, me præsénte, transíret, inhorruérunt pili carnis meæ. Jb 4 16 Stetit quidam, cuius non agnoscébam vultum, imágo coram óculis meis, et vocem quasi auræ lenis audívi. Jb 4 17 Numquid homo, Dei comparatióne, iustificábitur? aut factóre suo púrior erit vir? Jb 4 18 Ecce qui sérviunt ei, non sunt stábiles, et in ángelis suis réperit pravitátem: Jb 4 19 quanto magis hi qui hábitant domos lúteas, qui terrénum habent fundaméntum, consuméntur velut a tínea? Jb 4 20 De mane usque ad vésperam succidéntur: et quia nullus intélligit, in ætérnum períbunt. Jb 4 21 Qui autem réliqui fúerint, auferéntur ex eis: moriéntur, et non in sapiéntia. Jb 5 1 Voca ergo, si est qui tibi respóndeat, et ad áliquem sanctórum convértere. Jb 5 2 Vere stultum intérficit iracúndia, et párvulum occídit invídia. Jb 5 3 Ego vidi stultum firma radíce, et maledíxi pulchritúdini eius statim. Jb 5 4 Longe fient fílii eius a salúte, et conteréntur in porta, et non erit qui éruat. Jb 5 5 Cuius messem famélicus cómedet, et ipsum rápiet armátus, et bibent sitiéntes divítias eius. Jb 5 6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non orítur dolor. Jb 5 7 Homo náscitur ad labórem, et avis ad volátum. Jb 5 8 Quam ob rem ego deprecábor Dóminum, et ad Deum ponam elóquium meum: Jb 5 9 qui facit magna et inscrutabília, et mirabília absque número: Jb 5 10 qui dat plúviam super fáciem terræ, et írrigat aquis univérsa: Jb 5 11 qui ponit húmiles in sublíme, et mœréntes érigit sospitáte: Jb 5 12 qui díssipat cogitatiónes malignórum, ne possint implére manus eórum quod cœ́perant: Jb 5 13 qui apprehéndit sapiéntes in astútia eórum, et consílium pravórum díssipat. Jb 5 14 Per diem incúrrent ténebras, et quasi in nocte, sic palpábunt in merídie. Jb 5 15 Porro salvum fáciet egénum a gládio oris eórum, et de manu violénti páuperem. Jb 5 16 Et erit egéno spes: iníquitas autem cóntrahet os suum. Jb 5 17 Beátus homo qui corrípitur a Deo: increpatiónem ergo Dómini ne réprobes: Jb 5 18 quia ipse vúlnerat, et medétur: pércutit, et manus eius sanábunt. Jb 5 19 In sex tribulatiónibus liberábit te, et in séptima non tanget te malum. Jb 5 20 In fame éruet te de morte, et in bello de manu gládii. Jb 5 21 A flagéllo linguæ abscondéris, et non timébis calamitátem cum vénerit. Jb 5 22 In vastitáte et fame ridébis, et béstias terræ non formidábis. Jb 5 23 Sed cum lapídibus regiónum pactum tuum, et béstiæ terræ pacíficæ erunt tibi. Jb 5 24 Et scies quod pacem hábeat tabernáculum tuum: et vísitans spéciem tuam, non peccábis. Jb 5 25 Scies quoque quóniam múltiplex erit semen tuum, et progénies tua quasi herba terræ. Jb 5 26 Ingrediéris in abundántia sepúlcrum, sicut infértur acérvus trítici in témpore suo. Jb 5 27 Ecce hoc, ut investigávimus, ita est: quod audítum, mente pertrácta. Jb 6 1 Respóndens autem Iob, dixit: Jb 6 2 Utinam appenderéntur peccáta mea quibus iram mérui, et calámitas quam pátior, in statéra! Jb 6 3 Quasi aréna maris hæc grávior apparéret: unde et verba mea dolóre sunt plena: Jb 6 4 quia sagíttæ Dómini in me sunt, quarum indignátio ébibit spíritum meum: et terróres Dómini mílitant contra me. Jb 6 5 Numquid rúgiet ónager cum habúerit herbam? aut múgiet bos cum ante præsépe plenum stéterit? Jb 6 6 aut póterit cómedi insúlsum, quod non est sale condítum? aut potest áliquis gustáre quod gustátum affert mortem? Jb 6 7 Quæ prius nolébat tángere ánima mea, nunc, præ angústia, cibi mei sunt. Jb 6 8 Quis det ut véniat petítio mea, et quod exspécto tríbuat mihi Deus? Jb 6 9 Et qui cœpit, ipse me cónterat: solvat manum suam, et succídat me? Jb 6 10 Et hæc mihi sit consolátio, ut afflígens me dolóre, non parcat, nec contradícam sermónibus Sancti. Jb 6 11 Quæ est enim fortitúdo mea, ut sustíneam? aut quis finis meus, ut patiénter agam? Jb 6 12 Nec fortitúdo lápidum fortitúdo mea, nec caro mea ǽnea est. Jb 6 13 Ecce non est auxílium mihi in me, et necessárii quoque mei recessérunt a me. Jb 6 14 Qui tollit ab amíco suo misericórdiam, timórem Dómini derelínquit. Jb 6 15 Fratres mei præteriérunt me, sicut torrens qui raptim transit in convállibus. Jb 6 16 Qui timent pruínam, írruet super eos nix. Jb 6 17 Témpore quo fúerint dissipáti, períbunt: et ut incalúerit, solvéntur de loco suo. Jb 6 18 Involútæ sunt sémitæ gréssuum eórum: ambulábunt in vácuum, et períbunt. Jb 6 19 Consideráte sémitas Thema, itínera Saba, et exspectáte paulísper. Jb 6 20 Confúsi sunt, quia sperávi: venérunt quoque usque ad me, et pudóre coopérti sunt. Jb 6 21 Nunc venístis: et modo vidéntes plagam meam, timétis. Jb 6 22 Numquid dixi: Afférte mihi, et de substántia vestra donáte mihi? Jb 6 23 vel: Liberáte me de manu hostis, et de manu robustórum erúite me? Jb 6 24 Docéte me, et ego tacébo: et si quid forte ignorávi, instrúite me. Jb 6 25 Quare detraxístis sermónibus veritátis, cum e vobis nullus sit qui possit argúere me? Jb 6 26 Ad increpándum tantum elóquia concinnátis, et in ventum verba profértis. Jb 6 27 Super pupíllum irrúitis, et subvértere nitímini amícum vestrum. Jb 6 28 Verúmtamen quod cœpístis expléte: præbéte aurem, et vidéte an méntiar. Jb 6 29 Respondéte, óbsecro, absque contentióne: et loquéntes id quod iustum est, iudicáte. Jb 6 30 Et non inveniétis in lingua mea iniquitátem, nec in fáucibus meis stultítia personábit. Jb 7 1 Milítia est vita hóminis super terram, et sicut dies mercenárii dies eius. Jb 7 2 Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercenárius præstolátur finem óperis sui, Jb 7 3 sic et ego hábui menses vácuos, et noctes laboriósas enumerávi mihi. Jb 7 4 Si dormíero, dicam: Quando consúrgam? et rursum exspectábo vésperam, et replébor dolóribus usque ad ténebras. Jb 7 5 Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est. Jb 7 6 Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe. Jb 7 7 Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus ut vídeat bona. Jb 7 8 Nec aspíciet me visus hóminis: óculi tui in me, et non subsístam. Jb 7 9 Sicut consúmitur nubes, et pertránsit, sic qui descénderit ad ínferos, non ascéndet. Jb 7 10 Nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus eius. Jb 7 11 Quaprópter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatióne spíritus mei: confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ. Jb 7 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedísti me cárcere? Jb 7 13 Si díxero: Consolábitur me léctulus meus, et relevábor loquens mecum in strato meo: Jb 7 14 terrébis me per sómnia, et per visiónes horróre concúties. Jb 7 15 Quam ob rem elégit suspéndium ánima mea, et mortem ossa mea. Jb 7 16 Desperávi: nequáquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Jb 7 17 Quid est homo, quia magníficas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum? Jb 7 18 Vísitas eum dilúculo, et súbito probas illum. Jb 7 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimíttis me ut glútiam salívam meam? Jb 7 20 Peccávi: quid fáciam tibi, o custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis? Jb 7 21 Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam? ecce nunc in púlvere dórmiam, et si mane me quæsíeris, non subsístam. Jb 8 1 Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit: Jb 8 2 Usquequo loquéris tália, et spíritus múltiplex sermónes oris tui? Jb 8 3 Numquid Deus supplántat iudícium? aut Omnípotens subvértit quod iustum est? Jb 8 4 Etiam si fílii tui peccavérunt ei, et dimísit eos in manu iniquitátis suæ: Jb 8 5 tu tamen si dilúculo consurréxeris ad Deum, et Omnipoténtem fúeris deprecátus: Jb 8 6 si mundus et rectus incésseris: statim evigilábit ad te, et pacátum reddet habitáculum iustítiæ tuæ, Jb 8 7 in tantum ut si prióra tua fúerint parva, et novíssima tua multiplicéntur nimis. Jb 8 8 Intérroga enim generatiónem prístinam, et diligénter investíga patrum memóriam Jb 8 9 (hestérni quippe sumus, et ignorámus, quóniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), Jb 8 10 et ipsi docébunt te, loquéntur tibi, et de corde suo próferent elóquia. Jb 8 11 Numquid virére potest scirpus absque humóre? aut créscere caréctum sine aqua? Jb 8 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpátur manu, ante omnes herbas aréscit. Jb 8 13 Sic viæ ómnium qui obliviscúntur Deum, et spes hypócritæ períbit. Jb 8 14 Non ei placébit vecórdia sua, et sicut tela araneárum fidúcia eius. Jb 8 15 Innitétur super domum suam, et non stabit: fúlciet eam, et non consúrget. Jb 8 16 Huméctus vidétur ántequam véniat sol, et in ortu suo germen eius egrediétur. Jb 8 17 Super acérvum petrárum radíces eius densabúntur, et inter lápides commorábitur. Jb 8 18 Si absorbúerit eum de loco suo, negábit eum, et dicet: Non novi te. Jb 8 19 Hæc est enim lætítia viæ eius, ut rursum de terra álii germinéntur. Jb 8 20 Deus non proíciet símplicem, nec porríget manum malígnis, Jb 8 21 donec impleátur risu os tuum, et lábia tua iúbilo. Jb 8 22 Qui odérunt te induéntur confusióne, et tabernáculum impiórum non subsístet. Jb 9 1 Et respóndens Iob, ait: Jb 9 2 Vere scio quod ita sit, et quod non iustificétur homo compósitus Deo. Jb 9 3 Si volúerit conténdere cum eo, non póterit ei respondére unum pro mille. Jb 9 4 Sápiens corde est, et fortis róbore: quis réstitit ei, et pacem hábuit? Jb 9 5 Qui tránstulit montes, et nesciérunt hi quos subvértit in furóre suo. Jb 9 6 Qui cómmovet terram de loco suo, et colúmnæ eius concutiúntur. Jb 9 7 Qui prǽcipit soli, et non orítur, et stellas claudit quasi sub signáculo. Jb 9 8 Qui exténdit cælos solus, et gráditur super fluctus maris. Jb 9 9 Qui facit Arctúrum et Oríona, et Hýadas et interióra austri. Jb 9 10 Qui facit magna, et incomprehensibília, et mirabília, quorum non est númerus. Jb 9 11 Si vénerit ad me, non vidébo eum: si abíerit, non intélligam. Jb 9 12 Si repénte intérroget, quis respondébit ei? vel quis dícere potest: Cur ita facis? Jb 9 13 Deus, cuius iræ nemo resístere potest, et sub quo curvántur qui portant orbem. Jb 9 14 Quantus ergo sum ego, ut respóndeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Jb 9 15 Qui étiam si habúero quíppiam iustum, non respondébo: sed meum iúdicem deprecábor. Jb 9 16 Et cum invocántem exaudíerit me, non credo quod audíerit vocem meam. Jb 9 17 In túrbine enim cónteret me, et multiplicábit vúlnera mea, étiam sine causa. Jb 9 18 Non concédit requiéscere spíritum meum, et implet me amaritudínibus. Jb 9 19 Si fortitúdo quǽritur, robustíssimus est: si ǽquitas iudícii, nemo audet pro me testimónium dícere. Jb 9 20 Si iustificáre me volúero, os meum condemnábit me: si innocéntem osténdero, pravum me comprobábit. Jb 9 21 Etiam si simplex fúero, hoc ipsum ignorábit ánima mea, et tædébit me vitæ meæ. Jb 9 22 Unum est quod locútus sum: et innocéntem et ímpium ipse consúmit. Jb 9 23 Si flagéllat, occídat semel, et non de pœnis innocéntum rídeat. Jb 9 24 Terra data est in manus ímpii: vultum iúdicum eius óperit. Quod si non ille est, quis ergo est? Jb 9 25 Dies mei velocióres fuérunt cursóre: fugérunt, et non vidérunt bonum. Jb 9 26 Pertransiérunt quasi naves poma portántes: sicut áquila volans ad escam. Jb 9 27 Cum díxero: Nequáquam ita loquar: commúto fáciem meam, et dolóre tórqueor. Jb 9 28 Verébar ómnia ópera mea, sciens quod non párceres delinquénti. Jb 9 29 Si autem et sic ímpius sum, quare frustra laborávi? Jb 9 30 Si lotus fúero quasi aquis nivis, et fúlserint velut mundíssimæ manus meæ, Jb 9 31 tamen sórdibus intínges me, et abominabúntur me vestiménta mea. Jb 9 32 Neque enim viro qui símilis mei est, respondébo: nec qui mecum in iudício ex æquo possit audíri. Jb 9 33 Non est qui utrúmque váleat argúere, et pónere manum suam in ámbobus. Jb 9 34 Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me térreat. Jb 9 35 Loquar, et non timébo eum: neque enim possum métuens respondére. Jb 10 1 Tædet ánimam meam vitæ meæ: dimíttam advérsum me elóquium meum: loquar in amaritúdine ánimæ meæ. Jb 10 2 Dicam Deo: Noli me condemnáre: índica mihi cur me ita iúdices. Jb 10 3 Numquid bonum tibi vidétur, si calumniéris me, et ópprimas me opus mánuum tuárum, et consílium impiórum ádiuves? Jb 10 4 Numquid óculi cárnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu vidébis? Jb 10 5 Numquid sicut dies hóminis dies tui, et anni tui sicut humána sunt témpora, Jb 10 6 ut quæras iniquitátem meam, et peccátum meum scrutéris, Jb 10 7 et scias quia nihil ímpium fécerim, cum sit nemo qui de manu tua possit erúere? Jb 10 8 Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu: et sic repénte præcípitas me? Jb 10 9 Meménto, quæso, quod sicut lutum féceris me, et in púlverem redúces me. Jb 10 10 Nonne sicut lac mulsísti me, et sicut cáseum me coagulásti? Jb 10 11 Pelle et cárnibus vestísti me: óssibus et nervis compegísti me. Jb 10 12 Vitam et misericórdiam tribuísti mihi, et visitátio tua custodívit spíritum meum. Jb 10 13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universórum memíneris. Jb 10 14 Si peccávi, et ad horam pepercísti mihi, cur ab iniquitáte mea mundum me esse non páteris? Jb 10 15 Et si ímpius fúero, væ mihi est: et si iustus, non levábo caput, saturátus afflictióne et miséria. Jb 10 16 Et propter supérbiam quasi leǽnam cápies me, reversúsque mirabíliter me crúcias. Jb 10 17 Instáuras testes tuos contra me, et multíplicas iram tuam advérsum me, et pœnæ mílitant in me. Jb 10 18 Quare de vulva eduxísti me? qui útinam consúmptus essem, ne óculus me vidéret. Jb 10 19 Fuíssem quasi non essem, de útero translátus ad túmulum. Jb 10 20 Numquid non páucitas diérum meórum finiétur brevi? dimítte ergo me, ut plangam páululum dolórem meum: Jb 10 21 ántequam vadam, et non revértar, ad terram tenebrósam, et opértam mortis calígine: Jb 10 22 terram misériæ et tenebrárum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempitérnus horror inhábitat. Jb 11 1 Respóndens autem Sophar Naamathítes, dixit: Jb 11 2 Numquid qui multa lóquitur, non et áudiet? aut vir verbósus iustificábitur? Jb 11 3 Tibi soli tacébunt hómines? et cum céteros irríseris, a nullo confutáberis? Jb 11 4 Dixísti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspéctu tuo. Jb 11 5 Atque útinam Deus loquerétur tecum, et aperíret lábia sua tibi, Jb 11 6 ut osténderet tibi secréta sapiéntiæ, et quod múltiplex esset lex eius: et intellígeres quod multo minóra exigáris ab eo quam merétur iníquitas tua! Jb 11 7 Fórsitan vestígia Dei comprehéndes, et usque ad perféctum Omnipoténtem repéries? Jb 11 8 Excélsior cælo est, et quid fácies? profúndior inférno, et unde cognósces? Jb 11 9 Lóngior terra mensúra eius, et látior mari. Jb 11 10 Si subvérterit ómnia, vel in unum coarctáverit, quis contradícet ei? Jb 11 11 Ipse enim novit hóminum vanitátem: et videns iniquitátem, nonne consíderat? Jb 11 12 Vir vanus in supérbiam erígitur, et tamquam pullum ónagri se líberum natum putat. Jb 11 13 Tu autem firmásti cor tuum, et expandísti ad eum manus tuas. Jb 11 14 Si iniquitátem quæ est in manu tua abstúleris a te, et non mánserit in tabernáculo tuo iniustítia, Jb 11 15 tunc leváre póteris fáciem tuam absque mácula: et eris stábilis, et non timébis. Jb 11 16 Misériæ quoque obliviscéris, et quasi aquárum quæ præteriérunt recordáberis. Jb 11 17 Et quasi meridiánus fulgor consúrget tibi ad vésperam: et cum te consúmptum putáveris, oriéris ut lúcifer. Jb 11 18 Et habébis fidúciam, propósita tibi spe: et defóssus secúrus dórmies. Jb 11 19 Requiésces, et non erit qui te extérreat: et deprecabúntur fáciem tuam plúrimi. Jb 11 20 Oculi autem impiórum defícient, et effúgium períbit ab eis: et spes illórum abominátio ánimæ. Jb 12 1 Respóndens autem Iob, dixit: Jb 12 2 Ergo vos estis soli hómines, et vobíscum moriétur sapiéntia? Jb 12 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inférior vestri sum: quis enim hæc quæ nostis ignórat? Jb 12 4 Qui deridétur ab amíco suo, sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum: deridétur enim iusti simplícitas. Jb 12 5 Lampas contémpta apud cogitatiónes dívitum paráta ad tempus statútum. Jb 12 6 Abúndant tabernácula prædónum, et audácter próvocant Deum, cum ipse déderit ómnia in manus eórum. Jb 12 7 Nimírum intérroga iuménta, et docébunt te: et volatília cæli, et indicábunt tibi. Jb 12 8 Lóquere terræ, et respondébit tibi, et narrábunt pisces maris. Jb 12 9 Quis ignórat quod ómnia hæc manus Dómini fécerit? Jb 12 10 In cuius manu ánima omnis vivéntis, et spíritus univérsæ carnis hóminis. Jb 12 11 Nonne auris verba diiúdicat? et fauces comedéntis, sapórem? Jb 12 12 In antíquis est sapiéntia, et in multo témpore prudéntia. Jb 12 13 Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo: ipse habet consílium et intelligéntiam. Jb 12 14 Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet: si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat. Jb 12 15 Si continúerit aquas, ómnia siccabúntur: et si emíserit eas, subvértent terram. Jb 12 16 Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia: ipse novit et decipiéntem, et eum qui decípitur. Jb 12 17 Addúcit consiliários in stultum finem, et iúdices in stupórem. Jb 12 18 Bálteum regum dissólvit, et præcíngit fune renes eórum. Jb 12 19 Ducit sacerdótes inglórios, et optimátes supplántat: Jb 12 20 commútans lábium verácium, et doctrínam senum áuferens. Jb 12 21 Effúndit despectiónem super príncipes, eos qui oppréssi fúerant rélevans. Jb 12 22 Qui revélat profúnda de ténebris, et prodúcit in lucem umbram mortis. Jb 12 23 Qui multíplicat gentes, et perdit eas, et subvérsas in íntegrum restítuit. Jb 12 24 Qui immútat cor príncipum pópuli terræ, et décipit eos ut frustra incédant per ínvium: Jb 12 25 palpábunt quasi in ténebris, et non in luce, et erráre eos fáciet quasi ébrios. Jb 13 1 Ecce ómnia hæc vidit óculus meus, et audívit auris mea, et intelléxi síngula. Jb 13 2 Secúndum sciéntiam vestram et ego novi: nec inférior vestri sum. Jb 13 3 Sed tamen ad Omnipoténtem loquar, et disputáre cum Deo cúpio: Jb 13 4 prius vos osténdens fabricatóres mendácii, et cultóres perversórum dógmatum. Jb 13 5 Atque útinam tacerétis, ut putarémini esse sapiéntes. Jb 13 6 Audíte ergo correptiónem meam, et iudícium labiórum meórum atténdite. Jb 13 7 Numquid Deus índiget vestro mendácio, ut pro illo loquámini dolos? Jb 13 8 Numquid fáciem eius accípitis, et pro Deo iudicáre nitímini? Jb 13 9 Aut placébit ei quem celáre nihil potest? aut decipiétur, ut homo, vestris frauduléntiis? Jb 13 10 Ipse vos árguet, quóniam in abscóndito fáciem eius accípitis. Jb 13 11 Statim ut se commóverit, turbábit vos, et terror eius írruet super vos. Jb 13 12 Memória vestra comparábitur cíneri, et redigéntur in lutum cervíces vestræ. Jb 13 13 Tacéte paulísper, ut loquar quodcúmque mihi mens suggésserit. Jb 13 14 Quare lácero carnes meas déntibus meis, et ánimam meam porto in mánibus meis? Jb 13 15 Etiam si occíderit me, in ipso sperábo: verúmtamen vias meas in conspéctu eius árguam. Jb 13 16 Et ipse erit salvátor meus: non enim véniet in conspéctu eius omnis hypócrita. Jb 13 17 Audíte sermónem meum, et ænígmata percípite áuribus vestris. Jb 13 18 Si fúero iudicátus, scio quod iustus invéniar. Jb 13 19 Quis est qui iudicétur mecum? véniat: quare tacens consúmor? Jb 13 20 Duo tantum ne fácias mihi, et tunc a fácie tua non abscóndar: Jb 13 21 manum tuam longe fac a me, et formído tua non me térreat. Jb 13 22 Voca me, et ego respondébo tibi: aut certe loquar, et tu respónde mihi. Jb 13 23 Quantas hábeo iniquitátes et peccáta, scélera mea et delícta osténde mihi. Jb 13 24 Cur fáciem tuam abscóndis, et arbitráris me inimícum tuum? Jb 13 25 Contra fólium, quod vento rápitur, osténdis poténtiam tuam, et stípulam siccam perséqueris: Jb 13 26 scribis enim contra me amaritúdines, et consúmere me vis peccátis adolescéntiæ meæ. Jb 13 27 Posuísti in nervo pedem meum, et observásti omnes sémitas meas, et vestígia pedum meórum considerásti: Jb 13 28 qui quasi putrédo consuméndus sum, et quasi vestiméntum quod coméditur a tínea. Jb 14 1 Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis. Jb 14 2 Qui quasi flos egréditur et contéritur, et fugit velut umbra, et numquam in eódem statu pérmanet. Jb 14 3 Et dignum ducis super huiuscémodi aperíre óculos tuos, et addúcere eum tecum in iudícium? Jb 14 4 Quis potest fácere mundum de immúndo concéptum sémine? nonne tu qui solus es? Jb 14 5 Breves dies hóminis sunt: númerus ménsium eius apud te est: constituísti términos eius, qui præteríri non póterunt. Jb 14 6 Recéde páululum ab eo, ut quiéscat, donec optáta véniat, sicut mercenárii, dies eius. Jb 14 7 Lignum habet spem: si præcísum fúerit, rursum viréscit, et rami eius púllulant. Jb 14 8 Si senúerit in terra radix eius, et in púlvere emórtuus fúerit truncus illíus, Jb 14 9 ad odórem aquæ germinábit, et fáciet comam, quasi cum primum plantátum est. Jb 14 10 Homo vero cum mórtuus fúerit, et nudátus, atque consúmptus, ubi, quæso, est? Jb 14 11 Quómodo si recédant aquæ de mari, et flúvius vacuefáctus aréscat: Jb 14 12 sic homo, cum dormíerit, non resúrget: donec atterátur cælum, non evigilábit, nec consúrget de somno suo. Jb 14 13 Quis mihi hoc tríbuat, ut in inférno prótegas me, et abscóndas me donec pertránseat furor tuus, et constítuas mihi tempus in quo recordéris mei? Jb 14 14 Putásne mórtuus homo rursum vivat? cunctis diébus quibus nunc mílito, exspécto donec véniat immutátio mea. Jb 14 15 Vocábis me, et ego respondébo tibi: óperi mánuum tuárum porríges déxteram. Jb 14 16 Tu quidem gressus meos dinumerásti: sed parce peccátis meis. Jb 14 17 Signásti quasi in sácculo delícta mea, sed curásti iniquitátem meam. Jb 14 18 Mons cadens défluit, et saxum transfértur de loco suo. Jb 14 19 Lápides éxcavant aquæ, et alluvióne paulátim terra consúmitur: et hóminem ergo simíliter perdes. Jb 14 20 Roborásti eum páululum, ut in perpétuum transíret: immutábis fáciem eius, et emíttes eum. Jb 14 21 Sive nóbiles fúerint fílii eius, sive ignóbiles, non intélliget. Jb 14 22 Attamen caro eius, dum vivet, dolébit, et ánima illíus super semetípso lugébit. Jb 15 1 Respóndens autem Eliphaz Themanítes, dixit: Jb 15 2 Numquid sápiens respondébit quasi in ventum loquens, et implébit ardóre stómachum suum? Jb 15 3 Arguis verbis eum qui non est æquális tibi, et lóqueris quod tibi non éxpedit. Jb 15 4 Quantum in te est, evacuásti timórem, et tulísti preces coram Deo. Jb 15 5 Dócuit enim iníquitas tua os tuum, et imitáris linguam blasphemántium. Jb 15 6 Condemnábit te os tuum, et non ego: et lábia tua respondébunt tibi. Jb 15 7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formátus? Jb 15 8 Numquid consílium Dei audísti, et inférior te erit eius sapiéntia? Jb 15 9 Quid nosti quod ignorémus? quid intélligis quod nesciámus? Jb 15 10 Et senes et antíqui sunt in nobis, multo vetustióres quam patres tui. Jb 15 11 Numquid grande est ut consolétur te Deus? sed verba tua prava hoc próhibent. Jb 15 12 Quid te élevat cor tuum, et quasi magna cógitans attónitos habes óculos? Jb 15 13 Quid tumet contra Deum spíritus tuus, ut próferas de ore tuo huiuscémodi sermónes? Jb 15 14 Quid est homo ut immaculátus sit, et ut iustus appáreat natus de mulíere? Jb 15 15 Ecce inter sanctos eius nemo immutábilis, et cæli non sunt mundi in conspéctu eius. Jb 15 16 Quanto magis abominábilis et inútilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitátem? Jb 15 17 Osténdam tibi, audi me: quod vidi, narrábo tibi. Jb 15 18 Sapiéntes confiténtur, et non abscóndunt patres suos: Jb 15 19 quibus solis data est terra, et non transívit aliénus per eos. Jb 15 20 Cunctis diébus suis ímpius supérbit, et númerus annórum incértus est tyránnidis eius. Jb 15 21 Sónitus terróris semper in áuribus illíus: et cum pax sit, ille semper insídias suspicátur. Jb 15 22 Non credit quod revérti possit de ténebris ad lucem, circumspéctans úndique gládium. Jb 15 23 Cum se móverit ad quæréndum panem, novit quod parátus sit in manu eius tenebrárum dies. Jb 15 24 Terrébit eum tribulátio, et angústia vallábit eum, sicut regem qui præparátur ad prœ́lium. Jb 15 25 Teténdit enim advérsus Deum manum suam, et contra Omnipoténtem roborátus est. Jb 15 26 Cucúrrit advérsus eum erécto collo, et pingui cervíce armátus est. Jb 15 27 Opéruit fáciem eius crassitúdo, et de latéribus eius arvína depéndet. Jb 15 28 Habitávit in civitátibus desolátis, et in dómibus desértis, quæ in túmulos sunt redáctæ. Jb 15 29 Non ditábitur, nec perseverábit substántia eius, nec mittet in terra radícem suam. Jb 15 30 Non recédet de ténebris: ramos eius arefáciet flamma, et auferétur spíritu oris sui. Jb 15 31 Non credet, frustra erróre decéptus, quod áliquo prétio rediméndus sit. Jb 15 32 Antequam dies eius impleántur períbit, et manus eius aréscent. Jb 15 33 Lædétur quasi vínea in primo flore botrus eius, et quasi olíva proíciens florem suum. Jb 15 34 Congregátio enim hypócritæ stérilis, et ignis devorábit tabernácula eórum qui múnera libénter accípiunt. Jb 15 35 Concépit dolórem, et péperit iniquitátem, et úterus eius prǽparat dolos. Jb 16 1 Respóndens autem Iob, dixit: Jb 16 2 Audívi frequénter tália: consolatóres onerósi omnes vos estis. Jb 16 3 Numquid habébunt finem verba ventósa? aut áliquid tibi moléstum est, si loquáris? Jb 16 4 Póteram et ego simília vestri loqui, atque útinam esset ánima vestra pro ánima mea: Jb 16 5 consolárer et ego vos sermónibus, et movérem caput meum super vos: Jb 16 6 roborárem vos ore meo, et movérem lábia mea, quasi parcens vobis. Jb 16 7 Sed quid agam? Si locútus fúero, non quiéscet dolor meus: et si tacúero, non recédet a me. Jb 16 8 Nunc autem oppréssit me dolor meus, et in níhilum redácti sunt omnes artus mei. Jb 16 9 Rugæ meæ testimónium dicunt contra me, et suscitátur falsíloquus advérsus fáciem meam, contradícens mihi. Jb 16 10 Collégit furórem suum in me, et cómminans mihi, infrémuit contra me déntibus suis: hostis meus terribílibus óculis me intúitus est. Jb 16 11 Aperuérunt super me ora sua, et exprobrántes percussérunt maxíllam meam: satiáti sunt pœnis meis. Jb 16 12 Conclúsit me Deus apud iníquum, et mánibus impiórum me trádidit. Jb 16 13 Ego ille quondam opuléntus, repénte contrítus sum: ténuit cervícem meam, confrégit me, et pósuit me sibi quasi in signum. Jb 16 14 Circúmdedit me lánceis suis: convulnerávit lumbos meos: non pepércit, et effúdit in terra víscera mea. Jb 16 15 Concídit me vúlnere super vulnus: írruit in me quasi gigas. Jb 16 16 Saccum cónsui super cutem meam, et opérui cínere carnem meam. Jb 16 17 Fácies mea intúmuit a fletu, et pálpebræ meæ caligavérunt. Jb 16 18 Hæc passus sum absque iniquitáte manus meæ, cum habérem mundas ad Deum preces. Jb 16 19 Terra, ne opérias sánguinem meum, neque invéniat in te locum laténdi clamor meus. Jb 16 20 Ecce enim in cælo testis meus, et cónscius meus in excélsis. Jb 16 21 Verbósi amíci mei: ad Deum stillat óculus meus. Jb 16 22 Atque útinam sic iudicarétur vir cum Deo, quómodo iudicátur fílius hóminis cum colléga suo. Jb 16 23 Ecce enim breves anni tránseunt, et sémitam per quam non revértar ámbulo. Jb 17 1 Spíritus meus attenuábitur: dies mei breviabúntur: et solum mihi súperest sepúlcrum. Jb 17 2 Non peccávi, et in amaritudínibus morátur óculus meus. Jb 17 3 Líbera me Dómine, et pone me iuxta te, et cuiúsvis manus pugnet contra me. Jb 17 4 Cor eórum longe fecísti a disciplína: proptérea non exaltabúntur. Jb 17 5 Prædam pollicétur sóciis, et óculi filiórum eius defícient. Jb 17 6 Pósuit me quasi in provérbium vulgi, et exémplum sum coram eis. Jb 17 7 Caligávit ab indignatióne óculus meus, et membra mea quasi in níhilum redácta sunt. Jb 17 8 Stupébunt iusti super hoc, et ínnocens contra hypócritam suscitábitur. Jb 17 9 Et tenébit iustus viam suam, et mundis mánibus addet fortitúdinem. Jb 17 10 Igitur omnes vos convertímini, et veníte, et non invéniam in vobis ullum sapiéntem. Jb 17 11 Dies mei transiérunt: cogitatiónes meæ dissipátæ sunt, torquéntes cor meum. Jb 17 12 Noctem vertérunt in diem, et rursum post ténebras spero lucem. Jb 17 13 Si sustinúero, inférnus domus mea est, et in ténebris stravi léctulum meum. Jb 17 14 Putrédini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vérmibus. Jb 17 15 Ubi est ergo nunc præstolátio mea? et patiéntiam meam quis consíderat? Jb 17 16 In profundíssimum inférnum descéndent ómnia mea: putásne saltem ibi erit réquies mihi? Jb 18 1 Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit: Jb 18 2 Usque ad quem finem verba iactábitis? intellígite prius, et sic loquámur. Jb 18 3 Quare reputáti sumus ut iuménta, et sordúimus coram vobis? Jb 18 4 Qui perdis ánimam tuam in furóre tuo, numquid propter te derelinquétur terra, et transferéntur rupes de loco suo? Jb 18 5 Nonne lux ímpii exstinguétur, nec splendébit flamma ignis eius? Jb 18 6 Lux obtenebréscet in tabernáculo illíus, et lucérna quæ super eum est exstinguétur. Jb 18 7 Arctabúntur gressus virtútis eius, et præcipitábit eum consílium suum. Jb 18 8 Immísit enim in rete pedes suos, et in máculis eius ámbulat. Jb 18 9 Tenébitur planta illíus láqueo, et exardéscet contra eum sitis. Jb 18 10 Abscóndita est in terra pédica eius, et decípula illíus super sémitam. Jb 18 11 Undique terrébunt eum formídines, et invólvent pedes eius. Jb 18 12 Attenuétur fame robur eius, et inédia invádat costas illíus. Jb 18 13 Dévoret pulchritúdinem cutis eius: consúmat bráchia illíus primogénita mors. Jb 18 14 Avellátur de tabernáculo suo fidúcia eius, et calcet super eum, quasi rex, intéritus. Jb 18 15 Hábitent in tabernáculo illíus sócii eius qui non est: aspergátur in tabernáculo eius sulphur. Jb 18 16 Deórsum radíces eius siccéntur: sursum autem atterátur messis eius. Jb 18 17 Memória illíus péreat de terra, et non celebrétur nomen eius in platéis. Jb 18 18 Expéllet eum de luce in ténebras, et de orbe tránsferet eum. Jb 18 19 Non erit semen eius, neque progénies in pópulo suo, nec ullæ relíquiæ in regiónibus eius. Jb 18 20 In die eius stupébunt novíssimi, et primos invádet horror. Jb 18 21 Hæc sunt ergo tabernácula iníqui, et iste locus eius qui ignórat Deum. Jb 19 1 Respóndens autem Iob, dixit: Jb 19 2 Usquequo afflígitis ánimam meam, et attéritis me sermónibus? Jb 19 3 En décies confúnditis me, et non erubéscitis oppriméntes me. Jb 19 4 Nempe etsi ignorávi, mecum erit ignorántia mea. Jb 19 5 At vos contra me erigímini, et argúitis me oppróbriis meis. Jb 19 6 Saltem nunc intellígite quia Deus non æquo iudício afflíxerit me, et flagéllis suis me cínxerit. Jb 19 7 Ecce clamábo, vim pátiens, et nemo áudiet: vociferábor, et non est qui iúdicet. Jb 19 8 Sémitam meam circumsépsit, et transíre non possum: et in calle meo ténebras pósuit. Jb 19 9 Spoliávit me glória mea, et ábstulit corónam de cápite meo. Jb 19 10 Destrúxit me úndique, et péreo: et quasi evúlsæ árbori ábstulit spem meam. Jb 19 11 Irátus est contra me furor eius, et sic me hábuit quasi hostem suum. Jb 19 12 Simul venérunt latrónes eius, et fecérunt sibi viam per me, et obsedérunt in gyro tabernáculum meum. Jb 19 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi aliéni recessérunt a me. Jb 19 14 Dereliquérunt me propínqui mei, et qui me nóverant oblíti sunt mei. Jb 19 15 Inquilíni domus meæ et ancíllæ meæ sicut aliénum habuérunt me, et quasi peregrínus fui in óculis eórum. Jb 19 16 Servum meum vocávi, et non respóndit: ore próprio deprecábar illum. Jb 19 17 Hálitum meum exhórruit uxor mea, et orábam fílios úteri mei. Jb 19 18 Stulti quoque despiciébant me: et cum ab eis recessíssem, detrahébant mihi. Jb 19 19 Abomináti sunt me quondam consiliárii mei, et quem máxime diligébam, aversátus est me. Jb 19 20 Pelli meæ, consúmptis cárnibus, adhǽsit os meum, et derelícta sunt tantúmmodo lábia circa dentes meos. Jb 19 21 Miserémini mei, miserémini mei, saltem vos, amíci mei, quia manus Dómini tétigit me. Jb 19 22 Quare persequímini me sicut Deus, et cárnibus meis saturámini? Jb 19 23 Quis mihi tríbuat ut scribántur sermónes mei? quis mihi det ut exaréntur in libro Jb 19 24 stylo férreo et plumbi lámina, vel celte sculpántur in sílice? Jb 19 25 Scio enim quod redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum: Jb 19 26 et rursum circúmdabor pelle mea, et in carne mea vidébo Deum meum. Jb 19 27 Quem visúrus sum ego ipse, et óculi mei conspectúri sunt, et non álius: repósita est hæc spes mea in sinu meo. Jb 19 28 Quare ergo nunc dícitis: Persequámur eum, et radícem verbi inveniámus contra eum? Jb 19 29 Fúgite ergo a fácie gládii, quóniam ultor iniquitátum gládius est: et scitóte esse iudícium. Jb 20 1 Respóndens autem Sophar Naamathítes, dixit: Jb 20 2 Idcírco cogitatiónes meæ váriæ succédunt sibi, et mens in divérsa rápitur. Jb 20 3 Doctrínam qua me árguis áudiam, et spíritus intelligéntiæ meæ respondébit mihi. Jb 20 4 Hoc scio a princípio, ex quo pósitus est homo super terram, Jb 20 5 quod laus impiórum brevis sit, et gáudium hypócritæ ad instar puncti. Jb 20 6 Si ascénderit usque ad cælum supérbia eius, et caput eius nubes tetígerit, Jb 20 7 quasi sterquilínium in fine perdétur, et qui eum víderant, dicent: Ubi est? Jb 20 8 Velut sómnium ávolans non inveniétur: tránsiet sicut vísio noctúrna. Jb 20 9 Oculus qui eum víderat non vidébit, neque ultra intuébitur eum locus suus. Jb 20 10 Fílii eius atteréntur egestáte, et manus illíus reddent ei dolórem suum. Jb 20 11 Ossa eius implebúntur vítiis adolescéntiæ eius, et cum eo in púlvere dórmient. Jb 20 12 Cum enim dulce fúerit in ore eius malum, abscóndet illud sub lingua sua. Jb 20 13 Parcet illi, et non derelínquet illud, et celábit in gútture suo. Jb 20 14 Panis eius in útero illíus vertétur in fel áspidum intrínsecus. Jb 20 15 Divítias quas devorávit évomet, et de ventre illíus éxtrahet eas Deus. Jb 20 16 Caput áspidum suget, et occídet eum lingua víperæ. Jb 20 17 (Non vídeat rívulos flúminis, torréntes mellis et butýri.) Jb 20 18 Luet quæ fecit ómnia, nec tamen consumétur: iuxta multitúdinem adinventiónum suárum, sic et sustinébit. Jb 20 19 Quóniam confríngens nudávit páuperes: domum rápuit, et non ædificávit eam. Jb 20 20 Nec est satiátus venter eius: et cum habúerit quæ concupíerat, possidére non póterit. Jb 20 21 Non remánsit de cibo eius, et proptérea nihil permanébit de bonis eius. Jb 20 22 Cum satiátus fúerit, arctábitur: æstuábit, et omnis dolor írruet super eum. Jb 20 23 Utinam impleátur venter eius, ut emíttat in eum iram furóris sui, et pluat super illum bellum suum. Jb 20 24 Fúgiet arma férrea, et írruet in arcum ǽreum. Jb 20 25 Edúctus, et egrédiens de vagína sua, et fúlgurans in amaritúdine sua: vadent et vénient super eum horríbiles. Jb 20 26 Omnes ténebræ abscónditæ sunt in occúltis eius: devorábit eum ignis qui non succénditur: affligétur relíctus in tabernáculo suo. Jb 20 27 Revelábunt cæli iniquitátem eius, et terra consúrget advérsus eum. Jb 20 28 Apértum erit germen domus illíus: detrahétur in die furóris Dei. Jb 20 29 Hæc est pars hóminis ímpii a Deo, et heréditas verbórum eius a Dómino. Jb 21 1 Respóndens autem Iob, dixit: Jb 21 2 Audíte, quæso, sermónes meos, et ágite pœniténtiam. Jb 21 3 Sustinéte me, et ego loquar: et post mea, si vidébitur, verba, ridéte. Jb 21 4 Numquid contra hóminem disputátio mea est, ut mérito non débeam contristári? Jb 21 5 Atténdite me et obstupéscite, et superpónite dígitum ori vestro. Jb 21 6 Et ego, quando recordátus fúero, pertimésco, et cóncutit carnem meam tremor. Jb 21 7 Quare ergo ímpii vivunt, subleváti sunt, confortatíque divítiis? Jb 21 8 Semen eórum pérmanet coram eis: propinquórum turba et nepótum in conspéctu eórum. Jb 21 9 Domus eórum secúræ sunt et pacátæ, et non est virga Dei super illos. Jb 21 10 Bos eórum concépit, et non abortívit: vacca péperit, et non est priváta fœtu suo. Jb 21 11 Egrediúntur quasi greges párvuli eórum, et infántes eórum exsúltant lúsibus. Jb 21 12 Tenent týmpanum et cítharam, et gaudent ad sónitum órgani. Jb 21 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inférna descéndunt. Jb 21 14 Qui dixérunt Deo: Recéde a nobis, et sciéntiam viárum tuárum nólumus. Jb 21 15 Quis est Omnípotens, ut serviámus ei? et quid nobis prodest si oravérimus illum? Jb 21 16 Verúmtamen quia non sunt in manu eórum bona sua, consílium impiórum longe sit a me. Jb 21 17 Quóties lucérna impiórum exstinguétur, et supervéniet eis inundátio, et dolóres dívidet furóris sui? Jb 21 18 Erunt sicut páleæ ante fáciem venti, et sicut favílla quam turbo dispérgit. Jb 21 19 Deus servábit fíliis illíus dolórem patris, et cum reddíderit, tunc sciet. Jb 21 20 Vidébunt óculi eius interfectiónem suam, et de furóre Omnipoténtis bibet. Jb 21 21 Quid enim ad eum pértinet de domo sua post se, et si númerus ménsium eius dimidiétur? Jb 21 22 Numquid Deus docébit quíspiam sciéntiam, qui excélsos iúdicat? Jb 21 23 Iste móritur robústus et sanus, dives et felix: Jb 21 24 víscera eius plena sunt ádipe, et medúllis ossa illíus irrigántur: Jb 21 25 álius vero móritur in amaritúdine ánimæ absque ullis ópibus: Jb 21 26 et tamen simul in púlvere dórmient, et vermes opérient eos. Jb 21 27 Certe novi cogitatiónes vestras, et senténtias contra me iníquas. Jb 21 28 Dícitis enim: Ubi est domus príncipis? et ubi tabernácula impiórum? Jb 21 29 Interrogáte quémlibet de viatóribus, et hæc éadem illum intellígere cognoscétis. Jb 21 30 Quia in diem perditiónis servátur malus, et ad diem furóris ducétur. Jb 21 31 Quis árguet coram eo viam eius? et quæ fecit, quis reddet illi? Jb 21 32 Ipse ad sepúlcra ducétur, et in congérie mortuórum vigilábit. Jb 21 33 Dulcis fuit gláreis Cocýti, et post se omnem hóminem trahet, et ante se innumerábiles. Jb 21 34 Quómodo ígitur consolámini me frustra, cum respónsio vestra repugnáre osténsa sit veritáti? Jb 22 1 Respóndens autem Eliphaz Themanítes, dixit: Jb 22 2 Numquid Deo potest comparári homo, étiam cum perféctæ fúerit sciéntiæ? Jb 22 3 Quid prodest Deo, si iustus fúeris? aut quid ei confers, si immaculáta fúerit via tua? Jb 22 4 Numquid timens árguet te, et véniet tecum in iudícium, Jb 22 5 et non propter malítiam tuam plúrimam, et infinítas iniquitátes tuas? Jb 22 6 Abstulísti enim pignus fratrum tuórum sine causa, et nudos spoliásti véstibus. Jb 22 7 Aquam lasso non dedísti, et esuriénti subtraxísti panem. Jb 22 8 In fortitúdine bráchii tui possidébas terram, et potentíssimus obtinébas eam. Jb 22 9 Víduas dimisísti vácuas, et lacértos pupillórum comminuísti. Jb 22 10 Proptérea circúmdatus es láqueis, et contúrbat te formído súbita. Jb 22 11 Et putábas te ténebras non visúrum, et ímpetu aquárum inundántium non oppréssum iri? Jb 22 12 An non cógitas quod Deus excélsior cælo sit, et super stellárum vérticem sublimétur? Jb 22 13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per calíginem iúdicat. Jb 22 14 Nubes latíbulum eius, nec nostra consíderat, et circa cárdines cæli perámbulat. Jb 22 15 Numquid sémitam sæculórum custodíre cupis, quam calcavérunt viri iníqui? Jb 22 16 Qui subláti sunt ante tempus suum, et flúvius subvértit fundaméntum eórum: Jb 22 17 qui dicébant Deo: Recéde a nobis: et quasi nihil posset fácere Omnípotens, æstimábant eum, Jb 22 18 cum ille implésset domos eórum bonis: quorum senténtia procul sit a me. Jb 22 19 Vidébunt iusti, et lætabúntur, et ínnocens subsannábit eos. Jb 22 20 Nonne succísa est eréctio eórum? et relíquias eórum devorávit ignis? Jb 22 21 Acquiésce ígitur ei, et habéto pacem, et per hæc habébis fructus óptimos. Jb 22 22 Súscipe ex ore illíus legem, et pone sermónes eius in corde tuo. Jb 22 23 Si revérsus fúeris ad Omnipoténtem, ædificáberis, et longe fácies iniquitátem a tabernáculo tuo. Jb 22 24 Dabit pro terra sílicem, et pro sílice torréntes áureos. Jb 22 25 Erítque Omnípotens contra hostes tuos, et argéntum coacervábitur tibi. Jb 22 26 Tunc super Omnipoténtem delíciis áfflues, et elevábis ad Deum fáciem tuam. Jb 22 27 Rogábis eum, et exáudiet te, et vota tua reddes. Jb 22 28 Decérnes rem, et véniet tibi, et in viis tuis splendébit lumen. Jb 22 29 Qui enim humiliátus fúerit, erit in glória, et qui inclináverit óculos, ipse salvábitur. Jb 22 30 Salvábitur ínnocens: salvábitur autem in mundítia mánuum suárum. Jb 23 1 Respóndens autem Iob, ait: Jb 23 2 Nunc quoque in amaritúdine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggraváta est super gémitum meum. Jb 23 3 Quis mihi tríbuat ut cognóscam et invéniam illum, et véniam usque ad sólium eius? Jb 23 4 Ponam coram eo iudícium, et os meum replébo increpatiónibus: Jb 23 5 ut sciam verba quæ mihi respóndeat, et intélligam quid loquátur mihi. Jb 23 6 Nolo multa fortitúdine conténdat mecum, nec magnitúdinis suæ mole me premat. Jb 23 7 Propónat æquitátem contra me, et pervéniat ad victóriam iudícium meum. Jb 23 8 Si ad oriéntem íero, non appáret: si ad occidéntem, non intélligam eum. Jb 23 9 Si ad sinístram, quid agam? non apprehéndam eum: si me vertam ad déxteram, non vidébo illum. Jb 23 10 Ipse vero scit viam meam, et probávit me quasi aurum quod per ignem transit. Jb 23 11 Vestígia eius secútus est pes meus: viam eius custodívi, et non declinávi ex ea. Jb 23 12 A mandátis labiórum eius non recéssi, et in sinu meo abscóndi verba oris eius. Jb 23 13 Ipse enim solus est, et nemo avértere potest cogitatiónem eius: et ánima eius quodcúmque vóluit, hoc fecit. Jb 23 14 Cum expléverit in me voluntátem suam, et ália multa simília præsto sunt ei. Jb 23 15 Et idcírco a fácie eius turbátus sum, et consíderans eum, timóre sollícitor. Jb 23 16 Deus mollívit cor meum, et Omnípotens conturbávit me. Jb 23 17 Non enim périi propter imminéntes ténebras, nec fáciem meam opéruit calígo. Jb 24 1 Ab Omnipoténte non sunt abscóndita témpora: qui autem novérunt eum, ignórant dies illíus. Jb 24 2 Alii términos transtulérunt: diripuérunt greges, et pavérunt eos. Jb 24 3 Asinum pupillórum abegérunt, et abstulérunt pro pígnore bovem víduæ. Jb 24 4 Subvertérunt páuperum viam, et oppressérunt páriter mansuétos terræ. Jb 24 5 Alii quasi ónagri in desérto egrediúntur ad opus suum: vigilántes ad prædam, prǽparant panem líberis. Jb 24 6 Agrum non suum demétunt, et víneam eius, quem vi opprésserint, vindémiant. Jb 24 7 Nudos dimíttunt hómines, induménta tolléntes, quibus non est operiméntum in frígore: Jb 24 8 quos imbres móntium rigant, et non habéntes velámen, amplexántur lápides. Jb 24 9 Vim fecérunt deprædántes pupíllos, et vulgum páuperem spoliavérunt. Jb 24 10 Nudis et incedéntibus absque vestítu, et esuriéntibus tulérunt spicas. Jb 24 11 Inter acérvos eórum meridiáti sunt, qui calcátis torculáribus sítiunt. Jb 24 12 De civitátibus fecérunt viros gémere, et ánima vulneratórum clamávit: et Deus inúltum abíre non pátitur. Jb 24 13 Ipsi fuérunt rebélles lúmini: nesciérunt vias eius, nec revérsi sunt per sémitas eius. Jb 24 14 Mane primo consúrgit homicída: intérficit egénum et páuperem: per noctem vero erit quasi fur. Jb 24 15 Oculus adúlteri obsérvat calíginem, dicens: Non me vidébit óculus: et opériet vultum suum. Jb 24 16 Pérfodit in ténebris domos, sicut in die condíxerant sibi, et ignoravérunt lucem. Jb 24 17 Si súbito apparúerit auróra, arbitrántur umbram mortis: et sic in ténebris quasi in luce ámbulant. Jb 24 18 Levis est super fáciem aquæ: maledícta sit pars eius in terra, nec ámbulet per viam vineárum. Jb 24 19 Ad nímium calórem tránseat ab aquis nívium, et usque ad ínferos peccátum illíus. Jb 24 20 Obliviscátur eius misericórdia: dulcédo illíus vermes: non sit in recordatióne, sed conterátur quasi lignum infructuósum. Jb 24 21 Pavit enim stérilem quæ non parit, et víduæ bene non fecit. Jb 24 22 Detráxit fortes in fortitúdine sua, et cum stéterit, non credet vitæ suæ. Jb 24 23 Dedit ei Deus locum pœniténtiæ, et ille abútitur eo in supérbiam: óculi autem eius sunt in viis illíus. Jb 24 24 Eleváti sunt ad módicum, et non subsístent: et humiliabúntur sicut ómnia, et auferéntur, et sicut summitátes spicárum conteréntur. Jb 24 25 Quod si non est ita, quis me potest argúere esse mentítum, et pónere ante Deum verba mea? Jb 25 1 Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit: Jb 25 2 Potéstas et terror apud eum est, qui facit concórdiam in sublímibus suis. Jb 25 3 Numquid est númerus mílitum eius? et super quem non surget lumen illíus? Jb 25 4 Numquid iustificári potest homo comparátus Deo? aut apparére mundus natus de mulíere? Jb 25 5 Ecce luna étiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspéctu eius: Jb 25 6 quanto magis homo putrédo, et fílius hóminis vermis? Jb 26 1 Respóndens autem Iob dixit: Jb 26 2 Cuius adiútor es? numquid imbecíllis? et susténtas bráchium eius qui non est fortis? Jb 26 3 Cui dedísti consílium? fórsitan illi qui non habet sapiéntiam: et prudéntiam tuam ostendísti plúrimam. Jb 26 4 Quem docére voluísti? nonne eum qui fecit spiraméntum? Jb 26 5 Ecce gigántes gemunt sub aquis, et qui hábitant cum eis. Jb 26 6 Nudus est inférnus coram illo, et nullum est operiméntum perditióni. Jb 26 7 Qui exténdit aquilónem super vácuum, et appéndit terram super níhilum. Jb 26 8 Qui ligat aquas in núbibus suis, ut non erúmpant páriter deórsum. Jb 26 9 Qui tenet vultum sólii sui, et expándit super illud nébulam suam. Jb 26 10 Términum circúmdedit aquis, usque dum finiántur lux et ténebræ. Jb 26 11 Colúmnæ cæli contremíscunt, et pavent ad nutum eius. Jb 26 12 In fortitúdine illíus repénte mária congregáta sunt, et prudéntia eius percússit supérbum. Jb 26 13 Spíritus eius ornávit cælos, et obstetricánte manu eius, edúctus est cóluber tortuósus. Jb 26 14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viárum eius: et cum vix parvam stillam sermónis eius audiérimus, quis póterit tonítruum magnitúdinis illíus intuéri? Jb 27 1 Addidit quoque Iob, assúmens parábolam suam, et dixit: Jb 27 2 Vivit Deus, qui ábstulit iudícium meum, et Omnípotens, qui ad amaritúdinem addúxit ánimam meam. Jb 27 3 Quia donec súperest hálitus in me, et spíritus Dei in náribus meis, Jb 27 4 non loquéntur lábia mea iniquitátem, nec lingua mea meditábitur mendácium. Jb 27 5 Absit a me ut iustos vos esse iúdicem: donec defíciam, non recédam ab innocéntia mea. Jb 27 6 Iustificatiónem meam, quam cœpi tenére, non déseram: neque enim reprehéndit me cor meum in omni vita mea. Jb 27 7 Sit ut ímpius, inimícus meus, et adversárius meus quasi iníquus. Jb 27 8 Quæ est enim spes hypócritæ, si aváre rápiat, et non líberet Deus ánimam eius? Jb 27 9 Numquid Deus áudiet clamórem eius, cum vénerit super eum angústia? Jb 27 10 Aut póterit in Omnipoténte delectári, et invocáre Deum omni témpore? Jb 27 11 Docébo vos per manum Dei quæ Omnípotens hábeat, nec abscóndam. Jb 27 12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquímini? Jb 27 13 Hæc est pars hóminis ímpii apud Deum, et heréditas violentórum, quam ob Omnipoténte suscípient. Jb 27 14 Si multiplicáti fúerint fílii eius, in gládio erunt, et nepótes eius non saturabúntur pane. Jb 27 15 Qui réliqui fúerint ex eo sepeliéntur in intéritu, et víduæ illíus non plorábunt. Jb 27 16 Si comportáverit quasi terram argéntum, et sicut lutum præparáverit vestiménta: Jb 27 17 præparábit quidem, sed iustus vestiétur illis, et argéntum ínnocens dívidet. Jb 27 18 Ædificávit sicut tínea domum suam, et sicut custos fecit umbráculum. Jb 27 19 Dives, cum dormíerit, nihil secum áuferet: apériet óculos suos, et nihil invéniet. Jb 27 20 Apprehéndet eum quasi aqua inópia: nocte ópprimet eum tempéstas. Jb 27 21 Tollet eum ventus urens, et áuferet, et velut turbo rápiet eum de loco suo. Jb 27 22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fúgiens fúgiet. Jb 27 23 Stringet super eum manus suas, et sibilábit super illum, íntuens locum eius. Jb 28 1 Habet argéntum venárum suárum princípia, et auro locus est in quo conflátur. Jb 28 2 Ferrum de terra tóllitur, et lapis solútus calóre in æs vértitur. Jb 28 3 Tempus pósuit ténebris, et universórum finem ipse consíderat: lápidem quoque calíginis et umbram mortis. Jb 28 4 Dívidit torrens a pópulo peregrinánte eos quos oblítus est pes egéntis hóminis, et ínvios. Jb 28 5 Terra de qua oriebátur panis, in loco suo igni subvérsa est. Jb 28 6 Locus sapphíri lápides eius, et glebæ illíus aurum. Jb 28 7 Sémitam ignorávit avis, nec intúitus est eam óculus vúlturis. Jb 28 8 Non calcavérunt eam fílii institórum, nec pertransívit per eam leǽna. Jb 28 9 Ad sílicem exténdit manum suam: subvértit a radícibus montes. Jb 28 10 In petris rivos excídit, et omne pretiósum vidit óculus eius. Jb 28 11 Profúnda quoque fluviórum scrutátus est, et abscóndita in lucem prodúxit. Jb 28 12 Sapiéntia vero ubi invenítur? et quis est locus intelligéntiæ? Jb 28 13 Nescit homo prétium eius, nec invenítur in terra suáviter vivéntium. Jb 28 14 Abýssus dicit: Non est in me, et mare lóquitur: Non est mecum. Jb 28 15 Non dábitur aurum obrízum pro ea, nec appendétur argéntum in commutatióne eius. Jb 28 16 Non conferétur tinctis Indiæ colóribus, nec lápidi sardónycho pretiosíssimo vel sapphíro. Jb 28 17 Non adæquábitur ei aurum vel vitrum, nec commutabúntur pro ea vasa auri. Jb 28 18 Excélsa et eminéntia non memorabúntur comparatióne eius: tráhitur autem sapiéntia de occúltis. Jb 28 19 Non adæquábitur ei topázius de Æthiópia, nec tinctúræ mundíssimæ componétur. Jb 28 20 Unde ergo sapiéntia venit? et quis est locus intelligéntiæ? Jb 28 21 Abscóndita est ab óculis ómnium vivéntium: vólucres quoque cæli latet. Jb 28 22 Perdítio et mors dixérunt: Auribus nostris audívimus famam eius. Jb 28 23 Deus intélligit viam eius, et ipse novit locum illíus. Jb 28 24 Ipse enim fines mundi intuétur, et ómnia quæ sub cælo sunt réspicit. Jb 28 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appéndit in mensúra. Jb 28 26 Quando ponébat plúviis legem, et viam procéllis sonántibus: Jb 28 27 tunc vidit illam et enarrávit, et præparávit, et investigávit. Jb 28 28 Et dixit hómini: Ecce timor Dómini, ipsa est sapiéntia: et recédere a malo, intelligéntia. Jb 29 1 Addidit quoque Iob, assúmens parábolam suam, et dixit: Jb 29 2 Quis mihi tríbuat ut sim iuxta menses prístinos, secúndum dies quibus Deus custodiébat me? Jb 29 3 quando splendébat lucérna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulábam in ténebris? Jb 29 4 sicut fui in diébus adolescéntiæ meæ, quando secréto Deus erat in tabernáculo meo? Jb 29 5 quando erat Omnípotens mecum, et in circúitu meo púeri mei? Jb 29 6 quando lavábam pedes meos butýro, et petra fundébat mihi rivos ólei? Jb 29 7 quando procedébam ad portam civitátis, et in platéa parábant cáthedram mihi? Jb 29 8 Vidébant me iúvenes, et abscondebántur: et senes assurgéntes stabant. Jb 29 9 Príncipes cessábant loqui, et dígitum superponébant ori suo. Jb 29 10 Vocem suam cohibébant duces, et lingua eórum gútturi suo adhærébat. Jb 29 11 Auris áudiens beatificábat me, et óculus videns testimónium reddébat mihi: Jb 29 12 eo quod liberássem páuperem vociferántem, et pupíllum cui non esset adiútor. Jb 29 13 Benedíctio peritúri super me veniébat, et cor víduæ consolátus sum. Jb 29 14 Iustítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, iudício meo. Jb 29 15 Oculus fui cæco, et pes claudo. Jb 29 16 Pater eram páuperum, et causam quam nesciébam diligentíssime investigábam. Jb 29 17 Conterébam molas iníqui, et de déntibus illíus auferébam prædam. Jb 29 18 Dicebámque: In nídulo meo móriar, et sicut palma multiplicábo dies. Jb 29 19 Radix mea apérta est secus aquas, et ros morábitur in messióne mea. Jb 29 20 Glória mea semper innovábitur, et arcus meus in manu mea instaurábitur. Jb 29 21 Qui me audiébant, exspectábant senténtiam, et inténti tacébant ad consílium meum. Jb 29 22 Verbis meis áddere nihil audébant, et super illos stillábat elóquium meum. Jb 29 23 Exspectábant me sicut plúviam, et os suum aperiébant quasi ad imbrem serótinum. Jb 29 24 Si quando ridébam ad eos, non credébant: et lux vultus mei non cadébat in terram. Jb 29 25 Si voluíssem ire ad eos, sedébam primus: cumque sedérem quasi rex, circumstánte exércitu, eram tamen mœréntium consolátor. Jb 30 1 Nunc autem derídent me iunióres témpore, quorum non dignábar patres pónere cum cánibus gregis mei: Jb 30 2 quorum virtus mánuum mihi erat pro níhilo, et vita ipsa putabántur indígni: Jb 30 3 egestáte et fame stériles, qui rodébant in solitúdine, squalléntes calamitáte et miséria. Jb 30 4 Et mandébant herbas, et árborum córtices, et radix iuniperórum erat cibus eórum. Jb 30 5 Qui de convállibus ista rapiéntes, cum síngula reperíssent, ad ea cum clamóre currébant. Jb 30 6 In desértis habitábant torréntium, et in cavérnis terræ, vel super gláream. Jb 30 7 Qui inter huiuscémodi lætabántur, et esse sub séntibus delícias computábant. Jb 30 8 Fílii stultórum et ignobílium, et in terra pénitus non paréntes. Jb 30 9 Nunc in eórum cánticum versus sum, et factus sum eis in provérbium. Jb 30 10 Abominántur me, et longe fúgiunt a me, et fáciem meam conspúere non veréntur. Jb 30 11 Pháretram enim suam apéruit, et afflíxit me, et frenum pósuit in os meum. Jb 30 12 Ad déxteram oriéntis calamitátes meæ íllico surrexérunt: pedes meos subvertérunt, et oppressérunt quasi flúctibus sémitis suis. Jb 30 13 Dissipavérunt itínera mea: insidiáti sunt mihi, et prævaluérunt: et non fuit qui ferret auxílium. Jb 30 14 Quasi rupto muro, et apérta iánua, irruérunt super me, et ad meas misérias devolúti sunt. Jb 30 15 Redáctus sum in níhilum: abstulísti quasi ventus desidérium meum, et velut nubes pertránsiit salus mea. Jb 30 16 Nunc autem in memetípso marcéscit ánima mea, et póssident me dies afflictiónis. Jb 30 17 Nocte os meum perforátur dolóribus, et qui me cómedunt, non dórmiunt. Jb 30 18 In multitúdine eórum consúmitur vestiméntum meum, et quasi capítio túnicæ succinxérunt me. Jb 30 19 Comparátus sum luto, et assimilátus sum favíllæ et cíneri. Jb 30 20 Clamo ad te, et non exáudis me: sto, et non réspicis me. Jb 30 21 Mutátus es mihi in crudélem, et in durítia manus tuæ adversáris mihi. Jb 30 22 Elevásti me, et quasi super ventum ponens elisísti me válide. Jb 30 23 Scio quia morti trades me, ubi constitúta est domus omni vivénti. Jb 30 24 Verúmtamen non ad consumptiónem eórum emíttis manum tuam: et si corrúerint, ipse salvábis. Jb 30 25 Flebam quondam super eo qui afflíctus erat, et compatiebátur ánima mea páuperi. Jb 30 26 Exspectábam bona, et venérunt mihi mala: præstolábar lucem, et erupérunt ténebræ. Jb 30 27 Interióra mea efferbuérunt absque ulla réquie: prævenérunt me dies afflictiónis. Jb 30 28 Mœrens incedébam sine furóre: consúrgens, in turba clamábam. Jb 30 29 Frater fui dracónum, et sócius struthiónum. Jb 30 30 Cutis mea denigráta est super me, et ossa mea aruérunt præ cáumate. Jb 30 31 Versa est in luctum cíthara mea, et órganum meum in vocem fléntium. Jb 31 1 Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitárem quidem de vírgine. Jb 31 2 Quam enim partem habéret in me Deus désuper, et hereditátem Omnípotens de excélsis? Jb 31 3 Numquid non perdítio est iníquo, et alienátio operántibus iniustítiam? Jb 31 4 Nonne ipse consíderat vias meas, et cunctos gressus meos dinúmerat? Jb 31 5 Si ambulávi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus, Jb 31 6 appéndat me in statéra iusta, et sciat Deus simplicitátem meam. Jb 31 7 Si declinávit gressus meus de via, et si secútum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhǽsit mácula, Jb 31 8 seram, et álius cómedat, et progénies mea eradicétur. Jb 31 9 Si decéptum est cor meum super mulíere, et si ad óstium amíci mei insidiátus sum, Jb 31 10 scortum altérius sit uxor mea, et super illam incurvéntur álii. Jb 31 11 Hoc enim nefas est, et iníquitas máxima. Jb 31 12 Ignis est usque ad perditiónem dévorans, et ómnia eradícans genímina. Jb 31 13 Si contémpsi subíre iudícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptárent advérsum me. Jb 31 14 Quid enim fáciam cum surréxerit ad iudicándum Deus? et cum quæsíerit, quid respondébo illi? Jb 31 15 Numquid non in útero fecit me, qui et illum operátus est, et formávit me in vulva unus? Jb 31 16 Si negávi quod volébant paupéribus, et óculos víduæ exspectáre feci: Jb 31 17 si comédi buccéllam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea Jb 31 18 (quia ab infántia mea crevit mecum miserátio, et de útero matris meæ egréssa est mecum): Jb 31 19 si despéxi pereúntem, eo quod non habúerit induméntum, et absque operiménto páuperem: Jb 31 20 si non benedixérunt mihi látera eius, et de velléribus óvium meárum calefáctus est: Jb 31 21 si levávi super pupíllum manum meam, étiam cum vidérem me in porta superiórem: Jb 31 22 húmerus meus a iunctúra sua cadat, et bráchium meum cum suis óssibus confringátur. Jb 31 23 Semper enim quasi tuméntes super me fluctus tímui Deum, et pondus eius ferre non pótui. Jb 31 24 Si putávi aurum robur meum, et obrízo dixi: Fidúcia mea: Jb 31 25 si lætátus sum super multis divítiis meis, et quia plúrima réperit manus mea: Jb 31 26 si vidi solem cum fulgéret, et lunam incedéntem clare, Jb 31 27 et lætátum est in abscóndito cor meum, et osculátus sum manum meam ore meo: Jb 31 28 quæ est iníquitas máxima, et negátio contra Deum altíssimum. Jb 31 29 Si gavísus sum ad ruínam eius qui me óderat, et exsultávi quod invenísset eum malum. Jb 31 30 Non enim dedi ad peccándum guttur meum, ut expéterem maledícens ánimam eius. Jb 31 31 Si non dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus eius, ut saturémur? Jb 31 32 Foris non mansit peregrínus: óstium meum viatóri pátuit. Jb 31 33 Si abscóndi quasi homo peccátum meum, et celávi in sinu meo iniquitátem meam: Jb 31 34 si expávi ad multitúdinem nímiam, et despéctio propinquórum térruit me: et non magis tácui, nec egréssus sum óstium. Jb 31 35 Quis mihi tríbuat auditórem, ut desidérium meum áudiat Omnípotens, et librum scribat ipse qui iúdicat, Jb 31 36 ut in húmero meo portem illum, et circúmdem illum quasi corónam mihi? Jb 31 37 Per síngulos gradus meos pronuntiábo illum, et quasi príncipi ófferam eum. Jb 31 38 Si advérsum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent: Jb 31 39 si fructus eius comédi absque pecúnia, et ánimam agricolárum eius afflíxi: Jb 31 40 pro fruménto oriátur mihi tríbulus, et pro hórdeo spina. Finíta sunt verba Iob. Jb 32 1 Omisérunt autem tres viri isti respondére Iob, eo quod iustus sibi viderétur. Jb 32 2 Et irátus indignatúsque est Eliu fílius Bárachel Buzítes, de cognatióne Ram: irátus est autem advérsum Iob, eo quod iustum se esse díceret coram Deo. Jb 32 3 Porro advérsum amícos eius indignátus est, eo quod non inveníssent responsiónem rationábilem, sed tantúmmodo condemnássent Iob. Jb 32 4 Igitur Eliu exspectávit Iob loquéntem, eo quod senióres essent qui loquebántur. Jb 32 5 Cum autem vidísset quod tres respondére non potuíssent, irátus est veheménter. Jb 32 6 Respondénsque Eliu fílius Bárachel Buzítes, dixit: Iúnior sum témpore, vos autem antiquióres: idcírco, demísso cápite, véritus sum vobis indicáre meam senténtiam. Jb 32 7 Sperábam enim quod ætas prolíxior loquerétur, et annórum multitúdo docéret sapiéntiam. Jb 32 8 Sed, ut vídeo, spíritus est in homínibus, et inspirátio Omnipoténtis dat intelligéntiam. Jb 32 9 Non sunt longǽvi sapiéntes, nec senes intélligunt iudícium. Jb 32 10 Ideo dicam: Audíte me: osténdam vobis étiam ego meam sapiéntiam. Jb 32 11 Exspectávi enim sermónes vestros: audívi prudéntiam vestram, donec disceptarémini sermónibus: Jb 32 12 et donec putábam vos áliquid dícere, considerábam: sed, ut vídeo, non est qui possit argúere Iob, et respondére ex vobis sermónibus eius. Jb 32 13 Ne forte dicátis: Invénimus sapiéntiam: Deus proiécit eum, non homo. Jb 32 14 Nihil locútus est mihi: et ego non secúndum sermónes vestros respondébo illi. Jb 32 15 Extimuérunt, nec respondérunt ultra, abstulerúntque a se elóquia. Jb 32 16 Quóniam ígitur exspectávi, et non sunt locúti: stetérunt, nec ultra respondérunt: Jb 32 17 respondébo et ego partem meam, et osténdam sciéntiam meam. Jb 32 18 Plenus sum enim sermónibus, et coárctat me spíritus úteri mei. Jb 32 19 En venter meus quasi mustum absque spiráculo, quod lagúnculas novas disrúmpit. Jb 32 20 Loquar, et respirábo páululum: apériam lábia mea, et respondébo. Jb 32 21 Non accípiam persónam viri, et Deum hómini non æquábo. Jb 32 22 Néscio enim quámdiu subsístam, et si post módicum tollat me Factor meus. Jb 33 1 Audi ígitur, Iob, elóquia mea, et omnes sermónes meos auscúlta. Jb 33 2 Ecce apérui os meum: loquátur lingua mea in fáucibus meis. Jb 33 3 Símplici corde meo sermónes mei, et senténtiam puram lábia mea loquéntur. Jb 33 4 Spíritus Dei fecit me, et spiráculum Omnipoténtis vivificávit me. Jb 33 5 Si potes, respónde mihi, et advérsus fáciem meam consíste. Jb 33 6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eódem luto ego quoque formátus sum. Jb 33 7 Verúmtamen miráculum meum non te térreat, et eloquéntia mea non sit tibi gravis. Jb 33 8 Dixísti ergo in áuribus meis, et vocem verbórum tuórum audívi: Jb 33 9 Mundus sum ego, et absque delícto: immaculátus, et non est iníquitas in me. Jb 33 10 Quia querélas in me réperit, ídeo arbitrátus est me inimícum sibi. Jb 33 11 Pósuit in nervo pedes meos: custodívit omnes sémitas meas. Jb 33 12 Hoc est ergo in quo non es iustificátus: respondébo tibi, quia maior sit Deus hómine. Jb 33 13 Advérsus eum conténdis, quod non ad ómnia verba respónderit tibi? Jb 33 14 Semel lóquitur Deus, et secúndo idípsum non répetit. Jb 33 15 Per sómnium, in visióne noctúrna, quando írruit sopor super hómines, et dórmiunt in léctulo, Jb 33 16 tunc áperit aures virórum, et erúdiens eos ínstruit disciplína, Jb 33 17 ut avértat hóminem ab his quæ facit, et líberet eum de supérbia, Jb 33 18 éruens ánimam eius a corruptióne, et vitam illíus ut non tránseat in gládium. Jb 33 19 Increpat quoque per dolórem in léctulo, et ómnia ossa eius marcéscere facit. Jb 33 20 Abominábilis ei fit in vita sua panis, et ánimæ illíus cibus ante desiderábilis. Jb 33 21 Tabéscet caro eius, et ossa, quæ tecta fúerant, nudabúntur. Jb 33 22 Appropinquávit corruptióni ánima eius, et vita illíus mortíferis. Jb 33 23 Si fúerit pro eo ángelus loquens, unus de míllibus, ut annúntiet hóminis æquitátem, Jb 33 24 miserébitur eius, et dicet: Líbera eum, ut non descéndat in corruptiónem: invéni in quo ei propítier. Jb 33 25 Consúmpta est caro eius a supplíciis: revertátur ad dies adolescéntiæ suæ. Jb 33 26 Deprecábitur Deum, et placábilis ei erit: et vidébit fáciem eius in iúbilo, et reddet hómini iustítiam suam. Jb 33 27 Respíciet hómines, et dicet: Peccávi, et vere delíqui, et ut eram dignus, non recépi. Jb 33 28 Liberávit ánimam suam, ne pérgeret in intéritum, sed vivens lucem vidéret. Jb 33 29 Ecce hæc ómnia operátur Deus tribus vícibus per síngulos, Jb 33 30 ut révocet ánimas eórum a corruptióne, et illúminet luce vivéntium. Jb 33 31 Atténde, Iob, et audi me: et tace, dum ego loquor. Jb 33 32 Si autem habes quod loquáris, respónde mihi: lóquere, volo enim te apparére iustum. Jb 33 33 Quod si non habes, audi me: tace, et docébo te sapiéntiam. Jb 34 1 Pronúntians ítaque Eliu, étiam hæc locútus est: Jb 34 2 Audíte, sapiéntes, verba mea: et erudíti, auscultáte me. Jb 34 3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiúdicat. Jb 34 4 Iudícium eligámus nobis, et inter nos videámus quid sit mélius. Jb 34 5 Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvértit iudícium meum. Jb 34 6 In iudicándo enim me mendácium est: violénta sagítta mea absque ullo peccáto. Jb 34 7 Quis est vir ut est Iob, qui bibit subsannatiónem quasi aquam: Jb 34 8 qui gráditur cum operántibus iniquitátem, et ámbulat cum viris ímpiis? Jb 34 9 Dixit enim: Non placébit vir Deo, étiam si cucúrrerit cum eo. Jb 34 10 Ideo, viri cordáti, audíte me: absit a Deo impíetas, et ab Omnipoténte iníquitas. Jb 34 11 Opus enim hóminis reddet ei, et iuxta vias singulórum restítuet eis. Jb 34 12 Vere enim Deus non condemnábit frustra, nec Omnípotens subvértet iudícium. Jb 34 13 Quem constítuit álium super terram? aut quem pósuit super orbem quem fabricátus est? Jb 34 14 Si diréxerit ad eum cor suum, spíritum illíus et flatum ad se trahet. Jb 34 15 Defíciet omnis caro simul, et homo in cínerem revertétur. Jb 34 16 Si habes ergo intelléctum, audi quod dícitur, et auscúlta vocem elóquii mei. Jb 34 17 Numquid qui non amat iudícium sanári potest? et quómodo tu eum qui iustus est in tantum condémnas? Jb 34 18 Qui dicit regi: Apóstata: qui vocat duces ímpios: Jb 34 19 qui non áccipit persónas príncipum, nec cognóvit tyránnum cum disceptáret contra páuperem: opus enim mánuum eius sunt univérsi. Jb 34 20 Súbito moriéntur, et in média nocte turbabúntur pópuli: et pertransíbunt, et áuferent violéntum absque manu. Jb 34 21 Oculi enim eius super vias hóminum, et omnes gressus eórum consíderat. Jb 34 22 Non sunt ténebræ, et non est umbra mortis, ut abscondántur ibi qui operántur iniquitátem, Jb 34 23 neque enim ultra in hóminis potestáte est, ut véniat ad Deum in iudícium. Jb 34 24 Cónteret multos, et innumerábiles, et stare fáciet álios pro eis. Jb 34 25 Novit enim ópera eórum, et idcírco indúcet noctem, et conteréntur. Jb 34 26 Quasi ímpios percússit eos in loco vidéntium: Jb 34 27 qui quasi de indústria recessérunt ab eo, et omnes vias eius intellígere noluérunt: Jb 34 28 ut perveníre fácerent ad eum clamórem egéni, et audíret vocem páuperum. Jb 34 29 Ipso enim concedénte pacem, quis est qui condémnet? ex quo abscónderit vultum, quis est qui contemplétur eum, et super gentes, et super omnes hómines? Jb 34 30 Qui regnáre facit hóminem hypócritam propter peccáta pópuli. Jb 34 31 Quia ergo ego locútus sum ad Deum, te quoque non prohibébo. Jb 34 32 Si errávi, tu doce me: si iniquitátem locútus sum, ultra non addam. Jb 34 33 Numquid a te Deus éxpetit eam, quia displícuit tibi? tu enim cœpísti loqui, et non ego: quod si quid nosti mélius, lóquere. Jb 34 34 Viri intelligéntes loquántur mihi, et vir sápiens áudiat me. Jb 34 35 Iob autem stulte locútus est, et verba illíus non sonant disciplínam. Jb 34 36 Pater mi, probétur Iob usque ad finem: ne désinas ab hómine iniquitátis: Jb 34 37 quia addit super peccáta sua blasphémiam, inter nos ínterim constringátur: et tunc ad iudícium próvocet sermónibus suis Deum. Jb 35 1 Igitur Eliu hæc rursum locútus est: Jb 35 2 Numquid æqua tibi vidétur tua cogitátio, ut díceres: Iústior sum Deo? Jb 35 3 Dixísti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi próderit, si ego peccávero? Jb 35 4 Itaque ego respondébo sermónibus tuis, et amícis tuis tecum. Jb 35 5 Súspice cælum, et intuére: et contempláre ǽthera quod áltior te sit. Jb 35 6 Si peccáveris, quid ei nocébis? et si multiplicátæ fúerint iniquitátes tuæ, quid fácies contra eum? Jb 35 7 Porro si iuste égeris, quid donábis ei? aut quid de manu tua accípiet? Jb 35 8 Hómini qui símilis tui est, nocébit impíetas tua: et fílium hóminis adiuvábit iustítia tua. Jb 35 9 Propter multitúdinem calumniatórum clamábunt, et eiulábunt propter vim bráchii tyrannórum. Jb 35 10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit cármina in nocte? Jb 35 11 qui docet nos super iuménta terræ, et super vólucres cæli érudit nos? Jb 35 12 Ibi clamábunt, et non exáudiet, propter supérbiam malórum. Jb 35 13 Non ergo frustra áudiet Deus, et Omnípotens causas singulórum intuébitur. Jb 35 14 Etiam cum díxeris: Non consíderat: iudicáre coram illo, et exspécta eum. Jb 35 15 Nunc enim non infert furórem suum, nec ulcíscitur scelus valde. Jb 35 16 Ergo Iob frustra áperit os suum, et absque sciéntia verba multíplicat. Jb 36 1 Addens quoque Eliu, hæc locútus est: Jb 36 2 Sústine me páululum, et indicábo tibi: adhuc enim hábeo quod pro Deo loquar. Jb 36 3 Répetam sciéntiam meam a princípio, et operatórem meum probábo iustum. Jb 36 4 Vere enim absque mendácio sermónes mei, et perfécta sciéntia probábitur tibi. Jb 36 5 Deus poténtes non ábicit, cum et ipse sit potens: Jb 36 6 sed non salvat ímpios, et iudícium paupéribus tríbuit. Jb 36 7 Non áuferet a iusto óculos suos: et reges in sólio cóllocat in perpétuum, et illi erigúntur. Jb 36 8 Et si fúerint in caténis, et vinciántur fúnibus paupertátis, Jb 36 9 indicábit eis ópera eórum, et scélera eórum, quia violénti fuérunt. Jb 36 10 Revelábit quoque aurem eórum, ut corrípiat: et loquétur, ut revertántur ab iniquitáte. Jb 36 11 Si audíerint et observáverint, complébunt dies suos in bono, et annos suos in glória: Jb 36 12 si autem non audíerint, transíbunt per gládium, et consuméntur in stultítia. Jb 36 13 Simulatóres et cállidi próvocant iram Dei, neque clamábunt cum vincti fúerint. Jb 36 14 Moriétur in tempestáte ánima eórum, et vita eórum inter effeminátos. Jb 36 15 Erípiet de angústia sua páuperem, et revelábit in tribulatióne aurem eius. Jb 36 16 Igitur salvábit te de ore angústo latíssime, et non habénte fundaméntum subter se: réquies autem mensæ tuæ erit plena pinguédine. Jb 36 17 Causa tua quasi ímpii iudicáta est: causam iudiciúmque recípies. Jb 36 18 Non te ergo súperet ira ut áliquem ópprimas: nec multitúdo donórum inclínet te. Jb 36 19 Depóne magnitúdinem tuam absque tribulatióne, et omnes robústos fortitúdine. Jb 36 20 Ne prótrahas noctem, ut ascéndant pópuli pro eis. Jb 36 21 Cave ne declínes ad iniquitátem: hanc enim cœpísti sequi post misériam. Jb 36 22 Ecce Deus excélsus in fortitúdine sua, et nullus ei símilis in legislatóribus. Jb 36 23 Quis póterit scrutári vias eius? aut quis potest ei dícere: Operátus es iniquitátem? Jb 36 24 Meménto quod ignóres opus eius, de quo cecinérunt viri. Jb 36 25 Omnes hómines vident eum: unusquísque intuétur procul. Jb 36 26 Ecce Deus magnus vincens sciéntiam nostram: númerus annórum eius inæstimábilis. Jb 36 27 Qui aufert stillas plúviæ, et effúndit imbres ad instar gúrgitum, Jb 36 28 qui de núbibus fluunt quæ prætéxunt cuncta désuper. Jb 36 29 Si volúerit exténdere nubes quasi tentórium suum, Jb 36 30 et fulguráre lúmine suo désuper, cárdines quoque maris opériet. Jb 36 31 Per hæc enim iúdicat pópulos, et dat escas multis mortálibus. Jb 36 32 In mánibus abscóndit lucem, et præcépit ei ut rursus advéniat. Jb 36 33 Annúntiat de ea amíco suo, quod posséssio eius sit, et ad eam possit ascéndere. Jb 37 1 Super hoc expávit cor meum, et emótum est de loco suo. Jb 37 2 Audíte auditiónem in terróre vocis eius, et sonum de ore illíus procedéntem. Jb 37 3 Subter omnes cælos ipse consíderat, et lumen illíus super términos terræ. Jb 37 4 Post eum rúgiet sónitus: tonábit voce magnitúdinis suæ: et non investigábitur, cum audíta fúerit vox eius. Jb 37 5 Tonábit Deus in voce sua mirabíliter, qui facit magna et inscrutabília: Jb 37 6 qui prǽcipit nivi ut descéndat in terram, et híemis plúviis, et imbri fortitúdinis suæ: Jb 37 7 qui in manu ómnium hóminum signat, ut nóverint sínguli ópera sua. Jb 37 8 Ingrediétur béstia latíbulum, et in antro suo morábitur. Jb 37 9 Ab interióribus egrediétur tempéstas, et ab Arctúro frigus. Jb 37 10 Flante Deo, concréscit gelu, et rursum latíssimæ fundúntur aquæ. Jb 37 11 Fruméntum desíderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. Jb 37 12 Quæ lustrant per circúitum, quocúmque eas volúntas gubernántis dúxerit, ad omne quod præcéperit illis super fáciem orbis terrárum: Jb 37 13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocúmque loco misericórdiæ suæ eas iússerit inveníri. Jb 37 14 Auscúlta hæc, Iob: sta, et consídera mirabília Dei. Jb 37 15 Numquid scis quando præcéperit Deus plúviis, ut osténderent lucem núbium eius? Jb 37 16 Numquid nosti sémitas núbium magnas, et perféctas sciéntias? Jb 37 17 Nonne vestiménta tua cálida sunt, cum perfláta fúerit terra austro? Jb 37 18 Tu fórsitan cum eo fabricátus es cælos, qui solidíssimi quasi ære fusi sunt. Jb 37 19 Osténde nobis quid dicámus illi: nos quippe invólvimur ténebris. Jb 37 20 Quis narrábit ei quæ loquor? étiam si locútus fúerit homo, devorábitur. Jb 37 21 At nunc non vident lucem: súbito aër cogétur in nubes, et ventus tránsiens fugábit eas. Jb 37 22 Ab aquilóne aurum venit, et ad Deum formidolósa laudátio. Jb 37 23 Digne eum inveníre non póssumus: magnus fortitúdine, et iudício, et iustítia: et enarrári non potest. Jb 37 24 Ideo timébunt eum viri, et non audébunt contemplári omnes qui sibi vidéntur esse sapiéntes. Jb 38 1 Respóndens autem Dóminus Iob de túrbine, dixit: Jb 38 2 Quis est iste invólvens senténtias sermónibus imperítis? Jb 38 3 Accínge sicut vir lumbos tuos: interrogábo te, et respónde mihi. Jb 38 4 Ubi eras quando ponébam fundaménta terræ? índica mihi, si habes intelligéntiam. Jb 38 5 Quis pósuit mensúras eius, si nosti? vel quis teténdit super eam líneam? Jb 38 6 Super quo bases illíus solidátæ sunt? aut quis demísit lápidem angulárem eius, Jb 38 7 cum me laudárent simul astra matutína, et iubilárent omnes fílii Dei? Jb 38 8 Quis conclúsit óstiis mare, quando erumpébat quasi de vulva procédens: Jb 38 9 cum pónerem nubem vestiméntum eius, et calígine illud quasi pannis infántiæ obvólverem? Jb 38 10 Circúmdedi illud términis meis, et pósui vectem et óstia, Jb 38 11 et dixi: Usque huc vénies, et non procédes ámplius, et hic confrínges tuméntes fluctus tuos. Jb 38 12 Numquid post ortum tuum præcepísti dilúculo, et ostendísti auróræ locum suum? Jb 38 13 Et tenuísti concútiens extréma terræ, et excussísti ímpios ex ea? Jb 38 14 Restituétur ut lutum signáculum, et stabit sicut vestiméntum: Jb 38 15 auferétur ab ímpiis lux sua, et bráchium excélsum confringétur. Jb 38 16 Numquid ingréssus es profúnda maris, et in novíssimis abýssi deambulásti? Jb 38 17 Numquid apértæ sunt tibi portæ mortis, et óstia tenebrósa vidísti? Jb 38 18 Numquid considerásti latitúdinem terræ? índica mihi, si nosti, ómnia, Jb 38 19 in qua via lux hábitet, et tenebrárum quis locus sit: Jb 38 20 ut ducas unumquódque ad términos suos, et intélligas sémitas domus eius. Jb 38 21 Sciébas tunc quod nascitúrus esses, et númerum diérum tuórum nóveras? Jb 38 22 Numquid ingréssus es thesáuros nivis, aut thesáuros grándinis aspexísti, Jb 38 23 quæ præparávi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? Jb 38 24 Per quam viam spárgitur lux, divíditur æstus super terram? Jb 38 25 Quis dedit vehementíssimo imbri cursum, et viam sonántis tonítrui, Jb 38 26 ut plúeret super terram absque hómine in desérto, ubi nullus mortálium commorátur: Jb 38 27 ut impléret ínviam et desolátam, et prodúceret herbas viréntes? Jb 38 28 Quis est plúviæ pater? vel quis génuit stillas roris? Jb 38 29 De cuius útero egréssa est glácies? et gelu de cælo quis génuit? Jb 38 30 In similitúdinem lápidis aquæ durántur, et superfícies abýssi constríngitur. Jb 38 31 Numquid coniúngere valébis micántes stellas Pleíadas, aut gyrum Arctúri póteris dissipáre? Jb 38 32 Numquid prodúcis Lucíferum in témpore suo, et Vésperum super fílios terræ consúrgere facis? Jb 38 33 Numquid nosti órdinem cæli, et pones ratiónem eius in terra? Jb 38 34 Numquid elevábis in nébula vocem tuam, et ímpetus aquárum opériet te? Jb 38 35 Numquid mittes fúlgura, et ibunt, et reverténtia dicent tibi: Adsumus? Jb 38 36 Quis pósuit in viscéribus hóminis sapiéntiam? vel quis dedit gallo intelligéntiam? Jb 38 37 Quis enarrábit cælórum ratiónem? et concéntum cæli quis dormíre fáciet? Jb 38 38 Quando fundebátur pulvis in terra, et glebæ compingebántur? Jb 38 39 Numquid cápies leǽnæ prædam, et ánimam catulórum eius implébis, Jb 38 40 quando cubant in antris, et in spécubus insidiántur? Jb 38 41 Quis prǽparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagántes, eo quod non hábeant cibos? Jb 39 1 Numquid nosti tempus partus íbicum in petris, vel parturiéntes cervas observásti? Jb 39 2 Dinumerásti menses concéptus eárum, et scisti tempus partus eárum? Jb 39 3 Incurvántur ad fœtum, et páriunt, et rugítus emíttunt. Jb 39 4 Separántur fílii eárum, et pergunt ad pastum: egrediúntur, et non revertúntur ad eas. Jb 39 5 Quis dimísit ónagrum líberum, et víncula eius quis solvit? Jb 39 6 Cui dedi in solitúdine domum, et tabernácula eius in terra salsúginis. Jb 39 7 Contémnit multitúdinem civitátis: clamórem exactóris non audit. Jb 39 8 Circúmspicit montes páscuæ suæ, et viréntia quæque perquírit. Jb 39 9 Numquid volet rhinóceros servíre tibi, aut morábitur ad præsépe tuum? Jb 39 10 Numquid alligábis rhinoceróta ad arándum loro tuo, aut confrínget glebas vállium post te? Jb 39 11 Numquid fidúciam habébis in magna fortitúdine eius, et derelínques ei labóres tuos? Jb 39 12 Numquid credes illi quod seméntem reddat tibi, et áream tuam cóngreget? Jb 39 13 Penna struthiónis símilis est pennis heródii et accípitris. Jb 39 14 Quando derelínquit ova sua in terra, tu fórsitan in púlvere calefácies ea? Jb 39 15 Oblivíscitur quod pes concúlcet ea, aut béstia agri cónterat. Jb 39 16 Durátur ad fílios suos, quasi non sint sui: frustra laborávit, nullo timóre cogénte. Jb 39 17 Privávit enim eam Deus sapiéntia, nec dedit illi intelligéntiam. Jb 39 18 Cum tempus fúerit, in altum alas érigit: derídet equum et ascensórem eius. Jb 39 19 Numquid præbébis equo fortitúdinem, aut circúmdabis collo eius hinnítum? Jb 39 20 Numquid suscitábis eum quasi locústas? glória nárium eius terror. Jb 39 21 Terram úngula fodit: exsúltat audácter: in occúrsum pergit armátis. Jb 39 22 Contémnit pavórem, nec cedit gládio. Jb 39 23 Super ipsum sonábit pháretra: vibrábit hasta et clýpeus: Jb 39 24 fervens et fremens sorbet terram, nec réputat tubæ sonáre clangórem. Jb 39 25 Ubi audíerit búccinam, dicit: Vah, procul odorátur bellum, exhortatiónem ducum, et ululátum exércitus. Jb 39 26 Numquid per sapiéntiam tuam pluméscit accípiter, expándens alas suas ad austrum? Jb 39 27 Numquid ad præcéptum tuum elevábitur áquila, et in árduis ponet nidum suum? Jb 39 28 In petris manet, et in prærúptis silícibus commorátur, atque inaccéssis rúpibus. Jb 39 29 Inde contemplátur escam, et de longe óculi eius prospíciunt. Jb 39 30 Pulli eius lambent sánguinem: et ubicúmque cadáver fúerit, statim adest. Jb 39 31 Et adiécit Dóminus, et locútus est ad Iob: Jb 39 32 Numquid qui conténdit cum Deo, tam fácile conquiéscit? útique qui árguit Deum, debet respondére ei. Jb 39 33 Respóndens autem Iob Dómino, dixit: Jb 39 34 Qui léviter locútus sum, respondére quid possum? manum meam ponam super os meum. Jb 39 35 Unum locútus sum, quod útinam non dixíssem: et álterum, quibus ultra non addam. Jb 40 1 Respóndens autem Dóminus Iob de túrbine, dixit: Jb 40 2 Accínge sicut vir lumbos tuos: interrogábo te, et índica mihi. Jb 40 3 Numquid írritum fácies iudícium meum, et condemnábis me, ut tu iustificéris? Jb 40 4 Et si habes bráchium sicut Deus? et si voce símili tonas? Jb 40 5 Circúmda tibi decórem, et in sublíme erígere, et esto gloriósus, et speciósis indúere véstibus. Jb 40 6 Dispérge supérbos in furóre tuo, et respíciens omnem arrogántem humília. Jb 40 7 Réspice cunctos supérbos, et confúnde eos, et cóntere ímpios in loco suo. Jb 40 8 Abscónde eos in púlvere simul, et fácies eórum demérge in fóveam: Jb 40 9 et ego confitébor quod salváre te possit déxtera tua. Jb 40 10 Ecce Béhemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos cómedet. Jb 40 11 Fortitúdo eius in lumbis eius, et virtus illíus in umbilíco ventris eius. Jb 40 12 Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculórum eius perpléxi sunt. Jb 40 13 Ossa eius velut fístulæ æris: cartilágo illíus quasi láminæ férreæ. Jb 40 14 Ipse est princípium viárum Dei: qui fecit eum applicábit gládium eius. Jb 40 15 Huic montes herbas ferunt: omnes béstiæ agri ludent ibi. Jb 40 16 Sub umbra dormit in secréto cálami, et in locis huméntibus. Jb 40 17 Prótegunt umbræ umbram eius: circúmdabunt eum sálices torréntis. Jb 40 18 Ecce absorbébit flúvium, et non mirábitur, et habet fidúciam quod ínfluat Iordánis in os eius. Jb 40 19 In óculis eius quasi hamo cápiet eum, et in súdibus perforábit nares eius. Jb 40 20 An extráhere póteris Levíathan hamo, et fune ligábis linguam eius? Jb 40 21 Numquid pones círculum in náribus eius, aut armílla perforábis maxíllam eius? Jb 40 22 Numquid multiplicábit ad te preces, aut loquétur tibi móllia? Jb 40 23 Numquid fériet tecum pactum, et accípies eum servum sempitérnum? Jb 40 24 Numquid illúdes ei quasi avi, aut ligábis eum ancíllis tuis? Jb 40 25 Concídent eum amíci, dívident illum negotiatóres? Jb 40 26 Numquid implébis sagénas pelle eius, et gurgústium píscium cápite illíus? Jb 40 27 Pone super eum manum tuam: meménto belli, nec ultra addas loqui. Jb 40 28 Ecce spes eius frustrábitur eum, et vidéntibus cunctis præcipitábitur. Jb 41 1 Non quasi crudélis suscitábo eum: quis enim resístere potest vúltui meo? Jb 41 2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? ómnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. Jb 41 3 Non parcam ei, et verbis poténtibus, et ad deprecándum compósitis. Jb 41 4 Quis revelábit fáciem induménti eius? et in médium oris eius quis intrábit? Jb 41 5 Portas vultus eius quis apériet? per gyrum déntium eius formído. Jb 41 6 Corpus illíus quasi scuta fusília, compáctum squamis se preméntibus. Jb 41 7 Una uni coniúngitur, et ne spiráculum quidem incédit per eas. Jb 41 8 Una álteri adhærébit, et tenéntes se nequáquam separabúntur. Jb 41 9 Sternutátio eius splendor ignis, et óculi eius ut pálpebræ dilúculi. Jb 41 10 De ore eius lámpades procédunt, sicut tædæ ignis accénsæ. Jb 41 11 De náribus eius procédit fumus, sicut ollæ succénsæ atque fervéntis. Jb 41 12 Hálitus eius prunas ardére facit, et flamma de ore eius egréditur. Jb 41 13 In collo eius morábitur fortitúdo, et fáciem eius præcédit egéstas. Jb 41 14 Membra cárnium eius cohæréntia sibi: mittet contra eum fúlmina, et ad locum álium non feréntur. Jb 41 15 Cor eius indurábitur tamquam lapis, et stringétur quasi malleatóris incus. Jb 41 16 Cum sublátus fúerit, timébunt ángeli, et térriti purgabúntur. Jb 41 17 Cum apprehénderit eum gládius, subsístere non póterit, neque hasta, neque thorax: Jb 41 18 reputábit enim quasi páleas ferrum, et quasi lignum pútridum æs. Jb 41 19 Non fugábit eum vir sagittárius: in stípulam versi sunt ei lápides fundæ. Jb 41 20 Quasi stípulam æstimábit málleum, et deridébit vibrántem hastam. Jb 41 21 Sub ipso erunt rádii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Jb 41 22 Fervéscere fáciet quasi ollam profúndum mare, et ponet quasi cum unguénta búlliunt. Jb 41 23 Post eum lucébit sémita: æstimábit abýssum quasi senescéntem. Jb 41 24 Non est super terram potéstas quæ comparétur ei, qui factus est ut nullum timéret. Jb 41 25 Omne sublíme videt: ipse est rex super univérsos fílios supérbiæ. Jb 42 1 Respóndens autem Iob Dómino, dixit: Jb 42 2 Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio. Jb 42 3 Quis est iste qui celat consílium absque sciéntia? ídeo insipiénter locútus sum, et quæ ultra modum excéderent sciéntiam meam. Jb 42 4 Audi, et ego loquar: interrogábo te, et respónde mihi. Jb 42 5 Audítu auris audívi te: nunc autem óculus meus videt te. Jb 42 6 Idcírco ipse me reprehéndo, et ago pœniténtiam in favílla et cínere. Jb 42 7 Postquam autem locútus est Dóminus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanítem: Irátus est furor meus in te, et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum, sicut servus meus Iob. Jb 42 8 Súmite ergo vobis septem tauros et septem aríetes, et ite ad servum meum Iob, et offérte holocáustum pro vobis: Iob autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia: neque enim locúti estis ad me recta, sicut servus meus Iob. Jb 42 9 Abiérunt ergo Eliphaz Themanítes, et Baldad Suhítes, et Sophar Naamathítes, et fecérunt sicut locútus fúerat Dóminus ad eos: et suscépit Dóminus fáciem Iob. Jb 42 10 Dóminus quoque convérsus est ad pœniténtiam Iob, cum oráret ille pro amícis suis: et áddidit Dóminus ómnia quæcúmque fúerant Iob, duplícia. Jb 42 11 Venérunt autem ad eum omnes fratres sui, et univérsæ soróres suæ, et cuncti qui nóverant eum prius, et comedérunt cum eo panem in domo eius: et movérunt super eum caput, et consoláti sunt eum super omni malo quod intúlerat Dóminus super eum: et dedérunt ei unusquísque ovem unam, et ináurem áuream unam. Jb 42 12 Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob magis quam princípio eius: et facta sunt ei quatuórdecim míllia óvium, et sex míllia camelórum, et mille iuga boum, et mille ásinæ. Jb 42 13 Et fuérunt ei septem fílii, et tres fíliæ. Jb 42 14 Et vocávit nomen uníus Diem, et nomen secúndæ Cássiam, et nomen tértiæ Cornustíbii. Jb 42 15 Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Iob in univérsa terra: dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum. Jb 42 16 Vixit autem Iob post hæc centum quadragínta annis, et vidit fílios suos, et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem: et mórtuus est senex, et plenus diérum. Ps 1 1 Beátus vir qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit: Ps 1 2 sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditábitur die ac nocte. Ps 1 3 Et erit tamquam lignum quod plantátum est secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dabit in témpore suo: et fólium eius non défluet: et ómnia quæcúmque fáciet prosperabúntur. Ps 1 4 Non sic ímpii, non sic: sed tamquam pulvis quem próicit ventus a fácie terræ. Ps 1 5 Ideo non resúrgent ímpii in iudício, neque peccatóres in concílio iustórum: Ps 1 6 quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit. Ps 2 1 Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? Ps 2 2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus christum eius. Ps 2 3 Dirumpámus víncula eórum, et proiciámus a nobis iugum ipsórum. Ps 2 4 Qui hábitat in cælis irridébit eos, et Dóminus subsannábit eos. Ps 2 5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, et in furóre suo conturbábit eos. Ps 2 6 Ego autem constitútus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius, prǽdicans præcéptum eius. Ps 2 7 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu: ego hódie génui te. Ps 2 8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ. Ps 2 9 Reges eos in virga férrea, et tamquam vas fíguli confrínges eos. Ps 2 10 Et nunc, reges, intellígite: erudímini, qui iudicátis terram. Ps 2 11 Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre. Ps 2 12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, et pereátis de via iusta. Ps 2 13 Cum exárserit in brevi ira eius, beáti omnes qui confídunt in eo. Ps 3 1 Psalmus David, cum fúgeret a fácie Absalom fílii sui. Ps 3 2 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? Multi insúrgunt advérsum me: Ps 3 3 multi dicunt ánimæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius. Ps 3 4 Tu autem Dómine, suscéptor meus es, glória mea, et exáltans caput meum. Ps 3 5 Voce mea ad Dóminum clamávi: et exaudívit me de monte sancto suo. Ps 3 6 Ego dormívi, et soporátus sum: et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. Ps 3 7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me. Exsúrge Dómine: salvum me fac, Deus meus. Ps 3 8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: dentes peccatórum contrivísti. Ps 3 9 Dómini est salus: et super pópulum tuum benedíctio tua. Ps 4 1 In finem, in carmínibus. Psalmus David. Ps 4 2 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ, in tribulatióne dilatásti mihi. Miserére mei, et exáudi oratiónem meam. Ps 4 3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium? Ps 4 4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum. Ps 4 5 Irascímini, et nolíte peccáre: quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini. Ps 4 6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona? Ps 4 7 Signátum est super nos lumen vultus tui Dómine: dedísti lætítiam in corde meo. Ps 4 8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui, multiplicáti sunt. Ps 4 9 In pace in idípsum dórmiam, et requiéscam: Ps 4 10 quóniam tu Dómine singuláriter in spe constituísti me. Ps 5 1 In finem, pro ea quæ hereditátem conséquitur. Psalmus David. Ps 5 2 Verba mea áuribus pércipe Dómine: intéllige clamórem meum. Ps 5 3 Inténde voci oratiónis meæ, rex meus et Deus meus. Ps 5 4 Quóniam ad te orábo: Dómine mane exáudies vocem meam. Ps 5 5 Mane astábo tibi, et vidébo quóniam non Deus volens iniquitátem tu es. Ps 5 6 Neque habitábit iuxta te malígnus, neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. Ps 5 7 Odísti omnes qui operántur iniquitátem: perdes omnes qui loquúntur mendácium. Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus. Ps 5 8 Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ introíbo in domum tuam: adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. Ps 5 9 Dómine deduc me in iustítia tua: propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam. Ps 5 10 Quóniam non est in ore eórum véritas: cor eórum vanum est. Ps 5 11 Sepúlcrum patens est guttur eórum: linguis suis dolóse agébant: iúdica illos, Deus. Décidant a cogitatiónibus suis: secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, quóniam irritavérunt te Dómine. Ps 5 12 Et læténtur omnes qui sperant in te: in ætérnum exsultábunt, et habitábis in eis. Et gloriabúntur in te omnes qui díligunt nomen tuum, Ps 5 13 quóniam tu benedíces iusto. Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos. Ps 6 1 In finem, in carmínibus. Psalmus David. Pro octáva. Ps 6 2 Dómine ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me. Ps 6 3 Miserére mei Dómine quóniam infírmus sum: sana me Dómine quóniam conturbáta sunt ossa mea. Ps 6 4 Et ánima mea turbáta est valde: sed tu Dómine úsquequo? Ps 6 5 Convértere Dómine et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam. Ps 6 6 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: in inférno autem quis confitébitur tibi? Ps 6 7 Laborávi in gémitu meo: lavábo per síngulas noctes lectum meum: lácrymis meis stratum meum rigábo. Ps 6 8 Turbátus est a furóre óculus meus: inveterávi inter omnes inimícos meos. Ps 6 9 Discédite a me omnes qui operámini iniquitátem, quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei. Ps 6 10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam: Dóminus oratiónem meam suscépit. Ps 6 11 Erubéscant, et conturbéntur veheménter, omnes inimíci mei: convertántur, et erubéscant valde velóciter. Ps 7 1 Psalmus David, quem cantávit Dómino pro verbis Chusi, fílii Iémini. Ps 7 2 Dómine Deus meus, in te sperávi: salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me: Ps 7 3 nequándo rápiat ut leo ánimam meam, dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat. Ps 7 4 Dómine Deus meus, si feci istud, si est iníquitas in mánibus meis, Ps 7 5 si réddidi retribuéntibus mihi mala, décidam mérito ab inimícis meis inánis. Ps 7 6 Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet in terra vitam meam, et glóriam meam in púlverem dedúcat. Ps 7 7 Exsúrge Dómine in ira tua, et exaltáre in fínibus inimicórum meórum: et exsúrge, Dómine Deus meus, in præcépto quod mandásti, Ps 7 8 et synagóga populórum circúmdabit te: et propter hanc in altum regrédere: Ps 7 9 Dóminus iúdicat pópulos. Iúdica me Dómine secúndum iustítiam meam, et secúndum innocéntiam meam super me. Ps 7 10 Consumétur nequítia peccatórum, et díriges iustum, scrutans corda et renes, Deus. Ps 7 11 Iustum adiutórium meum a Dómino, qui salvos facit rectos corde. Ps 7 12 Deus iudex iustus, fortis, et pátiens: numquid iráscitur per síngulos dies? Ps 7 13 Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: arcum suum teténdit, et parávit illum. Ps 7 14 Et in eo parávit vasa mortis, sagíttas suas ardéntibus effécit. Ps 7 15 Ecce partúriit iniustítiam: concépit dolórem, et péperit iniquitátem. Ps 7 16 Lacum apéruit, et effódit eum: et íncidit in fóveam quam fecit. Ps 7 17 Convertétur dolor eius in caput eius, et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet. Ps 7 18 Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius, et psallam nómini Dómini altíssimi. Ps 8 1 In finem, pro torculáribus. Psalmus David. Ps 8 2 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! quóniam eleváta est magnificéntia tua super cælos. Ps 8 3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, ut déstruas inimícum et ultórem. Ps 8 4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, lunam et stellas quæ tu fundásti. Ps 8 5 Quid est homo, quod memor es eius? aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? Ps 8 6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis: glória et honóre coronásti eum: Ps 8 7 et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Ps 8 8 Omnia subiecísti sub pédibus eius, oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi, Ps 8 9 vólucres cæli, et pisces maris qui perámbulant sémitas maris. Ps 8 10 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Ps 9 1 In finem, pro occúltis fílii. Psalmus David. Ps 9 2 Confitébor tibi Dómine in toto corde meo: narrábo ómnia mirabília tua. Ps 9 3 Lætábor et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime. Ps 9 4 In converténdo inimícum meum retrórsum: infirmabúntur, et períbunt a fácie tua. Ps 9 5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam. Ps 9 6 Increpásti gentes, et périit ímpius: nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. Ps 9 7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem, et civitátes eórum destruxísti. Périit memória eórum cum sónitu: Ps 9 8 et Dóminus in ætérnum pérmanet. Parávit in iudício thronum suum, Ps 9 9 et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte: iudicábit pópulos in iustítia. Ps 9 10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne. Ps 9 11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum, quóniam non dereliquísti quæréntes te Dómine. Ps 9 12 Psállite Dómino qui hábitat in Sion: annuntiáte inter gentes stúdia eius: Ps 9 13 quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: non est oblítus clamórem páuperum. Ps 9 14 Miserére mei Dómine: vide humilitátem meam de inimícis meis, Ps 9 15 qui exáltas me de portis mortis, ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Ps 9 16 Exsultábo in salutári tuo: infíxæ sunt gentes in intéritu quem fecérunt: in láqueo isto quem abscondérunt comprehénsus est pes eórum. Ps 9 17 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. Ps 9 18 Convertántur peccatóres in inférnum, omnes gentes quæ obliviscúntur Deum. Ps 9 19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: patiéntia páuperum non períbit in finem. Ps 9 20 Exsúrge Dómine: non confortétur homo: iudicéntur gentes in conspéctu tuo. Ps 9 21 Constítue Dómine legislatórem super eos, ut sciant gentes quóniam hómines sunt. Ps 9 22 Ut quid Dómine recessísti longe: déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne? Ps 9 23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: comprehendúntur in consíliis quibus cógitant. Ps 9 24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, et iníquus benedícitur. Ps 9 25 Exacerbávit Dóminum peccátor: secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret. Ps 9 26 Non est Deus in conspéctu eius: inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore. Auferúntur iudícia tua a fácie eius: ómnium inimicórum suórum dominábitur. Ps 9 27 Dixit enim in corde suo: Non movébor a generatióne in generatiónem, sine malo. Ps 9 28 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor. Ps 9 29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis, ut interfíciat innocéntem. Ps 9 30 Oculi eius in páuperem respíciunt: insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua. Insidiátur ut rápiat páuperem: rápere páuperem dum áttrahit eum. Ps 9 31 In láqueo suo humiliábit eum: inclinábit se, et cadet cum dominátus fúerit páuperum. Ps 9 32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus: avértit fáciem suam, ne vídeat in finem. Ps 9 33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: ne obliviscáris páuperum. Ps 9 34 Propter quid irritávit ímpius Deum? dixit enim in corde suo: Non requíret. Ps 9 35 Vides, quóniam tu labórem et dolórem consíderas, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelíctus est pauper: órphano tu eris adiútor. Ps 9 36 Cóntere bráchium peccatóris et malígni: quærétur peccátum illíus, et non inveniétur. Ps 9 37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: períbitis, gentes, de terra illíus. Ps 9 38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: præparatiónem cordis eórum audívit auris tua: Ps 9 39 iudicáre pupíllo et húmili, ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram. Ps 10 1 In finem. Psalmus David. Ps 10 2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: Tránsmigra in montem sicut passer? Ps 10 3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum: paravérunt sagíttas suas in pháretra, ut sagíttent in obscúro rectos corde: Ps 10 4 quóniam quæ perfecísti destruxérunt: iustus autem, quid fecit? Ps 10 5 Dóminus in templo sancto suo: Dóminus in cælo sedes eius. Oculi eius in páuperem respíciunt: pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum. Ps 10 6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam. Ps 10 7 Pluet super peccatóres láqueos: ignis et sulphur, et spíritus procellárum, pars cálicis eórum. Ps 10 8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: æquitátem vidit vultus eius. Ps 11 1 In finem, pro octáva. Psalmus David. Ps 11 2 Salvum me fac Dómine quóniam defécit sanctus, quóniam diminútæ sunt veritátes a fíliis hóminum. Ps 11 3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum: lábia dolósa, in corde et corde locúti sunt. Ps 11 4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, et linguam magníloquam. Ps 11 5 Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus: lábia nostra a nobis sunt. Quis noster Dóminus est? Ps 11 6 Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, nunc exsúrgam, dicit Dóminus. Ponam in salutári: fiduciáliter agam in eo. Ps 11 7 Elóquia Dómini, elóquia casta: argéntum igne examinátum, probátum terræ, purgátum séptuplum. Ps 11 8 Tu Dómine servábis nos, et custódies nos a generatióne hac in ætérnum. Ps 11 9 In circúitu ímpii ámbulant: secúndum altitúdinem tuam multiplicásti fílios hóminum. Ps 12 1 In finem. Psalmus David. Usquequo Dómine obliviscéris me in finem? úsquequo avértis fáciem tuam a me? Ps 12 2 Quámdiu ponam consília in ánima mea: dolórem in corde meo per diem? Ps 12 3 Usquequo exaltábitur inimícus meus super me? Ps 12 4 Réspice, et exáudi me, Dómine Deus meus. Illúmina óculos meos, ne unquam obdórmiam in morte: Ps 12 5 nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum. Qui tríbulant me exsultábunt si motus fúero: Ps 12 6 ego autem in misericórdia tua sperávi. Exsultábit cor meum in salutári tuo. Cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi: et psallam nómini Dómini altíssimi. Ps 13 1 In finem. Psalmus David. Dixit insípiens in corde suo: Non est Deus. Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis: non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. Ps 13 2 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum. Ps 13 3 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt. Non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. Sepúlcrum patens est guttur eórum: linguis suis dolóse agébant. Venénum áspidum sub lábiis eórum, quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est: velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem. Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt: non est timor Dei ante óculos eórum. Ps 13 4 Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, qui dévorant plebem meam sicut escam panis? Ps 13 5 Dóminum non invocavérunt: illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor. Ps 13 6 Quóniam Dóminus in generatióne iusta est: consílium ínopis confudístis, quóniam Dóminus spes eius est. Ps 13 7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? Cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Iacob, et lætábitur Israël. Ps 14 1 Psalmus David. Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? aut quis requiéscet in monte sancto tuo? Ps 14 2 Qui ingréditur sine mácula, et operátur iustítiam: Ps 14 3 qui lóquitur veritátem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit próximo suo malum, et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos. Ps 14 4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: timéntes autem Dóminum gloríficat. Qui iurat próximo suo, et non décipit: Ps 14 5 qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit: qui facit hæc non movébitur in ætérnum. Ps 15 1 Títuli inscríptio, ipsi David. Consérva me Dómine quóniam sperávi in te. Ps 15 2 Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges. Ps 15 3 Sanctis qui sunt in terra eius, mirificávit omnes voluntátes meas in eis. Ps 15 4 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: póstea acceleravérunt. Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, nec memor ero nóminum eórum per lábia mea. Ps 15 5 Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: tu es qui restítues hereditátem meam mihi. Ps 15 6 Funes cecidérunt mihi in præcláris: étenim heréditas mea præclára est mihi. Ps 15 7 Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum: ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei. Ps 15 8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear. Ps 15 9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: ínsuper et caro mea requiéscet in spe. Ps 15 10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. Notas mihi fecísti vias vitæ: adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem. Ps 16 1 Orátio David. Exáudi Dómine iustítiam meam: inténde deprecatiónem meam. Auribus pércipe oratiónem meam, non in lábiis dolósis. Ps 16 2 De vultu tuo iudícium meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátes. Ps 16 3 Probásti cor meum, et visitásti nocte: igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas. Ps 16 4 Ut non loquátur os meum ópera hóminum: propter verba labiórum tuórum, ego custodívi vias duras. Ps 16 5 Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea. Ps 16 6 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea. Ps 16 7 Mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te. Ps 16 8 A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me, ut pupíllam óculi. Sub umbra alárum tuárum prótege me: Ps 16 9 a fácie impiórum qui me afflixérunt. Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt: Ps 16 10 ádipem suum conclusérunt: os eórum locútum est supérbiam. Ps 16 11 Proiciéntes me nunc circumdedérunt me: óculos suos statuérunt declináre in terram. Ps 16 12 Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam, et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis. Ps 16 13 Exsúrge Dómine: prǽveni eum, et supplánta eum: éripe ánimam meam ab ímpio: frámeam tuam Ps 16 14 ab inimícis manus tuæ. Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum: de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum. Saturáti sunt fíliis, et dimisérunt relíquias suas párvulis suis. Ps 16 15 Ego autem in iustítia apparébo conspéctui tuo: satiábor cum apparúerit glória tua. Ps 17 1 In finem. Púero Dómini David, qui locútus est Dómino verba cántici huius, in die qua erípuit eum Dóminus de manu ómnium inimicórum eius, et de manu Saul, et dixit: Ps 17 2 Díligam te Dómine fortitúdo mea. Ps 17 3 Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Deus meus adiútor meus, et sperábo in eum: protéctor meus, et cornu salútis meæ, et suscéptor meus. Ps 17 4 Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero. Ps 17 5 Circumdedérunt me dolóres mortis, et torréntes iniquitátis conturbavérunt me. Ps 17 6 Dolóres inférni circumdedérunt me: præoccupavérunt me láquei mortis. Ps 17 7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, et ad Deum meum clamávi: et exaudívit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius. Ps 17 8 Commóta est, et contrémuit terra: fundaménta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt: quóniam irátus est eis. Ps 17 9 Ascéndit fumus in ira eius, et ignis a fácie eius exársit: carbónes succénsi sunt ab eo. Ps 17 10 Inclinávit cælos, et descéndit, et calígo sub pédibus eius. Ps 17 11 Et ascéndit super chérubim, et volávit: volávit super pennas ventórum. Ps 17 12 Et pósuit ténebras latíbulum suum: in circúitu eius tabernáculum eius, tenebrósa aqua in núbibus áëris. Ps 17 13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt: grando et carbónes ignis. Ps 17 14 Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: grando et carbónes ignis. Ps 17 15 Et misit sagíttas suas, et dissipávit eos: fúlgura multiplicávit, et conturbávit eos. Ps 17 16 Et apparuérunt fontes aquárum, et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum, ab increpatióne tua Dómine ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. Ps 17 17 Misit de summo, et accépit me: et assúmpsit me de aquis multis. Ps 17 18 Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me. Quóniam confortáti sunt super me. Ps 17 19 Prævenérunt me in die afflictiónis meæ: et factus est Dóminus protéctor meus. Ps 17 20 Et edúxit me in latitúdinem: salvum me fecit, quóniam vóluit me. Ps 17 21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam, et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi: Ps 17 22 quia custodívi vias Dómini, nec ímpie gessi a Deo meo. Ps 17 23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, et iustítias eius non répuli a me. Ps 17 24 Et ero immaculátus cum eo: et observábo me ab iniquitáte mea. Ps 17 25 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam, et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. Ps 17 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocénte ínnocens eris, Ps 17 27 et cum elécto eléctus eris, et cum pervérso pervertéris. Ps 17 28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies, et óculos superbórum humiliábis. Ps 17 29 Quóniam tu illúminas lucérnam meam Dómine: Deus meus, illúmina ténebras meas. Ps 17 30 Quóniam in te erípiar a tentatióne: et in Deo meo transgrédiar murum. Ps 17 31 Deus meus, impollúta via eius: elóquia Dómini igne examináta: protéctor est ómnium sperántium in se. Ps 17 32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? aut quis Deus præter Deum nostrum? Ps 17 33 Deus qui præcínxit me virtúte, et pósuit immaculátam viam meam. Ps 17 34 Qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, et super excélsa státuens me. Ps 17 35 Qui docet manus meas ad prœ́lium: et posuísti, ut arcum ǽreum, bráchia mea. Ps 17 36 Et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: et déxtera tua suscépit me, et disciplína tua corréxit me in finem, et disciplína tua ipsa me docébit. Ps 17 37 Dilatásti gressus meos subtus me, et non sunt infirmáta vestígia mea. Ps 17 38 Pérsequar inimícos meos, et comprehéndam illos: et non convértar donec defíciant. Ps 17 39 Confríngam illos, nec póterunt stare: cadent subtus pedes meos. Ps 17 40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum, et supplantásti insurgéntes in me subtus me. Ps 17 41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, et odiéntes me disperdidísti. Ps 17 42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, ad Dóminum: nec exaudívit eos. Ps 17 43 Et commínuam eos ut púlverem ante fáciem venti: ut lutum plateárum delébo eos. Ps 17 44 Erípies me de contradictiónibus pópuli: constítues me in caput géntium. Ps 17 45 Pópulus quem non cognóvi servívit mihi: in audítu auris obedívit mihi. Ps 17 46 Fílii aliéni mentíti sunt mihi, fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis. Ps 17 47 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus, et exaltétur Deus salútis meæ. Ps 17 48 Deus qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me: liberátor meus de inimícis meis iracúndis. Ps 17 49 Et ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me. Ps 17 50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus Dómine et nómini tuo psalmum dicam: Ps 17 51 magníficans salútes regis eius, et fáciens misericórdiam christo suo David, et sémini eius usque in sǽculum. Ps 18 1 In finem. Psalmus David. Ps 18 2 Cæli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum. Ps 18 3 Dies diéi erúctat verbum, et nox nocti índicat sciéntiam. Ps 18 4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, quorum non audiántur voces eórum. Ps 18 5 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. Ps 18 6 In sole pósuit tabernáculum suum: et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam: Ps 18 7 a summo cælo egréssio eius: et occúrsus eius usque ad summum eius: nec est qui se abscóndat a calóre eius. Ps 18 8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. Ps 18 9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos. Ps 18 10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa, Ps 18 11 desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, et dulcióra super mel et favum. Ps 18 12 Etenim servus tuus custódit ea: in custodiéndis illis retribútio multa. Ps 18 13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: Ps 18 14 et ab aliénis parce servo tuo. Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero, et emundábor a delícto máximo. Ps 18 15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei, et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper. Dómine, adiútor meus, et redémptor meus. Ps 19 1 In finem. Psalmus David. Ps 19 2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: prótegat te nomen Dei Iacob. Ps 19 3 Mittat tibi auxílium de sancto, et de Sion tueátur te. Ps 19 4 Memor sit omnis sacrifícii tui, et holocáustum tuum pingue fiat. Ps 19 5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum, et omne consílium tuum confírmet. Ps 19 6 Lætábimur in salutári tuo: et in nómine Dei nostri magnificábimur. Ps 19 7 Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas: nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum. Exáudiet illum de cælo sancto suo, in potentátibus salus déxteræ eius. Ps 19 8 Hi in cúrribus, et hi in equis: nos autem in nómine Dómini Dei nostri invocábimus. Ps 19 9 Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: nos autem surréximus, et erécti sumus. Ps 19 10 Dómine salvum fac regem, et exáudi nos in die qua invocavérimus te. Ps 20 1 In finem. Psalmus David. Ps 20 2 Dómine in virtúte tua lætábitur rex, et super salutáre tuum exsultábit veheménter. Ps 20 3 Desidérium cordis eius tribuísti ei, et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum. Ps 20 4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso. Ps 20 5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Ps 20 6 Magna est glória eius in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum. Ps 20 7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo. Ps 20 8 Quóniam rex sperat in Dómino, et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. Ps 20 9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: déxtera tua invéniat omnes qui te odérunt. Ps 20 10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis. Ps 20 11 Fructum eórum de terra perdes, et semen eórum a fíliis hóminum. Ps 20 12 Quóniam declinavérunt in te mala: cogitavérunt consília quæ non potuérunt stabilíre. Ps 20 13 Quóniam pones eos dorsum: in relíquiis tuis præparábis vultum eórum. Ps 20 14 Exaltáre Dómine in virtúte tua: cantábimus et psallémus virtútes tuas. Ps 21 1 In finem, pro susceptióne matutína. Psalmus David. Ps 21 2 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum. Ps 21 3 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: et nocte, et non ad insipiéntiam mihi. Ps 21 4 Tu autem in sancto hábitas, laus Israël. Ps 21 5 In te speravérunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos. Ps 21 6 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confúsi. Ps 21 7 Ego autem sum vermis, et non homo: oppróbrium hóminum, et abiéctio plebis. Ps 21 8 Omnes vidéntes me derisérunt me: locúti sunt lábiis, et movérunt caput. Ps 21 9 Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum. Ps 21 10 Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre: spes mea ab ubéribus matris meæ. Ps 21 11 In te proiéctus sum ex útero: de ventre matris meæ Deus meus es tu, Ps 21 12 ne discésseris a me: quóniam tribulátio próxima est: quóniam non est qui ádiuvet. Ps 21 13 Circumdedérunt me vítuli multi: tauri pingues obsedérunt me. Ps 21 14 Aperuérunt super me os suum, sicut leo rápiens et rúgiens. Ps 21 15 Sicut aqua effúsus sum, et dispérsa sunt ómnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei. Ps 21 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: et in púlverem mortis deduxísti me. Ps 21 17 Quóniam circumdedérunt me canes multi: concílium malignántium obsédit me. Fodérunt manus meas et pedes meos: Ps 21 18 dinumeravérunt ómnia ossa mea. Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me. Ps 21 19 Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Ps 21 20 Tu autem Dómine ne elongáveris auxílium tuum a me: ad defensiónem meam cónspice. Ps 21 21 Erue a frámea, Deus, ánimam meam, et de manu canis únicam meam. Ps 21 22 Salva me ex ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam. Ps 21 23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: in médio ecclésiæ laudábo te. Ps 21 24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Iacob, glorificáte eum. Ps 21 25 Tímeat eum omne semen Israël, quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis, nec avértit fáciem suam a me: et cum clamárem ad eum, exaudívit me. Ps 21 26 Apud te laus mea in ecclésia magna: vota mea reddam in conspéctu timéntium eum. Ps 21 27 Edent páuperes, et saturabúntur, et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: vivent corda eórum in sǽculum sǽculi. Ps 21 28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ: et adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium. Ps 21 29 Quóniam Dómini est regnum, et ipse dominábitur géntium. Ps 21 30 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: in conspéctu eius cadent omnes qui descéndunt in terram. Ps 21 31 Et ánima mea illi vivet: et semen meum sérviet ipsi. Ps 21 32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: et annuntiábunt cæli iustítiam eius pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus. Ps 22 1 Psalmus David. Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: Ps 22 2 in loco páscuæ ibi me collocávit. Super aquam refectiónis educávit me: Ps 22 3 ánimam meam convértit. Dedúxit me super sémitas iustítiæ propter nomen suum. Ps 22 4 Nam et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. Virga tua, et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt. Ps 22 5 Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos qui tríbulant me: impinguásti in óleo caput meum: et calix meus inébrians, quam præclárus est! Ps 22 6 Et misericórdia tua subsequétur me ómnibus diébus vitæ meæ: et ut inhábitem in domo Dómini in longitúdinem diérum. Ps 23 1 Prima sábbati. Psalmus David. Dómini est terra, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo. Ps 23 2 Quia ipse super mária fundávit eum, et super flúmina præparávit eum. Ps 23 3 Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto eius? Ps 23 4 Innocens mánibus et mundo corde, qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo. Ps 23 5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo. Ps 23 6 Hæc est generátio quæréntium eum, quæréntium fáciem Dei Iacob. Ps 23 7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit rex glóriæ. Ps 23 8 Quis est iste rex glóriæ? Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio. Ps 23 9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit rex glóriæ. Ps 23 10 Quis est iste rex glóriæ? Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ. Ps 24 1 In finem. Psalmus David. Ad te Dómine levávi ánimam meam: Ps 24 2 Deus meus, in te confído: non erubéscam. Ps 24 3 Neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi qui sústinent te, non confundéntur. Ps 24 4 Confundántur omnes iníqua agéntes supervácue. Vias tuas Dómine demónstra mihi, et sémitas tuas édoce me. Ps 24 5 Dírige me in veritáte tua, et doce me, quia tu es Deus salvátor meus, et te sustínui tota die. Ps 24 6 Reminíscere miseratiónum tuárum Dómine et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt. Ps 24 7 Delícta iuventútis meæ, et ignorántias meas ne memíneris. Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, propter bonitátem tuam Dómine. Ps 24 8 Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. Ps 24 9 Díriget mansuétos in iudício: docébit mites vias suas. Ps 24 10 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, requiréntibus testaméntum eius et testimónia eius. Ps 24 11 Propter nomen tuum Dómine propitiáberis peccáto meo: multum est enim. Ps 24 12 Quis est homo qui timet Dóminum? legem státuit ei in via quam elégit. Ps 24 13 Anima eius in bonis demorábitur, et semen eius hereditábit terram. Ps 24 14 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis. Ps 24 15 Oculi mei semper ad Dóminum, quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. Ps 24 16 Réspice in me, et miserére mei, quia únicus et pauper sum ego. Ps 24 17 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: de necessitátibus meis érue me. Ps 24 18 Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte univérsa delícta mea. Ps 24 19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, et ódio iníquo odérunt me. Ps 24 20 Custódi ánimam meam, et érue me: non erubéscam, quóniam sperávi in te. Ps 24 21 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi, quia sustínui te. Ps 24 22 Líbera, Deus, Israël ex ómnibus tribulatiónibus suis. Ps 25 1 In finem. Psalmus David. Iúdica me Dómine quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum, et in Dómino sperans non infirmábor. Ps 25 2 Proba me Dómine et tenta me: ure renes meos et cor meum. Ps 25 3 Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, et complácui in veritáte tua. Ps 25 4 Non sedi cum concílio vanitátis, et cum iníqua geréntibus non introíbo. Ps 25 5 Odívi ecclésiam malignántium, et cum ímpiis non sedébo. Ps 25 6 Lavábo inter innocéntes manus meas, et circúmdabo altáre tuum Dómine: Ps 25 7 ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua. Ps 25 8 Dómine diléxi decórem domus tuæ, et locum habitatiónis glóriæ tuæ. Ps 25 9 Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: Ps 25 10 in quorum mánibus iniquitátes sunt: déxtera eórum repléta est munéribus. Ps 25 11 Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: rédime me, et miserére mei. Ps 25 12 Pes meus stetit in dirécto: in ecclésiis benedícam te Dómine. Ps 26 1 Psalmus David, priúsquam linirétur. Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? Dóminus protéctor vitæ meæ: a quo trepidábo? Ps 26 2 Dum apprópiant super me nocéntes ut edant carnes meas, qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. Ps 26 3 Si consístant advérsum me castra, non timébit cor meum: si exsúrgat advérsum me prœ́lium, in hoc ego sperábo. Ps 26 4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ: ut vídeam voluptátem Dómini, et vísitem templum eius. Ps 26 5 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui. Ps 26 6 In petra exaltávit me, et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos. Circuívi, et immolávi in tabernáculo eius hóstiam vociferatiónis: cantábo, et psalmum dicam Dómino. Ps 26 7 Exáudi Dómine vocem meam, qua clamávi ad te: miserére mei, et exáudi me. Ps 26 8 Tibi dixit cor meum: Exquisívit te fácies mea: fáciem tuam Dómine requíram. Ps 26 9 Ne avértas fáciem tuam a me: ne declínes in ira a servo tuo. Adiútor meus esto: ne derelínquas me, neque despícias me, Deus salutáris meus. Ps 26 10 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me: Dóminus autem assúmpsit me. Ps 26 11 Legem pone mihi Dómine in via tua, et dírige me in sémitam rectam, propter inimícos meos. Ps 26 12 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me, quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi. Ps 26 13 Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium. Ps 26 14 Exspécta Dóminum, viríliter age: et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. Ps 27 1 Psalmus ipsi David. Ad te Dómine clamábo: Deus meus, ne síleas a me: nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum. Ps 27 2 Exáudi Dómine vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te: dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum. Ps 27 3 Ne simul trahas me cum peccatóribus, et cum operántibus iniquitátem ne perdas me: qui loquúntur pacem cum próximo suo, mala autem in córdibus eórum. Ps 27 4 Da illis secúndum ópera eórum, et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum. Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis: redde retributiónem eórum ipsis. Ps 27 5 Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum eius déstrues illos, et non ædificábis eos. Ps 27 6 Benedíctus Dóminus, quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ. Ps 27 7 Dóminus adiútor meus et protéctor meus: in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor ei. Ps 27 8 Dóminus fortitúdo plebis suæ, et protéctor salvatiónum christi sui est. Ps 27 9 Salvum fac pópulum tuum Dómine et bénedic hereditáti tuæ: et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum. Ps 28 1 Psalmus David, in consummatióne tabernáculi. Afférte Dómino, fílii Dei, afférte Dómino fílios aríetum. Ps 28 2 Afférte Dómino glóriam et honórem: afférte Dómino glóriam nómini eius: adoráte Dóminum in átrio sancto eius. Ps 28 3 Vox Dómini super aquas: Deus maiestátis intónuit: Dóminus super aquas multas. Ps 28 4 Vox Dómini in virtúte: vox Dómini in magnificéntia. Ps 28 5 Vox Dómini confringéntis cedros, et confrínget Dóminus cedros Líbani: Ps 28 6 et commínuet eas, tamquam vítulum Líbani, et diléctus quemádmodum fílius unicórnium. Ps 28 7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: Ps 28 8 vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades. Ps 28 9 Vox Dómini præparántis cervos: et revelábit condénsa, et in templo eius omnes dicent glóriam. Ps 28 10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit, et sedébit Dóminus rex in ætérnum. Ps 28 11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: Dóminus benedícet pópulo suo in pace. Ps 29 1 Psalmus cántici, in dedicatióne domus David. Ps 29 2 Exaltábo te Dómine quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. Ps 29 3 Dómine Deus meus, clamávi ad te, et sanásti me. Ps 29 4 Dómine eduxísti ab inférno ánimam meam: salvásti me a descendéntibus in lacum. Ps 29 5 Psállite Dómino, sancti eius: et confitémini memóriæ sanctitátis eius. Ps 29 6 Quóniam ira in indignatióne eius, et vita in voluntáte eius: ad vésperum demorábitur fletus, et ad matutínum lætítia. Ps 29 7 Ego autem dixi in abundántia mea: Non movébor in ætérnum. Ps 29 8 Dómine in voluntáte tua præstitísti decóri meo virtútem: avertísti fáciem tuam a me, et factus sum conturbátus. Ps 29 9 Ad te Dómine clamábo, et ad Deum meum deprecábor. Ps 29 10 Quæ utílitas in sánguine meo, dum descéndo in corruptiónem? Numquid confitébitur tibi pulvis, aut annuntiábit veritátem tuam? Ps 29 11 Audívit Dóminus, et misértus est mei: Dóminus factus est adiútor meus. Ps 29 12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia: Ps 29 13 ut cantet tibi glória mea, et non compúngar. Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi. Ps 30 1 In finem. Psalmus David, pro éxtasi. Ps 30 2 In te Dómine sperávi: non confúndar in ætérnum: in iustítia tua líbera me. Ps 30 3 Inclína ad me aurem tuam: accélera ut éruas me. Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii, ut salvum me fácias: Ps 30 4 quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu: et propter nomen tuum dedúces me et enútries me. Ps 30 5 Edúces me de láqueo hoc quem abscondérunt mihi, quóniam tu es protéctor meus. Ps 30 6 In manus tuas comméndo spíritum meum: redemísti me Dómine Deus veritátis. Ps 30 7 Odísti observántes vanitátes supervácue: ego autem in Dómino sperávi. Ps 30 8 Exsultábo, et lætábor in misericórdia tua, quóniam respexísti humilitátem meam: salvásti de necessitátibus ánimam meam. Ps 30 9 Nec conclusísti me in mánibus inimíci: statuísti in loco spatióso pedes meos. Ps 30 10 Miserére mei Dómine quóniam tríbulor: conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus. Ps 30 11 Quóniam defécit in dolóre vita mea, et anni mei in gemítibus. Infirmáta est in paupertáte virtus mea, et ossa mea conturbáta sunt. Ps 30 12 Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium, et vicínis meis valde, et timor notis meis: qui vidébant me foras fugérunt a me. Ps 30 13 Oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde: factus sum tamquam vas pérditum: Ps 30 14 quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu. In eo dum convenírent simul advérsum me, accípere ánimam meam consiliáti sunt. Ps 30 15 Ego autem in te sperávi Dómine: dixi: Deus meus es tu: Ps 30 16 in mánibus tuis sortes meæ: éripe me de manu inimicórum meórum, et a persequéntibus me. Ps 30 17 Illústra fáciem tuam super servum tuum: salvum me fac in misericórdia tua. Ps 30 18 Dómine non confúndar, quóniam invocávi te. Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum: Ps 30 19 muta fiant lábia dolósa, quæ loquúntur advérsus iustum iniquitátem, in supérbia, et in abusióne. Ps 30 20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ Dómine quam abscondísti timéntibus te: perfecísti eis qui sperant in te, in conspéctu filiórum hóminum. Ps 30 21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ a conturbatióne hóminum: próteges eos in tabernáculo tuo, a contradictióne linguárum. Ps 30 22 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta. Ps 30 23 Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: Proiéctus sum a fácie oculórum tuórum: ídeo exaudísti vocem oratiónis meæ, dum clamárem ad te. Ps 30 24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius, quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam. Ps 30 25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, omnes qui sperátis in Dómino. Ps 31 1 Ipsi David intelléctus. Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta. Ps 31 2 Beátus vir cui non imputávit Dóminus peccátum, nec est in spíritu eius dolus. Ps 31 3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, dum clamárem tota die. Ps 31 4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua, convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina. Ps 31 5 Delíctum meum cógnitum tibi feci, et iniustítiam meam non abscóndi. Dixi: Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino: et tu remisísti impietátem peccáti mei. Ps 31 6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus in témpore opportúno. Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, ad eum non approximábunt. Ps 31 7 Tu es refúgium meum a tribulatióne quæ circúmdedit me: exsultátio mea, érue me a circumdántibus me. Ps 31 8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac qua gradiéris: firmábo super te óculos meos. Ps 31 9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus. In camo et freno maxíllas eórum constrínge, qui non appróximant ad te. Ps 31 10 Multa flagélla peccatóris: sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit. Ps 31 11 Lætámini in Dómino, et exsultáte, iusti: et gloriámini, omnes recti corde. Ps 32 1 Psalmus David. Exsultáte, iusti, in Dómino: rectos decet collaudátio. Ps 32 2 Confitémini Dómino in cíthara: in psaltério decem chordárum psállite illi. Ps 32 3 Cantáte ei cánticum novum: bene psállite ei in vociferatióne. Ps 32 4 Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera eius in fide. Ps 32 5 Díligit misericórdiam et iudícium: misericórdia Dómini plena est terra. Ps 32 6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt, et spíritu oris eius omnis virtus eórum. Ps 32 7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesáuris abýssos. Ps 32 8 Tímeat Dóminum omnis terra: ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem. Ps 32 9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandávit et creáta sunt. Ps 32 10 Dóminus díssipat consília géntium: réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum. Ps 32 11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. Ps 32 12 Beáta gens cuius est Dóminus Deus eius: pópulus quem elégit in hereditátem sibi. Ps 32 13 De cælo respéxit Dóminus: vidit omnes fílios hóminum. Ps 32 14 De præparáto habitáculo suo respéxit super omnes qui hábitant terram: Ps 32 15 qui finxit sigillátim corda eórum: qui intélligit ómnia ópera eórum. Ps 32 16 Non salvátur rex per multam virtútem, et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ. Ps 32 17 Fallax equus ad salútem: in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur. Ps 32 18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius: Ps 32 19 ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame. Ps 32 20 Anima nostra sústinet Dóminum, quóniam adiútor et protéctor noster est. Ps 32 21 Quia in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto eius sperávimus. Ps 32 22 Fiat misericórdia tua Dómine super nos, quemádmodum sperávimus in te. Ps 33 1 Davídi, cum immutávit vultum suum coram Achímelech, et dimísit eum, et ábiit. Ps 33 2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus eius in ore meo. Ps 33 3 In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et læténtur. Ps 33 4 Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen eius in idípsum. Ps 33 5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me. Ps 33 6 Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur. Ps 33 7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum, et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum. Ps 33 8 Immíttet ángelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos. Ps 33 9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus: beátus vir qui sperat in eo. Ps 33 10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius, quóniam non est inópia timéntibus eum. Ps 33 11 Dívites eguérunt, et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono. Ps 33 12 Veníte, fílii: audíte me: timórem Dómini docébo vos. Ps 33 13 Quis est homo qui vult vitam: díligit dies vidére bonos? Ps 33 14 Próhibe linguam tuam a malo, et lábia tua ne loquántur dolum. Ps 33 15 Divérte a malo, et fac bonum: inquíre pacem, et perséquere eam. Ps 33 16 Oculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum. Ps 33 17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, ut perdat de terra memóriam eórum. Ps 33 18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps 33 19 Iuxta est Dóminus iis qui tribuláto sunt corde, et húmiles spíritu salvábit. Ps 33 20 Multæ tribulatiónes iustórum: et de ómnibus his liberábit eos Dóminus. Ps 33 21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. Ps 33 22 Mors peccatórum péssima: et qui odérunt iustum delínquent. Ps 33 23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non delínquent omnes qui sperant in eo. Ps 34 1 Ipsi David. Iúdica Dómine nocéntes me: expúgna impugnántes me. Ps 34 2 Apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adiutórium mihi. Ps 34 3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos qui persequúntur me: dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum. Ps 34 4 Confundántur et revereántur quæréntes ánimam meam: avertántur retrórsum et confundántur cogitántes mihi mala. Ps 34 5 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti, et ángelus Dómini coárctans eos. Ps 34 6 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum, et ángelus Dómini pérsequens eos. Ps 34 7 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: supervácue exprobravérunt ánimam meam. Ps 34 8 Véniat illi láqueus quem ignórat, et cáptio quam abscóndit apprehéndat eum, et in láqueum cadat in ipsum. Ps 34 9 Anima autem mea exsultábit in Dómino, et delectábitur super salutári suo. Ps 34 10 Omnia ossa mea dicent: Dómine, quis símilis tibi? erípiens ínopem de manu fortiórum eius: egénum et páuperem a diripiéntibus eum. Ps 34 11 Surgéntes testes iníqui, quæ ignorábam interrogábant me. Ps 34 12 Retribuébant mihi mala pro bonis, sterilitátem ánimæ meæ. Ps 34 13 Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício: humiliábam in ieiúnio ánimam meam, et orátio mea in sinu meo convertétur. Ps 34 14 Quasi próximum et quasi fratrem nostrum sic complacébam: quasi lugens et contristátus sic humiliábar. Ps 34 15 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi. Ps 34 16 Dissipáti sunt, nec compúncti: tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: frenduérunt super me déntibus suis. Ps 34 17 Dómine quando respícies? Restítue ánimam meam a malignitáte eórum: a leónibus únicam meam. Ps 34 18 Confitébor tibi in ecclésia magna: in pópulo gravi laudábo te. Ps 34 19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque, qui odérunt me gratis, et ánnuunt óculis. Ps 34 20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant. Ps 34 21 Et dilatavérunt super me os suum: dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri. Ps 34 22 Vidísti Dómine: ne síleas: Dómine, ne discédas a me. Ps 34 23 Exsúrge et inténde iudício meo: Deus meus, et Dóminus meus in causam meam. Ps 34 24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine Deus meus, et non supergáudeant mihi. Ps 34 25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: nec dicant: Devorávimus eum. Ps 34 26 Erubéscant et revereántur simul qui gratulántur malis meis: induántur confusióne et reveréntia qui magna loquúntur super me. Ps 34 27 Exsúltent et læténtur qui volunt iustítiam meam: et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui volunt pacem servi eius. Ps 34 28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam: tota die laudem tuam. Ps 35 1 In finem. Servo Dómini ipsi David. Ps 35 2 Dixit iniústus ut delínquat in semetípso: non est timor Dei ante óculos eius. Ps 35 3 Quóniam dolóse egit in conspéctu eius, ut inveniátur iníquitas eius ad ódium. Ps 35 4 Verba oris eius iníquitas, et dolus: nóluit intellígere ut bene ágeret. Ps 35 5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: ástitit omni viæ non bonæ: malítiam autem non odívit. Ps 35 6 Dómine in cælo misericórdia tua, et véritas tua usque ad nubes. Ps 35 7 Iustítia tua sicut montes Dei: iudícia tua abýssus multa. Hómines et iuménta salvábis Dómine: Ps 35 8 quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus. Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt. Ps 35 9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. Ps 35 10 Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen. Ps 35 11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, et iustítiam tuam his qui recto sunt corde. Ps 35 12 Non véniat mihi pes supérbiæ, et manus peccatóris non móveat me. Ps 35 13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: expúlsi sunt, nec potuérunt stare. Ps 36 1 Psalmus ipsi David. Noli æmulári in malignántibus, neque zeláveris faciéntes iniquitátem: Ps 36 2 quóniam tamquam fœnum velóciter aréscent, et quemádmodum ólera herbárum cito décident. Ps 36 3 Spera in Dómino, et fac bonitátem: et inhábita terram, et pascéris in divítiis eius. Ps 36 4 Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui. Ps 36 5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo, et ipse fáciet. Ps 36 6 Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam, et iudícium tuum tamquam merídiem. Ps 36 7 Súbditus esto Dómino, et ora eum. Noli æmulári in eo qui prosperátur in via sua: in hómine faciénte iniustítias. Ps 36 8 Désine ab ira, et derelínque furórem: noli æmulári ut malignéris. Ps 36 9 Quóniam qui malignántur exterminabúntur: sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram. Ps 36 10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: et quæres locum eius, et non invénies. Ps 36 11 Mansuéti autem hereditábunt terram, et delectabúntur in multitúdine pacis. Ps 36 12 Observábit peccátor iustum, et stridébit super eum déntibus suis. Ps 36 13 Dóminus autem irridébit eum, quóniam próspicit quod véniet dies eius. Ps 36 14 Gládium evaginavérunt peccatóres: intendérunt arcum suum: ut deíciant páuperem et ínopem, ut trucídent rectos corde. Ps 36 15 Gládius eórum intret in corda ipsórum, et arcus eórum confringátur. Ps 36 16 Mélius est módicum iusto, super divítias peccatórum multas. Ps 36 17 Quóniam bráchia peccatórum conteréntur: confírmat autem iustos Dóminus. Ps 36 18 Novit Dóminus dies immaculatórum, et heréditas eórum in ætérnum erit. Ps 36 19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: Ps 36 20 quia peccatóres períbunt. Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti, deficiéntes quemádmodum fumus defícient. Ps 36 21 Mutuábitur peccátor, et non solvet: iustus autem miserétur et tríbuet: Ps 36 22 quia benedicéntes ei hereditábunt terram: maledicéntes autem ei disperíbunt. Ps 36 23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur, et viam eius volet. Ps 36 24 Cum cecíderit, non collidétur, quia Dóminus suppónit manum suam. Ps 36 25 Iúnior fui, étenim sénui: et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius quærens panem. Ps 36 26 Tota die miserétur et cómmodat: et semen illíus in benedictióne erit. Ps 36 27 Declína a malo, et fac bonum, et inhábita in sǽculum sǽculi. Ps 36 28 Quia Dóminus amat iudícium, et non derelínquet sanctos suos: in ætérnum conservabúntur. Iniústi puniéntur, et semen impiórum períbit. Ps 36 29 Iusti autem hereditábunt terram, et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam. Ps 36 30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, et lingua eius loquétur iudícium. Ps 36 31 Lex Dei eius in corde ipsíus, et non supplantabúntur gressus eius. Ps 36 32 Consíderat peccátor iustum, et quærit mortificáre eum. Ps 36 33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, nec damnábit eum cum iudicábitur illi. Ps 36 34 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius, et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: cum períerint peccatóres, vidébis. Ps 36 35 Vidi ímpium superexaltátum, et elevátum sicut cedros Líbani: Ps 36 36 et transívi, et ecce non erat: et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius. Ps 36 37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem, quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico. Ps 36 38 Iniústi autem disperíbunt simul: relíquiæ impiórum interíbunt. Ps 36 39 Salus autem iustórum a Dómino: et protéctor eórum in témpore tribulatiónis. Ps 36 40 Et adiuvábit eos Dóminus, et liberábit eos: et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos, quia speravérunt in eo. Ps 37 1 Psalmus David, in rememoratiónem de sábbato. Ps 37 2 Dómine ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me: Ps 37 3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, et confirmásti super me manum tuam. Ps 37 4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum. Ps 37 5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravátæ sunt super me. Ps 37 6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, a fácie insipiéntiæ meæ. Ps 37 7 Miser factus sum et curvátus sum usque in finem: tota die contristátus ingrediébar. Ps 37 8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus, et non est sánitas in carne mea. Ps 37 9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: rugiébam a gémitu cordis mei. Ps 37 10 Dómine ante te omne desidérium meum, et gémitus meus a te non est abscónditus. Ps 37 11 Cor meum conturbátum est: derelíquit me virtus mea, et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. Ps 37 12 Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt: et qui iuxta me erant, de longe stetérunt: et vim faciébant qui quærébant ánimam meam. Ps 37 13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes, et dolos tota die meditabántur. Ps 37 14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: et sicut mutus non apériens os suum. Ps 37 15 Et factus sum sicut homo non áudiens, et non habens in ore suo redargutiónes. Ps 37 16 Quóniam in te Dómine sperávi: tu exáudies me, Dómine Deus meus. Ps 37 17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt. Ps 37 18 Quóniam ego in flagélla parátus sum, et dolor meus in conspéctu meo semper. Ps 37 19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo, et cogitábo pro peccáto meo. Ps 37 20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque. Ps 37 21 Qui retríbuunt mala pro bonis detrahébant mihi, quóniam sequébar bonitátem. Ps 37 22 Ne derelínquas me, Dómine Deus meus: ne discésseris a me. Ps 37 23 Inténde in adiutórium meum, Dómine Deus salútis meæ. Ps 38 1 In finem, ipsi Idithun. Cánticum David. Ps 38 2 Dixi: Custódiam vias meas: ut non delínquam in lingua mea. Pósui ori meo custódiam, cum consísteret peccátor advérsum me. Ps 38 3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: et dolor meus renovátus est. Ps 38 4 Concáluit cor meum intra me: et in meditatióne mea exardéscet ignis. Ps 38 5 Locútus sum in lingua mea: Notum fac mihi Dómine finem meum, et númerum diérum meórum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ps 38 6 Ecce mensurábiles posuísti dies meos, et substántia mea tamquam níhilum ante te. Verúmtamen univérsa vánitas, omnis homo vivens. Ps 38 7 Verúmtamen in imágine pertránsit homo: sed et frustra conturbátur: thesaurízat, et ignórat cui congregábit ea. Ps 38 8 Et nunc quæ est exspectátio mea? nonne Dóminus? et substántia mea apud te est. Ps 38 9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: oppróbrium insipiénti dedísti me. Ps 38 10 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: Ps 38 11 ámove a me plagas tuas. Ps 38 12 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: propter iniquitátem corripuísti hóminem. Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam eius: verúmtamen vane conturbátur omnis homo. Ps 38 13 Exáudi oratiónem meam Dómine et deprecatiónem meam: áuribus pércipe lácrymas meas. Ne síleas, quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, sicut omnes patres mei. Ps 38 14 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam et ámplius non ero. Ps 39 1 In finem. Psalmus ipsi David. Ps 39 2 Exspéctans exspectávi Dóminum, et inténdit mihi. Ps 39 3 Et exaudívit preces meas, et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis. Et státuit super petram pedes meos, et diréxit gressus meos. Ps 39 4 Et immísit in os meum cánticum novum, carmen Deo nostro. Vidébunt multi, et timébunt, et sperábunt in Dómino. Ps 39 5 Beátus vir cuius est nomen Dómini spes eius, et non respéxit in vanitátes et insánias falsas. Ps 39 6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua: et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi. Annuntiávi et locútus sum: multiplicáti sunt super númerum. Ps 39 7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti: aures autem perfecísti mihi. Holocáustum et pro peccáto non postulásti: Ps 39 8 tunc dixi: Ecce vénio. In cápite libri scriptum est de me, Ps 39 9 ut fácerem voluntátem tuam. Deus meus vólui, et legem tuam in médio cordis mei. Ps 39 10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna: ecce lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti. Ps 39 11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi: non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam a concílio multo. Ps 39 12 Tu autem Dómine ne longe fácias miseratiónes tuas a me: misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me. Ps 39 13 Quóniam circumdedérunt me mala quorum non est númerus: comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem. Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, et cor meum derelíquit me. Ps 39 14 Compláceat tibi Dómine ut éruas me: Dómine, ad adiuvándum me réspice. Ps 39 15 Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam ut áuferant eam: convertántur retrórsum et revereántur, qui volunt mihi mala. Ps 39 16 Ferant conféstim confusiónem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge! Ps 39 17 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui díligunt salutáre tuum. Ps 39 18 Ego autem mendícus sum et pauper: Dóminus sollícitus est mei. Adiútor meus et protéctor meus tu es: Deus meus, ne tardáveris. Ps 40 1 In finem. Psalmus ipsi David. Ps 40 2 Beátus qui intélligit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus. Ps 40 3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum eius. Ps 40 4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris eius: univérsum stratum eius versásti in infirmitáte eius. Ps 40 5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: sana ánimam meam, quia peccávi tibi. Ps 40 6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: Quando moriétur, et períbit nomen eius? Ps 40 7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: cor eius congregávit iniquitátem sibi. Egrediebátur foras et loquebátur Ps 40 8 in idípsum. Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: advérsum me cogitábant mala mihi. Ps 40 9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat? Ps 40 10 Etenim homo pacis meæ in quo sperávi, qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem. Ps 40 11 Tu autem Dómine miserére mei, et resúscita me: et retríbuam eis. Ps 40 12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, quóniam non gaudébit inimícus meus super me. Ps 40 13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum. Ps 40 14 Benedíctus Dóminus Deus Israël a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat. Ps 41 1 In finem. Intelléctus fíliis Core. Ps 41 2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus. Ps 41 3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem, vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei? Ps 41 4 Fuérunt mihi lácrymæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi quotídie: Ubi est Deus tuus? Ps 41 5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei: in voce exsultatiónis et confessiónis, sonus epulántis. Ps 41 6 Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, Ps 41 7 et Deus meus. Ad meípsum ánima mea conturbáta est: proptérea memor ero tui de terra Iordánis et Hermóniim a monte módico. Ps 41 8 Abýssus abýssum ínvocat, in voce cataractárum tuárum: ómnia excélsa tua, et fluctus tui super me transiérunt. Ps 41 9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, et nocte cánticum eius: apud me orátio Deo vitæ meæ. Ps 41 10 Dicam Deo: Suscéptor meus es: quare oblítus es mei? et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus? Ps 41 11 Dum confringúntur ossa mea, exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei, dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? Ps 41 12 Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, et Deus meus. Ps 42 1 Psalmus David. Iúdica me Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso érue me. Ps 42 2 Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti? et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus? Ps 42 3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua. Ps 42 4 Et introíbo ad altáre Dei, ad Deum qui lætíficat iuventútem meam. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus. Ps 42 5 Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, et Deus meus. Ps 43 1 In finem. Fíliis Core ad intelléctum. Ps 43 2 Deus, áuribus nostris audívimus, patres nostri annuntiavérunt nobis, opus quod operátus es in diébus eórum, et in diébus antíquis. Ps 43 3 Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos: afflixísti pópulos, et expulísti eos. Ps 43 4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, et bráchium eórum non salvávit eos: sed déxtera tua et bráchium tuum, et illuminátio vultus tui, quóniam complacuísti in eis. Ps 43 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salútes Iacob. Ps 43 6 In te inimícos nostros ventilábimus cornu, et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis. Ps 43 7 Non enim in arcu meo sperábo, et gládius meus non salvábit me. Ps 43 8 Salvásti enim nos de affligéntibus nos, et odiéntes nos confudísti. Ps 43 9 In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. Ps 43 10 Nunc autem repulísti et confudísti nos, et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris. Ps 43 11 Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros, et qui odérunt nos diripiébant sibi. Ps 43 12 Dedísti nos tamquam oves escárum, et in géntibus dispersísti nos. Ps 43 13 Vendidísti pópulum tuum sine prétio, et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum. Ps 43 14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris: subsannatiónem et derísum his qui sunt in circúitu nostro. Ps 43 15 Posuísti nos in similitúdinem géntibus: commotiónem cápitis in pópulis. Ps 43 16 Tota die verecúndia mea contra me est, et confúsio faciéi meæ coopéruit me: Ps 43 17 a voce exprobrántis et obloquéntis, a fácie inimíci et persequéntis. Ps 43 18 Hæc ómnia venérunt super nos: nec oblíti sumus te, et iníque non égimus in testaménto tuo. Ps 43 19 Et non recéssit retro cor nostrum: et declinásti sémitas nostras a via tua: Ps 43 20 quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, et coopéruit nos umbra mortis. Ps 43 21 Si oblíti sumus nomen Dei nostri, et si expándimus manus nostras ad deum aliénum, Ps 43 22 nonne Deus requíret ista? ipse enim novit abscóndita cordis. Quóniam propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis. Ps 43 23 Exsúrge: quare obdórmis Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem. Ps 43 24 Quare fáciem tuam avértis? oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ? Ps 43 25 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra: conglutinátus est in terra venter noster. Ps 43 26 Exsúrge Dómine ádiuva nos, et rédime nos propter nomen tuum. Ps 44 1 In finem, pro iis qui commutabúntur. Fíliis Core, ad intelléctum. Cánticum pro dilécto. Ps 44 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea regi. Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. Ps 44 3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Ps 44 4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime. Ps 44 5 Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna, propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Ps 44 6 Sagíttæ tuæ acútæ: pópuli sub te cadent, in corda inimicórum regis. Ps 44 7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: virga directiónis virga regni tui. Ps 44 8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ, præ consórtibus tuis. Ps 44 9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: ex quibus delectavérunt te Ps 44 10 fíliæ regum in honóre tuo. Astitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. Ps 44 11 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: et oblivíscere pópulum tuum, et domum patris tui. Ps 44 12 Et concupíscet rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum. Ps 44 13 Et fíliæ Tyri in munéribus vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis. Ps 44 14 Omnis glória eius fíliæ regis ab intus, in fímbriis áureis, Ps 44 15 circumamícta varietátibus. Adducéntur regi vírgines post eam: próximæ eius afferéntur tibi. Ps 44 16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum regis. Ps 44 17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: constítues eos príncipes super omnem terram. Ps 44 18 Mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem: proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. Ps 45 1 In finem, fíliis Core, pro arcánis. Psalmus. Ps 45 2 Deus noster refúgium et virtus: adiútor in tribulatiónibus quæ invenérunt nos nimis. Ps 45 3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra, et transferéntur montes in cor maris. Ps 45 4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: conturbáti sunt montes in fortitúdine eius. Ps 45 5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. Ps 45 6 Deus in médio eius, non commovébitur: adiuvábit eam Deus mane dilúculo. Ps 45 7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. Ps 45 8 Dóminus virtútum nobíscum: suscéptor noster Deus Iacob. Ps 45 9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram, Ps 45 10 áuferens bella usque ad finem terræ. Arcum cónteret, et confrínget arma, et scuta combúret igni. Ps 45 11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra. Ps 45 12 Dóminus virtútum nobíscum: suscéptor noster Deus Iacob. Ps 46 1 In finem, pro fíliis Core. Psalmus. Ps 46 2 Omnes gentes, pláudite mánibus: iubiláte Deo in voce exsultatiónis. Ps 46 3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: rex magnus super omnem terram. Ps 46 4 Subiécit pópulos nobis, et gentes sub pédibus nostris. Ps 46 5 Elégit nobis hereditátem suam: spéciem Iacob quam diléxit. Ps 46 6 Ascéndit Deus in iúbilo, et Dóminus in voce tubæ. Ps 46 7 Psállite Deo nostro, psállite: psállite regi nostro, psállite. Ps 46 8 Quóniam rex omnis terræ Deus, psállite sapiénter. Ps 46 9 Regnábit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Ps 46 10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Abraham, quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt. Ps 47 1 Psalmus cántici. Fíliis Core, secúnda sábbati. Ps 47 2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius. Ps 47 3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion: látera aquilónis, cívitas regis magni. Ps 47 4 Deus in dómibus eius cognoscétur cum suscípiet eam. Ps 47 5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: convenérunt in unum. Ps 47 6 Ipsi vidéntes, sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt. Ps 47 7 Tremor apprehéndit eos: ibi dolóres ut parturiéntis: Ps 47 8 in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis. Ps 47 9 Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: Deus fundávit eam in ætérnum. Ps 47 10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Ps 47 11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: iustítia plena est déxtera tua. Ps 47 12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ, propter iudícia tua Dómine. Ps 47 13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: narráte in túrribus eius. Ps 47 14 Pónite corda vestra in virtúte eius, et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera. Ps 47 15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: ipse reget nos in sǽcula. Ps 48 1 In finem, fíliis Core. Psalmus. Ps 48 2 Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, omnes qui habitátis orbem: Ps 48 3 quique terrígenæ et fílii hóminum, simul in unum dives et pauper. Ps 48 4 Os meum loquétur sapiéntiam, et meditátio cordis mei prudéntiam. Ps 48 5 Inclinábo in parábolam aurem meam: apériam in psaltério propositiónem meam. Ps 48 6 Cur timébo in die mala? iníquitas calcánei mei circúmdabit me. Ps 48 7 Qui confídunt in virtúte sua, et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. Ps 48 8 Frater non rédimit, rédimet homo: non dabit Deo placatiónem suam, Ps 48 9 et prétium redemptiónis ánimæ suæ. Et laborábit in ætérnum: Ps 48 10 et vivet adhuc in finem. Ps 48 11 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: simul insípiens et stultus períbunt. Et relínquent aliénis divítias suas, Ps 48 12 et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum: tabernácula eórum in progénie et progénie: vocavérunt nómina sua in terris suis. Ps 48 13 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit. Comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis. Ps 48 14 Hæc via illórum scándalum ipsis: et póstea in ore suo complacébunt. Ps 48 15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: mors depáscet eos. Et dominabúntur eórum iusti in matutíno: et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum. Ps 48 16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi, cum accéperit me. Ps 48 17 Ne timúeris cum dives factus fúerit homo, et cum multiplicáta fúerit glória domus eius. Ps 48 18 Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: neque descéndet cum eo glória eius. Ps 48 19 Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: confitébitur tibi cum beneféceris ei. Ps 48 20 Introíbit usque in progénies patrum suórum: et usque in ætérnum non vidébit lumen. Ps 48 21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit. Comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis. Ps 49 1 Psalmus Asaph. Deus deórum Dóminus locútus est, et vocávit terram, a solis ortu usque ad occásum: Ps 49 2 ex Sion spécies decóris eius. Ps 49 3 Deus maniféste véniet: Deus noster, et non silébit. Ignis in conspéctu eius exardéscet: et in circúitu eius tempéstas válida. Ps 49 4 Advocábit cælum desúrsum, et terram discérnere pópulum suum. Ps 49 5 Congregáte illi sanctos eius, qui órdinant testaméntum eius super sacrifícia. Ps 49 6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, quóniam Deus iudex est. Ps 49 7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. Ps 49 8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper. Ps 49 9 Non accípiam de domo tua vítulos, neque de grégibus tuis hircos. Ps 49 10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, iuménta in móntibus, et boves. Ps 49 11 Cognóvi ómnia volatília cæli, et pulchritúdo agri mecum est. Ps 49 12 Si esuríero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. Ps 49 13 Numquid manducábo carnes taurórum? aut sánguinem hircórum potábo? Ps 49 14 Immola Deo sacrifícium laudis, et redde Altíssimo vota tua. Ps 49 15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: éruam te, et honorificábis me. Ps 49 16 Peccatóri autem dixit Deus: Quare tu enárras iustítias meas? et assúmis testaméntum meum per os tuum? Ps 49 17 Tu vero odísti disciplínam, et proiecísti sermónes meos retrórsum. Ps 49 18 Si vidébas furem, currébas cum eo: et cum adúlteris portiónem tuam ponébas. Ps 49 19 Os tuum abundávit malítia, et lingua tua concinnábat dolos. Ps 49 20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: Ps 49 21 hæc fecísti, et tácui. Existimásti iníque quod ero tui símilis: árguam te, et státuam contra fáciem tuam. Ps 49 22 Intellígite hæc, qui obliviscímini Deum, nequándo rápiat, et non sit qui erípiat. Ps 49 23 Sacrifícium laudis honorificábit me, et illic iter quo osténdam illi salutáre Dei. Ps 50 1 In finem. Psalmus David, Ps 50 2 cum venit ad eum Nathan prophéta, quando intrávit ad Bethsabée. Ps 50 3 Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam: et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, dele iniquitátem meam. Ps 50 4 Amplius lava me ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me. Ps 50 5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, et peccátum meum contra me est semper. Ps 50 6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris. Ps 50 7 Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum, et in peccátis concépit me mater mea. Ps 50 8 Ecce enim veritátem dilexísti: incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi. Ps 50 9 Aspérges me hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor. Ps 50 10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam, et exsultábunt ossa humiliáta. Ps 50 11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. Ps 50 12 Cor mundum crea in me Deus: et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis. Ps 50 13 Ne proícias me a fácie tua, et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me. Ps 50 14 Redde mihi lætítiam salutáris tui, et spíritu principáli confírma me. Ps 50 15 Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur. Ps 50 16 Líbera me de sanguínibus Deus, Deus salútis meæ, et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. Ps 50 17 Dómine lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam. Ps 50 18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: holocáustis non delectáberis. Ps 50 19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: cor contrítum et humiliátum Deus non despícies. Ps 50 20 Benígne fac Dómine in bona voluntáte tua Sion, ut ædificéntur muri Ierúsalem. Ps 50 21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta: tunc impónent super altáre tuum vítulos. Ps 51 1 In finem. Intelléctus David, Ps 51 2 cum venit Doeg Idumǽus, et nuntiávit Sauli: Venit David in domum Achímelech. Ps 51 3 Quid gloriáris in malítia, qui potens es in iniquitáte? Ps 51 4 Tota die iniustítiam cogitávit lingua tua: sicut novácula acúta fecísti dolum. Ps 51 5 Dilexísti malítiam super benignitátem: iniquitátem magis quam loqui æquitátem. Ps 51 6 Dilexísti ómnia verba præcipitatiónis, lingua dolósa. Ps 51 7 Proptérea Deus déstruet te in finem: evéllet te, et emigrábit te de tabernáculo tuo, et radícem tuam de terra vivéntium. Ps 51 8 Vidébunt iusti, et timébunt: et super eum ridébunt, et dicent: Ps 51 9 Ecce homo qui non pósuit Deum adiutórem suum: sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum, et præváluit in vanitáte sua. Ps 51 10 Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dei: sperávi in misericórdia Dei in ætérnum: et in sǽculum sǽculi. Ps 51 11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est in conspéctu sanctórum tuórum. Ps 52 1 In finem, pro Máeleth intelligéntiæ David. Dixit insípiens in corde suo: Non est Deus. Ps 52 2 Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in iniquitátibus: non est qui fáciat bonum. Ps 52 3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum. Ps 52 4 Omnes declinavérunt: simul inútiles facti sunt: non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. Ps 52 5 Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, qui dévorant plebem meam ut cibum panis? Ps 52 6 Deum non invocavérunt: illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor. Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui homínibus placent: confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos. Ps 52 7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, exsultábit Iacob, et lætábitur Israël. Ps 53 1 In finem, in carmínibus. Intelléctus David, Ps 53 2 cum veníssent Ziphǽi, et dixíssent ad Saul: Nonne David abscónditus est apud nos? Ps 53 3 Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua iúdica me. Ps 53 4 Deus, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe verba oris mei. Ps 53 5 Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam, et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum. Ps 53 6 Ecce enim Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. Ps 53 7 Avérte mala inimícis meis: et in veritáte tua dispérde illos. Ps 53 8 Voluntárie sacrificábo tibi, et confitébor nómini tuo Dómine quóniam bonum est. Ps 53 9 Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me, et super inimícos meos despéxit óculus meus. Ps 54 1 In finem, in carmínibus. Intelléctus David. Ps 54 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: Ps 54 3 inténde mihi, et exáudi me. Contristátus sum in exercitatióne mea, et conturbátus sum Ps 54 4 a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris. Quóniam declinavérunt in me iniquitátes, et in ira molésti erant mihi. Ps 54 5 Cor meum conturbátum est in me, et formído mortis cécidit super me. Ps 54 6 Timor et tremor venérunt super me, et contexérunt me ténebræ. Ps 54 7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo, et requiéscam? Ps 54 8 Ecce elongávi fúgiens, et mansi in solitúdine. Ps 54 9 Exspectábam eum qui salvum me fecit a pusillanimitáte spíritus, et tempestáte. Ps 54 10 Præcípita Dómine: dívide linguas eórum: quóniam vidi iniquitátem et contradictiónem in civitáte. Ps 54 11 Die ac nocte circúmdabit eam super muros eius iníquitas: et labor in médio eius, Ps 54 12 et iniustítia: et non defécit de platéis eius usúra et dolus. Ps 54 13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique. Et si is qui óderat me super me magna locútus fuísset, abscondíssem me fórsitan ab eo. Ps 54 14 Tu vero homo unánimis, dux meus, et notus meus: Ps 54 15 qui simul mecum dulces capiébas cibos: in domo Dei ambulávimus cum consénsu. Ps 54 16 Véniat mors super illos, et descéndant in inférnum vivéntes: quóniam nequítiæ in habitáculis eórum, in médio eórum. Ps 54 17 Ego autem ad Deum clamávi, et Dóminus salvábit me. Ps 54 18 Véspere, et mane, et merídie, narrábo, et annuntiábo: et exáudiet vocem meam. Ps 54 19 Rédimet in pace ánimam meam ab his qui appropínquant mihi: quóniam inter multos erant mecum. Ps 54 20 Exáudiet Deus, et humiliábit illos, qui est ante sǽcula. Non enim est illis commutátio, et non timuérunt Deum. Ps 54 21 Exténdit manum suam in retribuéndo: contaminavérunt testaméntum eius: Ps 54 22 divísi sunt ab ira vultus eius, et appropinquávit cor illíus. Mollíti sunt sermónes eius super óleum: et ipsi sunt iácula. Ps 54 23 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet: non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. Ps 54 24 Tu vero, Deus, dedúces eos in púteum intéritus. Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos: ego autem sperábo in te Dómine. Ps 55 1 In finem, pro pópulo qui a sanctis longe factus est. David in títuli inscriptiónem, cum tenuérunt eum Allophýli in Geth. Ps 55 2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: tota die impúgnans tribulávit me. Ps 55 3 Conculcavérunt me inimíci mei tota die, quóniam multi bellántes advérsum me. Ps 55 4 Ab altitúdine diéi timébo: ego vero in te sperábo. Ps 55 5 In Deo laudábo sermónes meos: in Deo sperávi: non timébo quid fáciat mihi caro. Ps 55 6 Tota die verba mea exsecrabántur: advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum. Ps 55 7 Inhabitábunt, et abscóndent: ipsi calcáneum meum observábunt. Sicut sustinuérunt ánimam meam, Ps 55 8 pro níhilo salvos fácies illos: in ira pópulos confrínges. Ps 55 9 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: posuísti lácrymas meas in conspéctu tuo, sicut et in promissióne tua: Ps 55 10 tunc converténtur inimíci mei retrórsum. In quacúmque die invocávero te, ecce cognóvi quóniam Deus meus es. Ps 55 11 In Deo laudábo verbum: in Dómino laudábo sermónem. In Deo sperávi: non timébo quid fáciat mihi homo. Ps 55 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudatiónes tibi: Ps 55 13 quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium. Ps 56 1 In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem, cum fúgeret a fácie Saul in spelúncam. Ps 56 2 Miserére mei, Deus, miserére mei, quóniam in te confídit ánima mea. Et in umbra alárum tuárum sperábo, donec tránseat iníquitas. Ps 56 3 Clamábo ad Deum altíssimum, Deum qui benefécit mihi. Ps 56 4 Misit de cælo, et liberávit me: dedit in oppróbrium conculcántes me. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam, Ps 56 5 et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum. Dormívi conturbátus. Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ, et lingua eórum gládius acútus. Ps 56 6 Exaltáre super cælos, Deus, et in omnem terram glória tua. Ps 56 7 Láqueum paravérunt pédibus meis, et incurvavérunt ánimam meam. Fodérunt ante fáciem meam fóveam, et incidérunt in eam. Ps 56 8 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psalmum dicam. Ps 56 9 Exsúrge, glória mea: exsúrge, psaltérium et cíthara: exsúrgam dilúculo. Ps 56 10 Confitébor tibi in pópulis Dómine et psalmum dicam tibi in géntibus: Ps 56 11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, et usque ad nubes véritas tua. Ps 56 12 Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua. Ps 57 1 In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem. Ps 57 2 Si vere útique iustítiam loquímini, recta iudicáte, fílii hóminum. Ps 57 3 Etenim in corde iniquitátes operámini: in terra iniustítias manus vestræ concínnant. Ps 57 4 Alienáti sunt peccatóres a vulva: erravérunt ab útero: locúti sunt falsa. Ps 57 5 Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis, sicut áspidis surdæ et obturántis aures suas, Ps 57 6 quæ non exáudiet vocem incantántium, et venéfici incantántis sapiénter. Ps 57 7 Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: molas leónum confrínget Dóminus. Ps 57 8 Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: inténdit arcum suum donec infirméntur. Ps 57 9 Sicut cera quæ fluit auferéntur: supercécidit ignis, et non vidérunt solem. Ps 57 10 Priúsquam intellígerent spinæ vestræ rhamnum: sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos. Ps 57 11 Lætábitur iustus cum víderit vindíctam: manus suas lavábit in sánguine peccatóris. Ps 57 12 Et dicet homo: Si útique est fructus iusto, útique est Deus iúdicans eos in terra. Ps 58 1 In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem, quando misit Saul et custodívit domum eius ut eum interfíceret. Ps 58 2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus, et ab insurgéntibus in me líbera me. Ps 58 3 Eripe me de operántibus iniquitátem, et de viris sánguinum salva me. Ps 58 4 Quia ecce cepérunt ánimam meam: irruérunt in me fortes. Ps 58 5 Neque iníquitas mea, neque peccátum meum Dómine: sine iniquitáte cucúrri, et diréxi. Ps 58 6 Exsúrge in occúrsum meum, et vide: et tu Dómine Deus virtútum, Deus Israël, inténde ad visitándas omnes gentes: non misereáris ómnibus qui operántur iniquitátem. Ps 58 7 Converténtur ad vésperam, et famem patiéntur ut canes: et circuíbunt civitátem. Ps 58 8 Ecce loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: quóniam quis audívit? Ps 58 9 Et tu Dómine deridébis eos: ad níhilum dedúces omnes gentes. Ps 58 10 Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia Deus suscéptor meus es: Ps 58 11 Deus meus misericórdia eius prævéniet me. Ps 58 12 Deus osténdet mihi super inimícos meos: ne occídas eos, nequándo obliviscántur pópuli mei. Dispérge illos in virtúte tua, et depóne eos, protéctor meus Dómine: Ps 58 13 delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: et comprehendántur in supérbia sua. Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur Ps 58 14 in consummatióne: in ira consummatiónis, et non erunt. Et scient quia Deus dominábitur Iacob, et fínium terræ. Ps 58 15 Converténtur ad vésperam, et famem patiéntur ut canes: et circuíbunt civitátem. Ps 58 16 Ipsi dispergéntur ad manducándum: si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt. Ps 58 17 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam, et exsultábo mane misericórdiam tuam: quia factus es suscéptor meus, et refúgium meum in die tribulatiónis meæ. Ps 58 18 Adiútor meus, tibi psallam, quia Deus suscéptor meus es: Deus meus, misericórdia mea. Ps 59 1 In finem, pro his qui immutabúntur, in títuli inscriptiónem ipsi David, in doctrínam, Ps 59 2 cum succéndit Mesopotámiam Sýriæ et Sobal, et convértit Ioab, et percússit Idumǽam in valle Salinárum duódecim míllia. Ps 59 3 Deus, repulísti nos, et destruxísti nos: irátus es, et misértus es nobis. Ps 59 4 Commovísti terram, et conturbásti eam: sana contritiónes eius, quia commóta est. Ps 59 5 Ostendísti pópulo tuo dura: potásti nos vino compunctiónis. Ps 59 6 Dedísti metuéntibus te significatiónem, ut fúgiant a fácie arcus: ut liberéntur dilécti tui. Ps 59 7 Salvum fac déxtera tua, et exáudi me. Ps 59 8 Deus locútus est in sancto suo: lætábor, et partíbor Síchimam: et convállem tabernaculórum metíbor. Ps 59 9 Meus est Gálaad, et meus est Manásses: et Ephraim fortitúdo cápitis mei. Iuda rex meus: Ps 59 10 Moab olla spei meæ. In Idumǽam exténdam calceaméntum meum: mihi alienígenæ súbditi sunt. Ps 59 11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? quis dedúcet me usque in Idumǽam? Ps 59 12 Nonne tu Deus, qui repulísti nos: et non egrediéris Deus in virtútibus nostris? Ps 59 13 Da nobis auxílium de tribulatióne, quia vana salus hóminis. Ps 59 14 In Deo faciémus virtútem: et ipse ad níhilum dedúcet tribulántes nos. Ps 60 1 In finem. In hymnis David. Ps 60 2 Exáudi Deus deprecatiónem meam: inténde oratióni meæ. Ps 60 3 A fínibus terræ ad te clamávi: dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me. Deduxísti me, Ps 60 4 quia factus es spes mea: turris fortitúdinis a fácie inimíci. Ps 60 5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: prótegar in velaménto alárum tuárum. Ps 60 6 Quóniam tu Deus meus exaudísti oratiónem meam: dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum. Ps 60 7 Dies super dies regis adícies: annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis. Ps 60 8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: misericórdiam et veritátem eius quis requíret? Ps 60 9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, ut reddam vota mea de die in diem. Ps 61 1 In finem, pro Idithun. Psalmus David. Ps 61 2 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? ab ipso enim salutáre meum. Ps 61 3 Nam et ipse Deus meus et salutáris meus: suscéptor meus, non movébor ámplius. Ps 61 4 Quoúsque irrúitis in hóminem? interfícitis univérsi vos, tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ. Ps 61 5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere: cucúrri in siti: ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant. Ps 61 6 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea, quóniam ab ipso patiéntia mea. Ps 61 7 Quia ipse Deus meus et salvátor meus: adiútor meus, non emigrábo. Ps 61 8 In Deo salutáre meum et glória mea: Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est. Ps 61 9 Speráte in eo, omnis congregátio pópuli: effúndite coram illo corda vestra: Deus adiútor noster in ætérnum. Ps 61 10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris, ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum. Ps 61 11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere. Ps 61 12 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, Ps 61 13 et tibi Dómine misericórdia: quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua. Ps 62 1 Psalmus David, cum esset in desérto Idumǽæ. Ps 62 2 Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo. Sitívit in te ánima mea: quam multiplíciter tibi caro mea. Ps 62 3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa, sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam. Ps 62 4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, lábia mea laudábunt te. Ps 62 5 Sic benedícam te in vita mea, et in nómine tuo levábo manus meas. Ps 62 6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. Ps 62 7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te. Ps 62 8 Quia fuísti adiútor meus, et in velaménto alárum tuárum exsultábo. Ps 62 9 Adhǽsit ánima mea post te: me suscépit déxtera tua. Ps 62 10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam: introíbunt in inferióra terræ: Ps 62 11 tradéntur in manus gládii: partes vúlpium erunt. Ps 62 12 Rex vero lætábitur in Deo: laudabúntur omnes qui iurant in eo: quia obstrúctum est os loquéntium iníqua. Ps 63 1 In finem. Psalmus David. Ps 63 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. Ps 63 3 Protexísti me a convéntu malignántium, a multitúdine operántium iniquitátem. Ps 63 4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: intendérunt arcum rem amáram, Ps 63 5 ut sagíttent in occúltis immaculátum. Ps 63 6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: firmavérunt sibi sermónem nequam. Narravérunt ut abscónderent láqueos: dixérunt: Quis vidébit eos? Ps 63 7 Scrutáti sunt iniquitátes: defecérunt scrutántes scrutínio. Accédet homo ad cor altum, Ps 63 8 et exaltábitur Deus. Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum, Ps 63 9 et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum. Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos, Ps 63 10 et tímuit omnis homo. Et annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt. Ps 63 11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, et laudabúntur omnes recti corde. Ps 64 1 In finem. Psalmus David, cánticum Ieremíæ et Ezechiélis pópulo transmigratiónis, cum incíperent exíre. Ps 64 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Ierúsalem. Ps 64 3 Exáudi oratiónem meam: ad te omnis caro véniet. Ps 64 4 Verba iniquórum prævaluérunt super nos, et impietátibus nostris tu propitiáberis. Ps 64 5 Beátus quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Replébimur in bonis domus tuæ: sanctum est templum tuum, Ps 64 6 mirábile in æquitáte. Exáudi nos, Deus, salutáris noster, spes ómnium fínium terræ, et in mari longe. Ps 64 7 Prǽparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia: Ps 64 8 qui contúrbas profúndum maris, sonum flúctuum eius. Turbabúntur gentes, Ps 64 9 et timébunt qui hábitant términos a signis tuis: éxitus matutíni et véspere delectábis. Ps 64 10 Visitásti terram, et inebriásti eam: multiplicásti locupletáre eam. Flumen Dei replétum est aquis: parásti cibum illórum: quóniam ita est præparátio eius. Ps 64 11 Rivos eius inébria: multíplica genímina eius: in stillicídiis eius lætábitur gérminans. Ps 64 12 Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ, et campi tui replebúntur ubertáte. Ps 64 13 Pinguéscent speciósa desérti, et exsultatióne colles accingéntur. Ps 64 14 Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto: clamábunt, étenim hymnum dicent. Ps 65 1 In finem. Cánticum psalmi resurrectiónis. Iubiláte Deo, omnis terra: Ps 65 2 psalmum dícite nómini eius: date glóriam laudi eius. Ps 65 3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua Dómine! in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui. Ps 65 4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo. Ps 65 5 Veníte, et vidéte ópera Dei: terríbilis in consíliis super fílios hóminum. Ps 65 6 Qui convértit mare in áridam: in flúmine pertransíbunt pede: ibi lætábimur in ipso. Ps 65 7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum: óculi eius super gentes respíciunt: qui exásperant non exalténtur in semetípsis. Ps 65 8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, et audítam fácite vocem laudis eius: Ps 65 9 qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit in commotiónem pedes meos. Ps 65 10 Quóniam probásti nos, Deus: igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum. Ps 65 11 Induxísti nos in láqueum: posuísti tribulatiónes in dorso nostro: Ps 65 12 imposuísti hómines super cápita nostra. Transívimus per ignem et aquam, et eduxísti nos in refrigérium. Ps 65 13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: reddam tibi vota mea, Ps 65 14 quæ distinxérunt lábia mea: et locútum est os meum in tribulatióne mea. Ps 65 15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: ófferam tibi boves cum hircis. Ps 65 16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ. Ps 65 17 Ad ipsum ore meo clamávi, et exaltávi sub lingua mea. Ps 65 18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, non exáudiet Dóminus. Ps 65 19 Proptérea exaudívit Deus, et atténdit voci deprecatiónis meæ. Ps 65 20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me. Ps 66 1 In finem, in hymnis. Psalmus cántici David. Ps 66 2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri: Ps 66 3 ut cognoscámus in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum. Ps 66 4 Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes. Ps 66 5 Læténtur et exsúltent gentes, quóniam iúdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis. Ps 66 6 Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes. Ps 66 7 Terra dedit fructum suum: benedícat nos Deus, Deus noster, Ps 66 8 benedícat nos Deus, et métuant eum omnes fines terræ. Ps 67 1 In finem. Psalmus cántici ipsi David. Ps 67 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius: et fúgiant qui odérunt eum a fácie eius. Ps 67 3 Sicut déficit fumus, defíciant: sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei. Ps 67 4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei, et delecténtur in lætítia. Ps 67 5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: iter fácite ei qui ascéndit super occásum. Dóminus nomen illi: exsultáte in conspéctu eius. Turbabúntur a fácie eius, Ps 67 6 patris orphanórum, et iúdicis viduárum. Deus in loco sancto suo, Ps 67 7 Deus qui inhabitáre facit uníus moris in domo: qui edúcit vinctos in fortitúdine, simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris. Ps 67 8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, cum pertransíres in desérto, Ps 67 9 terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, a fácie Dei Israël. Ps 67 10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: et infirmáta est, tu vero perfecísti eam. Ps 67 11 Animália tua habitábunt in ea: parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. Ps 67 12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Ps 67 13 Rex virtútum dilécti dilécti: et speciéi domus divídere spólia. Ps 67 14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, et posterióra dorsi eius in pallóre auri. Ps 67 15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon. Ps 67 16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulátus, mons pinguis. Ps 67 17 Ut quid suspicámini montes coagulátos? mons in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: étenim Dóminus habitábit in finem. Ps 67 18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: Dóminus in eis in Sina, in sancto. Ps 67 19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem, accepísti dona in homínibus: étenim non credéntes inhabitáre Dóminum Deum. Ps 67 20 Benedíctus Dóminus die quotídie: prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum. Ps 67 21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: et Dómini, Dómini éxitus mortis. Ps 67 22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, vérticem capílli perambulántium in delíctis suis. Ps 67 23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, convértam in profúndum maris: Ps 67 24 ut intingátur pes tuus in sánguine: lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso. Ps 67 25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, ingréssus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. Ps 67 26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus, in médio iuvenculárum tympanistriárum. Ps 67 27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino de fóntibus Israël. Ps 67 28 Ibi Béniamin adolescéntulus, in mentis excéssu: príncipes Iuda, duces eórum: príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. Ps 67 29 Manda, Deus, virtúti tuæ: confírma hoc Deus, quod operátus es in nobis. Ps 67 30 A templo tuo in Ierúsalem, tibi ófferent reges múnera. Ps 67 31 Increpa feras arúndinis: congregátio taurórum in vaccis populórum: ut exclúdant eos qui probáti sunt argénto. Díssipa gentes quæ bella volunt. Ps 67 32 Vénient legáti ex Ægýpto: Æthiópia prævéniet manus eius Deo. Ps 67 33 Regna terræ, cantáte Deo: psállite Dómino: psállite Deo, Ps 67 34 Qui ascéndit super cælum cæli, ad oriéntem: ecce dabit voci suæ vocem virtútis. Ps 67 35 Date glóriam Deo super Israël: magnificéntia eius et virtus eius in núbibus. Ps 67 36 Mirábilis Deus in sanctis suis: Deus Israël ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus. Ps 68 1 In finem, pro iis qui commutabúntur, David. Ps 68 2 Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Ps 68 3 Infíxus sum in limo profúndi et non est substántia. Veni in altitúdinem maris, et tempéstas demérsit me. Ps 68 4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum. Ps 68 5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei qui odérunt me gratis. Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: quæ non rápui, tunc exsolvébam. Ps 68 6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: et delícta mea a te non sunt abscóndita. Ps 68 7 Non erubéscant in me qui exspéctant te Dómine, Dómine virtútum: non confundántur super me qui quærunt te, Deus Israël. Ps 68 8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: opéruit confúsio fáciem meam. Ps 68 9 Extráneus factus sum frátribus meis, et peregrínus fíliis matris meæ. Ps 68 10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me. Ps 68 11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam, et factum est in oppróbrium mihi. Ps 68 12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: et factus sum illis in parábolam. Ps 68 13 Advérsum me loquebántur qui sedébant in porta, et in me psallébant qui bibébant vinum. Ps 68 14 Ego vero oratiónem meam ad te Dómine: tempus benepláciti, Deus. In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, in veritáte salútis tuæ. Ps 68 15 Eripe me de luto, ut non infígar: líbera me ab iis qui odérunt me, et de profúndis aquárum. Ps 68 16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum, neque úrgeat super me púteus os suum. Ps 68 17 Exáudi me Dómine quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me. Ps 68 18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. Ps 68 19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: propter inimícos meos éripe me. Ps 68 20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, et reveréntiam meam. Ps 68 21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me. Impropérium exspectávit cor meum et misériam: et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: et qui consolarétur, et non invéni. Ps 68 22 Et dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Ps 68 23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, et in retributiónes, et in scándalum. Ps 68 24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant, et dorsum eórum semper incúrva. Ps 68 25 Effúnde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehéndat eos. Ps 68 26 Fiat habitátio eórum desérta, et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet. Ps 68 27 Quóniam quem tu percussísti persecúti sunt, et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt. Ps 68 28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum, et non intrent in iustítiam tuam. Ps 68 29 Deleántur de libro vivéntium, et cum iustis non scribántur. Ps 68 30 Ego sum pauper et dolens: salus tua, Deus, suscépit me. Ps 68 31 Laudábo nomen Dei cum cántico, et magnificábo eum in laude: Ps 68 32 et placébit Deo super vítulum novéllum, córnua producéntem et úngulas. Ps 68 33 Vídeant páuperes, et læténtur: quǽrite Deum, et vivet ánima vestra: Ps 68 34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus, et vinctos suos non despéxit. Ps 68 35 Laudent illum cæli et terra: mare, et ómnia reptília in eis. Ps 68 36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion, et ædificabúntur civitátes Iuda, et inhabitábunt ibi, et hereditáte acquírent eam. Ps 68 37 Et semen servórum eius possidébit eam: et qui díligunt nomen eius habitábunt in ea. Ps 69 1 In finem. Psalmus David in rememoratiónem, quod salvum fécerit eum Dóminus. Ps 69 2 Deus, in adiutórium meum inténde: Dómine, ad adiuvándum me festína. Ps 69 3 Confundántur, et revereántur, qui quærunt ánimam meam. Ps 69 4 Avertántur retrórsum, et erubéscant, qui volunt mihi mala: avertántur statim erubescéntes qui dicunt mihi: Euge, euge. Ps 69 5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te: et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui díligunt salutáre tuum. Ps 69 6 Ego vero egénus et pauper sum: Deus, ádiuva me. Adiútor meus et liberátor meus es tu: Dómine, ne moréris. Ps 70 1 Psalmus David, filiórum Iónadab, et priórum captivórum. In te Dómine sperávi: non confúndar in ætérnum: Ps 70 2 in iustítia tua líbera me, et éripe me: inclína ad me aurem tuam, et salva me. Ps 70 3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu. Ps 70 4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris, et de manu contra legem agéntis et iníqui: Ps 70 5 quóniam tu es patiéntia mea Dómine: Dómine spes mea a iuventúte mea. Ps 70 6 In te confirmátus sum ex útero: de ventre matris meæ tu es protéctor meus: in te cantátio mea semper. Ps 70 7 Tamquam prodígium factus sum multis: et tu adiútor fortis. Ps 70 8 Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam, tota die magnitúdinem tuam. Ps 70 9 Ne proícias me in témpore senectútis: cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me. Ps 70 10 Quia dixérunt inimíci mei mihi, et qui custodiébant ánimam meam consílium fecérunt in unum, Ps 70 11 dicéntes: Deus derelíquit eum: persequímini et comprehéndite eum, quia non est qui erípiat. Ps 70 12 Deus, ne elongéris a me: Deus meus, in auxílium meum réspice. Ps 70 13 Confundántur et defíciant detrahéntes ánimæ meæ: operiántur confusióne et pudóre qui quærunt mala mihi. Ps 70 14 Ego autem semper sperábo, et adíciam super omnem laudem tuam. Ps 70 15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam, tota die salutáre tuum. Quóniam non cognóvi litteratúram, Ps 70 16 introíbo in poténtias Dómini: Dómine memorábor iustítiæ tuæ solíus. Ps 70 17 Deus, docuísti me a iuventúte mea: et usque nunc pronuntiábo mirabília tua. Ps 70 18 Et usque in senéctam et sénium: Deus ne derelínquas me, donec annúntiem bráchium tuum generatióni omni quæ ventúra est: poténtiam tuam, Ps 70 19 et iustítiam tuam Deus usque in altíssima, quæ fecísti magnália: Deus quis símilis tibi? Ps 70 20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas, et malas: et convérsus vivificásti me, et de abýssis terræ íterum reduxísti me. Ps 70 21 Multiplicásti magnificéntiam tuam: et convérsus consolátus es me. Ps 70 22 Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam: Deus psallam tibi in cíthara, sanctus Israël. Ps 70 23 Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi: et ánima mea quam redemísti. Ps 70 24 Sed et lingua mea tota die meditábitur iustítiam tuam, cum confúsi et revériti fúerint qui quærunt mala mihi. Ps 71 1 Psalmus, in Salomónem. Ps 71 2 Deus iudícium tuum regi da, et iustítiam tuam fílio regis: iudicáre pópulum tuum in iustítia, et páuperes tuos in iudício. Ps 71 3 Suscípiant montes pacem pópulo, et colles iustítiam. Ps 71 4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum, et humiliábit calumniatórem. Ps 71 5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, in generatióne et generatiónem. Ps 71 6 Descéndet sicut plúvia in vellus, et sicut stillicídia stillántia super terram. Ps 71 7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis, donec auferátur luna. Ps 71 8 Et dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. Ps 71 9 Coram illo prócident Æthíopes, et inimíci eius terram lingent. Ps 71 10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: Ps 71 11 et adorábunt eum omnes reges terræ: omnes gentes sérvient ei. Ps 71 12 Quia liberábit páuperem a poténte, et páuperem cui non erat adiútor. Ps 71 13 Parcet páuperi et ínopi, et ánimas páuperum salvas fáciet. Ps 71 14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum, et honorábile nomen eórum coram illo. Ps 71 15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ: et adorábunt de ipso semper, tota die benedícent ei. Ps 71 16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium: superextollétur super Líbanum fructus eius, et florébunt de civitáte sicut fœnum terræ. Ps 71 17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: ante solem pérmanet nomen eius. Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: omnes gentes magnificábunt eum. Ps 71 18 Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui facit mirabília solus. Ps 71 19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum, et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat. Ps 71 20 Defecérunt laudes David, fílii Iesse. Ps 72 1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus his, qui recto sunt corde! Ps 72 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effúsi sunt gressus mei. Ps 72 3 Quia zelávi super iníquos, pacem peccatórum videns. Ps 72 4 Quia non est respéctus morti eórum, et firmaméntum in plaga eórum. Ps 72 5 In labóre hóminum non sunt, et cum homínibus non flagellabúntur. Ps 72 6 Ideo ténuit eos supérbia: opérti sunt iniquitáte et impietáte sua. Ps 72 7 Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: transiérunt in afféctum cordis. Ps 72 8 Cogitavérunt et locúti sunt nequítiam: iniquitátem in excélso locúti sunt. Ps 72 9 Posuérunt in cælum os suum, et lingua eórum transívit in terra. Ps 72 10 Ideo convertétur pópulus meus hic, et dies pleni inveniéntur in eis. Ps 72 11 Et dixérunt: Quómodo scit Deus, et si est sciéntia in excélso? Ps 72 12 Ecce ipsi peccatóres, et abundántes in sǽculo, obtinuérunt divítias. Ps 72 13 Et dixi: Ergo sine causa iustificávi cor meum, et lavi inter innocéntes manus meas: Ps 72 14 et fui flagellátus tota die, et castigátio mea in matutínis. Ps 72 15 Si dicébam: Narrábo sic: ecce natiónem filiórum tuórum reprobávi. Ps 72 16 Existimábam ut cognóscerem hoc: labor est ante me: Ps 72 17 donec intrem in sanctuárium Dei, et intélligam in novíssimis eórum. Ps 72 18 Verúmtamen propter dolos posuísti eis: deiecísti eos dum allevaréntur. Ps 72 19 Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: periérunt propter iniquitátem suam. Ps 72 20 Velut sómnium surgéntium Dómine, in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges. Ps 72 21 Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: Ps 72 22 et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi: Ps 72 23 ut iuméntum factus sum apud te, et ego semper tecum. Ps 72 24 Tenuísti manum déxteram meam, et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me. Ps 72 25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid vólui super terram? Ps 72 26 Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Ps 72 27 Quia ecce qui elóngant se a te períbunt: perdidísti omnes qui fornicántur abs te. Ps 72 28 Mihi autem adhærére Deo bonum est: pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Ps 73 1 Intelléctus Asaph. Ut quid Deus repulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ? Ps 73 2 Memor esto congregatiónis tuæ, quam possedísti ab inítio. Redemísti virgam hereditátis tuæ, mons Sion, in quo habitásti in eo. Ps 73 3 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: quanta malignátus est inimícus in sancto! Ps 73 4 Et gloriáti sunt qui odérunt te in médio solemnitátis tuæ: posuérunt signa sua, signa: Ps 73 5 et non cognovérunt sicut in éxitu super summum. Quasi in silva lignórum secúribus Ps 73 6 excidérunt iánuas eius in idípsum: in secúri et áscia deiecérunt eam. Ps 73 7 Incendérunt igni sanctuárium tuum: in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui. Ps 73 8 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra. Ps 73 9 Signa nostra non vídimus: iam non est prophéta: et nos non cognóscet ámplius. Ps 73 10 Usquequo, Deus, improperábit inimícus? irrítat adversárius nomen tuum in finem? Ps 73 11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam de médio sinu tuo in finem? Ps 73 12 Deus autem rex noster ante sǽcula: operátus est salútem in médio terræ. Ps 73 13 Tu confirmásti in virtúte tua mare: contribulásti cápita dracónum in aquis. Ps 73 14 Tu confregísti cápita dracónis: dedísti eum escam pópulis Æthíopum. Ps 73 15 Tu dirupísti fontes et torréntes: tu siccásti flúvios Ethan. Ps 73 16 Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricátus es auróram et solem. Ps 73 17 Tu fecísti omnes términos terræ: æstátem et ver tu plasmásti ea. Ps 73 18 Memor esto huius: inimícus improperávit Dómino, et pópulus insípiens incitávit nomen tuum. Ps 73 19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. Ps 73 20 Réspice in testaméntum tuum, quia repléti sunt qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum. Ps 73 21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: pauper et inops laudábunt nomen tuum. Ps 73 22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam: memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die. Ps 73 23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: supérbia eórum qui te odérunt ascéndit semper. Ps 74 1 In finem, ne corrúmpas. Psalmus cántici Asaph. Ps 74 2 Confitébimur tibi, Deus, confitébimur, et invocábimus nomen tuum: narrábimus mirabília tua. Ps 74 3 Cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo. Ps 74 4 Liquefácta est terra et omnes qui hábitant in ea: ego confirmávi colúmnas eius. Ps 74 5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu: Ps 74 6 nolíte extóllere in altum cornu vestrum: nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem. Ps 74 7 Quia neque ab oriénte, neque ab occidénte, neque a desértis móntibus: Ps 74 8 quóniam Deus iudex est. Hunc humíliat, et hunc exáltat: Ps 74 9 quia calix in manu Dómini vini meri, plenus misto. Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: bibent omnes peccatóres terræ. Ps 74 10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: cantábo Deo Iacob: Ps 74 11 et ómnia córnua peccatórum confríngam, et exaltabúntur córnua iusti. Ps 75 1 In finem, in láudibus. Psalmus Asaph, cánticum ad Assýrios. Ps 75 2 Notus in Iudǽa Deus: in Israël magnum nomen eius. Ps 75 3 Et factus est in pace locus eius, et habitátio eius in Sion. Ps 75 4 Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium, et bellum. Ps 75 5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: Ps 75 6 turbáti sunt omnes insipiéntes corde. Dormiérunt somnum suum, et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis. Ps 75 7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, dormitavérunt qui ascendérunt equos. Ps 75 8 Tu terríbilis es: et quis resístet tibi? ex tunc ira tua. Ps 75 9 De cælo audítum fecísti iudícium: terra trémuit et quiévit, Ps 75 10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. Ps 75 11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi, et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi. Ps 75 12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro, omnes qui in circúitu eius affértis múnera: terríbili, Ps 75 13 et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud reges terræ. Ps 76 1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. Ps 76 2 Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Deum, et inténdit mihi. Ps 76 3 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi: mánibus meis nocte contra eum, et non sum decéptus. Rénuit consolári ánima mea: Ps 76 4 memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum, et defécit spíritus meus. Ps 76 5 Anticipavérunt vigílias óculi mei: turbátus sum, et non sum locútus. Ps 76 6 Cogitávi dies antíquos, et annos ætérnos in mente hábui. Ps 76 7 Et meditátus sum nocte cum corde meo, et exercitábar, et scopébam spíritum meum. Ps 76 8 Numquid in ætérnum proíciet Deus? aut non appónet ut complacítior sit adhuc? Ps 76 9 aut in finem misericórdiam suam abscíndet, a generatióne in generatiónem? Ps 76 10 aut obliviscétur miseréri Deus? aut continébit in ira sua misericórdias suas? Ps 76 11 Et dixi: Nunc cœpi: hæc mutátio déxteræ Excélsi. Ps 76 12 Memor fui óperum Dómini, quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum: Ps 76 13 et meditábor in ómnibus opéribus tuis, et in adinventiónibus tuis exercébor. Ps 76 14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster? Ps 76 15 Tu es Deus qui facis mirabília: notam fecísti in pópulis virtútem tuam. Ps 76 16 Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Iacob et Ioseph. Ps 76 17 Vidérunt te aquæ, Deus: vidérunt te aquæ, et timuérunt: et turbátæ sunt abýssi. Ps 76 18 Multitúdo sónitus aquárum: vocem dedérunt nubes. Etenim sagíttæ tuæ tránseunt: Ps 76 19 vox tonítrui tui in rota. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: commóta est, et contrémuit terra. Ps 76 20 In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis, et vestígia tua non cognoscéntur. Ps 76 21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum, in manu Móysi et Aaron. Ps 77 1 Intelléctus Asaph. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. Ps 77 2 Apériam in parábolis os meum: loquar propositiónes ab inítio. Ps 77 3 Quanta audívimus, et cognóvimus ea, et patres nostri narravérunt nobis. Ps 77 4 Non sunt occultáta a fíliis eórum in generatióne áltera. Narrántes laudes Dómini et virtútes eius, et mirabília eius quæ fecit. Ps 77 5 Et suscitávit testimónium in Iacob, et legem pósuit in Israël. Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: Ps 77 6 ut cognóscat generátio áltera: fílii qui nascéntur et exsúrgent, et narrábunt fíliis suis, Ps 77 7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei, et mandáta eius exquírant: Ps 77 8 ne fiant sicut patres eórum: generátio prava et exásperans: generátio quæ non diréxit cor suum, et non est créditus cum Deo spíritus eius. Ps 77 9 Fílii Ephrem, intendéntes et mitténtes arcum, convérsi sunt in die belli. Ps 77 10 Non custodiérunt testaméntum Dei, et in lege eius noluérunt ambuláre. Ps 77 11 Et oblíti sunt benefactórum eius, et mirabílium eius quæ osténdit eis. Ps 77 12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti, in campo Táneos. Ps 77 13 Interrúpit mare, et perdúxit eos, et státuit aquas quasi in utre: Ps 77 14 et dedúxit eos in nube diéi, et tota nocte in illuminatióne ignis. Ps 77 15 Interrúpit petram in erémo, et adaquávit eos velut in abýsso multa. Ps 77 16 Et edúxit aquam de petra, et dedúxit tamquam flúmina aquas. Ps 77 17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei: in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso. Ps 77 18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, ut péterent escas animábus suis. Ps 77 19 Et male locúti sunt de Deo: dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto? Ps 77 20 Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ, et torréntes inundavérunt. Numquid et panem póterit dare, aut paráre mensam pópulo suo? Ps 77 21 Ideo audívit Dóminus et dístulit: et ignis accénsus est in Iacob, et ira ascéndit in Israël: Ps 77 22 quia non credidérunt in Deo, nec speravérunt in salutári eius. Ps 77 23 Et mandávit núbibus désuper, et iánuas cæli apéruit. Ps 77 24 Et pluit illis manna ad manducándum, et panem cæli dedit eis. Ps 77 25 Panem angelórum manducávit homo: cibária misit eis in abundántia. Ps 77 26 Tránstulit austrum de cælo, et indúxit in virtúte sua áfricum. Ps 77 27 Et pluit super eos sicut púlverem carnes, et sicut arénam maris volatília pennáta. Ps 77 28 Et cecidérunt in médio castrórum eórum, circa tabernácula eórum. Ps 77 29 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: Ps 77 30 non sunt fraudáti a desidério suo. Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum, Ps 77 31 et ira Dei ascéndit super eos: et occídit pingues eórum, et eléctos Israël impedívit. Ps 77 32 In ómnibus his peccavérunt adhuc, et non credidérunt in mirabílibus eius. Ps 77 33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum, et anni eórum cum festinatióne. Ps 77 34 Cum occíderet eos, quærébant eum et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum. Ps 77 35 Et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum, et Deus excélsus redémptor eórum est. Ps 77 36 Et dilexérunt eum in ore suo, et lingua sua mentíti sunt ei: Ps 77 37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, nec fidéles hábiti sunt in testaménto eius. Ps 77 38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum, et non dispérdet eos. Et abundávit ut avérteret iram suam, et non accéndit omnem iram suam. Ps 77 39 Et recordátus est quia caro sunt, spíritus vadens et non rédiens. Ps 77 40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto: in iram concitavérunt eum in inaquóso? Ps 77 41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum, et sanctum Israël exacerbavérunt. Ps 77 42 Non sunt recordáti manus eius, die qua redémit eos de manu tribulántis: Ps 77 43 sicut pósuit in Ægýpto signa sua, et prodígia sua in campo Táneos. Ps 77 44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum, et imbres eórum, ne bíberent. Ps 77 45 Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos, et ranam, et dispérdidit eos. Ps 77 46 Et dedit ærúgini fructus eórum, et labóres eórum locústæ. Ps 77 47 Et occídit in grándine víneas eórum, et moros eórum in pruína. Ps 77 48 Et trádidit grándini iuménta eórum, et possessiónem eórum igni. Ps 77 49 Misit in eos iram indignatiónis suæ, indignatiónem, et iram, et tribulatiónem, immissiónes per ángelos malos. Ps 77 50 Viam fecit sémitæ iræ suæ: non pepércit a morte animábus eórum, et iuménta eórum in morte conclúsit. Ps 77 51 Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham. Ps 77 52 Et ábstulit sicut oves pópulum suum, et perdúxit eos tamquam gregem in desérto. Ps 77 53 Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt, et inimícos eórum opéruit mare. Ps 77 54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ, montem quem acquisívit déxtera eius: et eiécit a fácie eórum gentes, et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis. Ps 77 55 Et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israël. Ps 77 56 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum, et testimónia eius non custodiérunt. Ps 77 57 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: quemádmodum patres eórum, convérsi sunt in arcum pravum. Ps 77 58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis, et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. Ps 77 59 Audívit Deus, et sprevit, et ad níhilum redégit valde Israël. Ps 77 60 Et répulit tabernáculum Silo, tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus. Ps 77 61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum, et pulchritúdinem eórum in manus inimíci. Ps 77 62 Et conclúsit in gládio pópulum suum, et hereditátem suam sprevit. Ps 77 63 Iúvenes eórum comédit ignis, et vírgines eórum non sunt lamentátæ. Ps 77 64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, et víduæ eórum non plorabántur. Ps 77 65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, tamquam potens crapulátus a vino. Ps 77 66 Et percússit inimícos suos in posterióra: oppróbrium sempitérnum dedit illis. Ps 77 67 Et répulit tabernáculum Ioseph, et tribum Ephraim non elégit: Ps 77 68 sed elégit tribum Iuda, montem Sion, quem diléxit. Ps 77 69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, quam fundávit in sǽcula. Ps 77 70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: de post fœtántes accépit eum: Ps 77 71 páscere Iacob servum suum, et Israël hereditátem suam. Ps 77 72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui, et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos. Ps 78 1 Psalmus Asaph. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Ierúsalem in pomórum custódiam. Ps 78 2 Posuérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli: carnes sanctórum tuórum béstiis terræ. Ps 78 3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, et non erat qui sepelíret. Ps 78 4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: subsannátio et illúsio his qui in circúitu nostro sunt. Ps 78 5 Usquequo Dómine irascéris in finem? accendétur velut ignis zelus tuus? Ps 78 6 Effúnde iram tuam in gentes quæ te non novérunt, et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt: Ps 78 7 quia comedérunt Iacob, et locum eius desolavérunt. Ps 78 8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. Ps 78 9 Adiuva nos, Deus salutáris noster, et propter glóriam nóminis tui Dómine líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum. Ps 78 10 Ne forte dicant in géntibus: Ubi est Deus eórum? et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris últio sánguinis servórum tuórum qui effúsus est. Ps 78 11 intróëat in conspéctu tuo gémitus compeditórum: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios mortificatórum: Ps 78 12 et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: impropérium ipsórum quod exprobravérunt tibi Dómine. Ps 78 13 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, confitébimur tibi in sǽculum: in generatiónem et generatiónem annuntiábimus laudem tuam. Ps 79 1 In finem, pro iis qui commutabúntur. Testimónium Asaph, psalmus. Ps 79 2 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis velut ovem Ioseph. Qui sedes super chérubim, manifestáre Ps 79 3 coram Ephraim, Béniamin, et Manásse. Excita poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. Ps 79 4 Deus, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. Ps 79 5 Dómine Deus virtútum, quoúsque irascéris super oratiónem servi tui? Ps 79 6 cibábis nos pane lacrymárum, et potum dabis nobis in lácrymis in mensúra? Ps 79 7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, et inimíci nostri subsannavérunt nos. Ps 79 8 Deus virtútum, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. Ps 79 9 Víneam de Ægýpto transtulísti: eiecísti gentes, et plantásti eam. Ps 79 10 Dux itíneris fuísti in conspéctu eius: plantásti radíces eius, et implévit terram. Ps 79 11 Opéruit montes umbra eius, et arbústa eius cedros Dei. Ps 79 12 Exténdit pálmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propágines eius. Ps 79 13 Ut quid destruxísti macériam eius, et vindémiant eam omnes qui prætergrediúntur viam? Ps 79 14 Exterminávit eam aper de silva, et singuláris ferus depástus est eam. Ps 79 15 Deus virtútum, convértere, réspice de cælo, et vide, et vísita víneam istam. Ps 79 16 Et pérfice eam quam plantávit déxtera tua, et super fílium hóminis quem confirmásti tibi. Ps 79 17 Incénsa igni et suffóssa, ab increpatióne vultus tui períbunt. Ps 79 18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, et super fílium hóminis quem confirmásti tibi. Ps 79 19 Et non discédimus a te: vivificábis nos, et nomen tuum invocábimus. Ps 79 20 Dómine Deus virtútum, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. Ps 80 1 In finem, pro torculáribus. Psalmus ipsi Asaph. Ps 80 2 Exsultáte Deo adiutóri nostro: iubiláte Deo Iacob. Ps 80 3 Súmite psalmum, et date týmpanum: psaltérium iucúndum cum cíthara. Ps 80 4 Buccináte in neoménia tuba, in insígni die solemnitátis vestræ: Ps 80 5 quia præcéptum in Israël est, et iudícium Deo Iacob. Ps 80 6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: linguam quam non nóverat, audívit. Ps 80 7 Divértit ab onéribus dorsum eius: manus eius in cóphino serviérunt. Ps 80 8 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te. Exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis. Ps 80 9 Audi, pópulus meus, et contestábor te: Israël si audíeris me, Ps 80 10 non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum. Ps 80 11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti. Diláta os tuum, et implébo illud. Ps 80 12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, et Israël non inténdit mihi. Ps 80 13 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: ibunt in adinventiónibus suis. Ps 80 14 Si pópulus meus audísset me, Israël si in viis meis ambulásset, Ps 80 15 pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem, et super tribulántes eos misíssem manum meam. Ps 80 16 Inimíci Dómini mentíti sunt ei, et erit tempus eórum in sǽcula. Ps 80 17 Et cibávit eos ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit eos. Ps 81 1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagóga deórum: in médio autem deos diiúdicat. Ps 81 2 Usquequo iudicátis iniquitátem, et fácies peccatórum súmitis? Ps 81 3 Iudicáte egéno et pupíllo: húmilem et páuperem iustificáte. Ps 81 4 Erípite páuperem, et egénum de manu peccatóris liberáte. Ps 81 5 Nesciérunt, neque intellexérunt: in ténebris ámbulant: movebúntur ómnia fundaménta terræ. Ps 81 6 Ego dixi: Dii estis, et fílii Excélsi omnes. Ps 81 7 Vos autem sicut hómines moriémini, et sicut unus de princípibus cadétis. Ps 81 8 Surge, Deus, iúdica terram, quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus. Ps 82 1 Cánticum Psalmi Asaph. Ps 82 2 Deus, quis símilis erit tibi? ne táceas, neque compescáris, Deus: Ps 82 3 quóniam ecce inimíci tui sonuérunt, et qui odérunt te extulérunt caput. Ps 82 4 Super pópulum tuum malignavérunt consílium, et cogitavérunt advérsus sanctos tuos. Ps 82 5 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente, et non memorétur nomen Israël ultra. Ps 82 6 Quóniam cogitavérunt unanímiter: simul advérsum te testaméntum disposuérunt: Ps 82 7 tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ, Moab et Agaréni, Ps 82 8 Gebal, et Ammon, et Amalec: alienígenæ cum habitántibus Tyrum. Ps 82 9 Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adiutórium fíliis Lot. Ps 82 10 Fac illis sicut Mádian et Sísaræ, sicut Iabin in torrénte Cisson. Ps 82 11 Disperiérunt in Endor: facti sunt ut stercus terræ. Ps 82 12 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, et Zébee, et Sálmana: omnes príncipes eórum, Ps 82 13 qui dixérunt: Hereditáte possideámus sanctuárium Dei. Ps 82 14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti. Ps 82 15 Sicut ignis qui combúrit silvam, et sicut flamma combúrens montes, Ps 82 16 ita persequéris illos in tempestáte tua, et in ira tua turbábis eos. Ps 82 17 Imple fácies eórum ignomínia, et quærent nomen tuum Dómine. Ps 82 18 Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi, et confundántur, et péreant. Ps 82 19 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: tu solus Altíssimus in omni terra. Ps 83 1 In finem, pro torculáribus fíliis Core. Psalmus. Ps 83 2 Quam dilécta tabernácula tua Dómine virtútum: Ps 83 3 concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini: cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum. Ps 83 4 Etenim passer invénit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altária tua Dómine virtútum, rex meus, et Deus meus. Ps 83 5 Beáti qui hábitant in domo tua Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te. Ps 83 6 Beátus vir cuius est auxílium abs te: ascensiónes in corde suo dispósuit, Ps 83 7 in valle lacrymárum, in loco quem pósuit. Ps 83 8 Etenim benedictiónem dabit legislátor: ibunt de virtúte in virtútem: vidébitur Deus deórum in Sion. Ps 83 9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe, Deus Iacob. Ps 83 10 Protéctor noster áspice Deus: et réspice in fáciem christi tui. Ps 83 11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia: elégi abiéctus esse in domo Dei mei magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. Ps 83 12 Quia misericórdiam et veritátem díligit Deus: grátiam et glóriam dabit Dóminus. Ps 83 13 Non privábit bonis eos qui ámbulant in innocéntia: Dómine virtútum, beátus homo qui sperat in te. Ps 84 1 In finem, fíliis Core. Psalmus. Ps 84 2 Benedixísti Dómine terram tuam: avertísti captivitátem Iacob. Ps 84 3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: operuísti ómnia peccáta eórum. Ps 84 4 Mitigásti omnem iram tuam: avertísti ab ira indignatiónis tuæ. Ps 84 5 Convérte nos, Deus salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis. Ps 84 6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem? Ps 84 7 Deus tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te. Ps 84 8 Osténde nobis Dómine misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis. Ps 84 9 Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertúntur ad cor. Ps 84 10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus, ut inhábitet glória in terra nostra. Ps 84 11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi: iustítia et pax osculátæ sunt. Ps 84 12 Véritas de terra orta est, et iustítia de cælo prospéxit. Ps 84 13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum. Ps 84 14 Iustítia ante eum ambulábit, et ponet in via gressus suos. Ps 85 1 Orátio ipsi David. Inclína Dómine aurem tuam et exáudi me, quóniam inops et pauper sum ego. Ps 85 2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Ps 85 3 Miserére mei Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: Ps 85 4 lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te Dómine ánimam meam levávi. Ps 85 5 Quóniam tu Dómine suávis et mitis, et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. Ps 85 6 Auribus pércipe Dómine oratiónem meam, et inténde voci deprecatiónis meæ. Ps 85 7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, quia exaudísti me. Ps 85 8 Non est símilis tui in diis Dómine et non est secúndum ópera tua. Ps 85 9 Omnes gentes quascúmque fecísti vénient, et adorábunt coram te Dómine: et glorificábunt nomen tuum. Ps 85 10 Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: tu es Deus solus. Ps 85 11 Deduc me Dómine in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: lætétur cor meum, ut tímeat nomen tuum. Ps 85 12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum: Ps 85 13 quia misericórdia tua magna est super me, et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. Ps 85 14 Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: et non proposuérunt te in conspéctu suo. Ps 85 15 Et tu, Dómine Deus, miserátor et miséricors: pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax. Ps 85 16 Réspice in me, et miserére mei: da impérium tuum púero tuo, et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. Ps 85 17 Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: quóniam tu Dómine adiuvísti me, et consolátus es me. Ps 86 1 Fíliis Core. Psalmus cántici. Fundaménta eius in móntibus sanctis: Ps 86 2 díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob. Ps 86 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. Ps 86 4 Memor ero Rahab et Babylónis, sciéntium me: ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, hi fuérunt illic. Ps 86 5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus? Ps 86 6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum et príncipum, horum qui fuérunt in ea. Ps 86 7 Sicut lætántium ómnium habitátio est in te. Ps 87 1 Cánticum Psalmi, fíliis Core, in finem, pro Máheleth ad respondéndum. Intelléctus Eman Ezrahítæ. Ps 87 2 Dómine Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te. Ps 87 3 Intret in conspéctu tuo orátio mea, inclína aurem tuam ad precem meam. Ps 87 4 Quia repléta est malis ánima mea, et vita mea inférno appropinquávit. Ps 87 5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutório, Ps 87 6 inter mórtuos liber: sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius, et ipsi de manu tua repúlsi sunt. Ps 87 7 Posuérunt me in lacu inferióri: in tenebrósis, et in umbra mortis. Ps 87 8 Super me confirmátus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxísti super me. Ps 87 9 Longe fecísti notos meos a me: posuérunt me abominatiónem sibi. Tráditus sum, et non egrediébar: Ps 87 10 óculi mei languérunt præ inópia. Clamávi ad te Dómine tota die: expándi ad te manus meas. Ps 87 11 Numquid mórtuis fácies mirabília? aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi? Ps 87 12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, et veritátem tuam in perditióne? Ps 87 13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua? et iustítia tua in terra obliviónis? Ps 87 14 Et ego ad te Dómine clamávi, et mane orátio mea prævéniet te. Ps 87 15 Ut quid Dómine repéllis oratiónem meam: avértis fáciem tuam a me? Ps 87 16 Pauper sum ego, et in labóribus a iuventúte mea: exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus. Ps 87 17 In me transiérunt iræ tuæ, et terróres tui conturbavérunt me. Ps 87 18 Circumdedérunt me sicut aqua tota die: circumdedérunt me simul. Ps 87 19 Elongásti a me amícum et próximum, et notos meos a miséria. Ps 88 1 Intelléctus Ethan Ezrahítæ. Ps 88 2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. Ps 88 3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: præparábitur véritas tua in eis. Ps 88 4 Dispósui testaméntum eléctis meis: iurávi David servo meo: Ps 88 5 Usque in ætérnum præparábo semen tuum, et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam. Ps 88 6 Confitebúntur cæli mirabília tua Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Ps 88 7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: símilis erit Deo in fíliis Dei? Ps 88 8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum, magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu eius sunt. Ps 88 9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? potens es Dómine, et véritas tua in circúitu tuo. Ps 88 10 Tu domináris potestáti maris: motum autem flúctuum eius tu mítigas. Ps 88 11 Tu humiliásti, sicut vulnerátum, supérbum: in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. Ps 88 12 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitúdinem eius tu fundásti: Ps 88 13 aquilónem et mare tu creásti. Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: Ps 88 14 tuum bráchium cum poténtia. Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: Ps 88 15 iustítia et iudícium præparátio sedis tuæ: misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. Ps 88 16 Beátus pópulus qui scit iubilatiónem: Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, Ps 88 17 et in nómine tuo exsultábunt tota die, et in iustítia tua exaltabúntur. Ps 88 18 Quóniam glória virtútis eórum tu es, et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum. Ps 88 19 Quia Dómini est assúmptio nostra, et sancti Israël regis nostri. Ps 88 20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: Pósui adiutórium in poténte, et exaltávi eléctum de plebe mea. Ps 88 21 Invéni David, servum meum: óleo sancto meo unxi eum. Ps 88 22 Manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. Ps 88 23 Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non appónet nocére ei. Ps 88 24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius, et odiéntes eum in fugam convértam. Ps 88 25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, et in nómine meo exaltábitur cornu eius. Ps 88 26 Et ponam in mari manum eius, et in flumínibus déxteram eius. Ps 88 27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: Deus meus, et suscéptor salútis meæ. Ps 88 28 Et ego primogénitum ponam illum excélsum præ régibus terræ. Ps 88 29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam, et testaméntum meum fidéle ipsi. Ps 88 30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius, et thronum eius sicut dies cæli. Ps 88 31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam, et in iudíciis meis non ambuláverint: Ps 88 32 si iustítias meas profanáverint, et mandáta mea non custodíerint: Ps 88 33 visitábo in virga iniquitátes eórum, et in verbéribus peccáta eórum: Ps 88 34 misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo, neque nocébo in veritáte mea, Ps 88 35 neque profanábo testaméntum meum: et quæ procédunt de lábiis meis non fáciam írrita. Ps 88 36 Semel iurávi in sancto meo, si David méntiar: Ps 88 37 semen eius in ætérnum manébit. Ps 88 38 Et thronus eius sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis. Ps 88 39 Tu vero repulísti et despexísti: distulísti Christum tuum. Ps 88 40 Evertísti testaméntum servi tui: profanásti in terra sanctuárium eius. Ps 88 41 Destruxísti omnes sepes eius: posuísti firmaméntum eius formídinem. Ps 88 42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam: factus est oppróbrium vicínis suis. Ps 88 43 Exaltásti déxteram depriméntium eum: lætificásti omnes inimícos eius. Ps 88 44 Avertísti adiutórium gládii eius, et non es auxiliátus ei in bello. Ps 88 45 Destruxísti eum ab emundatióne, et sedem eius in terram collisísti. Ps 88 46 Minorásti dies témporis eius: perfudísti eum confusióne. Ps 88 47 Usquequo Dómine avértis in finem? exardéscet sicut ignis ira tua? Ps 88 48 Memoráre quæ mea substántia: numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum? Ps 88 49 Quis est homo qui vivet et non vidébit mortem? éruet ánimam suam de manu ínferi? Ps 88 50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ Dómine, sicut iurásti David in veritáte tua? Ps 88 51 Memor esto Dómine oppróbrii servórum tuórum (quod contínui in sinu meo) multárum géntium: Ps 88 52 quod exprobravérunt inimíci tui Dómine, quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui. Ps 88 53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. Fiat, fiat. Ps 89 1 Orátio Móysi, hóminis Dei. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne in generatiónem. Ps 89 2 Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. Ps 89 3 Ne avértas hóminem in humilitátem: et dixísti: Convertímini, fílii hóminum. Ps 89 4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna quæ prætériit, et custódia in nocte, Ps 89 5 quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt. Ps 89 6 Mane sicut herba tránseat: mane flóreat, et tránseat: véspere décidat, indúret, et aréscat. Ps 89 7 Quia defécimus in ira tua, et in furóre tuo turbáti sumus. Ps 89 8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo: sǽculum nostrum in illuminatióne vultus tui. Ps 89 9 Quóniam omnes dies nostri defecérunt, et in ira tua defécimus. Anni nostri sicut aránea meditabúntur: Ps 89 10 dies annórum nostrórum in ipsis septuagínta anni. Si autem in potentátibus octogínta anni, et ámplius eórum labor et dolor. Quóniam supervénit mansuetúdo, et corripiémur. Ps 89 11 Quis novit potestátem iræ tuæ, et præ timóre tuo iram tuam Ps 89 12 dinumeráre? Déxteram tuam sic notam fac, et erudítos corde in sapiéntia. Ps 89 13 Convértere Dómine úsquequo? et deprecábilis esto super servos tuos. Ps 89 14 Repléti sumus mane misericórdia tua: et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris. Ps 89 15 Lætáti sumus pro diébus quibus nos humiliásti: annis quibus vídimus mala. Ps 89 16 Réspice in servos tuos et in ópera tua, et dírige fílios eórum. Ps 89 17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige. Ps 90 1 Laus cántici David. Qui hábitat in adiutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur. Ps 90 2 Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: Deus meus, sperábo in eum. Ps 90 3 Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero. Ps 90 4 Scápulis suis obumbrábit tibi, et sub pennis eius sperábis. Ps 90 5 Scuto circúmdabit te véritas eius: non timébis a timóre noctúrno: Ps 90 6 a sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris: ab incúrsu, et dæmónio meridiáno. Ps 90 7 Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: ad te autem non appropinquábit. Ps 90 8 Verúmtamen óculis tuis considerábis, et retributiónem peccatórum vidébis. Ps 90 9 Quóniam tu es Dómine spes mea: Altíssimum posuísti refúgium tuum. Ps 90 10 Non accédet ad te malum, et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo. Ps 90 11 Quóniam ángelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Ps 90 12 In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Ps 90 13 Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem. Ps 90 14 Quóniam in me sperávit, liberábo eum: prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum. Ps 90 15 Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum, et glorificábo eum. Ps 90 16 Longitúdine diérum replébo eum, et osténdam illi salutáre meum. Ps 91 1 Psalmus cántici, in die sábbati. Ps 91 2 Bonum est confitéri Dómino, et psállere nómini tuo Altíssime. Ps 91 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem: Ps 91 4 in decachórdo, psaltério: cum cántico, in cíthara. Ps 91 5 Quia delectásti me Dómine in factúra tua: et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. Ps 91 6 Quam magnificáta sunt ópera tua Dómine! nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ. Ps 91 7 Vir insípiens non cognóscet, et stultus non intélliget hæc. Ps 91 8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fœnum: et apparúerint omnes qui operántur iniquitátem: ut intéreant in sǽculum sǽculi: Ps 91 9 tu autem Altíssimus in ætérnum Dómine. Ps 91 10 Quóniam ecce inimíci tui Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: et dispergéntur omnes qui operántur iniquitátem. Ps 91 11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum, et senéctus mea in misericórdia úberi. Ps 91 12 Et despéxit óculus meus inimícos meos, et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. Ps 91 13 Iustus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Ps 91 14 Plantáti in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri florébunt. Ps 91 15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi, et bene patiéntes erunt, Ps 91 16 ut annúntient: quóniam rectus Dóminus Deus noster, et non est iníquitas in eo. Ps 92 1 Laus cántici ipsi David, in die ante sábbatum, quando fundáta est terra. Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se. Etenim firmávit orbem terræ, qui non commovébitur. Ps 92 2 Paráta sedes tua ex tunc: a sǽculo tu es. Ps 92 3 Elevavérunt flúmina Dómine: elevavérunt flúmina vocem suam. Elevavérunt flúmina fluctus suos, Ps 92 4 a vócibus aquárum multárum. Mirábiles elatiónes maris: mirábilis in altis Dóminus. Ps 92 5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitúdo Dómine in longitúdinem diérum. Ps 93 1 Psalmus ipsi David, quarta sábbati. Deus ultiónum Dóminus: Deus ultiónum líbere egit. Ps 93 2 Exaltáre qui iúdicas terram: redde retributiónem supérbis. Ps 93 3 Usquequo peccatóres Dómine: úsquequo peccatóres gloriabúntur: Ps 93 4 effabúntur et loquéntur iniquitátem: loquéntur omnes qui operántur iniustítiam? Ps 93 5 Pópulum tuum Dómine humiliavérunt, et hereditátem tuam vexavérunt. Ps 93 6 Víduam et ádvenam interfecérunt, et pupíllos occidérunt. Ps 93 7 Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, nec intélliget Deus Iacob. Ps 93 8 Intellígite, insipiéntes in pópulo: et stulti, aliquándo sápite. Ps 93 9 Qui plantávit aurem non áudiet? aut qui finxit óculum non consíderat? Ps 93 10 Qui córripit gentes non árguet: qui docet hóminem sciéntiam? Ps 93 11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum, quóniam vanæ sunt. Ps 93 12 Beátus homo quem tu erudíeris Dómine et de lege tua docúeris eum: Ps 93 13 ut mítiges ei a diébus malis, donec fodiátur peccatóri fóvea. Ps 93 14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam, et hereditátem suam non derelínquet. Ps 93 15 Quoadúsque iustítia convertátur in iudícium: et qui iuxta illam, omnes qui recto sunt corde. Ps 93 16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes? aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem? Ps 93 17 Nisi quia Dóminus adiúvit me, paulo minus habitásset in inférno ánima mea. Ps 93 18 Si dicébam: Motus est pes meus: misericórdia tua Dómine adiuvábat me. Ps 93 19 Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. Ps 93 20 Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis, qui fingis labórem in præcépto? Ps 93 21 Captábunt in ánimam iusti, et sánguinem innocéntem condemnábunt. Ps 93 22 Et factus est mihi Dóminus in refúgium, et Deus meus in adiutórium spei meæ. Ps 93 23 Et reddet illis iniquitátem ipsórum, et in malítia eórum dispérdet eos: dispérdet illos Dóminus Deus noster. Ps 94 1 Laus cántici ipsi David. Veníte, exsultémus Dómino: iubilémus Deo salutári nostro: Ps 94 2 præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei: Ps 94 3 quóniam Deus magnus Dóminus, et rex magnus super omnes deos. Ps 94 4 Quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipsíus sunt: Ps 94 5 quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formavérunt. Ps 94 6 Veníte, adorémus, et procidámus, et plorémus ante Dóminum qui fecit nos: Ps 94 7 quia ipse est Dóminus Deus noster, et nos pópulus páscuæ eius, et oves manus eius. Ps 94 8 Hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra Ps 94 9 sicut in irritatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt me, et vidérunt ópera mea. Ps 94 10 Quadragínta annis offénsus fui generatióni illi, et dixi: Semper hi errant corde. Ps 94 11 Et isti non cognovérunt vias meas: ut iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam. Ps 95 1 Cánticum ipsi David, quando domus ædificabátur post captivitátem. Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino omnis terra. Ps 95 2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: annuntiáte de die in diem salutáre eius. Ps 95 3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius: in ómnibus pópulis mirabília eius. Ps 95 4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: terríbilis est super omnes deos. Ps 95 5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: Dóminus autem cælos fecit. Ps 95 6 Conféssio et pulchritúdo in conspéctu eius: sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius. Ps 95 7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: Ps 95 8 afférte Dómino glóriam nómini eius. Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: Ps 95 9 adoráte Dóminum in átrio sancto eius. Commoveátur a fácie eius univérsa terra: Ps 95 10 dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit. Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur: iudicábit pópulos in æquitáte. Ps 95 11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare et plenitúdo eius: Ps 95 12 gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt. Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum Ps 95 13 a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit iudicáre terram. Iudicábit orbem terræ in æquitáte, et pópulos in veritáte sua. Ps 96 1 Huic David, quando terra eius restitúta est. Dóminus regnávit: exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Ps 96 2 Nubes et calígo in circúitu eius: iustítia et iudícium corréctio sedis eius. Ps 96 3 Ignis ante ipsum præcédet, et inflammábit in circúitu inimícos eius. Ps 96 4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: vidit, et commóta est terra. Ps 96 5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: a fácie Dómini omnis terra. Ps 96 6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. Ps 96 7 Confundántur omnes qui adórant sculptília, et qui gloriántur in simulácris suis. Adoráte eum omnes ángeli eius: Ps 96 8 audívit, et lætáta est Sion. Et exsultavérunt fíliæ Iudæ propter iudícia tua Dómine: Ps 96 9 quóniam tu Dóminus altíssimus super omnem terram: nimis exaltátus es super omnes deos. Ps 96 10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum: de manu peccatóris liberábit eos. Ps 96 11 Lux orta est iusto, et rectis corde lætítia. Ps 96 12 Lætámini, iusti, in Dómino, et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius. Ps 97 1 Psalmus ipsi David. Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. Salvávit sibi déxtera eius, et bráchium sanctum eius. Ps 97 2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam. Ps 97 3 Recordátus est misericórdiæ suæ, et veritátis suæ dómui Israël. Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri. Ps 97 4 Iubiláte Deo, omnis terra: cantáte, et exsultáte, et psállite. Ps 97 5 Psállite Dómino in cíthara: in cíthara et voce psalmi: Ps 97 6 in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ. Iubiláte in conspéctu regis Dómini: Ps 97 7 moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo. Ps 97 8 Flúmina plaudent manu: simul montes exsultábunt Ps 97 9 a conspéctu Dómini: quóniam venit iudicáre terram. Iudicábit orbem terrárum in iustítia, et pópulos in æquitáte. Ps 98 1 Psalmus ipsi David. Dóminus regnávit, irascántur pópuli: qui sedet super chérubim, moveátur terra. Ps 98 2 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos. Ps 98 3 Confiteántur nómini tuo magno, quóniam terríbile et sanctum est, Ps 98 4 et honor regis iudícium díligit. Tu parásti directiónes: iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. Ps 98 5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius, quóniam sanctum est. Ps 98 6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius, et Sámuel inter eos qui ínvocant nomen eius: invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: Ps 98 7 in colúmna nubis loquebátur ad eos. Custodiébant testimónia eius, et præcéptum quod dedit illis. Ps 98 8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos: Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum. Ps 98 9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius, quóniam sanctus Dóminus Deus noster. Ps 99 1 Psalmus in confessióne. Ps 99 2 Iubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. Introíte in conspéctu eius in exsultatióne. Ps 99 3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: pópulus eius, et oves páscuæ eius. Ps 99 4 Introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis: confitémini illi. Laudáte nomen eius: Ps 99 5 quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius. Ps 100 1 Psalmus ipsi David. Misericórdiam et iudícium cantábo tibi Dómine: psallam, Ps 100 2 et intélligam in via immaculáta: quando vénies ad me? Perambulábam in innocéntia cordis mei, in médio domus meæ. Ps 100 3 Non proponébam ante óculos meos rem iniústam: faciéntes prævaricatiónes odívi: non adhǽsit mihi Ps 100 4 cor pravum: declinántem a me malígnum non cognoscébam. Ps 100 5 Detrahéntem secréto próximo suo, hunc persequébar: supérbo óculo, et insatiábili corde, cum hoc non edébam. Ps 100 6 Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum: ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat. Ps 100 7 Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam: qui lóquitur iníqua non diréxit in conspéctu oculórum meórum. Ps 100 8 In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ, ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem. Ps 101 1 Orátio páuperis, cum ánxius fúerit, et in conspéctu Dómini effúderit precem suam. Ps 101 2 Dómine exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat. Ps 101 3 Non avértas fáciem tuam a me: in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam: in quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me. Ps 101 4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut crémium aruérunt. Ps 101 5 Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum, quia oblítus sum comédere panem meum. Ps 101 6 A voce gémitus mei adhǽsit os meum carni meæ. Ps 101 7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: factus sum sicut nyctícorax in domicílio. Ps 101 8 Vigilávi, et factus sum sicut passer solitárius in tecto. Ps 101 9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, et qui laudábant me advérsum me iurábant: Ps 101 10 quia cínerem tamquam panem manducábam, et potum meum cum fletu miscébam, Ps 101 11 a fácie iræ et indignatiónis tuæ: quia élevans allisísti me. Ps 101 12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui. Ps 101 13 Tu autem Dómine in ætérnum pérmanes, et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. Ps 101 14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, quia tempus miseréndi eius, quia venit tempus. Ps 101 15 Quóniam placuérunt servis tuis lápides eius, et terræ eius miserebúntur. Ps 101 16 Et timébunt gentes nomen tuum Dómine et omnes reges terræ glóriam tuam. Ps 101 17 Quia ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in glória sua. Ps 101 18 Respéxit in oratiónem humílium et non sprevit precem eórum. Ps 101 19 Scribántur hæc in generatióne áltera, et pópulus qui creábitur laudábit Dóminum. Ps 101 20 Quia prospéxit de excélso sancto suo: Dóminus de cælo in terram aspéxit: Ps 101 21 ut audíret gémitus compeditórum: ut sólveret fílios interemptórum: Ps 101 22 ut annúntient in Sion nomen Dómini, et laudem eius in Ierúsalem. Ps 101 23 In conveniéndo pópulos in unum, et reges ut sérviant Dómino. Ps 101 24 Respóndit ei in via virtútis suæ: Paucitátem diérum meórum núntia mihi. Ps 101 25 Ne révoces me in dimídio diérum meórum, in generatiónem et generatiónem anni tui. Ps 101 26 Inítio tu Dómine terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Ps 101 27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: et omnes sicut vestiméntum veteráscent. Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: Ps 101 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. Ps 101 29 Fílii servórum tuórum habitábunt, et semen eórum in sǽculum dirigétur. Ps 102 1 Ipsi David. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia quæ intra me sunt nómini sancto eius. Ps 102 2 Bénedic, ánima mea, Dómino: et noli oblivísci omnes retributiónes eius. Ps 102 3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: qui sanat omnes infirmitátes tuas. Ps 102 4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus. Ps 102 5 Qui replet in bonis desidérium tuum: renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua: Ps 102 6 fáciens misericórdias Dóminus, et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus. Ps 102 7 Notas fecit vias suas Móysi: fíliis Israël voluntátes suas. Ps 102 8 Miserátor et miséricors Dóminus: longánimis, et multum miséricors. Ps 102 9 Non in perpétuum irascétur, neque in ætérnum comminábitur. Ps 102 10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. Ps 102 11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra, corroborávit misericórdiam suam super timéntes se. Ps 102 12 Quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras. Ps 102 13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. Ps 102 14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum: recordátus est quóniam pulvis sumus. Ps 102 15 Homo, sicut fœnum dies eius: tamquam flos agri, sic efflorébit. Ps 102 16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: et non cognóscet ámplius locum suum. Ps 102 17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, et usque in ætérnum super timéntes eum. Et iustítia illíus in fílios filiórum, Ps 102 18 his qui servant testaméntum eius, et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea. Ps 102 19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. Ps 102 20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius: poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum eius. Ps 102 21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius: minístri eius, qui fácitis voluntátem eius. Ps 102 22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius: in omni loco dominatiónis eius, bénedic, ánima mea, Dómino. Ps 103 1 Ipsi David. Bénedic, ánima mea, Dómino: Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter. Confessiónem et decórem induísti, Ps 103 2 amíctus lúmine sicut vestiménto: exténdens cælum sicut pellem: Ps 103 3 qui tegis aquis superióra eius. Qui ponis nubem ascénsum tuum: qui ámbulas super pennas ventórum. Ps 103 4 Qui facis ángelos tuos spíritus, et minístros tuos ignem uréntem. Ps 103 5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: non inclinábitur in sǽculum sǽculi. Ps 103 6 Abýssus sicut vestiméntum amíctus eius: super montes stabunt aquæ. Ps 103 7 Ab increpatióne tua fúgient: a voce tonítrui tui formidábunt. Ps 103 8 Ascéndunt montes, et descéndunt campi, in locum quem fundásti eis. Ps 103 9 Términum posuísti quem non transgrediéntur, neque converténtur operíre terram. Ps 103 10 Qui emíttis fontes in convállibus: inter médium móntium pertransíbunt aquæ. Ps 103 11 Potábunt omnes béstiæ agri: exspectábunt ónagri in siti sua. Ps 103 12 Super ea vólucres cæli habitábunt: de médio petrárum dabunt voces. Ps 103 13 Rigans montes de superióribus suis: de fructu óperum tuórum satiábitur terra: Ps 103 14 prodúcens fœnum iuméntis, et herbam servitúti hóminum, ut edúcas panem de terra, Ps 103 15 et vinum lætíficet cor hóminis: ut exhílaret fáciem in óleo, et panis cor hóminis confírmet. Ps 103 16 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani quas plantávit: Ps 103 17 illic pásseres nidificábunt: heródii domus dux est eórum. Ps 103 18 Montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis. Ps 103 19 Fecit lunam in témpora: sol cognóvit occásum suum. Ps 103 20 Posuísti ténebras, et facta est nox: in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ. Ps 103 21 Cátuli leónum rugiéntes ut rápiant, et quærant a Deo escam sibi. Ps 103 22 Ortus est sol, et congregáti sunt, et in cubílibus suis collocabúntur. Ps 103 23 Exíbit homo ad opus suum, et ad operatiónem suam usque ad vésperum. Ps 103 24 Quam magnificáta sunt ópera tua Dómine! ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua. Ps 103 25 Hoc mare magnum et spatiósum mánibus: illic reptília quorum non est númerus: animália pusílla cum magnis. Ps 103 26 Illic naves pertransíbunt: draco iste quem formásti ad illudéndum ei. Ps 103 27 Omnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore. Ps 103 28 Dante te illis, cólligent: aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte. Ps 103 29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur. Ps 103 30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: et renovábis fáciem terræ. Ps 103 31 Sit glória Dómini in sǽculum: lætábitur Dóminus in opéribus suis. Ps 103 32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: qui tangit montes, et fúmigant. Ps 103 33 Cantábo Dómino in vita mea: psallam Deo meo quámdiu sum. Ps 103 34 Iucúndum sit ei elóquium meum: ego vero delectábor in Dómino. Ps 103 35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui, ita ut non sint. Bénedic, ánima mea, Dómino. Ps 104 1 Allelúia. Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: annuntiáte inter gentes ópera eius. Ps 104 2 Cantáte ei, et psállite ei: narráte ómnia mirabília eius. Ps 104 3 Laudámini in nómine sancto eius: lætétur cor quæréntium Dóminum. Ps 104 4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: quǽrite fáciem eius semper. Ps 104 5 Mementóte mirabílium eius quæ fecit: prodígia eius, et iudícia oris eius: Ps 104 6 semen Abraham servi eius: fílii Iacob elécti eius. Ps 104 7 Ipse Dóminus Deus noster: in univérsa terra iudícia eius. Ps 104 8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: verbi quod mandávit in mille generatiónes: Ps 104 9 quod dispósuit ad Abraham, et iuraménti sui ad Isaac: Ps 104 10 et státuit illud Iacob in præcéptum, et Israël in testaméntum ætérnum, Ps 104 11 dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hereditátis vestræ: Ps 104 12 cum essent número brevi, paucíssimi, et íncolæ eius. Ps 104 13 Et pertransiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum. Ps 104 14 Non relíquit hóminem nocére eis: et corrípuit pro eis reges. Ps 104 15 Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári. Ps 104 16 Et vocávit famem super terram, et omne firmaméntum panis contrívit. Ps 104 17 Misit ante eos virum: in servum venúndatus est Ioseph. Ps 104 18 Humiliavérunt in compédibus pedes eius: ferrum pertránsiit ánimam eius: Ps 104 19 donec veníret verbum eius. Elóquium Dómini inflammávit eum. Ps 104 20 Misit rex, et solvit eum: princeps populórum, et dimísit eum. Ps 104 21 Constítuit eum dóminum domus suæ, et príncipem omnis possessiónis suæ: Ps 104 22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum, et senes eius prudéntiam docéret. Ps 104 23 Et intrávit Israël in Ægýptum, et Iacob áccola fuit in terra Cham. Ps 104 24 Et auxit pópulum suum veheménter, et firmávit eum super inimícos eius. Ps 104 25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius, et dolum fácerent in servos eius. Ps 104 26 Misit Móysen servum suum: Aaron quem elégit ipsum. Ps 104 27 Pósuit in eis verba signórum suórum, et prodigiórum in terra Cham. Ps 104 28 Misit ténebras, et obscurávit: et non exacerbávit sermónes suos. Ps 104 29 Convértit aquas eórum in sánguinem, et occídit pisces eórum. Ps 104 30 Edidit terra eórum ranas in penetrálibus regum ipsórum. Ps 104 31 Dixit, et venit cœnomýia: et cíniphes in ómnibus fínibus eórum. Ps 104 32 Pósuit plúvias eórum grándinem: ignem comburéntem in terra ipsórum. Ps 104 33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum, et contrívit lignum fínium eórum. Ps 104 34 Dixit, et venit locústa, et bruchus cuius non erat númerus: Ps 104 35 et comédit omne fœnum in terra eórum, et comédit omnem fructum terræ eórum. Ps 104 36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, primítias omnis labóris eórum. Ps 104 37 Et edúxit eos cum argénto et auro, et non erat in tríbubus eórum infírmus. Ps 104 38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, quia incúbuit timor eórum super eos. Ps 104 39 Expándit nubem in protectiónem eórum, et ignem ut lucéret eis per noctem. Ps 104 40 Petiérunt, et venit cotúrnix, et pane cæli saturávit eos. Ps 104 41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ: abiérunt in sicco flúmina. Ps 104 42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui, quod hábuit ad Abraham púerum suum. Ps 104 43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia. Ps 104 44 Et dedit illis regiónes géntium, et labóres populórum possedérunt: Ps 104 45 ut custódiant iustificatiónes eius, et legem eius requírant. Ps 105 1 Allelúia. Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 105 2 Quis loquétur poténtias Dómini: audítas fáciet omnes laudes eius? Ps 105 3 Beáti qui custódiunt iudícium, et fáciunt iustítiam in omni témpore. Ps 105 4 Meménto nostri Dómine in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo: Ps 105 5 ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum: ad lætándum in lætítia gentis tuæ: ut laudéris cum hereditáte tua. Ps 105 6 Peccávimus cum pátribus nostris: iniúste égimus: iniquitátem fécimus. Ps 105 7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ. Et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum. Ps 105 8 Et salvávit eos propter nomen suum, ut notam fáceret poténtiam suam. Ps 105 9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto. Ps 105 10 Et salvávit eos de manu odiéntium, et redémit eos de manu inimíci. Ps 105 11 Et opéruit aqua tribulántes eos: unus ex eis non remánsit. Ps 105 12 Et credidérunt verbis eius, et laudavérunt laudem eius. Ps 105 13 Cito fecérunt: oblíti sunt óperum eius: et non sustinuérunt consílium eius. Ps 105 14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto, et tentavérunt Deum in inaquóso. Ps 105 15 Et dedit eis petitiónem ipsórum, et misit saturitátem in ánimas eórum. Ps 105 16 Et irritavérunt Móysen in castris: Aaron sanctum Dómini. Ps 105 17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan, et opéruit super congregatiónem Abíron. Ps 105 18 Et exársit ignis in synagóga eórum: flamma combússit peccatóres. Ps 105 19 Et fecérunt vítulum in Horeb, et adoravérunt scúlptile. Ps 105 20 Et mutavérunt glóriam suam in similitúdinem vítuli comedéntis fœnum. Ps 105 21 Oblíti sunt Deum qui salvávit eos: qui fecit magnália in Ægýpto, Ps 105 22 mirabília in terra Cham, terribília in mari Rubro. Ps 105 23 Et dixit ut dispérderet eos, si non Móyses, eléctus eius, stetísset in confractióne in conspéctu eius, ut avérteret iram eius, ne dispérderet eos. Ps 105 24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem: non credidérunt verbo eius. Ps 105 25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis: non exaudiérunt vocem Dómini. Ps 105 26 Et elevávit manum suam super eos ut prostérneret eos in desérto: Ps 105 27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus, et dispérgeret eos in regiónibus. Ps 105 28 Et initiáti sunt Beélphegor, et comedérunt sacrifícia mortuórum. Ps 105 29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, et multiplicáta est in eis ruína. Ps 105 30 Et stetit Phínees, et placávit, et cessávit quassátio. Ps 105 31 Et reputátum est ei in iustítiam, in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. Ps 105 32 Et irritavérunt eum ad Aquas contradictiónis, et vexátus est Móyses propter eos: Ps 105 33 quia exacerbavérunt spíritum eius, et distínxit in lábiis suis. Ps 105 34 Non disperdidérunt gentes quas dixit Dóminus illis: Ps 105 35 et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: Ps 105 36 et serviérunt sculptílibus eórum, et factum est illis in scándalum. Ps 105 37 Et immolavérunt fílios suos et fílias suas dæmóniis. Ps 105 38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan. Et infécta est terra in sanguínibus, Ps 105 39 et contamináta est in opéribus eórum: et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. Ps 105 40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum, et abominátus est hereditátem suam. Ps 105 41 Et trádidit eos in manus géntium: et domináti sunt eórum qui odérunt eos. Ps 105 42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: Ps 105 43 sæpe liberávit eos. Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo, et humiliáti sunt in iniquitátibus suis. Ps 105 44 Et vidit cum tribularéntur, et audívit oratiónem eórum. Ps 105 45 Et memor fuit testaménti sui, et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ: Ps 105 46 et dedit eos in misericórdias, in conspéctu ómnium qui céperant eos. Ps 105 47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua. Ps 105 48 Benedíctus Dóminus Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat. Ps 106 1 Allelúia. Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 106 2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci, et de regiónibus congregávit eos, Ps 106 3 a solis ortu, et occásu, ab aquilóne, et mari. Ps 106 4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso: viam civitátis habitáculi non invenérunt. Ps 106 5 Esuriéntes et sitiéntes, ánima eórum in ipsis defécit. Ps 106 6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum erípuit eos: Ps 106 7 et dedúxit eos in viam rectam, ut irent in civitátem habitatiónis. Ps 106 8 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Ps 106 9 Quia satiávit ánimam inánem, et ánimam esuriéntem satiávit bonis. Ps 106 10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis: vinctos in mendicitáte et ferro. Ps 106 11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei, et consílium Altíssimi irritavérunt. Ps 106 12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret. Ps 106 13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: et de necessitátibus eórum liberávit eos. Ps 106 14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis, et víncula eórum disrúpit. Ps 106 15 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Ps 106 16 Quia contrívit portas ǽreas, et vectes férreos confrégit. Ps 106 17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: propter iniustítias enim suas humiliáti sunt. Ps 106 18 Omnem escam abomináta est ánima eórum, et appropinquavérunt usque ad portas mortis. Ps 106 19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum liberávit eos. Ps 106 20 Misit verbum suum, et sanávit eos, et erípuit eos de interitiónibus eórum. Ps 106 21 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Ps 106 22 Et sacríficent sacrifícium laudis, et annúntient ópera eius in exsultatióne. Ps 106 23 Qui descéndunt mare in návibus, faciéntes operatiónem in aquis multis: Ps 106 24 ipsi vidérunt ópera Dómini, et mirabília eius in profúndo. Ps 106 25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ, et exaltáti sunt fluctus eius. Ps 106 26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: ánima eórum in malis tabescébat. Ps 106 27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius, et omnis sapiéntia eórum devoráta est. Ps 106 28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: et de necessitátibus eórum edúxit eos. Ps 106 29 Et státuit procéllam eius in auram, et siluérunt fluctus eius. Ps 106 30 Et lætáti sunt quia siluérunt: et dedúxit eos in portum voluntátis eórum. Ps 106 31 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Ps 106 32 Et exáltent eum in ecclésia plebis, et in cáthedra seniórum laudent eum. Ps 106 33 Pósuit flúmina in desértum, et éxitus aquárum in sitim: Ps 106 34 terram fructíferam in salsúginem, a malítia inhabitántium in ea. Ps 106 35 Pósuit desértum in stagna aquárum, et terram sine aqua in éxitus aquárum. Ps 106 36 Et collocávit illic esuriéntes, et constituérunt civitátem habitatiónis. Ps 106 37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, et fecérunt fructum nativitátis. Ps 106 38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: et iuménta eórum non minorávit. Ps 106 39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt a tribulatióne malórum et dolóre. Ps 106 40 Effúsa est contémptio super príncipes: et erráre fecit eos in ínvio, et non in via. Ps 106 41 Et adiúvit páuperem de inópia, et pósuit sicut oves famílias. Ps 106 42 Vidébunt recti, et lætabúntur: et omnis iníquitas oppilábit os suum. Ps 106 43 Quis sápiens, et custódiet hæc, et intélliget misericórdias Dómini? Ps 107 1 Cánticum Psalmi, ipsi David. Ps 107 2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam in glória mea. Ps 107 3 Exsúrge, glória mea: exsúrge, psaltérium et cíthara: exsúrgam dilúculo. Ps 107 4 Confitébor tibi in pópulis Dómine et psallam tibi in natiónibus: Ps 107 5 quia magna est super cælos misericórdia tua, et usque ad nubes véritas tua. Ps 107 6 Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua: Ps 107 7 ut liberéntur dilécti tui. Salvum fac déxtera tua, et exáudi me. Ps 107 8 Deus locútus est in sancto suo: Exsultábo, et dívidam Síchimam: et convállem tabernaculórum dimétiar. Ps 107 9 Meus est Gálaad, et meus est Manásses, et Ephraim suscéptio cápitis mei. Iuda rex meus: Ps 107 10 Moab lebes spei meæ: in Idumǽam exténdam calceaméntum meum: mihi alienígenæ amíci facti sunt. Ps 107 11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? quis dedúcet me usque in Idumǽam? Ps 107 12 Nonne tu, Deus, qui repulísti nos? et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris? Ps 107 13 Da nobis auxílium de tribulatióne, quia vana salus hóminis. Ps 107 14 In Deo faciémus virtútem: et ipse ad níhilum dedúcet inimícos nostros. Ps 108 1 In finem. Psalmus David. Ps 108 2 Deus, laudem meam ne tacúeris: quia os peccatóris et os dolósi super me apértum est. Ps 108 3 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: et expugnavérunt me gratis. Ps 108 4 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: ego autem orábam. Ps 108 5 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis, et ódium pro dilectióne mea. Ps 108 6 Constítue super eum peccatórem, et diábolus stet a dextris eius. Ps 108 7 Cum iudicátur, éxeat condemnátus: et orátio eius fiat in peccátum. Ps 108 8 Fiant dies eius pauci, et episcopátum eius accípiat alter. Ps 108 9 Fiant fílii eius órphani, et uxor eius vídua. Ps 108 10 Nutántes transferántur fílii eius et mendícent, et eiciántur de habitatiónibus suis. Ps 108 11 Scrutétur fœnerátor omnem substántiam eius, et dirípiant aliéni labóres eius. Ps 108 12 Non sit illi adiútor, nec sit qui misereátur pupíllis eius. Ps 108 13 Fiant nati eius in intéritum: in generatióne una deleátur nomen eius. Ps 108 14 In memóriam rédeat iníquitas patrum eius in conspéctu Dómini, et peccátum matris eius non deleátur. Ps 108 15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: Ps 108 16 pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam, Ps 108 17 et persecútus est hóminem ínopem et mendícum, et compúnctum corde, mortificáre. Ps 108 18 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo. Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum: et intrávit sicut aqua in interióra eius, et sicut óleum in óssibus eius. Ps 108 19 Fiat ei sicut vestiméntum quo operítur, et sicut zona qua semper præcíngitur. Ps 108 20 Hoc opus eórum qui détrahunt mihi apud Dóminum, et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam. Ps 108 21 Et tu Dómine, Dómine fac mecum propter nomen tuum, quia suávis est misericórdia tua. Ps 108 22 Líbera me, quia egénus et pauper ego sum, et cor meum conturbátum est intra me. Ps 108 23 Sicut umbra cum declínat ablátus sum, et excússus sum sicut locústæ. Ps 108 24 Génua mea infirmáta sunt a ieiúnio, et caro mea immutáta est propter óleum. Ps 108 25 Et ego factus sum oppróbrium illis: vidérunt me, et movérunt cápita sua. Ps 108 26 Adiuva me, Dómine Deus meus: salvum me fac secúndum misericórdiam tuam. Ps 108 27 Et sciant quia manus tua hæc: et tu Dómine fecísti eam. Ps 108 28 Maledícent illi, et tu benedíces: qui insúrgunt in me confundántur: servus autem tuus lætábitur. Ps 108 29 Induántur qui détrahunt mihi pudóre, et operiántur sicut diplóide confusióne sua. Ps 108 30 Confitébor Dómino nimis in ore meo, et in médio multórum laudábo eum: Ps 108 31 quia ástitit a dextris páuperis, ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam. Ps 109 1 Psalmus David. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. Ps 109 2 Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: domináre in médio inimicórum tuórum. Ps 109 3 Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: ex útero ante lucíferum génui te. Ps 109 4 Iurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Ps 109 5 Dóminus a dextris tuis: confrégit in die iræ suæ reges. Ps 109 6 Iudicábit in natiónibus, implébit ruínas: conquassábit cápita in terra multórum. Ps 109 7 De torrénte in via bibet: proptérea exaltábit caput. Ps 110 1 Allelúia. Confitébor tibi Dómine in toto corde meo, in consílio iustórum, et congregatióne. Ps 110 2 Magna ópera Dómini: exquisíta in omnes voluntátes eius. Ps 110 3 Conféssio et magnificéntia opus eius, et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. Ps 110 4 Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus. Ps 110 5 Escam dedit timéntibus se: memor erit in sǽculum testaménti sui. Ps 110 6 Virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo, Ps 110 7 ut det illis hereditátem géntium. Opera mánuum eius véritas et iudícium. Ps 110 8 Fidélia ómnia mandáta eius, confirmáta in sǽculum sǽculi, facta in veritáte et æquitáte. Ps 110 9 Redemptiónem misit pópulo suo: mandávit in ætérnum testaméntum suum. Sanctum et terríbile nomen eius. Ps 110 10 Inítium sapiéntiæ timor Dómini: intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio eius manet in sǽculum sǽculi. Ps 111 1 Allelúia, reversiónis Aggǽi et Zacharíæ. Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis eius volet nimis. Ps 111 2 Potens in terra erit semen eius: generátio rectórum benedicétur. Ps 111 3 Glória et divítiæ in domo eius, et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. Ps 111 4 Exórtum est in ténebris lumen rectis: miséricors, et miserátor, et iustus. Ps 111 5 Iucúndus homo qui miserétur et cómmodat: dispónet sermónes suos in iudício: Ps 111 6 quia in ætérnum non commovébitur. Ps 111 7 In memória ætérna erit iustus: ab auditióne mala non timébit. Parátum cor eius speráre in Dómino, Ps 111 8 confirmátum est cor eius: non commovébitur donec despíciat inimícos suos. Ps 111 9 Dispérsit, dedit paupéribus: iustítia eius manet in sǽculum sǽculi: cornu eius exaltábitur in glória. Ps 111 10 Peccátor vidébit, et irascétur: déntibus suis fremet et tabéscet: desidérium peccatórum períbit. Ps 112 1 Allelúia. Laudáte púeri Dóminum: laudáte nomen Dómini. Ps 112 2 Sit nomen Dómini benedíctum, ex hoc nunc et usque in sǽculum. Ps 112 3 A solis ortu usque ad occásum, laudábile nomen Dómini. Ps 112 4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, et super cælos glória eius. Ps 112 5 Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, Ps 112 6 et humília réspicit in cælo et in terra? Ps 112 7 Súscitans a terra ínopem, et de stércore érigens páuperem: Ps 112 8 ut cóllocet eum cum princípibus, cum princípibus pópuli sui. Ps 112 9 Qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem. Ps 113 1 Allelúia. In éxitu Israël de Ægýpto, domus Iacob de pópulo bárbaro, Ps 113 2 facta est Iudǽa sanctificátio eius: Israël potéstas eius. Ps 113 3 Mare vidit, et fugit: Iordánis convérsus est retrórsum. Ps 113 4 Montes exsultavérunt ut aríetes, et colles sicut agni óvium. Ps 113 5 Quid est tibi mare quod fugísti? et tu Iordánis quia convérsus es retrórsum? Ps 113 6 Montes exsultástis sicut aríetes? et colles sicut agni óvium? Ps 113 7 A fácie Dómini mota est terra, a fácie Dei Iacob: Ps 113 8 qui convértit petram in stagna aquárum, et rupem in fontes aquárum. Ps 113 9 Non nobis Dómine non nobis, sed nómini tuo da glóriam. Ps 113 10 Super misericórdia tua et veritáte tua: nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Ps 113 11 Deus autem noster in cælo: ómnia quæcúmque vóluit fecit. Ps 113 12 Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum. Ps 113 13 Os habent, et non loquéntur: óculos habent, et non vidébunt. Ps 113 14 Aures habent, et non áudient: nares habent, et non odorábunt. Ps 113 15 Manus habent, et non palpábunt: pedes habent, et non ambulábunt: non clamábunt in gútture suo. Ps 113 16 Símiles illis fiant qui fáciunt ea, et omnes qui confídunt in eis. Ps 113 17 Domus Israël sperávit in Dómino: adiútor eórum et protéctor eórum est. Ps 113 18 Domus Aaron sperávit in Dómino: adiútor eórum et protéctor eórum est. Ps 113 19 Qui timent Dóminum speravérunt in Dómino: adiútor eórum et protéctor eórum est. Ps 113 20 Dóminus memor fuit nostri, et benedíxit nobis. Benedíxit dómui Israël: benedíxit dómui Aaron. Ps 113 21 Benedíxit ómnibus qui timent Dóminum, pusíllis cum maióribus. Ps 113 22 Adíciat Dóminus super vos, super vos et super fílios vestros. Ps 113 23 Benedícti vos a Dómino, qui fecit cælum et terram. Ps 113 24 Cælum cæli Dómino: terram autem dedit fíliis hóminum. Ps 113 25 Non mórtui laudábunt te Dómine neque omnes qui descéndunt in inférnum. Ps 113 26 Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum. Ps 114 1 Allelúia. Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus vocem oratiónis meæ. Ps 114 2 Quia inclinávit aurem suam mihi, et in diébus meis invocábo. Ps 114 3 Circumdedérunt me dolóres mortis: et perícula inférni invenérunt me. Tribulatiónem et dolórem invéni, Ps 114 4 et nomen Dómini invocávi. O Dómine líbera ánimam meam. Ps 114 5 Miséricors Dóminus et iustus, et Deus noster miserétur. Ps 114 6 Custódiens párvulos Dóminus: humiliátus sum, et liberávit me. Ps 114 7 Convértere ánima mea in réquiem tuam, quia Dóminus benefécit tibi. Ps 114 8 Quia erípuit ánimam meam de morte: óculos meos a lácrymis, pedes meos a lapsu. Ps 114 9 Placébo Dómino in regióne vivórum. Ps 115 1 Allelúia. Crédidi, propter quod locútus sum: ego autem humiliátus sum nimis. Ps 115 2 Ego dixi in excéssu meo: Omnis homo mendax. Ps 115 3 Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Ps 115 4 Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Ps 115 5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius. Ps 115 6 Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius. Ps 115 7 O Dómine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ. Dirupísti víncula mea: Ps 115 8 tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo. Ps 115 9 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli eius: Ps 115 10 in átriis domus Dómini, in médio tui Ierúsalem. Ps 116 1 Allelúia. Laudáte Dóminum omnes gentes: laudáte eum omnes pópuli. Ps 116 2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, et véritas Dómini manet in ætérnum. Ps 117 1 Allelúia. Confitémini Dómino quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 117 2 Dicat nunc Israël quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 117 3 Dicat nunc domus Aaron: quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 117 4 Dicant nunc qui timent Dóminum: quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 117 5 De tribulatióne invocávi Dóminum, et exaudívit me in latitúdine Dóminus. Ps 117 6 Dóminus mihi adiútor: non timébo quid fáciat mihi homo. Ps 117 7 Dóminus mihi adiútor: et ego despíciam inimícos meos. Ps 117 8 Bonum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine. Ps 117 9 Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus. Ps 117 10 Omnes gentes circuiérunt me: et in nómine Dómini quia ultus sum in eos. Ps 117 11 Circumdántes circumdedérunt me: et in nómine Dómini quia ultus sum in eos. Ps 117 12 Circumdedérunt me sicut apes, et exarsérunt sicut ignis in spinis: et in nómine Dómini quia ultus sum in eos. Ps 117 13 Impúlsus evérsus sum ut cáderem: et Dóminus suscépit me. Ps 117 14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus: et factus est mihi in salútem. Ps 117 15 Vox exsultatiónis et salútis in tabernáculis iustórum. Ps 117 16 Déxtera Dómini fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me, déxtera Dómini fecit virtútem. Ps 117 17 Non móriar, sed vivam: et narrábo ópera Dómini. Ps 117 18 Castígans castigávit me Dóminus, et morti non trádidit me. Ps 117 19 Aperíte mihi portas iustítiæ: ingréssus in eas confitébor Dómino. Ps 117 20 Hæc porta Dómini, iusti intrábunt in eam. Ps 117 21 Confitébor tibi quóniam exaudísti me, et factus es mihi in salútem. Ps 117 22 Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli. Ps 117 23 A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris. Ps 117 24 Hæc est dies quam fecit Dóminus: exsultémus, et lætémur in ea. Ps 117 25 O Dómine salvum me fac, o Dómine bene prosperáre. Ps 117 26 Benedíctus qui venit in nómine Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini. Ps 117 27 Deus Dóminus, et illúxit nobis. Constitúite diem solémnem in condénsis, usque ad cornu altáris. Ps 117 28 Deus meus es tu, et confitébor tibi: Deus meus es tu, et exaltábo te. Confitébor tibi quóniam exaudísti me, et factus es mihi in salútem. Ps 117 29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 118 1 Allelúia. Aleph. Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini. Ps 118 2 Beáti qui scrutántur testimónia eius: in toto corde exquírunt eum. Ps 118 3 Non enim qui operántur iniquitátem, in viis eius ambulavérunt. Ps 118 4 Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis. Ps 118 5 Utinam dirigántur viæ meæ ad custodiéndas iustificatiónes tuas. Ps 118 6 Tunc non confúndar, cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis. Ps 118 7 Confitébor tibi in directióne cordis, in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ. Ps 118 8 Iustificatiónes tuas custódiam: non me derelínquas usquequáque. Ps 118 9 Beth. In quo córrigit adolescéntior viam suam? in custodiéndo sermónes tuos. Ps 118 10 In toto corde meo exquisívi te: ne repéllas me a mandátis tuis. Ps 118 11 In corde meo abscóndi elóquia tua, ut non peccem tibi. Ps 118 12 Benedíctus es Dómine: doce me iustificatiónes tuas. Ps 118 13 In lábiis meis pronuntiávi ómnia iudícia oris tui. Ps 118 14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum, sicut in ómnibus divítiis. Ps 118 15 In mandátis tuis exercébor, et considerábo vias tuas. Ps 118 16 In iustificatiónibus tuis meditábor: non oblivíscar sermónes tuos. Ps 118 17 Ghimel. Retríbue servo tuo, vivífica me: et custódiam sermónes tuos. Ps 118 18 Revéla óculos meos, et considerábo mirabília de lege tua. Ps 118 19 Incola ego sum in terra: non abscóndas a me mandáta tua. Ps 118 20 Concupívit ánima mea desideráre iustificatiónes tuas in omni témpore. Ps 118 21 Increpásti supérbos: maledícti qui declínant a mandátis tuis. Ps 118 22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, quia testimónia tua exquisívi. Ps 118 23 Etenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: servus autem tuus exercebátur in iustificatiónibus tuis. Ps 118 24 Nam et testimónia tua meditátio mea est, et consílium meum iustificatiónes tuæ. Ps 118 25 Daleth. Adhǽsit paviménto ánima mea: vivífica me secúndum verbum tuum. Ps 118 26 Vias meas enuntiávi, et exaudísti me: doce me iustificatiónes tuas. Ps 118 27 Viam iustificatiónum tuárum ínstrue me, et exercébor in mirabílibus tuis. Ps 118 28 Dormitávit ánima mea præ tǽdio: confírma me in verbis tuis. Ps 118 29 Viam iniquitátis ámove a me, et de lege tua miserére mei. Ps 118 30 Viam veritátis elégi: iudícia tua non sum oblítus. Ps 118 31 Adhǽsi testimóniis tuis Dómine: noli me confúndere. Ps 118 32 Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum. Ps 118 33 He. Legem pone mihi Dómine viam iustificatiónum tuárum, et exquíram eam semper. Ps 118 34 Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam, et custódiam illam in toto corde meo. Ps 118 35 Deduc me in sémitam mandatórum tuórum, quia ipsam vólui. Ps 118 36 Inclína cor meum in testimónia tua, et non in avarítiam. Ps 118 37 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem: in via tua vivífica me. Ps 118 38 Státue servo tuo elóquium tuum in timóre tuo. Ps 118 39 Amputa oppróbrium meum quod suspicátus sum, quia iudícia tua iucúnda. Ps 118 40 Ecce concupívi mandáta tua: in æquitáte tua vivífica me. Ps 118 41 Vau. Et véniat super me misericórdia tua Dómine: salutáre tuum secúndum elóquium tuum. Ps 118 42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, quia sperávi in sermónibus tuis. Ps 118 43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque: quia in iudíciis tuis supersperávi. Ps 118 44 Et custódiam legem tuam semper, in sǽculum et in sǽculum sǽculi. Ps 118 45 Et ambulábam in latitúdine, quia mandáta tua exquisívi. Ps 118 46 Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. Ps 118 47 Et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi. Ps 118 48 Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi, et exercébar in iustificatiónibus tuis. Ps 118 49 Zain. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedísti. Ps 118 50 Hæc me consoláta est in humilitáte mea, quia elóquium tuum vivificávit me. Ps 118 51 Supérbi iníque agébant usquequáque: a lege autem tua non declinávi. Ps 118 52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo Dómine et consolátus sum. Ps 118 53 Deféctio ténuit me, pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. Ps 118 54 Cantábiles mihi erant iustificatiónes tuæ in loco peregrinatiónis meæ. Ps 118 55 Memor fui nocte nóminis tui Dómine et custodívi legem tuam. Ps 118 56 Hæc facta est mihi, quia iustificatiónes tuas exquisívi. Ps 118 57 Heth. Pórtio mea Dómine, dixi custodíre legem tuam. Ps 118 58 Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo: miserére mei secúndum elóquium tuum. Ps 118 59 Cogitávi vias meas, et convérti pedes meos in testimónia tua. Ps 118 60 Parátus sum, et non sum turbátus, ut custódiam mandáta tua. Ps 118 61 Funes peccatórum circumpléxi sunt me, et legem tuam non sum oblítus. Ps 118 62 Média nocte surgébam ad confiténdum tibi, super iudícia iustificatiónis tuæ. Ps 118 63 Párticeps ego sum ómnium timéntium te, et custodiéntium mandáta tua. Ps 118 64 Misericórdia tua Dómine plena est terra: iustificatiónes tuas doce me. Ps 118 65 Teth. Bonitátem fecísti cum servo tuo Dómine secúndum verbum tuum. Ps 118 66 Bonitátem, et disciplínam, et sciéntiam doce me, quia mandátis tuis crédidi. Ps 118 67 Priúsquam humiliárer ego delíqui: proptérea elóquium tuum custodívi. Ps 118 68 Bonus es tu, et in bonitáte tua doce me iustificatiónes tuas. Ps 118 69 Multiplicáta est super me iníquitas superbórum: ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua. Ps 118 70 Coagulátum est sicut lac cor eórum: ego vero legem tuam meditátus sum. Ps 118 71 Bonum mihi quia humiliásti me, ut discam iustificatiónes tuas. Ps 118 72 Bonum mihi lex oris tui, super míllia auri et argénti. Ps 118 73 Iod. Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me: da mihi intelléctum, et discam mandáta tua. Ps 118 74 Qui timent te vidébunt me et lætabúntur, quia in verba tua supersperávi. Ps 118 75 Cognóvi Dómine quia ǽquitas iudícia tua, et in veritáte tua humiliásti me. Ps 118 76 Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum servo tuo. Ps 118 77 Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam: quia lex tua meditátio mea est. Ps 118 78 Confundántur supérbi, quia iniúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem exercébor in mandátis tuis. Ps 118 79 Convertántur mihi timéntes te, et qui novérunt testimónia tua. Ps 118 80 Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, ut non confúndar. Ps 118 81 Caph. Defécit in salutáre tuum ánima mea, et in verbum tuum supersperávi. Ps 118 82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, dicéntes: Quando consoláberis me? Ps 118 83 Quia factus sum sicut uter in pruína: iustificatiónes tuas non sum oblítus. Ps 118 84 Quot sunt dies servi tui? quando fácies de persequéntibus me iudícium? Ps 118 85 Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes, sed non ut lex tua. Ps 118 86 Omnia mandáta tua véritas: iníque persecúti sunt me, ádiuva me. Ps 118 87 Paulo minus consummavérunt me in terra: ego autem non derelíqui mandáta tua. Ps 118 88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, et custódiam testimónia oris tui. Ps 118 89 Lamed. In ætérnum Dómine verbum tuum pérmanet in cælo. Ps 118 90 In generatiónem et generatiónem véritas tua: fundásti terram, et pérmanet. Ps 118 91 Ordinatióne tua persevérat dies, quóniam ómnia sérviunt tibi. Ps 118 92 Nisi quod lex tua meditátio mea est, tunc forte periíssem in humilitáte mea. Ps 118 93 In ætérnum non oblivíscar iustificatiónes tuas, quia in ipsis vivificásti me. Ps 118 94 Tuus sum ego: salvum me fac: quóniam iustificatiónes tuas exquisívi. Ps 118 95 Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: testimónia tua intelléxi. Ps 118 96 Omnis consummatiónis vidi finem, latum mandátum tuum nimis. Ps 118 97 Mem. Quómodo diléxi legem tuam Dómine! tota die meditátio mea est. Ps 118 98 Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo, quia in ætérnum mihi est. Ps 118 99 Super omnes docéntes me intelléxi, quia testimónia tua meditátio mea est. Ps 118 100 Super senes intelléxi, quia mandáta tua quæsívi. Ps 118 101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos, ut custódiam verba tua. Ps 118 102 A iudíciis tuis non declinávi, quia tu legem posuísti mihi. Ps 118 103 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, super mel ori meo! Ps 118 104 A mandátis tuis intelléxi: proptérea odívi omnem viam iniquitátis. Ps 118 105 Nun. Lucérna pédibus meis verbum tuum, et lumen sémitis meis. Ps 118 106 Iurávi et státui custodíre iudícia iustítiæ tuæ. Ps 118 107 Humiliátus sum usquequáque Dómine: vivífica me secúndum verbum tuum. Ps 118 108 Voluntária oris mei beneplácita fac Dómine, et iudícia tua doce me. Ps 118 109 Anima mea in mánibus meis semper, et legem tuam non sum oblítus. Ps 118 110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, et de mandátis tuis non errávi. Ps 118 111 Hereditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum, quia exsultátio cordis mei sunt. Ps 118 112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas in ætérnum, propter retributiónem. Ps 118 113 Samech. Iníquos ódio hábui, et legem tuam diléxi. Ps 118 114 Adiútor et suscéptor meus es tu, et in verbum tuum supersperávi. Ps 118 115 Declináte a me malígni: et scrutábor mandáta Dei mei. Ps 118 116 Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam, et non confúndas me ab exspectatióne mea. Ps 118 117 Adiuva me, et salvus ero, et meditábor in iustificatiónibus tuis semper. Ps 118 118 Sprevísti omnes discedéntes a iudíciis tuis, quia iniústa cogitátio eórum. Ps 118 119 Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ: ídeo diléxi testimónia tua. Ps 118 120 Confíge timóre tuo carnes meas: a iudíciis enim tuis tímui. Ps 118 121 Ain. Feci iudícium et iustítiam: non tradas me calumniántibus me. Ps 118 122 Súscipe servum tuum in bonum: non calumniéntur me supérbi. Ps 118 123 Oculi mei defecérunt in salutáre tuum, et in elóquium iustítiæ tuæ. Ps 118 124 Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam, et iustificatiónes tuas doce me. Ps 118 125 Servus tuus sum ego: da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua. Ps 118 126 Tempus faciéndi Dómine: dissipavérunt legem tuam. Ps 118 127 Ideo diléxi mandáta tua super aurum et topázion. Ps 118 128 Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar: omnem viam iníquam ódio hábui. Ps 118 129 Phe. Mirabília testimónia tua: ídeo scrutáta est ea ánima mea. Ps 118 130 Declarátio sermónum tuórum illúminat, et intelléctum dat párvulis. Ps 118 131 Os meum apérui, et attráxi spíritum: quia mandáta tua desiderábam. Ps 118 132 Aspice in me, et miserére mei, secúndum iudícium diligéntium nomen tuum. Ps 118 133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, et non dominétur mei omnis iniustítia. Ps 118 134 Rédime me a calúmniis hóminum: ut custódiam mandáta tua. Ps 118 135 Fáciem tuam illúmina super servum tuum, et doce me iustificatiónes tuas. Ps 118 136 Exitus aquárum deduxérunt óculi mei, quia non custodiérunt legem tuam. Ps 118 137 Sade. Iustus es Dómine, et rectum iudícium tuum. Ps 118 138 Mandásti iustítiam testimónia tua, et veritátem tuam nimis. Ps 118 139 Tabéscere me fecit zelus meus, quia oblíti sunt verba tua inimíci mei. Ps 118 140 Ignítum elóquium tuum veheménter, et servus tuus diléxit illud. Ps 118 141 Adolescéntulus sum ego et contémptus: iustificatiónes tuas non sum oblítus. Ps 118 142 Iustítia tua, iustítia in ætérnum: et lex tua véritas. Ps 118 143 Tribulátio et angústia invenérunt me: mandáta tua meditátio mea est. Ps 118 144 Æquitas testimónia tua in ætérnum: intelléctum da mihi, et vivam. Ps 118 145 Coph. Clamávi in toto corde meo: exáudi me Dómine: iustificatiónes tuas requíram. Ps 118 146 Clamávi ad te: salvum me fac: ut custódiam mandáta tua. Ps 118 147 Prævéni in maturitáte, et clamávi: quia in verba tua supersperávi. Ps 118 148 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo, ut meditárer elóquia tua. Ps 118 149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam Dómine, et secúndum iudícium tuum vivífica me. Ps 118 150 Appropinquavérunt persequéntes me iniquitáti: a lege autem tua longe facti sunt. Ps 118 151 Prope es tu Dómine et omnes viæ tuæ véritas. Ps 118 152 Inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum fundásti ea. Ps 118 153 Res. Vide humilitátem meam, et éripe me, quia legem tuam non sum oblítus. Ps 118 154 Iúdica iudícium meum, et rédime me: propter elóquium tuum vivífica me. Ps 118 155 Longe a peccatóribus salus, quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt. Ps 118 156 Misericórdiæ tuæ multæ Dómine: secúndum iudícium tuum vivífica me. Ps 118 157 Multi qui persequúntur me, et tríbulant me: a testimóniis tuis non declinávi. Ps 118 158 Vidi prævaricántes et tabescébam, quia elóquia tua non custodiérunt. Ps 118 159 Vide quóniam mandáta tua diléxi Dómine: in misericórdia tua vivífica me. Ps 118 160 Princípium verbórum tuórum véritas: in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ. Ps 118 161 Sin. Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum. Ps 118 162 Lætábor ego super elóquia tua, sicut qui invénit spólia multa. Ps 118 163 Iniquitátem ódio hábui, et abominátus sum, legem autem tuam diléxi. Ps 118 164 Sépties in die laudem dixi tibi, super iudícia iustítiæ tuæ. Ps 118 165 Pax multa diligéntibus legem tuam, et non est illis scándalum. Ps 118 166 Exspectábam salutáre tuum Dómine, et mandáta tua diléxi. Ps 118 167 Custodívit ánima mea testimónia tua, et diléxit ea veheménter. Ps 118 168 Servávi mandáta tua et testimónia tua, quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo. Ps 118 169 Tau. Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo Dómine: iuxta elóquium tuum da mihi intelléctum. Ps 118 170 Intret postulátio mea in conspéctu tuo: secúndum elóquium tuum éripe me. Ps 118 171 Eructábunt lábia mea hymnum, cum docúeris me iustificatiónes tuas. Ps 118 172 Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum, quia ómnia mandáta tua ǽquitas. Ps 118 173 Fiat manus tua ut salvet me, quóniam mandáta tua elégi. Ps 118 174 Concupívi salutáre tuum Dómine, et lex tua meditátio mea est. Ps 118 175 Vivet ánima mea, et laudábit te: et iudícia tua adiuvábunt me. Ps 118 176 Errávi sicut ovis quæ périit: quære servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus. Ps 119 1 Cánticum gráduum. Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, et exaudívit me. Ps 119 2 Dómine líbera ánimam meam a lábiis iníquis, et a lingua dolósa. Ps 119 3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi ad linguam dolósam? Ps 119 4 Sagíttæ poténtis acútæ, cum carbónibus desolatóriis. Ps 119 5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: Ps 119 6 multum íncola fuit ánima mea. Ps 119 7 Cum his qui odérunt pacem eram pacíficus: cum loquébar illis, impugnábant me gratis. Ps 120 1 Cánticum gráduum. Levávi óculos meos in montes, unde véniet auxílium mihi. Ps 120 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram. Ps 120 3 Non det in commotiónem pedem tuum, neque dormítet qui custódit te. Ps 120 4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, qui custódit Israël. Ps 120 5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, super manum déxteram tuam. Ps 120 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ps 120 7 Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus. Ps 120 8 Dóminus custódiat intróitum tuum et éxitum tuum, ex hoc nunc et usque in sǽculum. Ps 121 1 Cánticum gráduum. Lætátus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Dómini íbimus. Ps 121 2 Stantes erant pedes nostri, in átriis tuis Ierúsalem. Ps 121 3 Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas, cuius participátio eius in idípsum. Ps 121 4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini. Ps 121 5 Quia illic sedérunt sedes in iudício, sedes super domum David. Ps 121 6 Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, et abundántia diligéntibus te. Ps 121 7 Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis. Ps 121 8 Propter fratres meos et próximos meos, loquébar pacem de te. Ps 121 9 Propter domum Dómini Dei nostri, quæsívi bona tibi. Ps 122 1 Cánticum gráduum. Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in cælis. Ps 122 2 Ecce sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum: sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri. Ps 122 3 Miserére nostri Dómine, miserére nostri, quia multum repléti sumus despectióne: Ps 122 4 quia multum repléta est ánima nostra: oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis. Ps 123 1 Cánticum gráduum. Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: Ps 123 2 nisi quia Dóminus erat in nobis, cum exsúrgerent hómines in nos, Ps 123 3 forte vivos deglutíssent nos: cum irascerétur furor eórum in nos, Ps 123 4 fórsitan aqua absorbuísset nos: Ps 123 5 torréntem pertransívit ánima nostra: fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem. Ps 123 6 Benedíctus Dóminus, qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum. Ps 123 7 Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus. Ps 123 8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram. Ps 124 1 Cánticum gráduum. Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: non commovébitur in ætérnum, qui hábitat Ps 124 2 in Ierúsalem. Montes in circúitu eius: et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum. Ps 124 3 Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem iustórum: ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. Ps 124 4 Bénefac Dómine bonis, et rectis corde. Ps 124 5 Declinántes autem in obligatiónes, addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: pax super Israël. Ps 125 1 Cánticum gráduum. In converténdo Dóminus captivitátem Sion, facti sumus sicut consoláti. Ps 125 2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, et lingua nostra exsultatióne. Tunc dicent inter gentes: Magnificávit Dóminus fácere cum eis. Ps 125 3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes. Ps 125 4 Convérte Dómine captivitátem nostram, sicut torrens in austro. Ps 125 5 Qui séminant in lácrymis, in exsultatióne metent. Ps 125 6 Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. Ps 126 1 Cánticum gráduum Salomónis. Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt qui ædíficant eam. Nisi Dóminus custodíerit civitátem, frustra vígilat qui custódit eam. Ps 126 2 Vanum est vobis ante lucem súrgere: súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris. Cum déderit diléctis suis somnum, Ps 126 3 ecce heréditas Dómini, fílii: merces, fructus ventris. Ps 126 4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, ita fílii excussórum. Ps 126 5 Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis: non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta. Ps 127 1 Cánticum gráduum. Beáti omnes qui timent Dóminum, qui ámbulant in viis eius. Ps 127 2 Labóres mánuum tuárum quia manducábis: beátus es, et bene tibi erit. Ps 127 3 Uxor tua sicut vitis abúndans in latéribus domus tuæ: fílii tui sicut novéllæ olivárum in circúitu mensæ tuæ. Ps 127 4 Ecce sic benedicétur homo qui timet Dóminum. Ps 127 5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ. Ps 127 6 Et vídeas fílios filiórum tuórum: pacem super Israël. Ps 128 1 Cánticum gráduum. Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, dicat nunc Israël: Ps 128 2 sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: étenim non potuérunt mihi. Ps 128 3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: prolongavérunt iniquitátem suam. Ps 128 4 Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum. Ps 128 5 Confundántur, et convertántur retrórsum omnes qui odérunt Sion. Ps 128 6 Fiant sicut fœnum tectórum, quod priúsquam evellátur exáruit: Ps 128 7 de quo non implévit manum suam qui metit, et sinum suum qui manípulos cólligit. Ps 128 8 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos. Benedíximus vobis in nómine Dómini. Ps 129 1 Cánticum gráduum. De profúndis clamávi ad te Dómine: Ps 129 2 Dómine exáudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ. Ps 129 3 Si iniquitátes observáveris Dómine: Dómine quis sustinébit? Ps 129 4 Quia apud te propitiátio est: et propter legem tuam sustínui te Dómine. Sustínuit ánima mea in verbo eius: Ps 129 5 sperávit ánima mea in Dómino. Ps 129 6 A custódia matutína usque ad noctem, speret Israël in Dómino. Ps 129 7 Quia apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio. Ps 129 8 Et ipse rédimet Israël, ex ómnibus iniquitátibus eius. Ps 130 1 Cánticum gráduum David. Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei, neque ambulávi in magnis, neque in mirabílibus super me. Ps 130 2 Si non humíliter sentiébam, sed exaltávi ánimam meam: sicut ablactátus est super matre sua, ita retribútio in ánima mea. Ps 130 3 Speret Israël in Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum. Ps 131 1 Cánticum gráduum. Meménto Dómine David, et omnis mansuetúdinis eius: Ps 131 2 sicut iurávit Dómino: votum vovit Deo Iacob: Ps 131 3 Si introíero in tabernáculum domus meæ: si ascéndero in lectum strati mei: Ps 131 4 si dédero somnum óculis meis, et pálpebris meis dormitatiónem: Ps 131 5 et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, tabernáculum Deo Iacob. Ps 131 6 Ecce audívimus eam in Ephrata: invénimus eam in campis silvæ. Ps 131 7 Introíbimus in tabernáculum eius: adorábimus in loco ubi stetérunt pedes eius. Ps 131 8 Surge Dómine in réquiem tuam, tu et arca sanctificatiónis tuæ. Ps 131 9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, et sancti tui exsúltent. Ps 131 10 Propter David servum tuum, non avértas fáciem christi tui. Ps 131 11 Iurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ps 131 12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, et testimónia mea hæc quæ docébo eos, et fílii eórum usque in sǽculum sedébunt super sedem tuam. Ps 131 13 Quóniam elégit Dóminus Sion: elégit eam in habitatiónem sibi. Ps 131 14 Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi: hic habitábo, quóniam elégi eam. Ps 131 15 Víduam eius benedícens benedícam: páuperes eius saturábo pánibus. Ps 131 16 Sacerdótes eius índuam salutári, et sancti eius exsultatióne exsultábunt. Ps 131 17 Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam christo meo. Ps 131 18 Inimícos eius índuam confusióne: super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea. Ps 132 1 Cánticum gráduum David. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum! Ps 132 2 Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron, quod descéndit in oram vestiménti eius: Ps 132 3 sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion. Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, et vitam usque in sǽculum. Ps 133 1 Cánticum gráduum. Ecce nunc benedícite Dóminum, omnes servi Dómini: qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. Ps 133 2 In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, et benedícite Dóminum. Ps 133 3 Benedícat te Dóminus ex Sion, qui fecit cælum et terram. Ps 134 1 Allelúia. Laudáte nomen Dómini: laudáte servi Dóminum: Ps 134 2 qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. Ps 134 3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus: psállite nómini eius, quóniam suáve. Ps 134 4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus: Israël in possessiónem sibi. Ps 134 5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis. Ps 134 6 Omnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, in cælo, in terra, in mari et in ómnibus abýssis. Ps 134 7 Edúcens nubes ab extrémo terræ, fúlgura in plúviam fecit: qui prodúcit ventos de thesáuris suis. Ps 134 8 Qui percússit primogénita Ægýpti ab hómine usque ad pecus. Ps 134 9 Et misit signa et prodígia in médio tui Ægýpte: in Pharaónem et in omnes servos eius. Ps 134 10 Qui percússit gentes multas, et occídit reges fortes: Ps 134 11 Sehon regem Amorrhæórum, et Og regem Basan, et ómnia regna Chánaan: Ps 134 12 et dedit terram eórum hereditátem, hereditátem Israël pópulo suo. Ps 134 13 Dómine nomen tuum in ætérnum: Dómine memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. Ps 134 14 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis deprecábitur. Ps 134 15 Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum. Ps 134 16 Os habent, et non loquéntur: óculos habent, et non vidébunt. Ps 134 17 Aures habent, et non áudient: neque enim est spíritus in ore ipsórum. Ps 134 18 Símiles illis fiant qui fáciunt ea, et omnes qui confídunt in eis. Ps 134 19 Domus Israël benedícite Dómino: domus Aaron benedícite Dómino. Ps 134 20 Domus Levi benedícite Dómino: qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. Ps 134 21 Benedíctus Dóminus ex Sion, qui hábitat in Ierúsalem. Ps 135 1 Allelúia. Confitémini Dómino quóniam bonus: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 2 Confitémini Deo deórum: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 3 Confitémini Dómino dominórum: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 4 Qui facit mirabília magna solus: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 5 Qui fecit cælos in intelléctu: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 6 Qui firmávit terram super aquas: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 7 Qui fecit luminária magna: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 8 Solem in potestátem diéi: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 9 Lunam et stellas in potestátem noctis: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 10 Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 11 Qui edúxit Israël de médio eórum: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 12 In manu poténti et bráchio excélso: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 14 Et edúxit Israël per médium eius: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 15 Et excússit Pharaónem et virtútem eius in mari Rubro: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 17 Qui percússit reges magnos: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 18 Et occídit reges fortes: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 19 Sehon regem Amorrhæórum: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 20 Et Og regem Basan: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 21 Et dedit terram eórum hereditátem: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 22 Hereditátem Israël servo suo: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 23 Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 24 Et redémit nos ab inimícis nostris: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 25 Qui dat escam omni carni: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 135 26 Confitémini Deo cæli: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Confitémini Dómino dominórum: quóniam in ætérnum misericórdia eius. Ps 136 1 Psalmus David, Ieremíæ. Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus, cum recordarémur Sion. Ps 136 2 In salícibus in médio eius, suspéndimus órgana nostra. Ps 136 3 Quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum: et qui abduxérunt nos: Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion. Ps 136 4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? Ps 136 5 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea. Ps 136 6 Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui: si non proposúero Ierúsalem in princípio lætítiæ meæ. Ps 136 7 Memor esto Dómine filiórum Edom, in die Ierúsalem: qui dicunt: Exinaníte, exinaníte usque ad fundaméntum in ea. Ps 136 8 Fília Babylónis mísera: beátus qui retríbuet tibi retributiónem tuam, quam retribuísti nobis. Ps 136 9 Beátus qui tenébit, et allídet párvulos tuos ad petram. Ps 137 1 Ipsi David. Confitébor tibi Dómine in toto corde meo, quóniam audísti verba oris mei. In conspéctu angelórum psallam tibi: Ps 137 2 adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo: super misericórdia tua et veritáte tua: quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum. Ps 137 3 In quacúmque die invocávero te, exáudi me: multiplicábis in ánima mea virtútem. Ps 137 4 Confiteántur tibi Dómine omnes reges terræ, quia audiérunt ómnia verba oris tui. Ps 137 5 Et cantent in viis Dómini, quóniam magna est glória Dómini. Ps 137 6 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit, et alta a longe cognóscit. Ps 137 7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua. Ps 137 8 Dóminus retríbuet pro me: Dómine misericórdia tua in sǽculum: ópera mánuum tuárum ne despícias. Ps 138 1 In finem, psalmus David. Dómine probásti me, et cognovísti me: Ps 138 2 tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. Ps 138 3 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: sémitam meam et funículum meum investigásti: Ps 138 4 et omnes vias meas prævidísti, quia non est sermo in lingua mea. Ps 138 5 Ecce Dómine tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua. Tu formásti me, et posuísti super me manum tuam. Ps 138 6 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: confortáta est, et non pótero ad eam. Ps 138 7 Quo ibo a spíritu tuo? et quo a fácie tua fúgiam? Ps 138 8 Si ascéndero in cælum, tu illic es: si descéndero in inférnum, ades. Ps 138 9 Si súmpsero pennas meas dilúculo, et habitávero in extrémis maris: Ps 138 10 étenim illuc manus tua dedúcet me, et tenébit me déxtera tua. Ps 138 11 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: et nox illuminátio mea in delíciis meis. Ps 138 12 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: sicut ténebræ eius, ita et lumen eius. Ps 138 13 Quia tu possedísti renes meos: suscepísti me de útero matris meæ. Ps 138 14 Confitébor tibi, quia terribíliter magnificátus es: mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis. Ps 138 15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: et substántia mea in inferióribus terræ. Ps 138 16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur. Dies formabúntur, et nemo in eis. Ps 138 17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps 138 18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur. Exsurréxi, et adhuc sum tecum. Ps 138 19 Si occíderis Deus peccatóres: viri sánguinum, declináte a me: Ps 138 20 quia dícitis in cogitatióne: Accípient in vanitáte civitátes tuas. Ps 138 21 Nonne qui odérunt te Dómine óderam, et super inimícos tuos tabescébam? Ps 138 22 Perfécto ódio óderam illos, et inimíci facti sunt mihi. Ps 138 23 Proba me Deus et scito cor meum: intérroga me, et cognósce sémitas meas. Ps 138 24 Et vide si via iniquitátis in me est, et deduc me in via ætérna. Ps 139 1 In finem. Psalmus David. Ps 139 2 Eripe me Dómine ab hómine malo: a viro iníquo éripe me. Ps 139 3 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde, tota die constituébant prœ́lia. Ps 139 4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: venénum áspidum sub lábiis eórum. Ps 139 5 Custódi me Dómine de manu peccatóris, et ab homínibus iníquis éripe me. Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: Ps 139 6 abscondérunt supérbi láqueum mihi: et funes extendérunt in láqueum: iuxta iter scándalum posuérunt mihi. Ps 139 7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: exáudi Dómine vocem deprecatiónis meæ. Ps 139 8 Dómine, Dómine virtus salútis meæ: obumbrásti super caput meum in die belli. Ps 139 9 Ne tradas me Dómine a desidério meo peccatóri: cogitavérunt contra me: ne derelínquas me, ne forte exalténtur. Ps 139 10 Caput circúitus eórum: labor labiórum ipsórum opériet eos. Ps 139 11 Cadent super eos carbónes: in ignem deícies eos: in misériis non subsístent. Ps 139 12 Vir linguósus non dirigétur in terra: virum iniústum mala cápient in intéritu. Ps 139 13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis: et vindíctam páuperum. Ps 139 14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo: et habitábunt recti cum vultu tuo. Ps 140 1 Psalmus David. Dómine clamávi ad te, exáudi me: inténde voci meæ, cum clamávero ad te. Ps 140 2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. Ps 140 3 Pone Dómine custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis. Ps 140 4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis: cum homínibus operántibus iniquitátem: et non communicábo cum eléctis eórum. Ps 140 5 Corrípiet me iustus in misericórdia, et increpábit me: óleum autem peccatóris non impínguet caput meum. Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: Ps 140 6 absórpti sunt iuncti petræ iúdices eórum. Audient verba mea, quóniam potuérunt: Ps 140 7 sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram. Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: Ps 140 8 quia ad te Dómine, Dómine óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam. Ps 140 9 Custódi me a láqueo quem statuérunt mihi: et a scándalis operántium iniquitátem. Ps 140 10 Cadent in retiáculo eius peccatóres: singuláriter sum ego donec tránseam. Ps 141 1 Intelléctus David, cum esset in spelúnca, orátio. Ps 141 2 Voce mea ad Dóminum clamávi, voce mea ad Dóminum deprecátus sum. Ps 141 3 Effúndo in conspéctu eius oratiónem meam, et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio. Ps 141 4 In deficiéndo ex me spíritum meum, et tu cognovísti sémitas meas. In via hac qua ambulábam abscondérunt láqueum mihi. Ps 141 5 Considerábam ad déxteram, et vidébam, et non erat qui cognósceret me: périit fuga a me, et non est qui requírat ánimam meam. Ps 141 6 Clamávi ad te Dómine: dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium. Ps 141 7 Inténde ad deprecatiónem meam, quia humiliátus sum nimis. Líbera me a persequéntibus me: quia confortáti sunt super me. Ps 141 8 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: me exspéctant iusti donec retríbuas mihi. Ps 142 1 Psalmus David, quando persequebátur eum Absalom fílius eius. Dómine exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: exáudi me in tua iustítia. Ps 142 2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. Ps 142 3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: humiliávit in terra vitam meam. Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi. Ps 142 4 Et anxiátus est super me spíritus meus: in me turbátum est cor meum. Ps 142 5 Memor fui diérum antiquórum: meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: in factis mánuum tuárum meditábar. Ps 142 6 Expándi manus meas ad te: ánima mea sicut terra sine aqua tibi. Ps 142 7 Velóciter exáudi me Dómine: defécit spíritus meus. Non avértas fáciem tuam a me: et símilis ero descendéntibus in lacum. Ps 142 8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: quia in te sperávi. Notam fac mihi viam in qua ámbulem: quia ad te levávi ánimam meam. Ps 142 9 Eripe me de inimícis meis Dómine, ad te confúgi: Ps 142 10 doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu. Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam. Ps 142 11 Propter nomen tuum Dómine vivificábis me, in æquitáte tua. Edúces de tribulatióne ánimam meam: Ps 142 12 et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos. Et perdes omnes qui tríbulant ánimam meam: quóniam ego servus tuus sum. Ps 143 1 Psalmus David. Advérsus Góliath. Benedíctus Dóminus Deus meus, qui docet manus meas ad prœ́lium, et dígitos meos ad bellum. Ps 143 2 Misericórdia mea, et refúgium meum: suscéptor meus, et liberátor meus: protéctor meus, et in ipso sperávi: qui subdit pópulum meum sub me. Ps 143 3 Dómine quid est homo, quia innotuísti ei? aut fílius hóminis, quia réputas eum? Ps 143 4 Homo vanitáti símilis factus est: dies eius sicut umbra prætéreunt. Ps 143 5 Dómine inclína cælos tuos, et descénde: tange montes, et fumigábunt. Ps 143 6 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos. Ps 143 7 Emítte manum tuam de alto: éripe me, et líbera me de aquis multis, de manu filiórum alienórum: Ps 143 8 quorum os locútum est vanitátem, et déxtera eórum déxtera iniquitátis. Ps 143 9 Deus, cánticum novum cantábo tibi: in psaltério decachórdo psallam tibi. Ps 143 10 Qui das salútem régibus: qui redemísti David servum tuum de gládio malígno: Ps 143 11 éripe me. Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: et déxtera eórum déxtera iniquitátis. Ps 143 12 Quorum fílii sicut novéllæ plantatiónes in iuventúte sua: fíliæ eórum compósitæ, circumornátæ ut similitúdo templi. Ps 143 13 Promptuária eórum plena, eructántia ex hoc in illud: oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis: Ps 143 14 boves eórum crassæ. Non est ruína macériæ, neque tránsitus: neque clamor in platéis eórum. Ps 143 15 Beátum dixérunt pópulum cui hæc sunt: beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius. Ps 144 1 Laudátio ipsi David. Exaltábo te, Deus meus rex, et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Ps 144 2 Per síngulos dies benedícam tibi, et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Ps 144 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis: et magnitúdinis eius non est finis. Ps 144 4 Generátio et generátio laudábit ópera tua, et poténtiam tuam pronuntiábunt. Ps 144 5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur, et mirabília tua narrábunt. Ps 144 6 Et virtútem terribílium tuórum dicent, et magnitúdinem tuam narrábunt. Ps 144 7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt, et iustítia tua exsultábunt. Ps 144 8 Miserátor et miséricors Dóminus: pátiens, et multum miséricors. Ps 144 9 Suávis Dóminus univérsis: et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. Ps 144 10 Confiteántur tibi Dómine ómnia ópera tua, et sancti tui benedícant tibi. Ps 144 11 Glóriam regni tui dicent, et poténtiam tuam loquéntur: Ps 144 12 ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam, et glóriam magnificéntiæ regni tui. Ps 144 13 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum: et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis. Ps 144 14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt, et érigit omnes elísos. Ps 144 15 Oculi ómnium in te sperant Dómine: et tu das escam illórum in témpore opportúno. Ps 144 16 Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Ps 144 17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis: et sanctus in ómnibus opéribus suis. Ps 144 18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus invocántibus eum in veritáte. Ps 144 19 Voluntátem timéntium se fáciet, et deprecatiónem eórum exáudiet: et salvos fáciet eos. Ps 144 20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se: et omnes peccatóres dispérdet. Ps 144 21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nómini sancto eius in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Ps 145 1 Allelúia, Aggǽi et Zacharíæ. Ps 145 2 Lauda, ánima mea, Dóminum. Laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo quámdiu fúero. Nolíte confídere in princípibus: Ps 145 3 in fíliis hóminum, in quibus non est salus. Ps 145 4 Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam: in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum. Ps 145 5 Beátus cuius Deus Iacob adiútor eius, spes eius in Dómino Deo ipsíus: Ps 145 6 qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Ps 145 7 Qui custódit veritátem in sǽculum: facit iudícium iniúriam patiéntibus: dat escam esuriéntibus. Dóminus solvit compedítos: Ps 145 8 Dóminus illúminat cæcos. Dóminus érigit elísos: Dóminus díligit iustos. Ps 145 9 Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet: et vias peccatórum dispérdet. Ps 145 10 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus Sion in generatiónem et generatiónem. Ps 146 1 Allelúia. Laudáte Dóminum, quóniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucúnda, decoráque laudátio. Ps 146 2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus: dispersiónes Israélis congregábit. Ps 146 3 Qui sanat contrítos corde: et álligat contritiónes eórum: Ps 146 4 Qui númerat multitúdinem stellárum: et ómnibus eis nómina vocat. Ps 146 5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus eius: et sapiéntiæ eius non est númerus. Ps 146 6 Suscípiens mansuétos Dóminus: humílians autem peccatóres usque ad terram. Ps 146 7 Præcínite Dómino in confessióne: psállite Deo nostro in cíthara. Ps 146 8 Qui óperit cælum núbibus, et parat terræ plúviam: qui prodúcit in móntibus fœnum, et herbam servitúti hóminum. Ps 146 9 Qui dat iuméntis escam ipsórum, et pullis corvórum invocántibus eum. Ps 146 10 Non in fortitúdine equi voluntátem habébit: nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei. Ps 146 11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum: et in eis qui sperant super misericórdia eius. Ps 147 1 Allelúia. Lauda Ierúsalem Dóminum: lauda Deum tuum Sion. Ps 147 2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum: benedíxit fíliis tuis in te. Ps 147 3 Qui pósuit fines tuos pacem: et ádipe fruménti sátiat te. Ps 147 4 Qui emíttit elóquium suum terræ: velóciter currit sermo eius. Ps 147 5 Qui dat nivem sicut lanam: nébulam sicut cínerem spargit. Ps 147 6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas: ante fáciem frígoris eius quis sustinébit? Ps 147 7 Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: flabit spíritus eius, et fluent aquæ. Ps 147 8 Qui annúntiat verbum suum Iacob: iustítias et iudícia sua Israël. Ps 147 9 Non fecit táliter omni natióni: et iudícia sua non manifestávit eis. Allelúia. Ps 148 1 Allelúia. Laudáte Dóminum de cælis: laudáte eum in excélsis. Ps 148 2 Laudáte eum omnes ángeli eius: laudáte eum omnes virtútes eius. Ps 148 3 Laudáte eum sol et luna: laudáte eum omnes stellæ et lumen. Ps 148 4 Laudáte eum cæli cælórum: et aquæ omnes quæ super cælos sunt, Ps 148 5 laudent nomen Dómini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandávit, et creáta sunt. Ps 148 6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: præcéptum pósuit, et non præteríbit. Ps 148 7 Laudáte Dóminum de terra, dracónes et omnes abýssi. Ps 148 8 Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: quæ fáciunt verbum eius: Ps 148 9 montes, et omnes colles: ligna fructífera, et omnes cedri. Ps 148 10 Béstiæ, et univérsa pécora: serpéntes, et vólucres pennátæ: Ps 148 11 reges terræ et omnes pópuli: príncipes et omnes iúdices terræ. Ps 148 12 Iúvenes et vírgines: senes cum iunióribus laudent nomen Dómini: Ps 148 13 quia exaltátum est nomen eius solíus. Ps 148 14 Conféssio eius super cælum et terram: et exaltávit cornu pópuli sui. Hymnus ómnibus sanctis eius: fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi. Allelúia. Ps 149 1 Allelúia. Cantáte Dómino cánticum novum: laus eius in ecclésia sanctórum. Ps 149 2 Lætétur Israël in eo qui fecit eum: et fílii Sion exsúltent in rege suo. Ps 149 3 Laudent nomen eius in choro: in týmpano et psaltério psallant ei. Ps 149 4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: et exaltábit mansuétos in salútem. Ps 149 5 Exsultábunt sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis. Ps 149 6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: et gládii ancípites in mánibus eórum: Ps 149 7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus: increpatiónes in pópulis. Ps 149 8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: et nóbiles eórum in mánicis férreis. Ps 149 9 Ut fáciant in eis iudícium conscríptum: glória hæc est ómnibus sanctis eius. Allelúia. Ps 150 1 Allelúia. Laudáte Dóminum in sanctis eius: laudáte eum in firmaménto virtútis eius. Ps 150 2 Laudáte eum in virtútibus eius: laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. Ps 150 3 Laudáte eum in sono tubæ: laudáte eum in psaltério et cíthara. Ps 150 4 Laudáte eum in týmpano et choro: laudáte eum in chordis et órgano. Ps 150 5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis. Ps 150 6 Omnis spíritus laudet Dóminum! Allelúia. Pr 1 1 Parábolæ Salomónis, fílii David, regis Israël. Pr 1 2 Ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam: Pr 1 3 ad intelligénda verba prudéntiæ, et suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, iustítiam, et iudícium, et æquitátem: Pr 1 4 ut detur párvulis astútia, adolescénti sciéntia et intelléctus. Pr 1 5 Audiens sápiens, sapiéntior erit, et intélligens gubernácula possidébit. Pr 1 6 Animadvértet parábolam et interpretatiónem, verba sapiéntum et ænígmata eórum. Pr 1 7 Timor Dómini princípium sapiéntiæ: sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt. Pr 1 8 Audi, fili mi, disciplínam patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ: Pr 1 9 ut addátur grátia cápiti tuo, et torques collo tuo. Pr 1 10 Fili mi, si te lactáverint peccatóres, ne acquiéscas eis. Pr 1 11 Si díxerint: Veni nobíscum, insidiémur sánguini: abscondámus tendículas contra insóntem frustra: Pr 1 12 deglutiámus eum sicut inférnus vivéntem, et íntegrum quasi descendéntem in lacum. Pr 1 13 Omnem pretiósam substántiam reperiémus: implébimus domos nostras spóliis. Pr 1 14 Sortem mitte nobíscum, marsúpium unum sit ómnium nostrum. Pr 1 15 Fili mi, ne ámbules cum eis: próhibe pedem tuum a sémitis eórum. Pr 1 16 Pedes enim illórum ad malum currunt, et festínant ut effúndant sánguinem. Pr 1 17 Frustra autem iácitur rete ante óculos pennatórum. Pr 1 18 Ipsi quoque contra sánguinem suum insidiántur, et moliúntur fraudes contra ánimas suas. Pr 1 19 Sic sémitæ omnis avári: ánimas possidéntium rápiunt. Pr 1 20 Sapiéntia foris prǽdicat: in platéis dat vocem suam: Pr 1 21 in cápite turbárum clámitat: in fóribus portárum urbis profert verba sua, dicens: Pr 1 22 Usquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et stulti ea quæ sibi sunt nóxia cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam? Pr 1 23 Convertímini ad correptiónem meam: en próferam vobis spíritum meum, et osténdam vobis verba mea. Pr 1 24 Quia vocávi, et renuístis: exténdi manum meam, et non fuit qui aspíceret. Pr 1 25 Despexístis omne consílium meum, et increpatiónes meas neglexístis. Pr 1 26 Ego quoque in intéritu vestro ridébo, et subsannábo cum vobis id quod timebátis advénerit. Pr 1 27 Cum irrúerit repentína calámitas, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit: quando vénerit super vos tribulátio et angústia: Pr 1 28 tunc invocábunt me, et non exáudiam: mane consúrgent, et non invénient me: Pr 1 29 eo quod exósam habúerint disciplínam, et timórem Dómini non suscéperint, Pr 1 30 nec acquiéverint consílio meo, et detráxerint univérsæ correptióni meæ. Pr 1 31 Cómedent ígitur fructus viæ suæ, suísque consíliis saturabúntur. Pr 1 32 Avérsio parvulórum interfíciet eos, et prospéritas stultórum perdet illos. Pr 1 33 Qui autem me audíerit, absque terróre requiéscet, et abundántia perfruétur, timóre malórum subláto. Pr 2 1 Fili mi, si suscéperis sermónes meos, et mandáta mea abscónderis penes te, Pr 2 2 ut áudiat sapiéntiam auris tua: inclína cor tuum ad cognoscéndam prudéntiam. Pr 2 3 Si enim sapiéntiam invocáveris, et inclináveris cor tuum prudéntiæ: Pr 2 4 si quæsíeris eam quasi pecúniam, et sicut thesáuros effóderis illam: Pr 2 5 tunc intélliges timórem Dómini, et sciéntiam Dei invénies: Pr 2 6 quia Dóminus dat sapiéntiam, et ex ore eius prudéntia et sciéntia. Pr 2 7 Custódiet rectórum salútem, et próteget gradiéntes simplíciter, Pr 2 8 servans sémitas iustítiæ, et vias sanctórum custódiens. Pr 2 9 Tunc intélliges iustítiam, et iudícium, et æquitátem, et omnem sémitam bonam. Pr 2 10 Si intráverit sapiéntia cor tuum, et sciéntia ánimæ tuæ placúerit, Pr 2 11 consílium custódiet te, et prudéntia servábit te: Pr 2 12 ut eruáris a via mala, et ab hómine qui pervérsa lóquitur: Pr 2 13 qui relínquunt iter rectum, et ámbulant per vias tenebrósas: Pr 2 14 qui lætántur cum malefécerint, et exsúltant in rebus péssimis: Pr 2 15 quorum viæ pervérsæ sunt, et infámes gressus eórum. Pr 2 16 Ut eruáris a mulíere aliéna, et ab extránea quæ mollit sermónes suos, Pr 2 17 et relínquit ducem pubertátis suæ, Pr 2 18 et pacti Dei sui oblíta est. Inclináta est enim ad mortem domus eius, et ad ínferos sémitæ ipsíus. Pr 2 19 Omnes qui ingrediúntur ad eam non reverténtur, nec apprehéndent sémitas vitæ. Pr 2 20 Ut ámbules in via bona, et calles iustórum custódias: Pr 2 21 qui enim recti sunt habitábunt in terra, et símplices permanébunt in ea: Pr 2 22 ímpii vero de terra perdéntur, et qui iníque agunt auferéntur ex ea. Pr 3 1 Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat: Pr 3 2 longitúdinem enim diérum, et annos vitæ, et pacem, appónent tibi. Pr 3 3 Misericórdia et véritas te non déserant: circúmda eas gútturi tuo, et descríbe in tábulis cordis tui: Pr 3 4 et invénies grátiam, et disciplínam bonam coram Deo et homínibus. Pr 3 5 Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo, et ne innitáris prudéntiæ tuæ. Pr 3 6 In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. Pr 3 7 Ne sis sápiens apud temetípsum: time Deum, et recéde a malo: Pr 3 8 sánitas quippe erit umbilíco tuo, et irrigátio óssium tuórum. Pr 3 9 Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei: Pr 3 10 et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária tua redundábunt. Pr 3 11 Disciplínam Dómini, fili mi, ne abícias, nec defícias cum ab eo corríperis: Pr 3 12 quem enim díligit Dóminus, córripit: et quasi pater in fílio cómplacet sibi. Pr 3 13 Beátus homo qui invénit sapiéntiam, et qui áffluit prudéntia. Pr 3 14 Mélior est acquisítio eius negotiatióne argénti, et auri primi et puríssimi fructus eius. Pr 3 15 Pretiósior est cunctis ópibus, et ómnia quæ desiderántur huic non valent comparári. Pr 3 16 Longitúdo diérum in déxtera eius, et in sinístra illíus divítiæ et glória. Pr 3 17 Viæ eius viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ. Pr 3 18 Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam, et qui tenúerit eam beátus. Pr 3 19 Dóminus sapiéntia fundávit terram: stabilívit cælos prudéntia. Pr 3 20 Sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rore concréscunt. Pr 3 21 Fili mi, ne éffluant hæc ab óculis tuis. Custódi legem atque consílium, Pr 3 22 et erit vita ánimæ tuæ, et grátia fáucibus tuis. Pr 3 23 Tunc ambulábis fiduciáliter in via tua, et pes tuus non impínget. Pr 3 24 Si dormíeris, non timébis: quiésces, et suávis erit somnus tuus. Pr 3 25 Ne páveas repentíno terróre, et irruéntes tibi poténtias impiórum. Pr 3 26 Dóminus enim erit in látere tuo, et custódiet pedem tuum ne capiáris. Pr 3 27 Noli prohibére benefácere eum qui potest: si vales, et ipse bénefac. Pr 3 28 Ne dicas amíco tuo: Vade, et revértere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. Pr 3 29 Ne moliáris amíco tuo malum, cum ille in te hábeat fidúciam. Pr 3 30 Ne conténdas advérsus hóminem frustra, cum ipse tibi nihil mali fécerit. Pr 3 31 Ne æmuléris hóminem iniústum, nec imitéris vias eius: Pr 3 32 quia abominátio Dómini est omnis illúsor, et cum simplícibus sermocinátio eius. Pr 3 33 Egéstas a Dómino in domo ímpii: habitácula autem iustórum benedicéntur. Pr 3 34 Ipse delúdet illusóres, et mansuétis dabit grátiam. Pr 3 35 Glóriam sapiéntes possidébunt: stultórum exaltátio ignomínia. Pr 4 1 Audíte, fílii, disciplínam patris, et atténdite ut sciátis prudéntiam. Pr 4 2 Donum bonum tríbuam vobis: legem meam ne derelinquátis. Pr 4 3 Nam et ego fílius fui patris mei, tenéllus et unigénitus coram matre mea. Pr 4 4 Et docébat me, atque dicébat: Suscípiat verba mea cor tuum: custódi præcépta mea, et vives. Pr 4 5 Pósside sapiéntiam, pósside prudéntiam: ne obliviscáris, neque declínes a verbis oris mei. Pr 4 6 Ne dimíttas eam, et custódiet te: dílige eam, et conservábit te. Pr 4 7 Princípium sapiéntiæ, pósside sapiéntiam, et in omni possessióne tua acquíre prudéntiam. Pr 4 8 Arripe illam, et exaltábit te: glorificáberis ab ea cum eam fúeris amplexátus. Pr 4 9 Dabit cápiti tuo augménta gratiárum, et coróna ínclyta próteget te. Pr 4 10 Audi, fili mi, et súscipe verba mea, ut multiplicéntur tibi anni vitæ. Pr 4 11 Viam sapiéntiæ monstrábo tibi: ducam te per sémitas æquitátis: Pr 4 12 quas cum ingréssus fúeris, non arctabúntur gressus tui, et currens non habébis offendículum. Pr 4 13 Tene disciplínam, ne dimíttas eam: custódi illam, quia ipsa est vita tua. Pr 4 14 Ne delectéris in sémitis impiórum, nec tibi pláceat malórum via. Pr 4 15 Fuge ab ea, nec tránseas per illam: declína, et désere eam. Pr 4 16 Non enim dórmiunt nisi malefécerint, et rápitur somnus ab eis nisi supplantáverint. Pr 4 17 Cómedunt panem impietátis, et vinum iniquitátis bibunt. Pr 4 18 Iustórum autem sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctam diem. Pr 4 19 Via impiórum tenebrósa: nésciunt ubi córruant. Pr 4 20 Fili mi, auscúlta sermónes meos, et ad elóquia mea inclína aurem tuam. Pr 4 21 Ne recédant ab óculis tuis: custódi ea in médio cordis tui: Pr 4 22 vita enim sunt inveniéntibus ea, et univérsæ carni sánitas. Pr 4 23 Omni custódia serva cor tuum, quia ex ipso vita procédit. Pr 4 24 Rémove a te os pravum, et detrahéntia lábia sint procul a te. Pr 4 25 Oculi tui recta vídeant, et pálpebræ tuæ præcédant gressus tuos. Pr 4 26 Dírige sémitam pédibus tuis, et omnes viæ tuæ stabiliéntur. Pr 4 27 Ne declínes ad déxteram neque ad sinístram: avérte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dóminus: pervérsæ vero sunt quæ a sinístris sunt. Ipse autem rectos fáciet cursus tuos, itínera autem tua in pace prodúcet. Pr 5 1 Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam: Pr 5 2 ut custódias cogitatiónes, et disciplínam lábia tua consérvent. Ne atténdas falláciæ mulíeris: Pr 5 3 favus enim distíllans lábia meretrícis, et nitídius óleo guttur eius: Pr 5 4 novíssima autem illíus amára quasi absínthium, et acúta quasi gládius biceps. Pr 5 5 Pedes eius descéndunt in mortem, et ad ínferos gressus illíus pénetrant. Pr 5 6 Per sémitam vitæ non ámbulant: vagi sunt gressus eius et investigábiles. Pr 5 7 Nunc ergo fili mi audi me, et ne recédas a verbis oris mei. Pr 5 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropínques fóribus domus eius. Pr 5 9 Ne des aliénis honórem tuum, et annos tuos crudéli: Pr 5 10 ne forte impleántur extránei víribus tuis, et labóres tui sint in domo aliéna, Pr 5 11 et gemas in novíssimis, quando consúmpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: Pr 5 12 Cur detestátus sum disciplínam, et increpatiónibus non acquiévit cor meum, Pr 5 13 nec audívi vocem docéntium me, et magístris non inclinávi aurem meam? Pr 5 14 Pene fui in omni malo, in médio ecclésiæ et synagógæ. Pr 5 15 Bibe aquam de cistérna tua, et fluénta pútei tui: Pr 5 16 derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas dívide. Pr 5 17 Habéto eas solus, nec sint aliéni partícipes tui. Pr 5 18 Sit vena tua benedícta, et lætáre cum mulíere adolescéntiæ tuæ. Pr 5 19 Cerva caríssima, et gratíssimus hínnulus: úbera eius inébrient te in omni témpore: in amóre eius delectáre iúgiter. Pr 5 20 Quare sedúceris, fili mi, ab aliéna, et fovéris in sinu altérius? Pr 5 21 Réspicit Dóminus vias hóminis, et omnes gressus eius consíderat. Pr 5 22 Iniquitátes suas cápiunt ímpium, et fúnibus peccatórum suórum constríngitur. Pr 5 23 Ipse moriétur, quia non hábuit disciplínam, et in multitúdine stultítiæ suæ decipiétur. Pr 6 1 Fili mi, si spopónderis pro amíco tuo, defixísti apud extráneum manum tuam: Pr 6 2 illaqueátus es verbis oris tui, et captus própriis sermónibus. Pr 6 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetípsum líbera, quia incidísti in manum próximi tui. Discúrre, festína, súscita amícum tuum. Pr 6 4 Ne déderis somnum óculis tuis, nec dormítent pálpebræ tuæ. Pr 6 5 Erúere quasi dámula de manu, et quasi avis de manu áucupis. Pr 6 6 Vade ad formícam, o piger, et consídera vias eius, et disce sapiéntiam. Pr 6 7 Quæ cum non hábeat ducem, nec præceptórem, nec príncipem, Pr 6 8 parat in æstáte cibum sibi, et cóngregat in messe quod cómedat. Pr 6 9 Usquequo, piger, dórmies? quando consúrges e somno tuo? Pr 6 10 Páululum dórmies, páululum dormitábis, páululum cónseres manus ut dórmias: Pr 6 11 et véniet tibi quasi viátor egéstas, et paupéries quasi vir armátus. Si vero ímpiger fúeris, véniet ut fons messis tua, et egéstas longe fúgiet a te. Pr 6 12 Homo apóstata, vir inútilis, gráditur ore pervérso: Pr 6 13 ánnuit óculis, terit pede, dígito lóquitur, Pr 6 14 pravo corde machinátur malum, et omni témpore iúrgia séminat. Pr 6 15 Huic extémplo véniet perdítio sua, et súbito conterétur, nec habébit ultra medicínam. Pr 6 16 Sex sunt quæ odit Dóminus, et séptimum detestátur ánima eius: Pr 6 17 óculos sublímes, linguam mendácem, manus effundéntes innóxium sánguinem, Pr 6 18 cor máchinans cogitatiónes péssimas, pedes velóces ad curréndum in malum, Pr 6 19 proferéntem mendácia testem fallácem, et eum qui séminat inter fratres discórdias. Pr 6 20 Consérva fili mi præcépta patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ. Pr 6 21 Liga ea in corde tuo iúgiter, et circúmda gútturi tuo. Pr 6 22 Cum ambuláveris, gradiántur tecum: cum dormíeris, custódiant te: et evígilans lóquere cum eis. Pr 6 23 Quia mandátum lucérna est, et lex lux, et via vitæ increpátio disciplínæ: Pr 6 24 ut custódiant te a mulíere mala, et a blanda lingua extráneæ. Pr 6 25 Non concupíscat pulchritúdinem eius cor tuum, nec capiáris nútibus illíus: Pr 6 26 prétium enim scorti vix est uníus panis, múlier autem viri pretiósam ánimam capit. Pr 6 27 Numquid potest homo abscóndere ignem in sinu suo, ut vestiménta illíus non árdeant? Pr 6 28 aut ambuláre super prunas, ut non comburántur plantæ eius? Pr 6 29 Sic qui ingréditur ad mulíerem próximi sui, non erit mundus cum tetígerit eam. Pr 6 30 Non grandis est culpa cum quis furátus fúerit: furátur enim ut esuriéntem ímpleat ánimam: Pr 6 31 deprehénsus quoque reddet séptuplum, et omnem substántiam domus suæ tradet. Pr 6 32 Qui autem adúlter est, propter cordis inópiam perdet ánimam suam: Pr 6 33 turpitúdinem et ignomíniam cóngregat sibi, et oppróbrium illíus non delébitur. Pr 6 34 Quia zelus et furor viri non parcet in die vindíctæ, Pr 6 35 nec acquiéscet cuiúsquam précibus, nec suscípiet pro redemptióne dona plúrima. Pr 7 1 Fili mi, custódi sermónes meos, et præcépta mea recónde tibi. Fili, Pr 7 2 serva mandáta mea, et vives: et legem meam quasi pupíllam óculi tui: Pr 7 3 liga eam in dígitis tuis, scribe illam in tábulis cordis tui. Pr 7 4 Dic sapiéntiæ: Soror mea es, et prudéntiam voca amícam tuam: Pr 7 5 ut custódiant te a mulíere extránea, et ab aliéna quæ verba sua dúlcia facit. Pr 7 6 De fenéstra enim domus meæ per cancéllos prospéxi, Pr 7 7 et vídeo párvulos: consídero vecórdem iúvenem, Pr 7 8 qui transit per platéam iuxta ángulum et prope viam domus illíus, gráditur Pr 7 9 in obscúro, advesperascénte die, in noctis ténebris et calígine. Pr 7 10 Et ecce occúrrit illi múlier ornátu meretrício, præparáta ad capiéndas ánimas: gárrula et vaga, Pr 7 11 quiétis impátiens, nec valens in domo consístere pédibus suis: Pr 7 12 nunc foris, nunc in platéis, nunc iuxta ángulos insídians. Pr 7 13 Apprehensúmque deosculátur iúvenem, et procáci vultu blandítur, dicens: Pr 7 14 Víctimas pro salúte vovi: hódie réddidi vota mea: Pr 7 15 idcírco egréssa sum in occúrsum tuum, desíderans te vidére, et réperi. Pr 7 16 Intéxui fúnibus léctulum meum: stravi tapétibus pictis ex Ægýpto: Pr 7 17 aspérsi cubíle meum myrrha, et áloe, et cinnamómo. Pr 7 18 Veni, inebriémur ubéribus, et fruámur cupítis ampléxibus donec illucéscat dies. Pr 7 19 Non est enim vir in domo sua: ábiit via longíssima. Pr 7 20 Sácculum pecúniæ secum tulit: in die plenæ lunæ reversúrus est in domum suam. Pr 7 21 Irretívit eum multis sermónibus, et blandítiis labiórum protráxit illum. Pr 7 22 Statim eam séquitur quasi bos ductus ad víctimam, et quasi agnus lascíviens, et ignórans quod ad víncula stultus trahátur: Pr 7 23 donec transfígat sagítta iecur eius, velut si avis festínet ad láqueum, et nescit quod de perículo ánimæ illíus ágitur. Pr 7 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et atténde verbis oris mei. Pr 7 25 Ne abstrahátur in viis illíus mens tua, neque decipiáris sémitis eius: Pr 7 26 multos enim vulnerátos deiécit, et fortíssimi quique interfécti sunt ab ea. Pr 7 27 Viæ ínferi domus eius, penetrántes in interióra mortis. Pr 8 1 Numquid non sapiéntia clámitat, et prudéntia dat vocem suam? Pr 8 2 In summis excelsísque vertícibus supra viam, in médiis sémitis stans, Pr 8 3 iuxta portas civitátis, in ipsis fóribus lóquitur, dicens: Pr 8 4 O viri, ad vos clámito, et vox mea ad fílios hóminum. Pr 8 5 Intellígite párvuli astútiam, et insipiéntes animadvértite. Pr 8 6 Audíte, quóniam de rebus magnis locutúra sum, et aperiéntur lábia mea ut recta prǽdicent. Pr 8 7 Veritátem meditábitur guttur meum, et lábia mea detestabúntur ímpium. Pr 8 8 Iusti sunt omnes sermónes mei: non est in eis pravum quid, neque pervérsum. Pr 8 9 Recti sunt intelligéntibus, et æqui inveniéntibus sciéntiam. Pr 8 10 Accípite disciplínam meam, et non pecúniam: doctrínam magis quam aurum elígite. Pr 8 11 Mélior est enim sapiéntia cunctis pretiosíssimis, et omne desiderábile ei non potest comparári. Pr 8 12 Ego sapiéntia hábito in consílio, et erudítis intérsum cogitatiónibus. Pr 8 13 Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue detéstor. Pr 8 14 Meum est consílium et ǽquitas: mea est prudéntia, mea est fortitúdo. Pr 8 15 Per me reges regnant, et legum conditóres iusta decérnunt: Pr 8 16 per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt iustítiam. Pr 8 17 Ego diligéntes me díligo, et qui mane vígilant ad me, invénient me. Pr 8 18 Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et iustítia. Pr 8 19 Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto. Pr 8 20 In viis iustítiæ ámbulo, in médio semitárum iudícii, Pr 8 21 ut ditem diligéntes me, et thesáuros eórum répleam. Pr 8 22 Dóminus possédit me in inítio viárum suárum ántequam quidquam fáceret a princípio. Pr 8 23 Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis ántequam terra fíeret. Pr 8 24 Nondum erant abýssi, et ego iam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant: Pr 8 25 necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar. Pr 8 26 Adhuc terram non fécerat, et flúmina, et cárdines orbis terræ. Pr 8 27 Quando præparábat cælos, áderam: quando certa lege et gyro vallábat abýssos: Pr 8 28 quando ǽthera firmábat sursum, et librábat fontes aquárum: Pr 8 29 quando circúmdabat mari términum suum, et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos: quando appendébat fundaménta terræ: Pr 8 30 cum eo eram cuncta compónens. Et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore, Pr 8 31 ludens in orbe terrárum: et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum. Pr 8 32 Nunc ergo fílii audíte me: beáti qui custódiunt vias meas. Pr 8 33 Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abícere eam. Pr 8 34 Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Pr 8 35 Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino. Pr 8 36 Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam: omnes qui me odérunt díligunt mortem. Pr 9 1 Sapiéntia ædificávit sibi domum: excídit colúmnas septem. Pr 9 2 Immolávit víctimas suas, míscuit vinum, et propósuit mensam suam. Pr 9 3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis: Pr 9 4 Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est: Pr 9 5 Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis. Pr 9 6 Relínquite infántiam, et vívite, et ambuláte per vias prudéntiæ. Pr 9 7 Qui érudit derisórem, ipse iniúriam sibi facit, et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat. Pr 9 8 Noli argúere derisórem, ne óderit te: árgue sapiéntem, et díliget te. Pr 9 9 Da sapiénti occasiónem, et addétur ei sapiéntia: doce iustum, et festinábit accípere. Pr 9 10 Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia sanctórum prudéntia. Pr 9 11 Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ. Pr 9 12 Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris: si autem illúsor, solus portábis malum. Pr 9 13 Múlier stulta et clamósa, plenáque illécebris, et nihil omníno sciens, Pr 9 14 sedit in fóribus domus suæ, super sellam in excélso urbis loco, Pr 9 15 ut vocáret transeúntes per viam, et pergéntes itínere suo: Pr 9 16 Qui est párvulus declínet ad me. Et vecórdi locúta est: Pr 9 17 Aquæ furtívæ dulcióres sunt, et panis abscónditus suávior. Pr 9 18 Et ignorávit quod ibi sint gigántes, et in profúndis inférni convívæ eius. Pr 10 1 Fílius sápiens lætíficat patrem: fílius vero stultus mœstítia est matris suæ. Pr 10 2 Nil próderunt thesáuri impietátis: iustítia vero liberábit a morte. Pr 10 3 Non afflíget Dóminus fame ánimam iusti, et insídias impiórum subvértet. Pr 10 4 Egestátem operáta est manus remíssa: manus autem fórtium divítias parat. Qui nítitur mendáciis, hic pascit ventos: idem autem ipse séquitur aves volántes. Pr 10 5 Qui cóngregat in messe, fílius sápiens est: qui autem stertit æstáte, fílius confusiónis. Pr 10 6 Benedíctio Dómini super caput iusti: os autem impiórum óperit iníquitas. Pr 10 7 Memória iusti cum láudibus, et nomen impiórum putréscet. Pr 10 8 Sápiens corde præcépta súscipit: stultus cǽditur lábiis. Pr 10 9 Qui ámbulat simplíciter ámbulat confidénter: qui autem deprávat vias suas maniféstus erit. Pr 10 10 Qui ánnuit óculo dabit dolórem: et stultus lábiis verberábitur. Pr 10 11 Vena vitæ os iusti, et os impiórum óperit iniquitátem. Pr 10 12 Odium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas. Pr 10 13 In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso eius qui índiget corde. Pr 10 14 Sapiéntes abscóndunt sciéntiam: os autem stulti confusióni próximum est. Pr 10 15 Substántia dívitis, urbs fortitúdinis eius: pavor páuperum egéstas eórum. Pr 10 16 Opus iusti ad vitam: fructus autem ímpii ad peccátum. Pr 10 17 Via vitæ custodiénti disciplínam: qui autem increpatiónes relínquit, errat. Pr 10 18 Abscóndunt ódium lábia mendácia: qui profert contuméliam, insípiens est. Pr 10 19 In multilóquio non déerit peccátum, qui autem moderátur lábia sua prudentíssimus est. Pr 10 20 Argéntum eléctum lingua iusti: cor autem impiórum pro níhilo. Pr 10 21 Lábia iusti erúdiunt plúrimos: qui autem indócti sunt in cordis egestáte moriéntur. Pr 10 22 Benedíctio Dómini dívites facit, nec sociábitur eis afflíctio. Pr 10 23 Quasi per risum stultus operátur scelus: sapiéntia autem est viro prudéntia. Pr 10 24 Quod timet ímpius véniet super eum: desidérium suum iustis dábitur. Pr 10 25 Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius: iustus autem quasi fundaméntum sempitérnum. Pr 10 26 Sicut acétum déntibus, et fumus óculis, sic piger his qui misérunt eum. Pr 10 27 Timor Dómini appónet dies: et anni impiórum breviabúntur. Pr 10 28 Exspectátio iustórum lætítia: spes autem impiórum períbit. Pr 10 29 Fortitúdo símplicis via Dómini: et pavor his qui operántur malum. Pr 10 30 Iustus in ætérnum non commovébitur: ímpii autem non habitábunt super terram. Pr 10 31 Os iusti partúriet sapiéntiam: lingua pravórum períbit. Pr 10 32 Lábia iusti consíderant plácita, et os impiórum pervérsa. Pr 11 1 Statéra dolósa abominátio est apud Dóminum: et pondus æquum volúntas eius. Pr 11 2 Ubi fúerit supérbia, ibi erit et contumélia: ubi autem est humílitas, ibi et sapiéntia. Pr 11 3 Simplícitas iustórum díriget eos, et supplantátio perversórum vastábit illos. Pr 11 4 Non próderunt divítiæ in die ultiónis: iustítia autem liberábit a morte. Pr 11 5 Iustítia símplicis díriget viam eius: et in impietáte sua córruet ímpius. Pr 11 6 Iustítia rectórum liberábit eos: et in insídiis suis capiéntur iníqui. Pr 11 7 Mórtuo hómine ímpio, nulla erit ultra spes: et exspectátio sollicitórum períbit. Pr 11 8 Iustus de angústia liberátus est: et tradétur ímpius pro eo. Pr 11 9 Simulátor ore décipit amícum suum: iusti autem liberabúntur sciéntia. Pr 11 10 In bonis iustórum exsultábit cívitas: et in perditióne impiórum erit laudátio. Pr 11 11 Benedictióne iustórum exaltábitur cívitas: et ore impiórum subvertétur. Pr 11 12 Qui déspicit amícum suum índigens corde est: vir autem prudens tacébit. Pr 11 13 Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána: qui autem fidélis est ánimi, celat amíci commíssum. Pr 11 14 Ubi non est gubernátor, pópulus córruet: salus autem, ubi multa consília. Pr 11 15 Affligétur malo qui fidem facit pro extráneo: qui autem cavet láqueos secúrus erit. Pr 11 16 Múlier gratiósa invéniet glóriam: et robústi habébunt divítias. Pr 11 17 Benéfacit ánimæ suæ vir miséricors: qui autem crudélis est, étiam propínquos ábicit. Pr 11 18 Impius facit opus instábile: seminánti autem iustítiam merces fidélis. Pr 11 19 Cleméntia prǽparat vitam: et sectátio malórum mortem. Pr 11 20 Abominábile Dómino cor pravum, et volúntas eius in iis qui simplíciter ámbulant. Pr 11 21 Manus in manu non erit ínnocens malus: semen autem iustórum salvábitur. Pr 11 22 Círculus áureus in náribus suis, múlier pulchra et fátua. Pr 11 23 Desidérium iustórum omne bonum est: præstolátio impiórum furor. Pr 11 24 Alii dívidunt própria, et ditióres fiunt: álii rápiunt non sua, et semper in egestáte sunt. Pr 11 25 Anima quæ benedícit impinguábitur: et qui inébriat, ipse quoque inebriábitur. Pr 11 26 Qui abscóndit fruménta maledicétur in pópulis: benedíctio autem super caput vendéntium. Pr 11 27 Bene consúrgit dilúculo qui quærit bona: qui autem investigátor malórum est, opprimétur ab eis. Pr 11 28 Qui confídit in divítiis suis córruet: iusti autem quasi virens fólium germinábunt. Pr 11 29 Qui contúrbat domum suam possidébit ventos: et qui stultus est sérviet sapiénti. Pr 11 30 Fructus iusti lignum vitæ: et qui súscipit ánimas sápiens est. Pr 11 31 Si iustus in terra récipit: quanto magis ímpius et peccátor? Pr 12 1 Qui díligit disciplínam díligit sciéntiam: qui autem odit increpatiónes insípiens est. Pr 12 2 Qui bonus est háuriet grátiam a Dómino: qui autem confídit in cogitatiónibus suis ímpie agit. Pr 12 3 Non roborábitur homo ex impietáte: et radix iustórum non commovébitur. Pr 12 4 Múlier díligens coróna est viro suo: et putrédo in óssibus eius, quæ confusióne res dignas gerit. Pr 12 5 Cogitatiónes iustórum iudícia, et consília impiórum fraudulénta. Pr 12 6 Verba impiórum insidiántur sánguini: os iustórum liberábit eos. Pr 12 7 Verte ímpios, et non erunt: domus autem iustórum permanébit. Pr 12 8 Doctrína sua noscétur vir: qui autem vanus et excors est patébit contémptui. Pr 12 9 Mélior est pauper et suffíciens sibi quam gloriósus et índigens pane. Pr 12 10 Novit iustus iumentórum suórum ánimas: víscera autem impiórum crudélia. Pr 12 11 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus: qui autem sectátur ótium stultíssimus est. Qui suávis est in vini demoratiónibus, in suis munitiónibus relínquit contuméliam. Pr 12 12 Desidérium ímpii muniméntum est pessimórum: radix autem iustórum profíciet. Pr 12 13 Propter peccáta labiórum ruína próximat malo: effúgiet autem iustus de angústia. Pr 12 14 De fructu oris sui unusquísque replébitur bonis, et iuxta ópera mánuum suárum retribuétur ei. Pr 12 15 Via stulti recta in óculis eius: qui autem sápiens est audit consília. Pr 12 16 Fátuus statim índicat iram suam: qui autem dissímulat iniúriam cállidus est. Pr 12 17 Qui quod novit lóquitur, index iustítiæ est: qui autem mentítur, testis est frauduléntus. Pr 12 18 Est qui promíttit, et quasi gládio púngitur consciéntiæ: lingua autem sapiéntium sánitas est. Pr 12 19 Lábium veritátis firmum erit in perpétuum: qui autem testis est repentínus, concínnat linguam mendácii. Pr 12 20 Dolus in corde cogitántium mala: qui autem pacis íneunt consília, séquitur eos gáudium. Pr 12 21 Non contristábit iustum quidquid ei accíderit: ímpii autem replebúntur malo. Pr 12 22 Abominátio est Dómino lábia mendácia: qui autem fidéliter agunt placent ei. Pr 12 23 Homo versátus celat sciéntiam, et cor insipiéntium próvocat stultítiam. Pr 12 24 Manus fórtium dominábitur: quæ autem remíssa est, tribútis sérviet. Pr 12 25 Mœror in corde viri humiliábit illum, et sermóne bono lætificábitur. Pr 12 26 Qui négligit damnum propter amícum, iustus est: iter autem impiórum decípiet eos. Pr 12 27 Non invéniet frauduléntus lucrum: et substántia hóminis erit auri prétium. Pr 12 28 In sémita iustítiæ vita: iter autem dévium ducit ad mortem. Pr 13 1 Fílius sápiens doctrína patris: qui autem illúsor est non audit cum argúitur. Pr 13 2 De fructu oris sui homo satiábitur bonis: ánima autem prævaricatórum iníqua. Pr 13 3 Qui custódit os suum custódit ánimam suam: qui autem inconsiderátus est ad loquéndum, séntiet mala. Pr 13 4 Vult et non vult piger: ánima autem operántium impinguábitur. Pr 13 5 Verbum mendax iustus detestábitur: ímpius autem confúndit, et confundétur. Pr 13 6 Iustítia custódit innocéntis viam: impíetas autem peccatórem supplántat. Pr 13 7 Est quasi dives, cum nihil hábeat: et est quasi pauper, cum in multis divítiis sit. Pr 13 8 Redémptio ánimæ viri divítiæ suæ: qui autem pauper est, increpatiónem non sústinet. Pr 13 9 Lux iustórum lætíficat: lucérna autem impiórum exstinguétur. Pr 13 10 Inter supérbos semper iúrgia sunt: qui autem agunt ómnia cum consílio, regúntur sapiéntia. Pr 13 11 Substántia festináta minuétur: quæ autem paulátim collígitur manu, multiplicábitur. Pr 13 12 Spes quæ différtur afflígit ánimam: lignum vitæ desidérium véniens. Pr 13 13 Qui détrahit alícui rei, ipse se in futúrum óbligat: qui autem timet præcéptum, in pace versábitur. Animæ dolósæ errant in peccátis: iusti autem misericórdes sunt, et miserántur. Pr 13 14 Lex sapiéntis fons vitæ, ut declínet a ruína mortis. Pr 13 15 Doctrína bona dabit grátiam: in itínere contemptórum vorágo. Pr 13 16 Astútus ómnia agit cum consílio: qui autem fátuus est áperit stultítiam. Pr 13 17 Núntius ímpii cadet in malum: legátus autem fidélis, sánitas. Pr 13 18 Egéstas et ignomínia ei qui déserit disciplínam: qui autem acquiéscit arguénti glorificábitur. Pr 13 19 Desidérium si compleátur deléctat ánimam: detestántur stulti eos qui fúgiunt mala. Pr 13 20 Qui cum sapiéntibus gráditur sápiens erit: amícus stultórum símilis efficiétur. Pr 13 21 Peccatóres perséquitur malum: et iustis retribuéntur bona. Pr 13 22 Bonus relíquit herédes fílios et nepótes: et custodítur iusto substántia peccatóris. Pr 13 23 Multi cibi in noválibus patrum: et áliis congregántur absque iudício. Pr 13 24 Qui parcit virgæ odit fílium suum: qui autem díligit illum instánter érudit. Pr 13 25 Iustus cómedit et replet ánimam suam: venter autem impiórum insaturábilis. Pr 14 1 Sápiens múlier ædíficat domum suam: insípiens exstrúctam quoque mánibus déstruet. Pr 14 2 Ambulans recto itínere, et timens Deum, despícitur ab eo qui infámi gráditur via. Pr 14 3 In ore stulti virga supérbiæ: lábia autem sapiéntium custódiunt eos. Pr 14 4 Ubi non sunt boves, præsépe vácuum est: ubi autem plúrimæ ségetes, ibi manifésta est fortitúdo bovis. Pr 14 5 Testis fidélis non mentítur: profert autem mendácium dolósus testis. Pr 14 6 Quærit derísor sapiéntiam, et non ínvenit: doctrína prudéntium fácilis. Pr 14 7 Vade contra virum stultum, et nescit lábia prudéntiæ. Pr 14 8 Sapiéntia cállidi est intellígere viam suam: et imprudéntia stultórum errans. Pr 14 9 Stultus illúdet peccátum, et inter iustos morábitur grátia. Pr 14 10 Cor quod novit amaritúdinem ánimæ suæ, in gáudio eius non miscébitur extráneus. Pr 14 11 Domus impiórum delébitur: tabernácula vero iustórum germinábunt. Pr 14 12 Est via quæ vidétur hómini iusta: novíssima autem eius dedúcunt ad mortem. Pr 14 13 Risus dolóre miscébitur, et extréma gáudii luctus óccupat. Pr 14 14 Viis suis replébitur stultus, et super eum erit vir bonus. Pr 14 15 Innocens credit omni verbo: astútus consíderat gressus suos. Fílio dolóso nihil erit boni: servo autem sapiénti prósperi erunt actus, et dirigétur via eius. Pr 14 16 Sápiens timet, et declínat a malo: stultus tránsilit, et confídit. Pr 14 17 Impátiens operábitur stultítiam: et vir versútus odiósus est. Pr 14 18 Possidébunt párvuli stultítiam, et exspectábunt astúti sciéntiam. Pr 14 19 Iacébunt mali ante bonos: et ímpii ante portas iustórum. Pr 14 20 Etiam próximo suo pauper odiósus erit: amíci vero dívitum multi. Pr 14 21 Qui déspicit próximum suum peccat: qui autem miserétur páuperis beátus erit. Qui credit in Dómino misericórdiam díligit. Pr 14 22 Errant qui operántur malum: misericórdia et véritas prǽparant bona. Pr 14 23 In omni ópere erit abundántia: ubi autem verba sunt plúrima, ibi frequénter egéstas. Pr 14 24 Coróna sapiéntium divítiæ eórum: fatúitas stultórum imprudéntia. Pr 14 25 Líberat ánimas testis fidélis: et profert mendácia versipéllis. Pr 14 26 In timóre Dómini fidúcia fortitúdinis, et fíliis eius erit spes. Pr 14 27 Timor Dómini fons vitæ, ut declínent a ruína mortis. Pr 14 28 In multitúdine pópuli dígnitas regis: et in paucitáte plebis ignomínia príncipis. Pr 14 29 Qui pátiens est multa gubernátur prudéntia: qui autem impátiens est exáltat stultítiam suam. Pr 14 30 Vita cárnium sánitas cordis: putrédo óssium invídia. Pr 14 31 Qui calumniátur egéntem éxprobrat factóri eius: honórat autem eum qui miserétur páuperis. Pr 14 32 In malítia sua expellétur ímpius: sperat autem iustus in morte sua. Pr 14 33 In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. Pr 14 34 Iustítia élevat gentem: míseros autem facit pópulos peccátum. Pr 14 35 Accéptus est regi miníster intélligens: iracúndiam eius inútilis sustinébit. Pr 15 1 Respónsio mollis frangit iram: sermo durus súscitat furórem. Pr 15 2 Lingua sapiéntium ornat sciéntiam: os fatuórum ebúllit stultítiam. Pr 15 3 In omni loco, óculi Dómini contemplántur bonos et malos. Pr 15 4 Lingua placábilis lignum vitæ: quæ autem immoderáta est cónteret spíritum. Pr 15 5 Stultus irrídet disciplínam patris sui: qui autem custódit increpatiónes astútior fiet. In abundánti iustítia virtus máxima est: cogitatiónes autem impiórum eradicabúntur. Pr 15 6 Domus iusti plúrima fortitúdo: et in frúctibus ímpii conturbátio. Pr 15 7 Lábia sapiéntium disseminábunt sciéntiam: cor stultórum dissímile erit. Pr 15 8 Víctimæ impiórum abominábiles Dómino: vota iustórum placabília. Pr 15 9 Abominátio est Dómino via ímpii: qui séquitur iustítiam dilígitur ab eo. Pr 15 10 Doctrína mala deserénti viam vitæ: qui increpatiónes odit, moriétur. Pr 15 11 Inférnus et perdítio coram Dómino: quanto magis corda filiórum hóminum? Pr 15 12 Non amat péstilens eum qui se córripit, nec ad sapiéntes gráditur. Pr 15 13 Cor gaudens exhílarat fáciem: in mœróre ánimi deícitur spíritus. Pr 15 14 Cor sapiéntis quærit doctrínam, et os stultórum páscitur imperítia. Pr 15 15 Omnes dies páuperis, mali: secúra mens quasi iuge convívium. Pr 15 16 Mélius est parum cum timóre Dómini, quam thesáuri magni et insatiábiles. Pr 15 17 Mélius est vocári ad ólera cum caritáte, quam ad vítulum saginátum cum ódio. Pr 15 18 Vir iracúndus próvocat rixas: qui pátiens est mítigat suscitátas. Pr 15 19 Iter pigrórum quasi sepes spinárum: via iustórum absque offendículo. Pr 15 20 Fílius sápiens lætíficat patrem: et stultus homo déspicit matrem suam. Pr 15 21 Stultítia gáudium stulto: et vir prudens dírigit gressus suos. Pr 15 22 Dissipántur cogitatiónes ubi non est consílium: ubi vero sunt plures consiliárii, confirmántur. Pr 15 23 Lætátur homo in senténtia oris sui: et sermo opportúnus est óptimus. Pr 15 24 Sémita vitæ super erudítum, ut declínet de inférno novíssimo. Pr 15 25 Domum superbórum demoliétur Dóminus: et firmos fáciet términos víduæ. Pr 15 26 Abominátio Dómini cogitatiónes malæ: et purus sermo pulchérrimus firmábitur ab eo. Pr 15 27 Contúrbat domum suam qui sectátur avarítiam: qui autem odit múnera, vivet. Per misericórdiam et fidem purgántur peccáta: per timórem autem Dómini declínat omnis a malo. Pr 15 28 Mens iusti meditátur obediéntiam: os impiórum redúndat malis. Pr 15 29 Longe est Dóminus ab ímpiis: et oratiónes iustórum exáudiet. Pr 15 30 Lux oculórum lætíficat ánimam: fama bona impínguat ossa. Pr 15 31 Auris quæ audit increpatiónes vitæ, in médio sapiéntium commorábitur. Pr 15 32 Qui ábicit disciplínam déspicit ánimam suam: qui autem acquiéscit increpatiónibus posséssor est cordis. Pr 15 33 Timor Dómini disciplína sapiéntiæ: et glóriam præcédit humílitas. Pr 16 1 Hóminis est ánimam præparáre: et Dómini gubernáre linguam. Pr 16 2 Omnes viæ hóminis patent óculis eius: spirítuum ponderátor est Dóminus. Pr 16 3 Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. Pr 16 4 Univérsa propter semetípsum operátus est Dóminus: ímpium quoque ad diem malum. Pr 16 5 Abominátio Dómini est omnis árrogans: etiámsi manus ad manum fúerit, non est ínnocens. Inítium viæ bonæ fácere iustítiam: accépta est autem apud Deum magis quam immoláre hóstias. Pr 16 6 Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas: et in timóre Dómini declinátur a malo. Pr 16 7 Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque eius convértet ad pacem. Pr 16 8 Mélius est parum cum iustítia, quam multi fructus cum iniquitáte. Pr 16 9 Cor hóminis dispónit viam suam: sed Dómini est dirígere gressus eius. Pr 16 10 Divinátio in lábiis regis: in iudício non errábit os eius. Pr 16 11 Pondus et statéra iudícia Dómini sunt: et ópera eius omnes lápides sácculi. Pr 16 12 Abominábiles regi qui agunt ímpie: quóniam iustítia firmátur sólium. Pr 16 13 Volúntas regum lábia iusta: qui recta lóquitur diligétur. Pr 16 14 Indignátio regis, núntii mortis: et vir sápiens placábit eam. Pr 16 15 In hilaritáte vultus regis, vita: et cleméntia eius quasi imber serótinus. Pr 16 16 Pósside sapiéntiam, quia auro mélior est: et acquíre prudéntiam, quia pretiósior est argénto. Pr 16 17 Sémita iustórum declínat mala: custos ánimæ suæ servat viam suam. Pr 16 18 Contritiónem præcédit supérbia: et ante ruínam exaltátur spíritus. Pr 16 19 Mélius est humiliári cum mítibus, quam divídere spólia cum supérbis. Pr 16 20 Erudítus in verbo repériet bona: et qui sperat in Dómino beátus est. Pr 16 21 Qui sápiens est corde appellábitur prudens: et qui dulcis elóquio maióra percípiet. Pr 16 22 Fons vitæ erudítio possidéntis: doctrína stultórum fatúitas. Pr 16 23 Cor sapiéntis erúdiet os eius: et lábiis eius addet grátiam. Pr 16 24 Favus mellis compósita verba: dulcédo ánimæ sánitas óssium. Pr 16 25 Est via quæ vidétur hómini recta: et novíssima eius ducunt ad mortem. Pr 16 26 Anima laborántis labórat sibi, quia cómpulit eum os suum. Pr 16 27 Vir ímpius fodit malum, et in lábiis eius ignis ardéscit. Pr 16 28 Homo pervérsus súscitat lites: et verbósus séparat príncipes. Pr 16 29 Vir iníquus lactat amícum suum: et ducit eum per viam non bonam. Pr 16 30 Qui attónitis óculis cógitat prava, mordens lábia sua pérficit malum. Pr 16 31 Coróna dignitátis senéctus, quæ in viis iustítiæ reperiétur. Pr 16 32 Mélior est pátiens viro forti: et qui dominátur ánimo suo expugnatóre úrbium. Pr 16 33 Sortes mittúntur in sinum, sed a Dómino temperántur. Pr 17 1 Mélior est buccélla sicca cum gáudio, quam domus plena víctimis cum iúrgio. Pr 17 2 Servus sápiens dominábitur fíliis stultis, et inter fratres hereditátem dívidet. Pr 17 3 Sicut igne probátur argéntum et aurum camíno, ita corda probat Dóminus. Pr 17 4 Malus obédit linguæ iníquæ: et fallax obtémperat lábiis mendácibus. Pr 17 5 Qui déspicit páuperem éxprobrat factóri eius: et qui ruína lætátur altérius non erit impunítus. Pr 17 6 Coróna senum fílii filiórum: et glória filiórum patres eórum. Pr 17 7 Non decent stultum verba compósita: nec príncipem lábium méntiens. Pr 17 8 Gemma gratíssima exspectátio præstolántis: quocúmque se vertit, prudénter intélligit. Pr 17 9 Qui celat delíctum quærit amicítias: qui áltero sermóne répetit, séparat fœderátos. Pr 17 10 Plus próficit corréptio apud prudéntem, quam centum plagæ apud stultum. Pr 17 11 Semper iúrgia quærit malus: ángelus autem crudélis mittétur contra eum. Pr 17 12 Expedit magis ursæ occúrrere raptis fœ́tibus, quam fátuo confidénti in stultítia sua. Pr 17 13 Qui reddit mala pro bonis, non recédet malum de domo eius. Pr 17 14 Qui dimíttit aquam caput est iurgiórum: et ántequam patiátur contuméliam, iudícium déserit. Pr 17 15 Qui iustíficat ímpium, et qui condémnat iustum, abominábilis est utérque apud Deum. Pr 17 16 Quid prodest stulto habére divítias, cum sapiéntiam émere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruínam: et qui evítat díscere íncidet in mala. Pr 17 17 Omni témpore díligit qui amícus est: et frater in angústiis comprobátur. Pr 17 18 Stultus homo plaudet mánibus, cum spopónderit pro amíco suo. Pr 17 19 Qui meditátur discórdias díligit rixas: et qui exáltat óstium quærit ruínam. Pr 17 20 Qui pervérsi cordis est non invéniet bonum: et qui vertit linguam íncidet in malum. Pr 17 21 Natus est stultus in ignomíniam suam: sed nec pater in fátuo lætábitur. Pr 17 22 Animus gaudens ætátem flóridam facit: spíritus tristis exsíccat ossa. Pr 17 23 Múnera de sinu ímpius áccipit, ut pervértat sémitas iudícii. Pr 17 24 In fácie prudéntis lucet sapiéntia: óculi stultórum in fínibus terræ. Pr 17 25 Ira patris fílius stultus: et dolor matris quæ génuit eum. Pr 17 26 Non est bonum damnum inférre iusto: nec percútere príncipem qui recta iúdicat. Pr 17 27 Qui moderátur sermónes suos doctus et prudens est: et pretiósi spíritus vir erudítus. Pr 17 28 Stultus quoque, si tacúerit, sápiens reputábitur: et si comprésserit lábia sua, intélligens. Pr 18 1 Occasiónes quærit qui vult recédere ab amíco: omni témpore erit exprobrábilis. Pr 18 2 Non récipit stultus verba prudéntiæ, nisi ea díxeris quæ versántur in corde eius. Pr 18 3 Impius, cum in profúndum vénerit peccatórum, contémnit: sed séquitur eum ignomínia et oppróbrium. Pr 18 4 Aqua profúnda verba ex ore viri: et torrens redúndans fons sapiéntiæ. Pr 18 5 Accípere persónam ímpii non est bonum, ut declínes a veritáte iudícii. Pr 18 6 Lábia stulti miscent se rixis: et os eius iúrgia próvocat. Pr 18 7 Os stulti contrítio eius: et lábia ipsíus ruína ánimæ eius. Pr 18 8 Verba bilínguis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt usque ad interióra ventris. Pigrum déicit timor: ánimæ autem effeminatórum esúrient. Pr 18 9 Qui mollis et dissolútus est in ópere suo, frater est sua ópera dissipántis. Pr 18 10 Turris fortíssima nomen Dómini: ad ipsum currit iustus, et exaltábitur. Pr 18 11 Substántia dívitis urbs róboris eius, et quasi murus válidus circúmdans eum. Pr 18 12 Antequam conterátur, exaltátur cor hóminis: et ántequam glorificétur, humiliátur. Pr 18 13 Qui prius respóndet quam áudiat, stultum se esse demónstrat, et confusióne dignum. Pr 18 14 Spíritus viri susténtat imbecillitátem suam: spíritum vero ad irascéndum fácilem quis póterit sustinére? Pr 18 15 Cor prudens possidébit sciéntiam: et auris sapiéntium quærit doctrínam. Pr 18 16 Donum hóminis dilátat viam eius, et ante príncipes spátium ei facit. Pr 18 17 Iustus prior est accusátor sui: venit amícus eius, et investigábit eum. Pr 18 18 Contradictiónes cómprimit sors, et inter poténtes quoque diiúdicat. Pr 18 19 Frater qui adiuvátur a fratre quasi cívitas firma: et iudícia quasi vectes úrbium. Pr 18 20 De fructu oris viri replébitur venter eius: et genímina labiórum ipsíus saturábunt eum. Pr 18 21 Mors et vita in manu linguæ: qui díligunt eam cómedent fructus eius. Pr 18 22 Qui ínvenit mulíerem bonam ínvenit bonum, et háuriet iucunditátem a Dómino. Qui expéllit mulíerem bonam, expéllit bonum: qui autem tenet adúlteram, stultus est et ímpius. Pr 18 23 Cum obsecratiónibus loquétur pauper: et dives effábitur rígide. Pr 18 24 Vir amábilis ad societátem, magis amícus erit quam frater. Pr 19 1 Mélior est pauper qui ámbulat in simplicitáte sua, quam dives torquens lábia sua, et insípiens. Pr 19 2 Ubi non est sciéntia ánimæ, non est bonum: et qui festínus est pédibus offéndet. Pr 19 3 Stultítia hóminis supplántat gressus eius: et contra Deum fervet ánimo suo. Pr 19 4 Divítiæ addunt amícos plúrimos: a páupere autem et hi quos hábuit separántur. Pr 19 5 Testis falsus non erit impunítus: et qui mendácia lóquitur non effúgiet. Pr 19 6 Multi colunt persónam poténtis, et amíci sunt dona tribuéntis. Pr 19 7 Fratres hóminis páuperis odérunt eum: ínsuper et amíci procul recessérunt ab eo. Qui tantum verba sectátur nihil habébit: Pr 19 8 qui autem posséssor est mentis díligit ánimam suam, et custos prudéntiæ invéniet bona. Pr 19 9 Falsus testis non erit impunítus, et qui lóquitur mendácia períbit. Pr 19 10 Non decent stultum delíciæ, nec servum dominári princípibus. Pr 19 11 Doctrína viri per patiéntiam nóscitur, et glória eius est iníqua prætérgredi. Pr 19 12 Sicut frémitus leónis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hiláritas eius. Pr 19 13 Dolor patris fílius stultus: et tecta iúgiter perstillántia litigiósa múlier. Pr 19 14 Domus et divítiæ dantur a paréntibus: a Dómino autem próprie uxor prudens. Pr 19 15 Pigrédo immíttit sopórem, et ánima dissolúta esúriet. Pr 19 16 Qui custódit mandátum custódit ánimam suam: qui autem négligit viam suam mortificábitur. Pr 19 17 Fœnerátur Dómino qui miserétur páuperis, et vicissitúdinem suam reddet ei. Pr 19 18 Erudi fílium tuum, ne despéres: ad interfectiónem autem eius ne ponas ánimam tuam. Pr 19 19 Qui impátiens est sustinébit damnum: et cum rapúerit, áliud appónet. Pr 19 20 Audi consílium, et súscipe disciplínam, ut sis sápiens in novíssimis tuis. Pr 19 21 Multæ cogitatiónes in corde viri: volúntas autem Dómini permanébit. Pr 19 22 Homo índigens miséricors est: et mélior est pauper quam vir mendax. Pr 19 23 Timor Dómini ad vitam: et in plenitúdine commorábitur, absque visitatióne péssima. Pr 19 24 Abscóndit piger manum suam sub ascélla, nec ad os suum ápplicat eam. Pr 19 25 Pestilénte flagelláto stultus sapiéntior erit: si autem corripúeris sapiéntem, intélliget disciplínam. Pr 19 26 Qui afflígit patrem, et fugat matrem, ignominiósus est et infélix. Pr 19 27 Non cesses fili audíre doctrínam, nec ignóres sermónes sciéntiæ. Pr 19 28 Testis iníquus derídet iudícium: et os impiórum dévorat iniquitátem. Pr 19 29 Paráta sunt derisóribus iudícia: et mállei percutiéntes stultórum corpóribus. Pr 20 1 Luxuriósa res vinum, et tumultuósa ebríetas: quicúmque his delectátur non erit sápiens. Pr 20 2 Sicut rugítus leónis, ita et terror regis: qui próvocat eum peccat in ánimam suam. Pr 20 3 Honor est hómini qui séparat se a contentiónibus: omnes autem stulti miscéntur contuméliis. Pr 20 4 Propter frigus piger aráre nóluit: mendicábit ergo æstáte, et non dábitur illi. Pr 20 5 Sicut aqua profúnda, sic consílium in corde viri: sed homo sápiens exháuriet illud. Pr 20 6 Multi hómines misericórdes vocántur: virum autem fidélem quis invéniet? Pr 20 7 Iustus qui ámbulat in simplicitáte sua, beátos post se fílios derelínquet. Pr 20 8 Rex qui sedet in sólio iudícii díssipat omne malum intúitu suo. Pr 20 9 Quis potest dícere: Mundum est cor meum: purus sum a peccáto? Pr 20 10 Pondus et pondus, mensúra et mensúra: utrúmque abominábile est apud Deum. Pr 20 11 Ex stúdiis suis intellígitur puer, si munda et recta sint ópera eius. Pr 20 12 Aurem audiéntem, et óculum vidéntem: Dóminus fecit utrúmque. Pr 20 13 Noli dilígere somnum, ne te egéstas ópprimat: áperi óculos tuos, et saturáre pánibus. Pr 20 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recésserit, tunc gloriábitur. Pr 20 15 Est aurum et multitúdo gemmárum, et vas pretiósum lábia sciéntiæ. Pr 20 16 Tolle vestiméntum eius qui fideiússor éxtitit aliéni, et pro extráneis aufer pignus ab eo. Pr 20 17 Suávis est hómini panis mendácii: et póstea implébitur os eius cálculo. Pr 20 18 Cogitatiónes consíliis roborántur: et gubernáculis tractánda sunt bella. Pr 20 19 Ei qui revélat mystéria, et ámbulat fraudulénter, et dilátat lábia sua, ne commisceáris. Pr 20 20 Qui maledícit patri suo et matri, exstinguétur lucérna eius in médiis ténebris. Pr 20 21 Heréditas ad quam festinátur in princípio, in novíssimo benedictióne carébit. Pr 20 22 Ne dicas: Reddam malum: exspécta Dóminum, et liberábit te. Pr 20 23 Abominátio est apud Dóminum pondus et pondus: statéra dolósa non est bona. Pr 20 24 A Dómino dirigúntur gressus viri: quis autem hóminum intellígere potest viam suam? Pr 20 25 Ruína est hómini devoráre sanctos, et post vota retractáre. Pr 20 26 Díssipat ímpios rex sápiens, et incúrvat super eos fórnicem. Pr 20 27 Lucérna Dómini spiráculum hóminis, quæ investígat ómnia secréta ventris. Pr 20 28 Misericórdia et véritas custódiunt regem, et roborátur cleméntia thronus eius. Pr 20 29 Exsultátio iúvenum fortitúdo eórum, et dígnitas senum caníties. Pr 20 30 Livor vúlneris abstérget mala, et plagæ in secretióribus ventris. Pr 21 1 Sicut divisiónes aquárum, ita cor regis in manu Dómini: quocúmque volúerit, inclinábit illud. Pr 21 2 Omnis via viri recta sibi vidétur: appéndit autem corda Dóminus. Pr 21 3 Fácere misericórdiam et iudícium, magis placet Dómino quam víctimæ. Pr 21 4 Exaltátio oculórum est dilatátio cordis: lucérna impiórum peccátum. Pr 21 5 Cogitatiónes robústi semper in abundántia: omnis autem piger semper in egestáte est. Pr 21 6 Qui cóngregat thesáuros lingua mendácii vanus et excors est, et impingétur ad láqueos mortis. Pr 21 7 Rapínæ impiórum détrahent eos, quia noluérunt fácere iudícium. Pr 21 8 Pervérsa via viri aliéna est: qui autem mundus est, rectum opus eius. Pr 21 9 Mélius est sedére in ángulo dómatis, quam cum mulíere litigiósa, et in domo commúni. Pr 21 10 Anima ímpii desíderat malum: non miserébitur próximo suo. Pr 21 11 Mulctáto pestilénte, sapiéntior erit párvulus, et si sectétur sapiéntem, sumet sciéntiam. Pr 21 12 Excógitat iustus de domo ímpii, ut détrahat ímpios a malo. Pr 21 13 Qui obtúrat aurem suam ad clamórem páuperis, et ipse clamábit, et non exaudiétur. Pr 21 14 Munus abscónditum exstínguit iras: et donum in sinu indignatiónem máximam. Pr 21 15 Gáudium iusto est fácere iudícium: et pavor operántibus iniquitátem. Pr 21 16 Vir qui erráverit a via doctrínæ, in cœtu gigántum commorábitur. Pr 21 17 Qui díligit épulas in egestáte erit: qui amat vinum et pínguia non ditábitur. Pr 21 18 Pro iusto datur ímpius: et pro rectis iníquus. Pr 21 19 Mélius est habitáre in terra desérta quam cum mulíere rixósa et iracúnda. Pr 21 20 Thesáurus desiderábilis, et óleum in habitáculo iusti: et imprúdens homo dissipábit illud. Pr 21 21 Qui séquitur iustítiam et misericórdiam invéniet vitam, iustítiam, et glóriam. Pr 21 22 Civitátem fórtium ascéndit sápiens, et destrúxit robur fidúciæ eius. Pr 21 23 Qui custódit os suum et linguam suam, custódit ab angústiis ánimam suam. Pr 21 24 Supérbus et árrogans vocátur indóctus, qui in ira operátur supérbiam. Pr 21 25 Desidéria occídunt pigrum: noluérunt enim quidquam manus eius operári. Pr 21 26 Tota die concupíscit et desíderat: qui autem iustus est, tríbuet, et non cessábit. Pr 21 27 Hóstiæ impiórum abominábiles, quia offerúntur ex scélere. Pr 21 28 Testis mendax períbit: vir obédiens loquétur victóriam. Pr 21 29 Vir ímpius procáciter obfírmat vultum suum: qui autem rectus est córrigit viam suam. Pr 21 30 Non est sapiéntia, non est prudéntia, non est consílium contra Dóminum. Pr 21 31 Equus parátur ad diem belli: Dóminus autem salútem tríbuit. Pr 22 1 Mélius est nomen bonum quam divítiæ multæ: super argéntum et aurum grátia bona. Pr 22 2 Dives et pauper obviavérunt sibi: utriúsque operátor est Dóminus. Pr 22 3 Cállidus vidit malum, et abscóndit se: ínnocens pertránsiit, et afflíctus est damno. Pr 22 4 Finis modéstiæ timor Dómini, divítiæ, et glória, et vita. Pr 22 5 Arma et gládii in via pervérsi: custos autem ánimæ suæ longe recédit ab eis. Pr 22 6 Provérbium est: adoléscens iuxta viam suam, étiam cum senúerit, non recédet ab ea. Pr 22 7 Dives paupéribus ímperat: et qui áccipit mútuum servus est fœnerántis. Pr 22 8 Qui séminat iniquitátem metet mala, et virga iræ suæ consummábitur. Pr 22 9 Qui pronus est ad misericórdiam benedicétur: de pánibus enim suis dedit páuperi. Victóriam et honórem acquíret qui dat múnera: ánimam autem aufert accipiéntium. Pr 22 10 Eice derisórem, et exíbit cum eo iúrgium, cessabúntque causæ et contuméliæ. Pr 22 11 Qui díligit cordis mundítiam, propter grátiam labiórum suórum habébit amícum regem. Pr 22 12 Oculi Dómini custódiunt sciéntiam: et supplantántur verba iníqui. Pr 22 13 Dicit piger: Leo est foris, in médio plateárum occidéndus sum. Pr 22 14 Fóvea profúnda os aliénæ: cui irátus est Dóminus, íncidet in eam. Pr 22 15 Stultítia colligáta est in corde púeri, et virga disciplínæ fugábit eam. Pr 22 16 Qui calumniátur páuperem ut áugeat divítias suas, dabit ipse ditióri, et egébit. Pr 22 17 Inclína aurem tuam, et audi verba sapiéntium: appóne autem cor ad doctrínam meam, Pr 22 18 quæ pulchra erit tibi cum serváveris eam in ventre tuo, et redundábit in lábiis tuis: Pr 22 19 ut sit in Dómino fidúcia tua, unde et osténdi eam tibi hódie. Pr 22 20 Ecce descrípsi eam tibi triplíciter, in cogitatiónibus et sciéntia: Pr 22 21 ut osténderem tibi firmitátem et elóquia veritátis, respondére ex his illis qui misérunt te. Pr 22 22 Non fácias violéntiam páuperi quia pauper est, neque cónteras egénum in porta: Pr 22 23 quia iudicábit Dóminus causam eius, et confíget eos qui confixérunt ánimam eius. Pr 22 24 Noli esse amícus hómini iracúndo, neque ámbules cum viro furióso: Pr 22 25 ne forte discas sémitas eius, et sumas scándalum ánimæ tuæ. Pr 22 26 Noli esse cum his qui defígunt manus suas, et qui vades se ófferunt pro débitis: Pr 22 27 si enim non habes unde restítuas, quid causæ est ut tollat operiméntum de cubíli tuo? Pr 22 28 Ne transgrediáris términos antíquos, quos posuérunt patres tui. Pr 22 29 Vidísti virum velócem in ópere suo? coram régibus stabit, nec erit ante ignóbiles. Pr 23 1 Quando séderis ut cómedas cum príncipe, diligénter atténde quæ appósita sunt ante fáciem tuam. Pr 23 2 Et státue cultrum in gútture tuo: si tamen habes in potestáte ánimam tuam. Pr 23 3 Ne desíderes de cibis eius, in quo est panis mendácii. Pr 23 4 Noli laboráre ut ditéris: sed prudéntiæ tuæ pone modum. Pr 23 5 Ne érigas óculos tuos ad opes quas non potes habére: quia fácient sibi pennas quasi áquilæ, et volábunt in cælum. Pr 23 6 Ne cómedas cum hómine ínvido, et ne desíderes cibos eius: Pr 23 7 quóniam in similitúdinem aríoli et coniectóris ǽstimat quod ignórat. Cómede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum. Pr 23 8 Cibos quos coméderas évomes, et perdes pulchros sermónes tuos. Pr 23 9 In áuribus insipiéntium ne loquáris, qui despícient doctrínam elóquii tui. Pr 23 10 Ne attíngas parvulórum términos, et agrum pupillórum ne intróëas: Pr 23 11 propínquus enim illórum fortis est, et ipse iudicábit contra te causam illórum. Pr 23 12 Ingrediátur ad doctrínam cor tuum, et aures tuæ ad verba sciéntiæ. Pr 23 13 Noli subtráhere a púero disciplínam: si enim percússeris eum virga, non moriétur. Pr 23 14 Tu virga percúties eum: et ánimam eius de inférno liberábis. Pr 23 15 Fili mi, si sápiens fúerit ánimus tuus, gaudébit tecum cor meum: Pr 23 16 et exsultábunt renes mei, cum locúta fúerint rectum lábia tua. Pr 23 17 Non æmulétur cor tuum peccatóres, sed in timóre Dómini esto tota die: Pr 23 18 quia habébis spem in novíssimo, et præstolátio tua non auferétur. Pr 23 19 Audi fili mi, et esto sápiens: et dírige in via ánimum tuum. Pr 23 20 Noli esse in convíviis potatórum, nec in comessatiónibus eórum qui carnes ad vescéndum cónferunt: Pr 23 21 quia vacántes pótibus et dantes sýmbola consuméntur, et vestiétur pannis dormitátio. Pr 23 22 Audi patrem tuum, qui génuit te: et ne contémnas cum senúerit mater tua. Pr 23 23 Veritátem eme, et noli véndere sapiéntiam, et doctrínam, et intelligéntiam. Pr 23 24 Exsúltat gáudio pater iusti: qui sapiéntem génuit, lætábitur in eo. Pr 23 25 Gáudeat pater tuus et mater tua, et exsúltet quæ génuit te. Pr 23 26 Præbe fili mi, cor tuum mihi: et óculi tui vias meas custódiant. Pr 23 27 Fóvea enim profúnda est méretrix: et púteus angústus aliéna. Pr 23 28 Insidiátur in via quasi latro, et quos incáutos víderit, interfíciet. Pr 23 29 Cui væ? cuius patri væ? cui rixæ? cui fóveæ? cui sine causa vúlnera? cui suffúsio oculórum? Pr 23 30 Nonne his qui commorántur in vino, et student calícibus epotándis? Pr 23 31 Ne intueáris vinum quando flavéscit, cum splendúerit in vitro color eius: ingréditur blande, Pr 23 32 sed in novíssimo mordébit ut cóluber, et sicut régulus venéna diffúndet. Pr 23 33 Oculi tui vidébunt extráneas, et cor tuum loquétur pervérsa. Pr 23 34 Et eris sicut dórmiens in médio mari, et quasi sopítus gubernátor, amísso clavo: Pr 23 35 et dices: Verberavérunt me, sed non dólui: traxérunt me, et ego non sensi: quando evigilábo, et rursus vina repériam? Pr 24 1 Ne æmuléris viros malos, nec desíderes esse cum eis: Pr 24 2 quia rapínas meditátur mens eórum, et fraudes lábia eórum loquúntur. Pr 24 3 Sapiéntia ædificábitur domus, et prudéntia roborábitur. Pr 24 4 In doctrína replebúntur cellária, univérsa substántia pretiósa et pulchérrima. Pr 24 5 Vir sápiens fortis est: et vir doctus robústus et válidus. Pr 24 6 Quia cum dispositióne inítur bellum: et erit salus ubi multa consília sunt. Pr 24 7 Excélsa stulto sapiéntia: in porta non apériet os suum. Pr 24 8 Qui cógitat mala fácere stultus vocábitur. Pr 24 9 Cogitátio stulti peccátum est, et abominátio hóminum detráctor. Pr 24 10 Si desperáveris lassus in die angústiæ, imminuétur fortitúdo tua. Pr 24 11 Erue eos qui ducúntur ad mortem: et qui trahúntur ad intéritum liberáre ne cesses. Pr 24 12 Si díxeris: Vires non súppetunt: qui inspéctor est cordis ipse intélligit, et servatórem ánimæ tuæ nihil fallit, reddétque hómini iuxta ópera sua. Pr 24 13 Cómede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcíssimum gútturi tuo: Pr 24 14 sic et doctrína sapiéntiæ ánimæ tuæ: quam cum invéneris, habébis in novíssimis spem, et spes tua non períbit. Pr 24 15 Ne insidiéris, et quæras impietátem in domo iusti, neque vastes réquiem eius. Pr 24 16 Sépties enim cadet iustus, et resúrget: ímpii autem córruent in malum. Pr 24 17 Cum cecíderit inimícus tuus ne gáudeas, et in ruína eius ne exsúltet cor tuum: Pr 24 18 ne forte vídeat Dóminus, et displíceat ei, et áuferat ab eo iram suam. Pr 24 19 Ne conténdas cum péssimis, nec æmuléris ímpios: Pr 24 20 quóniam non habent futurórum spem mali, et lucérna impiórum exstinguétur. Pr 24 21 Time Dóminum, fili mi, et regem: et cum detractóribus non commisceáris: Pr 24 22 quóniam repénte consúrget perdítio eórum: et ruínam utriúsque quis novit? Pr 24 23 Hæc quoque sapiéntibus: Cognóscere persónam in iudício non est bonum. Pr 24 24 Qui dicunt ímpio: Iustus es: maledícent eis pópuli, et detestabúntur eos tribus. Pr 24 25 Qui árguunt eum laudabúntur: et super ipsos véniet benedíctio. Pr 24 26 Lábia deosculábitur qui recta verba respóndet. Pr 24 27 Prǽpara foris opus tuum, et diligénter exérce agrum tuum: ut póstea ædífices domum tuam. Pr 24 28 Ne sis testis frustra contra próximum tuum: nec lactes quemquam lábiis tuis. Pr 24 29 Ne dicas: Quómodo fecit mihi, sic fáciam ei: reddam unicuíque secúndum opus suum. Pr 24 30 Per agrum hóminis pigri transívi, et per víneam viri stulti: Pr 24 31 et ecce totum repléverant urtícæ, et operúerant superfíciem eius spinæ, et macéria lápidum destrúcta erat. Pr 24 32 Quod cum vidíssem, pósui in corde meo, et exémplo dídici disciplínam. Pr 24 33 Parum, inquam, dórmies, módicum dormitábis, pauxíllum manus cónseres ut quiéscas: Pr 24 34 et véniet tibi quasi cursor egéstas, et mendícitas quasi vir armátus. Pr 25 1 Hæ quoque parábolæ Salomónis, quas transtulérunt viri Ezechíæ regis Iuda. Pr 25 2 Glória Dei est celáre verbum, et glória regum investigáre sermónem. Pr 25 3 Cælum sursum, et terra deórsum, et cor regum inscrutábile. Pr 25 4 Aufer rubíginem de argénto, et egrediétur vas puríssimum. Pr 25 5 Aufer impietátem de vultu regis, et firmábitur iustítia thronus eius. Pr 25 6 Ne gloriósus appáreas coram rege, et in loco magnórum ne stéteris. Pr 25 7 Mélius est enim ut dicátur tibi: Ascénde huc, quam ut humiliéris coram príncipe. Pr 25 8 Quæ vidérunt óculi tui ne próferas in iúrgio cito: ne póstea emendáre non possis, cum dehonestáveris amícum tuum. Pr 25 9 Causam tuam tracta cum amíco tuo, et secrétum extráneo ne revéles: Pr 25 10 ne forte insúltet tibi cum audíerit, et exprobráre non cesset. Grátia et amicítia líberant: quas tibi serva, ne exprobrábilis fias. Pr 25 11 Mala áurea in lectis argénteis, qui lóquitur verbum in témpore suo. Pr 25 12 Ináuris áurea, et margarítum fulgens, qui árguit sapiéntem et aurem obediéntem. Pr 25 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legátus fidélis ei qui misit eum: ánimam ipsíus requiéscere facit. Pr 25 14 Nubes, et ventus, et plúviæ non sequéntes, vir gloriósus et promíssa non complens. Pr 25 15 Patiéntia leniétur princeps, et lingua mollis confrínget durítiam. Pr 25 16 Mel invenísti: cómede quod súfficit tibi, ne forte satiátus évomas illud. Pr 25 17 Súbtrahe pedem tuum de domo próximi tui, nequándo satiátus óderit te. Pr 25 18 Iáculum, et gládius, et sagítta acúta, homo qui lóquitur contra próximum suum falsum testimónium. Pr 25 19 Dens pútridus, et pes lassus, qui sperat super infidéli in die angústiæ, Pr 25 20 et amíttit pállium in die frígoris. Acétum in nitro, qui cantat cármina cordi péssimo. Sicut tínea vestiménto, et vermis ligno, ita tristítia viri nocet cordi. Pr 25 21 Si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitíerit, da ei aquam bíbere: Pr 25 22 prunas enim congregábis super caput eius, et Dóminus reddet tibi. Pr 25 23 Ventus áquilo díssipat plúvias, et fácies tristis linguam detrahéntem. Pr 25 24 Mélius est sedére in ángulo dómatis quam cum mulíere litigiósa et in domo commúni. Pr 25 25 Aqua frígida ánimæ sitiénti, et núntius bonus de terra longínqua. Pr 25 26 Fons turbátus pede et vena corrúpta, iustus cadens coram ímpio. Pr 25 27 Sicut qui mel multum cómedit non est ei bonum: sic qui scrutátor est maiestátis opprimétur a glória. Pr 25 28 Sicut urbs patens et absque murórum ámbitu, ita vir qui non potest in loquéndo cohibére spíritum suum. Pr 26 1 Quómodo nix in æstáte, et plúviæ in messe: sic índecens est stulto glória. Pr 26 2 Sicut avis ad ália tránsvolans, et passer quólibet vadens: sic maledíctum frustra prolátum in quémpiam supervéniet. Pr 26 3 Flagéllum equo, et camus ásino, et virga in dorso imprudéntium. Pr 26 4 Ne respóndeas stulto iuxta stultítiam suam, ne efficiáris ei símilis. Pr 26 5 Respónde stulto iuxta stultítiam suam, ne sibi sápiens esse videátur. Pr 26 6 Claudus pédibus, et iniquitátem bibens, qui mittit verba per núntium stultum. Pr 26 7 Quómodo pulchras frustra habet claudus tíbias: sic índecens est in ore stultórum parábola. Pr 26 8 Sicut qui mittit lápidem in acérvum Mercúrii: ita qui tríbuit insipiénti honórem. Pr 26 9 Quómodo si spina nascátur in manu temulénti: sic parábola in ore stultórum. Pr 26 10 Iudícium detérminat causas: et qui impónit stulto siléntium iras mítigat. Pr 26 11 Sicut canis qui revértitur ad vómitum suum, sic imprúdens qui íterat stultítiam suam. Pr 26 12 Vidísti hóminem sapiéntem sibi vidéri? magis illo spem habébit insípiens. Pr 26 13 Dicit piger: Leo est in via, et leǽna in itinéribus. Pr 26 14 Sicut óstium vértitur in cárdine suo, ita piger in léctulo suo. Pr 26 15 Abscóndit piger manum sub ascélla sua, et labórat si ad os suum eam convérterit. Pr 26 16 Sapiéntior sibi piger vidétur septem viris loquéntibus senténtias. Pr 26 17 Sicut qui apprehéndit áuribus canem, sic qui transit impátiens, et commiscétur rixæ altérius. Pr 26 18 Sicut nóxius est qui mittit sagíttas et lánceas in mortem: Pr 26 19 ita vir fraudulénter nocet amíco suo: et cum fúerit deprehénsus dicit: Ludens feci. Pr 26 20 Cum defécerint ligna exstinguétur ignis, et susurróne subtrácto, iúrgia conquiéscent. Pr 26 21 Sicut carbónes ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracúndus súscitat rixas. Pr 26 22 Verba susurrónis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt ad íntima ventris. Pr 26 23 Quómodo si argénto sórdido ornáre velis vas fíctile, sic lábia tuméntia cum péssimo corde sociáta. Pr 26 24 Lábiis suis intellígitur inimícus, cum in corde tractáverit dolos. Pr 26 25 Quando submíserit vocem suam, ne credíderis ei: quóniam septem nequítiæ sunt in corde illíus. Pr 26 26 Qui óperit ódium fraudulénter, revelábitur malítia eius in consílio. Pr 26 27 Qui fodit fóveam, íncidet in eam: et qui volvit lápidem, revertétur ad eum. Pr 26 28 Lingua fallax non amat veritátem: et os lúbricum operátur ruínas. Pr 27 1 Ne gloriéris in crástinum, ignórans quid superventúra páriat dies. Pr 27 2 Laudet te aliénus, et non os tuum: extráneus, et non lábia tua. Pr 27 3 Grave est saxum, et onerósa aréna: sed ira stulti utróque grávior. Pr 27 4 Ira non habet misericórdiam nec erúmpens furor: et ímpetum concitáti ferre quis póterit? Pr 27 5 Mélior est manifésta corréptio, quam amor abscónditus. Pr 27 6 Melióra sunt vúlnera diligéntis, quam fraudulénta óscula odiéntis. Pr 27 7 Anima saturáta calcábit favum: et ánima esúriens étiam amárum pro dulci sumet. Pr 27 8 Sicut avis tránsmigrans de nido suo, sic vir qui derelínquit locum suum. Pr 27 9 Unguénto et váriis odóribus delectátur cor, et bonis amíci consíliis ánima dulcorátur. Pr 27 10 Amícum tuum et amícum patris tui ne dimíseris: et domum fratris tui ne ingrediáris in die afflictiónis tuæ. Mélior est vicínus iuxta, quam frater procul. Pr 27 11 Stude sapiéntiæ fili mi, et lætífica cor meum, ut possis exprobránti respondére sermónem. Pr 27 12 Astútus videns malum, abscónditus est: párvuli transeúntes sustinuérunt dispéndia. Pr 27 13 Tolle vestiméntum eius qui spopóndit pro extráneo, et pro aliénis aufer ei pignus. Pr 27 14 Qui benedícit próximo suo voce grandi, de nocte consúrgens maledicénti símilis erit. Pr 27 15 Tecta perstillántia in die frígoris et litigiósa múlier comparántur. Pr 27 16 Qui rétinet eam quasi qui ventum téneat, et óleum déxteræ suæ vocábit. Pr 27 17 Ferrum ferro exacúitur, et homo exácuit fáciem amíci sui. Pr 27 18 Qui servat ficum, cómedet fructus eius: et qui custos est dómini sui, glorificábitur. Pr 27 19 Quómodo in aquis respléndent vultus prospiciéntium, sic corda hóminum manifésta sunt prudéntibus. Pr 27 20 Inférnus et perdítio numquam impléntur: simíliter et óculi hóminum insatiábiles. Pr 27 21 Quómodo probátur in conflatório argéntum et in fornáce aurum: sic probátur homo ore laudántis. Cor iníqui inquírit mala, cor autem rectum inquírit sciéntiam. Pr 27 22 Si contúderis stultum in pila quasi ptísanas feriénte désuper pilo, non auferétur ab eo stultítia eius. Pr 27 23 Diligénter agnósce vultum pécoris tui, tuósque greges consídera: Pr 27 24 non enim habébis iúgiter potestátem: sed coróna tribuétur in generatiónem et generatiónem. Pr 27 25 Apérta sunt prata, et apparuérunt herbæ viréntes, et collécta sunt fœna de móntibus. Pr 27 26 Agni ad vestiméntum tuum: et hædi ad agri prétium. Pr 27 27 Suffíciat tibi lac caprárum in cibos tuos, et in necessária domus tuæ: et ad victum ancíllis tuis. Pr 28 1 Fugit ímpius némine persequénte: iustus autem quasi leo confídens, absque terróre erit. Pr 28 2 Propter peccáta terræ multi príncipes eius: et propter hóminis sapiéntiam, et horum sciéntiam quæ dicúntur, vita ducis lóngior erit. Pr 28 3 Vir pauper calúmnians páuperes símilis est imbri veheménti in quo parátur fames. Pr 28 4 Qui derelínquunt legem laudant ímpium: qui custódiunt, succendúntur contra eum. Pr 28 5 Viri mali non cógitant iudícium: qui autem inquírunt Dóminum animadvértunt ómnia. Pr 28 6 Mélior est pauper ámbulans in simplicitáte sua, quam dives in pravis itinéribus. Pr 28 7 Qui custódit legem fílius sápiens est: qui autem comessatóres pascit confúndit patrem suum. Pr 28 8 Qui coacérvat divítias usúris et fœ́nore, liberáli in páuperes cóngregat eas. Pr 28 9 Qui declínat aures suas ne áudiat legem, orátio eius erit exsecrábilis. Pr 28 10 Qui décipit iustos in via mala, in intéritu suo córruet: et símplices possidébunt bona eius. Pr 28 11 Sápiens sibi vidétur vir dives: pauper autem prudens scrutábitur eum. Pr 28 12 In exsultatióne iustórum multa glória est: regnántibus ímpiis, ruínæ hóminum. Pr 28 13 Qui abscóndit scélera sua non dirigétur: qui autem conféssus fúerit et relíquerit ea, misericórdiam consequétur. Pr 28 14 Beátus homo qui semper est pávidus: qui vero mentis est duræ córruet in malum. Pr 28 15 Leo rúgiens et ursus esúriens, princeps ímpius super pópulum páuperem. Pr 28 16 Dux índigens prudéntia multos ópprimet per calúmniam: qui autem odit avarítiam, longi fient dies eius. Pr 28 17 Hóminem qui calumniátur ánimæ sánguinem, si usque ad lacum fúgerit, nemo sústinet. Pr 28 18 Qui ámbulat simplíciter salvus erit: qui pervérsis gráditur viis cóncidet semel. Pr 28 19 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus: qui autem sectátur ótium replébitur egestáte. Pr 28 20 Vir fidélis multum laudábitur: qui autem festínat ditári non erit ínnocens. Pr 28 21 Qui cognóscit in iudício fáciem non bene facit: iste et pro buccélla panis déserit veritátem. Pr 28 22 Vir qui festínat ditári, et áliis ínvidet, ignórat quod egéstas supervéniet ei. Pr 28 23 Qui córripit hóminem, grátiam póstea invéniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandiménta décipit. Pr 28 24 Qui súbtrahit áliquid a patre suo et a matre: et dicit hoc non esse peccátum, párticeps homicídæ est. Pr 28 25 Qui se iactat et dilátat, iúrgia cóncitat: qui vero sperat in Dómino sanábitur. Pr 28 26 Qui confídit in corde suo, stultus est: qui autem gráditur sapiénter, ipse salvábitur. Pr 28 27 Qui dat páuperi, non indigébit: qui déspicit deprecántem, sustinébit penúriam. Pr 28 28 Cum surréxerint ímpii, abscondéntur hómines: cum illi períerint, multiplicabúntur iusti. Pr 29 1 Viro qui corripiéntem dura cervíce contémnit, repentínus ei supervéniet intéritus: et eum sánitas non sequétur. Pr 29 2 In multiplicatióne iustórum lætábitur vulgus: cum ímpii súmpserint principátum, gemet pópulus. Pr 29 3 Vir qui amat sapiéntiam lætíficat patrem suum: qui autem nutrit scorta perdet substántiam. Pr 29 4 Rex iustus érigit terram: vir avárus déstruet eam. Pr 29 5 Homo qui blandis fictísque sermónibus lóquitur amíco suo, rete expándit gréssibus eius. Pr 29 6 Peccántem virum iníquum invólvet láqueus: et iustus laudábit atque gaudébit. Pr 29 7 Novit iustus causam páuperum: ímpius ignórat sciéntiam. Pr 29 8 Hómines pestiléntes díssipant civitátem: sapiéntes vero avértunt furórem. Pr 29 9 Vir sápiens si cum stulto conténderit, sive irascátur, sive rídeat, non invéniet réquiem. Pr 29 10 Viri sánguinum odérunt símplicem: iusti autem quærunt ánimam eius. Pr 29 11 Totum spíritum suum profert stultus: sápiens differt, et resérvat in pósterum. Pr 29 12 Princeps qui libénter audit verba mendácii, omnes minístros habet ímpios. Pr 29 13 Pauper et créditor obviavérunt sibi: utriúsque illuminátor est Dóminus. Pr 29 14 Rex qui iúdicat in veritáte páuperes, thronus eius in ætérnum firmábitur. Pr 29 15 Virga atque corréptio tríbuit sapiéntiam: puer autem qui dimíttitur voluntáti suæ confúndit matrem suam. Pr 29 16 In multiplicatióne impiórum multiplicabúntur scélera, et iusti ruínas eórum vidébunt. Pr 29 17 Erudi fílium tuum, et refrigerábit te, et dabit delícias ánimæ tuæ. Pr 29 18 Cum prophetía defécerit, dissipábitur pópulus: qui vero custódit legem beátus est. Pr 29 19 Servus verbis non potest erudíri, quia quod dicis intélligit, et respondére contémnit. Pr 29 20 Vidísti hóminem velócem ad loquéndum? stultítia magis speránda est quam illíus corréptio. Pr 29 21 Qui delicáte a puerítia nutrit servum suum, póstea séntiet eum contumácem. Pr 29 22 Vir iracúndus próvocat rixas: et qui ad indignándum fácilis est erit ad peccándum proclívior. Pr 29 23 Supérbum séquitur humílitas: et húmilem spíritu suscípiet glória. Pr 29 24 Qui cum fure partícipat odit ánimam suam: adiurántem audit, et non índicat. Pr 29 25 Qui timet hóminem cito córruet: qui sperat in Dómino sublevábitur. Pr 29 26 Multi requírunt fáciem príncipis: et iudícium a Dómino egréditur singulórum. Pr 29 27 Abominántur iusti virum ímpium: et abominántur ímpii eos qui in recta sunt via. Verbum custódiens fílius, extra perditiónem erit. Pr 30 1 Verba Congregántis, fílii Voméntis. Vísio quam locútus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum moránte confortátus, ait: Pr 30 2 Stultíssimus sum virórum, et sapiéntia hóminum non est mecum. Pr 30 3 Non dídici sapiéntiam, et non novi sciéntiam sanctórum. Pr 30 4 Quis ascéndit in cælum, atque descéndit? quis contínuit spíritum in mánibus suis? quis colligávit aquas quasi in vestiménto? quis suscitávit omnes términos terræ? quod nomen est eius, et quod nomen fílii eius, si nosti? Pr 30 5 Omnis sermo Dei ignítus: clýpeus est sperántibus in se. Pr 30 6 Ne addas quidquam verbis illíus, et arguáris inveniarísque mendax. Pr 30 7 Duo rogávi te: ne déneges mihi ántequam móriar: Pr 30 8 vanitátem et verba mendácia longe fac a me: mendicitátem et divítias ne déderis mihi: tríbue tantum víctui meo necessária, Pr 30 9 ne forte satiátus illíciar ad negándum, et dicam: Quis est Dóminus? aut egestáte compúlsus, furer, et periúrem nomen Dei mei. Pr 30 10 Ne accúses servum ad dóminum suum, ne forte maledícat tibi, et córruas. Pr 30 11 Generátio quæ patri suo maledícit, et quæ matri suæ non benedícit: Pr 30 12 generátio quæ sibi munda vidétur, et tamen non est lota a sórdibus suis: Pr 30 13 generátio cuius excélsi sunt óculi, et pálpebræ eius in alta surréctæ: Pr 30 14 generátio quæ pro déntibus gládios habet, et commándit moláribus suis, ut cómedat ínopes de terra, et páuperes ex homínibus. Pr 30 15 Sanguisúgæ duæ sunt fíliæ, dicéntes: Affer, affer. Tria sunt insaturabília, et quartum quod numquam dicit: Súfficit. Pr 30 16 Inférnus, et os vulvæ, et terra quæ non satiátur aqua: ignis vero numquam dicit: Súfficit. Pr 30 17 Oculum qui subsánnat patrem, et qui déspicit partum matris suæ, effódiant eum corvi de torréntibus, et cómedant eum fílii áquilæ! Pr 30 18 Tria sunt difficília mihi, et quartum pénitus ignóro: Pr 30 19 viam áquilæ in cælo, viam cólubri super petram, viam navis in médio mari, et viam viri in adolescéntia. Pr 30 20 Talis est et via mulíeris adúlteræ, quæ cómedit, et tergens os suum dicit: Non sum operáta malum. Pr 30 21 Per tria movétur terra, et quartum non potest sustinére: Pr 30 22 per servum, cum regnáverit: per stultum, cum saturátus fúerit cibo: Pr 30 23 per odiósam mulíerem, cum in matrimónio fúerit assúmpta: et per ancíllam, cum fúerit hæres dóminæ suæ. Pr 30 24 Quátuor sunt mínima terræ, et ipsa sunt sapientióra sapiéntibus: Pr 30 25 formícæ, pópulus infírmus, qui prǽparat in messe cibum sibi: Pr 30 26 lepúsculus, plebs inválida, qui cóllocat in petra cubíle suum: Pr 30 27 regem locústa non habet, et egréditur univérsa per turmas suas: Pr 30 28 stéllio mánibus nítitur, et morátur in ǽdibus regis. Pr 30 29 Tria sunt quæ bene gradiúntur, et quartum quod incédit felíciter: Pr 30 30 leo fortíssimus bestiárum, ad nullíus pavébit occúrsum: Pr 30 31 gallus succínctus lumbos: et áries: nec est rex, qui resístat ei. Pr 30 32 Est qui stultus appáruit postquam elevátus est in sublíme: si enim intellexísset, ori suo imposuísset manum. Pr 30 33 Qui autem fórtiter premit úbera ad eliciéndum lac éxprimit butýrum: et qui veheménter emúngit élicit sánguinem: et qui próvocat iras prodúcit discórdias. Pr 31 1 Verba Lamuélis regis. Vísio qua erudívit eum mater sua. Pr 31 2 Quid, dilécte mi? quid, dilécte úteri mei? quid, dilécte votórum meórum? Pr 31 3 Ne déderis muliéribus substántiam tuam, et divítias tuas ad deléndos reges. Pr 31 4 Noli régibus, o Lámuel, noli régibus dare vinum, quia nullum secrétum est ubi regnat ebríetas: Pr 31 5 et ne forte bibant, et obliviscántur iudiciórum, et mutent causam filiórum páuperis. Pr 31 6 Date síceram mœréntibus, et vinum his qui amáro sunt ánimo. Pr 31 7 Bibant, et obliviscántur egestátis suæ, et dolóris sui non recordéntur ámplius. Pr 31 8 Aperi os tuum muto, et causis ómnium filiórum qui pertránseunt. Pr 31 9 Aperi os tuum, decérne quod iustum est, et iúdica ínopem et páuperem. Pr 31 10 Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium eius. Pr 31 11 Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Pr 31 12 Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Pr 31 13 Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Pr 31 14 Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Pr 31 15 Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Pr 31 16 Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Pr 31 17 Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Pr 31 18 Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio eius: non exstinguétur in nocte lucérna eius. Pr 31 19 Manum suam misit ad fórtia, et dígiti eius apprehendérunt fusum. Pr 31 20 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Pr 31 21 Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus. Pr 31 22 Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum eius. Pr 31 23 Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum senatóribus terræ. Pr 31 24 Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Pr 31 25 Fortitúdo et decor induméntum eius, et ridébit in die novíssimo. Pr 31 26 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius. Pr 31 27 Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Pr 31 28 Surrexérunt fílii eius, et beatíssimam prædicavérunt: vir eius, et laudávit eam. Pr 31 29 Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Pr 31 30 Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Pr 31 31 Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius. Qo 1 1 Verba Ecclesiástæ, fílii David, regis Ierúsalem. Qo 1 2 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes: vánitas vanitátum, et ómnia vánitas. Qo 1 3 Quid habet ámplius homo de univérso labóre suo quo labórat sub sole? Qo 1 4 Generátio prǽterit, et generátio ádvenit: terra autem in ætérnum stat. Qo 1 5 Orítur sol et óccidit, et ad locum suum revértitur: ibíque renáscens, Qo 1 6 gyrat per merídiem, et fléctitur ad aquilónem. Lustrans univérsa in circúitu pergit spíritus, et in círculos suos revértitur. Qo 1 7 Omnia flúmina intrant in mare, et mare non redúndat: ad locum unde éxeunt flúmina revertúntur ut íterum fluant. Qo 1 8 Cunctæ res diffíciles: non potest eas homo explicáre sermóne. Non saturátur óculus visu, nec auris audítu implétur. Qo 1 9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futúrum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciéndum est. Qo 1 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dícere: Ecce hoc recens est: iam enim præcéssit in sǽculis quæ fuérunt ante nos. Qo 1 11 Non est priórum memória: sed nec eórum quidem quæ póstea futúra sunt erit recordátio apud eos qui futúri sunt in novíssimo. Qo 1 12 Ego Ecclesiástes fui rex Israël in Ierúsalem: Qo 1 13 et propósui in ánimo meo quǽrere et investigáre sapiénter de ómnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupatiónem péssimam dedit Deus fíliis hóminum, ut occuparéntur in ea. Qo 1 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus. Qo 1 15 Pervérsi diffícile corrigúntur, et stultórum infinítus est númerus. Qo 1 16 Locútus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus efféctus sum, et præcéssi omnes sapiéntia qui fuérunt ante me in Ierúsalem: et mens mea contempláta est multa sapiénter, et dídici. Qo 1 17 Dedíque cor meum ut scirem prudéntiam atque doctrínam, errorésque et stultítiam: et agnóvi quod in his quoque esset labor et afflíctio spíritus: Qo 1 18 eo quod in multa sapiéntia multa sit indignátio: et qui addit sciéntiam, addit et labórem. Qo 2 1 Dixi ego in corde meo: Vadam, et áffluam delíciis, et fruar bonis: et vidi quod hoc quoque esset vánitas. Qo 2 2 Risum reputávi errórem, et gáudio dixi: Quid frustra decíperis? Qo 2 3 Cogitávi in corde meo abstráhere a vino carnem meam, ut ánimam meam transférrem ad sapiéntiam, devitarémque stultítiam, donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, quo facto opus est sub sole número diérum vitæ suæ. Qo 2 4 Magnificávi ópera mea, ædificávi mihi domos, et plantávi víneas: Qo 2 5 feci hortos et pomária, et consévi ea cuncti géneris arbóribus: Qo 2 6 et exstrúxi mihi piscínas aquárum, ut irrigárem silvam lignórum germinántium. Qo 2 7 Possédi servos et ancíllas, multámque famíliam hábui: arménta quoque, et magnos óvium greges, ultra omnes qui fuérunt ante me in Ierúsalem: Qo 2 8 coacervávi mihi argéntum et aurum, et substántias regum ac provinciárum: feci mihi cantóres et cantatríces, et delícias filiórum hóminum, scyphos, et úrceos in ministério ad vina fundénda: Qo 2 9 et supergréssus sum ópibus omnes qui ante me fuérunt in Ierúsalem: sapiéntia quoque perseverávit mecum. Qo 2 10 Et ómnia quæ desideravérunt óculi mei non negávi eis, nec prohíbui cor meum quin omni voluptáte fruerétur, et oblectáret se in his quæ præparáveram: et hanc ratus sum partem meam si úterer labóre meo. Qo 2 11 Cumque me convertíssem ad univérsa ópera quæ fécerant manus meæ, et ad labóres in quibus frustra sudáveram, vidi in ómnibus vanitátem et afflictiónem ánimi, et nihil permanére sub sole. Qo 2 12 Transívi ad contemplándam sapiéntiam, errorésque, et stultítiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factórem suum?) Qo 2 13 Et vidi quod tantum præcéderet sapiéntia stultítiam, quantum differt lux a ténebris. Qo 2 14 Sapiéntis óculi in cápite eius: stultus in ténebris ámbulat: et dídici quod unus utriúsque esset intéritus. Qo 2 15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occásus erit, quid mihi prodest quod maiórem sapiéntiæ dedi óperam? Locutúsque cum mente mea, animadvérti quod hoc quoque esset vánitas. Qo 2 16 Non enim erit memória sapiéntis simíliter ut stulti in perpétuum, et futúra témpora oblivióne cuncta páriter opérient: móritur doctus simíliter ut indóctus. Qo 2 17 Et idcírco tǽduit me vitæ meæ, vidéntem mala univérsa esse sub sole, et cuncta vanitátem et afflictiónem spíritus. Qo 2 18 Rursus detestátus sum omnem indústriam meam, qua sub sole studiosíssime laborávi, habitúrus herédem post me, Qo 2 19 quem ignóro utrum sápiens an stultus futúrus sit, et dominábitur in labóribus meis, quibus desudávi et sollícitus fui: et est quidquam tam vanum? Qo 2 20 Unde cessávi, renuntiavítque cor meum ultra laboráre sub sole. Qo 2 21 Nam cum álius labóret in sapiéntia, et doctrína, et sollicitúdine, hómini otióso quæsíta dimíttit: et hoc ergo vánitas et magnum malum. Qo 2 22 Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo, et afflictióne spíritus, qua sub sole cruciátus est? Qo 2 23 Cuncti dies eius dolóribus et ærúmnis pleni sunt, nec per noctem mente requiéscit. Et hoc nonne vánitas est? Qo 2 24 Nonne mélius est comédere et bíbere, et osténdere ánimæ suæ bona de labóribus suis? et hoc de manu Dei est. Qo 2 25 Quis ita devorábit et delíciis áffluet ut ego? Qo 2 26 Hómini bono in conspéctu suo dedit Deus sapiéntiam, et sciéntiam, et lætítiam: peccatóri autem dedit afflictiónem et curam supérfluam, ut addat, et cóngreget, et tradat ei qui plácuit Deo: sed et hoc vánitas est, et cassa sollicitúdo mentis. Qo 3 1 Omnia tempus habent, et suis spátiis tránseunt univérsa sub cælo. Qo 3 2 Tempus nascéndi, et tempus moriéndi. Tempus plantándi, et tempus evelléndi quod plantátum est. Qo 3 3 Tempus occidéndi, et tempus sanándi. Tempus destruéndi, et tempus ædificándi. Qo 3 4 Tempus flendi, et tempus ridéndi. Tempus plangéndi, et tempus saltándi. Qo 3 5 Tempus spargéndi lápides, et tempus colligéndi. Tempus amplexándi, et tempus longe fíeri ab ampléxibus. Qo 3 6 Tempus acquiréndi, et tempus perdéndi. Tempus custodiéndi, et tempus abiciéndi. Qo 3 7 Tempus scindéndi, et tempus consuéndi. Tempus tacéndi, et tempus loquéndi. Qo 3 8 Tempus dilectiónis, et tempus ódii. Tempus belli, et tempus pacis. Qo 3 9 Quid habet ámplius homo de labóre suo? Qo 3 10 Vidi afflictiónem quam dedit Deus fíliis hóminum, ut distendántur in ea. Qo 3 11 Cuncta fecit bona in témpore suo, et mundum trádidit disputatióni eórum, ut non invéniat homo opus quod operátus est Deus ab inítio usque ad finem. Qo 3 12 Et cognóvi quod non esset mélius nisi lætári, et fácere bene in vita sua. Qo 3 13 Omnis enim homo qui cómedit et bibit, et videt bonum de labóre suo, hoc donum Dei est. Qo 3 14 Dídici quod ómnia ópera quæ fecit Deus persevérent in perpétuum: non póssumus eis quidquam áddere, nec auférre, quæ fecit Deus ut timeátur. Qo 3 15 Quod factum est, ipsum pérmanet: quæ futúra sunt iam fuérunt, et Deus instáurat quod ábiit. Qo 3 16 Vidi sub sole in loco iudícii impietátem, et in loco iustítiæ iniquitátem. Qo 3 17 Et dixi in corde meo: Iustum et ímpium iudicábit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. Qo 3 18 Dixi in corde meo de fíliis hóminum, ut probáret eos Deus, et osténderet símiles esse béstiis. Qo 3 19 Idcírco unus intéritus est hóminis et iumentórum, et æqua utriúsque condítio. Sicut móritur homo, sic et illa moriúntur. Simíliter spirant ómnia, et nihil habet homo iuménto ámplius: cuncta súbiacent vanitáti, Qo 3 20 et ómnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram páriter revertúntur. Qo 3 21 Quis novit si spíritus filiórum Adam ascéndat sursum, et si spíritus iumentórum descéndat deórsum? Qo 3 22 Et deprehéndi nihil esse mélius quam lætári hóminem in ópere suo, et hanc esse partem illíus. Quis enim eum addúcet, ut post se futúra cognóscat? Qo 4 1 Verti me ad ália, et vidi calúmnias quæ sub sole gerúntur, et lácrymas innocéntium, et néminem consolatórem, nec posse resístere eórum violéntiæ, cunctórum auxílio destitútos. Qo 4 2 Et laudávi magis mórtuos quam vivéntes: Qo 4 3 et feliciórem utróque iudicávi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. Qo 4 4 Rursum contemplátus sum omnes labóres hóminum, et indústrias animadvérti patére invídiæ próximi: et in hoc ergo vánitas et cura supérflua est. Qo 4 5 Stultus cómplicat manus suas, et cómedit carnes suas, dicens: Qo 4 6 Mélior est pugíllus cum réquie, quam plena útraque manus cum labóre et afflictióne ánimi. Qo 4 7 Consíderans réperi et áliam vanitátem sub sole: Qo 4 8 unus est, et secúndum non habet, non fílium, non fratrem, et tamen laboráre non cessat, nec satiántur óculi eius divítiis: nec recógitat, dicens: Cui labóro, et fraudo ánimam meam bonis? In hoc quoque vánitas est et afflíctio péssima. Qo 4 9 Mélius est ergo duos esse simul quam unum: habent enim emoluméntum societátis suæ. Qo 4 10 Si unus cecíderit, ab áltero fulciétur. Væ soli, quia cum cecíderit, non habet sublevántem se. Qo 4 11 Et si dormíerint duo, fovebúntur mútuo: unus quómodo calefíet? Qo 4 12 Et si quíspiam prævalúerit contra unum, duo resístunt ei: funículus triplex diffícile rúmpitur. Qo 4 13 Mélior est puer pauper et sápiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidére in pósterum. Qo 4 14 Quod de cárcere catenísque intérdum quis egrediátur ad regnum: et álius natus in regno, inópia consumátur. Qo 4 15 Vidi cunctos vivéntes qui ámbulant sub sole cum adolescénte secúndo, qui consúrget pro eo. Qo 4 16 Infinítus númerus est pópuli ómnium qui fuérunt ante eum, et qui póstea futúri sunt non lætabúntur in eo: sed et hoc vánitas et afflíctio spíritus. Qo 4 17 Custódi pedem tuum ingrédiens domum Dei, et appropínqua ut áudias. Multo enim mélior est obediéntia quam stultórum víctimæ, qui nésciunt quid fáciunt mali. Qo 5 1 Ne témere quid loquáris, neque cor tuum sit velox ad proferéndum sermónem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram: idcírco sint pauci sermónes tui. Qo 5 2 Multas curas sequúntur sómnia, et in multis sermónibus inveniétur stultítia. Qo 5 3 Si quid vovísti Deo, ne moréris réddere: dísplicet enim ei infidélis et stulta promíssio, sed quodcúmque vóveris redde: Qo 5 4 multóque mélius est non vovére, quam post votum promíssa non réddere. Qo 5 5 Ne déderis os tuum ut peccáre fácias carnem tuam, neque dicas coram ángelo: Non est providéntia: ne forte irátus Deus contra sermónes tuos díssipet cuncta ópera mánuum tuárum. Qo 5 6 Ubi multa sunt sómnia, plúrimæ sunt vanitátes, et sermónes innúmeri: tu vero Deum time. Qo 5 7 Si víderis calúmnias egenórum, et violénta iudícia, et subvérti iustítiam in província, non miréris super hoc negótio: quia excélso excélsior est álius, et super hos quoque eminentióres sunt álii, Qo 5 8 et ínsuper univérsæ terræ rex ímperat serviénti. Qo 5 9 Avárus non implébitur pecúnia, et qui amat divítias fructum non cápiet ex eis: et hoc ergo vánitas. Qo 5 10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui cómedunt eas. Et quid prodest possessóri, nisi quod cernit divítias óculis suis? Qo 5 11 Dulcis est somnus operánti, sive parum sive multum cómedat: satúritas autem dívitis non sinit eum dormíre. Qo 5 12 Est et ália infírmitas péssima quam vidi sub sole: divítiæ conservátæ in malum dómini sui. Qo 5 13 Péreunt enim in afflictióne péssima: generávit fílium qui in summa egestáte erit. Qo 5 14 Sicut egréssus est nudus de útero matris suæ, sic revertétur, et nihil áuferet secum de labóre suo. Qo 5 15 Miserábilis prorsus infírmitas: quómodo venit, sic revertétur. Quid ergo prodest ei quod laborávit in ventum? Qo 5 16 Cunctis diébus vitæ suæ comédit in ténebris, et in curis multis, et in ærúmna atque tristítia. Qo 5 17 Hoc ítaque visum est mihi bonum, ut cómedat quis et bibat, et fruátur lætítia ex labóre suo quo laborávit ipse sub sole, número diérum vitæ suæ quos dedit ei Deus, et hæc est pars illíus. Qo 5 18 Et omni hómini cui dedit Deus divítias atque substántiam, potestatémque ei tríbuit ut cómedat ex eis, et fruátur parte sua, et lætétur de labóre suo: hoc est donum Dei. Qo 5 19 Non enim satis recordábitur diérum vitæ suæ, eo quod Deus óccupet delíciis cor eius. Qo 6 1 Est et áliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud hómines: Qo 6 2 vir cui dedit Deus divítias, et substántiam, et honórem, et nihil deest ánimæ suæ ex ómnibus quæ desíderat: nec tríbuit ei potestátem Deus ut cómedat ex eo, sed homo extráneus vorábit illud: hoc vánitas et miséria magna est. Qo 6 3 Si genúerit quíspiam centum líberos, et víxerit multos annos, et plures dies ætátis habúerit, et ánima illíus non utátur bonis substántiæ suæ, sepulturáque cáreat: de hoc ego pronúntio quod mélior illo sit abortívus. Qo 6 4 Frustra enim venit, et pergit ad ténebras, et oblivióne delébitur nomen eius. Qo 6 5 Non vidit solem, neque cognóvit distántiam boni et mali. Qo 6 6 Etiam si duóbus míllibus annis víxerit, et non fúerit perfrúitus bonis, nonne ad unum locum próperant ómnia? Qo 6 7 Omnis labor hóminis in ore eius: sed ánima eius non implébitur. Qo 6 8 Quid habet ámplius sápiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Qo 6 9 Mélius est vidére quod cúpias, quam desideráre quod néscias. Sed et hoc vánitas est, et præsúmptio spíritus. Qo 6 10 Qui futúrus est, iam vocátum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiórem se in iudício conténdere. Qo 6 11 Verba sunt plúrima, multámque in disputándo habéntia vanitátem. Qo 7 1 Quid necésse est hómini maióra se quǽrere, cum ignóret quid condúcat sibi in vita sua, número diérum peregrinatiónis suæ, et témpore quod velut umbra prǽterit? aut quis ei póterit indicáre quod post eum futúrum sub sole sit? Qo 7 2 Mélius est nomen bonum quam unguénta pretiósa, et dies mortis die nativitátis. Qo 7 3 Mélius est ire ad domum luctus quam ad domum convívii: in illa enim finis cunctórum admonétur hóminum, et vivens cógitat quid futúrum sit. Qo 7 4 Mélior est ira risu, quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus delinquéntis. Qo 7 5 Cor sapiéntium ubi tristítia est, et cor stultórum ubi lætítia. Qo 7 6 Mélius est a sapiénte córripi, quam stultórum adulatióne décipi: Qo 7 7 quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vánitas. Qo 7 8 Calúmnia contúrbat sapiéntem, et perdet robur cordis illíus. Qo 7 9 Mélior est finis oratiónis quam princípium. Mélior est pátiens arrogánte. Qo 7 10 Ne sis velox ad irascéndum, quia ira in sinu stulti requiéscit. Qo 7 11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod prióra témpora melióra fuére quam nunc sunt? stulta enim est huiuscémodi interrogátio. Qo 7 12 Utílior est sapiéntia cum divítiis, et magis prodest vidéntibus solem. Qo 7 13 Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia: hoc autem plus habet erudítio et sapiéntia, quod vitam tríbuunt possessóri suo. Qo 7 14 Consídera ópera Dei, quod nemo possit corrígere quem ille despéxerit. Qo 7 15 In die bona frúere bonis, et malam diem prǽcave: sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non invéniat homo contra eum iustas querimónias. Qo 7 16 Hæc quoque vidi in diébus vanitátis meæ: iustus perit in iustítia sua, et ímpius multo vivit témpore in malítia sua. Qo 7 17 Noli esse iustus multum, neque plus sápias quam necésse est, ne obstupéscas. Qo 7 18 Ne ímpie agas multum, et noli esse stultus, ne moriáris in témpore non tuo. Qo 7 19 Bonum est te sustentáre iustum: sed et ab illo ne súbtrahas manum tuam: quia qui timet Deum nihil négligit. Qo 7 20 Sapiéntia confortávit sapiéntem super decem príncipes civitátis. Qo 7 21 Non est enim homo iustus in terra qui fáciat bonum et non peccet. Qo 7 22 Sed et cunctis sermónibus qui dicúntur ne accómodes cor tuum, ne forte áudias servum tuum maledicéntem tibi. Qo 7 23 Scit enim consciéntia tua, quia et tu crebro maledixísti áliis. Qo 7 24 Cuncta tentávi in sapiéntia. Dixi: Sápiens effíciar: et ipsa lóngius recéssit a me Qo 7 25 multo magis quam erat: et alta profúnditas, quis invéniet eam? Qo 7 26 Lustrávi univérsa ánimo meo, ut scirem et considerárem, et quǽrerem sapiéntiam, et ratiónem, et ut cognóscerem impietátem stulti, et errórem imprudéntium: Qo 7 27 et invéni amariórem morte mulíerem, quæ láqueus venatórum est, et sagéna cor eius: víncula sunt manus illíus. Qui placet Deo effúgiet illam: qui autem peccátor est capiétur ab illa. Qo 7 28 Ecce hoc invéni, dixit Ecclesiástes, unum et álterum ut invenírem ratiónem, Qo 7 29 quam adhuc quærit ánima mea, et non invéni. Virum de mille unum réperi: mulíerem ex ómnibus non invéni. Qo 7 30 Solúmmodo hoc invéni, quod fécerit Deus hóminem rectum, et ipse se infinítis miscúerit quæstiónibus. Quis talis ut sápiens est? et quis cognóvit solutiónem verbi? Qo 8 1 Sapiéntia hóminis lucet in vultu eius, et potentíssimus fáciem illíus commutábit. Qo 8 2 Ego os regis obsérvo, et præcépta iuraménti Dei. Qo 8 3 Ne festínes recédere a fácie eius, neque permáneas in ópere malo: quia omne quod volúerit fáciet. Qo 8 4 Et sermo illíus potestáte plenus est, nec dícere ei quisquam potest: Quare ita facis? Qo 8 5 Qui custódit præcéptum non experiétur quidquam mali. Tempus et responsiónem cor sapiéntis intélligit. Qo 8 6 Omni negótio tempus est, et opportúnitas, et multa hóminis afflíctio: Qo 8 7 quia ignórat prætérita, et futúra nullo scire potest núntio. Qo 8 8 Non est in hóminis potestáte prohibére spíritum, nec habet potestátem in die mortis: nec sínitur quiéscere ingruénte bello, neque salvábit impíetas ímpium. Qo 8 9 Omnia hæc considerávi, et dedi cor meum in cunctis opéribus quæ fiunt sub sole. Intérdum dominátur homo hómini in malum suum. Qo 8 10 Vidi ímpios sepúltos: qui étiam cum adhuc víverent in loco sancto erant, et laudabántur in civitáte quasi iustórum óperum. Sed et hoc vánitas est. Qo 8 11 Etenim quia non profértur cito contra malos senténtia, absque timóre ullo fílii hóminum pérpetrant mala. Qo 8 12 Attamen peccátor ex eo quod cénties facit malum, et per patiéntiam sustentátur: ego cognóvi quod erit bonum timéntibus Deum, qui veréntur fáciem eius. Qo 8 13 Non sit bonum ímpio, nec prolongéntur dies eius, sed quasi umbra tránseant qui non timent fáciem Dómini. Qo 8 14 Est et ália vánitas quæ fit super terram: sunt iusti quibus mala provéniunt quasi ópera égerint impiórum: et sunt ímpii qui ita secúri sunt quasi iustórum facta hábeant. Sed et hoc vaníssimum iúdico. Qo 8 15 Laudávi ígitur lætítiam: quod non esset hómini bonum sub sole, nisi quod coméderet, et bíberet, atque gaudéret, et hoc solum secum auférret de labóre suo, in diébus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. Qo 8 16 Et appósui cor meum ut scirem sapiéntiam, et intellígerem distentiónem quæ versátur in terra. Est homo qui diébus et nóctibus somnum non capit óculis. Qo 8 17 Et intelléxi quod ómnium óperum Dei nullam possit homo inveníre ratiónem eórum quæ fiunt sub sole: et quanto plus laboráverit ad quæréndum, tanto minus invéniat: étiam si díxerit sápiens se nosse, non póterit reperíre. Qo 9 1 Omnia hæc tractávi in corde meo, ut curióse intellígerem. Sunt iusti atque sapiéntes, et ópera eórum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amóre an ódio dignus sit. Qo 9 2 Sed ómnia in futúrum servántur incérta, eo quod univérsa æque evéniant iusto et ímpio, bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et sacrifícia contemnénti. Sicut bonus, sic et peccátor: ut periúrus, ita et ille qui verum déierat. Qo 9 3 Hoc est péssimum inter ómnia quæ sub sole fiunt: quia éadem cunctis evéniunt. Unde et corda filiórum hóminum impléntur malítia et contémptu in vita sua, et post hæc ad ínferos deducéntur. Qo 9 4 Nemo est qui semper vivat, et qui huius rei hábeat fidúciam: mélior est canis vivus leóne mórtuo. Qo 9 5 Vivéntes enim sciunt se esse moritúros: mórtui vero nihil novérunt ámplius, nec habent ultra mercédem, quia oblivióni trádita est memória eórum. Qo 9 6 Amor quoque, et ódium, et invídiæ simul periérunt: nec habent partem in hoc sǽculo, et in ópere quod sub sole géritur. Qo 9 7 Vade ergo, et cómede in lætítia panem tuum, et bibe cum gáudio vinum tuum, quia Deo placent ópera tua. Qo 9 8 Omni témpore sint vestiménta tua cándida, et óleum de cápite tuo non defíciat. Qo 9 9 Perfrúere vita cum uxóre quam díligis, cunctis diébus vitæ instabilitátis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni témpore vanitátis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labóre tuo, quo labóras sub sole. Qo 9 10 Quodcúmque fácere potest manus tua, instánter operáre, quia nec opus, nec rátio, nec sapiéntia, nec sciéntia erunt apud ínferos, quo tu próperas. Qo 9 11 Verti me ad áliud, et vidi sub sole nec velócium esse cursum, nec fórtium bellum, nec sapiéntium panem, nec doctórum divítias, nec artíficum grátiam: sed tempus casúmque in ómnibus. Qo 9 12 Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiúntur hamo, et sicut aves láqueo comprehendúntur, sic capiúntur hómines in témpore malo, cum eis extémplo supervénerit. Qo 9 13 Hanc quoque sub sole vidi sapiéntiam, et probávi máximam: Qo 9 14 cívitas parva, et pauci in ea viri: venit contra eam rex magnus, et vallávit eam, exstruxítque munitiónes per gyrum, et perfécta est obsídio. Qo 9 15 Inventúsque est in ea vir pauper et sápiens, et liberávit urbem per sapiéntiam suam: et nullus deínceps recordátus est hóminis illíus páuperis. Qo 9 16 Et dicébam ego meliórem esse sapiéntiam fortitúdine. Quómodo ergo sapiéntia páuperis contémpta est, et verba eius non sunt audíta? Qo 9 17 Verba sapiéntium audiúntur in siléntio, plus quam clamor príncipis inter stultos. Qo 9 18 Mélior est sapiéntia quam arma béllica: et qui in uno peccáverit, multa bona perdet. Qo 10 1 Muscæ moriéntes perdunt suavitátem unguénti. Pretiósior est sapiéntia et glória, parva et ad tempus stultítia. Qo 10 2 Cor sapiéntis in déxtera eius, et cor stulti in sinístra illíus. Qo 10 3 Sed et in via stultus ámbulans, cum ipse insípiens sit, omnes stultos ǽstimat. Qo 10 4 Si spíritus potestátem habéntis ascénderit super te, locum tuum ne dimíseris, quia curátio fáciet cessáre peccáta máxima. Qo 10 5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errórem egrédiens a fácie príncipis: Qo 10 6 pósitum stultum in dignitáte sublími, et dívites sedére deórsum. Qo 10 7 Vidi servos in equis, et príncipes ambulántes super terram quasi servos. Qo 10 8 Qui fodit fóveam íncidet in eam, et qui díssipat sepem mordébit eum cóluber. Qo 10 9 Qui transfert lápides, affligétur in eis: et qui scindit ligna vulnerábitur ab eis. Qo 10 10 Si retúsum fúerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetátum fúerit, multo labóre exacuétur, et post indústriam sequétur sapiéntia. Qo 10 11 Si mórdeat serpens in siléntio, nihil eo minus habet qui occúlte détrahit. Qo 10 12 Verba oris sapiéntis grátia, et lábia insipiéntis præcipitábunt eum: Qo 10 13 inítium verbórum eius stultítia, et novíssimum oris illíus error péssimus. Qo 10 14 Stultus verba multíplicat. Ignórat homo quid ante se fúerit: et quid post se futúrum sit, quis ei póterit indicáre? Qo 10 15 Labor stultórum afflíget eos, qui nésciunt in urbem pérgere. Qo 10 16 Væ tibi terra, cuius rex puer est, et cuius príncipes mane cómedunt. Qo 10 17 Beáta terra, cuius rex nóbilis est, et cuius príncipes vescúntur in témpore suo, ad reficiéndum, et non ad luxúriam. Qo 10 18 In pigrítiis humiliábitur contignátio, et in infirmitáte mánuum perstillábit domus. Qo 10 19 In risum fáciunt panem et vinum ut epuléntur vivéntes: et pecúniæ obédiunt ómnia. Qo 10 20 In cogitatióne tua regi ne détrahas, et in secréto cubículi tui ne maledíxeris díviti: quia et aves cæli portábunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiábit senténtiam. Qo 11 1 Mitte panem tuum super transeúntes aquas, quia post témpora multa invénies illum. Qo 11 2 Da partem septem, necnon et octo, quia ignóras quid futúrum sit mali super terram. Qo 11 3 Si replétæ fúerint nubes, imbrem super terram effúndent. Si cecíderit lignum ad austrum aut ad aquilónem, in quocúmque loco cecíderit, ibi erit. Qo 11 4 Qui obsérvat ventum non séminat: et qui consíderat nubes numquam metet. Qo 11 5 Quómodo ignóras quæ sit via spíritus, et qua ratióne compingántur ossa in ventre prægnántis, sic nescis ópera Dei, qui fabricátor est ómnium. Qo 11 6 Mane sémina semen tuum, et véspere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriátur, hoc aut illud: et si utrúmque simul, mélius erit. Qo 11 7 Dulce lumen, et delectábile est óculis vidére solem. Qo 11 8 Si annis multis víxerit homo, et in his ómnibus lætátus fúerit, meminísse debet tenebrósi témporis, et diérum multórum: qui cum vénerint, vanitátis arguéntur prætérita. Qo 11 9 Lætáre ergo, iúvenis, in adolescéntia tua, et in bono sit cor tuum in diébus iuventútis tuæ: et ámbula in viis cordis tui, et in intúitu oculórum tuórum, et scito quod pro ómnibus his addúcet te Deus in iudícium. Qo 11 10 Aufer iram a corde tuo, et ámove malítiam a carne tua: adolescéntia enim et volúptas vana sunt. Qo 12 1 Meménto Creatóris tui in diébus iuventútis tuæ, ántequam véniat tempus afflictiónis, et appropínquent anni de quibus dicas: Non mihi placent: Qo 12 2 ántequam tenebréscat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertántur nubes post plúviam: Qo 12 3 quando commovebúntur custódes domus, et nutábunt viri fortíssimi, et otiósæ erunt moléntes in minúto número, et tenebréscent vidéntes per forámina: Qo 12 4 et claudent óstia in platéa, in humilitáte vocis moléntis, et consúrgent ad vocem vólucris, et obsurdéscent omnes fíliæ cárminis. Qo 12 5 Excélsa quoque timébunt, et formidábunt in via, florébit amýgdalus, impinguábitur locústa, et dissipábitur cápparis: quóniam ibit homo in domum æternitátis suæ, et circuíbunt in platéa plangéntes. Qo 12 6 Antequam rumpátur funículus argénteus, et recúrrat vitta áurea, et conterátur hýdria super fontem, et confringátur rota super cistérnam, Qo 12 7 et revertátur pulvis in terram suam unde erat, et spíritus rédeat ad Deum, qui dedit illum. Qo 12 8 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, et ómnia vánitas. Qo 12 9 Cumque esset sapientíssimus Ecclesiástes, dócuit pópulum, et enarrávit quæ fécerat: et investígans compósuit parábolas multas. Qo 12 10 Quæsívit verba utília, et conscrípsit sermónes rectíssimos ac veritáte plenos. Qo 12 11 Verba sapiéntium sicut stímuli, et quasi clavi in altum defíxi, quæ per magistrórum consílium data sunt a pastóre uno. Qo 12 12 His ámplius fili mi ne requíras. Faciéndi plures libros nullus est finis: frequénsque meditátio, carnis afflíctio est. Qo 12 13 Finem loquéndi páriter omnes audiámus. Deum time, et mandáta eius obsérva: hoc est enim omnis homo: Qo 12 14 et cuncta quæ fiunt addúcet Deus in iudícium pro omni erráto, sive bonum, sive malum illud sit. Ct 1 1 Osculétur me ósculo oris sui: quia melióra sunt úbera tua vino, Ct 1 2 fragrántia unguéntis óptimis. Oleum effúsum nomen tuum: ídeo adolescéntulæ dilexérunt te. Ct 1 3 Trahe me: post te currémus in odórem unguentórum tuórum. Introdúxit me rex in cellária sua: exsultábimus et lætábimur in te, mémores úberum tuórum super vinum. Recti díligunt te. Ct 1 4 Nigra sum, sed formósa, fíliæ Ierúsalem, sicut tabernácula Cedar, sicut pelles Salomónis. Ct 1 5 Nolíte me consideráre quod fusca sim, quia decolorávit me sol. Fílii matris meæ pugnavérunt contra me: posuérunt me custódem in víneis: víneam meam non custodívi. Ct 1 6 Indica mihi, quem díligit ánima mea, ubi pascas, ubi cubes in merídie, ne vagári incípiam post greges sodálium tuórum. Ct 1 7 Si ignóras te, o pulchérrima inter mulíeres, egrédere, et abi post vestígia gregum, et pasce hædos tuos iuxta tabernácula pastórum. Ct 1 8 Equitátui meo in cúrribus Pharaónis assimilávi te, amíca mea. Ct 1 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut túrturis: collum tuum sicut monília. Ct 1 10 Murénulas áureas faciémus tibi, vermiculátas argénto. Ct 1 11 Dum esset rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suum. Ct 1 12 Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi: inter úbera mea commorábitur. Ct 1 13 Botrus cypri diléctus meus mihi, in víneis Engáddi. Ct 1 14 Ecce tu pulchra es amíca mea, ecce tu pulchra es, óculi tui columbárum. Ct 1 15 Ecce tu pulcher es dilécte mi, et decórus. Léctulus noster flóridus. Ct 1 16 Tigna domórum nostrárum cédrina, laqueária nostra cypréssina. Ct 2 1 Ego flos campi, et lílium convállium. Ct 2 2 Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. Ct 2 3 Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus quem desideráveram sedi, et fructus eius dulcis gútturi meo. Ct 2 4 Introdúxit me in cellam vináriam: ordinávit in me caritátem. Ct 2 5 Fulcíte me flóribus, stipáte me malis: quia amóre lángueo. Ct 2 6 Læva eius sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me. Ct 2 7 Adiúro vos, fíliæ Ierúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit. Ct 2 8 Vox dilécti mei: ecce iste venit, sáliens in móntibus, transíliens colles. Ct 2 9 Símilis est diléctus meus cápreæ, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos. Ct 2 10 En diléctus meus lóquitur mihi. Surge, própera amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni: Ct 2 11 iam enim hiems tránsiit: imber ábiit, et recéssit. Ct 2 12 Flores apparuérunt in terra nostra: tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: Ct 2 13 ficus prótulit grossos suos: víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: Ct 2 14 colúmba mea in foramínibus petræ, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra. Ct 2 15 Cápite nobis vulpes párvulas quæ demoliúntur víneas: nam vínea nostra flóruit. Ct 2 16 Diléctus meus mihi, et ego illi, qui páscitur inter lília, Ct 2 17 donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ. Revértere: símilis esto, dilécte mi, cápreæ, hinnulóque cervórum super montes Bether. Ct 3 1 In léctulo meo per noctes quæsívi quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. Ct 3 2 Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et platéas quæram quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. Ct 3 3 Invenérunt me vígiles qui custódiunt civitátem: Num quem díligit ánima mea vidístis? Ct 3 4 Páululum cum pertransíssem eos, invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ, et in cubículum genetrícis meæ. Ct 3 5 Adiúro vos, fíliæ Ierúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. Ct 3 6 Quæ est ista quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ, et thuris, et univérsi púlveris pigmentárii? Ct 3 7 En léctulum Salomónis sexagínta fortes ámbiunt ex fortíssimis Israël: Ct 3 8 omnes tenéntes gládios, et ad bella doctíssimi: uniuscuiúsque ensis super femur suum propter timóres noctúrnos. Ct 3 9 Férculum fecit sibi rex Sálomon de lignis Líbani: Ct 3 10 colúmnas eius fecit argénteas, reclinatórium áureum, ascénsum purpúreum: média caritáte constrávit, propter fílias Ierúsalem. Ct 3 11 Egredímini et vidéte fíliæ Sion regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis eius. Ct 4 1 Quam pulchra es amíca mea, quam pulchra es! Oculi tui columbárum, absque eo quod intrínsecus latet. Capílli tui sicut greges caprárum quæ ascendérunt de monte Gálaad. Ct 4 2 Dentes tui sicut greges tonsárum quæ ascendérunt de lavácro: omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est inter eas. Ct 4 3 Sicut vitta coccínea lábia tua, et elóquium tuum dulce. Sicut fragmen mali púnici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrínsecus latet. Ct 4 4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificáta est cum propugnáculis: mille clýpei pendent ex ea, omnis armatúra fórtium. Ct 4 5 Duo úbera tua sicut duo hínnuli, cápreæ gemélli, qui pascúntur in líliis. Ct 4 6 Donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Ct 4 7 Tota pulchra es amíca mea, et mácula non est in te. Ct 4 8 Veni de Líbano, sponsa mea: veni de Líbano, veni, coronáberis: de cápite Amana, de vértice Sanir et Hermon, de cubílibus leónum, de móntibus pardórum. Ct 4 9 Vulnerásti cor meum soror mea sponsa, vulnerásti cor meum in uno oculórum tuórum, et in uno crine colli tui. Ct 4 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchrióra sunt úbera tua vino, et odor unguentórum tuórum super ómnia arómata. Ct 4 11 Favus distíllans lábia tua sponsa: mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris. Ct 4 12 Hortus conclúsus soror mea sponsa, hortus conclúsus, fons signátus. Ct 4 13 Emissiónes tuæ paradísus malórum punicórum cum pomórum frúctibus. Cypri cum nardo, Ct 4 14 nardus et crocus, fístula et cinnamómum cum univérsis lignis Líbani, myrrha et áloe cum ómnibus primis unguéntis. Ct 4 15 Fons hortórum: púteus aquárum vivéntium, quæ fluunt ímpetu de Líbano. Ct 4 16 Surge áquilo, et veni auster: perfla hortum meum, et fluant arómata illíus. Ct 5 1 Véniat diléctus meus in hortum suum, et cómedat fructum pomórum suórum. Veni in hortum meum soror mea sponsa, méssui myrrham meam cum aromátibus meis: comédi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comédite amíci, et bíbite, et inebriámini caríssimi. Ct 5 2 Ego dórmio, et cor meum vígilat. Vox dilécti mei pulsántis: Aperi mihi soror mea, amíca mea, colúmba mea, immaculáta mea: quia caput meum plenum est rore, et cincínni mei guttis nóctium. Ct 5 3 Exspoliávi me túnica mea, quómodo índuar illa? lavi pedes meos, quómodo inquinábo illos? Ct 5 4 Diléctus meus misit manum suam per forámen, et venter meus intrémuit ad tactum eius. Ct 5 5 Surréxi ut aperírem dilécto meo: manus meæ stillavérunt myrrham, et dígiti mei pleni myrrha probatíssima. Ct 5 6 Péssulum óstii mei apérui dilécto meo, at ille declináverat, atque transíerat. Anima mea liquefácta est, ut locútus est: quæsívi, et non invéni illum: vocávi, et non respóndit mihi. Ct 5 7 Invenérunt me custódes qui circúmeunt civitátem: percussérunt me, et vulneravérunt me. Tulérunt pállium meum mihi custódes murórum. Ct 5 8 Adiúro vos, fíliæ Ierúsalem, si invenéritis diléctum meum, ut nuntiétis ei quia amóre lángueo. Ct 5 9 Qualis est diléctus tuus ex dilécto, o pulchérrima mulíerum? qualis est diléctus tuus ex dilécto, quia sic adiurásti nos? Ct 5 10 Diléctus meus cándidus et rubicúndus: eléctus ex míllibus. Ct 5 11 Caput eius aurum óptimum: comæ eius sicut elátæ palmárum, nigræ quasi corvus. Ct 5 12 Oculi eius sicut colúmbæ super rívulos aquárum, quæ lacte sunt lotæ, et résident iuxta fluénta pleníssima. Ct 5 13 Genæ illíus sicut aréolæ arómatum, cónsitæ a pigmentáriis. Lábia eius lília, distillántia myrrham primam. Ct 5 14 Manus illíus tornátiles áureæ, plenæ hyacínthis. Venter eius ebúrneus, distínctus sapphíris. Ct 5 15 Crura illíus colúmnæ marmóreæ, quæ fundátæ sunt super bases áureas. Spécies eius ut Líbani, eléctus ut cedri. Ct 5 16 Guttur illíus suavíssimum, et totus desiderábilis. Talis est diléctus meus, et ipse est amícus meus, fíliæ Ierúsalem. Ct 5 17 Quo ábiit diléctus tuus, o pulchérrima mulíerum? quo declinávit diléctus tuus? et quærémus eum tecum. Ct 6 1 Diléctus meus descéndit in hortum suum ad aréolam arómatum, ut pascátur in hortis, et lília cólligat. Ct 6 2 Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília. Ct 6 3 Pulchra es amíca mea, suávis, et decóra sicut Ierúsalem: terríbilis ut castrórum ácies ordináta. Ct 6 4 Avérte óculos tuos a me, quia ipsi me avoláre fecérunt. Capílli tui sicut grex caprárum quæ apparuérunt de Gálaad. Ct 6 5 Dentes tui sicut grex óvium, quæ ascendérunt de lavácro: omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est in eis. Ct 6 6 Sicut cortex mali púnici, sic genæ tuæ absque occúltis tuis. Ct 6 7 Sexagínta sunt regínæ, et octogínta concubínæ, et adolescentulárum non est númerus. Ct 6 8 Una est colúmba mea, perfécta mea, una est matris suæ, elécta genetríci suæ. Vidérunt eam fíliæ, et beatíssimam prædicavérunt: regínæ et concubínæ, et laudavérunt eam. Ct 6 9 Quæ est ista quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta? Ct 6 10 Descéndi in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, et inspícerem si floruísset vínea, et germinássent mala púnica. Ct 6 11 Nescívi: ánima mea conturbávit me propter quadrígas Amínadab. Ct 6 12 Revértere, revértere Sulamítis: revértere, revértere, ut intueámur te. Ct 7 1 Quid vidébis in Sulamíte, nisi choros castrórum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceaméntis, fília príncipis! Iunctúræ fémorum tuórum sicut monília, quæ fabricáta sunt manu artíficis. Ct 7 2 Umbilícus tuus crater tornátilis, numquam índigens póculis. Venter tuus sicut acérvus trítici vallátus líliis. Ct 7 3 Duo úbera tua sicut duo hínnuli gemélli cápreæ. Ct 7 4 Collum tuum sicut turris ebúrnea: óculi tui sicut piscínæ in Hésebon quæ sunt in porta fíliæ multitúdinis. Nasus tuus sicut turris Líbani, quæ réspicit contra Damáscum. Ct 7 5 Caput tuum ut Carmélus: et comæ cápitis tui sicut púrpura regis vincta canálibus. Ct 7 6 Quam pulchra es, et quam decóra, caríssima, in delíciis! Ct 7 7 Statúra tua assimiláta est palmæ, et úbera tua botris. Ct 7 8 Dixi: Ascéndam in palmam, et apprehéndam fructus eius: et erunt úbera tua sicut botri víneæ, et odor oris tui sicut malórum. Ct 7 9 Guttur tuum sicut vinum óptimum, dignum dilécto meo ad potándum, labiísque et déntibus illíus ad ruminándum. Ct 7 10 Ego dilécto meo, et ad me convérsio eius. Ct 7 11 Veni dilécte mi, egrediámur in agrum, commorémur in villis. Ct 7 12 Mane surgámus ad víneas: videámus si flóruit vínea, si flores fructus partúriunt, si floruérunt mala púnica: ibi dabo tibi úbera mea. Ct 7 13 Mandrágoræ dedérunt odórem. In portis nostris ómnia poma: nova et vétera, dilécte mi, servávi tibi. Ct 8 1 Quis mihi det te fratrem meum, sugéntem úbera matris meæ, ut invéniam te foris, et deósculer te, et iam me nemo despíciat? Ct 8 2 Apprehéndam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docébis, et dabo tibi póculum ex vino condíto, et mustum malórum granatórum meórum. Ct 8 3 Læva eius sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me. Ct 8 4 Adiúro vos fíliæ Ierúsalem, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. Ct 8 5 Quæ est ista quæ ascéndit de desérto, delíciis áffluens, inníxa super diléctum suum? Sub árbore malo suscitávi te: ibi corrúpta est mater tua, ibi violáta est génitrix tua. Ct 8 6 Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades eius lámpades ignis atque flammárum. Ct 8 7 Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam. Ct 8 8 Soror nostra parva, et úbera non habet: quid faciémus soróri nostræ in die quando alloquénda est? Ct 8 9 Si murus est, ædificémus super eum propugnácula argéntea: si óstium est, compingámus illud tábulis cédrinis. Ct 8 10 Ego murus, et úbera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem repériens. Ct 8 11 Vínea fuit pacífico in ea quæ habet pópulos: trádidit eam custódibus, vir affert pro fructu eius mille argénteos. Ct 8 12 Vínea mea coram me est. Mille tui pacífici, et ducénti his qui custódiunt fructus eius. Ct 8 13 Quæ hábitas in hortis, amíci auscúltant: fac me audíre vocem tuam. Ct 8 14 Fuge, dilécte mi, et assimiláre cápreæ, hinnulóque cervórum super montes arómatum. Sap 1 1 Dilígite iustítiam, qui iudicátis terram. Sentíte de Dómino in bonitáte, et in simplicitáte cordis quǽrite illum: Sap 1 2 quóniam invenítur ab his qui non tentant illum, appáret autem eis qui fidem habent in illum. Sap 1 3 Pervérsæ enim cogitatiónes séparant a Deo: probáta autem virtus córripit insipiéntes. Sap 1 4 Quóniam in malévolam ánimam non introíbit sapiéntia, nec habitábit in córpore súbdito peccátis. Sap 1 5 Spíritus enim sanctus disciplínæ effúgiet fictum, et áuferet se a cogitatiónibus quæ sunt sine intelléctu, et corripiétur a superveniénte iniquitáte. Sap 1 6 Benígnus est enim spíritus sapiéntiæ, et non liberábit malédicum a lábiis suis: quóniam renum illíus testis est Deus, et cordis illíus scrutátor est verus, et linguæ eius audítor. Sap 1 7 Quóniam Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis. Sap 1 8 Propter hoc qui lóquitur iníqua non potest latére, nec prætériet illum corrípiens iudícium. Sap 1 9 In cogitatiónibus enim ímpii interrogátio erit: sermónum autem illíus audítio ad Deum véniet, ad correptiónem iniquitátum illíus. Sap 1 10 Quóniam auris zeli audit ómnia, et tumúltus murmuratiónum non abscondétur. Sap 1 11 Custodíte ergo vos a murmuratióne, quæ nihil prodest, et a detractióne párcite linguæ: quóniam sermo obscúrus in vácuum non ibit, os autem quod mentítur occídit ánimam. Sap 1 12 Nolíte zeláre mortem in erróre vitæ vestræ, neque acquirátis perditiónem in opéribus mánuum vestrárum. Sap 1 13 Quóniam Deus mortem non fecit, nec lætátur in perditióne vivórum. Sap 1 14 Creávit enim ut essent ómnia, et sanábiles fecit natiónes orbis terrárum: et non est in illis medicaméntum extermínii, nec inferórum regnum in terra. Sap 1 15 Iustítia enim perpétua est, et immortális. Sap 1 16 Impii autem mánibus et verbis accersiérunt illam, et æstimántes illam amícam, defluxérunt: et sponsiónes posuérunt ad illam, quóniam digni sunt qui sint ex parte illíus. Sap 2 1 Dixérunt enim cogitántes apud se non recte: Exíguum et cum tǽdio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigérium in fine hóminis, et non est qui ágnitus sit revérsus ab ínferis. Sap 2 2 Quia ex níhilo nati sumus, et post hoc érimus tamquam non fuérimus: quóniam fumus flatus est in náribus nostris: et sermo scintílla ad commovéndum cor nostrum: Sap 2 3 qua extíncta, cinis erit corpus nostrum, et spíritus diffundétur tamquam mollis aër, et transíbit vita nostra tamquam vestígium nubis, et sicut nébula dissolvétur, quæ fugáta est a rádiis solis, et a calóre illíus aggraváta. Sap 2 4 Et nomen nostrum obliviónem accípiet per tempus, et nemo memóriam habébit óperum nostrórum. Sap 2 5 Umbræ enim tránsitus est tempus nostrum, et non est revérsio finis nostri: quóniam consignáta est, et nemo revértitur. Sap 2 6 Veníte ergo, et fruámur bonis quæ sunt, et utámur creatúra tamquam in iuventúte celériter. Sap 2 7 Vino pretióso et unguéntis nos impleámus, et non prætéreat nos flos témporis. Sap 2 8 Coronémus nos rosis ántequam marcéscant: nullum pratum sit quod non pertránseat luxúria nostra. Sap 2 9 Nemo nostrum exsors sit luxúriæ nostræ. Ubíque relinquámus signa lætítiæ, quóniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. Sap 2 10 Opprimámus páuperem iustum, et non parcámus víduæ, nec veteráni revereámur canos multi témporis. Sap 2 11 Sit autem fortitúdo nostra lex iustítiæ: quod enim infírmum est, inútile invenítur. Sap 2 12 Circumveniámus ergo iustum, quóniam inútilis est nobis, et contrárius est opéribus nostris, et impróperat nobis peccáta legis, et diffámat in nos peccáta disciplínæ nostræ. Sap 2 13 Promíttit se sciéntiam Dei habére, et fílium Dei se nóminat. Sap 2 14 Factus est nobis in traductiónem cogitatiónum nostrárum. Sap 2 15 Gravis est nobis étiam ad vidéndum, quóniam dissímilis est áliis vita illíus, et immutátæ sunt viæ eius. Sap 2 16 Tamquam nugáces æstimáti sumus ab illo, et ábstinet se a viis nostris tamquam ab immundítiis, et præfert novíssima iustórum, et gloriátur patrem se habére Deum. Sap 2 17 Videámus ergo si sermónes illíus veri sint, et tentémus quæ ventúra sunt illi, et sciémus quæ erunt novíssima illíus. Sap 2 18 Si enim est verus fílius Dei, suscípiet illum, et liberábit eum de mánibus contrariórum. Sap 2 19 Contumélia et torménto interrogémus eum, ut sciámus reveréntiam eius, et probémus patiéntiam illíus. Sap 2 20 Morte turpíssima condemnémus eum: erit enim ei respéctus ex sermónibus illíus. Sap 2 21 Hæc cogitavérunt, et erravérunt: excæcávit enim illos malítia eórum. Sap 2 22 Et nesciérunt sacraménta Dei: neque mercédem speravérunt iustítiæ, nec iudicavérunt honórem animárum sanctárum. Sap 2 23 Quóniam Deus creávit hóminem inexterminábilem, et ad imáginem similitúdinis suæ fecit illum. Sap 2 24 Invídia autem diáboli mors introívit in orbem terrárum: Sap 2 25 imitántur autem illum qui sunt ex parte illíus. Sap 3 1 Iustórum autem ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Sap 3 2 Visi sunt óculis insipiéntium mori, et æstimáta est afflíctio éxitus illórum, Sap 3 3 et quod a nobis est iter extermínium: illi autem sunt in pace. Sap 3 4 Etsi coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. Sap 3 5 In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. Sap 3 6 Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illórum. Sap 3 7 Fulgébunt iusti et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Sap 3 8 Iudicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum. Sap 3 9 Qui confídunt in illo intélligent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi: quóniam donum et pax est eléctis eius. Sap 3 10 Impii autem secúndum quæ cogitavérunt correptiónem habébunt: qui neglexérunt iustum, et a Dómino recessérunt. Sap 3 11 Sapiéntiam enim et disciplínam qui ábicit infélix est: et vácua est spes illórum, et labóres sine fructu, et inutília ópera eórum. Sap 3 12 Mulíeres eórum insensátæ sunt, et nequíssimi fílii eórum. Sap 3 13 Maledícta creatúra eórum, quóniam felix est stérilis: et incoinquináta, quæ nescívit thorum in delícto, habébit fructum in respectióne animárum sanctárum: Sap 3 14 et spado qui non operátus est per manus suas iniquitátem, nec cogitávit advérsus Deum nequíssima: dábitur enim illi fídei donum eléctum, et sors in templo Dei acceptíssima. Sap 3 15 Bonórum enim labórum gloriósus est fructus, et quæ non cóncidat radix sapiéntiæ. Sap 3 16 Fílii autem adulterórum in inconsummatióne erunt, et ab iníquo thoro semen exterminábitur. Sap 3 17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in níhilum computabúntur, et sine honóre erit novíssima senéctus illórum. Sap 3 18 Et si celérius defúncti fúerint, non habébunt spem, nec in die agnitiónis allocutiónem. Sap 3 19 Natiónis enim iníquæ diræ sunt consummatiónes. Sap 4 1 O quam pulchra est casta generátio cum claritáte! immortális est enim memória illíus: quóniam et apud Deum nota est, et apud hómines. Sap 4 2 Cum præsens est, imitántur illam, et desíderant eam cum se edúxerit: et in perpétuum coronáta triúmphat, incoinquinatórum certáminum prǽmium vincens. Sap 4 3 Multígena autem impiórum multitúdo non erit útilis, et spúria vitulámina non dabunt radíces altas, nec stábile firmaméntum collocábunt. Sap 4 4 Etsi in ramis in témpore germináverint, infírmiter pósita, a vento commovebúntur, et a nimietáte ventórum eradicabúntur. Sap 4 5 Confringéntur enim rami inconsummáti: et fructus illórum inútiles et acérbi ad manducándum, et ad níhilum apti. Sap 4 6 Ex iníquis enim somnis fílii qui nascúntur, testes sunt nequítiæ advérsus paréntes in interrogatióne sua. Sap 4 7 Iustus autem si morte præoccupátus fúerit, in refrigério erit. Sap 4 8 Senéctus enim venerábilis est non diutúrna, neque annórum número computáta: cani autem sunt sensus hóminis, Sap 4 9 et ætas senectútis vita immaculáta. Sap 4 10 Placens Deo factus est diléctus, et vivens inter peccatóres translátus est. Sap 4 11 Raptus est, ne malítia mutáret intelléctum eius, aut ne fíctio decíperet ánimam illíus. Sap 4 12 Fascinátio enim nugacitátis obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntiæ transvértit sensum sine malítia. Sap 4 13 Consummátus in brevi, explévit témpora multa: Sap 4 14 plácita enim erat Deo ánima illíus: propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum. Pópuli autem vidéntes, et non intelligéntes, nec ponéntes in præcórdiis tália, Sap 4 15 quóniam grátia Dei et misericórdia est in sanctos eius, et respéctus in eléctos illíus. Sap 4 16 Condémnat autem iustus mórtuus vivos ímpios, et iuvéntus celérius consummáta longam vitam iniústi. Sap 4 17 Vidébunt enim finem sapiéntis, et non intélligent quid cogitáverit de illo Deus, et quare muníerit illum Dóminus. Sap 4 18 Vidébunt, et contémnent eum: illos autem Dóminus irridébit. Sap 4 19 Et erunt post hæc decidéntes sine honóre, et in contumélia inter mórtuos in perpétuum: quóniam disrúmpet illos inflátos sine voce, et commovébit illos a fundaméntis, et usque ad suprémum desolabúntur, et erunt geméntes, et memória illórum períbit. Sap 4 20 Vénient in cogitatióne peccatórum suórum tímidi, et tradúcent illos ex advérso iniquitátes ipsórum. Sap 5 1 Tunc stabunt iusti in magna constántia advérsus eos qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum. Sap 5 2 Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis: Sap 5 3 dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt quos habúimus aliquándo in derísum, et in similitúdinem impropérii. Sap 5 4 Nos insensáti, vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: Sap 5 5 ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est. Sap 5 6 Ergo errávimus a via veritátis, et iustítiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligéntiæ non est ortus nobis. Sap 5 7 Lassáti sumus in via iniquitátis et perditiónis, et ambulávimus vias diffíciles: viam autem Dómini ignorávimus. Sap 5 8 Quid nobis prófuit supérbia? aut divitiárum iactántia quid cóntulit nobis? Sap 5 9 Transiérunt ómnia illa tamquam umbra, et tamquam núntius percúrrens, Sap 5 10 et tamquam navis quæ pertránsit fluctuántem aquam, cuius cum præteríerit non est vestígium inveníre, neque sémitam carínæ illíus in flúctibus: Sap 5 11 aut tamquam avis quæ tránsvolat in áëre, cuius nullum invenítur arguméntum itíneris, sed tantum sónitus alárum vérberans levem ventum, et scindens per vim itíneris áërem: commótis alis transvolávit, et post hoc nullum signum invenítur itíneris illíus: Sap 5 12 aut tamquam sagítta emíssa in locum destinátum, divísus aër contínuo in se reclúsus est, ut ignorétur tránsitus illíus: Sap 5 13 sic et nos nati contínuo desívimus esse: et virtútis quidem nullum signum valúimus osténdere, in malignitáte autem nostra consúmpti sumus. Sap 5 14 Tália dixérunt in inférno hi qui peccavérunt: Sap 5 15 quóniam spes ímpii tamquam lanúgo est quæ a vento tóllitur, et tamquam spuma grácilis quæ a procélla dispérgitur, et tamquam fumus qui a vento diffúsus est, et tamquam memória hóspitis uníus diéi prætereúntis. Sap 5 16 Iusti autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Sap 5 17 Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Sap 5 18 Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Sap 5 19 Induet pro thoráce iustítiam, et accípiet pro gálea iudícium certum: Sap 5 20 sumet scutum inexpugnábile æquitátem. Sap 5 21 Acuet autem duram iram in lánceam, et pugnábit cum illo orbis terrárum contra insensátos. Sap 5 22 Ibunt dirécte emissiónes fúlgurum, et tamquam a bene curváto arcu núbium exterminabúntur, et ad certum locum insílient. Sap 5 23 Et a petrósa ira plenæ mitténtur grándines: excandéscet in illos aqua maris, et flúmina concúrrent dúriter. Sap 5 24 Contra illos stabit spíritus virtútis, et tamquam turbo venti dívidet illos: et ad erémum perdúcet omnem terram iníquitas illórum, et malígnitas evértet sedes poténtium. Sap 6 1 Mélior est sapiéntia quam vires, et vir prudens quam fortis. Sap 6 2 Audíte ergo reges, et intellígite: díscite, iúdices fínium terræ. Sap 6 3 Præbéte aures, vos qui continétis multitúdines, et placétis vobis in turbis natiónum. Sap 6 4 Quóniam data est a Dómino potéstas vobis, et virtus ab Altíssimo: qui interrogábit ópera vestra, et cogitatiónes scrutábitur. Sap 6 5 Quóniam cum essétis minístri regni illíus, non recte iudicástis, nec custodístis legem iustítiæ, neque secúndum voluntátem Dei ambulástis. Sap 6 6 Horrénde et cito apparébit vobis, quóniam iudícium duríssimum his qui præsunt fiet. Sap 6 7 Exíguo enim concéditur misericórdia: poténtes autem poténter torménta patiéntur. Sap 6 8 Non enim súbtrahet persónam cuiúsquam Deus, nec verébitur magnitúdinem eius cuiúsquam, quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et æquáliter cura est illi de ómnibus. Sap 6 9 Fortióribus autem fórtior instat cruciátio. Sap 6 10 Ad vos ergo reges sunt hi sermónes mei: ut discátis sapiéntiam, et non excidátis. Sap 6 11 Qui enim custodíerint iusta iuste, iustificabúntur: et qui didícerint ista, invénient quid respóndeant. Sap 6 12 Concupíscite ergo sermónes meos: dilígite illos, et habébitis disciplínam. Sap 6 13 Clara est, et quæ numquam marcéscit, sapiéntia: et fácile vidétur ab his qui díligunt eam, et invenítur ab his qui quærunt illam. Sap 6 14 Præóccupat qui se concupíscunt, ut illis se prior osténdat. Sap 6 15 Qui de luce vigiláverit ad illam non laborábit: assidéntem enim illam fóribus suis invéniet. Sap 6 16 Cogitáre ergo de illa sensus est consummátus, et qui vigiláverit propter illam cito secúrus erit. Sap 6 17 Quóniam dignos se ipsa círcuit quærens, et in viis osténdit se hiláriter, et in omni providéntia occúrrit illis. Sap 6 18 Inítium enim illíus veríssima est disciplínæ concupiscéntia. Sap 6 19 Cura ergo disciplínæ diléctio est, et diléctio custódia legum illíus est: custodítio autem legum consummátio incorruptiónis est: Sap 6 20 incorrúptio autem facit esse próximum Deo. Sap 6 21 Concupiscéntia ítaque sapiéntiæ dedúcit ad regnum perpétuum. Sap 6 22 Si ergo delectámini sédibus et sceptris, o reges pópuli, dilígite sapiéntiam, ut in perpétuum regnétis: Sap 6 23 dilígite lumen sapiéntiæ, omnes qui præéstis pópulis. Sap 6 24 Quid est autem sapiéntia, et quemádmodum facta sit, réferam, et non abscóndam a vobis sacraménta Dei: sed ab inítio nativitátis investigábo, et ponam in lucem sciéntiam illíus, et non præteríbo veritátem. Sap 6 25 Neque cum invídia tabescénte iter habébo, quóniam talis homo non erit párticeps sapiéntiæ. Sap 6 26 Multitúdo autem sapiéntium sánitas est orbis terrárum, et rex sápiens stabiliméntum pópuli est. Sap 6 27 Ergo accípite disciplínam per sermónes meos, et próderit vobis. Sap 7 1 Sum quidem et ego mortális homo, símilis ómnibus, et ex génere terréni illíus qui prior factus est: et in ventre matris figurátus sum caro: Sap 7 2 decem ménsium témpore coagulátus sum in sánguine, ex sémine hóminis, et delectaménto somni conveniénte. Sap 7 3 Et ego natus accépi commúnem áërem, et in simíliter factam décidi terram, et primam vocem símilem ómnibus emísi plorans. Sap 7 4 In involuméntis nutrítus sum, et curis magnis. Sap 7 5 Nemo enim ex régibus áliud hábuit nativitátis inítium. Sap 7 6 Unus ergo intróitus est ómnibus ad vitam, et símilis éxitus. Sap 7 7 Propter hoc optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: Sap 7 8 et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus. Sap 7 9 Nec comparávi illi lápidem pretiósum, quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Sap 7 10 Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam, quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Sap 7 11 Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus: Sap 7 12 et lætátus sum in ómnibus, quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est. Sap 7 13 Quam sine fictióne dídici, et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Sap 7 14 Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti. Sap 7 15 Mihi autem dedit Deus dícere ex senténtia, et præsúmere digna horum quæ mihi dantur: quóniam ipse sapiéntiæ dux est, et sapiéntium emendátor. Sap 7 16 In manu enim illíus et nos et sermónes nostri, et omnis sapiéntia, et óperum sciéntia, et disciplína. Sap 7 17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt sciéntiam veram, ut sciam dispositiónem orbis terrárum, et virtútes elementórum, Sap 7 18 inítium, et consummatiónem, et medietátem témporum, vicissitúdinum permutatiónes, et commutatiónes témporum, Sap 7 19 anni cursus, et stellárum dispositiónes, Sap 7 20 natúras animálium, et iras bestiárum, vim ventórum, et cogitatiónes hóminum, differéntias virgultórum, et virtútes radícum. Sap 7 21 Et quæcúmque sunt abscónsa et improvísa dídici: ómnium enim ártifex dócuit me sapiéntia. Sap 7 22 Est enim in illa spíritus intelligéntiæ, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, disértus, móbilis, incoinquinátus, certus, suávis, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens, Sap 7 23 humánus, benígnus, stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens, et qui cápiat omnes spíritus, intelligíbilis, mundus, subtílis. Sap 7 24 Omnibus enim mobílibus mobílior est sapiéntia: attíngit autem ubíque propter suam mundítiam. Sap 7 25 Vapor est enim virtútis Dei, et emanátio quædam est claritátis omnipoténtis Dei sincéra, et ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit: Sap 7 26 candor est enim lucis ætérnæ, et spéculum sine mácula Dei maiestátis, et imágo bonitátis illíus. Sap 7 27 Et cum sit una, ómnia potest: et in se pérmanens ómnia ínnovat: et per natiónes in ánimas sanctas se transfert: amícos Dei et prophétas constítuit. Sap 7 28 Néminem enim díligit Deus, nisi eum qui cum sapiéntia inhábitat. Sap 7 29 Est enim hæc speciósior sole, et super omnem dispositiónem stellárum: luci comparáta, invenítur prior. Sap 7 30 Illi enim succédit nox: sapiéntiam autem non vincit malítia. Sap 8 1 Attíngit ergo a fine usque ad finem fórtiter, et dispónit ómnia suáviter. Sap 8 2 Hanc amávi, et exquisívi a iuventúte mea, et quæsívi sponsam mihi eam assúmere, et amátor factus sum formæ illíus. Sap 8 3 Generositátem illíus gloríficat, contubérnium habens Dei: sed et ómnium Dóminus diléxit illam. Sap 8 4 Doctrix enim est disciplínæ Dei, et eléctrix óperum illíus. Sap 8 5 Et si divítiæ appetúntur in vita, quid sapiéntia locuplétius quæ operátur ómnia? Sap 8 6 Si autem sensus operátur, quis horum quæ sunt magis quam illa est ártifex? Sap 8 7 Et si iustítiam quis díligit, labóres huius magnas habent virtútes: sobrietátem enim et prudéntiam docet, et iustítiam, et virtútem, quibus utílius nihil est in vita homínibus. Sap 8 8 Et si multitúdinem sciéntiæ desíderat quis, scit prætérita, et de futúris ǽstimat: scit versútias sermónum, et dissolutiónes argumentórum: signa et monstra scit ántequam fiant, et evéntus témporum et sæculórum. Sap 8 9 Propósui ergo hanc addúcere mihi ad convivéndum, sciens quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tǽdii mei. Sap 8 10 Habébo propter hanc claritátem ad turbas, et honórem apud senióres iúvenis: Sap 8 11 et acútus invéniar in iudício, et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me: Sap 8 12 tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Sap 8 13 Prætérea habébo per hanc immortalitátem, et memóriam ætérnam his qui post me futúri sunt relínquam. Sap 8 14 Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ. Sap 8 15 Timébunt me audiéntes reges horréndi: in multitúdine vidébor bonus, et in bello fortis. Sap 8 16 Intrans in domum meam, conquiéscam cum illa: non enim habet amaritúdinem conversátio illíus, nec tǽdium convíctus illíus, sed lætítiam et gáudium. Sap 8 17 Hæc cógitans apud me et commémorans in corde meo, quóniam immortálitas est in cognatióne sapiéntiæ, Sap 8 18 et in amicítia illíus delectátio bona, et in opéribus mánuum illíus honéstas sine defectióne, et in certámine loquélæ illíus sapiéntia, et præcláritas in communicatióne sermónum ipsíus: circuíbam quærens, ut mihi illam assúmerem. Sap 8 19 Puer autem eram ingeniósus, et sortítus sum ánimam bonam. Sap 8 20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinátum. Sap 8 21 Et ut scivi quóniam áliter non possem esse cóntinens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapiéntiæ, scire cuius esset hoc donum: ádii Dóminum, et deprecátus sum illum, et dixi ex totis præcórdiis meis: Sap 9 1 Deus patrum meórum, et Dómine misericórdiæ, qui fecísti ómnia verbo tuo, Sap 9 2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, ut dominarétur creatúræ quæ a te facta est, Sap 9 3 ut dispónat orbem terrárum in æquitáte et iustítia, et in directióne cordis iudícium iúdicet: Sap 9 4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam, et noli me reprobáre a púeris tuis: Sap 9 5 quóniam servus tuus sum ego, et fílius ancíllæ tuæ: homo infírmus, et exígui témporis, et minor ad intelléctum iudícii et legum. Sap 9 6 Nam etsi quis erit consummátus inter fílios hóminum, si ab illo abfúerit sapiéntia tua, in níhilum computábitur. Sap 9 7 Tu elegísti me regem pópulo tuo, et iúdicem filiórum tuórum et filiárum: Sap 9 8 et dixísti me ædificáre templum in monte sancto tuo, et in civitáte habitatiónis tuæ altáre: similitúdinem tabernáculi sancti tui quod præparásti ab inítio. Sap 9 9 Et tecum sapiéntia tua, quæ novit ópera tua, quæ et áffuit tunc cum orbem terrárum fáceres, et sciébat quid esset plácitum óculis tuis, et quid diréctum in præcéptis tuis. Sap 9 10 Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit et mecum labóret, ut sciam quid accéptum sit apud te: Sap 9 11 scit enim illa ómnia, et intélligit, et dedúcet me in opéribus meis sóbrie, et custódiet me in sua poténtia. Sap 9 12 Et erunt accépta ópera mea, et dispónam pópulum tuum iuste, et ero dignus sédium patris mei. Sap 9 13 Quis enim hóminum póterit scire consílium Dei? aut quis póterit cogitáre quid velit Deus? Sap 9 14 Cogitatiónes enim mortálium tímidæ, et incértæ providéntiæ nostræ. Sap 9 15 Corpus enim quod corrúmpitur ággravat ánimam, et terréna inhabitátio déprimit sensum multa cogitántem. Sap 9 16 Et diffícile æstimámus quæ in terra sunt, et quæ in prospéctu sunt invenímus cum labóre: quæ autem in cælis sunt, quis investigábit? Sap 9 17 Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris Spíritum Sanctum tuum de altíssimis: Sap 9 18 et sic corréctæ sint sémitæ eórum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didícerint hómines? Sap 9 19 Nam per sapiéntiam sanáti sunt quicúmque placuérunt tibi, Dómine, a princípio. Sap 10 1 Hæc illum qui primus formátus est a Deo patre orbis terrárum, cum solus esset creátus, custodívit, Sap 10 2 et edúxit illum a delícto suo, et dedit illi virtútem continéndi ómnia. Sap 10 3 Ab hac ut recéssit iniústus in ira sua, per iram homicídii fratérni depériit. Sap 10 4 Propter quem cum aqua deléret terram, sanávit íterum sapiéntia, per contemptíbile lignum iustum gubérnans. Sap 10 5 Hæc et in consénsu nequítiæ, cum se natiónes contulíssent, scivit iustum, et conservávit sine queréla Deo, et in fílii misericórdia fortem custodívit. Sap 10 6 Hæc iustum a pereúntibus ímpiis liberávit fugiéntem, descendénte igne in Pentápolim: Sap 10 7 quibus in testimónium nequítiæ fumigabúnda constat desérta terra, et incérto témpore fructus habéntes árbores: et incredíbilis ánimæ memória stans figméntum salis. Sap 10 8 Sapiéntiam enim prætereúntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorárent bona, sed et insipiéntiæ suæ reliquérunt homínibus memóriam, ut in his quæ peccavérunt nec latére potuíssent. Sap 10 9 Sapiéntia autem hos qui se obsérvant a dolóribus liberávit. Sap 10 10 Hæc prófugum iræ fratris iustum dedúxit per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. Sap 10 11 In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Sap 10 12 Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum: et certámen forte dedit illi ut vínceret, et sciret quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Sap 10 13 Hæc vénditum iustum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, Sap 10 14 et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos qui eum deprimébant: et mendáces osténdit qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam. Sap 10 15 Hæc pópulum iustum et semen sine queréla liberávit a natiónibus quæ illum deprimébant. Sap 10 16 Intrávit in ánimam servi Dei, et stetit contra reges horréndos in porténtis et signis. Sap 10 17 Et réddidit iustis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili: et fuit illis in velaménto diéi, et in luce stellárum per noctem: Sap 10 18 tránstulit illos per mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Sap 10 19 Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo iusti tulérunt spólia impiórum, Sap 10 20 et decantavérunt Dómine nomen sanctum tuum, et víctricem manum tuam laudavérunt páriter: Sap 10 21 quóniam sapiéntia apéruit os mutórum, et linguas infántium fecit disértas. Sap 11 1 Diréxit ópera eórum in mánibus prophétæ sancti. Sap 11 2 Iter fecérunt per desérta quæ non habitabántur, et in locis desértis fixérunt casas. Sap 11 3 Stetérunt contra hostes, et de inimícis se vindicavérunt. Sap 11 4 Sitiérunt, et invocavérunt te, et data est illis aqua de petra altíssima, et réquies sitis de lápide duro. Sap 11 5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimíci illórum a defectióne potus sui, et in eis cum abundárent fílii Israël lætáti sunt: Sap 11 6 per hæc, cum illis deéssent, bene cum illis actum est. Sap 11 7 Nam pro fonte quidem sempitérni flúminis, humánum sánguinem dedísti iniústis. Sap 11 8 Qui cum minueréntur in traductióne infántium occisórum, dedísti illis abundántem aquam insperáte, Sap 11 9 osténdens per sitim quæ tunc fuit, quemádmodum tuos exaltáres, et adversários illórum necáres. Sap 11 10 Cum enim tentáti sunt, et quidem cum misericórdia disciplínam accipiéntes, sciérunt quemádmodum cum ira iudicáti ímpii torménta pateréntur. Sap 11 11 Hos quidem tamquam pater monens probásti: illos autem tamquam durus rex intérrogans condemnásti. Sap 11 12 Abséntes enim, et præséntes, simíliter torquebántur. Sap 11 13 Duplex enim illos accéperat tǽdium et gémitus, cum memória præteritórum. Sap 11 14 Cum enim audírent per sua torménta bene secum agi, commemoráti sunt Dóminum, admirántes in finem éxitus. Sap 11 15 Quem enim in expositióne prava proiéctum derisérunt, in finem evéntus miráti sunt, non simíliter iustis sitiéntes. Sap 11 16 Pro cogitatiónibus autem insensátis iniquitátis illórum, quod quidam errántes colébant mutos serpéntes et béstias supervácuas, immisísti illis multitúdinem mutórum animálium in vindíctam: Sap 11 17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquétur. Sap 11 18 Non enim impossíbilis erat omnípotens manus tua, quæ creávit orbem terrárum ex matéria invísa, immíttere illis multitúdinem ursórum, aut audáces leónes, Sap 11 19 aut novi géneris ira plenas ignótas béstias, aut vapórem ígnium spirántes, aut fumi odórem proferéntes, aut horréndas ab óculis scintíllas emitténtes: Sap 11 20 quarum non solum læsúra póterat illos extermináre, sed et aspéctus per timórem occídere. Sap 11 21 Sed et sine his uno spíritu póterant occídi, persecutiónem passi ab ipsis factis suis, et dispérsi per spíritum virtútis tuæ: sed ómnia in mensúra, et número et póndere disposuísti. Sap 11 22 Multum enim valére, tibi soli supérerat semper: et virtúti bráchii tui quis resístet? Sap 11 23 Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni quæ descéndit in terram. Sap 11 24 Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes: et dissímulas peccáta hóminum, propter pœniténtiam. Sap 11 25 Díligis enim ómnia quæ sunt, et nihil odísti eórum quæ fecísti: nec enim ódiens áliquid constituísti aut fecísti. Sap 11 26 Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? aut quod a te vocátum non esset conservarétur? Sap 11 27 Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt, Dómine, qui amas ánimas. Sap 12 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, spíritus tuus in ómnibus! Sap 12 2 Ideóque eos qui exérrant pártibus córripis, et de quibus peccant ádmones et allóqueris, ut relícta malítia credant in te Dómine. Sap 12 3 Illos enim antíquos inhabitatóres terræ sanctæ tuæ, quos exhorruísti, Sap 12 4 quóniam odibília ópera tibi faciébant per medicámina et sacrifícia iniústa, Sap 12 5 et filiórum suórum necatóres sine misericórdia, et comestóres víscerum hóminum, et devoratóres sánguinis a médio sacraménto tuo, Sap 12 6 et auctóres paréntes animárum inauxiliatárum, pérdere voluísti per manus paréntum nostrórum: Sap 12 7 ut dignam percíperent peregrinatiónem puerórum Dei, quæ tibi ómnium cárior est terra. Sap 12 8 Sed et his tamquam homínibus pepercísti, et misísti antecessóres exércitus tui vespas, ut illos paulátim exterminárent. Sap 12 9 Non quia ímpotens eras in bello subícere ímpios iustis, aut béstiis sævis, aut verbo duro simul extermináre: Sap 12 10 sed pártibus iúdicans, dabas locum pœniténtiæ, non ignórans quóniam nequam est nátio eórum, et naturális malítia ipsórum, et quóniam non póterat mutári cogitátio illórum in perpétuum. Sap 12 11 Semen enim erat maledíctum ab inítio: nec timens áliquem, véniam dabas peccátis illórum. Sap 12 12 Quis enim dicet tibi: Quid fecísti? aut quis stabit contra iudícium tuum? aut quis in conspéctu tuo véniet vindex iniquórum hóminum? aut quis tibi imputábit, si períerint natiónes quas tu fecísti? Sap 12 13 Non enim est álius deus quam tu, cui cura est de ómnibus, ut osténdas quóniam non iniúste iúdicas iudícium. Sap 12 14 Neque rex, neque tyránnus in conspéctu tuo inquírent de his quos perdidísti. Sap 12 15 Cum ergo sis iustus, iuste ómnia dispónis: ipsum quoque qui non debet puníri, condemnáre, éxterum ǽstimas a tua virtúte. Sap 12 16 Virtus enim tua iustítiæ inítium est, et ob hoc quod Dóminus es, ómnibus te párcere facis. Sap 12 17 Virtútem enim osténdis tu, qui non créderis esse in virtúte consummátus, et horum qui te nésciunt audáciam tradúcis. Sap 12 18 Tu autem dominátor virtútis, cum tranquillitáte iúdicas, et cum magna reveréntia dispónis nos: subest enim tibi, cum volúeris posse. Sap 12 19 Docuísti autem pópulum tuum per tália ópera, quóniam opórtet iustum esse et humánum: et bonæ spei fecísti fílios tuos, quóniam iúdicans das locum in peccátis pœniténtiæ. Sap 12 20 Si enim inimícos servórum tuórum, et débitos morti, cum tanta cruciásti attentióne, dans tempus et locum per quæ possent mutári a malítia: Sap 12 21 cum quanta diligéntia iudicásti fílios tuos, quorum paréntibus iuraménta et conventiónes dedísti bonárum promissiónum! Sap 12 22 Cum ergo das nobis disciplínam, inimícos nostros multiplíciter flagéllas, ut bonitátem tuam cogitémus iudicántes, et cum de nobis iudicátur, sperémus misericórdiam tuam. Sap 12 23 Unde et illis qui in vita sua insensáte et iniúste vixérunt, per hæc quæ coluérunt dedísti summa torménta. Sap 12 24 Etenim in erróris via diútius erravérunt, deos æstimántes hæc quæ in animálibus sunt supervácua, infántium insensatórum more vivéntes. Sap 12 25 Propter hoc tamquam púeris insensátis iudícium in derísum dedísti. Sap 12 26 Qui autem ludíbriis et increpatiónibus non sunt corrécti, dignum Dei iudícium expérti sunt. Sap 12 27 In quibus enim patiéntes indignabántur per hæc quos putábant deos, in ipsis cum exterminaréntur vidéntes, illum quem olim negábant se nosse, verum Deum agnovérunt: propter quod et finis condemnatiónis eórum venit super illos. Sap 13 1 Vani autem sunt omnes hómines in quibus non subest sciéntia Dei: et de his quæ vidéntur bona, non potuérunt intellígere eum qui est, neque opéribus attendéntes agnovérunt quis esset ártifex: Sap 13 2 sed aut ignem, aut spíritum, aut citátum áërem, aut gyrum stellárum, aut nímiam aquam, aut solem et lunam, rectóres orbis terrárum deos putavérunt. Sap 13 3 Quorum si spécie delectáti, deos putavérunt, sciant quanto his dominátor eórum speciósior est: speciéi enim generátor hæc ómnia constítuit. Sap 13 4 Aut si virtútem et ópera eórum miráti sunt, intélligant ab illis quóniam qui hæc fecit fórtior est illis: Sap 13 5 a magnitúdine enim speciéi et creatúræ cognoscibíliter póterit creátor horum vidéri. Sap 13 6 Sed tamen adhuc in his minor est queréla: et hi enim fortásse errant, Deum quæréntes, et voléntes inveníre. Sap 13 7 Etenim cum in opéribus illíus converséntur, inquírunt: et persuásum habent quóniam bona sunt quæ vidéntur. Sap 13 8 Iterum autem nec his debet ignósci. Sap 13 9 Si enim tantum potuérunt scire ut possent æstimáre sǽculum, quómodo huius Dóminum non facílius invenérunt? Sap 13 10 Infelíces autem sunt, et inter mórtuos spes illórum est, qui appellavérunt deos ópera mánuum hóminum: aurum et argéntum, artis inventiónem, et similitúdines animálium, aut lápidem inútilem, opus manus antíquæ. Sap 13 11 Aut si quis ártifex faber de silva lignum rectum secúerit, et huius docte erádat omnem córticem, et arte sua usus diligénter fábricet vas útile in conversatiónem vitæ: Sap 13 12 relíquiis autem eius óperis ad præparatiónem escæ abutátur, Sap 13 13 et réliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vortícibus plenum sculpat diligénter per vacuitátem suam, et per sciéntiam suæ artis figúret illud, et assímilet illud imágini hóminis, Sap 13 14 aut alícui ex animálibus illud cómparet: perlíniens rubríca, et rubicúndum fáciens fuco colórem illíus, et omnem máculam quæ in illo est perlíniens: Sap 13 15 et fáciat ei dignam habitatiónem, et in paríete ponens illud, et confírmans ferro Sap 13 16 ne forte cadat, prospíciens illi: sciens quóniam non potest adiuváre se: imágo enim est, et opus est illi adiutórium. Sap 13 17 Et de substántia sua, et de fíliis suis, et de núptiis votum fáciens inquírit: non erubéscit loqui cum illo qui sine ánima est. Sap 13 18 Et pro sanitáte quidem infírmum deprecátur, et pro vita rogat mórtuum, et in adiutórium inútilem ínvocat. Sap 13 19 Et pro itínere petit ab eo qui ambuláre non potest: et de acquiréndo, et de operándo, et de ómnium rerum evéntu, petit ab eo qui in ómnibus est inútilis. Sap 14 1 Iterum álius navigáre cógitans, et per feros fluctus iter fácere incípiens, ligno portánte se, fragílius lignum ínvocat. Sap 14 2 Illud enim cupíditas acquiréndi excogitávit, et ártifex sapiéntia fabricávit sua. Sap 14 3 Tua autem, Pater, providéntia gubérnat: quóniam dedísti et in mari viam, et inter fluctus sémitam firmíssimam, Sap 14 4 osténdens quóniam potens es ex ómnibus salváre, étiam si sine arte áliquis ádeat mare. Sap 14 5 Sed ut non essent vácua sapiéntiæ tuæ ópera, propter hoc étiam et exíguo ligno credunt hómines ánimas suas, et transeúntes mare per ratem liberáti sunt. Sap 14 6 Sed et ab inítio cum perírent supérbi gigántes, spes orbis terrárum ad ratem confúgiens, remísit sǽculo semen nativitátis quæ manu tua erat gubernáta. Sap 14 7 Benedíctum est enim lignum per quod fit iustítia: Sap 14 8 per manus autem quod fit idólum, maledíctum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operátus est, illud autem cum esset frágile, deus cognominátus est. Sap 14 9 Simíliter autem ódio sunt Deo ímpius et impíetas eius: Sap 14 10 étenim quod factum est, cum illo qui fecit torménta patiétur. Sap 14 11 Propter hoc et in idólis natiónum non erit respéctus, quóniam creatúræ Dei in ódium factæ sunt, et in tentatiónem animábus hóminum, et in muscípulam pédibus insipiéntium. Sap 14 12 Inítium enim fornicatiónis est exquisítio idolórum, et adinvéntio illórum corrúptio vitæ est: Sap 14 13 neque enim erant ab inítio, neque erunt in perpétuum. Sap 14 14 Supervacúitas enim hóminum hæc advénit in orbem terrárum, et ídeo brevis illórum finis est invéntus. Sap 14 15 Acérbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti fílii fecit imáginem: et illum qui tunc quasi homo mórtuus fúerat, nunc tamquam deum cólere cœpit, et constítuit inter servos suos sacra et sacrifícia. Sap 14 16 Deínde interveniénte témpore, convalescénte iníqua consuetúdine, hic error tamquam lex custodítus est, et tyrannórum império colebántur figménta. Sap 14 17 Et hos quos in palam hómines honoráre non póterant propter hoc quod longe essent, e longínquo figúra eórum alláta, evidéntem imáginem regis quem honoráre volébant fecérunt, ut illum qui áberat, tamquam præséntem cólerent sua sollicitúdine. Sap 14 18 Provéxit autem ad horum cultúram et hos qui ignorábant artíficis exímia diligéntia. Sap 14 19 Ille enim, volens placére illi qui se assúmpsit, elaborávit arte sua ut similitúdinem in mélius figuráret. Sap 14 20 Multitúdo autem hóminum, abdúcta per spéciem óperis, eum qui ante tempus tamquam homo honorátus fúerat, nunc deum æstimavérunt. Sap 14 21 Et hæc fuit vitæ humánæ decéptio, quóniam aut afféctui aut régibus deserviéntes hómines, incommunicábile nomen lapídibus et lignis imposuérunt. Sap 14 22 Et non suffécerat errásse eos circa Dei sciéntiam, sed et in magno vivéntes insciéntiæ bello, tot et tam magna mala pacem appéllant. Sap 14 23 Aut enim fílios suos sacrificántes, aut obscúra sacrifícia faciéntes, aut insániæ plenas vigílias habéntes, Sap 14 24 neque vitam, neque núptias mundas iam custódiunt: sed álius álium per invídiam occídit, aut adúlterans contrístat, Sap 14 25 et ómnia commísta sunt: sanguis, homicídium, furtum et fíctio, corrúptio et infidélitas, turbátio et periúrium, tumúltus bonórum, Sap 14 26 Dei immemorátio, animárum inquinátio, nativitátis immutátio, nuptiárum inconstántia, inordinátio mœchíæ et impudicítiæ. Sap 14 27 Infandórum enim idolórum cultúra omnis mali causa est, et inítium et finis. Sap 14 28 Aut enim dum lætántur insániunt, aut certe vaticinántur falsa, aut vivunt iniúste, aut péierant cito. Sap 14 29 Dum enim confídunt in idólis quæ sine ánima sunt, male iurántes nocéri se non sperant. Sap 14 30 Utraque ergo illis evénient digne, quóniam male sensérunt de Deo, attendéntes idólis, et iuravérunt iniúste, in dolo contemnéntes iustítiam. Sap 14 31 Non enim iuratórum virtus, sed peccántium pœna, perámbulat semper iniustórum prævaricatiónem. Sap 15 1 Tu autem, Deus noster, suávis et verus es, pátiens, et in misericórdia dispónens ómnia. Sap 15 2 Etenim si peccavérimus, tui sumus, sciéntes magnitúdinem tuam: et si non peccavérimus, scimus quóniam apud te sumus computáti. Sap 15 3 Nosse enim te, consummáta iustítia est: et scire iustítiam et virtútem tuam, radix est immortalitátis. Sap 15 4 Non enim in errórem indúxit nos hóminum malæ artis excogitátio, nec umbra pictúræ labor sine fructu, effígies sculpta per vários colóres: Sap 15 5 cuius aspéctus insensáto dat concupiscéntiam, et díligit mórtuæ imáginis effígiem sine ánima. Sap 15 6 Malórum amatóres digni sunt qui spem hábeant in tálibus, et qui fáciunt illos, et qui díligunt, et qui colunt. Sap 15 7 Sed et fígulus mollem terram premens, laborióse fingit ad usus nostros unumquódque vas: et de eódem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et simíliter quæ his sunt contrária: horum autem vasórum quis sit usus, iudex est fígulus. Sap 15 8 Et cum labóre vano deum fingit de eódem luto ille qui paulo ante de terra factus fúerat, et post pusíllum redúcit se unde accéptus est, repetítus ánimæ débitum quam habébat. Sap 15 9 Sed cura est illi non quia laboratúrus est, nec quóniam brevis illi vita est: sed concertátur aurifícibus et argentáriis: sed et ærários imitátur, et glóriam præfert, quóniam res supervácuas fingit. Sap 15 10 Cinis est enim cor eius, et terra supervácua spes illíus, et luto vílior vita eius: Sap 15 11 quóniam ignorávit qui se finxit, et qui inspirávit illi ánimam quæ operátur, et qui insufflávit ei spíritum vitálem. Sap 15 12 Sed et æstimavérunt ludum esse vitam nostram, et conversatiónem vitæ compósitam ad lucrum, et oportére undecúmque étiam ex malo acquírere. Sap 15 13 Hic enim scit se super omnes delínquere, qui ex terræ matéria fragília vasa et sculptília fingit. Sap 15 14 Omnes enim insipiéntes, et infelíces supra modum ánimæ supérbi, sunt inimíci pópuli tui, et imperántes illi: Sap 15 15 quóniam ómnia idóla natiónum deos æstimavérunt, quibus neque oculórum usus est ad vidéndum, neque nares ad percipiéndum spíritum, neque aures ad audiéndum, neque dígiti mánuum ad tractándum, sed et pedes eórum pigri ad ambulándum. Sap 15 16 Homo enim fecit illos: et qui spíritum mutuátus est, is finxit illos. Nemo enim sibi símilem homo póterit deum fíngere. Sap 15 17 Cum enim sit mortális, mórtuum fingit mánibus iníquis. Mélior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortális, illi autem numquam. Sap 15 18 Sed et animália misérrima colunt: insensáta enim comparáta his, illis sunt deterióra. Sap 15 19 Sed nec aspéctu áliquis ex his animálibus bona potest conspícere: effugérunt autem Dei laudem et benedictiónem eius. Sap 16 1 Propter hæc et per his simília passi sunt digne torménta, et per multitúdinem bestiárum extermináti sunt. Sap 16 2 Pro quibus torméntis bene disposuísti pópulum tuum, quibus dedísti concupiscéntiam delectaménti sui novum sapórem, escam parans eis ortygométram: Sap 16 3 ut illi quidem, concupiscéntes escam propter ea quæ illis osténsa et missa sunt, étiam a necessária concupiscéntia averteréntur. Hi autem in brevi ínopes facti, novam gustavérunt escam. Sap 16 4 Oportébat enim illis sine excusatióne quidem superveníre intéritum exercéntibus tyránnidem: his autem tantum osténdere quemádmodum inimíci eórum exterminabántur. Sap 16 5 Etenim cum illis supervénit sæva bestiárum ira, mórsibus perversórum colubrórum exterminabántur. Sap 16 6 Sed non in perpétuum ira tua permánsit, sed ad correptiónem in brevi turbáti sunt, signum habéntes salútis ad commemoratiónem mandáti legis tuæ. Sap 16 7 Qui enim convérsus est, non per hoc quod vidébat sanabátur, sed per te, ómnium salvatórem. Sap 16 8 In hoc autem ostendísti inimícis nostris quia tu es qui líberas ab omni malo. Sap 16 9 Illos enim locustárum et muscárum occidérunt morsus, et non est invénta sánitas ánimæ illórum, quia digni erant ab huiuscémodi exterminári. Sap 16 10 Fílios autem tuos nec dracónum venenatórum vicérunt dentes: misericórdia enim tua advéniens sanábat illos. Sap 16 11 In memória enim sermónum tuórum examinabántur, et velóciter salvabántur: ne in altam incidéntes obliviónem non possent tuo uti adiutório. Sap 16 12 Etenim neque herba, neque malágma sanávit eos: sed tuus, Dómine, sermo, qui sanat ómnia. Sap 16 13 Tu es enim, Dómine, qui vitæ et mortis habes potestátem, et dedúcis ad portas mortis, et redúcis. Sap 16 14 Homo autem occídit quidem per malítiam: et cum exíerit spíritus, non revertétur, nec revocábit ánimam quæ recépta est. Sap 16 15 Sed tuam manum effúgere impossíbile est. Sap 16 16 Negántes enim te nosse ímpii, per fortitúdinem bráchii tui flagelláti sunt: novis aquis, et grandínibus, et plúviis persecutiónem passi, et per ignem consúmpti. Sap 16 17 Quod enim mirábile erat, in aqua, quæ ómnia exstínguit, plus ignis valébat: vindex est enim orbis iustórum. Sap 16 18 Quodam enim témpore mansuetabátur ignis, ne combureréntur quæ ad ímpios missa erant animália, sed ut ipsi vidéntes scirent quóniam Dei iudício patiúntur persecutiónem. Sap 16 19 Et quodam témpore in aqua supra virtútem ignis exardescébat úndique, ut iníquæ terræ natiónem extermináret. Sap 16 20 Pro quibus angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem, et omnis sapóris suavitátem. Sap 16 21 Substántia enim tua dulcédinem tuam, quam in fílios habes, ostendébat: et desérviens uniuscuiúsque voluntáti, ad quod quisque volébat convertebátur. Sap 16 22 Nix autem et glácies sustinébant vim ignis, et non tabescébant: ut scirent quóniam fructus inimicórum exterminábat ignis ardens in grándine et plúvia corúscans: Sap 16 23 hic autem íterum ut nutriréntur iusti, étiam suæ virtútis oblítus est. Sap 16 24 Creatúra enim tibi factóri desérviens, exardéscit in torméntum advérsus iniústos, et lénior fit ad benefaciéndum pro his qui in te confídunt. Sap 16 25 Propter hoc et tunc in ómnia transfiguráta, ómnium nutríci grátiæ tuæ deserviébat, ad voluntátem eórum qui a te desiderábant: Sap 16 26 ut scirent fílii tui quos dilexísti, Dómine, quóniam non nativitátis fructus pascunt hómines, sed sermo tuus hos qui in te credíderint consérvat. Sap 16 27 Quod enim ab igne non póterat exterminári, statim ab exíguo rádio solis calefáctum tabescébat: Sap 16 28 ut notum ómnibus esset quóniam opórtet præveníre solem ad benedictiónem tuam, et ad ortum lucis te adoráre. Sap 16 29 Ingráti enim spes tamquam hibernális glácies tabéscet, et dispériet tamquam aqua supervácua. Sap 17 1 Magna sunt enim iudícia tua, Dómine, et inenarrabília verba tua: propter hoc indisciplinátæ ánimæ erravérunt. Sap 17 2 Dum enim persuásum habent iníqui posse dominári natióni sanctæ, vínculis tenebrárum et longæ noctis compedíti, inclúsi sub tectis, fugitívi perpétuæ providéntiæ iacuérunt. Sap 17 3 Et dum putant se latére in obscúris peccátis, tenebróso obliviónis velaménto dispérsi sunt, pavéntes horrénde, et cum admiratióne nímia perturbáti. Sap 17 4 Neque enim quæ continébat illos spelúnca sine timóre custodiébat, quóniam sónitus descéndens perturbábat illos, et persónæ tristes illis apparéntes pavórem illis præstábant. Sap 17 5 Et ignis quidem nulla vis póterat illis lumen præbére, nec síderum límpidæ flammæ illumináre póterant illam noctem horréndam. Sap 17 6 Apparébat autem illis subitáneus ignis, timóre plenus: et timóre percúlsi illíus quæ non videbátur faciéi, æstimábant deterióra esse quæ videbántur. Sap 17 7 Et mágicæ artis appósiti erant derísus, et sapiéntiæ glóriæ corréptio cum contumélia. Sap 17 8 Illi enim qui promittébant timóres et perturbatiónes expéllere se ab ánima languénte, hi cum derísu pleni timóre languébant. Sap 17 9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbábat, tránsitu animálium et serpéntium sibilatióne commóti, tremebúndi períbant, et áërem quem nulla ratióne quis effúgere posset, negántes se vidére. Sap 17 10 Cum sit enim tímida nequítia, dat testimónium condemnatiónis: semper enim præsúmit sæva, perturbáta consciéntia: Sap 17 11 nihil enim est timor nisi prodítio cogitatiónis auxiliórum. Sap 17 12 Et dum ab intus minor est exspectátio, maiórem cómputat insciéntiam eius causæ, de qua torméntum præstat. Sap 17 13 Illi autem qui impoténtem vere noctem, et ab ínfimis et ab altíssimis ínferis superveniéntem, eúmdem somnum dormiéntes, Sap 17 14 aliquándo monstrórum exagitabántur timóre, aliquándo ánimæ deficiébant traductióne: subitáneus enim illis et insperátus timor supervénerat. Sap 17 15 Deínde si quisquam ex illis decidísset, custodiebátur in cárcere sine ferro reclúsus. Sap 17 16 Si enim rústicus quis erat, aut pastor, aut agri labórum operárius præoccupátus esset, ineffugíbilem sustinébat necessitátem: Sap 17 17 una enim caténa tenebrárum omnes erant colligáti. Sive spíritus síbilans, aut inter spissos árborum ramos ávium sonus suávis, aut vis aquæ decurréntis nímium, Sap 17 18 aut sonus válidus præcipitatárum petrárum, aut ludéntium animálium cursus invísus, aut mugiéntium válida bestiárum vox, aut résonans de altíssimis móntibus echo: deficiéntes faciébant illos præ timóre. Sap 17 19 Omnis enim orbis terrárum límpido illuminabátur lúmine, et non impedítis opéribus continebátur. Sap 17 20 Solis autem illis superpósita erat gravis nox, imágo tenebrárum quæ superventúra illis erat: ipsi ergo sibi erant gravióres ténebris. Sap 18 1 Sanctis autem tuis máxima erat lux, et horum quidem vocem audiébant, sed figúram non vidébant. Et quia non et ipsi éadem passi erant, magnificábant te: Sap 18 2 et qui ante læsi erant, quia non lædebántur, grátias agébant, et ut esset differéntia, donum petébant. Sap 18 3 Propter quod ignis ardéntem colúmnam ducem habuérunt ignótæ viæ, et solem sine læsúra boni hospítii præstitísti. Sap 18 4 Digni quidem illi carére luce, et pati cárcerem tenebrárum, qui inclúsos custodiébant fílios tuos, per quos incipiébat incorrúptum legis lumen sǽculo dari. Sap 18 5 Cum cogitárent iustórum occídere infántes, et uno expósito fílio et liberáto, in traductiónem illórum, multitúdinem filiórum abstulísti, et páriter illos perdidísti in aqua válida. Sap 18 6 Illa enim nox ante cógnita est a pátribus nostris, ut vere sciéntes quibus iuraméntis credidérunt, animæquióres essent. Sap 18 7 Suscépta est autem a pópulo tuo sánitas quidem iustórum, iniustórum autem exterminátio. Sap 18 8 Sicut enim læsísti adversários, sic et nos próvocans magnificásti. Sap 18 9 Abscónse enim sacrificábant iusti púeri bonórum, et iustítiæ legem in concórdia disposuérunt: simíliter et bona et mala receptúros iustos, patrum iam decantántes laudes. Sap 18 10 Resonábat autem inconvéniens inimicórum vox, et flébilis audiebátur planctus ploratórum infántium. Sap 18 11 Símili autem pœna servus cum dómino afflíctus est, et populáris homo regi simília passus. Sap 18 12 Simíliter ergo omnes, uno nómine mortis, mórtuos habébant innumerábiles: nec enim ad sepeliéndum vivi sufficiébant, quóniam uno moménto quæ erat præclárior nátio illórum extermináta est. Sap 18 13 De ómnibus enim non credéntes, propter venefícia: tunc vero primum cum fuit extermínium primogenitórum, spopondérunt pópulum Dei esse. Sap 18 14 Cum enim quiétum siléntium continéret ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret, Sap 18 15 omnípotens sermo tuus de cælo, a regálibus sédibus, durus debellátor in médiam extermínii terram prosilívit, Sap 18 16 gládius acútus insimulátum impérium tuum portans: et stans replévit ómnia morte, et usque ad cælum attingébat stans in terra. Sap 18 17 Tunc contínuo visus somniórum malórum turbavérunt illos, et timóres supervenérunt insperáti. Sap 18 18 Et álius álibi proiéctus semivívus, propter quam moriebátur causam demonstrábat mortis. Sap 18 19 Visiónes enim quæ illos turbavérunt hæc præmonébant, ne ínscii quare mala patiebántur perírent. Sap 18 20 Tétigit autem tunc et iustos tentátio mortis, et commótio in erémo facta est multitúdinis: sed non diu permánsit ira tua. Sap 18 21 Próperans enim homo sine queréla deprecári pro pópulis, próferens servitútis suæ scutum, oratiónem et per incénsum deprecatiónem allégans, réstitit iræ, et finem impósuit necessitáti, osténdens quóniam tuus est fámulus. Sap 18 22 Vicit autem turbas non in virtúte córporis, nec armatúræ poténtia: sed verbo illum qui se vexábat subiécit, iuraménta paréntum et testaméntum commémorans. Sap 18 23 Cum enim iam acervátim cecidíssent super altérutrum mórtui, intérstitit, et amputávit ímpetum, et divísit illam quæ ad vivos ducébat viam. Sap 18 24 In veste enim podéris quam habébat, totus erat orbis terrárum: et paréntum magnália in quátuor ordínibus lápidum erant sculpta, et magnificéntia tua in diadémate cápitis illíus sculpta erat. Sap 18 25 His autem cessit qui exterminábat, et hæc extímuit: erat enim sola tentátio iræ suffíciens. Sap 19 1 Impiis autem usque in novíssimum sine misericórdia ira supervénit. Præsciébat enim et futúra illórum: Sap 19 2 quóniam cum ipsi permisíssent ut se edúcerent, et cum magna sollicitúdine præmisíssent illos, consequebántur illos, pœniténtia acti. Sap 19 3 Adhuc enim inter manus habéntes luctum, et deplorántes ad monuménta mortuórum, áliam sibi assumpsérunt cogitatiónem insciéntiæ, et quos rogántes proiécerant, hos tamquam fugitívos persequebántur. Sap 19 4 Ducébat enim illos ad hunc finem digna necéssitas: et horum quæ accíderant commemoratiónem amittébant, ut quæ déerant torméntis repléret punítio: Sap 19 5 et pópulus quidem tuus mirabíliter transíret, illi autem novam mortem invenírent. Sap 19 6 Omnis enim creatúra ad suum genus ab inítio refigurabátur, desérviens tuis præcéptis, ut púeri tui custodiréntur illǽsi. Sap 19 7 Nam nubes castra eórum obumbrábat, et ex aqua quæ ante erat, terra árida appáruit, et in mari Rubro via sine impediménto, et campus gérminans de profúndo nímio: Sap 19 8 per quem omnis nátio transívit quæ tegebátur tua manu, vidéntes tua mirabília et monstra. Sap 19 9 Tamquam enim equi depavérunt escam, et tamquam agni exsultavérunt, magnificántes te Dómine, qui liberásti illos. Sap 19 10 Mémores enim erant adhuc eórum quæ in incolátu illórum facta fúerant: quemádmodum pro natióne animálium edúxit terra muscas, et pro píscibus eructávit flúvius multitúdinem ranárum. Sap 19 11 Novíssime autem vidérunt novam creatúram ávium, cum addúcti concupiscéntia postulavérunt escas epulatiónis. Sap 19 12 In allocutióne enim desidérii ascéndit illis de mari ortygométra: et vexatiónes peccatóribus supervenérunt, non sine illis quæ ante facta erant arguméntis per vim fúlminum: iuste enim patiebántur secúndum suas nequítias. Sap 19 13 Etenim detestabiliórem inhospitalitátem instituérunt: álii quidem ignótos non recipiébant ádvenas: álii autem bonos hóspites in servitútem redigébant. Sap 19 14 Et non solum hæc, sed et álius quidam respéctus illórum erat, quóniam invíti recipiébant extráneos. Sap 19 15 Qui autem cum lætítia recepérunt hos qui eísdem usi erant iustítiis, sævíssimis afflixérunt dolóribus. Sap 19 16 Percússi sunt autem cæcitáte: sicut illi in fóribus iusti, cum subitáneis coopérti essent ténebris, unusquísque tránsitum óstii sui quærébat. Sap 19 17 In se enim eleménta dum convertúntur, sicut in órgano qualitátis sonus immutátur, et ómnia suum sonum custódiunt: unde æstimári ex ipso visu certo potest. Sap 19 18 Agréstia enim in aquática convertebántur, et quæcúmque erant natántia, in terram transíbant. Sap 19 19 Ignis in aqua valébat supra suam virtútem, et aqua exstinguéntis natúræ obliviscebátur. Sap 19 20 Flammæ e contrário corruptibílium animálium non vexavérunt carnes coambulántium, nec dissolvébant illam, quæ fácile dissolvebátur sicut glácies, bonam escam. In ómnibus enim magnificásti pópulum tuum Dómine, et honorásti, et non despexísti, in omni témpore et in omni loco assístens eis. Si 1 1 [Prólogus. Multórum nobis et magnórum per legem, et prophétas, aliósque qui secúti sunt illos, sapiéntia demonstráta est, in quibus opórtet laudáre Israël doctrínæ et sapiéntiæ causa, quia non solum ipsos loquéntes necésse est esse perítos, sed étiam extráneos posse et dicéntes et scribéntes doctíssimos fíeri. Avus meus Iesus, postquam se ámplius dedit ad diligéntiam lectiónis legis, et prophetárum, et aliórum librórum qui nobis a paréntibus nostris tráditi sunt, vóluit et ipse scríbere áliquid horum quæ ad doctrínam et sapiéntiam pértinent, ut desiderántes díscere, et illórum períti facti, magis magísque atténdant ánimo, et confirméntur ad legítimam vitam. Hortor ítaque veníre vos cum benevoléntia, et attentióri stúdio lectiónem fácere, et véniam habére in illis, in quibus vidémur, sequéntes imáginem sapiéntiæ, defícere in verbórum compositióne. Nam defíciunt verba hebráica, quando fúerint transláta ad álteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophétæ, ceteráque aliórum librórum non parvam habent differéntiam quando inter se dicúntur. Nam in octávo et trigésimo anno tempóribus Ptolemǽi Evérgetis regis, postquam pervéni in Ægýptum, et cum multum témporis ibi fuíssem, invéni ibi libros relíctos, non parvæ neque contemnéndæ doctrínæ. Itaque bonum et necessárium putávi et ipse áliquam áddere diligéntiam et labórem interpretándi librum istum: et multa vigília áttuli doctrínam in spátio témporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt ánimum inténdere, et díscere quemádmodum opórteat institúere mores, qui secúndum legem Dómini proposúerint vitam ágere.] Omnis sapiéntia a Dómino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. Si 1 2 Arénam maris, et plúviæ guttas, et dies sǽculi, quis dinumerávit? Altitúdinem cæli, et latitúdinem terræ, et profúndum abýssi, quis diménsus est? Si 1 3 Sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia quis investigávit? Si 1 4 Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo. Si 1 5 Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna. Si 1 6 Radix sapiéntiæ cui reveláta est? et astútias illíus quis agnóvit? Si 1 7 Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? et multiplicatiónem ingréssus illíus quis intelléxit? Si 1 8 Unus est altíssimus Creátor omnípotens, et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum illíus, et dóminans Deus. Si 1 9 Ipse creávit illam in Spíritu Sancto, et vidit, et dinumerávit, et mensus est. Si 1 10 Et effúdit illam super ómnia ópera sua, et super omnem carnem, secúndum datum suum, et prǽbuit illam diligéntibus se. Si 1 11 Timor Dómini glória, et gloriátio, et lætítia, et coróna exsultatiónis. Si 1 12 Timor Dómini delectábit cor, et dabit lætítiam, et gáudium, et longitúdinem diérum. Si 1 13 Timénti Dóminum bene erit in extrémis, et in die defunctiónis suæ benedicétur. Si 1 14 Diléctio Dei honorábilis sapiéntia. Si 1 15 Quibus autem apparúerit in visu díligunt eam in visióne, et in agnitióne magnálium suórum. Si 1 16 Inítium sapiéntiæ timor Dómini, et cum fidélibus in vulva concreátus est, cum eléctis féminis gráditur, et cum iustis et fidélibus agnóscitur. Si 1 17 Timor Dómini sciéntiæ religiósitas. Si 1 18 Religiósitas custódiet et iustificábit cor: iucunditátem atque gáudium dabit. Si 1 19 Timénti Dóminum bene erit, et in diébus consummatiónis illíus benedicétur. Si 1 20 Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum, et plenitúdo a frúctibus illíus. Si 1 21 Omnem domum illíus implébit a generatiónibus, et receptácula a thesáuris illíus. Si 1 22 Coróna sapiéntiæ timor Dómini, replens pacem et salútis fructum: Si 1 23 et vidit, et dinumerávit eam: útraque autem sunt dona Dei. Si 1 24 Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia compartiétur, et glóriam tenéntium se exáltat. Si 1 25 Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi. Si 1 26 In thesáuris sapiéntiæ intelléctus et sciéntiæ religiósitas: exsecrátio autem peccatóribus sapiéntia. Si 1 27 Timor Dómini expéllit peccátum: Si 1 28 nam qui sine timóre est non póterit iustificári: iracúndia enim animositátis illíus subvérsio illíus est. Si 1 29 Usque in tempus sustinébit pátiens, et póstea reddítio iucunditátis. Si 1 30 Bonus sensus usque in tempus abscóndet verba illíus, et lábia multórum enarrábunt sensum illíus. Si 1 31 In thesáuris sapiéntiæ significátio disciplínæ: Si 1 32 exsecrátio autem peccatóri cultúra Dei. Si 1 33 Fili concupíscens sapiéntiam, consérva iustítiam, et Deus præbébit illam tibi. Si 1 34 Sapiéntia enim et disciplína timor Dómini: et quod beneplácitum est illi, Si 1 35 fides et mansuetúdo, et adimplébit thesáuros illíus. Si 1 36 Ne sis incredíbilis timóri Dómini, et ne accésseris ad illum dúplici corde. Si 1 37 Ne fúeris hypócrita in conspéctu hóminum, et non scandalizéris in lábiis tuis. Si 1 38 Atténde in illis, ne forte cadas, et addúcas ánimæ tuæ inhonoratiónem: Si 1 39 et revélet Deus abscónsa tua, et in médio synagógæ elídat te: Si 1 40 quóniam accessísti malígne ad Dóminum, et cor tuum plenum est dolo et fallácia. Si 2 1 Fili accédens ad servitútem Dei, sta in iustítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem. Si 2 2 Déprime cor tuum, et sústine: inclína aurem tuam, et súscipe verba intelléctus: et ne festínes in témpore obductiónis. Si 2 3 Sústine sustentatiónes Dei: coniúngere Deo, et sústine, ut crescat in novíssimo vita tua. Si 2 4 Omne quod tibi applicítum fúerit áccipe: et in dolóre sústine, et in humilitáte tua patiéntiam habe: Si 2 5 quóniam in igne probátur aurum et argéntum, hómines vero receptíbiles in camíno humiliatiónis. Si 2 6 Crede Deo, et recuperábit te: et dírige viam tuam, et spera in illum: serva timórem illíus, et in illo veterásce. Si 2 7 Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam eius: et non deflectátis ab illo, ne cadátis. Si 2 8 Qui timétis Dóminum, crédite illi: et non evacuábitur merces vestra. Si 2 9 Qui timétis Dóminum, speráte in illum: et in oblectatiónem véniet vobis misericórdia. Si 2 10 Qui timétis Dóminum, dilígite illum: et illuminabúntur corda vestra. Si 2 11 Respícite fílii natiónes hóminum: et scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est. Si 2 12 Quis enim permánsit in mandátis eius, et derelíctus est? aut quis invocávit eum, et despéxit illum? Si 2 13 Quóniam pius et miséricors est Deus, et remíttet in die tribulatiónis peccáta, et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte. Si 2 14 Væ dúplici corde, et lábiis sceléstis, et mánibus malefaciéntibus, et peccatóri terram ingrediénti duábus viis. Si 2 15 Væ dissolútis corde, qui non credunt Deo, et ídeo non protegéntur ab eo. Si 2 16 Væ his qui perdidérunt sustinéntiam, et qui dereliquérunt vias rectas, et divertérunt in vias pravas. Si 2 17 Et quid fácient cum inspícere cœ́perit Dóminus? Si 2 18 Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus: et qui díligunt illum conservábunt viam illíus. Si 2 19 Qui timent Dóminum inquírent quæ beneplácita sunt ei, et qui díligunt eum replebúntur lege ipsíus. Si 2 20 Qui timent Dóminum præparábunt corda sua, et in conspéctu illíus sanctificábunt ánimas suas. Si 2 21 Qui timent Dóminum custódiunt mandáta illíus, et patiéntiam habébunt usque ad inspectiónem illíus, Si 2 22 dicéntes: Si pœniténtiam non egérimus, incidémus in manus Dómini, et non in manus hóminum. Si 2 23 Secúndum enim magnitúdinem ipsíus, sic et misericórdia illíus cum ipso est. Si 3 1 Fílii sapiéntiæ ecclésia iustórum, et nátio illórum obediéntia et diléctio. Si 3 2 Iudícium patris audíte fílii, et sic fácite ut salvi sitis. Si 3 3 Deus enim honorávit patrem in fíliis: et iudícium matris exquírens, firmávit in fílios. Si 3 4 Qui díligit Deum exorábit pro peccátis, et continébit se ab illis, et in oratióne diérum exaudiétur. Si 3 5 Et sicut qui thesaurízat, ita et qui honoríficat matrem suam. Si 3 6 Qui honórat patrem suum iucundábitur in fíliis, et in die oratiónis suæ exaudiétur. Si 3 7 Qui honórat patrem suum vita vivet longióre, et qui obédit patri refrigerábit matrem. Si 3 8 Qui timet Dóminum honórat paréntes, et quasi dóminis sérviet his qui se genuérunt. Si 3 9 In ópere et sermóne, et omni patiéntia honóra patrem tuum, Si 3 10 ut supervéniat tibi benedíctio ab eo, et benedíctio illíus in novíssimo máneat. Si 3 11 Benedíctio patris firmat domos filiórum: maledíctio autem matris eradícat fundaménta. Si 3 12 Ne gloriéris in contumélia patris tui: non enim est tibi glória eius confúsio. Si 3 13 Glória enim hóminis ex honóre patris sui, et dédecus fílii pater sine honóre. Si 3 14 Fili, súscipe senéctam patris tui, et non contrístes eum in vita illíus: Si 3 15 et si defécerit sensu, véniam da, et ne spernas eum in virtúte tua: eleemósyna enim patris non erit in oblivióne. Si 3 16 Nam pro peccáto matris restituétur tibi bonum: Si 3 17 et in iustítia ædificábitur tibi, et in die tribulatiónis commemorábitur tui, et sicut in seréno glácies, solvéntur peccáta tua. Si 3 18 Quam malæ famæ est qui derelínquit patrem, et est maledíctus a Deo qui exásperat matrem! Si 3 19 Fili, in mansuetúdine ópera tua pérfice, et super hóminum glóriam diligéris. Si 3 20 Quanto magnus es, humília te in ómnibus, et coram Deo invénies grátiam: Si 3 21 quóniam magna poténtia Dei solíus, et ab humílibus honorátur. Si 3 22 Altióra te ne quæsíeris, et fortióra te ne scrutátus fúeris: sed quæ præcépit tibi Deus, illa cógita semper, et in plúribus opéribus eius ne fúeris curiósus. Si 3 23 Non est enim tibi necessárium ea, quæ abscóndita sunt, vidére óculis tuis. Si 3 24 In supervácuis rebus noli scrutári multiplíciter, et in plúribus opéribus eius non eris curiósus. Si 3 25 Plúrima enim super sensum hóminum osténsa sunt tibi: Si 3 26 multos quoque supplantávit suspício illórum, et in vanitáte detínuit sensus illórum. Si 3 27 Cor durum habébit male in novíssimo, et qui amat perículum in illo períbit. Si 3 28 Cor ingrédiens duas vias non habébit succéssus, et pravus corde in illis scandalizábitur. Si 3 29 Cor nequam gravábitur in dolóribus, et peccátor adíciet ad peccándum. Si 3 30 Synagógæ superbórum non erit sánitas, frutex enim peccáti radicábitur in illis, et non intelligétur. Si 3 31 Cor sapiéntis intellígitur in sapiéntia, et auris bona áudiet cum omni concupiscéntia sapiéntiam. Si 3 32 Sápiens cor et intelligíbile abstinébit se a peccátis, et in opéribus iustítiæ succéssus habébit. Si 3 33 Ignem ardéntem exstínguit aqua, et eleemósyna resístit peccátis: Si 3 34 et Deus prospéctor est eius qui reddit grátiam: méminit eius in pósterum, et in témpore casus sui invéniet firmaméntum. Si 4 1 Fili, eleemósynam páuperis ne defráudes, et óculos tuos ne transvértas a páupere. Si 4 2 Animam esuriéntem ne despéxeris, et non exásperes páuperem in inópia sua. Si 4 3 Cor ínopis ne afflíxeris, et non prótrahas datum angustiánti. Si 4 4 Rogatiónem contribuláti ne abícias, et non avértas fáciem tuam ab egéno. Si 4 5 Ab ínope ne avértas óculos tuos propter iram: et non relínquas quæréntibus tibi retro maledícere. Si 4 6 Maledicéntis enim tibi in amaritúdine ánimæ, exaudiétur deprecátio illíus: exáudiet autem eum qui fecit illum. Si 4 7 Congregatióni páuperum affábilem te fácito: et presbýtero humília ánimam tuam, et magnáto humília caput tuum. Si 4 8 Declína páuperi sine tristítia aurem tuam, et redde débitum tuum, et respónde illi pacífica in mansuetúdine. Si 4 9 Líbera eum qui iniúriam pátitur de manu supérbi, et non ácide feras in ánima tua. Si 4 10 In iudicándo esto pupíllis miséricors ut pater, et pro viro matri illórum: Si 4 11 et eris tu velut fílius Altíssimi obédiens, et miserébitur tui magis quam mater. Si 4 12 Sapiéntia fíliis suis vitam inspírat: et súscipit inquiréntes se, et præíbit in via iustítiæ. Si 4 13 Et qui illam díligit, díligit vitam: et qui vigiláverint ad illam complecténtur placórem eius. Si 4 14 Qui tenúerint illam, vitam hereditábunt: et quo introíbit benedícet Deus. Si 4 15 Qui sérviunt ei obsequéntes erunt sancto: et eos qui díligunt illam, díligit Deus. Si 4 16 Qui audit illam iudicábit gentes: et qui intuétur illam permanébit confídens. Si 4 17 Si credíderit ei, hereditábit illam, et erunt in confirmatióne creatúræ illíus: Si 4 18 quóniam in tentatióne ámbulat cum eo, et in primis éligit eum. Si 4 19 Timórem et metum, et probatiónem indúcet super illum: et cruciábit illum in tribulatióne doctrínæ suæ, donec tentet eum in cogitatiónibus suis, et credat ánimæ illíus. Si 4 20 Et firmábit illum, et iter addúcet diréctum ad illum, et lætificábit illum: Si 4 21 et denudábit abscónsa sua illi, et thesaurizábit super illum sciéntiam et intelléctum iustítiæ. Si 4 22 Si autem oberráverit, derelínquet eum, et tradet eum in manus inimíci sui. Si 4 23 Fili consérva tempus, et devíta a malo. Si 4 24 Pro ánima tua ne confundáris dícere verum: Si 4 25 est enim confúsio addúcens peccátum, et est confúsio addúcens glóriam et grátiam. Si 4 26 Ne accípias fáciem advérsus fáciem tuam, nec advérsus ánimam tuam mendácium. Si 4 27 Ne revereáris próximum tuum in casu suo, Si 4 28 nec retíneas verbum in témpore salútis. Non abscóndas sapiéntiam tuam in décore suo. Si 4 29 In lingua enim sapiéntia dignóscitur: et sensus, et sciéntia, et doctrína in verbo sensáti, et firmaméntum in opéribus iustítiæ. Si 4 30 Non contradícas verbo veritátis ullo modo, et de mendácio ineruditiónis tuæ confúndere. Si 4 31 Non confundáris confitéri peccáta tua, et ne subícias te omni hómini pro peccáto. Si 4 32 Noli resístere contra fáciem poténtis, nec conéris contra ictum flúvii. Si 4 33 Pro iustítia agonizáre pro ánima tua, et usque ad mortem certa pro iustítia: et Deus expugnábit pro te inimícos tuos. Si 4 34 Noli citátus esse in lingua tua, et inútilis, et remíssus in opéribus tuis. Si 4 35 Noli esse sicut leo in domo tua, evértens domésticos tuos, et ópprimens subiéctos tibi. Si 4 36 Non sit porrécta manus tua ad accipiéndum, et ad dandum collécta. Si 5 1 Noli atténdere ad possessiónes iníquas, et ne díxeris: Est mihi suffíciens vita: nihil enim próderit in témpore vindíctæ et obductiónis. Si 5 2 Ne sequáris in fortitúdine tua concupiscéntiam cordis tui, Si 5 3 et ne díxeris: Quómodo pótui? aut quis me subíciet propter facta mea? Deus enim víndicans vindicábit. Si 5 4 Ne díxeris: Peccávi, et quid mihi áccidit triste? Altíssimus enim est pátiens rédditor. Si 5 5 De propitiátio peccáto noli esse sine metu, neque adícias peccátum super peccátum. Si 5 6 Et ne dicas: Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur. Si 5 7 Misericórdia enim et ira ab illo cito próximant, et in peccatóres réspicit ira illíus. Si 5 8 Non tardes convérti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem: Si 5 9 súbito enim véniet ira illíus, et in témpore vindíctæ dispérdet te. Si 5 10 Noli ánxius esse in divítiis iniústis: non enim próderunt tibi in die obductiónis et vindíctæ. Si 5 11 Non véntiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccátor probátur in dúplici lingua. Si 5 12 Esto firmus in via Dómini, et in veritáte sensus tui et sciéntia: et prosequátur te verbum pacis et iustítiæ. Si 5 13 Esto mansuétus ad audiéndum verbum, ut intélligas, et cum sapiéntia próferas respónsum verum. Si 5 14 Si est tibi intelléctus, respónde próximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiáris in verbo indisciplináto, et confundáris. Si 5 15 Honor et glória in sermóne sensáti: lingua vero imprudéntis subvérsio est ipsíus. Si 5 16 Non appelléris susúrro, et lingua tua ne capiáris et confundáris. Si 5 17 Super furem enim est confúsio et pœniténtia, et denotátio péssima super bilínguem: susurratóri autem ódium, et inimicítia, et contumélia. Si 5 18 Iustífica pusíllum et magnum simíliter. Si 6 1 Noli fíeri pro amíco inimícus próximo: impropérium enim et contuméliam malus hereditábit: et omnis peccátor ínvidus et bilínguis. Si 6 2 Non te extóllas in cogitatióne ánimæ tuæ velut taurus, ne forte elidátur virtus tua per stultítiam: Si 6 3 et fólia tua cómedat, et fructus tuos perdat, et relinquáris velut lignum áridum in erémo. Si 6 4 Anima enim nequam dispérdet qui se habet, et in gáudium inimícis dat illum, et dedúcet in sortem impiórum. Si 6 5 Verbum dulce multíplicat amícos et mítigat inimícos, et lingua éucharis in bono hómine abúndat. Si 6 6 Multi pacífici sint tibi: et consiliárius sit tibi unus de mille. Si 6 7 Si póssides amícum, in tentatióne pósside eum, et ne fácile credas ei. Si 6 8 Est enim amícus secúndum tempus suum, et non permanébit in die tribulatiónis. Si 6 9 Et est amícus qui convértitur ad inimicítiam, et est amícus qui ódium et rixam et convítia denudábit. Si 6 10 Est autem amícus sócius mensæ, et non permanébit in die necessitátis. Si 6 11 Amícus si permánserit fixus, erit tibi quasi coæquális, et in domésticis tuis fiduciáliter aget. Si 6 12 Si humiliáverit se contra te, et a fácie tua abscónderit se, unánimem habébis amicítiam bonam. Si 6 13 Ab inimícis tuis separáre, et ab amícis tuis atténde. Si 6 14 Amícus fidélis protéctio fortis: qui autem invénit illum, invénit thesáurum. Si 6 15 Amíco fidéli nulla est comparátio, et non est digna ponderátio auri et argénti contra bonitátem fídei illíus. Si 6 16 Amícus fidélis medicaméntum vitæ et immortalitátis: et qui métuunt Dóminum, invénient illum. Si 6 17 Qui timet Deum æque habébit amicítiam bonam, quóniam secúndum illum erit amícus illíus. Si 6 18 Fili a iuventúte tua éxcipe doctrínam, et usque ad canos invénies sapiéntiam. Si 6 19 Quasi is qui arat et séminat accéde ad eam, et sústine bonos fructus illíus. Si 6 20 In ópere enim ipsíus exíguum laborábis, et cito edes de generatiónibus illíus. Si 6 21 Quam áspera est nímium sapiéntia indóctis homínibus, et non permanébit in illa excors. Si 6 22 Quasi lápidis virtus probátio erit in illis: et non demorabúntur proícere illam. Si 6 23 Sapiéntia enim doctrínæ secúndum nomen est eius, et non est multis manifestáta: quibus autem cógnita est, pérmanet usque ad conspéctum Dei. Si 6 24 Audi fili, et áccipe consílium intelléctus, et ne abícias consílium meum. Si 6 25 Inice pedem tuum in cómpedes illíus, et in torques illíus collum tuum: Si 6 26 súbice húmerum tuum, et porta illam, et ne acediéris vínculis eius. Si 6 27 In omni ánimo tuo accéde ad illam, et in omni virtúte tua consérva vias eius. Si 6 28 Investíga illam, et manifestábitur tibi: et cóntinens factus, ne derelínquas eam: Si 6 29 in novíssimis enim invénies réquiem in ea, et convertétur tibi in oblectatiónem. Si 6 30 Et erunt tibi cómpedes eius in protectiónem fortitúdinis et bases virtútis, et torques illíus in stolam glóriæ: Si 6 31 decor enim vitæ est in illa, et víncula illíus alligatúra salutáris. Si 6 32 Stolam glóriæ índues eam, et corónam gratulatiónis superpónes tibi. Si 6 33 Fili, si atténderis mihi, disces: et si accommodáveris ánimum tuum, sápiens eris. Si 6 34 Si inclináveris aurem tuam, excípies doctrínam: et si diléxeris audíre, sápiens eris. Si 6 35 In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde coniúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre, et provérbia laudis non effúgiant a te. Si 6 36 Et si víderis sensátum, evígila ad eum, et gradus ostiórum illíus éxterat pes tuus. Si 6 37 Cogitátum tuum habe in præcéptis Dei, et in mandátis illíus máxime assíduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscéntia sapiéntiæ dábitur tibi. Si 7 1 Noli fácere mala, et non te apprehéndent. Si 7 2 Discéde ab iníquo, et defícient mala abs te. Si 7 3 Fili, non sémines mala in sulcis iniustítiæ, et non metes ea in séptuplum. Si 7 4 Noli quǽrere a Dómino ducátum, neque a rege cáthedram honóris. Si 7 5 Non te iustífices ante Deum, quóniam ágnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle vidéri sápiens. Si 7 6 Noli quǽrere fíeri iudex, nisi váleas virtúte irrúmpere iniquitátes: ne forte extiméscas fáciem poténtis, et ponas scándalum in æquitáte tua. Si 7 7 Non pecces in multitúdinem civitátis, nec te immíttas in pópulum: Si 7 8 neque álliges duplícia peccáta, nec enim in uno eris immúnis. Si 7 9 Noli esse pusillánimis in ánimo tuo: Si 7 10 exoráre, et fácere eleemósynam ne despícias. Si 7 11 Ne dicas: In multitúdine múnerum meórum respíciet Deus, et offerénte me Deo altíssimo, múnera mea suscípiet. Si 7 12 Non irrídeas hóminem in amaritúdine ánimæ: est enim qui humíliat et exáltat circumspéctor Deus. Si 7 13 Noli amáre mendácium advérsus fratrem tuum, neque in amícum simíliter fácias. Si 7 14 Noli velle mentíri omne mendácium: assidúitas enim illíus non est bona. Si 7 15 Noli verbósus esse in multitúdine presbyterórum, et non íteres verbum in oratióne tua. Si 7 16 Non óderis laboriósa ópera, et rusticatiónem creátam ab Altíssimo. Si 7 17 Non te réputes in multitúdine indisciplinatórum. Si 7 18 Meménto iræ, quóniam non tardábit. Si 7 19 Humília valde spíritum tuum, quóniam vindícta carnis ímpii ignis et vermis. Si 7 20 Noli prævaricári in amícum pecúniam differéntem, neque fratrem caríssimum auro spréveris. Si 7 21 Noli discédere a mulíere sensáta et bona, quam sortítus es in timóre Dómini: grátia enim verecúndiæ illíus super aurum. Si 7 22 Non lædas servum in veritáte operántem, neque mercenárium dantem ánimam suam. Si 7 23 Servus sensátus sit tibi diléctus quasi ánima tua: non defráudes illum libertáte, neque ínopem derelínquas illum. Si 7 24 Pécora tibi sunt? atténde illis: et si sunt utília, persevérent apud te. Si 7 25 Fílii tibi sunt? érudi illos, et curva illos a puerítia illórum. Si 7 26 Fíliæ tibi sunt? serva corpus illárum, et non osténdas hílarem fáciem tuam ad illas. Si 7 27 Trade fíliam, et grande opus féceris: et hómini sensáto da illam. Si 7 28 Múlier si est tibi secúndum ánimam tuam, non proícias illam: et odíbili non credas te. In toto corde tuo Si 7 29 honóra patrem tuum, et gémitus matris tuæ ne obliviscáris: Si 7 30 meménto quóniam nisi per illos natus non fuísses: et retríbue illis, quómodo et illi tibi. Si 7 31 In tota ánima tua time Dóminum, et sacerdótes illíus sanctífica. Si 7 32 In omni virtúte tua dílige eum qui te fecit, et minístros eius ne derelínquas. Si 7 33 Honóra Deum ex tota ánima tua, et honorífica sacerdótes, et propúrga te cum bráchiis. Si 7 34 Da illis partem, sicut mandátum est tibi, primitiárum et purgatiónis: et de negligéntia tua purga te cum paucis. Si 7 35 Datum brachiórum tuórum, et sacrifícium sanctificatiónis ófferes Dómino, et inítia sanctórum. Si 7 36 Et páuperi porríge manum tuam, ut perficiátur propitiátio et benedíctio tua. Si 7 37 Grátia dati in conspéctu omnis vivéntis, et mórtuo non prohíbeas grátiam. Si 7 38 Non desis plorántibus in consolatióne, et cum lugéntibus ámbula. Si 7 39 Non te pígeat visitáre infírmum: ex his enim in dilectióne firmáberis. Si 7 40 In ómnibus opéribus tuis memoráre novíssima tua, et in ætérnum non peccábis. Si 8 1 Non lítiges cum hómine poténte, ne forte íncidas in manus illíus. Si 8 2 Non conténdas cum viro locupléte, ne forte contra te constítuat litem tibi: Si 8 3 multos enim pérdidit aurum et argéntum, et usque ad cor regum exténdit et convértit. Si 8 4 Non lítiges cum hómine linguáto, et non strues in ignem illíus ligna. Si 8 5 Non commúnices hómini indócto, ne male de progénie tua loquátur. Si 8 6 Ne despícias hóminem averténtem se a peccáto, neque impróperes ei: meménto quóniam omnes in correptióne sumus. Si 8 7 Ne spernas hóminem in sua senectúte, étenim ex nobis senéscunt. Si 8 8 Noli de mórtuo inimíco tuo gaudére: sciens quóniam omnes mórimur, et in gáudium nólumus veníre. Si 8 9 Ne despícias narratiónem presbyterórum sapiéntium, et in provérbiis eórum conversáre: Si 8 10 ab ipsis enim disces sapiéntiam et doctrínam intelléctus, et servíre magnátis sine queréla. Si 8 11 Non te prætéreat narrátio seniórum, ipsi enim didicérunt a pátribus suis: Si 8 12 quóniam ab ipsis disces intelléctum, et in témpore necessitátis dare respónsum. Si 8 13 Non incéndas carbónes peccatórum árguens eos, et ne incendáris flamma ignis peccatórum illórum. Si 8 14 Ne contra fáciem stes contumeliósi, ne sédeat quasi insidiátor ori tuo. Si 8 15 Noli fœnerári hómini fortióri te: quod si fœneráveris, quasi pérditum habe. Si 8 16 Non spóndeas super virtútem tuam: quod si spopónderis, quasi restítuens cógita. Si 8 17 Non iúdices contra iúdicem, quóniam secúndum quod iustum est iúdicat. Si 8 18 Cum audáce non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secúndum voluntátem suam vadit, et simul cum stultítia illíus péries. Si 8 19 Cum iracúndo non fácias rixam, et cum audáce non eas in desértum: quóniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adiutórium, elídet te. Si 8 20 Cum fátuis consílium non hábeas: non enim póterunt dilígere nisi quæ eis placent. Si 8 21 Coram extráneo ne fácias consílium: nescis enim quid páriet. Si 8 22 Non omni hómini cor tuum maniféstes, ne forte ínferat tibi grátiam falsam, et conviciétur tibi. Si 9 1 Non zeles mulíerem sinus tui, ne osténdat super te malítiam doctrínæ nequam. Si 9 2 Non des mulíeri potestátem ánimæ tuæ, ne ingrediátur in virtútem tuam, et confundáris. Si 9 3 Ne respícias mulíerem multívolam, ne forte íncidas in láqueos illíus. Si 9 4 Cum saltatríce ne assíduus sis, nec áudias illam, ne forte péreas in efficácia illíus. Si 9 5 Vírginem ne conspícias, ne forte scandalizéris in decóre illíus. Si 9 6 Ne des fornicáriis ánimam tuam in ullo, ne perdas te et hereditátem tuam. Si 9 7 Noli circumspícere in vicis civitátis, nec oberráveris in platéis illíus. Si 9 8 Avérte fáciem tuam a mulíere compta, et ne circumspícias spéciem aliénam. Si 9 9 Propter spéciem mulíeris multi periérunt: et ex hoc concupiscéntia quasi ignis exardéscit. Si 9 10 Omnis múlier quæ est fornicária, quasi stercus in via conculcábitur. Si 9 11 Spéciem mulíeris aliénæ multi admiráti, réprobi facti sunt: collóquium enim illíus quasi ignis exardéscit. Si 9 12 Cum aliéna mulíere ne sédeas omníno, nec accúmbas cum ea super cúbitum: Si 9 13 et non altercéris cum illa in vino, ne forte declínet cor tuum in illam, et sánguine tuo labáris in perditiónem. Si 9 14 Ne derelínquas amícum antíquum: novus enim non erit símilis illi. Si 9 15 Vinum novum amícus novus: veteráscet, et cum suavitáte bibes illud. Si 9 16 Non zeles glóriam et opes peccatóris: non enim scis quæ futúra sit illíus subvérsio. Si 9 17 Non pláceat tibi iniúria iniustórum, sciens quóniam usque ad ínferos non placébit ímpius. Si 9 18 Longe abésto ab hómine potestátem habénte occidéndi, et non suspicáberis timórem mortis. Si 9 19 Et si accésseris ad illum, noli áliquid commíttere, ne forte áuferat vitam tuam. Si 9 20 Communiónem mortis scito, quóniam in médio laqueórum ingrediéris, et super doléntium arma ambulábis. Si 9 21 Secúndum virtútem tuam cave te a próximo tuo, et cum sapiéntibus et prudéntibus tracta. Si 9 22 Viri iusti sint tibi convívæ, et in timóre Dei sit tibi gloriátio: Si 9 23 et in sensu sit tibi cogitátus Dei, et omnis enarrátio tua in præcéptis Altíssimi. Si 9 24 In manu artíficum ópera laudabúntur, et princeps pópuli in sapiéntia sermónis sui, in sensu vero seniórum verbum. Si 9 25 Terríbilis est in civitáte sua homo linguósus: et temerárius in verbo suo odíbilis erit. Si 10 1 Iudex sápiens iudicábit pópulum suum, et principátus sensáti stábilis erit. Si 10 2 Secúndum iúdicem pópuli, sic et minístri eius: et qualis rector est civitátis, tales et inhabitántes in ea. Si 10 3 Rex insípiens perdet pópulum suum: et civitátes inhabitabúntur per sensum poténtium. Si 10 4 In manu Dei potéstas terræ: et útilem rectórem suscitábit in tempus super illam. Si 10 5 In manu Dei prospéritas hóminis, et super fáciem scribæ impónet honórem suum. Si 10 6 Omnis iniúriæ próximi ne memíneris, et nihil agas in opéribus iniúriæ. Si 10 7 Odíbilis coram Deo est et homínibus supérbia, et exsecrábilis omnis iníquitas géntium. Si 10 8 Regnum a gente in gentem transfértur propter iniustítias, et iniúrias, et contumélias, et divérsos dolos. Si 10 9 Aváro autem nihil est sceléstius. Quid supérbit terra et cinis? Si 10 10 Nihil est iníquius quam amáre pecúniam: hic enim et ánimam suam venálem habet, quóniam in vita sua proiécit íntima sua. Si 10 11 Omnis potentátus brevis vita: languor prolíxior gravat médicum. Si 10 12 Brevem languórem præcídit médicus: sic et rex hódie est, et cras moriétur. Si 10 13 Cum enim moriétur homo, hereditábit serpéntes, et béstias, et vermes. Si 10 14 Inítium supérbiæ hóminis apostatáre a Deo: Si 10 15 quóniam ab eo qui fecit illum recéssit cor eius, quóniam inítium omnis peccáti est supérbia. Qui tenúerit illam adimplébitur maledíctis, et subvértet eum in finem. Si 10 16 Proptérea exhonorávit Dóminus convéntus malórum, et destrúxit eos usque in finem. Si 10 17 Sedes ducum superbórum destrúxit Deus, et sedére fecit mites pro eis. Si 10 18 Radíces géntium superbárum arefécit Deus, et plantávit húmiles ex ipsis géntibus. Si 10 19 Terras géntium evértit Dóminus, et pérdidit eas usque ad fundaméntum. Si 10 20 Arefécit ex ipsis, et dispérdidit eos, et cessáre fecit memóriam eórum a terra. Si 10 21 Memóriam superbórum pérdidit Deus, et relíquit memóriam humílium sensu. Si 10 22 Non est creáta homínibus supérbia, neque iracúndia natióni mulíerum. Si 10 23 Semen hóminum honorábitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorábitur, quod prǽterit mandáta Dómini. Si 10 24 In médio fratrum rector illórum in honóre: et qui timent Dóminum erunt in óculis illíus. Si 10 25 Glória dívitum, honoratórum, et páuperum, timor Dei est. Si 10 26 Noli despícere hóminem iustum páuperem, et noli magnificáre virum peccatórem dívitem. Si 10 27 Magnus, et iudex, et potens est in honóre: et non est maior illo qui timet Deum. Si 10 28 Servo sensáto líberi sérvient: et vir prudens et disciplinátus non murmurábit corréptus, et ínscius non honorábitur. Si 10 29 Noli extóllere te in faciéndo ópere tuo, et noli cunctári in témpore angústiæ. Si 10 30 Mélior est qui operátur et abúndat in ómnibus, quam qui gloriátur et eget pane. Si 10 31 Fili in mansuetúdine serva ánimam tuam, et da illi honórem secúndum méritum suum. Si 10 32 Peccántem in ánimam suam quis iustificábit? et quis honorificábit exhonorántem ánimam suam? Si 10 33 Pauper gloriátur per disciplínam et timórem suum: et est homo qui honorificátur propter substántiam suam. Si 10 34 Qui autem gloriátur in paupertáte, quanto magis in substántia? et qui gloriátur in substántia, paupertátem vereátur. Si 11 1 Sapiéntia humiliáti exaltábit caput illíus, et in médio magnatórum consedére illum fáciet. Si 11 2 Non laudes virum in spécie sua, neque spernas hóminem in visu suo. Si 11 3 Brevis in volatílibus est apis, et inítium dulcóris habet fructus illíus. Si 11 4 In vestítu ne gloriéris umquam, nec in die honóris tui extolláris: quóniam mirabília ópera Altíssimi solíus, et gloriósa, et abscónsa, et invísa ópera illíus. Si 11 5 Multi tyránni sedérunt in throno: et insuspicábilis portávit diadéma. Si 11 6 Multi poténtes oppréssi sunt válide, et gloriósi tráditi sunt in manus alterórum. Si 11 7 Priúsquam intérroges, ne vitúperes quemquam: et cum interrogáveris, córripe iuste. Si 11 8 Priúsquam áudias, ne respóndeas verbum: et in médio sermónum ne adícias loqui. Si 11 9 De ea re quæ te non moléstat, ne certéris: et in iudício peccántium ne consístas. Si 11 10 Fili ne in multis sint actus tui: et si dives fúeris, non eris immúnis a delícto. Si enim secútus fúeris, non apprehéndes: et non effúgies, si præcucúrreris. Si 11 11 Est homo labórans et festínans, et dolens ímpius, et tanto magis non abundábit. Si 11 12 Est homo márcidus egens recuperatióne, plus defíciens virtúte, et abúndans paupertáte: Si 11 13 et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput eius: et miráti sunt in illo multi, et honoravérunt Deum. Si 11 14 Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas, a Deo sunt. Si 11 15 Sapiéntia, et disciplína, et sciéntia legis, apud Deum: diléctio, et viæ bonórum, apud ipsum. Si 11 16 Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt: qui autem exsúltant in malis consenéscunt in malo. Si 11 17 Dátio Dei pérmanet iustis, et proféctus illíus succéssus habébit in ætérnum. Si 11 18 Est qui locupletátur parce agéndo, et hæc est pars mercédis illíus. Si 11 19 In eo quod dicit: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus: Si 11 20 et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquat ómnia áliis, et moriétur. Si 11 21 Sta in testaménto tuo, et in illo collóquere, et in ópere mandatórum tuórum veterásce. Si 11 22 Ne mánseris in opéribus peccatórum: confíde autem in Deo, et mane in loco tuo. Si 11 23 Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem. Si 11 24 Benedíctio Dei in mercédem iusti festínat, et in hora velóci procéssus illíus fructíficat. Si 11 25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? Si 11 26 Ne dicas: Suffíciens mihi sum: et quid ex hoc pessimábor? Si 11 27 In die bonórum ne ímmemor sis malórum, et in die malórum ne ímmemor sis bonórum: Si 11 28 quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque secúndum vias suas. Si 11 29 Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus. Si 11 30 Ante mortem ne laudes hóminem quemquam: quóniam in fíliis suis agnóscitur vir. Si 11 31 Non omnem hóminem indúcas in domum tuam: multæ enim sunt insídiæ dolósi. Si 11 32 Sicut enim erúctant præcórdia fœténtium, et sicut perdix indúcitur in cáveam, et ut cáprea in láqueum: sic et cor superbórum, et sicut prospéctor videns casum próximi sui. Si 11 33 Bona enim in mala convértens insidiátur, et in eléctis impónet máculam. Si 11 34 A scintílla una augétur ignis, et ab uno dolóso augétur sanguis: homo vero peccátor sánguini insidiátur. Si 11 35 Atténde tibi a pestífero, fábricat enim mala, ne indúcat super te subsannatiónem in perpétuum. Si 11 36 Admítte ad te alienígenam: et subvértet te in túrbine, et abalienábit te a tuis própriis. Si 12 1 Si beneféceris, scito cui féceris, et erit grátia in bonis tuis multa. Si 12 2 Bénefac iusto, et invénies retributiónem magnam: et si non ab ipso, certe a Dómino. Si 12 3 Non est enim ei bene qui assíduus est in malis, et eleemósynas non danti: quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et misértus est pœniténtibus. Si 12 4 Da misericórdi, et ne suscípias peccatórem: et ímpiis et peccatóribus reddet vindíctam, custódiens eos in diem vindíctæ. Si 12 5 Da bono, et non recéperis peccatórem. Si 12 6 Bénefac húmili, et non déderis ímpio: próhibe panes illi dari, ne in ipsis poténtior te sit: Si 12 7 nam duplícia mala invénies in ómnibus bonis quæcúmque féceris illi, quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et ímpiis reddet vindíctam. Si 12 8 Non agnoscétur in bonis amícus, et non abscondétur in malis inimícus. Si 12 9 In bonis viri, inimíci illíus in tristítia: et in malítia illíus, amícus ágnitus est. Si 12 10 Non credas inimíco tuo in ætérnum: sicut enim æraméntum ærúginat nequítia illíus: Si 12 11 et si humiliátus vadat curvus, ádice ánimum tuum, et custódi te ab illo. Si 12 12 Non státuas illum penes te, nec sédeat ad déxteram tuam, ne forte convérsus in locum tuum, inquírat cáthedram tuam, et in novíssimo agnósces verba mea, et in sermónibus meis stimuléris. Si 12 13 Quis miserébitur incantatóri a serpénte percússo, et ómnibus qui apprópiant béstiis? et sic qui comitátur cum viro iníquo, et obvolútus est in peccátis eius. Si 12 14 Una hora tecum permanébit: si autem declináveris, non supportábit. Si 12 15 In lábiis suis indúlcat inimícus, et in corde suo insidiátur ut subvértat te in fóveam. Si 12 16 In óculis suis lacrymátur inimícus, et si invénerit tempus, non satiábitur sánguine. Si 12 17 Et si incúrrerint tibi mala, invénies eum illic priórem. Si 12 18 In óculis suis lacrymátur inimícus, et quasi ádiuvans suffódiet plantas tuas. Si 12 19 Caput suum movébit, et plaudet manu, et multa susúrrans commutábit vultum suum. Si 13 1 Qui tetígerit picem inquinábitur ab ea: et qui communicáverit supérbo índuet supérbiam. Si 13 2 Pondus super se tollet qui honestióri se commúnicat. Et ditióri te ne sócius fúeris. Si 13 3 Quid communicábit cácabus ad ollam? quando enim se collíserint, confringétur. Si 13 4 Dives iniúste egit, et fremet: pauper autem læsus tacébit. Si 13 5 Si largítus fúeris, assúmet te: et si non habúeris, derelínquet te. Si 13 6 Si habes, convívet tecum, et evacuábit te: et ipse non dolébit super te. Si 13 7 Si necessárius illi fúeris, supplantábit te, et subrídens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? Si 13 8 Et confúndet te in cibis suis, donec te exinániat bis et ter: et in novíssimo deridébit te, et póstea videns derelínquet te, et caput suum movébit ad te. Si 13 9 Humiliáre Deo, et exspécta manus eius. Si 13 10 Atténde ne sedúctus in stultítiam humiliéris. Si 13 11 Noli esse húmilis in sapiéntia tua, ne humiliátus in stultítiam seducáris. Si 13 12 Advocátus a potentióre discéde: ex hoc enim magis te advocábit. Si 13 13 Ne ímprobus sis, ne impingáris: et ne longe sis ab eo, ne eas in obliviónem. Si 13 14 Ne retíneas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illíus: ex multa enim loquéla tentábit te, et subrídens interrogábit te de abscónditis tuis. Si 13 15 Immítis ánimus illíus conservábit verba tua: et non parcet de malítia, et de vínculis. Si 13 16 Cave tibi, et atténde diligénter audítui tuo, quóniam cum subversióne tua ámbulas. Si 13 17 Audiens vero illa quasi in somnis vide, et vigilábis. Si 13 18 Omni vita tua dílige Deum, et ínvoca illum in salúte tua. Si 13 19 Omne ánimal díligit símile sibi, sic et omnis homo próximum sibi. Si 13 20 Omnis caro ad símilem sibi coniungétur, et omnis homo símili sui sociábitur. Si 13 21 Si communicábit lupus agno aliquándo, sic peccátor iusto. Si 13 22 Quæ communicátio sancto hómini ad canem? aut quæ pars díviti ad páuperem? Si 13 23 Venátio leónis ónager in erémo: sic et páscua dívitum sunt páuperes. Si 13 24 Et sicut abominátio est supérbo humílitas, sic et exsecrátio dívitis pauper. Si 13 25 Dives commótus confirmátur ab amícis suis: húmilis autem cum cecíderit, expellétur et a notis. Si 13 26 Díviti decépto multi recuperatóres: locútus est supérba, et iustificavérunt illum. Si 13 27 Húmilis decéptus est, ínsuper et argúitur: locútus est sensáte, et non est datus ei locus. Si 13 28 Dives locútus est, et omnes tacuérunt, et verbum illíus usque ad nubes perdúcent. Si 13 29 Pauper locútus est, et dicunt: Quis est hic? et si offénderit, subvértent illum. Si 13 30 Bona est substántia cui non est peccátum in consciéntia: et nequíssima paupértas in ore ímpii. Si 13 31 Cor hóminis immútat fáciem illíus, sive in bona, sive in mala. Si 13 32 Vestígium cordis boni et fáciem bonam diffícile invénies, et cum labóre. Si 14 1 Beátus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulátus in tristítia delícti. Si 14 2 Felix qui non hábuit ánimi sui tristítiam, et non éxcidit a spe sua. Si 14 3 Viro cúpido et tenáci sine ratióne est substántia: et hómini lívido ad quid aurum? Si 14 4 Qui acérvat ex ánimo suo iniúste, áliis cóngregat, et in bonis illíus álius luxuriábitur. Si 14 5 Qui sibi nequam est, cui álii bonus erit? et non iucundábitur in bonis suis. Si 14 6 Qui sibi ínvidet, nihil est illo néquius: et hæc reddítio est malítiæ illíus. Si 14 7 Et si bene fécerit, ignoránter et non volens facit: et in novíssimo maniféstat malítiam suam. Si 14 8 Nequam est óculus lívidi: et avértens fáciem suam, et despíciens ánimam suam. Si 14 9 Insatiábilis óculus cúpidi in parte iniquitátis: non satiábitur donec consúmat arefáciens ánimam suam. Si 14 10 Oculus malus ad mala, et non saturábitur pane, sed índigens et in tristítia erit super mensam suam. Si 14 11 Fili si habes, bénefac tecum, et Deo dignas oblatiónes offer. Si 14 12 Memor esto quóniam mors non tardat, et testaméntum inferórum, quia demonstrátum est tibi: testaméntum enim huius mundi morte moriétur. Si 14 13 Ante mortem bénefac amíco tuo, et secúndum vires tuas expórrigens da páuperi. Si 14 14 Non defraudéris a die bono, et partícula boni doni non te prætéreat. Si 14 15 Nonne áliis relínques dolóres et labóres tuos in divisióne sortis? Si 14 16 Da, et áccipe, et iustífica ánimam tuam. Si 14 17 Ante óbitum tuum operáre iustítiam, quóniam non est apud ínferos inveníre cibum. Si 14 18 Omnis caro sicut fœnum veteráscet, et sicut fólium fructíficans in árbore víridi. Si 14 19 Alia generántur, et ália deiciúntur: sic generátio carnis et sánguinis, ália finítur, et ália náscitur. Si 14 20 Omne opus corruptíbile in fine defíciet, et qui illud operátur ibit cum illo. Si 14 21 Et omne opus eléctum iustificábitur, et qui operátur illud honorábitur in illo. Si 14 22 Beátus vir qui in sapiéntia morábitur, et qui in iustítia sua meditábitur, et in sensu cogitábit circumspectiónem Dei. Si 14 23 Qui excógitat vias illíus in corde suo, et in abscónditis suis intélligens, vadens post illam quasi investigátor, et in viis illíus consístens: Si 14 24 qui réspicit per fenéstras illíus, et in iánuis illíus áudiens: Si 14 25 qui requiéscit iuxta domum illíus, et in pariétibus illíus figens palum, státuet cásulam suam ad manus illíus, et requiéscent in cásula illíus bona per ævum. Si 14 26 Státuet fílios suos sub tégmine illíus, et sub ramis eius morábitur. Si 14 27 Protegétur sub tégmine illíus a fervóre, et in glória eius requiéscet. Si 15 1 Qui timet Deum fáciet bona, et qui cóntinens est iustítiæ apprehéndet illam: Si 15 2 et obviábit illi quasi mater honorificáta, et quasi múlier a virginitáte suscípiet illum. Si 15 3 Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur: Si 15 4 et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos: Si 15 5 et in médio ecclésiæ apériet os eius, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum. Si 15 6 Iucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hereditábit illum. Si 15 7 Hómines stulti non apprehéndent illam, et hómines sensáti obviábunt illi. Hómines stulti non vidébunt eam: longe enim abest a supérbia et dolo. Si 15 8 Viri mendáces non erunt illíus mémores: et viri veráces inveniéntur in illa, et succéssum habébunt usque ad inspectiónem Dei. Si 15 9 Non est speciósa laus in ore peccatóris: Si 15 10 quóniam a Deo profécta est sapiéntia: sapiéntiæ enim Dei astábit laus, et in ore fidéli abundábit, et Dominátor dabit eam illi. Si 15 11 Non díxeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne féceris. Si 15 12 Non dicas: Ille me implanávit: non enim necessárii sunt ei hómines ímpii. Si 15 13 Omne exsecraméntum erróris odit Dóminus, et non erit amábile timéntibus eum. Si 15 14 Deus ab inítio constítuit hóminem, et relíquit illum in manu consílii sui. Si 15 15 Adiécit mandáta et præcépta sua: Si 15 16 si volúeris mandáta serváre, conservábunt te, et in perpétuum fidem plácitam fácere. Si 15 17 Appósuit tibi aquam et ignem: ad quod volúeris porríge manum tuam. Si 15 18 Ante hóminem vita et mors, bonum et malum: quod placúerit ei dábitur illi: Si 15 19 quóniam multa sapiéntia Dei, et fortis in poténtia, videns omnes sine intermissióne. Si 15 20 Oculi Dómini ad timéntes eum, et ipse agnóscit omnem óperam hóminis. Si 15 21 Némini mandávit ímpie ágere, et némini dedit spátium peccándi: Si 15 22 non enim concupíscit multitúdinem filiórum infidélium et inutílium. Si 16 1 Ne iucundéris in fíliis ímpiis, si multiplicéntur: nec oblectéris super ipsos, si non est timor Dei in illis. Si 16 2 Non credas vitæ illórum, et ne respéxeris in labóres eórum. Si 16 3 Mélior est enim unus timens Deum, quam mille fílii ímpii. Si 16 4 Et útile est mori sine fíliis, quam relínquere fílios ímpios. Si 16 5 Ab uno sensáto inhabitábitur pátria: tribus impiórum deserétur. Si 16 6 Multa tália vidit óculus meus, et fortióra horum audívit auris mea. Si 16 7 In synagóga peccántium exardébit ignis, et in gente incredíbili exardéscet ira. Si 16 8 Non exoravérunt pro peccátis suis antíqui gigántes, qui destrúcti sunt confidéntes suæ virtúti. Si 16 9 Et non pepércit peregrinatióni Lot, et exsecrátus est eos præ supérbia verbi illórum. Si 16 10 Non misértus est illis, gentem totam perdens, et extolléntem se in peccátis suis. Si 16 11 Et sicut sexcénta míllia péditum, qui congregáti sunt in durítia cordis sui: et si unus fuísset cervicátus, mirum si fuísset immúnis. Si 16 12 Misericórdia enim et ira est cum illo: potens exorátio, et effúndens iram. Si 16 13 Secúndum misericórdiam suam, sic corréptio illíus hómines secúndum ópera sua iúdicat. Si 16 14 Non effúgiet in rapína peccátor, et non retardábit sufferéntia misericórdiam faciéntis. Si 16 15 Omnis misericórdia fáciet locum unicuíque, secúndum méritum óperum suórum, et secúndum intelléctum peregrinatiónis ipsíus. Si 16 16 Non dicas: A Deo abscóndar, et ex summo quis mei memorábitur? Si 16 17 In pópulo magno non agnóscar: quæ est enim ánima mea in tam imménsa creatúra? Si 16 18 Ecce cælum et cæli cælórum, abýssus, et univérsa terra, et quæ in eis sunt, in conspéctu illíus commovebúntur. Si 16 19 Montes simul, et colles, et fundaménta terræ, cum conspéxerit illa Deus, tremóre concutiéntur. Si 16 20 Et in ómnibus his insensátum est cor, et omne cor intellígitur ab illo. Si 16 21 Et vias illíus quis intélligit, et procéllam quam nec óculus vidébit hóminis? Si 16 22 Nam plúrima illíus ópera sunt in abscónsis: sed ópera iustítiæ eius quis enuntiábit, aut quis sustinébit? Longe enim est testaméntum a quibúsdam, et interrogátio ómnium in consummatióne est. Si 16 23 Qui minorátur corde cógitat inánia, et vir imprúdens et errans cógitat stulta. Si 16 24 Audi me fili, et disce disciplínam sensus, et in verbis meis atténde in corde tuo: Si 16 25 et dicam in æquitáte disciplínam, et scrutábor enarráre sapiéntiam: et in verbis meis atténde in corde tuo, et dico in æquitáte spíritus virtútes, quas pósuit Deus in ópera sua ab inítio, et in veritáte enúntio sciéntiam eius. Si 16 26 In iudício Dei ópera eius ab inítio, et ab institutióne ipsórum distínxit partes illórum, et inítia eórum in géntibus suis. Si 16 27 Ornávit in ætérnum ópera illórum: nec esuriérunt, nec laboravérunt, et non destitérunt ab opéribus suis. Si 16 28 Unusquísque próximum sibi non angustiábit in ætérnum. Si 16 29 Non sis incredíbilis verbo illíus. Si 16 30 Post hæc Deus in terram respéxit, et implévit illam bonis suis. Si 16 31 Anima omnis vitális denuntiávit ante fáciem ipsíus, et in ipsam íterum revérsio illórum. Si 17 1 Deus creávit de terra hóminem, et secúndum imáginem suam fecit illum. Si 17 2 Et íterum convértit illum in ipsam, et secúndum se vestívit illum virtúte. Si 17 3 Númerum diérum et tempus dedit illi, et dedit illi potestátem eórum quæ sunt super terram. Si 17 4 Pósuit timórem illíus super omnem carnem, et dominátus est bestiárum et volatílium. Si 17 5 Creávit ex ipso adiutórium símile sibi: consílium, et linguam, et óculos, et aures, et cor dedit illis excogitándi, et disciplína intelléctus replévit illos. Si 17 6 Creávit illis sciéntiam spíritus, sensu implévit cor illórum, et mala et bona osténdit illis. Si 17 7 Pósuit óculum suum super corda illórum, osténdere illis magnália óperum suórum, Si 17 8 ut nomen sanctificatiónis colláudent, et gloriári in mirabílibus illíus: ut magnália enárrent óperum eius. Si 17 9 Addidit illis disciplínam, et legem vitæ hereditávit illos. Si 17 10 Testaméntum ætérnum constítuit cum illis, et iustítiam et iudícia sua osténdit illis. Si 17 11 Et magnália honóris eius vidit óculus illórum, et honórem vocis audiérunt aures illórum. Et dixit illis: Atténdite ab omni iníquo. Si 17 12 Et mandávit illis unicuíque de próximo suo. Si 17 13 Viæ illórum coram ipso sunt semper: non sunt abscónsæ ab óculis ipsíus. Si 17 14 In unamquámque gentem præpósuit rectórem: Si 17 15 et pars Dei, Israël facta est manifésta. Si 17 16 Et ómnia ópera illórum velut sol in conspéctu Dei: et óculi eius sine intermissióne inspiciéntes in viis eórum. Si 17 17 Non sunt abscónsa testaménta per iniquitátem illórum, et omnes iniquitátes eórum in conspéctu Dei. Si 17 18 Eleemósyna viri quasi signáculum cum ipso, et grátiam hóminis quasi pupíllam conservábit. Si 17 19 Et póstea resúrget, et retríbuet illis retributiónem, unicuíque in caput ipsórum, et convértet in interióres partes terræ. Si 17 20 Pœniténtibus autem dedit viam iustítiæ, et confirmávit deficiéntes sustinére, et destinávit illis sortem veritátis. Si 17 21 Convértere ad Dóminum, et relínque peccáta tua: Si 17 22 precáre ante fáciem Dómini, et mínue offendícula. Si 17 23 Revértere ad Dóminum, et avértere ab iniustítia tua, et nimis ódito exsecratiónem: Si 17 24 et cognósce iustítias et iudícia Dei, et sta in sorte propositiónis, et oratiónis altíssimi Dei. Si 17 25 In partes vade sǽculi sancti, cum vivis et dántibus confessiónem Deo. Si 17 26 Non demoréris in erróre impiórum, ante mortem confitére. A mórtuo quasi nihil, perit conféssio. Si 17 27 Confitéberis vivens, vivus et sanus confitéberis: et laudábis Deum, et gloriáberis in miseratiónibus illíus. Si 17 28 Quam magna misericórdia Dómini, et propitiátio illíus converténtibus ad se! Si 17 29 Nec enim ómnia possunt esse in homínibus, quóniam non est immortális fílius hóminis, et in vanitáte malítiæ placuérunt. Si 17 30 Quid lucídius sole? et hic defíciet: aut quid néquius quam quod excogitávit caro et sanguis? et hoc arguétur. Si 17 31 Virtútem altitúdinis cæli ipse cónspicit: et omnes hómines terra et cinis. Si 18 1 Qui vivit in ætérnum creávit ómnia simul. Deus solus iustificábitur, et manet invíctus rex in ætérnum. Si 18 2 Quis súfficit enarráre ópera illíus? Si 18 3 Quis enim investigábit magnália eius? Si 18 4 Virtútem autem magnitúdinis eius quis enuntiábit? aut quis adíciet enarráre misericórdiam eius? Si 18 5 Non est minúere neque adícere, nec est inveníre magnália Dei. Si 18 6 Cum consummáverit homo, tunc incípiet: et cum quiéverit, aporiábitur. Si 18 7 Quid est homo? et quæ est grátia illíus? et quid bonum aut quid nequam illíus? Si 18 8 Númerus diérum hóminum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputáti sunt: et sicut cálculus arénæ, sic exígui anni in die ævi. Si 18 9 Propter hoc pátiens est Deus in illis, et effúndit super eos misericórdiam suam. Si 18 10 Vidit præsumptiónem cordis eórum, quóniam mala est: et cognóvit subversiónem illórum, quóniam nequam est. Si 18 11 Ideo adimplévit propitiatiónem suam in illis, et osténdit eis viam æquitátis. Si 18 12 Miserátio hóminis circa próximum suum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Si 18 13 Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum. Si 18 14 Miserétur excipiéntis doctrínam miseratiónis, et qui festínat in iudíciis eius. Si 18 15 Fili in bonis non des querélam, et in omni dato non des tristítiam verbi mali. Si 18 16 Nonne ardórem refrigerábit ros? sic et verbum mélius quam datum. Si 18 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed útraque cum hómine iustificáto. Si 18 18 Stultus ácriter improperábit: et datus indisciplináti tabéscere facit óculos. Si 18 19 Ante iudícium para iustítiam tibi, et ántequam loquáris, disce. Si 18 20 Ante languórem ádhibe medicínam: et ante iudícium intérroga teípsum, et in conspéctu Dei invénies propitiatiónem. Si 18 21 Ante languórem humília te, et in témpore infirmitátis osténde conversatiónem tuam. Si 18 22 Non impediáris oráre semper, et ne vereáris usque ad mortem iustificári: quóniam merces Dei manet in ætérnum. Si 18 23 Ante oratiónem prǽpara ánimam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Si 18 24 Meménto iræ in die consummatiónis, et tempus retributiónis in conversatióne faciéi. Si 18 25 Meménto paupertátis in témpore abundántiæ, et necessitátum paupertátis in die divitiárum. Si 18 26 A mane usque ad vésperam immutábitur tempus, et hæc ómnia citáta in óculis Dei. Si 18 27 Homo sápiens in ómnibus métuet, et in diébus delictórum atténdet ab inértia. Si 18 28 Omnis astútus agnóscit sapiéntiam, et inveniénti eam dabit confessiónem. Si 18 29 Sensáti in verbis et ipsi sapiénter egérunt, et intellexérunt veritátem et iustítiam, et implevérunt provérbia et iudícia. Si 18 30 Post concupiscéntias tuas non eas, et a voluntáte tua avértere. Si 18 31 Si præstes ánimæ tuæ concupiscéntias eius, fáciet te in gáudium inimícis tuis. Si 18 32 Ne oblectéris in turbis nec in módicis: assídua enim est commíssio illórum. Si 18 33 Ne fúeris medíocris in contentióne ex fœ́nore, et est tibi nihil in sácculo: eris enim ínvidus vitæ tuæ. Si 19 1 Operárius ebriósus non locupletábitur: et qui spernit módica paulátim décidet. Si 19 2 Vinum et mulíeres apostatáre fáciunt sapiéntes, et árguent sensátos: Si 19 3 et qui se iungit fornicáriis, erit nequam: putrédo et vermes hereditábunt illum, et extollétur in exémplum maius, et tollétur de número ánima eius. Si 19 4 Qui credit cito levis corde est, et minorábitur: et qui delínquit in ánimam suam, ínsuper habébitur. Si 19 5 Qui gaudet iniquitáte, denotábitur: et qui odit correptiónem, minuétur vita: et qui odit loquacitátem, exstínguit malítiam. Si 19 6 Qui peccat in ánimam suam, pœnitébit: et qui iucundátur in malítia, denotábitur. Si 19 7 Ne íteres verbum nequam et durum, et non minoráberis. Si 19 8 Amíco et inimíco noli narráre sensum tuum: et si est tibi delíctum, noli denudáre: Si 19 9 áudiet enim te, et custódiet te, et quasi deféndens peccátum, ódiet te, et sic áderit tibi semper. Si 19 10 Audísti verbum advérsus próximum tuum? commoriátur in te, fidens quóniam non te dirúmpet. Si 19 11 A fácie verbi párturit fátuus, tamquam gémitus partus infántis. Si 19 12 Sagítta infíxa fémori carnis, sic verbum in corde stulti. Si 19 13 Córripe amícum, ne forte non intelléxerit, et dicat: Non feci: aut, si fécerit, ne íterum addat fácere. Si 19 14 Córripe próximum, ne forte non díxerit: et si díxerit, ne forte íteret. Si 19 15 Córripe amícum, sæpe enim fit commíssio. Si 19 16 Et non omni verbo credas: est qui lábitur lingua, sed non ex ánimo. Si 19 17 Quis est enim qui non delíquerit in lingua sua? Córripe próximum ántequam comminéris. Si 19 18 Et da locum timóri Altíssimi: quia omnis sapiéntia timor Dei, et in illa timére Deum, et in omni sapiéntia disposítio legis. Si 19 19 Et non est sapiéntia nequítiæ disciplína, et non est cogitátus peccatórum prudéntia. Si 19 20 Est nequítia, et in ipsa exsecrátio: et est insípiens qui minúitur sapiéntia. Si 19 21 Mélior est homo qui minúitur sapiéntia, et defíciens sensu, in timóre, quam qui abúndat sensu, et transgréditur legem Altíssimi. Si 19 22 Est solértia certa, et ipsa iníqua. Si 19 23 Et est qui emíttit verbum certum enárrans veritátem. Est qui néquiter humíliat se, et interióra eius plena sunt dolo: Si 19 24 et est qui se nímium submíttit a multa humilitáte: et est qui inclínat fáciem suam, et fingit se non vidére quod ignorátum est: Si 19 25 et si ab imbecillitáte vírium vetétur peccáre, si invénerit tempus malefaciéndi, malefáciet. Si 19 26 Ex visu cognóscitur vir, et ab occúrsu faciéi cognóscitur sensátus. Si 19 27 Amíctus córporis, et risus déntium, et ingréssus hóminis enúntiant de illo. Si 19 28 Est corréptio mendax in ira contumeliósi, et est iudícium quod non probátur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. Si 20 1 Quam bonum est argúere, quam irásci, et confiténtem in oratióne non prohibére! Si 20 2 Concupiscéntia spadónis devirginábit iuvénculam: Si 20 3 sic qui facit per vim iudícium iníquum. Si 20 4 Quam bonum est corréptum manifestáre pœniténtiam! sic enim effúgies voluntárium peccátum. Si 20 5 Est tacens qui invenítur sápiens: et est odíbilis qui procax est ad loquéndum. Si 20 6 Est tacens non habens sensum loquélæ: et est tacens sciens tempus aptum. Si 20 7 Homo sápiens tacébit usque ad tempus: lascívus autem et imprúdens non servábunt tempus. Si 20 8 Qui multis útitur verbis lædet ánimam suam: et qui potestátem sibi sumit iniúste, odiétur. Si 20 9 Est procéssio in malis viro indisciplináto, et est invéntio in detriméntum. Si 20 10 Est datum quod non est útile, et est datum cuius retribútio duplex. Si 20 11 Est propter glóriam minorátio, et est qui ab humilitáte levábit caput. Si 20 12 Est qui multa rédimat módico prétio, et restítuens ea in séptuplum. Si 20 13 Sápiens in verbis seípsum amábilem facit: grátiæ autem fatuórum effundéntur. Si 20 14 Datus insipiéntis non erit útilis tibi: óculi enim illíus septémplices sunt. Si 20 15 Exígua dabit, et multa improperábit: et apértio oris illíus inflammátio est. Si 20 16 Hódie fœnerátur quis, et cras éxpetit: odíbilis est homo huiúsmodi. Si 20 17 Fátuo non erit amícus, et non erit grátia bonis illíus: Si 20 18 qui enim edunt panem illíus, falsæ linguæ sunt. Quóties et quanti irridébunt eum? Si 20 19 Neque enim quod habéndum erat dirécto sensu distríbuit: simíliter et quod non erat habéndum. Si 20 20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in paviménto cadens: sic casus malórum festinánter véniet. Si 20 21 Homo ácharis quasi fábula vana, in ore indisciplinatórum assídua erit. Si 20 22 Ex ore fátui reprobábitur parábola: non enim dicit illam in témpore suo. Si 20 23 Est qui vetátur peccáre præ inópia, et in réquie sua stimulábitur. Si 20 24 Est qui perdet ánimam suam præ confusióne, et ab imprudénti persóna perdet eam: persónæ autem acceptióne perdet se. Si 20 25 Est qui præ confusióne promíttit amíco, et lucrátus est eum inimícum gratis. Si 20 26 Oppróbrium nequam in hómine mendácium: et in ore indisciplinatórum assídue erit. Si 20 27 Pótior fur quam assidúitas viri mendácis: perditiónem autem ambo hereditábunt. Si 20 28 Mores hóminum mendácium sine honóre, et confúsio illórum cum ipsis sine intermissióne. Si 20 29 Sápiens in verbis prodúcet seípsum, et homo prudens placébit magnátis. Si 20 30 Qui operátur terram suam inaltábit acérvum frugum: et qui operátur iustítiam, ipse exaltábitur: qui vero placet magnátis effúgiet iniquitátem. Si 20 31 Xénia et dona excǽcant óculos iúdicum, et quasi mutus, in ore avértit correptiónes eórum. Si 20 32 Sapiéntia abscónsa, et thesáurus invísus: quæ utílitas in utrísque? Si 20 33 Mélior est qui celat insipiéntiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam. Si 21 1 Fili, peccásti? non adícias íterum: sed et de prístinis deprecáre, ut tibi dimittántur. Si 21 2 Quasi a fácie cólubri fuge peccáta: et si accésseris ad illa, suscípient te. Si 21 3 Dentes leónis dentes eius, interficiéntes ánimas hóminum. Si 21 4 Quasi rhomphǽa bis acúta omnis iníquitas: plagæ illíus non est sánitas. Si 21 5 Obiurgátio et iniúriæ annullábunt substántiam, et domus quæ nimis lócuples est annullábitur supérbia: sic substántia supérbi eradicábitur. Si 21 6 Deprecátio páuperis ex ore usque ad aures eius pervéniet, et iudícium festináto advéniet illi. Si 21 7 Qui odit correptiónem vestígium est peccatóris, et qui timet Deum convertétur ad cor suum. Si 21 8 Notus a longe potens lingua audáci, et sensátus scit labi se ab ipso. Si 21 9 Qui ædíficat domum suam impéndiis aliénis, quasi qui cólligit lápides suos in híeme. Si 21 10 Stupa collécta synagóga peccántium, et consummátio illórum flamma ignis. Si 21 11 Via peccatórum complanáta lapídibus: et in fine illórum ínferi, et ténebræ, et pœnæ. Si 21 12 Qui custódit iustítiam, continébit sensum eius. Si 21 13 Consummátio timóris Dei, sapiéntia et sensus. Si 21 14 Non erudiétur qui non est sápiens in bono. Si 21 15 Est autem sapiéntia quæ abúndat in malo, et non est sensus ubi est amaritúdo. Si 21 16 Sciéntia sapiéntis tamquam inundátio abundábit, et consílium illíus sicut fons vitæ pérmanet. Si 21 17 Cor fátui quasi vas confráctum, et omnem sapiéntiam non tenébit. Si 21 18 Verbum sápiens quodcúmque audíerit scius laudábit, et ad se adíciet: audívit luxuriósus, et displicébit illi, et proíciet illud post dorsum suum. Si 21 19 Narrátio fátui quasi sárcina in via: nam in lábiis sensáti inveniétur grátia. Si 21 20 Os prudéntis quǽritur in ecclésia, et verba illíus cogitábunt in córdibus suis. Si 21 21 Tamquam domus extermináta, sic fátuo sapiéntia: et sciéntia insensáti inenarrabília verba. Si 21 22 Cómpedes in pédibus, stulto doctrína: et quasi víncula mánuum super manum dextram. Si 21 23 Fátuus in risu exáltat vocem suam: vir autem sápiens vix tácite ridébit. Si 21 24 Ornaméntum áureum prudénti doctrína, et quasi brachiále in bráchio dextro. Si 21 25 Pes fátui fácilis in domum próximi: et homo perítus confundétur a persóna poténtis. Si 21 26 Stultus a fenéstra respíciet in domum: vir autem erudítus foris stabit. Si 21 27 Stultítia hóminis auscultáre per óstium: et prudens gravábitur contumélia. Si 21 28 Lábia imprudéntium stulta narrábunt: verba autem prudéntium statéra ponderabúntur. Si 21 29 In ore fatuórum cor illórum, et in corde sapiéntium os illórum. Si 21 30 Dum maledícit ímpius diábolum, maledícit ipse ánimam suam. Si 21 31 Susúrro coinquinábit ánimam suam, et in ómnibus odiétur: et qui cum eo mánserit odiósus erit: tácitus et sensátus honorábitur. Si 22 1 In lápide lúteo lapidátus est piger: et omnes loquéntur super aspernatiónem illíus. Si 22 2 De stércore boum lapidátus est piger: et omnis qui tetígerit eum excútiet manus. Si 22 3 Confúsio patris est de fílio indisciplináto: fília autem in deminoratióne fiet. Si 22 4 Fília prudens heréditas viro suo: nam quæ confúndit, in contuméliam fit genitóris. Si 22 5 Patrem et virum confúndit audax, et ab ímpiis non minorábitur: ab utrísque autem inhonorábitur. Si 22 6 Música in luctu importúna narrátio: flagélla et doctrína in omni témpore sapiéntia. Si 22 7 Qui docet fátuum, quasi qui conglútinat testam. Si 22 8 Qui narrat verbum non audiénti, quasi qui éxcitat dormiéntem de gravi somno. Si 22 9 Cum dormiénte lóquitur qui enárrat stulto sapiéntiam: et in fine narratiónis dicit: Quis est hic? Si 22 10 Supra mórtuum plora, defécit enim lux eius: et supra fátuum plora, defécit enim sensus. Si 22 11 Módicum plora super mórtuum, quóniam requiévit. Si 22 12 Nequíssimi enim nequíssima vita super mortem fátui. Si 22 13 Luctus mórtui septem dies: fátui autem et ímpii omnes dies vitæ illórum. Si 22 14 Cum stulto ne multum loquáris, et cum insensáto ne abíeris. Si 22 15 Serva te ab illo, ut non moléstiam hábeas, et non coinquináberis peccáto illíus. Si 22 16 Deflécte ab illo, et invénies réquiem, et non acediáberis in stultítia illíus. Si 22 17 Super plumbum quid gravábitur? et quod illi áliud nomen quam fátuus? Si 22 18 Arénam, et salem, et massam ferri facílius est ferre quam hóminem imprudéntem, et fátuum, et ímpium. Si 22 19 Loraméntum lígneum colligátum in fundaménto ædifícii non dissolvétur, sic et cor confirmátum in cogitatióne consílii. Si 22 20 Cogitátus sensáti in omni témpore metu non depravábitur. Si 22 21 Sicut pali in excélsis, et cæménta sine impénsa pósita contra fáciem venti non permanébunt: Si 22 22 sic et cor tímidum in cogitatióne stulti contra ímpetum timóris non resístet. Si 22 23 Sicut cor trépidum in cogitatióne fátui omni témpore non métuet, sic et qui in præcéptis Dei pérmanet semper. Si 22 24 Pungens óculum dedúcit lácrymas, et qui pungit cor profert sensum. Si 22 25 Mittens lápidem in volatília, deíciet illa: sic et qui conviciátur amíco, dissólvit amicítiam. Si 22 26 Ad amícum etsi prodúxeris gládium, non despéres: est enim regréssus. Ad amícum Si 22 27 si aperúeris os triste, non tímeas: est enim concordátio: excépto convítio, et impropério, et supérbia, et mystérii revelatióne, et plaga dolósa: in his ómnibus effúgiet amícus. Si 22 28 Fidem pósside cum amíco in paupertáte illíus, ut et in bonis illíus lætéris. Si 22 29 In témpore tribulatiónis illíus pérmane illi fidélis, ut et in hereditáte illíus cohǽres sis. Si 22 30 Ante ignem camíni vapor et fumus ignis inaltátur: sic et ante sánguinem maledícta, et contuméliæ, et minæ. Si 22 31 Amícum salutáre non confúndar, a fácie illíus non me abscóndam: et si mala mihi evénerint per illum, sustinébo. Si 22 32 Omnis qui áudiet cavébit se ab eo. Si 22 33 Quis dabit ori meo custódiam, et super lábia mea signáculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? Si 23 1 Dómine pater, et dominátor vitæ meæ, ne derelínquas me in consílio eórum, nec sinas me cádere in illis. Si 23 2 Quis superpónet in cogitátu meo flagélla, et in corde meo doctrínam sapiéntiæ, ut ignoratiónibus eórum non parcant mihi, et non appáreant delícta eórum, Si 23 3 et ne adincréscant ignorántiæ meæ, et multiplicéntur delícta mea, et peccáta mea abúndent, et íncidam in conspéctu adversariórum meórum, et gáudeat super me inimícus meus? Si 23 4 Dómine pater, et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu illórum. Si 23 5 Extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et omne desidérium avérte a me. Si 23 6 Aufer a me ventris concupiscéntias, et concúbitus concupiscéntiæ ne apprehéndant me, et ánimæ irreverénti et infrunítæ ne tradas me. Si 23 7 Doctrínam oris audíte fílii: et qui custodíerit illam non périet lábiis, nec scandalizábitur in opéribus nequíssimis. Si 23 8 In vanitáte sua apprehénditur peccátor: et supérbus et malédicus scandalizábitur in illis. Si 23 9 Iuratióni non assuéscat os tuum: multi enim casus in illa. Si 23 10 Nominátio vero Dei non sit assídua in ore tuo, et nomínibus sanctórum non admisceáris, quóniam non eris immúnis ab eis. Si 23 11 Sicut enim servus interrogátus assídue a livóre non minúitur, sic omnis iurans et nóminans in toto a peccáto non purgábitur. Si 23 12 Vir multum iurans implébitur iniquitáte, et non discédet a domo illíus plaga. Si 23 13 Et si frustráverit, delíctum illíus super ipsum erit: et si dissimuláverit, delínquit duplíciter: Si 23 14 et si in vácuum iuráverit, non iustificábitur: replébitur enim retributióne domus illíus. Si 23 15 Est et ália loquéla contrária morti: non inveniátur in hereditáte Iacob. Si 23 16 Etenim a misericórdibus ómnia hæc auferéntur, et in delíctis non volutabúntur. Si 23 17 Indisciplinátæ loquélæ non assuéscat os tuum: est enim in illa verbum peccáti. Si 23 18 Meménto patris et matris tuæ: in médio enim magnatórum consístis: Si 23 19 ne forte obliviscátur te Deus in conspéctu illórum, et assiduitáte tua infatuátus, impropérium patiáris, et maluísses non nasci, et diem nativitátis tuæ maledícas. Si 23 20 Homo assuétus in verbis impropérii in ómnibus diébus suis non erudiétur. Si 23 21 Duo génera abúndant in peccátis, et tértium addúcit iram et perditiónem. Si 23 22 Anima cálida quasi ignis ardens, non exstinguétur donec áliquid glútiat: Si 23 23 et homo nequam in ore carnis suæ non désinet donec incéndat ignem. Si 23 24 Hómini fornicário omnis panis dulcis: non fatigábitur transgrédiens usque ad finem. Si 23 25 Omnis homo qui transgréditur lectum suum, contémnens in ánimam suam, et dicens: Quis me videt? Si 23 26 Ténebræ circúmdant me, et paríetes coopériunt me, et nemo circúmspicit me: quem véreor? delictórum meórum non memorábitur Altíssimus. Si 23 27 Et non intélligit quóniam ómnia videt óculus illíus, quóniam expéllit a se timórem Dei huiúsmodi hóminis timor, et óculi hóminum timéntes illum: Si 23 28 et non cognóvit quóniam óculi Dómini multo plus lucidióres sunt super solem, circumspiciéntes omnes vias hóminum, et profúndum abýssi, et hóminum corda, intuéntes in abscónditas partes. Si 23 29 Dómino enim Deo ántequam crearéntur ómnia sunt ágnita: sic et post perféctum réspicit ómnia. Si 23 30 Hic in platéis civitátis vindicábitur, et quasi pullus equínus fugábitur, et ubi non sperávit apprehendétur. Si 23 31 Et erit dédecus ómnibus, eo quod non intelléxerit timórem Dómini. Si 23 32 Sic et múlier omnis relínquens virum suum, et státuens hereditátem ex aliéno matrimónio: Si 23 33 primo enim in lege Altíssimi incredíbilis fuit: secúndo in virum suum delíquit: tértio in adultério fornicáta est, et ex álio viro fílios státuit sibi. Si 23 34 Hæc in ecclésiam adducétur, et in fílios eius respiciétur. Si 23 35 Non tradent fílii eius radíces, et rami eius non dabunt fructum: Si 23 36 derelínquet in maledíctum memóriam eius, et dédecus illíus non delébitur. Si 23 37 Et agnóscent qui derelícti sunt, quóniam nihil mélius est quam timor Dei, et nihil dúlcius quam respícere in mandátis Dómini. Si 23 38 Glória magna est sequi Dóminum: longitúdo enim diérum assumétur ab eo. Si 24 1 Sapiéntia laudábit ánimam suam, et in Deo honorábitur, et in médio pópuli sui gloriábitur, Si 24 2 et in ecclésiis Altíssimi apériet os suum, et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur, Si 24 3 et in médio pópuli sui exaltábitur, et in plenitúdine sancta admirábitur, Si 24 4 et in multitúdine electórum habébit laudem, et inter benedíctos benedicétur, dicens: Si 24 5 Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. Si 24 6 Ego feci in cælis ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram. Si 24 7 Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. Si 24 8 Gyrum cæli circuívi sola, et profúndum abýssi penetrávi: in flúctibus maris ambulávi. Si 24 9 Et in omni terra steti: et in omni pópulo, Si 24 10 et in omni gente primátum hábui: Si 24 11 et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. Et in his ómnibus réquiem quæsívi, et in hereditáte Dómini morábor. Si 24 12 Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo. Si 24 13 Et dixit mihi: In Iacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Si 24 14 Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam: et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Si 24 15 Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea. Si 24 16 Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Si 24 17 Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: Si 24 18 quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Iéricho: Si 24 19 quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum iuxta aquam in platéis. Si 24 20 Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris: Si 24 21 et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mistum odor meus. Si 24 22 Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ. Si 24 23 Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Si 24 24 Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. Si 24 25 In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Si 24 26 Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini: Si 24 27 spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Si 24 28 Memória mea in generatiónes sæculórum. Si 24 29 Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Si 24 30 Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Si 24 31 Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt. Si 24 32 Hæc ómnia liber vitæ, et testaméntum Altíssimi, et agnítio veritátis. Si 24 33 Legem mandávit Móyses in præcéptis iustitiárum, et hereditátem dómui Iacob, et Israël promissiónes. Si 24 34 Pósuit David púero suo excitáre regem ex ipso fortíssimum, et in throno honóris sedéntem in sempitérnum. Si 24 35 Qui implet quasi Phison sapiéntiam, et sicut Tigris in diébus novórum. Si 24 36 Qui adímplet quasi Euphrátes sensum: qui multíplicat quasi Iordánis in témpore messis. Si 24 37 Qui mittit disciplínam sicut lucem, et assístens quasi Gehon in die vindémiæ. Si 24 38 Qui pérficit primus scire ipsam, et infírmior non investigábit eam. Si 24 39 A mari enim abundávit cogitátio eius, et consílium illíus ab abýsso magna. Si 24 40 Ego sapiéntia effúdi flúmina. Si 24 41 Ego quasi trames aquæ imménsæ de flúvio, ego quasi flúvii dióryx, et sicut aquædúctus exívi de paradíso: Si 24 42 dixi: Rigábo hortum meum plantatiónum, et inebriábo prati mei fructum. Si 24 43 Et ecce factus est mihi trames abúndans, et flúvius meus appropinquávit ad mare: Si 24 44 quóniam doctrínam quasi antelucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum. Si 24 45 Penetrábo omnes inferióres partes terræ, et inspíciam omnes dormiéntes, et illuminábo omnes sperántes in Dómino. Si 24 46 Adhuc doctrínam quasi prophetíam effúndam, et relínquam illam quæréntibus sapiéntiam, et non désinam in progénies illórum usque in ævum sanctum. Si 24 47 Vidéte quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem. Si 25 1 In tribus plácitum est spirítui meo, quæ sunt probáta coram Deo et homínibus: Si 25 2 concórdia fratrum, et amor proximórum, et vir et múlier bene sibi consentiéntes. Si 25 3 Tres spécies odívit ánima mea, et ággravor valde ánimæ illórum: Si 25 4 páuperem supérbum, dívitem mendácem, senem fátuum et insensátum. Si 25 5 Quæ in iuventúte tua non congregásti, quómodo in senectúte tua invénies? Si 25 6 Quam speciósum canitiéi iudícium, et presbýteris cognóscere consílium! Si 25 7 Quam speciósa veteránis sapiéntia, et gloriósus intelléctus et consílium! Si 25 8 Coróna senum multa perítia, et glória illórum timor Dei. Si 25 9 Novem insuspicabília cordis magnificávi: et décimum dicam in lingua homínibus: Si 25 10 homo qui iucundátur in fíliis, vivens et videns subversiónem inimicórum suórum. Si 25 11 Beátus qui hábitat cum mulíere sensáta, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se. Si 25 12 Beátus qui invénit amícum verum, et qui enárrat iustítiam auri audiénti. Si 25 13 Quam magnus qui invénit sapiéntiam et sciéntiam! sed non est super timéntem Dóminum. Si 25 14 Timor Dei super ómnia se superpósuit. Si 25 15 Beátus homo cui donátum est habére timórem Dei: qui tenet illum, cui assimilábitur? Si 25 16 Timor Dei inítium dilectiónis eius: fídei autem inítium agglutinándum est ei. Si 25 17 Omnis plaga tristítia cordis est, et omnis malítia nequítia mulíeris. Si 25 18 Et omnem plagam, et non plagam vidébit cordis: Si 25 19 et omnem nequítiam, et non nequítiam mulíeris: Si 25 20 et omnem obdúctum, et non obdúctum odiéntium: Si 25 21 et omnem vindíctam, et non vindíctam inimicórum. Si 25 22 Non est caput néquius super caput cólubri: Si 25 23 et non est ira super iram mulíeris. Commorári leóni et dracóni placébit, quam habitáre cum mulíere nequam. Si 25 24 Nequítia mulíeris immútat fáciem eius: et obcǽcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum osténdit. In médio proximórum eius Si 25 25 ingémuit vir eius, et áudiens suspirávit módicum. Si 25 26 Brevis omnis malítia super malítiam mulíeris: sors peccatórum cadat super illam. Si 25 27 Sicut ascénsus arenósus in pédibus veteráni, sic múlier linguáta hómini quiéto. Si 25 28 Ne respícias in mulíeris spéciem, et non concupíscas mulíerem in spécie. Si 25 29 Mulíeris ira, et irreveréntia, et confúsio magna. Si 25 30 Múlier si primátum hábeat, contrária est viro suo. Si 25 31 Cor húmile, et fácies tristis, et plaga cordis, múlier nequam. Si 25 32 Manus débiles et génua dissolúta, múlier quæ non beatíficat virum suum. Si 25 33 A mulíere inítium factum est peccáti, et per illam omnes mórimur. Si 25 34 Non des aquæ tuæ éxitum, nec módicum: nec mulíeri nequam véniam prodeúndi. Si 25 35 Si non ambuláverit ad manum tuam, confúndet te in conspéctu inimicórum. Si 25 36 A cárnibus tuis abscínde illam, ne semper te abutátur. Si 26 1 Mulíeris bonæ beátus vir: númerus enim annórum illíus duplex. Si 26 2 Múlier fortis obléctat virum suum, et annos vitæ illíus in pace implébit. Si 26 3 Pars bona múlier bona, in parte timéntium Deum dábitur viro pro factis bonis: Si 26 4 dívitis autem et páuperis cor bonum, in omni témpore vultus illórum hílaris. Si 26 5 A tribus tímuit cor meum, et in quarto fácies mea métuit: Si 26 6 delatúram civitátis, et collectiónem pópuli: Si 26 7 calúmniam mendácem, super mortem, ómnia grávia. Si 26 8 Dolor cordis et luctus, múlier zelótypa. Si 26 9 In mulíere zelótypa flagéllum linguæ, ómnibus commúnicans. Si 26 10 Sicut boum iugum quod movétur, ita et múlier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehéndit scorpiónem. Si 26 11 Múlier ebriósa ira magna, et contumélia: et turpitúdo illíus non tegétur. Si 26 12 Fornicátio mulíeris in extolléntia oculórum, et in pálpebris illíus agnoscétur. Si 26 13 In fília non averténte se, firma custódiam, ne invénta occasióne utátur se. Si 26 14 Ab omni irreveréntia oculórum eius cave, et ne miréris si te negléxerit. Si 26 15 Sicut viátor sítiens ad fontem os apériet, et ab omni aqua próxima bibet, et contra omnem palum sedébit, et contra omnem sagíttam apériet pháretram donec defíciat. Si 26 16 Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum, et ossa illíus impinguábit. Si 26 17 Disciplína illíus datum Dei est. Si 26 18 Múlier sensáta et tácita, non est immutátio erudítæ ánimæ. Si 26 19 Grátia super grátiam, múlier sancta et pudoráta. Si 26 20 Omnis autem ponderátio non est digna continéntis ánimæ. Si 26 21 Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus eius. Si 26 22 Lucérna splendens super candelábrum sanctum, et spécies faciéi super ætátem stábilem. Si 26 23 Colúmnæ áureæ super bases argénteas, et pedes firmi super plantas stábilis mulíeris. Si 26 24 Fundaménta ætérna supra petram sólidam, et mandáta Dei in corde mulíeris sanctæ. Si 26 25 In duóbus contristátum est cor meum, et in tértio iracúndia mihi advénit: Si 26 26 vir bellátor defíciens per inópiam: et vir sensátus contémptus: Si 26 27 et qui transgréditur a iustítia ad peccátum: Deus parávit eum ad rhomphǽam. Si 26 28 Duæ spécies diffíciles et periculósæ mihi apparuérunt: diffícile exúitur negótians a negligéntia, et non iustificábitur caupo a peccátis labiórum. Si 27 1 Propter inópiam multi deliquérunt: et qui quærit locupletári avértit óculum suum. Si 27 2 Sicut in médio compáginis lápidum palus fígitur, sic et inter médium venditiónis et emptiónis angustiábitur peccátum. Si 27 3 Conterétur cum delinquénte delíctum. Si 27 4 Si non in timóre Dómini tenúeris te instánter, cito subvertétur domus tua. Si 27 5 Sicut in percussúra cribri remanébit pulvis, sic apória hóminis in cogitátu illíus. Si 27 6 Vasa fíguli probat fornax, et hómines iustos tentátio tribulatiónis. Si 27 7 Sicut rusticátio de ligno osténdit fructum illíus, sic verbum ex cogitátu cordis hóminis. Si 27 8 Ante sermónem non laudes virum: hæc enim tentátio est hóminum. Si 27 9 Si sequáris iustítiam, apprehéndes illam, et índues quasi podérem honóris: et inhabitábis cum ea, et próteget te in sempitérnum, et in die agnitiónis invénies firmaméntum. Si 27 10 Volatília ad sibi simília convéniunt: et véritas ad eos qui operántur illam revertétur. Si 27 11 Leo venatióni insidiátur semper: sic peccáta operántibus iniquitátes. Si 27 12 Homo sanctus in sapiéntia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutátur. Si 27 13 In médio insensatórum serva verbum témpori: in médio autem cogitántium assíduus esto. Si 27 14 Narrátio peccántium odiósa, et risus illórum in delíciis peccáti. Si 27 15 Loquéla multum iurans horripilatiónem cápiti státuet: et irreveréntia ipsíus obturátio áurium. Si 27 16 Effúsio sánguinis in rixa superbórum: et maledíctio illórum audítus gravis. Si 27 17 Qui denúdat arcána amíci fidem perdit, et non invéniet amícum ad ánimum suum. Si 27 18 Dílige próximum, et coniúngere fide cum illo. Si 27 19 Quod si denudáveris abscónsa illíus, non persequéris post eum. Si 27 20 Sicut enim homo qui perdit amícum suum, sic et qui perdit amicítiam próximi sui. Si 27 21 Et sicut qui dimíttit avem de manu sua, sic dereliquísti próximum tuum, et non eum cápies. Si 27 22 Non illum sequáris, quóniam longe abest: effúgit enim quasi cáprea de láqueo: quóniam vulneráta est ánima eius: Si 27 23 ultra eum non póteris colligáre: et maledícti est concordátio: Si 27 24 denudáre autem amíci mystéria, desperátio est ánimæ infelícis. Si 27 25 Annuens óculo fábricat iníqua, et nemo eum abíciet. Si 27 26 In conspéctu oculórum tuórum condulcábit os suum, et super sermónes tuos admirábitur: novíssime autem pervértet os suum, et in verbis tuis dabit scándalum. Si 27 27 Multa odívi, et non coæquávi ei, et Dóminus ódiet illum. Si 27 28 Qui in altum mittit lápidem, super caput eius cadet: et plaga dolósa dolósi dívidet vúlnera. Si 27 29 Et qui fóveam fodit íncidet in eam: et qui státuit lápidem próximo offéndet in eo: et qui láqueum álii ponit, períbit in illo. Si 27 30 Faciénti nequíssimum consílium, super ipsum devolvétur, et non agnóscet unde advéniat illi. Si 27 31 Illúsio et impropérium superbórum, et vindícta sicut leo insidiábitur illi. Si 27 32 Láqueo períbunt qui oblectántur casu iustórum, dolor autem consúmet illos ántequam moriántur. Si 27 33 Ira et furor, útraque exsecrabília sunt, et vir peccátor cóntinens erit illórum. Si 28 1 Qui vindicári vult, a Dómino invéniet vindíctam, et peccáta illíus servans servábit. Si 28 2 Relínque próximo tuo nocénti te, et tunc deprecánti tibi peccáta solvéntur. Si 28 3 Homo hómini resérvat iram, et a Deo quærit medélam? Si 28 4 In hóminem símilem sibi non habet misericórdiam, et de peccátis suis deprecátur? Si 28 5 Ipse cum caro sit resérvat iram, et propitiatiónem petit a Deo? quis exorábit pro delíctis illíus? Si 28 6 Meménto novissimórum, et désine inimicári: Si 28 7 tabitúdo enim et mors ímminent in mandátis eius. Si 28 8 Memoráre timórem Dei, et non irascáris próximo. Si 28 9 Memoráre testaméntum Altíssimi, et déspice ignorántiam próximi. Si 28 10 Abstine te a lite, et mínues peccáta. Si 28 11 Homo enim iracúndus incéndit litem, et vir peccátor turbábit amícos, et in médio pacem habéntium immíttet inimicítiam. Si 28 12 Secúndum enim ligna silvæ sic ignis exardéscit: et secúndum virtútem hóminis sic iracúndia illíus erit, et secúndum substántiam suam exaltábit iram suam. Si 28 13 Certámen festinátum incéndit ignem, et lis festínans effúndit sánguinem: et lingua testíficans addúcit mortem. Si 28 14 Si suffláveris in scintíllam, quasi ignis exardébit: et si exspúeris super illam, exstinguétur: útraque ex ore proficiscúntur. Si 28 15 Susúrro et bilínguis maledíctus, multos enim turbábit pacem habéntes. Si 28 16 Lingua tértia multos commóvit, et dispérsit illos de gente in gentem: Si 28 17 civitátes murátas dívitum destrúxit, et domus magnatórum effódit. Si 28 18 Virtútes populórum concídit, et gentes fortes dissólvit. Si 28 19 Lingua tértia mulíeres virátas eiécit, et privávit illas labóribus suis. Si 28 20 Qui réspicit illam non habébit réquiem, nec habébit amícum in quo requiéscat. Si 28 21 Flagélli plaga livórem facit: plaga autem linguæ commínuet ossa. Si 28 22 Multi cecidérunt in ore gládii: sed non sic quasi qui interiérunt per linguam suam. Si 28 23 Beátus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracúndiam illíus non transívit, et qui non attráxit iugum illíus, et in vínculis eius non est ligátus: Si 28 24 iugum enim illíus iugum férreum est, et vínculum illíus vínculum ǽreum est. Si 28 25 Mors illíus mors nequíssima: et útilis pótius inférnus quam illa. Si 28 26 Perseverántia illíus non permanébit, sed obtinébit vias iniustórum: et in flamma sua non combúret iustos. Si 28 27 Qui relínquunt Deum íncident in illam, et exardébit in illis, et non exstinguétur, et immittétur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. Si 28 28 Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audíre, et ori tuo fácito óstia et seras. Si 28 29 Aurum tuum et argéntum tuum confla, et verbis tuis fácito statéram, et frenos ori tuo rectos: Si 28 30 et atténde ne forte labáris in lingua, et cadas in conspéctu inimicórum insidiántium tibi, et sit casus tuus insanábilis in mortem. Si 29 1 Qui facit misericórdiam fœnerátur próximo suo: et qui prǽvalet manu mandáta servat. Si 29 2 Fœneráre próximo tuo in témpore necessitátis illíus: et íterum redde próximo in témpore suo. Si 29 3 Confírma verbum, et fidéliter age cum illo: et in omni témpore invénies quod tibi necessárium est. Si 29 4 Multi quasi inventiónem æstimavérunt fœnus, et præstitérunt moléstiam his qui se adiuvérunt. Si 29 5 Donec accípiant, osculántur manus dantis, et in promissiónibus humíliant vocem suam: Si 29 6 et in témpore redditiónis postulábit tempus, et loquétur verba tǽdii et murmuratiónum, et tempus causábitur. Si 29 7 Si autem potúerit réddere, adversábitur: sólidi vix reddet dimídium, et computábit illud quasi inventiónem: Si 29 8 sin autem fraudábit illum pecúnia sua, et possidébit illum inimícum gratis: Si 29 9 et convítia et maledícta reddet illi, et pro honóre et benefício reddet illi contuméliam. Si 29 10 Multi non causa nequítiæ non fœneráti sunt, sed fraudári gratis timuérunt. Si 29 11 Verúmtamen super húmilem ánimo fórtior esto, et pro eleemósyna non trahas illum. Si 29 12 Propter mandátum assúme páuperem, et propter inópiam eius ne dimíttas eum vácuum. Si 29 13 Perde pecúniam propter fratrem et amícum tuum, et non abscóndas illam sub lápide in perditiónem. Si 29 14 Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, et próderit tibi magis quam aurum. Si 29 15 Conclúde eleemósynam in corde páuperis, et hæc pro te exorábit ab omni malo. Si 29 16 Super scutum poténtis, Si 29 17 et super lánceam Si 29 18 advérsus inimícum tuum pugnábit. Si 29 19 Vir bonus fidem facit pro próximo suo: et qui perdíderit confusiónem derelínquet sibi. Si 29 20 Grátiam fideiussóris ne obliviscáris: dedit enim pro te ánimam suam. Si 29 21 Repromissórem fugit peccátor et immúndus. Si 29 22 Bona repromissóris sibi ascríbit peccátor: et ingrátus sensu derelínquet liberántem se. Si 29 23 Vir repromíttit de próximo suo: et cum perdíderit reveréntiam, derelinquétur ab eo. Si 29 24 Repromíssio nequíssima multos pérdidit dirigéntes, et commóvit illos quasi fluctus maris. Si 29 25 Viros poténtes gyrans migráre fecit, et vagáti sunt in géntibus aliénis. Si 29 26 Peccátor transgrédiens mandátum Dómini íncidet in promissiónem nequam: et qui conátur multa ágere íncidet in iudícium. Si 29 27 Recúpera próximum secúndum virtútem tuam, et atténde tibi ne íncidas. Si 29 28 Inítium vitæ hóminis aqua et panis, et vestiméntum, et domus prótegens turpitúdinem. Si 29 29 Mélior est victus páuperis sub tégmine ásserum quam épulæ spléndidæ in péregre sine domicílio. Si 29 30 Mínimum pro magno pláceat tibi, et impropérium peregrinatiónis non áudies. Si 29 31 Vita nequam hospitándi de domo in domum: et ubi hospitábitur non fiduciáliter aget, nec apériet os. Si 29 32 Hospitábitur, et pascet, et potábit ingrátos, et ad hæc amára áudiet. Si 29 33 Transi hospes, et orna mensam: et quæ in manu habes ciba céteros. Si 29 34 Exi a fácie honóris amicórum meórum: necessitúdine domus meæ hospítio mihi factus est frater. Si 29 35 Grávia hæc hómini habénti sensum: corréptio domus, et impropérium fœneratóris. Si 30 1 Qui díligit fílium suum assíduat illi flagélla, ut lætétur in novíssimo suo, et non palpet proximórum óstia. Si 30 2 Qui docet fílium suum laudábitur in illo, et in médio domesticórum in illo gloriábitur. Si 30 3 Qui docet fílium suum in zelum mittit inimícum, et in médio amicórum gloriábitur in illo. Si 30 4 Mórtuus est pater eius, et quasi non est mórtuus: símilem enim relíquit sibi post se. Si 30 5 In vita sua vidit, et lætátus est in illo: in óbitu suo non est contristátus, nec confúsus est coram inimícis. Si 30 6 Relíquit enim defensórem domus contra inimícos, et amícis reddéntem grátiam. Si 30 7 Pro animábus filiórum colligábit vúlnera sua, et super omnem vocem turbabúntur víscera eius. Si 30 8 Equus indómitus evádit durus, et fílius remíssus evádet præceps. Si 30 9 Lacta fílium, et pavéntem te fáciet: lude cum eo, et contristábit te. Si 30 10 Non corrídeas illi, ne dóleas, et in novíssimo obstupéscent dentes tui. Si 30 11 Non des illi potestátem in iuventúte, et ne despícias cogitátus illíus. Si 30 12 Curva cervícem eius in iuventúte, et tunde látera eius dum infans est, ne forte indúret, et non credat tibi, et erit tibi dolor ánimæ. Si 30 13 Doce fílium tuum, et operáre in illo, ne in turpitúdinem illíus offéndas. Si 30 14 Mélior est pauper sanus, et fortis víribus, quam dives imbecíllis et flagellátus malítia. Si 30 15 Salus ánimæ in sanctitáte iustítiæ mélior est omni auro et argénto: et corpus válidum quam census imménsus. Si 30 16 Non est census super censum salútis córporis: et non est oblectaméntum super cordis gáudium. Si 30 17 Mélior est mors quam vita amára: et réquies ætérna quam languor persevérans. Si 30 18 Bona abscóndita in ore clauso, quasi appositiónes epulárum circumpósitæ sepúlcro. Si 30 19 Quid próderit libátio idólo? nec enim manducábit, nec odorábit. Si 30 20 Sic qui effugátur a Dómino, portans mercédes iniquitátis: Si 30 21 videns óculis et ingemíscens, sicut spado compléctens vírginem, et suspírans. Si 30 22 Tristítiam non des ánimæ tuæ, et non afflígas temetípsum in consílio tuo. Si 30 23 Iucúnditas cordis, hæc est vita hóminis, et thesáurus sine defectióne sanctitátis: et exsultátio viri est longǽvitas. Si 30 24 Miserére ánimæ tuæ placens Deo, et cóntine: cóngrega cor tuum in sanctitáte eius, et tristítiam longe repélle a te. Si 30 25 Multos enim occídit tristítia, et non est utílitas in illa. Si 30 26 Zelus et iracúndia mínuunt dies, et ante tempus senéctam addúcet cogitátus. Si 30 27 Spléndidum cor et bonum in épulis est: épulæ enim illíus diligénter fiunt. Si 31 1 Vigília honestátis tabefáciet carnes, et cogitátus illíus áuferet somnum. Si 31 2 Cogitátus præsciéntiæ avértit sensum, et infírmitas gravis sóbriam facit ánimam. Si 31 3 Laborávit dives in congregatióne substántiæ, et in réquie sua replébitur bonis suis. Si 31 4 Laborávit pauper in diminutióne victus, et in fine inops fit. Si 31 5 Qui aurum díligit non iustificábitur, et qui inséquitur consumptiónem replébitur ex ea. Si 31 6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in spécie ipsíus perdítio illórum. Si 31 7 Lignum offensiónis est aurum sacrificántium: væ illis qui sectántur illud, et omnis imprúdens depériet in illo. Si 31 8 Beátus dives qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Si 31 9 Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Si 31 10 Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: Si 31 11 ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum. Si 31 12 Supra mensam magnam sedísti? non apérias super illam faucem tuam prior. Si 31 13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt. Si 31 14 Meménto quóniam malus est óculus nequam. Si 31 15 Néquius óculo quid creátum est? ídeo ab omni fácie sua lacrymábitur, cum víderit. Si 31 16 Ne exténdas manum tuam prior, et invídia contaminátus erubéscas. Si 31 17 Ne comprimáris in convívio. Si 31 18 Intéllige quæ sunt próximi tui ex teípso. Si 31 19 Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponúntur: ne, cum mandúcas multum, ódio habeáris. Si 31 20 Cessa prior causa disciplínæ: et noli nímius esse, ne forte offéndas. Si 31 21 Et si in médio multórum sedísti, prior illis ne exténdas manum tuam, nec prior poscas bíbere. Si 31 22 Quam suffíciens est hómini erudíto vinum exíguum, et in dormiéndo non laborábis ab illo, et non sénties dolórem. Si 31 23 Vigília, chólera et tortúra viro infruníto: Si 31 24 somnus sanitátis in hómine parco: dórmiet usque mane, et ánima illíus cum ipso delectábitur. Si 31 25 Et si coáctus fúeris in edéndo multum, surge e médio, évome, et refrigerábit te, et non addúces córpori tuo infirmitátem. Si 31 26 Audi me fili, et ne spernas me, et in novíssimo invénies verba mea. Si 31 27 In ómnibus opéribus tuis esto velox, et omnis infírmitas non occúrret tibi. Si 31 28 Spléndidum in pánibus benedícent lábia multórum, et testimónium veritátis illíus fidéle. Si 31 29 Nequíssimo in pane murmurábit cívitas, et testimónium nequítiæ illíus verum est. Si 31 30 Diligéntes in vino noli provocáre: multos enim exterminávit vinum. Si 31 31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superbórum árguet in ebrietáte potátum. Si 31 32 Æqua vita homínibus vinum in sobrietáte: si bibas illud moderáte, eris sóbrius. Si 31 33 Quæ vita est ei qui minúitur vino? Si 31 34 Quid defráudat vitam? Mors. Si 31 35 Vinum in iucunditátem creátum est, et non in ebrietátem ab inítio. Si 31 36 Exsultátio ánimæ et cordis, vinum moderáte potátum. Si 31 37 Sánitas est ánimæ et córpori sóbrius potus. Si 31 38 Vinum multum potátum irritatiónem, et iram, et ruínas multas facit. Si 31 39 Amaritúdo ánimæ vinum multum potátum. Si 31 40 Ebrietátis animósitas, imprudéntis offénsio, minórans virtútem, et fáciens vúlnera. Si 31 41 In convívio vini non árguas próximum, et non despícias eum in iucunditáte illíus. Si 31 42 Verba impropérii non dicas illi, et non premas illum repeténdo. Si 32 1 Rectórem te posuérunt? noli extólli: esto in illis quasi unus ex ipsis. Si 32 2 Curam illórum habe, et sic cónside, et omni cura tua explícita recúmbe: Si 32 3 ut lætéris propter illos, et ornaméntum grátiæ accípias corónam, et dignatiónem consequáris corrogatiónis. Si 32 4 Lóquere maior natu: decet enim te Si 32 5 primum verbum diligénti sciéntia, et non impédias músicam. Si 32 6 Ubi audítus non est, non effúndas sermónem, et importúne noli extólli in sapiéntia tua. Si 32 7 Gémmula carbúnculi in ornaménto auri, et comparátio musicórum in convívio vini. Si 32 8 Sicut in fabricatióne auri signum est smarágdi, sic númerus musicórum in iucúndo et moderáto vino. Si 32 9 Audi tacens, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia. Si 32 10 Adoléscens lóquere in tua causa vix. Si 32 11 Si bis interrogátus fúeris, hábeat caput respónsum tuum. Si 32 12 In multis esto quasi ínscius, et audi tacens simul et quærens. Si 32 13 In médio magnatórum non præsúmas: et ubi sunt senes non multum loquáris. Si 32 14 Ante grándinem præíbit coruscátio: et ante verecúndiam præíbit grátia, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia. Si 32 15 Et hora surgéndi non te trices: præcúrre autem prior in domum tuam, et illic avocáre, et illic lude, Si 32 16 et age conceptiónes tuas, et non in delíctis et verbo supérbo. Si 32 17 Et super his ómnibus benedícito Dóminum, qui fecit te, et inebriántem te ab ómnibus bonis suis. Si 32 18 Qui timet Dóminum excípiet doctrínam eius: et qui vigiláverint ad illum invénient benedictiónem. Si 32 19 Qui quærit legem replébitur ab ea, et qui insidióse agit scandalizábitur in ea. Si 32 20 Qui timent Dóminum invénient iudícium iustum, et iustítias quasi lumen accéndent. Si 32 21 Peccátor homo vitábit correptiónem, et secúndum voluntátem suam invéniet comparatiónem. Si 32 22 Vir consílii non dispérdet intelligéntiam: aliénus et supérbus non pertiméscet timórem: Si 32 23 étiam postquam fecit cum eo sine consílio, et suis insectatiónibus arguétur. Si 32 24 Fili sine consílio nihil fácias, et post factum non pœnitébis. Si 32 25 In via ruínæ non eas, et non offéndes in lápides: nec credas te viæ laboriósæ, ne ponas ánimæ tuæ scándalum. Si 32 26 Et a fíliis tuis cave, et a domésticis tuis atténde. Si 32 27 In omni ópere tuo crede ex fide ánimæ tuæ, hoc est enim conservátio mandatórum. Si 32 28 Qui credit Deo atténdit mandátis: et qui confídit in illo non minorábitur. Si 33 1 Timénti Dóminum non occúrrent mala: sed in tentatióne Deus illum conservábit, et liberábit a malis. Si 33 2 Sápiens non odit mandáta et iustítias, et non illidétur quasi in procélla navis. Si 33 3 Homo sensátus credit legi Dei, et lex illi fidélis. Si 33 4 Qui interrogatiónem maniféstat parábit verbum, et sic deprecátus exaudiétur: et conservábit disciplínam, et tunc respondébit. Si 33 5 Præcórdia fátui quasi rota carri, et quasi axis versátilis cogitátus illíus. Si 33 6 Equus emissárius, sic et amícus subsannátor, sub omni supra sedénte hinnit. Si 33 7 Quare dies diem súperat, et íterum lux lucem, et annus annum a sole? Si 33 8 A Dómini sciéntia separáti sunt, facto sole, et præcéptum custodiénte. Si 33 9 Et immutávit témpora, et dies festos ipsórum, et in illis dies festos celebravérunt ad horam. Si 33 10 Ex ipsis exaltávit et magnificávit Deus, et ex ipsis pósuit in númerum diérum: et omnes hómines de solo, et ex terra, unde creátus est Adam. Si 33 11 In multitúdine disciplínæ Dóminus separávit eos, et immutávit vias eórum. Si 33 12 Ex ipsis benedíxit et exaltávit, et ex ipsis sanctificávit, et ad se applicávit, et ex ipsis maledíxit, et humiliávit, et convértit illos a separatióne ipsórum. Si 33 13 Quasi lutum fíguli in manu ipsíus, plasmáre illud et dispónere. Si 33 14 Omnes viæ eius secúndum dispositiónem eius: sic homo in manu illíus qui se fecit, et reddet illi secúndum iudícium suum. Si 33 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum iustum peccátor. Et sic intuére in ómnia ópera Altíssimi. Duo et duo, et unum contra unum. Si 33 16 Et ego novíssimus evigilávi, et quasi qui cólligit ácinos post vindemiatóres. Si 33 17 In benedictióne Dei et ipse sperávi, et quasi qui vindémiat replévi tórcular. Si 33 18 Respícite quóniam non mihi soli laborávi, sed ómnibus exquiréntibus disciplínam. Si 33 19 Audíte me magnátes, et omnes pópuli: et rectóres ecclésiæ, áuribus percípite. Si 33 20 Fílio et mulíeri, fratri et amíco, non des potestátem super te in vita tua: et non déderis álii possessiónem tuam, ne forte pœníteat te, et deprecéris pro illis. Si 33 21 Dum adhuc súperes et aspíras, non immutábit te omnis caro. Si 33 22 Mélius est enim ut fílii tui te rogent, quam te respícere in manus filiórum tuórum. Si 33 23 In ómnibus opéribus tuis præcéllens esto. Si 33 24 Ne déderis máculam in glória tua. In die consummatiónis diérum vitæ tuæ, et in témpore éxitus tui, distríbue hereditátem tuam. Si 33 25 Cibária, et virga, et onus ásino: panis, et disciplína, et opus servo. Si 33 26 Operátur in disciplína, et quærit requiéscere: laxa manus illi, et quærit libertátem. Si 33 27 Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclínant operatiónes assíduæ. Si 33 28 Servo malévolo tortúra et cómpedes: mitte illum in operatiónem, ne vacet: Si 33 29 multam enim malítiam dócuit otiósitas. Si 33 30 In ópera constítue eum: sic enim cóndecet illum. Quod si non obaudíerit, curva illum compédibus, et non amplífices super omnem carnem: verum sine iudício nihil fácias grave. Si 33 31 Si est tibi servus fidélis, sit tibi quasi ánima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quóniam in sánguine ánimæ comparásti illum. Si 33 32 Si lǽseris eum iniúste, in fugam convertétur: Si 33 33 et si extóllens discésserit: quem quæras et in qua via quæras illum nescis. Si 34 1 Vana spes et mendácium viro insensáto: et sómnia extóllunt imprudéntes. Si 34 2 Quasi qui apprehéndit umbram et perséquitur ventum, sic et qui atténdit ad visa mendácia. Si 34 3 Hoc secúndum hoc vísio somniórum, ante fáciem hóminis similitúdo hóminis. Si 34 4 Ab immúndo quid mundábitur? et a mendáce quid verum dicétur? Si 34 5 Divinátio erróris, et augúria mendácia, et sómnia malefaciéntium, vánitas est. Si 34 6 Et sicut parturiéntis, cor tuum phantásias pátitur. Nisi ab Altíssimo fúerit emíssa visitátio, ne déderis in illis cor tuum: Si 34 7 multos enim erráre fecérunt sómnia, et excidérunt sperántes in illis. Si 34 8 Sine mendácio consummábitur verbum legis, et sapiéntia in ore fidélis complanábitur. Si 34 9 Qui non est tentátus quid scit? Vir in multis expértus cogitábit multa: et qui multa dídicit enarrábit intelléctum. Si 34 10 Qui non est expértus, pauca recognóscit: qui autem in multis factus est, multíplicat malítiam. Si 34 11 Qui tentátus non est, quália scit? qui implanátus est, abundábit nequítia. Si 34 12 Multa vidi errándo, et plúrimas verbórum consuetúdines. Si 34 13 Aliquóties usque ad mortem periclitátus sum horum causa, et liberátus sum grátia Dei. Si 34 14 Spíritus timéntium Deum quǽritur, et in respéctu illíus benedicétur. Si 34 15 Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se. Si 34 16 Qui timet Dóminum nihil trepidábit: et non pavébit, quóniam ipse est spes eius. Si 34 17 Timéntis Dóminum beáta est ánima eius. Si 34 18 Ad quem réspicit, et quis est fortitúdo eius? Si 34 19 Oculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris, et umbráculum meridiáni, Si 34 20 deprecátio offensiónis, et adiutórium casus, exáltans ánimam, et illúminans óculos, dans sanitátem, et vitam, et benedictiónem. Si 34 21 Immolántis ex iníquo oblátio est maculáta, et non sunt beneplácitæ subsannatiónes iniustórum. Si 34 22 Dóminus solus sustinéntibus se in via veritátis et iustítiæ. Si 34 23 Dona iniquórum non probat Altíssimus, nec réspicit in oblatiónes iniquórum, nec in multitúdine sacrificiórum eórum propitiábitur peccátis. Si 34 24 Qui offert sacrifícium ex substántia páuperum, quasi qui víctimat fílium in conspéctu patris sui. Si 34 25 Panis egéntium vita páuperum est: qui defráudat illum homo sánguinis est. Si 34 26 Qui aufert in sudóre panem, quasi qui occídit próximum suum. Si 34 27 Qui effúndit sánguinem, et qui fraudem facit mercenário, fratres sunt. Si 34 28 Unus ædíficans, et unus déstruens: quid prodest illis, nisi labor? Si 34 29 Unus orans, et unus maledícens: cuius vocem exáudiet Deus? Si 34 30 Qui baptizátur a mórtuo, et íterum tangit eum, quid próficit lavátio illíus? Si 34 31 Sic homo qui ieiúnat in peccátis suis, et íterum éadem fáciens: quid próficit humiliándo se? oratiónem illíus quis exáudiet? Si 35 1 Qui consérvat legem multíplicat oblatiónem. Si 35 2 Sacrifícium salutáre est atténdere mandátis, et discédere ab omni iniquitáte. Si 35 3 Et propitiatiónem litáre sacrifícii super iniustítias, et deprecátio pro peccátis, recédere ab iniustítia. Si 35 4 Retríbuet grátiam qui offert similáginem: et qui facit misericórdiam offert sacrifícium. Si 35 5 Beneplácitum est Dómino recédere ab iniquitáte: et deprecátio pro peccátis recédere ab iniustítia. Si 35 6 Non apparébis ante conspéctum Dómini vácuus. Si 35 7 Hæc enim ómnia propter mandátum Dei fiunt. Si 35 8 Oblátio iusti impínguat altáre, et odor suavitátis est in conspéctu Altíssimi. Si 35 9 Sacrifícium iusti accéptum est, et memóriam eius non obliviscétur Dóminus. Si 35 10 Bono ánimo glóriam redde Deo, et non mínuas primítias mánuum tuárum. Si 35 11 In omni dato hílarem fac vultum tuum, et in exsultatióne sanctífica décimas tuas. Si 35 12 Da Altíssimo secúndum datum eius, et in bono óculo adinventiónem fácito mánuum tuárum: Si 35 13 quóniam Dóminus retríbuens est, et sépties tantum reddet tibi. Si 35 14 Noli offérre múnera prava, non enim suscípiet illa. Si 35 15 Et noli inspícere sacríficum iniústum, quóniam Dóminus iudex est, et non est apud illum glória persónæ. Si 35 16 Non accípiet Dóminus persónam in páuperem, et deprecatiónem læsi exáudiet. Si 35 17 Non despíciet preces pupílli: nec víduam, si effúndat loquélam gémitus. Si 35 18 Nonne lácrymæ víduæ ad maxíllam descéndunt, et exclamátio eius super deducéntem eas? Si 35 19 A maxílla enim ascéndunt usque ad cælum, et Dóminus exaudítor non delectábitur in illis. Si 35 20 Qui adórat Deum in oblectatióne suscipiétur, et deprecátio illíus usque ad nubes propinquábit. Si 35 21 Orátio humiliántis se nubes penetrábit: et donec propínquet non consolábitur: et non discédet donec Altíssimus aspíciat. Si 35 22 Et Dóminus non elongábit: et iudicábit iustos, et fáciet iudícium: et Fortíssimus non habébit in illis patiéntiam, ut contríbulet dorsum ipsórum: Si 35 23 et géntibus reddet vindíctam, donec tollat plenitúdinem superbórum, et sceptra iniquórum contríbulet: Si 35 24 donec reddat homínibus secúndum actus suos, et secúndum ópera Adæ, et secúndum præsumptiónem illíus: Si 35 25 donec iúdicet iudícium plebis suæ, et oblectábit iustos misericórdia sua. Si 35 26 Speciósa misericórdia Dei in témpore tribulatiónis, quasi nubes plúviæ in témpore siccitátis. Si 36 1 Miserére nostri Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: Si 36 2 et immítte timórem tuum super gentes, quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. Si 36 3 Alleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. Si 36 4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, Si 36 5 ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus quóniam non est Deus præter te, Dómine. Si 36 6 Innova signa, et immúta mirabília. Si 36 7 Glorífica manum, et bráchium dextrum. Si 36 8 Excita furórem, et effúnde iram. Si 36 9 Tolle adversárium, et afflíge inimícum. Si 36 10 Festína tempus, et meménto finis, ut enárrent mirabília tua. Si 36 11 In ira flammæ devorétur qui salvátur: et qui péssimant plebem tuam, invéniant perditiónem. Si 36 12 Cóntere caput príncipum inimicórum, dicéntium: Non est álius præter nos. Si 36 13 Cóngrega omnes tribus Iacob, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua: et hereditábis eos, sicut ab inítio. Si 36 14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: et Israël, quem coæquásti primogénito tuo. Si 36 15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ Ierúsalem, civitáti requiéi tuæ. Si 36 16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, et glória tua pópulum tuum. Si 36 17 Da testimónium his qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres. Si 36 18 Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum, Si 36 19 secúndum benedictiónem Aaron de pópulo tuo: et dírige nos in viam iustítiæ, et sciant omnes qui hábitant terram, quia tu es Deus conspéctor sæculórum. Si 36 20 Omnem escam manducábit venter: et est cibus cibo mélior. Si 36 21 Fauces contíngunt cibum feræ, et cor sensátum verba mendácia. Si 36 22 Cor pravum dabit tristítiam, et homo perítus resístet illi. Si 36 23 Omnem másculum excípiet múlier: et est fília mélior fília. Si 36 24 Spécies mulíeris exhílarat fáciem viri sui, et super omnem concupiscéntiam hóminis superdúcit desidérium. Si 36 25 Si est lingua curatiónis, est et mitigatiónis et misericórdiæ: non est vir illíus secúndum fílios hóminum. Si 36 26 Qui póssidet mulíerem bonam ínchoat possessiónem: adiutórium secúndum illum est, et colúmna ut réquies. Si 36 27 Ubi non est sepes, diripiétur posséssio: et ubi non est múlier, ingemíscit egens. Si 36 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et defléctens ubicúmque obscuráverit, quasi succínctus latro exsíliens de civitáte in civitátem? Si 37 1 Omnis amícus dicet: Et ego amicítiam copulávi: sed est amícus solo nómine amícus. Nonne tristítia inest usque ad mortem? Si 37 2 Sodális autem et amícus ad inimicítiam converténtur. Si 37 3 O præsúmptio nequíssima, unde creáta es cooperíre áridam malítia et dolositáte illíus? Si 37 4 Sodális amíco coniucundátur in oblectatiónibus, et in témpore tribulatiónis adversárius erit. Si 37 5 Sodális amíco cóndolet causa ventris, et contra hostem accípiet scutum. Si 37 6 Non obliviscáris amíci tui in ánimo tuo, et non ímmemor sis illíus in ópibus tuis. Si 37 7 Noli consiliári cum eo qui tibi insidiátur, et a zelántibus te abscónde consílium. Si 37 8 Omnis consiliárius prodit consílium, sed est consiliárius in semetípso. Si 37 9 A consiliário serva ánimam tuam: prius scito quæ sit illíus necéssitas: et ipse enim ánimo suo cogitábit: Si 37 10 ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi: Si 37 11 Bona est via tua: et stet e contrário vidére quid tibi evéniat. Si 37 12 Cum viro irreligióso tracta de sanctitáte, et cum iniústo de iustítia, et cum mulíere de ea quæ æmulátur: cum tímido de bello, cum negotiatóre de traiectióne, cum emptóre de venditióne, cum viro lívido de grátiis agéndis, Si 37 13 cum ímpio de pietáte, cum inhonésto de honestáte, cum operário agrário de omni ópere, Si 37 14 cum operário annuáli de consummatióne anni, cum servo pigro de multa operatióne. Non atténdas his in omni consílio. Si 37 15 Sed cum viro sancto assíduus esto, quemcúmque cognóveris observántem timórem Dei, Si 37 16 cuius ánima est secúndum ánimam tuam: et qui, cum titubáveris in ténebris, condolébit tibi. Si 37 17 Cor boni consílii státue tecum: non est enim tibi áliud pluris illo. Si 37 18 Anima viri sancti enúntiat aliquándo vera, quam septem circumspectóres sedéntes in excélso ad speculándum. Si 37 19 Et in his ómnibus deprecáre Altíssimum, ut dírigat in veritáte viam tuam. Si 37 20 Ante ómnia ópera verbum verax præcédat te, et ante omnem actum consílium stábile. Si 37 21 Verbum nequam immutábit cor: ex quo partes quátuor oriúntur: bonum et malum, vita et mors: et dominátrix illórum est assídua lingua. Est vir astútus multórum erudítor, et ánimæ suæ inútilis est. Si 37 22 Vir perítus multos erudívit, et ánimæ suæ suávis est. Si 37 23 Qui sophístice lóquitur odíbilis est: in omni re defraudábitur. Si 37 24 Non est illi data a Dómino grátia, omni enim sapiéntia defraudátus est. Si 37 25 Est sápiens ánimæ suæ sápiens, et fructus sensus illíus laudábilis. Si 37 26 Vir sápiens plebem suam érudit, et fructus sensus illíus fidéles sunt. Si 37 27 Vir sápiens implébitur benedictiónibus, et vidéntes illum laudábunt. Si 37 28 Vita viri in número diérum: dies autem Israël innumerábiles sunt. Si 37 29 Sápiens in pópulo hereditábit honórem, et nomen illíus erit vivens in ætérnum. Si 37 30 Fili in vita tua tenta ánimam tuam, et si fúerit nequam non des illi potestátem: Si 37 31 non enim ómnia ómnibus expédiunt, et non omni ánimæ omne genus placet. Si 37 32 Noli ávidus esse in omni epulatióne, et non te effúndas super omnem escam: Si 37 33 in multis enim escis erit infírmitas, et avíditas appropinquábit usque ad chóleram. Si 37 34 Propter crápulam multi obiérunt: qui autem ábstinens est adíciet vitam. Si 38 1 Honóra médicum propter necessitátem: étenim illum creávit Altíssimus. Si 38 2 A Deo est enim omnis medéla, et a rege accípiet donatiónem. Si 38 3 Disciplína médici exaltábit caput illíus, et in conspéctu magnatórum collaudábitur. Si 38 4 Altíssimus creávit de terra medicaménta, et vir prudens non abhorrébit illa. Si 38 5 Nonne a ligno indulcáta est aqua amára? Si 38 6 Ad agnitiónem hóminum virtus illórum: et dedit homínibus sciéntiam Altíssimus, honorári in mirabílibus suis. Si 38 7 In his curans mitigábit dolórem: et unguentárius fáciet pigménta suavitátis, et unctiónes confíciet sanitátis: et non consummabúntur ópera eius. Si 38 8 Pax enim Dei super fáciem terræ. Si 38 9 Fili in tua infirmitáte ne despícias teípsum: sed ora Dóminum, et ipse curábit te. Si 38 10 Avérte a delícto, et dírige manus, et ab omni delícto munda cor tuum. Si 38 11 Da suavitátem et memóriam similáginis, et impíngua oblatiónem, et da locum médico: Si 38 12 étenim illum Dóminus creávit, et non discédat a te, quia ópera eius sunt necessária. Si 38 13 Est enim tempus quando in manus illórum incúrras: Si 38 14 ipsi vero Dóminum deprecabúntur, ut dírigat réquiem eórum, et sanitátem, propter conversatiónem illórum. Si 38 15 Qui delínquit in conspéctu eius qui fecit eum, íncidet in manus médici. Si 38 16 Fili in mórtuum produc lácrymas, et quasi dira passus íncipe ploráre: et secúndum iudícium cóntege corpus illíus, et non despícias sepultúram illíus. Si 38 17 Propter delatúram autem amáre fer luctum illíus uno die, et consoláre propter tristítiam: Si 38 18 et fac luctum secúndum méritum eius uno die, vel duóbus, propter detractiónem: Si 38 19 a tristítia enim festínat mors, et coóperit virtútem, et tristítia cordis flectit cervícem. Si 38 20 In abductióne pérmanet tristítia, et substántia ínopis secúndum cor eius. Si 38 21 Ne déderis in tristítia cor tuum, sed repélle eam a te, et meménto novissimórum. Si 38 22 Noli oblivísci, neque enim est convérsio: et huic nihil próderis, et teípsum pessimábis. Si 38 23 Memor esto iudícii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hódie. Si 38 24 In réquie mórtui requiéscere fac memóriam eius, et consoláre illum in éxitu spíritus sui. Si 38 25 Sapiéntia scribæ in témpore vacuitátis, et qui minorátur actu sapiéntiam percípiet: qua sapiéntia replébitur Si 38 26 qui tenet arátrum, et qui gloriátur in iáculo, stímulo boves ágitat, et conversátur in opéribus eórum, et enarrátio eius in fíliis taurórum. Si 38 27 Cor suum dabit ad versándos sulcos, et vigília eius in sagína vaccárum. Si 38 28 Sic omnis faber et architéctus, qui noctem tamquam diem tránsigit: qui sculpit signácula sculptília, et assidúitas eius váriat pictúram: cor suum dabit in similitúdinem pictúræ, et vigília sua perfíciet opus. Si 38 29 Sic faber ferrárius sedens iuxta incúdem, et consíderans opus ferri: vapor ignis uret carnes eius, et in calóre fornácis concertátur. Si 38 30 Vox mállei ínnovat aurem eius, et contra similitúdinem vasis óculus eius. Si 38 31 Cor suum dabit in consummatiónem óperum, et vigília sua ornábit in perfectiónem. Si 38 32 Sic fígulus sedens ad opus suum, convértens pédibus suis rotam, qui in sollicitúdine pósitus est semper propter opus suum, et in número est omnis operátio eius. Si 38 33 In bráchio suo formábit lutum, et ante pedes suos curvábit virtútem suam. Si 38 34 Cor suum dabit ut consúmmet linitiónem, et vigília sua mundábit fornácem. Si 38 35 Omnes hi in mánibus suis speravérunt, et unusquísque in arte sua sápiens est. Si 38 36 Sine his ómnibus non ædificátur cívitas, Si 38 37 et non inhabitábunt, nec inambulábunt, et in ecclésiam non transílient. Si 38 38 Super sellam iúdicis non sedébunt, et testaméntum iudícii non intélligent, neque palam fácient disciplínam et iudícium, et in parábolis non inveniéntur: Si 38 39 sed creatúram ævi confirmábunt: et deprecátio illórum in operatióne artis, accomodántes ánimam suam, et conquiréntes in lege Altíssimi. Si 39 1 Sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret sápiens, et in prophétis vacábit. Si 39 2 Narratiónem virórum nominatórum conservábit, et in versútias parabolárum simul introíbit. Si 39 3 Occúlta proverbiórum exquíret, et in abscónditis parabolárum conversábitur. Si 39 4 In médio magnatórum ministrábit, et in conspéctu prǽsidis apparébit. Si 39 5 In terram alienigenárum géntium pertránsiet: bona enim et mala in homínibus tentábit. Si 39 6 Cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Si 39 7 Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si 39 8 Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiæ replébit illum: Si 39 9 et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: Si 39 10 et ipse díriget consílium eius, et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Si 39 11 Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Si 39 12 Collaudábunt multi sapiéntiam eius, et usque in sǽculum non delébitur. Si 39 13 Non recédet memória eius, et nomen eius requirétur a generatióne in generatiónem. Si 39 14 Sapiéntiam eius enarrábunt gentes, et laudem eius enuntiábit ecclésia. Si 39 15 Si permánserit, nomen derelínquet plus quam mille: et si requiéverit, próderit illi. Si 39 16 Adhuc consiliábor ut enárrem: ut furóre enim replétus sum. Si 39 17 In voce dicit: Obaudíte me, divíni fructus, et quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte. Si 39 18 Quasi Líbanus odórem suavitátis habéte. Si 39 19 Floréte flores quasi lílium: et date odórem, et frondéte in grátiam: et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Si 39 20 Date nómini eius magnificéntiam, et confitémini illi in voce labiórum vestrórum, et in cánticis labiórum, et cítharis: et sic dicétis in confessióne: Si 39 21 Opera Dómini univérsa bona valde. Si 39 22 In verbo eius stetit aqua sicut congéries: et in sermóne oris illíus sicut exceptória aquárum: Si 39 23 quóniam in præcépto ipsíus placor fit, et non est minorátio in salúte ipsíus. Si 39 24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam abscónditum ab óculis eius. Si 39 25 A sǽculo usque in sǽculum réspicit, et nihil est mirábile in conspéctu eius. Si 39 26 Non est dícere: Quid est hoc, aut quid est istud? ómnia enim in témpore suo quæréntur. Si 39 27 Benedíctio illíus quasi flúvius inundávit. Si 39 28 Quómodo cataclýsmus áridam inebriávit, sic ira ipsíus gentes quæ non exquisiérunt eum hereditábit. Si 39 29 Quómodo convértit aquas in siccitátem, et siccáta est terra, et viæ illíus viis illórum diréctæ sunt, sic peccatóribus offensiónes in ira eius. Si 39 30 Bona bonis creáta sunt ab inítio: sic nequíssimis bona et mala. Si 39 31 Inítium necessáriæ rei vitæ hóminum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagíneus, et mel, et botrus uvæ, et óleum, et vestiméntum. Si 39 32 Hæc ómnia sanctis in bona, sic et ímpiis et peccatóribus in mala converténtur. Si 39 33 Sunt spíritus qui ad vindíctam creáti sunt, et in furóre suo confirmavérunt torménta sua. Si 39 34 In témpore consummatiónis effúndent virtútem, et furórem eius qui fecit illos placábunt. Si 39 35 Ignis, grando, fames, et mors, ómnia hæc ad vindíctam creáta sunt: Si 39 36 bestiárum dentes, et scórpii, et serpéntes, et rhomphǽa víndicans in extermínium ímpios. Si 39 37 In mandátis eius epulabúntur: et super terram in necessitátem præparabúntur, et in tempóribus suis non prætérient verbum. Si 39 38 Proptérea ab inítio confirmátus sum, et consiliátus sum, et cogitávi, et scripta dimísi. Si 39 39 Omnia ópera Dómini bona, et omne opus hora sua subministrábit. Si 39 40 Non est dícere: Hoc illo néquius est: ómnia enim in témpore suo comprobabúntur. Si 39 41 Et nunc in omni corde et ore collaudáte, et benedícite nomen Dómini. Si 40 1 Occupátio magna creáta est ómnibus homínibus, et iugum grave super fílios Adam, a die éxitus de ventre matris eórum usque in diem sepultúræ in matrem ómnium. Si 40 2 Cogitatiónes eórum, et timóres cordis, adinvéntio exspectatiónis, et dies finitiónis, Si 40 3 a residénte super sedem gloriósam, usque ad humiliátum in terra et cínere: Si 40 4 ab eo qui útitur hyacíntho et portat corónam, usque ad eum qui operítur lino crudo: furor, zelus, tumúltus, fluctuátio, et timor mortis, iracúndia persevérans, et conténtio: Si 40 5 et in témpore refectiónis in cubíli, somnus noctis immútat sciéntiam eius. Si 40 6 Módicum tamquam nihil in réquie, et ab eo in somnis, quasi in die respéctus. Si 40 7 Conturbátus est in visu cordis sui, tamquam qui eváserit in die belli: in témpore salútis suæ exsurréxit, et admírans ad nullum timórem: Si 40 8 cum omni carne, ab hómine usque ad pecus, et super peccatóres séptuplum. Si 40 9 Ad hæc mors, sanguis, conténtio, et rhomphǽa, oppressiónes, fames, et contrítio, et flagélla: Si 40 10 super iníquos creáta sunt hæc ómnia: et propter illos factus est cataclýsmus. Si 40 11 Omnia quæ de terra sunt in terram converténtur, et omnes aquæ in mare reverténtur. Si 40 12 Omne munus et iníquitas delébitur, et fides in sǽculum stabit. Si 40 13 Substántiæ iniustórum sicut flúvius siccabúntur, et sicut tonítruum magnum in plúvia personábunt. Si 40 14 In aperiéndo manus suas lætábitur: sic prævaricatóres in consummatióne tabéscent. Si 40 15 Nepótes impiórum non multiplicábunt ramos: et radíces immúndæ super cacúmen petræ sonant. Si 40 16 Super omnem aquam viríditas, et ad oram flúminis ante omne fœnum evellétur. Si 40 17 Grátia sicut paradísus in benedictiónibus, et misericórdia in sǽculum pérmanet. Si 40 18 Vita sibi sufficiéntis operárii condulcábitur, et in ea invénies thesáurum. Si 40 19 Fílii, et ædificátio civitátis confirmábit nomen: et super hæc múlier immaculáta computábitur. Si 40 20 Vinum et música lætíficant cor: et super útraque diléctio sapiéntiæ. Si 40 21 Tíbiæ et psaltérium suávem fáciunt melódiam: et super útraque lingua suávis. Si 40 22 Grátiam et spéciem desiderábit óculus tuus: et super hæc vírides satiónes. Si 40 23 Amícus et sodális in témpore conveniéntes, et super utrósque múlier cum viro. Si 40 24 Fratres in adiutórium in témpore tribulatiónis: et super eos misericórdia liberábit. Si 40 25 Aurum et argéntum est constitútio pedum: et super utrúmque consílium beneplácitum. Si 40 26 Facultátes et virtútes exáltant cor, et super hæc timor Dómini. Si 40 27 Non est in timóre Dómini minorátio: et non est in eo inquírere adiutórium. Si 40 28 Timor Dómini sicut paradísus benedictiónis, et super omnem glóriam operuérunt illum. Si 40 29 Fili in témpore vitæ tuæ ne indígeas: mélius est enim mori quam indigére. Si 40 30 Vir respíciens in mensam aliénam, non est vita eius in cogitatióne victus: alit enim ánimam suam cibis aliénis. Si 40 31 Vir autem disciplinátus et erudítus custódiet se. Si 40 32 In ore imprudéntis condulcábitur inópia, et in ventre eius ignis ardébit. Si 41 1 O mors, quam amára est memória tua hómini pacem habénti in substántiis suis: Si 41 2 viro quiéto, et cuius viæ diréctæ sunt in ómnibus, et adhuc valénti accípere cibum! Si 41 3 O mors, bonum est iudícium tuum hómini indigénti, et qui minorátur víribus, Si 41 4 defécto ætáte, et cui de ómnibus cura est, et incredíbili, qui perdit patiéntiam! Si 41 5 Noli metúere iudícium mortis: meménto quæ ante te fuérunt, et quæ superventúra sunt tibi: hoc iudícium a Dómino omni carni. Si 41 6 Et quid supervéniet tibi in beneplácito Altíssimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: Si 41 7 non est enim in inférno accusátio vitæ. Si 41 8 Fílii abominatiónum fiunt fílii peccatórum, et qui conversántur secus domos impiórum. Si 41 9 Filiórum peccatórum périet heréditas, et cum sémine illórum assidúitas oppróbrii. Si 41 10 De patre ímpio querúntur fílii, quóniam propter illum sunt in oppróbrio. Si 41 11 Væ vobis viri ímpii, qui dereliquístis legem Dómini Altíssimi! Si 41 12 Et si nati fuéritis, in maledictióne nascémini: et si mórtui fuéritis, in maledictióne erit pars vestra. Si 41 13 Omnia quæ de terra sunt in terram converténtur: sic ímpii a maledícto in perditiónem. Si 41 14 Luctus hóminum in córpore ipsórum: nomen autem impiórum delébitur. Si 41 15 Curam habe de bono nómine: hoc enim magis permanébit tibi quam mille thesáuri pretiósi et magni. Si 41 16 Bonæ vitæ númerus diérum: bonum autem nomen permanébit in ævum. Si 41 17 Disciplínam in pace conserváte, fílii: sapiéntia enim abscóndita, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque? Si 41 18 Mélior est homo qui abscóndit stultítiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam. Si 41 19 Verúmtamen reverémini in his quæ procédunt de ore meo. Si 41 20 Non est enim bonum omnem reveréntiam observáre, et non ómnia ómnibus bene placent in fide. Si 41 21 Erubéscite a patre et a matre de fornicatióne: et a præsidénte et a poténte de mendácio: Si 41 22 a príncipe et a iúdice de delícto: a synagóga et plebe de iniquitáte: Si 41 23 a sócio et amíco de iniustítia, et de loco in quo hábitas: Si 41 24 de furto, de veritáte Dei, et testaménto: de discúbitu in pánibus, et ab obfuscatióne dati et accépti: Si 41 25 a salutántibus de siléntio, a respéctu mulíeris fornicáriæ, et ab aversióne vultus cognáti. Si 41 26 Ne avértas fáciem a próximo tuo, et ab auferéndo partem et non restituéndo. Si 41 27 Ne respícias mulíerem aliéni viri, et ne scrutéris ancíllam eius, neque stéteris ad lectum eius. Si 41 28 Ab amícis de sermónibus impropérii: et cum déderis, ne impróperes. Si 42 1 Non dúplices sermónem audítus de revelatióne sermónis abscónditi: et eris vere sine confusióne, et invénies grátiam in conspéctu ómnium hóminum. Ne pro his ómnibus confundáris, et ne accípias persónam ut delínquas. Si 42 2 De lege Altíssimi, et testaménto, et de iudício iustificáre ímpium, Si 42 3 de verbo sociórum et viatórum, et de datióne hereditátis amicórum, Si 42 4 de æqualitáte statéræ et pónderum, de acquisitióne multórum et paucórum, Si 42 5 de corruptióne emptiónis et negotiatórum, et de multa disciplína filiórum, et servo péssimo latus sanguináre. Si 42 6 Super mulíerem nequam bonum est signum. Si 42 7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcúmque trades, númera et appénde: datum vero et accéptum omne descríbe. Si 42 8 De disciplína insensáti et fátui, et de senióribus qui iudicántur ab adolescéntibus: et eris erudítus in ómnibus, et probábilis in conspéctu ómnium vivórum. Si 42 9 Fília patris abscóndita est vigília, et sollicitúdo eius aufert somnum: ne forte in adolescéntia sua adúlta efficiátur, et cum viro commoráta odíbilis fiat: Si 42 10 nequándo polluátur in virginitáte sua, et in patérnis suis grávida inveniátur: ne forte cum viro commoráta transgrediátur, aut certe stérilis efficiátur. Si 42 11 Super fíliam luxuriósam confírma custódiam, nequándo fáciat te in oppróbrium veníre inimícis, a detractióne in civitáte, et obiectióne plebis, et confúndat te in multitúdine pópuli. Si 42 12 Omni hómini noli inténdere in spécie, et in médio mulíerum noli commorári: Si 42 13 de vestiméntis enim procédit tínea, et a mulíere iníquitas viri. Si 42 14 Mélior est enim iníquitas viri quam múlier benefáciens, et múlier confúndens in oppróbrium. Si 42 15 Memor ero ígitur óperum Dómini, et quæ vidi annuntiábo. In sermónibus Dómini ópera eius. Si 42 16 Sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus eius. Si 42 17 Nonne Dóminus fecit sanctos enarráre ómnia mirabília sua, quæ confirmávit Dóminus omnípotens stabilíri in glória sua? Si 42 18 Abýssum et cor hóminum investigávit: et in astútia eórum excogitávit. Si 42 19 Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam, et inspéxit in signum ævi, annúntians quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, revélans vestígia occultórum. Si 42 20 Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo. Si 42 21 Magnália sapiéntiæ suæ decorávit, qui est ante sǽculum et usque in sǽculum: neque adiéctum est, Si 42 22 neque minúitur, et non eget alicúius consílio. Si 42 23 Quam desiderabília ómnia ópera eius, et tamquam scintílla, quæ est consideráre! Si 42 24 Omnia hæc vivunt, et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei. Si 42 25 Omnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam deésse. Si 42 26 Uniuscuiúsque confirmávit bona: et quis satiábitur videns glóriam eius? Si 43 1 Altitúdinis firmaméntum pulchritúdo eius est, spécies cæli in visióne glóriæ. Si 43 2 Sol in aspéctu annúntians in éxitu, vas admirábile opus Excélsi. Si 43 3 In meridiáno exúrit terram, et in conspéctu ardóris eius quis póterit sustinére? Fornácem custódiens in opéribus ardóris: Si 43 4 triplíciter sol exúrens montes, rádios ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos. Si 43 5 Magnus Dóminus qui fecit illum, et in sermónibus eius festinávit iter. Si 43 6 Et luna in ómnibus in témpore suo, osténsio témporis, et signum ævi. Si 43 7 A luna signum diéi festi: lumináre quod minúitur in consummatióne. Si 43 8 Mensis secúndum nomen eius est, crescens mirabíliter in consummatióne. Si 43 9 Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse. Si 43 10 Spécies cæli glória stellárum: mundum illúminans in excélsis Dóminus. Si 43 11 In verbis Sancti stabunt ad iudícium, et non defícient in vigíliis suis. Si 43 12 Vide arcum, et bénedic eum qui fecit illum: valde speciósus est in splendóre suo. Si 43 13 Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ: manus Excélsi aperuérunt illum. Si 43 14 Império suo accelerávit nivem, et accélerat coruscatiónes emíttere iudícii sui. Si 43 15 Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves. Si 43 16 In magnitúdine sua pósuit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis. Si 43 17 In conspéctu eius commovebúntur montes, et in voluntáte eius aspirábit notus. Si 43 18 Vox tonítrui eius verberávit terram, tempéstas aquilónis, et congregátio spíritus: Si 43 19 et sicut avis depónens ad sedéndum, aspérgit nivem, et sicut locústa demérgens descénsus eius. Si 43 20 Pulchritúdinem candóris eius admirábitur óculus, et super imbrem eius expavéscet cor. Si 43 21 Gelu sicut salem effúndet super terram: et dum geláverit, fiet tamquam cacúmina tríbuli. Si 43 22 Frígidus ventus áquilo flavit, et gelávit crystállus ab aqua: super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aquis: Si 43 23 et devorábit montes, et exúret desértum, et exstínguet víride, sicut igne. Si 43 24 Medicína ómnium in festinatióne nébulæ: et ros óbvians ab ardóre veniénti húmilem effíciet eum. Si 43 25 In sermóne eius síluit ventus, et cogitatióne sua placávit abýssum: et plantávit in illa Dóminus ínsulas. Si 43 26 Qui návigant mare enárrent perícula eius, et audiéntes áuribus nostris admirábimur. Si 43 27 Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera, et ómnium pécorum, et creatúra belluárum. Si 43 28 Propter ipsum confirmátus est itíneris finis, et in sermóne eius compósita sunt ómnia. Si 43 29 Multa dicémus, et deficiémus in verbis: consummátio autem sermónum, ipse est in ómnibus. Si 43 30 Gloriántes ad quid valébimus? ipse enim omnípotens super ómnia ópera sua. Si 43 31 Terríbilis Dóminus, et magnus veheménter, et mirábilis poténtia ipsíus. Si 43 32 Glorificántes Dóminum quantumcúmque potuéritis, supervalébit enim adhuc: et admirábilis magnificéntia eius. Si 43 33 Benedicéntes Dóminum, exaltáte illum quantum potéstis: maior enim est omni laude. Si 43 34 Exaltántes eum, replémini virtúte, ne laborétis, non enim comprehendétis. Si 43 35 Quis vidébit eum et enarrábit? et quis magnificábit eum sicut est ab inítio? Si 43 36 Multa abscóndita sunt maióra his: pauca enim vídimus óperum eius. Si 43 37 Omnia autem Dóminus fecit, et pie agéntibus dedit sapiéntiam. Si 44 1 Laudémus viros gloriósos, et paréntes nostros in generatióne sua. Si 44 2 Multam glóriam fecit Dóminus: magnificéntia sua a sǽculo. Si 44 3 Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum: Si 44 4 et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba. Si 44 5 In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina Scripturárum. Si 44 6 Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes, pacificántes in dómibus suis. Si 44 7 Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. Si 44 8 Qui de illis nati sunt reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. Si 44 9 Et sunt quorum non est memória: periérunt quasi qui non fúerint: et nati sunt quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. Si 44 10 Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt. Si 44 11 Cum sémine eórum pérmanent bona, Si 44 12 heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: Si 44 13 et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Si 44 14 Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Si 44 15 Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia. Si 44 16 Enoch plácuit Deo, et translátus est in paradísum, ut det géntibus pœniténtiam. Si 44 17 Noë invéntus est perféctus, iustus, et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Si 44 18 Ideo dimíssum est réliquum terræ, cum factum est dilúvium. Si 44 19 Testaménta sǽculi pósita sunt apud illum, ne deléri possit dilúvio omnis caro. Si 44 20 Abraham magnus pater multitúdinis géntium, et non est invéntus símilis illi in glória: qui conservávit legem Excélsi, et fuit in testaménto cum illo. Si 44 21 In carne eius stare fecit testaméntum, et in tentatióne invéntus est fidélis. Si 44 22 Ideo iureiurándo dedit illi glóriam in gente sua, créscere illum quasi terræ cúmulum, Si 44 23 et ut stellas exaltáre semen eius, et hereditáre illos a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos terræ. Si 44 24 Et in Isaac eódem modo fecit, propter Abraham patrem eius. Si 44 25 Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus, et testaméntum confirmávit super caput Iacob. Si 44 26 Agnóvit eum in benedictiónibus suis, et dedit illi hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim. Si 44 27 Et conservávit illi hómines misericórdiæ, inveniéntes grátiam in óculis omnis carnis. Si 45 1 Diléctus Deo et homínibus Móyses, cuius memória in benedictióne est. Si 45 2 Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Si 45 3 Glorificávit illum in conspéctu regum, et iussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. Si 45 4 In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Si 45 5 Audívit enim eum, et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Si 45 6 Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, docére Iacob testaméntum suum, et iudícia sua Israël. Si 45 7 Excélsum fecit Aaron fratrem eius, et símilem sibi, de tribu Levi. Si 45 8 Státuit ei testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória: Si 45 9 et circumcínxit eum zona glóriæ, et índuit eum stolam glóriæ, et coronávit eum in vasis virtútis. Si 45 10 Circúmpedes, et femorália, et humerále pósuit ei: et cinxit illum tintinnábulis áureis plúrimis in gyro: Si 45 11 dare sónitum in incéssu suo, audítum fácere sónitum in templo in memóriam fíliis gentis suæ. Si 45 12 Stolam sanctam auro, et hyacíntho, et púrpura, opus téxtile viri sapiéntis, iudício et veritáte prǽditi: Si 45 13 torto cocco opus artíficis gemmis pretiósis figurátis in ligatúra auri, et ópere lapidárii sculptis, in memóriam secúndum númerum tríbuum Israël. Si 45 14 Coróna áurea super mitram eius expréssa signo sanctitátis, et glória honóris: opus virtútis, et desidéria oculórum ornáta. Si 45 15 Sic pulchra ante ipsum non fuérunt tália usque ad oríginem. Si 45 16 Non est indútus illa alienígena áliquis, sed tantum fílii ipsíus soli, et nepótes eius per omne tempus. Si 45 17 Sacrifícia ipsíus consúmpta sunt igne quotídie. Si 45 18 Complévit Móyses manus eius, et unxit illum óleo sancto. Si 45 19 Factum est illi in testaméntum ætérnum, et sémini eius, sicut dies cæli, fungi sacerdótio, et habére laudem, et glorificáre pópulum suum in nómine eius. Si 45 20 Ipsum elégit ab omni vivénte, offérre sacrifícium Deo, incénsum, et bonum odórem, in memóriam placáre pro pópulo suo: Si 45 21 et dedit illi in præcéptis suis potestátem, in testaméntis iudiciórum: docére Iacob testimónia, et in lege sua lucem dare Israël. Si 45 22 Quia contra illum stetérunt aliéni, et propter invídiam circumdedérunt illum hómines in desérto, qui erant cum Dathan et Abíron, et congregátio Core in iracúndia. Si 45 23 Vidit Dóminus Deus, et non plácuit illi, et consúmpti sunt in ímpetu iracúndiæ. Si 45 24 Fecit illis monstra, et consúmpsit illos in flamma ignis. Si 45 25 Et áddidit Aaron glóriam, et dedit illi hereditátem, et primítias frugum terræ divísit illi. Si 45 26 Panem ipsis in primis parávit in satietátem: nam et sacrifícia Dómini edent, quæ dedit illi et sémini eius. Si 45 27 Céterum in terra gentes non hereditábit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius, et heréditas. Si 45 28 Phínees, fílius Eleázari, tértius in glória est, imitándo eum in timóre Dómini, Si 45 29 et stare in reveréntia gentis: in bonitáte et alacritáte ánimæ suæ plácuit Deo pro Israël. Si 45 30 Ideo státuit illi testaméntum pacis, príncipem sanctórum et gentis suæ, ut sit illi et sémini eius sacerdótii dígnitas in ætérnum. Si 45 31 Et testaméntum David regi fílio Iesse de tribu Iuda, heréditas ipsi et sémini eius: ut daret sapiéntiam in cor nostrum, iudicáre gentem suam in iustítia, ne aboleréntur bona ipsórum: et glóriam ipsórum in gentem eórum ætérnam fecit. Si 46 1 Fortis in bello Iesus Nave, succéssor Móysi in prophétis, qui fuit magnus secúndum nomen suum, Si 46 2 máximus in salútem electórum Dei, expugnáre insurgéntes hostes, ut consequerétur hereditátem Israël. Si 46 3 Quam glóriam adéptus est in tolléndo manus suas, et iactándo contra civitátes rhomphǽas! Si 46 4 Quis ante illum sic réstitit? nam hostes ipse Dóminus perdúxit. Si 46 5 An non in iracúndia eius impedítus est sol, et una dies facta est quasi duo? Si 46 6 Invocávit Altíssimum poténtem, in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grándinis virtútis valde fortis. Si 46 7 Impetum fecit contra gentem hostílem, et in descénsu pérdidit contrários: Si 46 8 ut cognóscant gentes poténtiam eius, quia contra Deum pugnáre non est fácile. Et secútus est a tergo poténtis: Si 46 9 et in diébus Móysi misericórdiam fecit, ipse, et Caleb fílius Iéphone, stare contra hostem, et prohibére gentem a peccátis, et perfríngere murmur malítiæ. Si 46 10 Et ipsi duo constitúti a perículo liberáti sunt a número sexcentórum míllium péditum, indúcere illos in hereditátem, in terram quæ manat lac et mel. Si 46 11 Et dedit Dóminus ipsi Caleb fortitúdinem, et usque in senectútem permánsit illi virtus, ut ascénderet in excélsum terræ locum, et semen ipsíus obtínuit hereditátem, Si 46 12 ut vidérent omnes fílii Israël quia bonum est óbsequi sancto Deo. Si 46 13 Et iúdices sínguli suo nómine, quorum non est corrúptum cor: qui non avérsi sunt a Dómino, Si 46 14 ut sit memória illórum in benedictióne, et ossa eórum púllulent de loco suo, Si 46 15 et nomen eórum permáneat in ætérnum, pérmanens ad fílios illórum, sanctórum virórum glória. Si 46 16 Diléctus a Dómino Deo suo Sámuel, prophéta Dómini, renovávit impérium, et unxit príncipes in gente sua. Si 46 17 In lege Dómini congregatiónem iudicávit, et vidit Deus Iacob: et in fide sua probátus est prophéta, Si 46 18 et cógnitus est in verbis suis fidélis, quia vidit Deum lucis. Si 46 19 Et invocávit Dóminum omnipoténtem, in oppugnándo hostes circumstántes úndique, in oblatióne agni invioláti. Si 46 20 Et intónuit de cælo Dóminus, et in sónitu magno audítam fecit vocem suam: Si 46 21 et contrívit príncipes Tyriórum, et omnes duces Philísthiim: Si 46 22 et ante tempus finis vitæ suæ et sǽculi, testimónium prǽbuit in conspéctu Dómini et christi: pecúnias et usque ad calceaménta ab omni carne non accépit, et non accusávit illum homo. Si 46 23 Et post hoc dormívit: et notum fecit regi, et osténdit illi finem vitæ suæ: et exaltávit vocem suam de terra in prophetía, delére impietátem gentis. Si 47 1 Post hæc surréxit Nathan, prophéta in diébus David. Si 47 2 Et quasi adeps separátus a carne, sic David a fíliis Israël. Si 47 3 Cum leónibus lusit quasi cum agnis, et in ursis simíliter fecit sicut in agnis óvium, in iuventúte sua. Si 47 4 Numquid non occídit gigántem, et ábstulit oppróbrium de gente? Si 47 5 In tolléndo manum, saxo fundæ deiécit exsultatiónem Góliæ: Si 47 6 nam invocávit Dóminum omnipoténtem, et dedit in déxtera eius tóllere hóminem fortem in bello, et exaltáre cornu gentis suæ. Si 47 7 Sic in decem míllibus glorificávit eum: et laudávit eum in benedictiónibus Dómini, in offeréndo illi corónam glóriæ: Si 47 8 contrívit enim inimícos úndique, et exstirpávit Philísthiim contrários usque in hodiérnum diem: contrívit cornu ipsórum usque in ætérnum. Si 47 9 In omni ópere dedit confessiónem Sancto, et Excélso in verbo glóriæ. Si 47 10 De omni corde suo laudávit Dóminum: et diléxit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimícos poténtiam: Si 47 11 et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos. Si 47 12 Et dedit in celebratiónibus decus, et ornávit témpora usque ad consummatiónem vitæ, ut laudárent nomen sanctum Dómini, et amplificárent mane Dei sanctitátem. Si 47 13 Dóminus purgávit peccáta ipsíus, et exaltávit in ætérnum cornu eius: et dedit illi testaméntum regni, et sedem glóriæ in Israël. Si 47 14 Post ipsum surréxit fílius sensátus, et propter illum deiécit omnem poténtiam inimicórum. Si 47 15 Sálomon imperávit in diébus pacis, cui subiécit Deus omnes hostes, ut cónderet domum in nómine suo, et paráret sanctitátem in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in iuventúte tua, Si 47 16 et implétus es, quasi flumen, sapiéntia, et terram retéxit ánima tua. Si 47 17 Et replésti in comparatiónibus ænígmata: ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua. Si 47 18 In cantilénis, et provérbiis, et comparatiónibus, et interpretatiónibus, mirátæ sunt terræ: Si 47 19 et in nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israël. Si 47 20 Collegísti quasi aurichálcum aurum, et ut plumbum complésti argéntum: Si 47 21 et inclinásti fémora tua muliéribus: potestátem habuísti in córpore tuo. Si 47 22 Dedísti máculam in glória tua, et profanásti semen tuum, indúcere iracúndiam ad líberos tuos, et incitári stultítiam tuam: Si 47 23 ut fáceres impérium bipartítum, et ex Ephraim imperáre impérium durum. Si 47 24 Deus autem non derelínquet misericórdiam suam: et non corrúmpet, nec delébit ópera sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui, et semen eius qui díligit Dóminum non corrúmpet. Si 47 25 Dedit autem réliquum Iacob, et David de ipsa stirpe. Si 47 26 Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis. Si 47 27 Et derelíquit post se de sémine suo, gentis stultítiam, Si 47 28 et imminútum a prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo: Si 47 29 et Ieróboam fílium Nabat, qui peccáre fecit Israël, et dedit viam peccándi Ephraim: et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum. Si 47 30 Valde avertérunt illos a terra sua. Si 47 31 Et quæsívit omnes nequítias, usque dum perveníret ad illos defénsio, et ab ómnibus peccátis liberávit eos. Si 48 1 Et surréxit Elías prophéta quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat. Si 48 2 Qui indúxit in illos famem: et irritántes illum invídia sua pauci facti sunt: non enim póterant sustinére præcépta Dómini. Si 48 3 Verbo Dómini contínuit cælum, et deiécit de cælo ignem ter. Si 48 4 Sic amplificátus est Elías in mirabílibus suis. Et quis potest simíliter sic gloriári tibi? Si 48 5 Qui sustulísti mórtuum ab ínferis de sorte mortis, in verbo Dómini Dei: Si 48 6 qui deiecísti reges ad pernícem, et confregísti fácile poténtiam ipsórum, et gloriósos de lecto suo: Si 48 7 qui audis in Sina iudícium, et in Horeb iudícia defensiónis: Si 48 8 qui ungis reges ad pœniténtiam, et prophétas facis successóres post te: Si 48 9 qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum: Si 48 10 qui scriptus es in iudíciis témporum, leníre iracúndiam Dómini, conciliáre cor patris ad fílium, et restitúere tribus Iacob. Si 48 11 Beáti sunt qui te vidérunt, et in amicítia tua decoráti sunt. Si 48 12 Nam nos vita vívimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. Si 48 13 Elías quidem in túrbine tectus est, et in Eliséo complétus est spíritus eius: in diébus suis non pertímuit príncipem, et poténtia nemo vicit illum: Si 48 14 nec superávit illum verbum áliquod, et mórtuum prophetávit corpus eius. Si 48 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabília operátus est. Si 48 16 In ómnibus istis non pœnítuit pópulus, et non recessérunt a peccátis suis, usque dum eiécti sunt de terra sua, et dispérsi sunt in omnem terram: Si 48 17 et relícta est gens perpáuca, et princeps in domo David. Si 48 18 Quidam ipsórum fecérunt quod placéret Deo: álii autem multa commisérunt peccáta. Si 48 19 Ezechías munívit civitátem suam, et indúxit in médium ipsíus aquam: et fodit ferro rupem, et ædificávit ad aquam púteum. Si 48 20 In diébus ipsíus ascéndit Sennácherib, et misit Rábsacen, et sústulit manum suam contra illos: et éxtulit manum suam in Sion, et supérbus factus est poténtia sua. Si 48 21 Tunc mota sunt corda et manus ipsórum: et doluérunt quasi parturiéntes mulíeres. Si 48 22 Et invocavérunt Dóminum misericórdem, et expandéntes manus suas extulérunt ad cælum: et Sanctus Dóminus Deus audívit cito vocem ipsórum. Si 48 23 Non est commemorátus peccatórum illórum, neque dedit illos inimícis suis: sed purgávit eos in manu Isaíæ sancti prophétæ. Si 48 24 Deiécit castra Assyriórum, et contrívit illos ángelus Dómini: Si 48 25 nam fecit Ezechías quod plácuit Deo, et fórtiter ivit in via David patris sui, quam mandávit illi Isaías prophéta magnus, et fidélis in conspéctu Dei. Si 48 26 In diébus ipsíus retro rédiit sol, et áddidit regi vitam. Si 48 27 Spíritu magno vidit última, et consolátus est lugéntes in Sion usque in sempitérnum. Si 48 28 Osténdit futúra, et abscóndita ántequam evenírent. Si 49 1 Memória Iosíæ in compositiónem odóris facta opus pigmentárii. Si 49 2 In omni ore quasi mel indulcábitur eius memória, et ut música in convívio vini. Si 49 3 Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis. Si 49 4 Et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus, et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Si 49 5 Præter David et Ezechíam et Iosíam, omnes peccátum commisérunt: Si 49 6 nam reliquérunt legem Altíssimi reges Iuda, et contempsérunt timórem Dei. Si 49 7 Dedérunt enim regnum suum áliis, et glóriam suam alienígenæ genti. Si 49 8 Incendérunt eléctam sanctitátis civitátem, et desértas fecérunt vias ipsíus in manu Ieremíæ. Si 49 9 Nam male tractavérunt illum qui a ventre matris consecrátus est prophéta, evértere, et erúere, et pérdere, et íterum ædificáre, et renováre. Si 49 10 Ezéchiel qui vidit conspéctum glóriæ quam osténdit illi in curru chérubim. Si 49 11 Nam commemorátus est inimicórum in imbre, benefácere illis qui ostendérunt rectas vias. Si 49 12 Et duódecim prophetárum ossa púllulent de loco suo: nam corroboravérunt Iacob, et redemérunt se in fide virtútis. Si 49 13 Quómodo amplificémus Zoróbabel? nam et ipse quasi signum in déxtera manu: Si 49 14 sic et Iesum fílium Iósedec, qui in diébus suis ædificavérunt domum, et exaltavérunt templum sanctum Dómino, parátum in glóriam sempitérnam. Si 49 15 Et Nehemías in memóriam multi témporis, qui eréxit nobis muros evérsos, et stare fecit portas et seras, qui eréxit domos nostras. Si 49 16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse recéptus est a terra: Si 49 17 neque ut Ioseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmaméntum gentis, rector fratrum, stabiliméntum pópuli: Si 49 18 et ossa ipsíus visitáta sunt, et post mortem prophetavérunt. Si 49 19 Seth et Sem apud hómines glóriam adépti sunt, et super omnem ánimam in orígine Adam. Si 50 1 Simon, Oníæ fílius, sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum. Si 50 2 Templi étiam altitúdo ab ipso fundáta est, duplex ædificátio, et excélsi paríetes templi. Si 50 3 In diébus ipsíus emanavérunt pútei aquárum, et quasi mare adimpléti sunt supra modum. Si 50 4 Qui curávit gentem suam, et liberávit eam a perditióne: Si 50 5 qui præváluit amplificáre civitátem, qui adéptus est glóriam in conversatióne gentis, et ingréssum domus et átrii amplificávit. Si 50 6 Quasi stella matutína in médio nébulæ, et quasi luna plena in diébus suis lucet: Si 50 7 et quasi sol refúlgens, sic ille effúlsit in templo Dei. Si 50 8 Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vernis, et quasi lília quæ sunt in tránsitu aquæ, et quasi thus rédolens in diébus æstátis: Si 50 9 quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne: Si 50 10 quasi vas auri sólidum, ornátum omni lápide pretióso: Si 50 11 quasi olíva púllulans, et cypréssus in altitúdinem se extóllens, in accipiéndo ipsum stolam glóriæ, et vestíri eum in consummatiónem virtútis. Si 50 12 In ascénsu altáris sancti glóriam dedit sanctitátis amíctum. Si 50 13 In accipiéndo autem partes de manu sacerdótum, et ipse stans iuxta aram. Et circa illum coróna fratrum: quasi plantátio cedri in monte Líbano, Si 50 14 sic circa illum stetérunt quasi rami palmæ: et omnes fílii Aaron in glória sua. Si 50 15 Oblátio autem Dómini in mánibus ipsórum coram omni synagóga Israël: et consummatióne fungens in ara, amplificáre oblatiónem excélsi regis Si 50 16 porréxit manum suam in libatióne, et libávit de sánguine uvæ. Si 50 17 Effúdit in fundaménto altáris odórem divínum excélso príncipi. Si 50 18 Tunc exclamavérunt fílii Aaron, in tubis productílibus sonuérunt: et audítam fecérunt vocem magnam in memóriam coram Deo. Si 50 19 Tunc omnis pópulus simul properavérunt, et cecidérunt in fáciem super terram, adoráre Dóminum Deum suum, et dare preces omnipoténti Deo excélso. Si 50 20 Et amplificavérunt psalléntes in vócibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitátis plenus. Si 50 21 Et rogávit pópulus Dóminum excélsum in prece, usque dum perféctus est honor Dómini, et munus suum perfecérunt. Si 50 22 Tunc descéndens, manus suas éxtulit in omnem congregatiónem filiórum Israël, dare glóriam Deo a lábiis suis, et in nómine ipsíus gloriári: Si 50 23 et iterávit oratiónem suam, volens osténdere virtútem Dei. Si 50 24 Et nunc oráte Deum ómnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobíscum secúndum suam misericórdiam: Si 50 25 det nobis iucunditátem cordis, et fíeri pacem in diébus nostris in Israël per dies sempitérnos: Si 50 26 crédere Israël nobíscum esse Dei misericórdiam, ut líberet nos in diébus suis. Si 50 27 Duas gentes odit ánima mea: tértia autem non est gens quam óderim: Si 50 28 qui sedent in monte Seir, et Philísthiim, et stultus pópulus qui hábitat in Síchimis. Si 50 29 Doctrínam sapiéntiæ et disciplínæ scripsit in códice isto Iesus, fílius Sirach, Ierosolymíta, qui renovávit sapiéntiam de corde suo. Si 50 30 Beátus qui in istis versátur bonis: qui ponit illa in corde suo, sápiens erit semper. Si 50 31 Si enim hæc fécerit, ad ómnia valébit, quia lux Dei vestígium eius est. Si 51 1 [Orátio Iesu fílii Sirach:] Confitébor tibi Dómine rex, et collaudábo te Deum salvatórem meum. Si 51 2 Confitébor nómini tuo, quóniam adiútor et protéctor factus es mihi, Si 51 3 et liberásti corpus meum a perditióne: a láqueo linguæ iníquæ, et a lábiis operántium mendácium: et in conspéctu astántium factus es mihi adiútor. Si 51 4 Et liberásti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus præparátis ad escam, Si 51 5 de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum quæ circumdedérunt me: Si 51 6 a pressúra flammæ quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuátus: Si 51 7 de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua iniústa: Si 51 8 laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum, Si 51 9 et vita mea appropínquans erat in inférno deórsum. Si 51 10 Circumdedérunt me úndique, et non erat qui adiuváret: respíciens eram ad adiutórium hóminum, et non erat. Si 51 11 Memorátus sum misericórdiæ tuæ Dómine, et operatiónis tuæ, quæ a sǽculo sunt: Si 51 12 quóniam éruis sustinéntes te Dómine, et líberas eos de mánibus géntium. Si 51 13 Exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecátus sum. Si 51 14 Invocávi Dóminum patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adiutório. Si 51 15 Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne: et exaudíta est orátio mea, Si 51 16 et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Si 51 17 Proptérea confitébor, et laudem dicam tibi, et benedícam nómini Dómini. Si 51 18 Cum adhuc iúnior essem, priúsquam oberrárem, quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea. Si 51 19 Ante templum postulábam pro illa, et usque in novíssimis inquíram eam: et efflóruit tamquam præcox uva. Si 51 20 Lætátum est cor meum in ea: ambulávit pes meus iter rectum: a iuventúte mea investigábam eam. Si 51 21 Inclinávi módico aurem meam, et excépi illam. Si 51 22 Multam invéni in meípso sapiéntiam, et multum proféci in ea. Si 51 23 Danti mihi sapiéntiam, dabo glóriam. Si 51 24 Consiliátus sum enim ut fácerem illam. Zelátus sum bonum, et non confúndar. Si 51 25 Colluctáta est ánima mea in illa, et in faciéndo eam confirmátus sum. Si 51 26 Manus meas exténdi in altum, et insipiéntiam eius luxi. Si 51 27 Animam meam diréxi ad illam, et in agnitióne invéni eam. Si 51 28 Possédi cum ipsa cor ab inítio: propter hoc non derelínquar. Si 51 29 Venter meus conturbátus est quæréndo illam: proptérea bonam possidébo possessiónem. Si 51 30 Dedit mihi Dóminus linguam mercédem meam, et in ipsa laudábo eum. Si 51 31 Appropiáte ad me indócti, et congregáte vos in domum disciplínæ. Si 51 32 Quid adhuc retardátis? et quid dícitis in his? ánimæ vestræ sítiunt veheménter. Si 51 33 Apérui os meum, et locútus sum: Comparáte vobis sine argénto, Si 51 34 et collum vestrum subícite iugo: et suscípiat ánima vestra disciplínam: in próximo est enim inveníre eam. Si 51 35 Vidéte óculis vestris, quia módicum laborávi, et invéni mihi multam réquiem. Si 51 36 Assúmite disciplínam in multo número argénti, et copiósum aurum possidéte in ea. Si 51 37 Lætétur ánima vestra in misericórdia eius, et non confundémini in laude ipsíus. Si 51 38 Operámini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercédem vestram in témpore suo. Is 1 1 Vísio Isaíæ, fílii Amos, quam vidit super Iudam et Ierúsalem, in diébus Ozíæ, Ióathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Iuda. Is 1 2 Audíte cæli, et áuribus pércipe terra, quóniam Dóminus locútus est. Fílios enutrívi, et exaltávi: ipsi autem sprevérunt me. Is 1 3 Cognóvit bos possessórem suum, et ásinus præsépe dómini sui: Israël autem me non cognóvit, et pópulus meus non intelléxit. Is 1 4 Væ genti peccatríci, pópulo gravi iniquitáte, sémini nequam, fíliis scelerátis: dereliquérunt Dóminum, blasphemavérunt Sanctum Israël, abalienáti sunt retrórsum. Is 1 5 Super quo percútiam vos ultra, addéntes prævaricatiónem? omne caput lánguidum, et omne cor mœrens. Is 1 6 A planta pedis usque ad vérticem, non est in eo sánitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligáta, nec curáta medicámine, neque fota óleo. Is 1 7 Terra vestra desérta: civitátes vestræ succénsæ igni: regiónem vestram coram vobis aliéni dévorant, et desolábitur sicut in vastitáte hostíli. Is 1 8 Et derelinquétur fília Sion ut umbráculum in vínea, et sicut tugúrium in cucumerário, et sicut cívitas quæ vastátur. Is 1 9 Nisi Dóminus exercítuum reliquísset nobis semen, quasi Sódoma fuissémus, et quasi Gomórrha símiles essémus. Is 1 10 Audíte verbum Dómini príncipes Sodomórum: percípite áuribus legem Dei nostri pópulus Gomórrhæ. Is 1 11 Quo mihi multitúdinem victimárum vestrárum? dicit Dóminus. Plenus sum: holocáusta aríetum, et ádipem pínguium, et sánguinem vitulórum, et agnórum, et hircórum nólui. Is 1 12 Cum venirétis ante conspéctum meum, quis quæsívit hæc de mánibus vestris, ut ambularétis in átriis meis? Is 1 13 Ne offerátis ultra sacrifícium frustra: incénsum abominátio est mihi. Neoméniam et sábbatum, et festivitátes álias non feram, iníqui sunt cœtus vestri. Is 1 14 Caléndas vestras, et solemnitátes vestras odívit ánima mea: facta sunt mihi molésta: laborávi sústinens. Is 1 15 Et cum extendéritis manus vestras, avértam óculos meos a vobis, et cum multiplicavéritis oratiónem, non exáudiam: manus enim vestræ sánguine plenæ sunt. Is 1 16 Lavámini, mundi estóte: auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis: quiéscite ágere pervérse, Is 1 17 díscite benefácere: quǽrite iudícium, subveníte opprésso, iudicáte pupíllo, deféndite víduam. Is 1 18 Et veníte, et argúite me, dicit Dóminus. Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur: et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana alba erunt. Is 1 19 Si voluéritis, et audiéritis me, bona terræ comedétis. Is 1 20 Quod si noluéritis, et me ad iracúndiam provocavéritis, gládius devorábit vos, quia os Dómini locútum est. Is 1 21 Quómodo facta est méretrix cívitas fidélis, plena iudícii? iustítia habitávit in ea, nunc autem homicídæ. Is 1 22 Argéntum tuum versum est in scóriam: vinum tuum mistum est aqua. Is 1 23 Príncipes tui infidéles, sócii furum. Omnes díligunt múnera, sequúntur retributiónes. Pupíllo non iúdicant, et causa víduæ non ingréditur ad illos. Is 1 24 Propter hoc ait Dóminus Deus exercítuum Fortis Israël: Heu, consolábor super hóstibus meis, et vindicábor de inimícis meis. Is 1 25 Et convértam manum meam ad te, et éxcoquam ad puram scóriam tuam, et áuferam omne stannum tuum. Is 1 26 Et restítuam iúdices tuos ut fuérunt prius, et consiliários tuos sicut antíquitus: post hæc vocáberis cívitas iusti, urbs fidélis. Is 1 27 Sion in iudício redimétur, et redúcent eam in iustítia: Is 1 28 et cónteret sceléstos, et peccatóres simul: et qui dereliquérunt Dóminum consuméntur. Is 1 29 Confundéntur enim ab idólis quibus sacrificavérunt, et erubescétis super hortis quos elegerátis, Is 1 30 cum fuéritis velut quercus defluéntibus fóliis, et velut hortus absque aqua. Is 1 31 Et erit fortitúdo vestra ut favílla stuppæ, et opus vestrum quasi scintílla, et succendétur utrúmque simul, et non erit qui exstínguat. Is 2 1 Verbum quod vidit Isaías, fílius Amos, super Iuda et Ierúsalem. Is 2 2 Et erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles: et fluent ad eum omnes gentes. Is 2 3 Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Iacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis eius: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem. Is 2 4 Et iudicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prœ́lium. Is 2 5 Domus Iacob veníte, et ambulémus in lúmine Dómini. Is 2 6 Proiecísti enim pópulum tuum, domum Iacob: quia repléti sunt ut olim, et augéres habuérunt ut Philísthiim, et púeris aliénis adhæsérunt. Is 2 7 Repléta est terra argénto et auro, et non est finis thesaurórum eius. Is 2 8 Et repléta est terra eius equis, et innumerábiles quadrígæ eius. Et repléta est terra eius idólis: opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum. Is 2 9 Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir: ne ergo dimíttas eis. Is 2 10 Ingrédere in petram, et abscóndere in fossa humo a fácie timóris Dómini, et a glória maiestátis eius. Is 2 11 Oculi sublímes hóminis humiliáti sunt, et incurvábitur altitúdo virórum: exaltábitur autem Dóminus solus in die illa. Is 2 12 Quia dies Dómini exercítuum super omnem supérbum, et excélsum, et super omnem arrogántem: et humiliábitur. Is 2 13 Et super omnes cedros Líbani sublímes et eréctas, et super omnes quercus Basan. Is 2 14 Et super omnes montes excélsos, et super omnes colles elevátos. Is 2 15 Et super omnem turrim excélsam, et super omnem murum munítum, Is 2 16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est. Is 2 17 Et incurvábitur sublímitas hóminum, et humiliábitur altitúdo virórum, et elevábitur Dóminus solus in die illa: Is 2 18 et idóla pénitus conteréntur: Is 2 19 et introíbunt in spelúncas petrárum, et in vorágines terræ, a fácie formídinis Dómini, et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram. Is 2 20 In die illa proíciet homo idóla argénti sui, et simulácra auri sui, quæ fécerat sibi ut adoráret, talpas et vespertiliónes. Is 2 21 Et ingrediétur scissúras petrárum et in cavérnas saxórum, a fácie formídinis Dómini, et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram. Is 2 22 Quiéscite ergo ab hómine, cuius spíritus in náribus eius est, quia excélsus reputátus est ipse. Is 3 1 Ecce enim dominátor Dóminus exercítuum, áuferet a Ierúsalem et a Iuda válidum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ: Is 3 2 fortem, et virum bellatórem, iúdicem, et prophétam, et aríolum, et senem: Is 3 3 príncipem super quinquagínta, et honorábilem vultu et consiliárium, et sapiéntem de architéctis, et prudéntem elóquii mýstici. Is 3 4 Et dabo púeros príncipes eórum, et effemináti dominabúntur eis. Is 3 5 Et írruet pópulus, vir ad virum, et unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem, et ignóbilis contra nóbilem. Is 3 6 Apprehéndet enim vir fratrem suum, domésticum patris sui: Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua. Is 3 7 Respondébit in die illa, dicens: Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum: nolíte constitúere me príncipem pópuli. Is 3 8 Ruit enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Is 3 9 Agnítio vultus eórum respóndit eis: et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt, nec abscondérunt. Væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala. Is 3 10 Dícite iusto quóniam bene, quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Is 3 11 Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei. Is 3 12 Pópulum meum exactóres sui spoliavérunt, et mulíeres dominátæ sunt eis. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt, et viam gréssuum tuórum díssipant. Is 3 13 Stat ad iudicándum Dóminus, et stat ad iudicándos pópulos. Is 3 14 Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui, et princípibus eius: vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in domo vestra. Is 3 15 Quare attéritis pópulum meum, et fácies páuperum commólitis? dicit Dóminus Deus exercítuum. Is 3 16 Et dixit Dóminus: Pro eo quod elevátæ sunt fíliæ Sion, et ambulavérunt exténto collo, et nútibus oculórum ibant, et plaudébant, ambulábant pédibus suis, et compósito gradu incedébant: Is 3 17 decalvábit Dóminus vérticem filiárum Sion, et Dóminus crinem eárum nudábit. Is 3 18 In die illa áuferet Dóminus ornaméntum calceaméntum, Is 3 19 et lúnulas, et torques, et monília, et armíllas, et mitras, Is 3 20 et discriminália, et periscélidas, et murénulas, et olfactoríola, et ináures, Is 3 21 et ánnulos, et gemmas in fronte pendéntes, Is 3 22 et mutatória, et pallíola, et linteámina, et acus, Is 3 23 et spécula, et síndones, et vittas, et therístra. Is 3 24 Et erit pro suávi odóre fœtor, et pro zona funículus, et pro crispánti crine calvítium, et pro fáscia pectoráli cilícium. Is 3 25 Pulchérrimi quoque viri tui gládio cadent, et fortes tui in prœ́lio. Is 3 26 Et mœrébunt atque lugébunt portæ eius, et desoláta in terra sedébit. Is 4 1 Et apprehéndent septem mulíeres virum unum in die illa, dicéntes: Panem nostrum comedémus, et vestiméntis nostris operiémur: tantúmmodo invocétur nomen tuum super nos: aufer oppróbrium nostrum. Is 4 2 In die illa, erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ sublímis, et exsultátio his qui salváti fúerint de Israël. Is 4 3 Et erit: omnis qui relíctus fúerit in Sion, et resíduus in Ierúsalem, sanctus vocábitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierúsalem. Is 4 4 Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Ierúsalem láverit de médio eius in spíritu iudícii, et spíritu ardóris. Is 4 5 Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem, et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio. Is 4 6 Et tabernáculum erit in umbráculum diéi ab æstu, et in securitátem, et absconsiónem a túrbine et a plúvia. Is 5 1 Cantábo dilécto meo cánticum patruélis mei víneæ suæ. Vínea facta est dilécto meo in cornu fílio ólei. Is 5 2 Et sepívit eam, et lápides elégit ex illa, et plantávit eam eléctam, et ædificávit turrim in médio eius, et tórcular exstrúxit in ea: et exspectávit ut fáceret uvas, et fecit labrúscas. Is 5 3 Nunc ergo, habitatóres Ierúsalem et viri Iuda, iudicáte inter me et víneam meam. Is 5 4 Quid est quod débui ultra fácere víneæ meæ, et non feci ei? an quod exspectávi ut fáceret uvas, et fecit labrúscas? Is 5 5 Et nunc osténdam vobis quid ego fáciam víneæ meæ: áuferam sepem eius, et erit in direptiónem: díruam macériam eius, et erit in conculcatiónem. Is 5 6 Et ponam eam desértam: non putábitur et non fodiétur: et ascéndent vepres et spinæ, et núbibus mandábo ne pluant super eam imbrem. Is 5 7 Vínea enim Dómini exercítuum domus Israël est: et vir Iuda germen eius delectábile: et exspectávi ut fáceret iudícium, et ecce iníquitas: et iustítiam, et ecce clamor. Is 5 8 Væ qui coniúngitis domum ad domum, et agrum agro copulátis usque ad términum loci: numquid habitábitis vos soli in médio terræ? Is 5 9 In áuribus meis sunt hæc, dicit Dóminus exercítuum: nisi domus multæ desértæ fúerint, grandes et pulchræ, absque habitatóre. Is 5 10 Decem enim iúgera vineárum fácient lagúnculam unam, et trigínta módii seméntis fácient módios tres. Is 5 11 Væ qui consúrgitis mane ad ebrietátem sectándam, et potándum usque ad vésperam, ut vino æstuétis. Is 5 12 Cíthara, et lyra, et týmpanum, et tíbia, et vinum in convíviis vestris: et opus Dómini non respícitis, nec ópera mánuum eius considerátis. Is 5 13 Proptérea captívus ductus est pópulus meus, quia non hábuit sciéntiam, et nóbiles eius interiérunt fame, et multitúdo eius siti exáruit. Is 5 14 Proptérea dilatávit inférnus ánimam suam, et apéruit os suum absque ullo término: et descéndent fortes eius, et pópulus eius, et sublímes gloriosíque eius ad eum. Is 5 15 Et incurvábitur homo, et humiliábitur vir, et óculi sublímium depriméntur. Is 5 16 Et exaltábitur Dóminus exercítuum in iudício: et Deus sanctus sanctificábitur in iustítia. Is 5 17 Et pascéntur agni iuxta órdinem suum, et desérta in ubertátem versa ádvenæ cómedent. Is 5 18 Væ qui tráhitis iniquitátem in funículis vanitátis, et quasi vínculum plaustri peccátum. Is 5 19 Qui dícitis: Festínet, et cito véniat opus eius, ut videámus: et apprópiet, et véniat consílium sancti Israël, et sciémus illud. Is 5 20 Væ qui dícitis malum bonum, et bonum malum: ponéntes ténebras lucem, et lucem ténebras: ponéntes amárum in dulce, et dulce in amárum. Is 5 21 Væ qui sapiéntes estis in óculis vestris, et coram vobismetípsis prudéntes. Is 5 22 Væ qui poténtes estis ad bibéndum vinum, et viri fortes ad miscéndam ebrietátem. Is 5 23 Qui iustificátis ímpium pro munéribus, et iustítiam iusti aufértis ab eo. Is 5 24 Propter hoc, sicut dévorat stípulam lingua ignis, et calor flammæ exúrit, sic radix eórum quasi favílla erit, et germen eórum ut pulvis ascéndet: abiecérunt enim legem Dómini exercítuum, et elóquium sancti Israël blasphemavérunt. Is 5 25 Ideo irátus est furor Dómini in pópulum suum, et exténdit manum suam super eum, et percússit eum: et conturbáti sunt montes, et facta sunt morticína eórum quasi stercus in médio plateárum. In his ómnibus non est advérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Is 5 26 Et elevábit signum in natiónibus procul, et sibilábit ad eum de fínibus terræ: et ecce festínus velóciter véniet. Is 5 27 Non est defíciens neque labórans in eo: non dormitábit, neque dórmiet: neque solvétur cíngulum renum eius, nec rumpétur corrígia calceaménti eius. Is 5 28 Sagíttæ eius acútæ, et omnes arcus eius exténti. Ungulæ equórum eius ut silex, et rotæ eius quasi ímpetus tempestátis. Is 5 29 Rugítus eius ut leónis: rúgiet ut cátuli leónum: et frendet, et tenébit prædam, et amplexábitur, et non erit qui éruat. Is 5 30 Et sonábit super eum in die illa sicut sónitus maris: aspiciémus in terram, et ecce ténebræ tribulatiónis, et lux obtenebráta est in calígine eius. Is 6 1 In anno quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum: et ea quæ sub ipso erant replébant templum. Is 6 2 Séraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ álteri: duábus velábant fáciem eius, et duábus velábant pedes eius, et duábus volábant. Is 6 3 Et clamábant alter ad álterum, et dicébant: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus exercítuum: plena est omnis terra glória eius. Is 6 4 Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo. Is 6 5 Et dixi: Væ mihi, quia tácui, quia vir pollútus lábiis ego sum, et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito, et regem Dóminum exercítuum vidi óculis meis. Is 6 6 Et volávit ad me unus de Séraphim, et in manu eius cálculus, quem fórcipe túlerat de altári, Is 6 7 et tétigit os meum, et dixit: Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur. Is 6 8 Et audívi vocem Dómini dicéntis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Is 6 9 Et dixit: Vade, et dices pópulo huic: Audíte audiéntes, et nolíte intellígere: et vidéte visiónem, et nolíte cognóscere. Is 6 10 Excǽca cor pópuli huius, et aures eius ággrava, et óculos eius claude: ne forte vídeat óculis suis, et áuribus suis áudiat, et corde suo intélligat, et convertátur, et sanem eum. Is 6 11 Et dixi: Usquequo, Dómine? Et dixit: Donec desoléntur civitátes absque habitatóre, et domus sine hómine, et terra relinquétur desérta. Is 6 12 Et longe fáciet Dóminus hómines, et multiplicábitur quæ derelícta fúerat in médio terræ. Is 6 13 Et adhuc in ea decimátio, et convertétur, et erit in ostensiónem sicut terebínthus, et sicut quercus quæ expándit ramos suos: semen sanctum erit id quod stéterit in ea. Is 7 1 Et factum est in diébus Achaz, fílii Ióathan, fílii Ozíæ, regis Iuda, ascéndit Rasin, rex Sýriæ, et Phácee, fílius Romelíæ, rex Israël, in Ierúsalem, ad prœliándum contra eam: et non potuérunt debelláre eam. Is 7 2 Et nuntiavérunt dómui David, dicéntes: Requiévit Sýria super Ephraim. Et commótum est cor eius, et cor pópuli eius, sicut movéntur ligna silvárum a fácie venti. Is 7 3 Et dixit Dóminus ad Isaíam: Egrédere in occúrsum Achaz, tu et qui derelíctus est Iasub, fílius tuus, ad extrémum aquædúctus piscínæ superióris in via agri Fullónis. Is 7 4 Et dices ad eum: Vide ut síleas: noli timére, et cor tuum ne formídet a duábus caudis titiónum fumigántium istórum, in ira furóris Rasin, regis Sýriæ, et fílii Romelíæ: Is 7 5 eo quod consílium iníerit contra te Sýria in malum Ephraim, et fílius Romelíæ, dicéntes: Is 7 6 Ascendámus ad Iudam, et suscitémus eum, et avellámus eum ad nos, et ponámus regem in médio eius fílium Tábeel. Is 7 7 Hæc dicit Dóminus Deus: Non stabit, et non erit istud: Is 7 8 sed caput Sýriæ Damáscus, et caput Damásci Rasin: et adhuc sexagínta et quinque anni, et désinet Ephraim esse pópulus: Is 7 9 et caput Ephraim Samaría, et caput Samaríæ fílius Romelíæ. Si non credidéritis, non permanébitis. Is 7 10 Et adiécit Dóminus loqui ad Achaz, dicens: Is 7 11 Pete tibi signum a Dómino Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Is 7 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentábo Dóminum. Is 7 13 Et dixit: Audíte ergo, domus David. Numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo? Is 7 14 Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen eius Emmánuel. Is 7 15 Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum. Is 7 16 Quia ántequam sciat puer reprobáre malum et elígere bonum, derelinquétur terra quam tu detestáris a fácie duórum regum suórum. Is 7 17 Addúcet Dóminus super te, et super pópulum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venérunt a diébus separatiónis Ephraim a Iuda, cum rege Assyriórum. Is 7 18 Et erit in die illa: sibilábit Dóminus muscæ quæ est in extrémo flúminum Ægýpti, et api quæ est in terra Assur, Is 7 19 et vénient, et requiéscent omnes in torréntibus vállium, et in cavérnis petrárum, et in ómnibus frutétis, et in univérsis foramínibus. Is 7 20 In die illa radet Dóminus in novácula condúcta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriórum, caput et pilos pedum, et barbam univérsam. Is 7 21 Et erit in die illa: nútriet homo vaccam boum, et duas oves, Is 7 22 et præ ubertáte lactis cómedet butýrum: butýrum enim et mel manducábit omnis qui relíctus fúerit in médio terræ. Is 7 23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fúerint mille vites, mille argénteis, in spinas et in vepres erunt. Is 7 24 Cum sagíttis et arcu ingrediéntur illuc: vepres enim et spinæ erunt in univérsa terra. Is 7 25 Et omnes montes qui in sárculo sarriéntur, non véniet illuc terror spinárum et véprium: et erit in páscua bovis, et in conculcatiónem pécoris. Is 8 1 Et dixit Dóminus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hóminis: Velóciter spólia détrahe, cito prædáre. Is 8 2 Et adhíbui mihi testes fidéles, Uríam sacerdótem, et Zacharíam, fílium Barachíæ: Is 8 3 et accéssi ad prophetíssam, et concépit, et péperit fílium. Et dixit Dóminus ad me: Voca nomen eius: Accélera spólia detráhere: Festína prædári: Is 8 4 quia ántequam sciat puer vocáre patrem suum et matrem suam, auferétur fortitúdo Damásci, et spólia Samaríæ, coram rege Assyriórum. Is 8 5 Et adiécit Dóminus loqui ad me adhuc, dicens: Is 8 6 Pro eo quod abiécit pópulus iste aquas Síloë, quæ vadunt cum siléntio, et assúmpsit magis Rasin, et fílium Romelíæ: Is 8 7 propter hoc ecce Dóminus addúcet super eos aquas flúminis fortes et multas, regem Assyriórum, et omnem glóriam eius, et ascéndet super omnes rivos eius, et fluet super univérsas ripas eius: Is 8 8 et ibit per Iudam, inúndans, et tránsiens usque ad collum véniet. Et erit exténsio alárum eius implens latitúdinem terræ tuæ, o Emmánuel. Is 8 9 Congregámini pópuli, et vincímini: et audíte, univérsæ procul terræ: confortámini, et vincímini: accíngite vos, et vincímini. Is 8 10 Iníte consílium, et dissipábitur: loquímini verbum, et non fiet: quia nobíscum Deus. Is 8 11 Hæc enim ait Dóminus ad me: Sicut in manu forti erudívit me, ne irem in via pópuli huius, dicens: Is 8 12 Non dicátis: Coniurátio: ómnia enim quæ lóquitur pópulus iste, coniurátio est: et timórem eius ne timeátis, neque paveátis. Is 8 13 Dóminum exercítuum ipsum sanctificáte: ipse pavor vester, et ipse terror vester. Is 8 14 Et erit vobis in sanctificatiónem. In lápidem autem offensiónis, et in petram scándali duábus dómibus Israël, in láqueum et in ruínam habitántibus Ierúsalem. Is 8 15 Et offéndent ex eis plúrimi, et cadent, et conteréntur, et irretiéntur, et capiéntur. Is 8 16 Liga testimónium, signa legem in discípulis meis. Is 8 17 Et exspectábo Dóminum qui abscóndit fáciem suam a domo Iacob, et præstolábor eum. Is 8 18 Ecce ego et púeri mei quos dedit mihi Dóminus in signum, et in porténtum Israël a Dómino exercítuum, qui hábitat in monte Sion: Is 8 19 et cum díxerint ad vos: Quǽrite a pythónibus et a divínis qui strident in incantatiónibus suis: numquid non pópulus a Deo suo requíret pro vivis a mórtuis? Is 8 20 Ad legem magis, et ad testimónium. Quod si non díxerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutína lux. Is 8 21 Et transíbit per eam, córruet, et esúriet: et cum esuríerit, irascétur, et maledícet regi suo, et Deo suo, et suspíciet sursum. Is 8 22 Et ad terram intuébitur: et ecce tribulátio et ténebræ, dissolútio et angústia, et calígo pérsequens, et non póterit avoláre de angústia sua. Is 9 1 Primo témpore alleviáta est terra Zábulon et terra Néphthali: et novíssimo aggraváta est via maris trans Iordánem Galilǽæ géntium. Is 9 2 Pópulus, qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam: habitántibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis. Is 9 3 Multiplicásti gentem, et non magnificásti lætítiam. Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe: sicut exsúltant victóres capta præda, quando dívidunt spólia. Is 9 4 Iugum enim óneris eius, et virgam húmeri eius, et sceptrum exactóris eius superásti sicut in die Mádian. Is 9 5 Quia omnis violénta prædátio cum tumúltu, et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis. Is 9 6 Párvulus enim natus est nobis, et fílius datus est nobis, et factus est principátus super húmerum eius: et vocábitur nomen eius, Admirábilis, Consiliárius, Deus, Fortis, Pater futúri sǽculi, Princeps pacis. Is 9 7 Multiplicábitur eius impérium, et pacis non erit finis: super sólium David, et super regnum eius sedébit, ut confírmet illud et corróboret in iudício et iustítia, ámodo et usque in sempitérnum: zelus Dómini exercítuum fáciet hoc. Is 9 8 Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israël. Is 9 9 Et sciet omnis pópulus Ephraim, et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes: Is 9 10 Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus: sycómoros succidérunt, sed cedros immutábimus. Is 9 11 Et elevábit Dóminus hostes Rasin super eum, et inimícos eius in tumúltum vertet. Is 9 12 Sýriam ab oriénte, et Philísthiim ab occidénte: et devorábunt Israël toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Is 9 13 Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et Dóminum exercítuum non inquisiérunt. Is 9 14 Et dispérdet Dóminus ab Israël caput et caudam, incurvántem et refrenántem die una. Is 9 15 Longǽvus et honorábilis, ipse est caput: et prophéta docens mendácium, ipse est cauda. Is 9 16 Et erunt qui beatíficant pópulum istum, seducéntes: et qui beatificántur, præcipitáti. Is 9 17 Propter hoc super adolescéntulis eius non lætábitur Dóminus, et pupillórum eius et viduárum non miserébitur: quia omnis hypócrita est et nequam, et univérsum os locútum est stultítiam: in ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Is 9 18 Succénsa est enim quasi ignis impíetas: veprem et spinam vorábit, et succendétur in densitáte saltus, et convolvétur supérbia fumi. Is 9 19 In ira Dómini exercítuum conturbáta est terra, et erit pópulus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcet. Is 9 20 Et declinábit ad déxteram, et esúriet: et cómedet ad sinístram, et non saturábitur: unusquísque carnem bráchii sui vorábit: Manásses Ephraim, et Ephraim Manássen: simul ipsi contra Iudam. Is 9 21 In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Is 10 1 Væ qui condunt leges iníquas, et scribéntes iniustítiam scripsérunt, Is 10 2 ut opprímerent in iudício páuperes, et vim fácerent causæ humílium pópuli mei: ut essent víduæ præda eórum, et pupíllos diríperent. Is 10 3 Quid faciétis in die visitatiónis, et calamitátis de longe veniéntis? ad cuius confugiétis auxílium? et ubi derelinquétis glóriam vestram, Is 10 4 ne incurvémini sub vínculo, et cum interféctis cadátis? Super ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Is 10 5 Væ Assur, virga furóris mei et báculus ipse est, in manu eórum indignátio mea. Is 10 6 Ad gentem fallácem mittam eum, et contra pópulum furóris mei mandábo illi, ut áuferat spólia, et dirípiat prædam, et ponat illum in conculcatiónem quasi lutum plateárum. Is 10 7 Ipse autem non sic arbitrábitur, et cor eius non ita existimábit: sed ad conteréndum erit cor eius, et ad interneciónem géntium non paucárum. Is 10 8 Dicet enim: Is 10 9 Numquid non príncipes mei simul reges sunt? numquid non ut Chárcamis, sic Cálano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damáscus, sic Samaría? Is 10 10 Quómodo invénit manus mea regna idóli, sic et simulácra eórum de Ierúsalem et de Samaría. Is 10 11 Numquid non sicut feci Samaríæ et idólis eius, sic fáciam Ierúsalem et simulácris eius? Is 10 12 Et erit, cum impléverit Dóminus cuncta ópera sua in monte Sion et in Ierúsalem, visitábo super fructum magnífici cordis regis Assur, et super glóriam altitúdinis oculórum eius. Is 10 13 Dixit enim: In fortitúdine manus meæ feci, et in sapiéntia mea intelléxi: et ábstuli términos populórum, et príncipes eórum deprædátus sum, et detráxi quasi potens in sublími residéntes. Is 10 14 Et invénit quasi nidum manus mea fortitúdinem populórum: et sicut colligúntur ova quæ derelícta sunt, sic univérsam terram ego congregávi: et non fuit qui movéret pennam, et aperíret os, et ganníret. Is 10 15 Numquid gloriábitur secúris contra eum qui secat in ea? aut exaltábitur serra contra eum a quo tráhitur? Quómodo si elevétur virga contra elevántem se, et exaltétur báculus, qui útique lignum est. Is 10 16 Propter hoc mittet dominátor Dóminus exercítuum, in pínguibus eius tenuitátem: et subtus glóriam eius succénsa ardébit quasi combústio ignis. Is 10 17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus eius in flamma: et succendétur, et devorábitur spina eius et vepres in die una. Is 10 18 Et glória saltus eius, et carméli eius, ab ánima usque ad carnem consumétur: et erit terróre prófugus. Is 10 19 Et relíquiæ ligni saltus eius præ paucitáte numerabúntur, et puer scribet eos. Is 10 20 Et erit in die illa: non adíciet resíduum Israël, et hi qui fúgerint de domo Iacob, inníti super eo qui pércutit eos: sed innitétur super Dóminum sanctum Israël in veritáte. Is 10 21 Relíquiæ converténtur: relíquiæ, inquam, Iacob ad Deum fortem. Is 10 22 Si enim fúerit pópulus tuus, Israël, quasi aréna maris, relíquiæ converténtur ex eo: consummátio abbreviáta inundábit iustítiam. Is 10 23 Consummatiónem enim et abbreviatiónem Dóminus Deus exercítuum fáciet in médio omnis terræ. Is 10 24 Propter hoc, hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Noli timére pópulus meus habitátor Sion, ab Assur: in virga percútiet te, et báculum suum levábit super te, in via Ægýpti. Is 10 25 Adhuc enim páululum modicúmque, et consummábitur indignátio et furor meus super scelus eórum. Is 10 26 Et suscitábit super eum Dóminus exercítuum flagéllum, iuxta plagam Mádian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levábit eam in via Ægýpti. Is 10 27 Et erit in die illa: auferétur onus eius de húmero tuo et iugum eius de collo tuo, et computréscet iugum a fácie ólei. Is 10 28 Véniet in Aiath, transíbit in Magron, apud Machmas commendábit vasa sua. Is 10 29 Transiérunt cursim Gaba sedes nostra: obstúpuit Rama, Gábaath Saulis fugit. Is 10 30 Hinni voce tua, fília Gallim, atténde Láisa, paupércula Anathoth. Is 10 31 Migrávit Medeména: habitatóres Gabim confortámini. Is 10 32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur: agitábit manum suam super montem fíliæ Sion, collem Ierúsalem. Is 10 33 Ecce dominátor Dóminus exercítuum confrínget lagúnculam in terróre: et excélsi statúra succidéntur, et sublímes humiliabúntur. Is 10 34 Et subverténtur condénsa saltus ferro: et Líbanus cum excélsis cadet. Is 11 1 Et egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce eius ascéndet. Is 11 2 Et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et pietátis: Is 11 3 et replébit eum spíritus timóris Dómini. Non secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium árguet: Is 11 4 sed iudicábit in iustítia páuperes, et árguet in æquitáte pro mansuétis terræ: et percútiet terram virga oris sui, et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Is 11 5 Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius. Is 11 6 Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit: vítulus, et leo, et ovis, simul morabúntur, et puer párvulus minábit eos. Is 11 7 Vítulus et ursus pascéntur: simul requiéscent cátuli eórum: et leo quasi bos cómedet páleas. Is 11 8 Et delectábitur infans ab úbere super forámine áspidis: et in cavérna réguli, qui ablactátus fúerit, manum suam mittet. Is 11 9 Non nocébunt, et non occídent in univérso monte sancto meo: quia repléta est terra sciéntia Dómini, sicut aquæ maris operiéntes. Is 11 10 In die illa radix Iesse, qui stat in signum populórum, ipsum gentes deprecabúntur, et erit sepúlcrum eius gloriósum. Is 11 11 Et erit in die illa: adíciet Dóminus secúndo manum suam ad possidéndum resíduum pópuli sui, quod relinquétur ab Assýriis, et ab Ægýpto, et a Phetros, et ab Æthiópia, et ab Ælam, et a Sénnaar, et ab Emath, et ab ínsulis maris. Is 11 12 Et levábit signum in natiónes, et congregábit prófugos Israël, et dispérsos Iuda cólliget a quátuor plagis terræ. Is 11 13 Et auferétur zelus Ephraim, et hostes Iuda períbunt: Ephraim non æmulábitur Iudam, et Iudas non pugnábit contra Ephraim. Is 11 14 Et volábunt in húmeros Philísthiim per mare, simul prædabúntur fílios oriéntis: Idumǽa et Moab præcéptum manus eórum, et fílii Ammon obediéntes erunt. Is 11 15 Et desolábit Dóminus linguam maris Ægýpti, et levábit manum suam super flumen in fortitúdine spíritus sui: et percútiet eum in septem rivis, ita ut tránseant per eum calceáti. Is 11 16 Et erit via resíduo pópulo meo qui relinquétur ab Assýriis, sicut fuit Israéli in die illa qua ascéndit de terra Ægýpti. Is 12 1 Et dices in die illa: Confitébor tibi Dómine, quóniam irátus es mihi: convérsus est furor tuus, et consolátus es me. Is 12 2 Ecce Deus salvátor meus, fiduciáliter agam, et non timébo: quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. Is 12 3 Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salvatóris: Is 12 4 et dicétis in die illa: Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: notas fácite in pópulis adinventiónes eius: mementóte quóniam excélsum est nomen eius. Is 12 5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit: annuntiáte hoc in univérsa terra. Is 12 6 Exsúlta et lauda, habitátio Sion: quia magnus in médio tui Sanctus Israël. Is 13 1 Onus Babylónis, quod vidit Isaías, fílius Amos. Is 13 2 Super montem caliginósum leváte signum: exaltáte vocem, leváte manum, et ingrediántur portas duces. Is 13 3 Ego mandávi sanctificátis meis, et vocávi fortes meos in ira mea, exsultántes in glória mea. Is 13 4 Vox multitúdinis in móntibus, quasi populórum frequéntium: vox sónitus regum, géntium congregatárum: Dóminus exercítuum præcépit milítiæ belli, Is 13 5 veniéntibus de terra procul, a summitáte cæli: Dóminus, et vasa furóris eius, ut dispérdat omnem terram. Is 13 6 Ululáte, quia prope est dies Dómini: quasi vástitas a Dómino véniet. Is 13 7 Propter hoc omnes manus dissolvéntur, et omne cor hóminis contabéscet, Is 13 8 et conterétur. Torsiónes et dolóres tenébunt: quasi partúriens dolébunt: unusquísque ad próximum suum stupébit, fácies combústæ vultus eórum. Is 13 9 Ecce dies Dómini véniet, crudélis, et indignatiónis plenus, et iræ, furorísque, ad ponéndam terram in solitúdinem, et peccatóres eius conteréndos de ea. Is 13 10 Quóniam stellæ cæli, et splendor eárum, non expándent lumen suum: obtenebrátus est sol in ortu suo, et luna non splendébit in lúmine suo. Is 13 11 Et visitábo super orbis mala, et contra ímpios iniquitátem eórum: et quiéscere fáciam supérbiam infidélium, et arrogántiam fórtium humiliábo. Is 13 12 Pretiósior erit vir auro, et homo mundo obrízo. Is 13 13 Super hoc cælum turbábo: et movébitur terra de loco suo, propter indignatiónem Dómini exercítuum, et propter diem iræ furóris eius. Is 13 14 Et erit quasi dámula fúgiens, et quasi ovis, et non erit qui cóngreget. Unusquísque ad pópulum suum convertétur, et sínguli ad terram suam fúgient. Is 13 15 Omnis qui invéntus fúerit occidétur, et omnis qui supervénerit cadet in gládio. Is 13 16 Infántes eórum allidéntur in óculis eórum, diripiéntur domus eórum, et uxóres eórum violabúntur. Is 13 17 Ecce ego suscitábo super eos Medos, qui argéntum non quærant, nec aurum velint: Is 13 18 sed sagíttis párvulos interfícient, et lactántibus úteris non miserebúntur, et super fílios non parcet óculus eórum. Is 13 19 Et erit Bábylon illa gloriósa in regnis, ínclyta supérbia Chaldæórum, sicut subvértit Dóminus Sódomam et Gomórrham. Is 13 20 Non habitábitur usque in finem, et non fundábitur usque ad generatiónem et generatiónem: nec ponet ibi tentória Arabs, nec pastóres requiéscent ibi. Is 13 21 Sed requiéscent ibi béstiæ, et replebúntur domus eórum dracónibus, et habitábunt ibi struthiónes, et pilósi saltábunt ibi: Is 13 22 et respondébunt ibi úlulæ in ǽdibus eius, et sirénes in delúbris voluptátis. Is 14 1 Prope est ut véniat tempus eius, et dies eius non elongabúntur. Miserébitur enim Dóminus Iacob, et éliget adhuc de Israël, et requiéscere eos fáciet super humum suam: adiungétur ádvena ad eos, et adhærébit dómui Iacob. Is 14 2 Et tenébunt eos pópuli, et addúcent eos in locum suum: et possidébit eos domus Israël super terram Dómini, in servos et ancíllas: et erunt capiéntes eos qui se céperant, et subícient exactóres suos. Is 14 3 Et erit in die illa: cum réquiem déderit tibi Deus a labóre tuo, et a concussióne tua, et a servitúte dura qua ante servísti, Is 14 4 sumes parábolam istam contra regem Babylónis, et dices: Quómodo cessávit exáctor: quiévit tribútum? Is 14 5 Contrívit Dóminus báculum impiórum, virgam dominántium, Is 14 6 cædéntem pópulos in indignatióne plaga insanábili, subiciéntem in furóre gentes, persequéntem crudéliter. Is 14 7 Conquiévit et síluit omnis terra, gavísa est et exsultávit: Is 14 8 abiétes quoque lætátæ sunt super te, et cedri Líbani: ex quo dormísti, non ascéndet qui succídat nos. Is 14 9 Inférnus subter conturbátus est in occúrsum advéntus tui: suscitávit tibi gigántes. Omnes príncipes terræ surrexérunt de sóliis suis, omnes príncipes natiónum. Is 14 10 Univérsi respondébunt, et dicent tibi: Et tu vulnerátus es sicut et nos, nostri símilis efféctus es. Is 14 11 Detrácta est ad ínferos supérbia tua, cóncidit cadáver tuum: subter te sternétur tínea, et operiméntum tuum erunt vermes. Is 14 12 Quómodo cecidísti de cælo lúcifer, qui mane oriebáris? corruísti in terram, qui vulnerábas gentes? Is 14 13 Qui dicébas in corde tuo: In cælum conscéndam, super astra Dei exaltábo sólium meum: sedébo in monte testaménti, in latéribus aquilónis. Is 14 14 Ascéndam super altitúdinem núbium, símilis ero Altíssimo. Is 14 15 Verúmtamen ad inférnum detrahéris, in profúndum laci: Is 14 16 qui te víderint, ad te inclinabúntur, teque prospícient: Numquid iste est vir qui conturbávit terram, qui concússit regna, Is 14 17 qui pósuit orbem desértum, et urbes eius destrúxit, vinctis eius non apéruit cárcerem? Is 14 18 Omnes reges géntium univérsi dormiérunt in glória, vir in domo sua. Is 14 19 Tu autem proiéctus es de sepúlcro tuo, quasi stirps inútilis pollútus, et obvolútus cum his qui interfécti sunt gládio, et descendérunt ad fundaménta laci, quasi cadáver pútridum. Is 14 20 Non habébis consórtium, neque cum eis in sepultúra: tu enim terram tuam disperdidísti, tu pópulum tuum occidísti: non vocábitur in ætérnum semen pessimórum. Is 14 21 Præparáte fílios eius occisióni, in iniquitáte patrum suórum: non consúrgent, nec hereditábunt terram, neque implébunt fáciem orbis civitátum. Is 14 22 Et consúrgam super eos, dicit Dóminus exercítuum: et perdam Babylónis nomen, et relíquias, et germen, et progéniem, dicit Dóminus: Is 14 23 et ponam eam in possessiónem erícii, et in palúdes aquárum, et scopábo eam in scopa terens, dicit Dóminus exercítuum. Is 14 24 Iurávit Dóminus exercítuum, dicens: Si non, ut putávi, ita erit: et quómodo mente tractávi, Is 14 25 sic evéniet: ut cónteram Assýrium in terra mea, et in móntibus meis concúlcem eum: et auferétur ab eis iugum eius, et onus illíus ab húmero eórum tollétur. Is 14 26 Hoc consílium quod cogitávi super omnem terram: et hæc est manus exténta super univérsas gentes. Is 14 27 Dóminus enim exercítuum decrévit: et quis póterit infirmáre? et manus eius exténta: et quis avértet eam? Is 14 28 In anno quo mórtuus est rex Achaz, factum est onus istud: Is 14 29 Ne lætéris Philisthǽa omnis tu, quóniam comminúta est virga percussóris tui: de radíce enim cólubri egrediétur régulus, et semen eius absórbens vólucrem. Is 14 30 Et pascéntur primogéniti páuperum, et páuperes fiduciáliter requiéscent: et interíre fáciam in fame radícem tuam, et relíquias tuas interfíciam. Is 14 31 Ulula porta, clama cívitas: prostráta est Philisthǽa omnis: ab aquilóne enim fumus véniet, et non est qui effúgiet agmen eius. Is 14 32 Et quid respondébitur núntiis gentis? Quia Dóminus fundávit Sion, et in ipso sperábunt páuperes pópuli eius. Is 15 1 Onus Moab. Quia nocte vastáta est Ar Moab, contícuit: quia nocte vastátus est murus Moab, contícuit. Is 15 2 Ascéndit domus et Dibon ad excélsa in planctum super Nabo, et super Médaba. Moab ululávit: in cunctis capítibus eius calvítium, et omnis barba radétur. Is 15 3 In tríviis eius accíncti sunt sacco: super tecta eius et in platéis eius omnis ululátus descéndit in fletum. Is 15 4 Clamábit Hésebon et Eleále, usque Iasa audíta est vox eórum: super hoc expedíti Moab ululábunt, ánima eius ululábit sibi. Is 15 5 Cor meum ad Moab clamábit: vectes eius usque ad Segor, vítulam conternántem: per ascénsum enim Luith flens ascéndet, et in via Orónaim clamórem contritiónis levábunt. Is 15 6 Aquæ enim Nemrim desértæ erunt, quia áruit herba, defécit germen, viror omnis intériit. Is 15 7 Secúndum magnitúdinem óperis, et visitátio eórum: ad torréntem sálicum ducent eos. Is 15 8 Quóniam circuívit clamor términum Moab: usque ad Gallim ululátus eius, et usque ad púteum Elim clamor eius. Is 15 9 Quia aquæ Dibon replétæ sunt sánguine: ponam enim super Dibon additaménta: his qui fúgerint de Moab leónem, et relíquiis terræ. Is 16 1 Emítte agnum Dómine dominatórem terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. Is 16 2 Et erit: sicut avis fúgiens, et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliæ Moab in transcénsu Arnon. Is 16 3 Ini consílium, coge concílium: pone quasi noctem umbram tuam in merídie: abscónde fugiéntes, et vagos ne prodas. Is 16 4 Habitábunt apud te prófugi mei: Moab, esto latíbulum eórum a fácie vastatóris: finítus est enim pulvis, consummátus est miser, defécit qui conculcábat terram. Is 16 5 Et præparábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte in tabernáculo David, iúdicans et quærens iudícium, et velóciter reddens quod iustum est. Is 16 6 Audívimus supérbiam Moab: supérbus est valde: supérbia eius, et arrogántia eius, et indignátio eius plus quam fortitúdo eius. Is 16 7 Idcírco ululábit Moab ad Moab: univérsus ululábit: his qui lætántur super muros cocti láteris, loquímini plagas suas. Is 16 8 Quóniam suburbána Hésebon desérta sunt, et víneam Sábama dómini géntium excidérunt: flagélla eius usque ad Iazer pervenérunt, erravérunt in desérto: propágines eius relíctæ sunt, transiérunt mare. Is 16 9 Super hoc plorábo in fletu Iazer víneam Sábama: inebriábo te lácryma mea Hésebon et Eleále, quóniam super vindémiam tuam et super messem tuam vox calcántium írruit. Is 16 10 Et auferétur lætítia et exsultátio de Carmélo, et in víneis non exsultábit neque iubilábit. Vinum in torculári non calcábit qui calcáre consuéverat: vocem calcántium ábstuli. Is 16 11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cíthara sonábit, et víscera mea ad murum cocti láteris. Is 16 12 Et erit: cum apparúerit quod laborávit Moab super excélsis suis, ingrediétur ad sancta sua ut óbsecret, et non valébit. Is 16 13 Hoc verbum quod locútus est Dóminus ad Moab ex tunc: Is 16 14 et nunc locútus est Dóminus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenárii, auferétur glória Moab super omni pópulo multo, et relinquétur parvus et módicus, nequáquam multus. Is 17 1 Onus Damásci. Ecce Damáscus désinet esse cívitas, et erit sicut acérvus lápidum in ruína. Is 17 2 Derelíctæ civitátes Aroer grégibus erunt, et requiéscent ibi, et non erit qui extérreat. Is 17 3 Et cessábit adiutórium ab Ephraim, et regnum a Damásco: et relíquiæ Sýriæ sicut glória filiórum Israël erunt, dicit Dóminus exercítuum. Is 17 4 Et erit in die illa: attenuábitur glória Iacob, et pinguédo carnis eius marcéscet. Is 17 5 Et erit sicut cóngregans in messe quod restíterit, et bráchium eius spicas leget: et erit sicut quærens spicas in valle Ráphaim. Is 17 6 Et relinquétur in eo sicut racémus et sicut excússio óleæ duárum vel trium olivárum in summitáte rami, sive quátuor aut quinque in cacumínibus eius fructus eius, dicit Dóminus Deus Israël. Is 17 7 In die illa inclinábitur homo ad Factórem suum, et óculi eius ad Sanctum Israël respícient: Is 17 8 et non inclinábitur ad altária quæ fecérunt manus eius: et quæ operáti sunt dígiti eius non respíciet lucos et delúbra. Is 17 9 In die illa erunt civitátes fortitúdinis eius derelíctæ sicut arátra, et ségetes quæ derelíctæ sunt a fácie filiórum Israël: et eris desérta. Is 17 10 Quia oblíta es Dei salvatóris tui, et fortis adiutóris tui non es recordáta: proptérea plantábis plantatiónem fidélem, et germen aliénum seminábis. Is 17 11 In die plantatiónis tuæ labrúsca, et mane semen tuum florébit: abláta est messis in die hereditátis, et dolébit gráviter. Is 17 12 Væ multitúdini populórum multórum, ut multitúdo maris sonántis: et tumúltus turbárum, sicut sónitus aquárum multárum. Is 17 13 Sonábunt pópuli sicut sónitus aquárum inundántium, et increpábit eum, et fúgiet procul: et rapiétur sicut pulvis móntium a fácie venti, et sicut turbo coram tempestáte. Is 17 14 In témpore véspere, et ecce turbátio: in matutíno, et non subsístet: hæc est pars eórum qui vastavérunt nos, et sors diripiéntium nos. Is 18 1 Væ terræ cýmbalo alárum, quæ est trans flúmina Æthiópiæ, Is 18 2 qui mittit in mare legátos, et in vasis papýri super aquas. Ite ángeli velóces ad gentem convúlsam et dilacerátam: ad pópulum terríbilem, post quem non est álius: ad gentem exspectántem et conculcátam, cuius diripuérunt flúmina terram eius. Is 18 3 Omnes habitatóres orbis, qui morámini in terra, cum elevátum fúerit signum in móntibus, vidébitis, et clangórem tubæ audiétis. Is 18 4 Quia hæc dicit Dóminus ad me: Quiéscam et considerábo in loco meo, sicut meridiána lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. Is 18 5 Ante messem enim totus efflóruit, et immatúra perféctio germinábit: et præcidéntur ramúsculi eius fálcibus, et quæ derelícta fúerint abscindéntur et excutiéntur. Is 18 6 Et relinquéntur simul ávibus móntium et béstiis terræ: et æstáte perpétua erunt super eum vólucres, et omnes béstiæ terræ super illum hiemábunt. Is 18 7 In témpore illo deferétur munus Dómino exercítuum a pópulo divúlso et dilaceráto, a pópulo terríbili, post quem non fuit álius: a gente exspectánte, exspectánte et conculcáta, cuius diripuérunt flúmina terram eius: ad locum nóminis Dómini exercítuum, montem Sion. Is 19 1 Onus Ægýpti. Ecce Dóminus ascéndet super nubem levem, et ingrediétur Ægýptum, et commovebúntur simulácra Ægýpti a fácie eius, et cor Ægýpti tabéscet in médio eius. Is 19 2 Et concúrrere fáciam Ægýptios advérsus Ægýptios: et pugnábit vir contra fratrem suum, et vir contra amícum suum, cívitas advérsus civitátem, regnum advérsus regnum. Is 19 3 Et dirumpétur spíritus Ægýpti in viscéribus eius, et consílium eius præcipitábo: et interrogábunt simulácra sua, et divínos suos, et pythónes, et aríolos. Is 19 4 Et tradam Ægýptum in manu dominórum crudélium, et rex fortis dominábitur eórum, ait Dóminus Deus exercítuum. Is 19 5 Et aréscet aqua de mari, et flúvius desolábitur atque siccábitur. Is 19 6 Et defícient flúmina, attenuabúntur et siccabúntur rivi ággerum, cálamus et iuncus marcéscet. Is 19 7 Nudábitur álveus rivi a fonte suo, et omnis seméntis irrígua siccábitur, aréscet, et non erit. Is 19 8 Et mœrébunt piscatóres, et lugébunt omnes mitténtes in flumen hamum: et expandéntes rete super fáciem aquárum emarcéscent. Is 19 9 Confundéntur qui operabántur linum, pecténtes et texéntes subtília. Is 19 10 Et erunt irrígua eius flaccéntia: omnes qui faciébant lacúnas ad capiéndos pisces. Is 19 11 Stulti príncipes Táneos, sapiéntes consiliárii Pharaónis dedérunt consílium insípiens. Quómodo dicétis Pharaóni: Fílius sapiéntium ego, fílius regum antiquórum? Is 19 12 Ubi nunc sunt sapiéntes tui? annúntient tibi, et índicent quid cogitáverit Dóminus exercítuum super Ægýptum. Is 19 13 Stulti facti sunt príncipes Táneos, emarcuérunt príncipes Mémpheos: decepérunt Ægýptum, ángulum populórum eius. Is 19 14 Dóminus míscuit in médio eius spíritum vertíginis: et erráre fecérunt Ægýptum in omni ópere suo, sicut errat ébrius et vomens. Is 19 15 Et non erit Ægýpto opus quod fáciat caput et caudam, incurvántem et refrenántem. Is 19 16 In die illa erit Ægýptus quasi mulíeres: et stupébunt, et timébunt a fácie commotiónis manus Dómini exercítuum, quam ipse movébit super eam. Is 19 17 Et erit terra Iuda Ægýpto in pavórem: omnis qui illíus fúerit recordátus pavébit a fácie consílii Dómini exercítuum, quod ipse cogitávit super eam. Is 19 18 In die illa erunt quinque civitátes in terra Ægýpti loquéntes lingua Chánaan, et iurántes per Dóminum exercítuum: Cívitas solis vocábitur una. Is 19 19 In die illa erit altáre Dómini in médio terræ Ægýpti, et títulus Dómini iuxta términum eius. Is 19 20 Erit in signum et in testimónium Dómino exercítuum in terra Ægýpti. Clamábunt enim ad Dóminum a fácie tribulatiónis, et mittet eis salvatórem et propugnatórem qui líberet eos. Is 19 21 Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa: et colent eum in hóstiis et in munéribus: et vota vovébunt Dómino, et solvent. Is 19 22 Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga, et sanábit eam: et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis, et sanábit eos. Is 19 23 In die illa erit via de Ægýpto in Assýrios: et intrábit Assýrius Ægýptum, et Ægýptius in Assýrios, et sérvient Ægýptii Assur. Is 19 24 In die illa erit Israël tértius Ægýptio et Assýrio: benedíctio in médio terræ, Is 19 25 cui benedíxit Dóminus exercítuum, dicens: Benedíctus pópulus meus Ægýpti, et opus mánuum meárum Assýrio: heréditas autem mea Israël. Is 20 1 In anno quo ingréssus est Tharthan in Azótum, cum misísset eum Sargon, rex Assyriórum, et pugnásset contra Azótum, et cepísset eam: Is 20 2 in témpore illo locútus est Dóminus in manu Isaíæ, fílii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceaménta tua tolle de pédibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceátus. Is 20 3 Et dixit Dóminus: Sicut ambulávit servus meus Isaías nudus et discalceátus, trium annórum signum et porténtum erit super Ægýptum et super Æthiópiam, Is 20 4 sic minábit rex Assyriórum captivitátem Ægýpti, et transmigratiónem Æthiópiæ, iúvenum et senum, nudam et discalceátam, discoopértis nátibus, ad ignomíniam Ægýpti. Is 20 5 Et timébunt, et confundéntur ab Æthiópia spe sua, et ab Ægýpto glória sua. Is 20 6 Et dicet habitátor ínsulæ huius in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confúgimus in auxílium, ut liberárent nos a fácie regis Assyriórum: et quómodo effúgere potérimus nos? Is 21 1 Onus desérti maris. Sicut túrbines ab Africo véniunt, de desérto venit, de terra horríbili. Is 21 2 Vísio dura nuntiáta est mihi: qui incrédulus est infidéliter agit: et qui depopulátor est vastat. Ascénde Ælam, óbside Mede: omnem gémitum eius cessáre feci. Is 21 3 Proptérea repléti sunt lumbi mei dolóre: angústia possédit me sicut angústia parturiéntis: córrui cum audírem, conturbátus sum cum vidérem. Is 21 4 Emárcuit cor meum: ténebræ stupefecérunt me: Bábylon dilécta mea pósita est mihi in miráculum. Is 21 5 Pone mensam, contempláre in spécula comedéntes et bibéntes: súrgite príncipes, arrípite clýpeum. Is 21 6 Hæc enim dixit mihi Dóminus: Vade, et pone speculatórem, et quodcúmque víderit annúntiet. Is 21 7 Et vidit currum duórum équitum, ascensórem ásini, et ascensórem caméli: et contemplátus est diligénter multo intúitu. Is 21 8 Et clamávit leo: Super spéculam Dómini ego sum, stans iúgiter per diem: et super custódiam meam ego sum, stans totis nóctibus. Is 21 9 Ecce iste venit ascénsor vir bigæ équitum: et respóndit, et dixit: Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum eius contríta sunt in terram. Is 21 10 Tritúra mea, et fílii áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israël, annuntiávi vobis. Is 21 11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? Is 21 12 Dixit custos: Venit mane et nox: si quǽritis, quǽrite: convertímini, veníte. Is 21 13 Onus in Arábia. In saltu ad vésperam dormiétis, in sémitis Dédanim. Is 21 14 Occurréntes sitiénti ferte aquam, qui habitátis terram austri: cum pánibus occúrrite fugiénti. Is 21 15 A fácie enim gladiórum fugérunt, a fácie gládii imminéntis, a fácie arcus exténti, a fácie gravis prœ́lii. Is 21 16 Quóniam hæc dicit Dóminus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenárii, et auferétur omnis glória Cedar. Is 21 17 Et relíquiæ númeri sagittariórum fórtium de fíliis Cedar imminuéntur: Dóminus enim Deus Israël locútus est. Is 22 1 Onus vallis Visiónis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendísti et tu omnis in tecta? Is 22 2 Clamóris plena, urbs frequens, cívitas exsúltans: interfécti tui, non interfécti gládio, nec mórtui in bello. Is 22 3 Cuncti príncipes tui fugérunt simul, duréque ligáti sunt: omnes qui invénti sunt vincti sunt páriter: procul fugérunt. Is 22 4 Proptérea dixi: Recédite a me: amáre flebo: nolíte incúmbere ut consolémini me super vastitáte fíliæ pópuli mei. Is 22 5 Dies enim interfectiónis, et conculcatiónis, et flétuum Dómino Deo exercítuum in valle visiónis scrutans murum, et magníficus super montem. Is 22 6 Et Ælam sumpsit pháretram, currum hóminis équitis, et paríetem nudávit clýpeus. Is 22 7 Et erunt eléctæ valles tuæ plenæ quadrigárum, et équites ponent sedes suas in porta. Is 22 8 Et revelábitur operiméntum Iudæ, et vidébis in die illa armamentárium domus saltus. Is 22 9 Et scissúras civitátis David vidébitis, quia multiplicátæ sunt: et congregástis aquas piscínæ inferióris, Is 22 10 et domos Ierúsalem numerástis, et destruxístis domos ad muniéndum murum. Is 22 11 Et lacum fecístis inter duos muros ad aquam piscínæ véteris: et non suspexístis ad eum qui fécerat eam, et operatórem eius de longe non vidístis. Is 22 12 Et vocábit Dóminus Deus exercítuum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvítium, et ad cíngulum sacci: Is 22 13 et ecce gáudium et lætítia, occídere vítulos et iuguláre aríetes, comédere carnes, et bíbere vinum: comedámus et bibámus, cras enim moriémur. Is 22 14 Et reveláta est in áuribus meis vox Dómini exercítuum: Si dimittétur iníquitas hæc vobis donec moriámini, dicit Dóminus Deus exercítuum. Is 22 15 Hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Vade, ingrédere ad eum qui hábitat in tabernáculo, ad Sobnam præpósitum templi, et dices ad eum: Is 22 16 Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidísti tibi hic sepúlcrum, excidísti in excélso memoriále diligénter, in petra tabernáculum tibi. Is 22 17 Ecce Dóminus asportári te fáciet, sicut asportátur gallus gallináceus: et quasi amíctum, sic sublevábit te. Is 22 18 Corónans coronábit te tribulatióne: quasi pilam mittet te in terram latam et spatiósam: ibi moriéris, et ibi erit currus glóriæ tuæ, ignomínia domus dómini tui. Is 22 19 Et expéllam te de statióne tua, et de ministério tuo depónam te. Is 22 20 Et erit in die illa: vocábo servum meum Elíacim, fílium Helcíæ, Is 22 21 et índuam illum túnica tua, et cíngulo tuo confortábo eum, et potestátem tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater habitántibus Ierúsalem et dómui Iuda. Is 22 22 Et dabo clavem domus David super húmerum eius: et apériet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui apériat. Is 22 23 Et figam illum paxíllum in loco fidéli, et erit in sólium glóriæ dómui patris eius. Is 22 24 Et suspéndent super eum omnem glóriam domus patris eius: vasórum divérsa génera, omne vas párvulum, a vasis craterárum usque ad omne vas musicórum. Is 22 25 In die illa, dicit Dóminus exercítuum, auferétur paxíllus qui fixus fúerat in loco fidéli: et frangétur, et cadet, et períbit quod pepénderat in eo, quia Dóminus locútus est. Is 23 1 Onus Tyri. Ululáte naves maris: quia vastáta est domus unde veníre consuéverant: de terra Cethim revelátum est eis. Is 23 2 Tacéte qui habitátis in ínsula: negotiatóres Sidónis, transfretántes mare, replevérunt te. Is 23 3 In aquis multis semen Nili, messis flúminis fruges eius: et facta est negotiátio géntium. Is 23 4 Erubésce, Sidon: ait enim mare, fortitúdo maris, dicens: Non parturívi, et non péperi, et non enutrívi iúvenes, nec ad increméntum perdúxi vírgines. Is 23 5 Cum audítum fúerit in Ægýpto, dolébunt cum audíerint de Tyro. Is 23 6 Transíte mária, ululáte qui habitátis in ínsula: Is 23 7 numquid non vestra hæc est, quæ gloriabátur a diébus prístinis in antiquitáte sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinándum. Is 23 8 Quis cogitávit hoc super Tyrum quondam coronátam, cuius negotiatóres príncipes, institóres eius ínclyti terræ? Is 23 9 Dóminus exercítuum cogitávit hoc, ut detráheret supérbiam omnis glóriæ, et ad ignomíniam dedúceret univérsos ínclytos terræ. Is 23 10 Transi terram tuam quasi flumen fília maris, non est cíngulum ultra tibi. Is 23 11 Manum suam exténdit super mare, conturbávit regna: Dóminus mandávit advérsus Chánaan, ut contéreret fortes eius, Is 23 12 et dixit: Non adícies ultra ut gloriéris, calúmniam sústinens virgo fília Sidónis: in Cethim consúrgens tránsfreta: ibi quoque non erit réquies tibi. Is 23 13 Ecce terra Chaldæórum, talis pópulus non fuit: Assur fundávit eam: in captivitátem traduxérunt robústos eius, suffodérunt domos eius, posuérunt eam in ruínam. Is 23 14 Ululáte, naves maris, quia devastáta est fortitúdo vestra. Is 23 15 Et erit in die illa: in oblivióne eris o Tyre septuagínta annis, sicut dies regis uníus: post septuagínta autem annos erit Tyro quasi cánticum meretrícis. Is 23 16 Sume cítharam, círcui civitátem, méretrix oblivióni trádita: bene cane, frequénta cánticum, ut memória tui sit. Is 23 17 Et erit post septuagínta annos: visitábit Dóminus Tyrum, et redúcet eam ad mercédes suas, et rursum fornicábitur cum univérsis regnis terræ super fáciem terræ. Is 23 18 Et erunt negotiatiónes eius et mercédes eius sanctificátæ Dómino: non condéntur neque reponéntur, quia his qui habitáverint coram Dómino erit negotiátio eius, ut mandúcent in saturitátem, et vestiántur usque ad vetustátem. Is 24 1 Ecce Dóminus dissipábit terram, et nudábit eam, et afflíget fáciem eius, et dispérget habitatóres eius. Is 24 2 Et erit sicut pópulus, sic sacérdos: et sicut servus, sic dóminus eius: sicut ancílla, sic dómina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fœnerátor, sic is qui mútuum áccipit: sicut qui répetit, sic qui debet. Is 24 3 Dissipatióne dissipábitur terra, et direptióne prædábitur: Dóminus enim locútus est verbum hoc. Is 24 4 Luxit, et deflúxit terra, et infirmáta est: deflúxit orbis, infirmáta est altitúdo pópuli terræ. Is 24 5 Et terra infécta est ab habitatóribus suis, quia transgréssi sunt leges, mutavérunt ius, dissipavérunt fœdus sempitérnum. Is 24 6 Propter hoc maledíctio vorábit terram, et peccábunt habitatóres eius: ideóque insánient cultóres eius, et relinquéntur hómines pauci. Is 24 7 Luxit vindémia, infirmáta est vitis, ingemuérunt omnes qui lætabántur corde. Is 24 8 Cessávit gáudium tympanórum, quiévit sónitus lætántium, contícuit dulcédo cítharæ. Is 24 9 Cum cántico non bibent vinum: amára erit pótio bibéntibus illam. Is 24 10 Attríta est cívitas vanitátis, clausa est omnis domus, nullo introeúnte. Is 24 11 Clamor erit super vino in platéis, desérta est ómnia lætítia, translátum est gáudium terræ. Is 24 12 Relícta est in urbe solitúdo, et calámitas ópprimet portas. Is 24 13 Quia hæc erunt in médio terræ in médio populórum, quómodo si paucæ olívæ quæ remansérunt excutiántur ex ólea et racémi, cum fúerit finíta vindémia. Is 24 14 Hi levábunt vocem suam, atque laudábunt: cum glorificátus fúerit Dóminus, hínnient de mari. Is 24 15 Propter hoc in doctrínis glorificáte Dóminum: in ínsulis maris nomen Dómini Dei Israël. Is 24 16 A fínibus terræ laudes audívimus, glóriam iusti. Et dixi: Secrétum meum mihi, secrétum meum mihi, væ mihi: prævaricántes prævaricáti sunt, et prævaricatióne transgressórum prævaricáti sunt. Is 24 17 Formído, et fóvea, et láqueus super te, qui habitátor es terræ. Is 24 18 Et erit: qui fúgerit a voce formídinis cadet in fóveam: et qui se explicáverit de fóvea tenébitur láqueo: quia cataráctæ de excélsis apértæ sunt, et concutiéntur fundaménta terræ. Is 24 19 Confractióne confringétur terra, contritióne conterétur terra, commotióne commovébitur terra, Is 24 20 agitatióne agitábitur terra sicut ébrius, et auferétur quasi tabernáculum uníus noctis: et gravábit eam iníquitas sua, et córruet, et non adíciet ut resúrgat. Is 24 21 Et erit: in die illa visitábit Dóminus super milítiam cæli in excélso, et super reges terræ qui sunt super terram. Is 24 22 Et congregabúntur in congregatióne uníus fascis in lacum, et claudéntur ibi in cárcere, et post multos dies visitabúntur. Is 24 23 Et erubéscet luna, et confundétur sol, cum regnáverit Dóminus exercítuum in monte Sion et in Ierúsalem et in conspéctu senum suórum fúerit glorificátus. Is 25 1 Dómine Deus meus es tu, exaltábo te, et confitébor nómini tuo: quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas fidéles, amen. Is 25 2 Quia posuísti civitátem in túmulum, urbem fortem in ruínam, domum alienórum: ut non sit cívitas, et in sempitérnum non ædificétur. Is 25 3 Super hoc laudábit te pópulus fortis: cívitas géntium robustárum timébit te. Is 25 4 Quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua: spes a túrbine, umbráculum ab æstu: spíritus enim robustórum quasi turbo impéllens paríetem. Is 25 5 Sicut æstus in siti, tumúltum alienórum humiliábis: et quasi calóre sub nube torrénte propáginem fórtium marcéscere fácies. Is 25 6 Et fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium pínguium, convívium vindémiæ, pínguium medullatórum, vindémiæ defæcátæ. Is 25 7 Et præcipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos, et telam quam ordítus est super omnes natiónes. Is 25 8 Præcipitábit mortem in sempitérnum: et áuferet Dóminus Deus lácrymam ab omni fácie, et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra: quia Dóminus locútus est. Is 25 9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, exspectávimus eum, et salvábit nos: iste Dóminus, sustinúimus eum, exsultábimus, et lætábimur in salutári eius. Is 25 10 Quia requiéscet manus Dómini in monte isto: et triturábitur Moab sub eo, sícuti terúntur páleæ in plaustro. Is 25 11 Et exténdet manus suas sub eo sicut exténdit natans ad natándum: et humiliábit glóriam eius cum allisióne mánuum eius. Is 25 12 Et muniménta sublímium murórum tuórum cóncident, et humiliabúntur, et detrahéntur in terram usque ad púlverem. Is 26 1 In die illa cantábitur cánticum istud in terra Iuda: Urbs fortitúdinis nostræ Sion salvátor, ponétur in ea murus et antemurále. Is 26 2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, custódiens veritátem. Is 26 3 Vetus error ábiit: servábis pacem: pacem, quia in te sperávimus. Is 26 4 Sperástis in Dómino in sǽculis ætérnis: in Dómino Deo forti in perpétuum. Is 26 5 Quia incurvábit habitántes in excélso: civitátem sublímem humiliábit: humiliábit eam usque ad terram, détrahet eam usque ad púlverem. Is 26 6 Conculcábit eam pes, pedes páuperis, gressus egenórum. Is 26 7 Sémita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulándum. Is 26 8 Et in sémita iudiciórum tuórum Dómine sustinúimus te: nomen tuum et memoriále tuum in desidério ánimæ. Is 26 9 Anima mea desiderávit te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te. Cum féceris iudícia tua in terra, iustítiam discent habitatóres orbis. Is 26 10 Misereámur ímpio, et non discet iustítiam: in terra sanctórum iníqua gessit, et non vidébit glóriam Dómini. Is 26 11 Dómine exaltétur manus tua, et non vídeant: vídeant, et confundántur zelántes pópuli: et ignis hostes tuos dévoret. Is 26 12 Dómine dabis pacem nobis: ómnia enim ópera nostra operátus es nobis. Is 26 13 Dómine Deus noster, possedérunt nos dómini absque te: tantum in te recordémur nóminis tui. Is 26 14 Moriéntes non vivant, gigántes non resúrgant: proptérea visitásti et contrivísti eos, et perdidísti omnem memóriam eórum. Is 26 15 Indulsísti genti Dómine, indulsísti genti: numquid glorificátus es? elongásti omnes términos terræ. Is 26 16 Dómine in angústia requisiérunt te, in tribulatióne múrmuris doctrína tua eis. Is 26 17 Sicut quæ cóncipit, cum appropinquáverit ad partum, dolens clamat in dolóribus suis: sic facti sumus a fácie tua Dómine. Is 26 18 Concépimus, et quasi parturívimus, et pepérimus spíritum: salútes non fécimus in terra, ídeo non cecidérunt habitatóres terræ. Is 26 19 Vivent mórtui tui, interfécti mei resúrgent: expergiscímini, et laudáte qui habitátis in púlvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigántum détrahes in ruínam. Is 26 20 Vade pópulus meus, intra in cubícula tua, claude óstia tua super te, abscóndere módicum ad moméntum, donec pertránseat indignátio. Is 26 21 Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo, ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum: et revelábit terra sánguinem suum, et non opériet ultra interféctos suos. Is 27 1 In die illa visitábit Dóminus in gládio suo duro, et grandi, et forti, super Levíathan, serpéntem vectem, et super Levíathan, serpéntem tortuósum, et occídet cetum qui in mari est. Is 27 2 In die illa vínea meri cantábit ei. Is 27 3 Ego Dóminus qui servo eam: repénte propinábo ei. Ne forte visitétur contra eam, nocte et die servo eam. Is 27 4 Indignátio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prœ́lio: grádiar super eam, succéndam eam páriter? Is 27 5 An pótius tenébit fortitúdinem meam, fáciet pacem mihi, pacem fáciet mihi? Is 27 6 Qui ingrediúntur ímpetu ad Iacob, florébit et germinábit Israël, et implébunt fáciem orbis sémine. Is 27 7 Numquid iuxta plagam percutiéntis se percússit eum? aut sicut occídit interféctos eius, sic occísus est? Is 27 8 In mensúra contra mensúram, cum abiécta fúerit, iudicábis eam: meditátus est in spíritu suo duro per diem æstus. Is 27 9 Idcírco super hoc dimittétur iníquitas dómui Iacob: et iste omnis fructus: ut auferátur peccátum eius, cum posúerit omnes lápides altáris sicut lápides cíneris allísos: non stabunt luci et delúbra. Is 27 10 Cívitas enim muníta desoláta erit: speciósa relinquétur, et dimittétur quasi desértum: ibi pascétur vítulus, et ibi accubábit, et consúmet summitátes eius. Is 27 11 In siccitáte messes illíus conteréntur, mulíeres veniéntes, et docéntes eam: non est enim pópulus sápiens, proptérea non miserébitur eius qui fecit eum, et qui formávit eum non parcet ei. Is 27 12 Et erit: in die illa percútiet Dóminus ab álveo flúminis usque ad torréntem Ægýpti: et vos congregabímini unus et unus, fílii Israël. Is 27 13 Et erit: in die illa clangétur in tuba magna: et vénient qui pérditi fúerant de terra Assyriórum, et qui eiécti erant in terra Ægýpti, et adorábunt Dóminum in monte sancto in Ierúsalem. Is 28 1 Væ corónæ supérbiæ, ébriis Ephraim, et flori decidénti, glóriæ exsultatiónis eius, qui erant in vértice vallis pinguíssimæ, errántes a vino. Is 28 2 Ecce válidus et fortis Dóminus sicut ímpetus grándinis: turbo confríngens, sicut ímpetus aquárum multárum inundántium et emissárum super terram spatiósam. Is 28 3 Pédibus conculcábitur coróna supérbiæ ebriórum Ephraim. Is 28 4 Et erit flos décidens glóriæ exsultatiónis eius, qui est super vérticem vallis pínguium, quasi temporáneum ante maturitátem autúmni, quod, cum aspéxerit videns, statim ut manu tenúerit, devorábit illud. Is 28 5 In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ, et sertum exsultatiónis resíduo pópuli sui: Is 28 6 et spíritus iudícii sedénti super iudícium, et fortitúdo reverténtibus de bello ad portam. Is 28 7 Verum hi quoque præ vino nesciérunt, et præ ebrietáte erravérunt: sacérdos et prophéta nesciérunt præ ebrietáte: absórpti sunt a vino, erravérunt in ebrietáte, nesciérunt vidéntem, ignoravérunt iudícium. Is 28 8 Omnes enim mensæ replétæ sunt vómitu sordiúmque, ita ut non esset ultra locus. Is 28 9 Quem docébit sciéntiam? et quem intellígere fáciet audítum? Ablactátos a lacte, avúlsos ab ubéribus. Is 28 10 Quia manda remánda, manda remánda, exspécta reexspécta, exspécta reexspécta, módicum ibi, módicum ibi. Is 28 11 In loquéla enim lábii, et lingua áltera loquétur ad pópulum istum. Is 28 12 Cui dixit: Hæc est réquies mea, refícite lassum: et hoc est meum refrigérium: et noluérunt audíre. Is 28 13 Et erit eis verbum Dómini: Manda remánda, manda remánda, exspécta reexspécta, exspécta reexspécta, módicum ibi, módicum ibi: ut vadant, et cadant retrórsum, et conterántur, et illaqueéntur, et capiántur. Is 28 14 Propter hoc audíte verbum Dómini viri illusóres, qui dominámini super pópulum meum, qui est in Ierúsalem. Is 28 15 Dixístis enim: Percússimus fœdus cum morte, et cum inférno fécimus pactum: flagéllum inúndans cum transíerit, non véniet super nos: quia posúimus mendácium spem nostram, et mendácio protécti sumus. Is 28 16 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam in fundaméntis Sion lápidem, lápidem probátum, angulárem, pretiósum, in fundaménto fundátum: qui credíderit, non festínet. Is 28 17 Et ponam in póndere iudícium, et iustítiam in mensúra: et subvértet grando spem mendácii, et protectiónem aquæ inundábunt. Is 28 18 Et delébitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inférno non stabit: flagéllum inúndans cum transíerit, éritis ei in conculcatiónem. Is 28 19 Quandocúmque pertransíerit, tollet vos, quóniam in mane dilúculo pertransíbit in die et in nocte: et tantúmmodo sola vexátio intelléctum dabit audítui. Is 28 20 Coangustátum est enim stratum, ita ut alter décidat: et pállium breve utrúmque operíre non potest. Is 28 21 Sicut enim in monte divisiónum stabit Dóminus: sicut in valle quæ est in Gábaon irascétur, ut fáciat opus suum, aliénum opus eius: ut operétur opus suum, peregrínum est opus eius ab eo. Is 28 22 Et nunc nolíte illúdere, ne forte constringántur víncula vestra: consummatiónem enim et abbreviatiónem audívi a Dómino Deo exercítuum, super univérsam terram. Is 28 23 Auribus percípite, et audíte vocem meam: atténdite, et audíte elóquium meum. Is 28 24 Numquid tota die arábit arans ut serat? proscíndet et sárriet humum suam? Is 28 25 Nonne cum adæquáverit fáciem eius, seret gith, et cymínum sparget, et ponet tríticum per órdinem, et hórdeum, et mílium, et víciam in fínibus suis? Is 28 26 Et erúdiet illum in iudício: Deus suus docébit illum. Is 28 27 Non enim in serris triturábitur gith, nec rota plaustri super cymínum circuíbit: sed in virga excutiétur gith, et cymínum in báculo. Is 28 28 Panis autem comminuétur: verum non in perpétuum tritúrans triturábit illum, neque vexábit eum rota plaustri, neque úngulis suis commínuet eum. Is 28 29 Et hoc a Dómino Deo exercítuum exívit, ut mirábile fáceret consílium, et magnificáret iustítiam. Is 29 1 Væ Ariel, Ariel cívitas, quam expugnávit David: ádditus est annus ad annum: solemnitátes evolútæ sunt. Is 29 2 Et circumvallábo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel. Is 29 3 Et circúmdabo quasi sphæram in circúitu tuo, et iáciam contra te ággerem, et muniménta ponam in obsidiónem tuam. Is 29 4 Humiliáberis, de terra loquéris, et de humo audiétur elóquium tuum: et erit quasi pythónis de terra vox tua, et de humo elóquium tuum mussitábit. Is 29 5 Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo ventilántium te, et sicut favílla pertránsiens multitúdo eórum qui contra te prævaluérunt: Is 29 6 erítque repénte conféstim. A Dómino exercítuum visitábitur in tonítruo, et commotióne terræ, et voce magna túrbinis et tempestátis, et flammæ ignis devorántis. Is 29 7 Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium quæ dimicavérunt contra Ariel, et omnes qui militavérunt, et obsedérunt, et prævaluérunt advérsus eam. Is 29 8 Et sicut sómniat esúriens, et cómedit, cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima eius: et sicut sómniat sítiens et bibit, et postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit, et ánima eius vácua est: sic erit multitúdo ómnium géntium quæ dimicavérunt contra montem Sion. Is 29 9 Obstupéscite et admirámini, fluctuáte, et vacilláte: inebriámini, et non a vino: movémini, et non ab ebrietáte. Is 29 10 Quóniam míscuit vobis Dóminus spíritum sopóris, claudet óculos vestros, prophétas et príncipes vestros, qui vident visiónes, opériet. Is 29 11 Et erit vobis vísio ómnium sicut verba libri signáti, quem cum déderint sciénti lítteras, dicent: Lege istum: et respondébit: Non possum, signátus est enim. Is 29 12 Et dábitur liber nesciénti lítteras, dicetúrque ei: Lege: et respondébit: Néscio lítteras. Is 29 13 Et dixit Dóminus: Eo quod appropínquat pópulus iste ore suo, et lábiis suis gloríficat me, cor autem eius longe est a me, et timuérunt me mandáto hóminum et doctrínis: Is 29 14 ídeo ecce ego addam ut admiratiónem fáciam pópulo huic miráculo grandi et stupéndo: períbit enim sapiéntia a sapiéntibus eius, et intelléctus prudéntium eius abscondétur. Is 29 15 Væ qui profúndi estis corde, ut a Dómino abscondátis consílium: quorum sunt in ténebris ópera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? Is 29 16 Pervérsa est hæc vestra cogitátio: quasi si lutum contra fígulum cógitet, et dicat opus factóri suo: Non fecísti me: et figméntum dicat fictóri suo: Non intélligis. Is 29 17 Nonne adhuc in módico et in brevi convertétur Líbanus in charmel, et charmel in saltum reputábitur? Is 29 18 Et áudient in die illa surdi verba libri, et de ténebris et calígine óculi cæcórum vidébunt. Is 29 19 Et addent mites in Dómino lætítiam, et páuperes hómines in Sancto Israël exsultábunt: Is 29 20 quóniam defécit qui prævalébat, consummátus est illúsor, et succísi sunt omnes qui vigilábant super iniquitátem: Is 29 21 qui peccáre faciébant hómines in verbo, et arguéntem in porta supplantábant, et declinavérunt frustra a iusto. Is 29 22 Propter hoc, hæc dicit Dóminus ad domum Iacob, qui redémit Abraham: Non modo confundétur Iacob, nec modo vultus eius erubéscet: Is 29 23 sed cum víderit fílios suos, ópera mánuum meárum in médio sui sanctificántes nomen meum, et sanctificábunt sanctum Iacob, et Deum Israël prædicábunt: Is 29 24 et scient errántes spíritu intelléctum, et mussitatóres discent legem. Is 30 1 Væ fílii desertóres, dicit Dóminus, ut facerétis consílium, et non ex me: et ordirémini telam, et non per spíritum meum, ut adderétis peccátum super peccátum: Is 30 2 qui ambulátis ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine Pharaónis, et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti. Is 30 3 Et erit vobis fortitúdo Pharaónis in confusiónem, et fidúcia umbræ Ægýpti in ignomíniam. Is 30 4 Erant enim in Tani príncipes tui, et núntii tui usque ad Hanes pervenérunt. Is 30 5 Omnes confúsi sunt super pópulo qui eis prodésse non pótuit: non fuérunt in auxílium et in áliquam utilitátem, sed in confusiónem et in oppróbrium. Is 30 6 Onus iumentórum austri. In terra tribulatiónis et angústiæ leǽna, et leo ex eis, vípera et régulus volans: portántes super húmeros iumentórum divítias suas, et super gibbum camelórum thesáuros suos, ad pópulum qui eis prodésse non póterit. Is 30 7 Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur. Ideo clamávi super hoc: Supérbia tantum est, quiésce. Is 30 8 Nunc ergo ingréssus, scribe ei super buxum, et in libro diligénter éxara illud, et erit in die novíssimo in testimónium usque in ætérnum. Is 30 9 Pópulus enim ad iracúndiam próvocans est: et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dei. Is 30 10 Qui dicunt vidéntibus: Nolíte vidére: et aspiciéntibus: Nolíte aspícere nobis ea, quæ recta sunt: loquímini nobis placéntia: vidéte nobis erróres. Is 30 11 Auférte a me viam: declináte a me sémitam: cesset a fácie nostra sanctus Israël. Is 30 12 Proptérea hæc dicit sanctus Israël: Pro eo quod reprobástis verbum hoc, et sperástis in calúmnia et in tumúltu, et inníxi estis super eo: Is 30 13 proptérea erit vobis iníquitas hæc sicut interrúptio cadens, et requisíta in muro excélso, quóniam súbito, dum non sperátur, véniet contrítio eius. Is 30 14 Et comminuétur sicut contéritur lagéna fíguli contritióne perválida, et non inveniétur de fragméntis eius testa in qua portétur ignículus de incéndio, aut hauriátur parum aquæ de fóvea. Is 30 15 Quia hæc dicit Dóminus Deus sanctus Israël: Si revertámini et quiescátis, salvi éritis: in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra. Et noluístis: Is 30 16 et dixístis: Nequáquam, sed ad equos fugiémus: ídeo fugiétis. Et super velóces ascendémus: ídeo velocióres erunt, qui persequéntur vos. Is 30 17 Mille hómines a fácie terróris uníus: et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus navis in vértice montis, et quasi signum super collem. Is 30 18 Proptérea exspéctat Dóminus ut misereátur vestri: et ídeo exaltábitur parcens vobis: quia Deus iudícii Dóminus: beáti omnes qui exspéctant eum. Is 30 19 Pópulus enim Sion habitábit in Ierúsalem: plorans nequáquam plorábis, míserans miserébitur tui: ad vocem clamóris tui statim ut audíerit, respondébit tibi. Is 30 20 Et dabit vobis Dóminus panem arctum, et aquam brevem: et non fáciet avoláre a te ultra doctórem tuum: et erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum. Is 30 21 Et aures tuæ áudient verbum post tergum monéntis: Hæc est via, ambuláte in ea, et non declinétis neque ad déxteram, neque ad sinístram. Is 30 22 Et contaminábis láminas sculptílium argénti tui, et vestiméntum conflátilis auri tui, et dispérges ea sicut immundítiam menstruátæ. Egrédere, dices ei: Is 30 23 et dábitur plúvia sémini tuo, ubicúmque semináveris in terra, et panis frugum terræ erit ubérrimus et pinguis: pascétur in possessióne tua in die illo agnus spatióse: Is 30 24 et tauri tui, et pulli asinórum, qui operántur terram, commístum migma cómedent sicut in área ventilátum est. Is 30 25 Et erunt super omnem montem excélsum, et super omnem collem elevátum, rivi curréntium aquárum, in die interfectiónis multórum, cum cecíderint turres: Is 30 26 et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septemplíciter sicut lux septem diérum, in die qua alligáverit Dóminus vulnus pópuli sui, et percussúram plagæ eius sanáverit. Is 30 27 Ecce nomen Dómini venit de longínquo, ardens furor eius, et gravis ad portándum: lábia eius repléta sunt indignatióne, et lingua eius quasi ignis dévorans. Is 30 28 Spíritus eius velut torrens inúndans usque ad médium colli, ad perdéndas gentes in níhilum, et frenum erróris quod erat in maxíllis populórum. Is 30 29 Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ solemnitátis, et lætítia cordis sicut qui pergit cum tíbia, ut intret in montem Dómini ad fortem Israël. Is 30 30 Et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ, et terrórem bráchii sui osténdet in comminatióne furóris, et flamma ignis devorántis: allídet in túrbine, et in lápide grándinis. Is 30 31 A voce enim Dómini pavébit Assur virga percússus. Is 30 32 Et erit tránsitus virgæ fundátus, quam requiéscere fáciet Dóminus super eum in týmpanis et cítharis: et in bellis præcípuis expugnábit eos. Is 30 33 Præparáta est enim ab heri Topheth, a rege præparáta, profúnda, et dilatáta. Nutriménta eius, ignis et ligna multa: flatus Dómini sicut torrens súlphuris succéndens eam. Is 31 1 Væ qui descéndunt in Ægýptum ad auxílium, in equis sperántes, et habéntes fidúciam super quadrígis, quia multæ sunt: et super equítibus, quia præválidi nimis: et non sunt confísi super sanctum Israël, et Dóminum non requisiérunt. Is 31 2 Ipse autem sápiens addúxit malum, et verba sua non ábstulit: et consúrget contra domum pessimórum, et contra auxílium operántium iniquitátem. Is 31 3 Ægýptus, homo, et non deus: et equi eórum, caro, et non spíritus: et Dóminus inclinábit manum suam, et córruet auxiliátor, et cadet cui præstátur auxílium, simúlque omnes consuméntur. Is 31 4 Quia hæc dicit Dóminus ad me: Quómodo si rúgiat leo et cátulus leónis super prædam suam: et cum occúrrerit ei multitúdo pastórum, a voce eórum non formidábit, et a multitúdine eórum non pavébit: sic descéndet Dóminus exercítuum ut prœliétur super montem Sion et super collem eius. Is 31 5 Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus exercítuum Ierúsalem, prótegens et líberans, tránsiens et salvans. Is 31 6 Convertímini, sicut in profúndum recesserátis, fílii Israël. Is 31 7 In die enim illa abíciet vir idóla argénti sui, et idóla auri sui, quæ fecérunt vobis manus vestræ in peccátum. Is 31 8 Et cadet Assur in gládio non viri, et gládius non hóminis vorábit eum: et fúgiet non a fácie gládii, et iúvenes eius vectigáles erunt. Is 31 9 Et fortitúdo eius a terróre transíbit, et pavébunt fugiéntes príncipes eius, dixit Dóminus: cuius ignis est in Sion et camínus eius in Ierúsalem. Is 32 1 Ecce in iustítia regnábit rex, et príncipes in iudício prǽerunt. Is 32 2 Et erit vir sicut qui abscónditur a vento, et celat se a tempestáte: sicut rivi aquárum in siti, et umbra petræ prominéntis in terra desérta. Is 32 3 Non caligábunt óculi vidéntium, et aures audiéntium diligénter auscultábunt. Is 32 4 Et cor stultórum intélliget sciéntiam, et lingua balbórum velóciter loquétur et plane. Is 32 5 Non vocábitur ultra is qui insípiens est, princeps: neque frauduléntus appellábitur maior: Is 32 6 stultus enim fátua loquétur, et cor eius fáciet iniquitátem, ut perfíciat simulatiónem, et loquátur ad Dóminum fraudulénter, et vácuam fáciat ánimam esuriéntis, et potum sitiénti áuferat. Is 32 7 Fraudulénti vasa péssima sunt: ipse enim cogitatiónes concinnávit ad perdéndos mites in sermóne mendácii, cum loquerétur pauper iudícium. Is 32 8 Princeps vero ea quæ digna sunt príncipe cogitábit, et ipse super duces stabit. Is 32 9 Mulíeres opuléntæ súrgite, et audíte vocem meam: fíliæ confidéntes percípite áuribus elóquium meum. Is 32 10 Post dies enim et annum, vos conturbabímini confidéntes: consummáta est enim vindémia, colléctio ultra non véniet. Is 32 11 Obstupéscite opuléntæ, conturbámini confidéntes: exúite vos et confundímini, accíngite lumbos vestros. Is 32 12 Super úbera plángite, super regióne desiderábili, super vínea fértili. Is 32 13 Super humum pópuli mei spinæ et vepres ascéndent: quanto magis super omnes domos gáudii civitátis exsultántis? Is 32 14 Domus enim dimíssa est, multitúdo urbis relícta est, ténebræ et palpátio factæ sunt super spelúncas usque in ætérnum. Gáudium onagrórum páscua gregum, Is 32 15 donec effundátur super nos spíritus de excélso: et erit desértum in charmel, et charmel in saltum reputábitur. Is 32 16 Et habitábit in solitúdine iudícium, et iustítia in charmel sedébit. Is 32 17 Et erit opus iustítiæ pax, et cultus iustítiæ siléntium, et secúritas usque in sempitérnum. Is 32 18 Et sedébit pópulus meus in pulchritúdine pacis, et in tabernáculis fidúciæ, et in réquie opulénta. Is 32 19 Grando autem in descensióne saltus, et humilitáte humiliábitur cívitas. Is 32 20 Beáti qui seminátis super omnes aquas, immitténtes pedem bovis et ásini. Is 33 1 Væ qui prædáris, nonne et ipse prædáberis? et qui spernis, nonne et ipse spernéris? cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis: cum fatigátus desíeris contémnere, contemnéris. Is 33 2 Dómine miserére nostri: te enim exspectávimus: esto bráchium nostrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis. Is 33 3 A voce ángeli fugérunt pópuli, et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes. Is 33 4 Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fúerint de eo. Is 33 5 Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso: implévit Sion iudício et iustítia. Is 33 6 Et erit fides in tempóribus tuis: divítiæ salútis sapiéntia et sciéntia: timor Dómini ipse est thesáurus eius. Is 33 7 Ecce vidéntes clamábunt foris: ángeli pacis amáre flebunt. Is 33 8 Dissipátæ sunt viæ, cessávit tránsiens per sémitam, írritum factum est pactum, proiécit civitátes, non reputávit hómines. Is 33 9 Luxit et elánguit terra: confúsus est Líbanus, et obsórduit: et factus est Saron sicut desértum: et concússa est Basan, et Carmélus. Is 33 10 Nunc consúrgam, dicit Dóminus: nunc exaltábor, nunc sublevábor. Is 33 11 Concipiétis ardórem, pariétis stípulam: spíritus vester ut ignis vorábit vos. Is 33 12 Et erunt pópuli quasi de incéndio cinis: spinæ congregátæ igni comburéntur. Is 33 13 Audíte qui longe estis, quæ fécerim, et cognóscite vicíni fortitúdinem meam. Is 33 14 Contérriti sunt in Sion peccatóres: possédit tremor hypócritas. Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis? Is 33 15 Qui ámbulat in iustítiis et lóquitur veritátem, qui próicit avarítiam ex calúmnia, et éxcutit manus suas ab omni múnere, qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, et claudit óculos suos ne vídeat malum. Is 33 16 Iste in excélsis habitábit: muniménta saxórum sublímitas eius: panis ei datus est, aquæ eius fidéles sunt. Is 33 17 Regem in decóre suo vidébunt óculi eius, cernent terram de longe. Is 33 18 Cor tuum meditábitur timórem: ubi est litterátus? ubi legis verba pónderans? ubi doctor parvulórum? Is 33 19 Pópulum impudéntem non vidébis, pópulum alti sermónis: ita ut non possis intellígere disertitúdinem linguæ eius, in quo nulla est sapiéntia. Is 33 20 Réspice Sion civitátem solemnitátis nostræ: óculi tui vidébunt Ierúsalem, habitatiónem opuléntam, tabernáculum quod nequáquam transférri póterit: nec auferéntur clavi eius in sempitérnum, et omnes funículi eius non rumpéntur: Is 33 21 quia solúmmodo ibi magníficus est Dóminus noster: locus fluviórum rivi latíssimi et paténtes: non transíbit per eum navis rémigum, neque triéris magna transgrediétur eum. Is 33 22 Dóminus enim iudex noster, Dóminus légifer noster, Dóminus rex noster: ipse salvábit nos. Is 33 23 Laxáti sunt funículi tui, et non prævalébunt: sic erit malus tuus ut dilatáre signum non queas. Tunc dividéntur spólia prædárum multárum: claudi dirípient rapínam. Is 33 24 Nec dicet vicínus: Elángui: pópulus qui hábitat in ea, auferétur ab eo iníquitas. Is 34 1 Accédite gentes, et audíte: et pópuli atténdite: áudiat terra, et plenitúdo eius, orbis, et omne germen eius. Is 34 2 Quia indignátio Dómini super omnes gentes, et furor super univérsam milítiam eórum: interfécit eos, et dedit eos in occisiónem. Is 34 3 Interfécti eórum proiciéntur, et de cadavéribus eórum ascéndet fœtor: tabéscent montes a sánguine eórum. Is 34 4 Et tabéscet omnis milítia cælórum, et complicabúntur sicut liber cæli: et omnis milítia eórum défluet sicut défluit fólium de vínea et de ficu. Is 34 5 Quóniam inebriátus est in cælo gládius meus: ecce super Idumǽam descéndet, et super pópulum interfectiónis meæ, ad iudícium. Is 34 6 Gládius Dómini replétus est sánguine, incrassátus est ádipe, de sánguine agnórum et hircórum, de sánguine medullatórum aríetum: víctima enim Dómini in Bosra, et interféctio magna in terra Edom. Is 34 7 Et descéndent unicórnes cum eis, et tauri cum poténtibus: inebriábitur terra eórum sánguine, et humus eórum ádipe pínguium. Is 34 8 Quia dies ultiónis Dómini, annus retributiónum iudícii Sion. Is 34 9 Et converténtur torréntes eius in picem, et humus eius in sulphur: et erit terra eius in picem ardéntem. Is 34 10 Nocte et die non exstinguétur, in sempitérnum ascéndet fumus eius: a generatióne in generatiónem desolábitur, in sǽcula sæculórum non erit tránsiens per eam. Is 34 11 Et possidébunt illam onocrótalus et erícius: ibis et corvus habitábunt in ea: et extendétur super eam mensúra, ut redigátur ad níhilum, et perpendículum in desolatiónem. Is 34 12 Nóbiles eius non erunt ibi: regem pótius invocábunt, et omnes príncipes eius erunt in níhilum. Is 34 13 Et oriéntur in dómibus eius spinæ et urtícæ, et paliúrus in munitiónibus eius: et erit cubíle dracónum, et páscua struthiónum. Is 34 14 Et occúrrent dæmónia onocentáuris, et pilósus clamábit alter ad álterum: ibi cubávit lámia, et invénit sibi réquiem. Is 34 15 Ibi hábuit fóveam erícius, et enutrívit cátulos, et circumfódit, et fovit in umbra eius: illuc congregáti sunt milvi, alter ad álterum. Is 34 16 Requírite diligénter in libro Dómini, et légite: unum ex eis non défuit, alter álterum non quæsívit: quia quod ex ore meo procédit, ille mandávit, et spíritus eius ipse congregávit ea. Is 34 17 Et ipse misit eis sortem, et manus eius divísit eam illis in mensúram: usque in ætérnum possidébunt eam: in generatiónem et generatiónem habitábunt in ea. Is 35 1 Lætábitur desérta et ínvia, et exsultábit solitúdo, et florébit quasi lílium. Is 35 2 Gérminans germinábit, et exsultábit lætabúnda et laudans: glória Líbani data est ei: decor Carméli, et Saron, ipsi vidébunt glóriam Dómini, et decórem Dei nostri. Is 35 3 Confortáte manus dissolútas, et génua debília roboráte. Is 35 4 Dícite pusillánimis: Confortámini, et nolíte timére: ecce Deus vester ultiónem addúcet retributiónis: Deus ipse véniet, et salvábit vos. Is 35 5 Tunc aperiéntur óculi cæcórum, et aures surdórum patébunt. Is 35 6 Tunc sáliet sicut cervus claudus, et apérta erit lingua mutórum: quia scissæ sunt in desérto aquæ, et torréntes in solitúdine. Is 35 7 Et quæ erat árida, erit in stagnum, et sítiens in fontes aquárum. In cubílibus, in quibus prius dracónes habitábant, oriétur viror cálami et iunci. Is 35 8 Et erit ibi sémita et via, et via sancta vocábitur: non transíbit per eam pollútus, et hæc erit vobis dirécta via, ita ut stulti non errent per eam. Is 35 9 Non erit ibi leo, et mala béstia non ascéndet per eam, nec inveniétur ibi: et ambulábunt qui liberáti fúerint. Is 35 10 Et redémpti a Dómino converténtur, et vénient in Sion cum laude: et lætítia sempitérna super caput eórum: gáudium et lætítiam obtinébunt, et fúgiet dolor et gémitus. Is 36 1 Et factum est in quartodécimo anno regis Ezechíæ, ascéndit Sennácherib, rex Assyriórum, super omnes civitátes Iuda munítas, et cepit eas. Is 36 2 Et misit rex Assyriórum Rábsacen de Lachis in Ierúsalem, ad regem Ezechíam in manu gravi: et stetit in aquædúctu piscínæ superióris in via Agri fullónis. Is 36 3 Et egréssus est ad eum Elíacim, fílius Helcíæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ióahe fílius Asaph a commentáriis. Is 36 4 Et dixit ad eos Rábsaces: Dícite Ezechíæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriórum: Quæ est ista fidúcia qua confídis? Is 36 5 aut quo consílio vel fortitúdine rebelláre dispónis? super quem habes fidúciam, quia recessísti a me? Is 36 6 Ecce confídis super báculum arundíneum confráctum istum, super Ægýptum: cui si inníxus fúerit homo, intrábit in manum eius, et perforábit eam: sic Phárao rex Ægýpti ómnibus qui confídunt in eo. Is 36 7 Quod si respondéris mihi: In Dómino Deo nostro confídimus: nonne ipse est cuius ábstulit Ezechías excélsa et altária, et dixit Iudæ et Ierúsalem: Coram altári isto adorábitis? Is 36 8 Et nunc trade te dómino meo, regi Assyriórum, et dabo tibi duo míllia equórum, nec póteris ex te præbére ascensóres eórum. Is 36 9 Et quómodo sustinébis fáciem iúdicis uníus loci ex servis dómini mei minóribus? Quod si confídis in Ægýpto, in quadrígis et in equítibus, Is 36 10 et nunc numquid sine Dómino ascéndi ad terram istam, ut dispérderem eam? Dóminus dixit ad me: Ascénde super terram istam, et dispérde eam. Is 36 11 Et dixit Elíacim, et Sobna, et Ióahe, ad Rábsacen: Lóquere ad servos tuos Syra lingua: intellígimus enim: ne loquáris ad nos Iudáice in áuribus pópuli qui est super murum. Is 36 12 Et dixit ad eos Rábsaces: Numquid ad dóminum tuum et ad te misit me dóminus meus, ut lóquerer ómnia verba ista: et non pótius ad viros qui sedent in muro, ut cómedant stércora sua, et bibant urínam pedum suórum vobíscum? Is 36 13 Et stetit Rábsaces, et clamávit voce magna Iudáice, et dixit: Audíte verba regis magni, regis Assyriórum. Is 36 14 Hæc dicit rex: Non sedúcat vos Ezechías, quia non póterit erúere vos. Is 36 15 Et non vobis tríbuat fidúciam Ezechías super Dómino, dicens: Eruens liberábit nos Dóminus: non dábitur cívitas ista in manu regis Assyriórum. Is 36 16 Nolíte audíre Ezechíam: hæc enim dicit rex Assyriórum: Fácite mecum benedictiónem, et egredímini ad me, et comédite unusquísque víneam suam, et unusquísque ficum suam, et bíbite unusquísque aquam cistérnæ suæ, Is 36 17 donec véniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram fruménti et vini, terram panum et vineárum. Is 36 18 Nec contúrbet vos Ezechías, dicens: Dóminus liberábit nos. Numquid liberavérunt dii géntium unusquísque terram suam de manu regis Assyriórum? Is 36 19 Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sephárvaim? numquid liberavérunt Samaríam de manu mea? Is 36 20 Quis est ex ómnibus diis terrárum istárum qui erúerit terram suam de manu mea, ut éruat Dóminus Ierúsalem de manu mea? Is 36 21 Et siluérunt, et non respondérunt ei verbum. Mandáverat enim rex, dicens: Ne respondeátis ei. Is 36 22 Et ingréssus est Elíacim, fílius Helcíæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ióahe fílius Asaph a commentáriis, ad Ezechíam scissis véstibus, et nuntiavérunt ei verba Rábsacis. Is 37 1 Et factum est, cum audísset rex Ezechías, scidit vestiménta sua, et obvolútus est sacco, et intrávit in domum Dómini. Is 37 2 Et misit Elíacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et senióres de sacerdótibus opértos saccis ad Isaíam fílium Amos prophétam, Is 37 3 et dixérunt ad eum: Hæc dicit Ezechías: Dies tribulatiónis, et correptiónis, et blasphémiæ, dies hæc: quia venérunt fílii usque ad partum, et virtus non est pariéndi. Is 37 4 Si quómodo áudiat Dóminus Deus tuus verba Rábsacis, quem misit rex Assyriórum dóminus suus ad blasphemándum Deum vivéntem et exprobrándum sermónibus quos audívit Dóminus Deus tuus: leva ergo oratiónem pro relíquiis quæ repértæ sunt. Is 37 5 Et venérunt servi regis Ezechíæ ad Isaíam. Is 37 6 Et dixit ad eos Isaías: Hæc dicétis dómino vestro: Hæc dicit Dóminus: Ne tímeas a fácie verbórum quæ audísti, quibus blasphemavérunt púeri regis Assyriórum me. Is 37 7 Ecce ego dabo ei spíritum, et áudiet núntium, et revertétur ad terram suam, et corrúere eum fáciam gládio in terra sua. Is 37 8 Revérsus est autem Rábsaces, et invénit regem Assyriórum prœliántem advérsus Lobnam: audíerat enim quia proféctus esset de Lachis. Is 37 9 Et audívit de Tháraca rege Æthiópiæ, dicéntes: Egréssus est ut pugnet contra te. Quod cum audísset, misit núntios ad Ezechíam, dicens: Is 37 10 Hæc dicétis Ezechíæ regi Iudæ, loquéntes: Non te decípiat Deus tuus in quo tu confídis, dicens: Non dábitur Ierúsalem in manu regis Assyriórum. Is 37 11 Ecce tu audísti ómnia quæ fecérunt reges Assyriórum ómnibus terris, quas subvertérunt: et tu póteris liberári? Is 37 12 Numquid eruérunt eos dii géntium quos subvertérunt patres mei Gozam, et Haram, et Reseph, et fílios Eden qui erant in Thalássar? Is 37 13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sephárvaim, Ana, et Ava? Is 37 14 Et tulit Ezechías libros de manu nuntiórum, et legit eos, et ascéndit in domum Dómini, et expándit eos Ezechías coram Dómino. Is 37 15 Et orávit Ezechías ad Dóminum, dicens: Is 37 16 Dómine exercítuum, Deus Israël, qui sedes super Chérubim: tu es Deus solus ómnium regnórum terræ, tu fecísti cælum et terram. Is 37 17 Inclína Dómine aurem tuam, et audi: áperi Dómine óculos tuos, et vide, et audi ómnia verba Sennácherib, quæ misit ad blasphemándum Deum vivéntem. Is 37 18 Vere enim Dómine desértas fecérunt reges Assyriórum terras, et regiónes eárum. Is 37 19 Et dedérunt deos eárum igni: non enim erant dii, sed ópera mánuum hóminum, lignum et lapis, et comminuérunt eos. Is 37 20 Et nunc Dómine Deus noster salva nos de manu eius, et cognóscant ómnia regna terræ quia tu es Dóminus solus. Is 37 21 Et misit Isaías, fílius Amos, ad Ezechíam, dicens: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Pro quibus rogásti me de Sennácherib, rege Assyriórum, Is 37 22 hoc est verbum quod locútus est Dóminus super eum: Despéxit te, et subsannávit te virgo fília Sion: post te caput movit fília Ierúsalem. Is 37 23 Cui exprobrásti? et quem blasphemásti? et super quem exaltásti vocem, et levásti altitúdinem oculórum tuórum? Ad sanctum Israël. Is 37 24 In manu servórum tuórum exprobrásti Dómino, et dixísti: In multitúdine quadrigárum meárum ego ascéndi altitúdinem móntium, iuga Líbani: et succídam excélsa cedrórum eius, et eléctas abiétes illíus, et introíbo altitúdinem summitátis eius, saltum Carméli eius. Is 37 25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccávi vestígio pedis mei omnes rivos ággerum. Is 37 26 Numquid non audísti quæ olim fécerim ei? Ex diébus antíquis ego plasmávi illud: et nunc addúxi, et factum est in eradicatiónem cóllium compugnántium, et civitátum munitárum. Is 37 27 Habitatóres eárum breviáta manu contremuérunt, et confúsi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen páscuæ, et herba tectórum, quæ exáruit ántequam maturésceret. Is 37 28 Habitatiónem tuam, et egréssum tuum, et intróitum tuum cognóvi, et insániam tuam contra me. Is 37 29 Cum fúreres advérsum me, supérbia tua ascéndit in aures meas. Ponam ergo círculum in náribus tuis, et frenum in lábiis tuis, et redúcam te in viam, per quam venísti. Is 37 30 Tibi autem hoc erit signum: Cómede hoc anno quæ sponte nascúntur, et in anno secúndo pomis véscere: in anno autem tértio semináte et métite, et plantáte víneas, et comédite fructum eárum. Is 37 31 Et mittet id, quod salvátum fúerit de domo Iuda, et quod réliquum est, radícem deórsum, et fáciet fructum sursum: Is 37 32 quia de Ierúsalem exíbunt relíquiæ, et salvátio de monte Sion: zelus Dómini exercítuum fáciet istud. Is 37 33 Proptérea hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non intrábit civitátem hanc, et non iáciet ibi sagíttam, et non occupábit eam clýpeus, et non mittet in circúitu eius ággerem. Is 37 34 In via qua venit, per eam revertétur, et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. Is 37 35 Et prótegam civitátem istam, ut salvem eam propter me, et propter David servum meum. Is 37 36 Egréssus est autem ángelus Dómini, et percússit in castris Assyriórum centum octogínta quinque míllia. Et surrexérunt mane, et ecce omnes cadávera mortuórum. Is 37 37 Et egréssus est, et ábiit, et revérsus est Sennácherib rex Assyriórum, et habitávit in Nínive. Is 37 38 Et factum est, cum adoráret in templo Nesroch deum suum, Adrámelech et Sárasar, fílii eius, percussérunt eum gládio, fugerúntque in terram Ararat: et regnávit Asarháddon fílius eius pro eo. Is 38 1 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et introívit ad eum Isaías fílius Amos prophéta, et dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Dispóne dómui tuæ, quia moriéris tu, et non vives. Is 38 2 Et convértit Ezechías fáciem suam ad paríetem, et orávit ad Dóminum, Is 38 3 et dixit: Obsecro Dómine, meménto quæso quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto, et quod bonum est in óculis tuis fécerim. Et flevit Ezechías fletu magno. Is 38 4 Et factum est verbum Dómini ad Isaíam, dicens: Is 38 5 Vade, et dic Ezechíæ: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrymas tuas: ecce ego adíciam super dies tuos quíndecim annos. Is 38 6 Et de manu regis Assyriórum éruam te, et civitátem istam, et prótegam eam. Is 38 7 Hoc autem tibi erit signum a Dómino, quia fáciet Dóminus verbum hoc quod locútus est: Is 38 8 Ecce ego revérti fáciam umbram lineárum, per quas descénderat in horológio Achaz in sole, retrórsum decem líneis. Et revérsus est sol decem líneis per gradus quos descénderat. Is 38 9 Scriptúra Ezechíæ regis Iuda cum ægrotásset et convaluísset de infirmitáte sua. Is 38 10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum vadam ad portas ínferi. Quæsívi resíduum annórum meórum: Is 38 11 dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium. Non aspíciam hóminem ultra, et habitatórem quiétis. Is 38 12 Generátio mea abláta est: et convolúta est a me, quasi tabernáculum pastórum. Præcísa est velut a texénte vita mea: dum adhuc ordírer, succídit me: de mane usque ad vésperam fínies me. Is 38 13 Sperábam usque ad mane, quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea: de mane usque ad vésperam fínies me: Is 38 14 sicut pullus hirúndinis sic clamábo, meditábor ut colúmba: attenuáti sunt óculi mei, suspiciéntes in excélsum: Dómine vim pátior, respónde pro me. Is 38 15 Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit? Recogitábo tibi omnes annos meos in amaritúdine ánimæ meæ. Is 38 16 Dómine si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me. Is 38 17 Ecce in pace amaritúdo mea amaríssima: tu autem eruísti ánimam meam ut non períret, proiecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea. Is 38 18 Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: non exspectábunt qui descéndunt in lacum veritátem tuam. Is 38 19 Vivens vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie: pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. Is 38 20 Dómine salvum me fac, et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini. Is 38 21 Et iussit Isaías ut tóllerent massam de ficis, et cataplasmárent super vulnus, et sanarétur. Is 38 22 Et dixit Ezechías: Quod erit signum quia ascéndam in domum Dómini? Is 39 1 In témpore illo misit Mérodach Báladan fílius Báladan rex Babylónis, libros et múnera ad Ezechíam: audíerat enim quod ægrotásset et convaluísset. Is 39 2 Lætátus est autem super eis Ezechías, et osténdit eis cellam arómatum, et argénti, et auri, et odoramentórum, et unguénti óptimi, et omnes apothécas supelléctilis suæ, et univérsa quæ invénta sunt in thesáuris eius. Non fuit verbum quod non osténderet eis Ezechías in domo sua, et in omni potestáte sua. Is 39 3 Introívit autem Isaías prophéta ad Ezechíam regem, et dixit ei: Quid dixérunt viri isti, et unde venérunt ad te? Et dixit Ezechías: De terra longínqua venérunt ad me, de Babylóne. Is 39 4 Et dixit: Quid vidérunt in domo tua? Et dixit Ezechías: Omnia quæ in domo mea sunt vidérunt: non fuit res quam non osténderim eis in thesáuris meis. Is 39 5 Et dixit Isaías ad Ezechíam: Audi verbum Dómini exercítuum. Is 39 6 Ecce dies vénient, et auferéntur ómnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizavérunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylónem: non relinquétur quidquam, dicit Dóminus. Is 39 7 Et de fíliis tuis, qui exíbunt de te, quos genúeris, tollent, et erunt eunúchi in palátio regis Babylónis. Is 39 8 Et dixit Ezechías ad Isaíam: Bonum verbum Dómini, quod locútus est. Et dixit: Fiat tantum pax et véritas in diébus meis. Is 40 1 Consolámini, consolámini pópule meus, dicit Deus vester. Is 40 2 Loquímini ad cor Ierúsalem, et advocáte eam, quóniam compléta est malítia eius, dimíssa est iníquitas illíus: suscépit de manu Dómini duplícia pro ómnibus peccátis suis. Is 40 3 Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite in solitúdine sémitas Dei nostri. Is 40 4 Omnis vallis exaltábitur, et omnis mons et collis humiliábitur, et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas. Is 40 5 Et revelábitur glória Dómini, et vidébit omnis caro páriter quod os Dómini locútum est. Is 40 6 Vox dicéntis: Clama. Et dixi: Quid clamábo? Omnis caro fœnum, et omnis glória eius quasi flos agri. Is 40 7 Exsiccátum est fœnum, et cécidit flos, quia spíritus Dómini sufflávit in eo. Vere fœnum est pópulus: Is 40 8 exsiccátum est fœnum, et cécidit flos: verbum autem Dómini nostri manet in ætérnum. Is 40 9 Super montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Ierúsalem: exálta, noli timére. Dic civitátibus Iuda: Ecce Deus vester: Is 40 10 ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, et bráchium eius dominábitur: ecce merces eius cum eo, et opus illíus coram illo. Is 40 11 Sicut pastor gregem suum pascet: in bráchio suo congregábit agnos, et in sinu suo levábit, fœtas ipse portábit. Is 40 12 Quis mensus est pugíllo aquas, et cælos palmo ponderávit? quis appéndit tribus dígitis molem terræ, et librávit in póndere montes, et colles in statéra? Is 40 13 Quis adiúvit spíritum Dómini? aut quis consiliárius eius fuit, et osténdit illi? Is 40 14 Cum quo íniit consílium, et instrúxit eum, et dócuit eum sémitam iustítiæ, et erudívit eum sciéntiam, et viam prudéntiæ osténdit illi? Is 40 15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ, et quasi moméntum statéræ reputátæ sunt: ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus. Is 40 16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, et animália eius non suffícient ad holocáustum. Is 40 17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi níhilum et ináne reputátæ sunt ei. Is 40 18 Cui ergo símilem fecísti Deum? aut quam imáginem ponétis ei? Is 40 19 Numquid scúlptile conflávit faber? aut áurifex auro figurávit illud, et láminis argénteis argentárius? Is 40 20 Forte lignum et imputríbile elégit: ártifex sápiens quærit quómodo státuat simulácrum, quod non moveátur. Is 40 21 Numquid non scitis? numquid non audístis? numquid non annuntiátum est vobis ab inítio? numquid non intellexístis fundaménta terræ? Is 40 22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatóres eius sunt quasi locústæ: qui exténdit velut níhilum cælos, et expándit eos sicut tabernáculum ad inhabitándum. Is 40 23 Qui dat secretórum scrutatóres quasi non sint, iúdices terræ velut ináne fecit. Is 40 24 Et quidem neque plantátus, neque satus, neque radicátus in terra truncus eórum: repénte flavit in eos, et aruérunt, et turbo quasi stípulam áuferet eos. Is 40 25 Et cui assimilástis me, et adæquástis, dicit sanctus? Is 40 26 Leváte in excélsum óculos vestros, et vidéte quis creávit hæc: qui edúcit in número milítiam eórum, et omnes ex nómine vocat: præ multitúdine fortitúdinis et róboris, virtutísque eius, neque unum réliquum fuit. Is 40 27 Quare dicis Iacob, et lóqueris Israël: Abscóndita est via mea a Dómino, et a Deo meo iudícium meum transívit? Is 40 28 Numquid nescis, aut non audísti? Deus sempitérnus Dóminus, qui creávit términos terræ: non defíciet, neque laborábit, nec est investigátio sapiéntiæ eius. Is 40 29 Qui dat lasso virtútem: et his qui non sunt, fortitúdinem et robur multíplicat. Is 40 30 Defícient púeri, et laborábunt, et iúvenes in infirmitáte cadent. Is 40 31 Qui autem sperant in Dómino mutábunt fortitúdinem, assúment pennas sicut áquilæ: current et non laborábunt, ambulábunt et non defícient. Is 41 1 Táceant ad me ínsulæ, et gentes mutent fortitúdinem: accédant, et tunc loquántur: simul ad iudícium propinquémus. Is 41 2 Quis suscitávit ab oriénte iustum, vocávit eum ut sequerétur se? dabit in conspéctu eius gentes, et reges obtinébit: dabit quasi púlverem gládio eius, sicut stípulam vento raptam árcui eius. Is 41 3 Persequétur eos, transíbit in pace: sémita in pédibus eius non apparébit. Is 41 4 Quis hæc operátus est, et fecit, vocans generatiónes ab exórdio? Ego Dóminus: primus et novíssimus ego sum. Is 41 5 Vidérunt ínsulæ, et timuérunt: extréma terræ obstupuérunt: appropinquavérunt, et accessérunt. Is 41 6 Unusquísque próximo suo auxiliábitur, et fratri suo dicet: Confortáre. Is 41 7 Confortávit faber ærárius percútiens málleo eum, qui cudébat tunc témporis, dicens: Glútino bonum est: et confortávit eum clavis, ut non moverétur. Is 41 8 Et tu Israël serve meus, Iacob quem elégi, semen Abraham amíci mei: Is 41 9 in quo apprehéndi te ab extrémis terræ, et a longínquis eius vocávi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elégi te, et non abiéci te. Is 41 10 Ne tímeas, quia ego tecum sum: ne declínes, quia ego Deus tuus: confortávi te, et auxiliátus sum tibi, et suscépit te déxtera iusti mei. Is 41 11 Ecce confundéntur et erubéscent omnes qui pugnant advérsum te: erunt quasi non sint, et períbunt viri qui contradícunt tibi. Is 41 12 Quæres eos, et non invénies, viros rebélles tuos: erunt quasi non sint: et véluti consúmptio hómines bellántes advérsum te. Is 41 13 Quia ego Dóminus Deus tuus, apprehéndens manum tuam, dicénsque tibi: Ne tímeas, ego adiúvi te. Is 41 14 Noli timére vermis Iacob, qui mórtui estis ex Israël: ego auxiliátus sum tibi, dicit Dóminus, et redémptor tuus Sanctus Israël. Is 41 15 Ego pósui te quasi plaustrum tritúrans novum, habens rostra serrántia: triturábis montes, et commínues, et colles quasi púlverem pones. Is 41 16 Ventilábis eos, et ventus tollet, et turbo dispérget eos: et tu exsultábis in Dómino, in sancto Israël lætáberis. Is 41 17 Egéni et páuperes quærunt aquas, et non sunt: lingua eórum siti áruit. Ego Dóminus exáudiam eos, Deus Israël non derelínquam eos. Is 41 18 Apériam in supínis cóllibus flúmina, et in médio campórum fontes: ponam desértum in stagna aquárum, et terram ínviam in rivos aquárum. Is 41 19 Dabo in solitúdinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olívæ: ponam in desérto abiétem, ulmum, et buxum simul: Is 41 20 ut vídeant, et sciant, et recógitent, et intélligant páriter, quia manus Dómini fecit hoc, et sanctus Israël creávit illud. Is 41 21 Prope fácite iudícium vestrum, dicit Dóminus: Afférte, si quid forte habétis, dicit rex Iacob. Is 41 22 Accédant, et núntient nobis quæcúmque ventúra sunt: prióra quæ fuérunt nuntiáte: et ponémus cor nostrum, et sciémus novíssima eórum, et quæ ventúra sunt indicáte nobis. Is 41 23 Annuntiáte quæ ventúra sunt in futúrum, et sciémus quia dii estis vos: bene quoque aut male, si potéstis, fácite: et loquámur, et videámus simul. Is 41 24 Ecce vos estis ex níhilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominátio est qui elégit vos. Is 41 25 Suscitávi ab aquilóne, et véniet ab ortu solis: vocábit nomen meum, et addúcet magistrátus quasi lutum, et velut plastes concúlcans humum. Is 41 26 Quis annuntiávit ab exórdio ut sciámus: et a princípio ut dicámus: Iustus es? non est neque annúntians, neque prædícens, neque áudiens sermónes vestros. Is 41 27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Ierúsalem evangelístam dabo. Is 41 28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iníret consílium, et interrogátus respondéret verbum. Is 41 29 Ecce omnes iniústi, et vana ópera eórum: ventus et ináne simulácra eórum. Is 42 1 Ecce servus meus, suscípiam eum: eléctus meus, complácuit sibi in illo ánima mea: dedi spíritum meum super eum: iudícium géntibus próferet. Is 42 2 Non clamábit, neque accípiet persónam, nec audiétur vox eius foris. Is 42 3 Cálamum quassátum non cónteret, et linum fúmigans non exstínguet: in veritáte edúcet iudícium. Is 42 4 Non erit tristis, neque turbuléntus, donec ponat in terra iudícium: et legem eius ínsulæ exspectábunt. Is 42 5 Hæc dicit Dóminus Deus, creans cælos, et exténdens eos: firmans terram, et quæ gérminant ex ea: dans flatum pópulo qui est super eam, et spíritum calcántibus eam. Is 42 6 Ego Dóminus vocávi te in iustítia, et apprehéndi manum tuam, et servávi te. Et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium: Is 42 7 ut aperíres óculos cæcórum, et edúceres de conclusióne vinctum, de domo cárceris sedéntes in ténebris. Is 42 8 Ego Dóminus, hoc est nomen meum: glóriam meam álteri non dabo, et laudem meam sculptílibus. Is 42 9 Quæ prima fuérunt, ecce venérunt: nova quoque ego annúntio: ántequam oriántur, audíta vobis fáciam. Is 42 10 Cantáte Dómino cánticum novum, laus eius ab extrémis terræ, qui descénditis in mare, et plenitúdo eius: ínsulæ, et habitatóres eárum. Is 42 11 Sublevétur desértum et civitátes eius. In dómibus habitábit Cedar: laudáte, habitatóres Petræ: de vértice móntium clamábunt. Is 42 12 Ponent Dómino glóriam, et laudem eius in ínsulis nuntiábunt. Is 42 13 Dóminus sicut fortis egrediétur, sicut vir prœliátor suscitábit zelum: vociferábitur, et clamábit: super inimícos suos confortábitur. Is 42 14 Tácui semper, sílui, pátiens fui: sicut partúriens loquar: dissipábo, et absorbébo simul. Is 42 15 Desértos fáciam montes et colles, et omne gramen eórum exsiccábo: et ponam flúmina in ínsulas, et stagna arefáciam. Is 42 16 Et ducam cæcos in viam quam nésciunt, et in sémitis quas ignoravérunt ambuláre eos fáciam: ponam ténebras coram eis in lucem, et prava in recta: hæc verba feci eis, et non derelíqui eos. Is 42 17 Convérsi sunt retrórsum, confundántur confusióne, qui confídunt in scúlptili: qui dicunt conflátili: Vos dii nostri. Is 42 18 Surdi audíte, et cæci intuémini ad vidéndum. Is 42 19 Quis cæcus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem núntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venúndatus est? et quis cæcus, nisi servus Dómini? Is 42 20 Qui vides multa, nonne custódies? qui apértas habes aures, nonne áudies? Is 42 21 Et Dóminus vóluit ut sanctificáret eum, et magnificáret legem, et extólleret. Is 42 22 Ipse autem pópulus diréptus, et vastátus: láqueus iúvenum omnes, et in dómibus cárcerum abscónditi sunt: facti sunt in rapínam, nec est qui éruat: in direptiónem, nec est qui dicat: Redde. Is 42 23 Quis est in vobis qui áudiat hoc, atténdat et auscúltet futúra? Is 42 24 Quis dedit in direptiónem Iacob, et Israël vastántibus? nonne Dóminus ipse, cui peccávimus? Et noluérunt in viis eius ambuláre, et non audiérunt legem eius. Is 42 25 Et effúdit super eum indignatiónem furóris sui, et forte bellum: et combússit eum in circúitu, et non cognóvit: et succéndit eum, et non intelléxit. Is 43 1 Et nunc hæc dicit Dóminus creans te Iacob, et formans te Israël: Noli timére, quia redémi te, et vocávi te nómine tuo: meus es tu. Is 43 2 Cum transíeris per aquas, tecum ero, et flúmina non opérient te: cum ambuláveris in igne, non comburéris, et flamma non ardébit in te. Is 43 3 Quia ego Dóminus Deus tuus sanctus Israël salvátor tuus, dedi propitiatiónem tuam Ægýptum, Æthiópiam, et Saba pro te. Is 43 4 Ex quo honorábilis factus es in óculis meis, et gloriósus, ego diléxi te, et dabo hómines pro te, et pópulos pro ánima tua. Is 43 5 Noli timére, quia ego tecum sum: ab oriénte addúcam semen tuum, et ab occidénte congregábo te. Is 43 6 Dicam aquilóni: Da: et austro: Noli prohibére: affer fílios meos de longínquo, et fílias meas ab extrémis terræ. Is 43 7 Et omnem qui ínvocat nomen meum, in glóriam meam creávi eum, formávi eum, et feci eum. Is 43 8 Educ foras pópulum cæcum, et óculos habéntem: surdum, et aures ei sunt. Is 43 9 Omnes gentes congregátæ sunt simul, et colléctæ sunt tribus: quis in vobis annúntiet istud, et quæ prima sunt audíre nos fáciet? Dent testes eórum, iustificéntur, et áudiant, et dicant: Vere. Is 43 10 Vos testes mei, dicit Dóminus, et servus meus quem elégi: ut sciátis, et credátis mihi, et intelligátis quia ego ipse sum: ante me non est formátus Deus, et post me non erit. Is 43 11 Ego sum, ego sum Dóminus, et non est absque me salvátor. Is 43 12 Ego annuntiávi, et salvávi: audítum feci, et non fuit in vobis aliénus: vos testes mei, dicit Dóminus, et ego Deus. Is 43 13 Et ab inítio ego ipse, et non est qui de manu mea éruat. Operábor, et quis avértet illud? Is 43 14 Hæc dicit Dóminus redémptor vester, sanctus Israël: Propter vos misi in Babylónem, et detráxi vectes univérsos, et Chaldǽos in návibus suis gloriántes. Is 43 15 Ego Dóminus sanctus vester, creans Israël, rex vester. Is 43 16 Hæc dicit Dóminus, qui dedit in mari viam, et in aquis torréntibus sémitam: Is 43 17 qui edúxit quadrígam et equum, agmen et robústum: simul obdormiérunt, nec resúrgent: contríti sunt quasi linum, et extíncti sunt. Is 43 18 Ne meminéritis priórum, et antíqua ne intueámini. Is 43 19 Ecce ego fácio nova, et nunc oriéntur, útique cognoscétis ea: ponam in desérto viam, et in ínvio flúmina. Is 43 20 Glorificábit me béstia agri, dracónes, et struthiónes: quia dedi in desérto aquas, flúmina in ínvio, ut darem potum pópulo meo, elécto meo. Is 43 21 Pópulum istum formávi mihi: laudem meam narrábit. Is 43 22 Non me invocásti Iacob, nec laborásti in me Israël. Is 43 23 Non obtulísti mihi aríetem holocáusti tui, et víctimis tuis non glorificásti me: non te servíre feci in oblatióne, nec labórem tibi prǽbui in thure. Is 43 24 Non emísti mihi argénto cálamum, et ádipe victimárum tuárum non inebriásti me: verúmtamen servíre me fecísti in peccátis tuis: præbuísti mihi labórem in iniquitátibus tuis. Is 43 25 Ego sum, ego sum ipse qui déleo iniquitátes tuas propter me, et peccatórum tuórum non recordábor. Is 43 26 Reduc me in memóriam, et iudicémur simul: narra si quid habes ut iustificéris. Is 43 27 Pater tuus primus peccávit, et intérpretes tui prævaricáti sunt in me. Is 43 28 Et contaminávi príncipes sanctos: dedi ad interneciónem Iacob, et Israël in blasphémiam. Is 44 1 Et nunc audi Iacob serve meus, et Israël quem elégi: Is 44 2 hæc dicit Dóminus fáciens et formans te, ab útero auxiliátor tuus: noli timére, serve meus Iacob, et rectíssime, quem elégi. Is 44 3 Effúndam enim aquas super sitiéntem, et fluénta super áridam: effúndam spíritum meum super semen tuum, et benedictiónem meam super stirpem tuam: Is 44 4 et germinábunt inter herbas, quasi sálices iuxta præterfluéntes aquas. Is 44 5 Iste dicet: Dómini ego sum: et ille vocábit in nómine Iacob: et hic scribet manu sua: Dómino: et in nómine Israël assimilábitur. Is 44 6 Hæc dicit Dóminus rex Israël, et redémptor eius Dóminus exercítuum: Ego primus, et ego novíssimus, et absque me non est Deus. Is 44 7 Quis símilis mei? vocet, et annúntiet: et órdinem expónat mihi, ex quo constítui pópulum antíquum: ventúra et quæ futúra sunt annúntient eis. Is 44 8 Nolíte timére, neque conturbémini: ex tunc audíre te feci, et annuntiávi: vos estis testes mei: numquid est Deus absque me, et formátor, quem ego non nóverim? Is 44 9 Plastæ idóli omnes nihil sunt, et amantíssima eórum non próderunt eis. Ipsi sunt testes eórum, quia non vident, neque intélligunt, ut confundántur. Is 44 10 Quis formávit deum, et scúlptile conflávit ad nihil útile? Is 44 11 Ecce omnes partícipes eius confundéntur, fabri enim sunt ex homínibus: convénient omnes, stabunt et pavébunt, et confundéntur simul. Is 44 12 Faber ferrárius lima operátus est, in prunis et in málleis formávit illud, et operátus est in bráchio fortitúdinis suæ: esúriet et defíciet, non bibet aquam et lasséscet. Is 44 13 Artifex lignárius exténdit normam, formávit illud in runcína, fecit illud in anguláribus, et in círcino tornávit illud, et fecit imáginem viri quasi speciósum hóminem habitántem in domo. Is 44 14 Succídit cedros, tulit ílicem, et quercum, quæ stéterat inter ligna saltus: plantávit pinum, quam plúvia nutrívit. Is 44 15 Et facta est homínibus in focum: sumpsit ex eis, et calefáctus est: et succéndit et coxit panes: de réliquo autem operátus est deum et adorávit: fecit scúlptile, et curvátus est ante illud. Is 44 16 Médium eius combússit igni, et de médio eius carnes comédit: coxit pulméntum, et saturátus est, et calefáctus est, et dixit: Vah, calefáctus sum, vidi focum. Is 44 17 Réliquum autem eius deum fecit et scúlptile sibi: curvátur ante illud, et adórat illud, et óbsecrat, dicens: Líbera me, quia deus meus es tu. Is 44 18 Nesciérunt, neque intellexérunt: oblíti enim sunt ne vídeant óculi eórum, et ne intélligant corde suo. Is 44 19 Non recógitant in mente sua, neque cognóscunt, neque séntiunt, ut dicant: Medietátem eius combússi igni, et coxi super carbónes eius panes: coxi carnes et comédi, et de réliquo eius idólum fáciam? ante truncum ligni procídam? Is 44 20 Pars eius cinis est: cor insípiens adorávit illud, et non liberábit ánimam suam, neque dicet: Forte mendácium est in déxtera mea. Is 44 21 Meménto horum Iacob, et Israël, quóniam servus meus es tu: formávi te, servus meus es tu Israël, ne obliviscáris mei. Is 44 22 Delévi ut nubem iniquitátes tuas, et quasi nébulam peccáta tua: revértere ad me, quóniam redémi te. Is 44 23 Laudáte cæli, quóniam misericórdiam fecit Dóminus: iubiláte extréma terræ, resonáte montes laudatiónem, saltus et omne lignum eius: quóniam redémit Dóminus Iacob, et Israël gloriábitur. Is 44 24 Hæc dicit Dóminus redémptor tuus, et formátor tuus ex útero: Ego sum Dóminus, fáciens ómnia, exténdens cælos solus, stabíliens terram, et nullus mecum. Is 44 25 Irrita fáciens signa divinórum, et aríolos in furórem vertens: convértens sapiéntes retrórsum, et sciéntiam eórum stultam fáciens. Is 44 26 Súscitans verbum servi sui, et consílium nuntiórum suórum complens. Qui dico Ierúsalem: Habitáberis: et civitátibus Iuda: Ædificabímini, et desérta eius suscitábo. Is 44 27 Qui dico profúndo: Desoláre, et flúmina tua arefáciam. Is 44 28 Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntátem meam complébis. Qui dico Ierúsalem: Ædificáberis: et templo: Fundáberis. Is 45 1 Hæc dicit Dóminus christo meo Cyro, cuius apprehéndi déxteram, ut subíciam ante fáciem eius gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo iánuas, et portæ non claudéntur. Is 45 2 Ego ante te ibo, et gloriósos terræ humiliábo: portas ǽreas cónteram, et vectes férreos confríngam. Is 45 3 Et dabo tibi thesáuros abscónditos, et arcána secretórum: ut scias quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Israël. Is 45 4 Propter servum meum Iacob, et Israël eléctum meum, et vocávi te nómine tuo: assimilávi te, et non cognovísti me. Is 45 5 Ego Dóminus, et non est ámplius: extra me non est Deus: accínxi te, et non cognovísti me: Is 45 6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidénte, quóniam absque me non est. Ego Dóminus, et non est alter, Is 45 7 formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus fáciens ómnia hæc. Is 45 8 Roráte cæli désuper, et nubes pluant iustum: aperiátur terra, et gérminet salvatórem: et iustítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eum. Is 45 9 Væ qui contradícit fictóri suo, testa de sámiis terræ: numquid dicet lutum fígulo suo: Quid facis, et opus tuum absque mánibus est? Is 45 10 Væ qui dicit patri: Quid géneras? et mulíeri: Quid párturis? Is 45 11 Hæc dicit Dóminus sanctus Israël plastes eius: Ventúra interrogáte me: super fílios meos, et super opus mánuum meárum mandáte mihi. Is 45 12 Ego feci terram, et hóminem super eam creávi ego: manus meæ tetendérunt cælos, et omni milítiæ eórum mandávi. Is 45 13 Ego suscitávi eum ad iustítiam, et omnes vias eius dírigam: ipse ædificábit civitátem meam, et captivitátem meam dimíttet, non in prétio neque in munéribus, dicit Dóminus Deus exercítuum. Is 45 14 Hæc dicit Dóminus: Labor Ægýpti, et negotiátio Æthiópiæ, et Sábaim viri sublímes ad te transíbunt, et tui erunt: post te ambulábunt, vincti mánicis pergent: et te adorábunt, teque deprecabúntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Is 45 15 Vere tu es Deus abscónditus, Deus Israël salvátor. Is 45 16 Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum. Is 45 17 Israël salvátus est in Dómino salúte ætérna: non confundémini, et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi. Is 45 18 Quia hæc dicit Dóminus creans cælos, ipse Deus formans terram et fáciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creávit eam: ut habitarétur, formávit eam: ego Dóminus, et non est álius. Is 45 19 Non in abscóndito locútus sum, in loco terræ tenebróso: non dixi sémini Iacob: Frustra quǽrite me: ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta. Is 45 20 Congregámini, et veníte, et accédite simul qui salváti estis ex géntibus: nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, et rogant deum non salvántem. Is 45 21 Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul: quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud? numquid non ego Dóminus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus, et salvans non est præter me. Is 45 22 Convertímini ad me, et salvi éritis omnes fines terræ: quia ego Deus, et non est álius. Is 45 23 In memetípso iurávi, egrediétur de ore meo iustítiæ verbum, et non revertétur: quia mihi curvábitur omne genu, et iurábit omnis lingua. Is 45 24 Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt iustítiæ et impérium: ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei. Is 45 25 In Dómino iustificábitur, et laudábitur omne semen Israël. Is 46 1 Confráctus est Bel, contrítus est Nabo: facta sunt simulácra eórum béstiis et iuméntis, ónera vestra gravi póndere usque ad lassitúdinem. Is 46 2 Contabuérunt, et contríta sunt simul: non potuérunt salváre portántem, et ánima eórum in captivitátem ibit. Is 46 3 Audíte me domus Iacob, et omne resíduum domus Israël, qui portámini a meo útero, qui gestámini a mea vulva. Is 46 4 Usque ad senéctam ego ipse, et usque ad canos ego portábo: ego feci, et ego feram: ego portábo, et salvábo. Is 46 5 Cui assimilástis me, et adæquástis, et comparástis me, et fecístis símilem? Is 46 6 Qui confértis aurum de sácculo, et argéntum statéra ponderátis, conducéntes auríficem ut fáciat deum: et prócidunt, et adórant. Is 46 7 Portant illum in húmeris gestántes, et ponéntes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movébitur: sed et cum clamáverint ad eum, non áudiet: de tribulatióne non salvábit eos. Is 46 8 Mementóte istud, et confundámini: redíte prævaricatóres ad cor. Is 46 9 Recordámini prióris sǽculi, quóniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est símilis mei. Is 46 10 Annúntians ab exórdio novíssimum, et ab inítio quæ necdum facta sunt, dicens: Consílium meum stabit, et omnis volúntas mea fiet. Is 46 11 Vocans ab oriénte avem, et de terra longínqua virum voluntátis meæ: et locútus sum, et addúcam illud: creávi, et fáciam illud. Is 46 12 Audíte me duro corde, qui longe estis a iustítia. Is 46 13 Prope feci iustítiam meam, non elongábitur, et salus mea non morábitur. Dabo in Sion salútem, et in Israël glóriam meam. Is 47 1 Descénde, sede in púlvere virgo fília Bábylon, sede in terra: non est sólium fíliæ Chaldæórum, quia ultra non vocáberis mollis et ténera. Is 47 2 Tolle molam, et mole farínam: denúda turpitúdinem tuam: discoóperi húmerum, revéla crura, transi flúmina. Is 47 3 Revelábitur ignomínia tua, et vidébitur oppróbrium tuum: ultiónem cápiam, et non resístet mihi homo. Is 47 4 Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, sanctus Israël. Is 47 5 Sede tacens, et intra in ténebras, fília Chaldæórum, quia non vocáberis ultra dómina regnórum. Is 47 6 Irátus sum super pópulum meum: contaminávi hereditátem meam, et dedi eos in manu tua: non posuísti eis misericórdias: super senem aggravásti iugum tuum valde. Is 47 7 Et dixísti: In sempitérnum ero dómina. Non posuísti hæc super cor tuum, neque recordáta es novíssimi tui. Is 47 8 Et nunc audi hæc delicáta, et hábitans confidénter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me ámplius: non sedébo vídua, et ignorábo sterilitátem. Is 47 9 Vénient tibi duo hæc súbito in die una, sterílitas et vidúitas: univérsa venérunt super te, propter multitúdinem maleficiórum tuórum, et propter durítiam incantatórum tuórum veheméntem. Is 47 10 Et fidúciam habuísti in malítia tua, et dixísti: Non est qui vídeat me. Sapiéntia tua et sciéntia tua hæc decépit te. Et dixísti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est áltera. Is 47 11 Véniet super te malum, et néscies ortum eius: et írruet super te calámitas quam non póteris expiáre: véniet super te repénte miséria quam néscies. Is 47 12 Sta cum incantatóribus tuis et cum multitúdine maleficiórum tuórum, in quibus laborásti ab adolescéntia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fíeri fórtior. Is 47 13 Defecísti in multitúdine consiliórum tuórum. Stent, et salvent te áugures cæli, qui contemplabántur sídera, et supputábant menses, ut ex eis annuntiárent ventúra tibi. Is 47 14 Ecce facti sunt quasi stípula, ignis combússit eos: non liberábunt ánimam suam de manu flammæ: non sunt prunæ quibus calefíant, nec focus ut sédeant ad eum. Is 47 15 Sic facta sunt tibi in quibuscúmque laboráveras: negotiatóres tui ab adolescéntia tua, unusquísque in via sua erravérunt: non est qui salvet te. Is 48 1 Audíte hæc domus Iacob, qui vocámini nómine Israël, et de aquis Iuda exístis: qui iurátis in nómine Dómini, et Dei Israël recordámini non in veritáte neque in iustítia. Is 48 2 De civitáte enim sancta vocáti sunt, et super Deum Israël constabilíti sunt: Dóminus exercítuum nomen eius. Is 48 3 Prióra ex tunc annuntiávi, et ex ore meo exiérunt, et audíta feci ea: repénte operátus sum, et venérunt. Is 48 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus férreus cervix tua, et frons tua ǽrea. Is 48 5 Prædíxi tibi ex tunc: ántequam venírent indicávi tibi, ne forte díceres: Idóla mea fecérunt hæc, et sculptília mea et conflatília mandavérunt ista. Is 48 6 Quæ audísti, vide ómnia: vos autem, num annuntiástis? Audíta feci tibi nova ex tunc, et conserváta sunt quæ nescis. Is 48 7 Nunc creáta sunt et non ex tunc: et ante diem, et non audísti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognóvi ea. Is 48 8 Neque audísti, neque cognovísti, neque ex tunc apérta est auris tua: scio enim quia præváricans prævaricáberis, et transgressórem ex útero vocávi te. Is 48 9 Propter nomen meum longe fáciam furórem meum, et laude mea infrenábo te, ne intéreas. Is 48 10 Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum: elégi te in camíno paupertátis. Is 48 11 Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer: et glóriam meam álteri non dabo. Is 48 12 Audi me Iacob, et Israël quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novíssimus. Is 48 13 Manus quoque mea fundávit terram, et déxtera mea mensa est cælos: ego vocábo eos, et stabunt simul. Is 48 14 Congregámini omnes vos, et audíte: quis de eis annuntiávit hæc? Dóminus diléxit eum, fáciet voluntátem suam in Babylóne, et bráchium suum in Chaldǽis. Is 48 15 Ego ego locútus sum, et vocávi eum: addúxi eum, et dirécta est via eius. Is 48 16 Accédite ad me, et audíte hoc: non a princípio in abscóndito locútus sum: ex témpore ántequam fíeret, ibi eram: et nunc Dóminus Deus misit me, et spíritus eius. Is 48 17 Hæc dicit Dóminus redémptor tuus sanctus Israël: Ego Dóminus Deus tuus, docens te utília, gubérnans te in via qua ámbulas. Is 48 18 Utinam attendísses mandáta mea: facta fuísset sicut flumen pax tua, et iustítia tua sicut gúrgites maris: Is 48 19 et fuísset quasi aréna semen tuum, et stirps úteri tui ut lapílli eius: non interísset et non fuísset attrítum nomen eius a fácie mea. Is 48 20 Egredímini de Babylóne, fúgite a Chaldǽis, in voce exsultatiónis annuntiáte: audítum fácite hoc, et efférte illud usque ad extréma terræ. Dícite: Redémit Dóminus servum suum Iacob. Is 48 21 Non sitiérunt in desérto, cum edúceret eos: aquam de petra prodúxit eis, et scidit petram, et fluxérunt aquæ. Is 48 22 Non est pax ímpiis, dicit Dóminus. Is 49 1 Audíte ínsulæ, et atténdite, pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me: de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei. Is 49 2 Et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam: in pháretra sua abscóndit me. Is 49 3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriábor. Is 49 4 Et ego dixi: In vácuum laborávi: sine causa et vane fortitúdinem meam consúmpsi: ergo iudícium meum cum Dómino, et opus meum cum Deo meo. Is 49 5 Et nunc dicit Dóminus, formans me ex útero servum sibi, ut redúcam Iacob ad eum, et Israël non congregábitur: et glorificátus sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea. Is 49 6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Iacob, et fæces Israël converténdas: ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ. Is 49 7 Hæc dicit Dóminus redémptor Israël, sanctus eius, ad contemptíbilem ánimam, ad abominátam gentem, ad servum dominórum: Reges vidébunt, et consúrgent príncipes, et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, et sanctum Israël qui elégit te. Is 49 8 Hæc dicit Dóminus: In témpore plácito exaudívi te, et in die salútis auxiliátus sum tui: et servávi te, et dedi te in fœdus pópuli, ut suscitáres terram, et possidéres hereditátes dissipátas: Is 49 9 ut díceres his qui vincti sunt: Exíte, et his qui in ténebris: Revelámini. Super vias pascéntur, et in ómnibus planis páscua eórum. Is 49 10 Non esúrient neque sítient, et non percútiet eos æstus et sol, quia miserátor eórum reget eos, et ad fontes aquárum potábit eos. Is 49 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitæ meæ exaltabúntur. Is 49 12 Ecce isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra austráli. Is 49 13 Laudáte cæli, et exsúlta terra, iubiláte montes laudem: quia consolátus est Dóminus pópulum suum, et páuperum suórum miserébitur. Is 49 14 Et dixit Sion: Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei. Is 49 15 Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Etsi illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui. Is 49 16 Ecce in mánibus meis descrípsi te: muri tui coram óculis meis semper. Is 49 17 Venérunt structóres tui: destruéntes te et dissipántes a te exíbunt. Is 49 18 Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. Vivo ego, dicit Dóminus, quia ómnibus his velut ornaménto vestiéris, et circúmdabis tibi eos quasi sponsa. Is 49 19 Quia desérta tua, et solitúdines tuæ, et terra ruínæ tuæ, nunc angústa erunt præ habitatóribus: et longe fugabúntur qui absorbébant te. Is 49 20 Adhuc dicent in áuribus tuis fílii sterilitátis tuæ: Angústus est mihi locus, fac spátium mihi, ut hábitem. Is 49 21 Et dices in corde tuo: Quis génuit mihi istos? ego stérilis, et non páriens, transmigráta, et captíva: et istos quis enutrívit? ego destitúta et sola: et isti ubi erant? Is 49 22 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce levábo ad gentes manum meam, et ad pópulos exaltábo signum meum: et áfferent fílios tuos in ulnis, et fílias tuas super húmeros portábunt. Is 49 23 Et erunt reges nutrítii tui, et regínæ nutríces tuæ: vultu in terram demísso adorábunt te, et púlverem pedum tuórum lingent. Et scies quia ego Dóminus, super quo non confundéntur qui exspéctant eum. Is 49 24 Numquid tollétur a forti præda? aut quod captum fúerit a robústo, salvum esse póterit? Is 49 25 Quia hæc dicit Dóminus: Equidem, et captívitas a forti tollétur, et quod ablátum fúerit a robústo, salvábitur. Eos vero qui iudicavérunt te, ego iudicábo, et fílios tuos ego salvábo. Is 49 26 Et cibábo hostes tuos cárnibus suis, et quasi musto, sánguine suo inebriabúntur, et sciet omnis caro quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus fortis Iacob. Is 50 1 Hæc dicit Dóminus: Quis est hic liber repúdii matris vestræ, quo dimísi eam? aut quis est créditor meus, cui véndidi vos? Ecce in iniquitátibus vestris vénditi estis, et in sceléribus vestris dimísi matrem vestram. Is 50 2 Quia veni, et non erat vir: vocávi, et non erat qui audíret. Numquid abbreviáta et párvula facta est manus mea, ut non possim redímere? aut non est in me virtus ad liberándum? Ecce in increpatióne mea desértum fáciam mare, ponam flúmina in siccum: computréscent pisces sine aqua, et moriéntur in siti. Is 50 3 Induam cælos ténebris, et saccum ponam operiméntum eórum. Is 50 4 Dóminus dedit mihi linguam erudítam, ut sciam sustentáre eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane érigit mihi aurem, ut áudiam quasi magístrum. Is 50 5 Dóminus Deus apéruit mihi aurem, ego autem non contradíco: retrórsum non ábii. Is 50 6 Corpus meum dedi percutiéntibus, et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpántibus et conspuéntibus in me. Is 50 7 Dóminus Deus auxiliátor meus, ídeo non sum confúsus: ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar. Is 50 8 Iuxta est qui iustíficat me: quis contradícet mihi? Stemus simul: quis est adversárius meus? accédat ad me. Is 50 9 Ecce Dóminus Deus auxiliátor meus: quis est qui condémnet me? Ecce omnes quasi vestiméntum conteréntur: tínea cómedet eos. Is 50 10 Quis ex vobis timens Dóminum, áudiens vocem servi sui? Qui ambulávit in ténebris, et non est lumen ei, speret in nómine Dómini, et innitátur super Deum suum. Is 50 11 Ecce vos omnes accendéntes ignem, accíncti flammis: ambuláte in lúmine ignis vestri, et in flammis quas succendístis: de manu mea factum est hoc vobis: in dolóribus dormiétis. Is 51 1 Audíte me qui sequímini quod iustum est, et quǽritis Dóminum: atténdite ad petram unde excísi estis, et ad cavérnam laci de qua præcísi estis. Is 51 2 Atténdite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ péperit vos: quia unum vocávi eum, et benedíxi ei, et multiplicávi eum. Is 51 3 Consolábitur ergo Dóminus Sion, et consolábitur omnes ruínas eius: et ponet desértum eius quasi delícias, et solitúdinem eius quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis. Is 51 4 Atténdite ad me pópule meus, et tribus mea me audíte: quia lex a me éxiet, et iudícium meum in lucem populórum requiéscet. Is 51 5 Prope est iustus meus, egréssus est salvátor meus, et bráchia mea pópulos iudicábunt: me ínsulæ exspectábunt, et bráchium meum sustinébunt. Is 51 6 Leváte in cælum óculos vestros, et vidéte sub terra deórsum: quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres eius sicut hæc interíbunt: salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea non defíciet. Is 51 7 Audíte me qui scitis iustum, pópulus meus, lex mea in corde eórum: nolíte timére oppróbrium hóminum, et blasphémias eórum ne metuátis. Is 51 8 Sicut enim vestiméntum, sic cómedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorábit eos tínea: salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea in generatiónes generatiónum. Is 51 9 Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem, bráchium Dómini: consúrge sicut in diébus antíquis, in generatiónibus sæculórum. Numquid non tu percussísti supérbum, vulnerásti dracónem? Is 51 10 Numquid non tu siccásti mare, aquam abýssi veheméntis: qui posuísti profúndum maris viam, ut transírent liberáti? Is 51 11 Et nunc qui redémpti sunt a Dómino, reverténtur, et vénient in Sion laudántes, et lætítia sempitérna super cápita eórum: gáudium et lætítiam tenébunt: fúgiet dolor et gémitus. Is 51 12 Ego, ego ipse consolábor vos. Quis tu, ut timéres ab hómine mortáli, et a fílio hóminis qui quasi fœnum ita aréscet? Is 51 13 Et oblítus es Dómini factóris tui, qui teténdit cælos et fundávit terram: et formidásti iúgiter tota die a fácie furóris eius qui te tribulábat, et paráverat ad perdéndum. Ubi nunc est furor tribulántis? Is 51 14 Cito véniet grádiens ad aperiéndum: et non interfíciet usque ad interneciónem, nec defíciet panis eius. Is 51 15 Ego autem sum Dóminus Deus tuus, qui contúrbo mare, et intuméscunt fluctus eius: Dóminus exercítuum nomen meum. Is 51 16 Pósui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protéxi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Pópulus meus es tu. Is 51 17 Eleváre, eleváre, consúrge, Ierúsalem, quæ bibísti de manu Dómini cálicem iræ eius: usque ad fundum cálicis sopóris bibísti, et potásti usque ad fæces. Is 51 18 Non est qui susténtet eam ex ómnibus fíliis, quos génuit: et non est qui apprehéndat manum eius ex ómnibus fíliis, quos enutrívit. Is 51 19 Duo sunt quæ occurrérunt tibi: quis contristábitur super te? Vástitas, et contrítio, et fames, et gládius: quis consolábitur te? Is 51 20 Fílii tui proiécti sunt, dormiérunt in cápite ómnium viárum sicut oryx illaqueátus, pleni indignatióne Dómini, increpatióne Dei tui. Is 51 21 Idcírco audi hoc paupércula, et ébria non a vino. Is 51 22 Hæc dicit dominátor tuus Dóminus, et Deus tuus, qui pugnábit pro pópulo suo: Ecce tuli de manu tua cálicem sopóris, fundum cálicis indignatiónis meæ: non adícies ut bibas illum ultra. Is 51 23 Et ponam illum in manu eórum qui te humiliavérunt, et dixérunt ánimæ tuæ: Incurváre, ut transeámus: et posuísti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeúntibus. Is 52 1 Consúrge, consúrge, indúere fortitúdine tua Sion, indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Ierúsalem cívitas sancti: quia non adíciet ultra ut pertránseat per te incircumcísus et immúndus. Is 52 2 Excútere de púlvere, consúrge, sede Ierúsalem: solve víncula colli tui captíva fília Sion. Is 52 3 Quia hæc dicit Dóminus: Gratis venúndati estis, et sine argénto redimémini. Is 52 4 Quia hæc dicit Dóminus Deus: In Ægýptum descéndit pópulus meus in princípio, ut colónus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniátus est eum. Is 52 5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dóminus, quóniam ablátus est pópulus meus gratis? Dominatóres eius iníque agunt, dicit Dóminus, et iúgiter tota die nomen meum blasphemátur. Is 52 6 Propter hoc sciet pópulus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquébar, ecce adsum. Is 52 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem: annuntiántis bonum, prædicántis salútem, dicéntis Sion: Regnábit Deus tuus! Is 52 8 Vox speculatórum tuórum: levavérunt vocem, simul laudábunt: quia óculo ad óculum vidébunt cum convérterit Dóminus Sion. Is 52 9 Gaudéte, et laudáte simul desérta Ierúsalem: quia consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem. Is 52 10 Parávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium: et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri. Is 52 11 Recédite, recédite, exíte inde, pollútum nolíte tángere: exíte de médio eius, mundámini qui fertis vasa Dómini. Is 52 12 Quóniam non in tumúltu exíbitis, nec in fuga properábitis: præcédet enim vos Dóminus, et congregábit vos Deus Israël. Is 52 13 Ecce intélliget servus meus, exaltábitur, et elevábitur, et sublímis erit valde. Is 52 14 Sicut obstupuérunt super te multi, sic inglórius erit inter viros aspéctus eius, et forma eius inter fílios hóminum. Is 52 15 Iste aspérget gentes multas, super ipsum continébunt reges os suum: quia quibus non est narrátum de eo vidérunt, et qui non audiérunt contempláti sunt. Is 53 1 Quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est? Is 53 2 Et ascéndet sicut virgúltum coram eo, et sicut radix de terra sitiénti. Non est spécies ei, neque decor, et vídimus eum, et non erat aspéctus, et desiderávimus eum: Is 53 3 despéctum, et novíssimum virórum, virum dolórum, et sciéntem infirmitátem, et quasi abscónditus vultus eius et despéctus, unde nec reputávimus eum. Is 53 4 Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit: et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum. Is 53 5 Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras: attrítus est propter scélera nostra: disciplína pacis nostræ super eum, et livóre eius sanáti sumus. Is 53 6 Omnes nos quasi oves errávimus, unusquísque in viam suam declinávit: et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum. Is 53 7 Oblátus est quia ipse vóluit, et non apéruit os suum: sicut ovis ad occisiónem ducétur, et quasi agnus coram tondénte se obmutéscet, et non apériet os suum. Is 53 8 De angústia, et de iudício sublátus est: generatiónem eius quis enarrábit? quia abscíssus est de terra vivéntium: propter scelus pópuli mei percússi eum. Is 53 9 Et dabit ímpios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua, eo quod iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore eius. Is 53 10 Et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte. Si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longǽvum, et volúntas Dómini in manu eius dirigétur. Is 53 11 Pro eo quod laborávit ánima eius, vidébit et saturábitur. In sciéntia sua iustificábit ipse iustus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. Is 53 12 Ideo dispértiam ei plúrimos, et fórtium dívidet spólia, pro eo quod trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est, et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit. Is 54 1 Lauda stérilis quæ non paris: decánta laudem, et hinni quæ non pariébas: quóniam multi fílii desértæ magis quam eius quæ habet virum, dicit Dóminus. Is 54 2 Diláta locum tentórii tui, et pelles tabernaculórum tuórum exténde, ne parcas: longos fac funículos tuos, et clavos tuos consólida. Is 54 3 Ad déxteram enim et ad lævam penetrábis, et semen tuum gentes hereditábit, et civitátes desértas inhabitábit. Is 54 4 Noli timére, quia non confundéris, neque erubésces: non enim te pudébit, quia confusiónis adolescéntiæ tuæ obliviscéris, et oppróbrii viduitátis tuæ non recordáberis ámplius. Is 54 5 Quia dominábitur tui qui fecit te, Dóminus exercítuum nomen eius: et redémptor tuus sanctus Israël, Deus omnis terræ vocábitur. Is 54 6 Quia ut mulíerem derelíctam et mœréntem spíritu vocávit te Dóminus, et uxórem ab adolescéntia abiéctam, dixit Deus tuus. Is 54 7 Ad punctum in módico derelíqui te, et in miseratiónibus magnis congregábo te. Is 54 8 In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te: et in misericórdia sempitérna misértus sum tui: dixit redémptor tuus Dóminus. Is 54 9 Sicut in diébus Noë istud mihi est, cui iurávi ne indúcerem aquas Noë ultra super terram: sic iurávi ut non iráscar tibi, et non íncrepem te. Is 54 10 Montes enim commovebúntur, et colles contremíscent: misericórdia autem mea non recédet a te, et fœdus pacis meæ non movébitur: dixit miserátor tuus Dóminus. Is 54 11 Paupércula tempestáte convúlsa, absque ulla consolatióne. Ecce ego sternam per órdinem lápides tuos, et fundábo te in sapphíris, Is 54 12 et ponam iáspidem propugnácula tua, et portas tuas in lápides sculptos, et omnes términos tuos in lápides desiderábiles: Is 54 13 univérsos fílios tuos doctos a Dómino: et multitúdinem pacis fíliis tuis. Is 54 14 Et in iustítia fundáberis: recéde procul a calúmnia, quia non timébis: et a pavóre, quia non appropinquábit tibi. Is 54 15 Ecce áccola véniet qui non erat mecum, ádvena quondam tuus adiungétur tibi. Is 54 16 Ecce ego creávi fabrum sufflántem in igne prunas, et proferéntem vas in opus suum: et ego creávi interfectórem ad disperdéndum. Is 54 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigétur: et omnem linguam resisténtem tibi in iudício, iudicábis. Hæc est heréditas servórum Dómini, et iustítia eórum apud me, dicit Dóminus. Is 55 1 Omnes sitiéntes veníte ad aquas: et qui non habétis argéntum, properáte, émite, et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. Is 55 2 Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? Audíte audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra. Is 55 3 Inclináte aurem vestram, et veníte ad me: audíte, et vivet ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles. Is 55 4 Ecce testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus. Is 55 5 Ecce gentem quam nesciébas vocábis, et gentes quæ te non cognovérunt ad te current, propter Dóminum Deum tuum, et sanctum Israël, quia glorificávit te. Is 55 6 Quǽrite Dóminum dum inveníri potest: invocáte eum dum prope est. Is 55 7 Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius: et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum. Is 55 8 Non enim cogitatiónes meæ cogitatiónes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Is 55 9 Quia sicut exaltántur cæli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Is 55 10 Et quómodo descéndit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem comedénti: Is 55 11 sic erit verbum meum quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque vólui, et prosperábitur in his ad quæ misi illud. Is 55 12 Quia in lætítia egrediémini, et in pace deducémini: montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu. Is 55 13 Pro saliúnca ascéndet ábies, et pro urtíca crescet myrtus: et erit Dóminus nominátus in signum ætérnum quod non auferétur. Is 56 1 Hæc dicit Dóminus: Custodíte iudícium, et fácite iustítiam, quia iuxta est salus mea ut véniat, et iustítia mea ut revelétur. Is 56 2 Beátus vir qui facit hoc, et fílius hóminis qui apprehéndet istud, custódiens sábbatum ne pólluat illud, custódiens manus suas ne fáciat omne malum. Is 56 3 Et non dicat fílius ádvenæ qui adhǽret Dómino, dicens: Separatióne dívidet me Dóminus a pópulo suo: et non dicat eunúchus: Ecce ego lignum áridum. Is 56 4 Quia hæc dicit Dóminus eunúchis: Qui custodíerint sábbata mea, et elégerint quæ ego vólui, et tenúerint fœdus meum, Is 56 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen mélius a fíliis et filiábus: nomen sempitérnum dabo eis, quod non períbit. Is 56 6 Et fílios ádvenæ, qui adhǽrent Dómino, ut colant eum, et díligant nomen eius, ut sint ei in servos: omnem custodiéntem sábbatum ne pólluat illud, et tenéntem fœdus meum: Is 56 7 addúcam eos in montem sanctum meum, et lætificábo eos in domo oratiónis meæ: holocáusta eórum et víctimæ eórum placébunt mihi super altári meo: quia domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis. Is 56 8 Ait Dóminus Deus, qui cóngregat dispérsos Israël: Adhuc congregábo ad eum congregátos eius. Is 56 9 Omnes béstiæ agri veníte ad devorándum, univérsæ béstiæ saltus. Is 56 10 Speculatóres eius cæci omnes: nesciérunt univérsi: canes muti non valéntes latráre, vidéntes vana, dormiéntes, et amántes sómnia. Is 56 11 Et canes imprudentíssimi nesciérunt saturitátem: ipsi pastóres ignoravérunt intelligéntiam: omnes in viam suam declinavérunt, unusquísque ad avarítiam suam, a summo usque ad novíssimum. Is 56 12 Veníte, sumámus vinum, et impleámur ebrietáte: et erit sicut hódie, sic et cras, et multo ámplius. Is 57 1 Iustus perit, et non est qui recógitet in corde suo: et viri misericórdiæ colligúntur, quia non est qui intélligat: a fácie enim malítiæ colléctus est iustus. Is 57 2 Véniat pax: requiéscat in cubíli suo qui ambulávit in directióne sua. Is 57 3 Vos autem accédite huc, fílii auguratrícis, semen adúlteri et fornicáriæ. Is 57 4 Super quem lusístis? super quem dilatástis os, et eiecístis linguam? numquid non vos fílii scelésti, semen mendax? Is 57 5 Qui consolámini in diis subter omne lignum frondósum, immolántes párvulos in torréntibus, subter eminéntes petras? Is 57 6 In pártibus torréntis pars tua, hæc est sors tua: et ipsis effudísti libámen, obtulísti sacrifícium: numquid super his non indignábor? Is 57 7 Super montem excélsum et sublímem posuísti cubíle tuum, et illuc ascendísti ut immoláres hóstias. Is 57 8 Et post óstium, et retro postem posuísti memoriále tuum. Quia iuxta me discooperuísti, et suscepísti adúlterum, dilatásti cubíle tuum, et pepigísti cum eis fœdus: dilexísti stratum eórum manu apérta. Is 57 9 Et ornásti te regi unguénto, et multiplicásti pigménta tua. Misísti legátos tuos procul, et humiliáta es usque ad ínferos. Is 57 10 In multitúdine viæ tuæ laborásti: non dixísti: Quiéscam. Vitam manus tuæ invenísti: proptérea non rogásti. Is 57 11 Pro quo sollícita timuísti, quia mentíta es, et mei non es recordáta, neque cogitásti in corde tuo? quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblíta es. Is 57 12 Ego annuntiábo iustítiam tuam, et ópera tua non próderunt tibi. Is 57 13 Cum clamáveris, líberent te congregáti tui, et omnes eos áuferet ventus, tollet aura. Qui autem fidúciam habet mei, hereditábit terram, et possidébit montem sanctum meum. Is 57 14 Et dicam: Viam fácite, præbéte iter: declináte de sémita, auférte offendícula de via pópuli mei. Is 57 15 Quia hæc dicit Excélsus, et sublímis hábitans æternitátem, et sanctum nomen eius: in excélso et in sancto hábitans, et cum contríto et húmili spíritu: ut vivíficet spíritum humílium, et vivíficet cor contritórum. Is 57 16 Non enim in sempitérnum litigábo, neque usque ad finem iráscar, quia spíritus a fácie mea egrediétur, et flatus ego fáciam. Is 57 17 Propter iniquitátem avarítiæ eius irátus sum, et percússi eum. Abscóndi a te fáciem meam, et indignátus sum: et ábiit vagus in via cordis sui. Is 57 18 Vias eius vidi, et sanávi eum: et redúxi eum, et réddidi consolatiónes ipsi, et lugéntibus eius. Is 57 19 Creávi fructum labiórum pacem: pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dóminus, et sanávi eum. Is 57 20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiéscere non potest, et redúndant fluctus eius in conculcatiónem et lutum. Is 57 21 Non est pax ímpiis, dicit Dóminus Deus. Is 58 1 Clama, ne cesses, quasi tuba exálta vocem tuam, et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Iacob peccáta eórum. Is 58 2 Me étenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt: quasi gens quæ iustítiam fécerit, et iudícium Dei sui non derelíquerit: rogant me iudícia iustítiæ: appropinquáre Deo volunt. Is 58 3 Quare ieiunávimus, et non aspexísti: humiliávimus ánimas nostras, et nescísti? Ecce in die ieiúnii vestri invenítur volúntas vestra, et omnes debitóres vestros repétitis. Is 58 4 Ecce ad lites et contentiónes ieiunátis, et percútitis pugno ímpie. Nolíte ieiunáre sicut usque ad hanc diem, ut audiátur in excélso clamor vester. Is 58 5 Numquid tale est ieiúnium quod elégi, per diem afflígere hóminem ánimam suam? numquid contorquére quasi círculum caput suum, et saccum et cínerem stérnere? numquid istud vocábis ieiúnium, et diem acceptábilem Dómino? Is 58 6 Nonne hoc est magis ieiúnium quod elégi? dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes, dimítte eos qui confrácti sunt líberos, et omne onus dirúmpe. Is 58 7 Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Is 58 8 Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Is 58 9 Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce adsum: si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum et loqui quod non prodest. Is 58 10 Cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies. Is 58 11 Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit: et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum cuius non defícient aquæ. Is 58 12 Et ædificabúntur in te desérta sæculórum, fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis ædificátor sépium, avértens sémitas in quiétem. Is 58 13 Si avérteris a sábbato pedem tuum, fácere voluntátem tuam in die sancto meo, et vocáveris sábbatum delicátum, et sanctum Dómini gloriósum, et glorificáveris eum dum non facis vias tuas, et non invenítur volúntas tua, ut loquáris sermónem: Is 58 14 tunc delectáberis super Dómino, et sustóllam te super altitúdines terræ, et cibábo te hereditáte Iacob patris tui: os enim Dómini locútum est. Is 59 1 Ecce non est abbreviáta manus Dómini, ut salváre néqueat, neque aggraváta est auris eius, ut non exáudiat: Is 59 2 sed iniquitátes vestræ divisérunt inter vos et Deum vestrum: et peccáta vestra abscondérunt fáciem eius a vobis, ne exaudíret. Is 59 3 Manus enim vestræ pollútæ sunt sánguine, et dígiti vestri iniquitáte: lábia vestra locúta sunt mendácium, et lingua vestra iniquitátem fatur. Is 59 4 Non est qui ínvocet iustítiam, neque est qui iúdicet vere: sed confídunt in níhilo, et loquúntur vanitátes: concepérunt labórem, et peperérunt iniquitátem. Is 59 5 Ova áspidum rupérunt, et telas aráneæ texuérunt: qui coméderit de ovis eórum, moriétur: et quod confótum est, erúmpet in régulum. Is 59 6 Telæ eórum non erunt in vestiméntum, neque operiéntur opéribus suis: ópera eórum ópera inutília, et opus iniquitátis in mánibus eórum. Is 59 7 Pedes eórum ad malum currunt, et festínant ut effúndant sánguinem innocéntem: cogitatiónes eórum cogitatiónes inútiles: vástitas et contrítio in viis eórum. Is 59 8 Viam pacis nesciérunt, et non est iudícium in gréssibus eórum: sémitæ eórum incurvátæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignórat pacem. Is 59 9 Propter hoc elongátum est iudícium a nobis, et non apprehéndet nos iustítia. Exspectávimus lucem, et ecce ténebræ: splendórem, et in ténebris ambulávimus. Is 59 10 Palpávimus sicut cæci paríetem, et quasi absque óculis attrectávimus: impégimus merídie quasi in ténebris: in caliginósis quasi mórtui. Is 59 11 Rugiémus quasi ursi omnes, et quasi colúmbæ meditántes gemémus: exspectávimus iudícium, et non est: salútem, et elongáta est a nobis. Is 59 12 Multiplicátæ sunt enim iniquitátes nostræ coram te, et peccáta nostra respondérunt nobis, quia scélera nostra nobíscum, et iniquitátes nostras cognóvimus. Is 59 13 Peccáre et mentíri contra Dóminum, et avérsi sumus ne irémus post tergum Dei nostri, ut loquerémur calúmniam et transgressiónem: concépimus et locúti sumus de corde verba mendácii. Is 59 14 Et convérsum est retrórsum iudícium, et iustítia longe stetit: quia córruit in platéa véritas, et ǽquitas non pótuit íngredi. Is 59 15 Et facta est véritas in obliviónem: et qui recéssit a malo, prædæ pátuit. Et vidit Dóminus, et malum appáruit in óculis eius, quia non est iudícium. Is 59 16 Et vidit quia non est vir, et aporiátus est, quia non est qui occúrrat: et salvávit sibi bráchium suum, et iustítia eius ipsa confirmávit eum. Is 59 17 Indútus est iustítia ut loríca, et gálea salútis in cápite eius: indútus est vestiméntis ultiónis, et opértus est quasi pállio zeli. Is 59 18 Sicut ad vindíctam quasi ad retributiónem indignatiónis hóstibus suis, et vicissitúdinem inimícis suis: ínsulis vicem reddet. Is 59 19 Et timébunt qui ab occidénte nomen Dómini: et qui ab ortu solis, glóriam eius: cum vénerit quasi flúvius violéntus quem spíritus Dómini cogit: Is 59 20 et vénerit Sion redémptor, et eis qui rédeunt ab iniquitáte in Iacob, dicit Dóminus. Is 59 21 Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dóminus: spíritus meus qui est in te, et verba mea quæ pósui in ore tuo, non recédent de ore tuo, et de ore séminis tui, et de ore séminis séminis tui, dicit Dóminus, ámodo et usque in sempitérnum. Is 60 1 Surge illumináre Ierúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Is 60 2 Quia ecce ténebræ opérient terram, et calígo pópulos: super te autem oriétur Dóminus, et glória eius in te vidébitur. Is 60 3 Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Is 60 4 Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Is 60 5 Tunc vidébis, et áfflues: mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Is 60 6 Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. Is 60 7 Omne pecus Cedar congregábitur tibi: aríetes Nábaioth ministrábunt tibi: offeréntur super placábili altári meo, et domum maiestátis meæ glorificábo. Is 60 8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi colúmbæ ad fenéstras suas? Is 60 9 Me enim ínsulæ exspéctant, et naves maris in princípio, ut addúcam fílios tuos de longe: argéntum eórum, et aurum eórum cum eis, nómini Dómini Dei tui, et sancto Israël, quia glorificávit te. Is 60 10 Et ædificábunt fílii peregrinórum muros tuos, et reges eórum ministrábunt tibi: in indignatióne enim mea percússi te, et in reconciliatióne mea misértus sum tui. Is 60 11 Et aperiéntur portæ tuæ iúgiter: die ac nocte non claudéntur, ut afferátur ad te fortitúdo géntium, et reges eárum adducántur. Is 60 12 Gens enim et regnum quod non servíerit tibi períbit, et gentes solitúdine vastabúntur. Is 60 13 Glória Líbani ad te véniet, ábies, et buxus, et pinus simul ad ornándum locum sanctificatiónis meæ: et locum pedum meórum glorificábo. Is 60 14 Et vénient ad te curvi fílii eórum qui humiliavérunt te, et adorábunt vestígia pedum tuórum omnes qui detrahébant tibi: et vocábunt te Civitátem Dómini, Sion sancti Israël. Is 60 15 Pro eo quod fuísti derelícta et ódio hábita, et non erat qui per te transíret: ponam te in supérbiam sæculórum, gáudium in generatiónem et generatiónem: Is 60 16 et suges lac géntium, et mamílla regum lactáberis: et scies quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus fortis Iacob. Is 60 17 Pro ære áfferam aurum, et pro ferro áfferam argéntum, et pro lignis æs, et pro lapídibus ferrum: et ponam visitatiónem tuam pacem, et præpósitos tuos iustítiam. Is 60 18 Non audiétur ultra iníquitas in terra tua: vástitas et contrítio in términis tuis: et occupábit salus muros tuos, et portas tuas laudátio. Is 60 19 Non erit tibi ámplius sol ad lucéndum per diem, nec splendor lunæ illuminábit te: sed erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et Deus tuus in glóriam tuam. Is 60 20 Non óccidet ultra sol tuus, et luna tua non minuétur, quia erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et complebúntur dies luctus tui. Is 60 21 Pópulus autem tuus omnes iusti: in perpétuum hereditábunt terram: germen plantatiónis meæ, opus manus meæ ad glorificándum. Is 60 22 Mínimus erit in mille, et párvulus in gentem fortíssimam. Ego Dóminus in témpore eius súbito fáciam istud. Is 61 1 Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde, et prædicárem captívis indulgéntiam, et clausis apertiónem: Is 61 2 ut prædicárem annum placábilem Dómino, et diem ultiónis Deo nostro: ut consolárer omnes lugéntes: Is 61 3 ut pónerem lugéntibus Sion, et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mœróris: et vocabúntur in ea fortes iustítiæ, plantátio Dómini ad glorificándum. Is 61 4 Et ædificábunt desérta a sǽculo, et ruínas antíquas érigent, et instaurábunt civitátes desértas, dissipátas in generatiónem et generatiónem. Is 61 5 Et stabunt aliéni, et pascent pécora vestra, et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt. Is 61 6 Vos autem sacerdótes Dómini vocabímini: Minístri Dei nostri, dicétur vobis: fortitúdinem géntium comedétis, et in glória eárum superbiétis. Is 61 7 Pro confusióne vestra dúplici et rubóre, laudábunt partem suam: propter hoc in terra sua duplícia possidébunt, lætítia sempitérna erit eis. Is 61 8 Quia ego Dóminus díligens iudícium, et ódio habens rapínam in holocáusto: et dabo opus eórum in veritáte, et fœdus perpétuum fériam eis. Is 61 9 Et scient in géntibus semen eórum, et germen eórum in médio populórum: omnes qui víderint eos cognóscent illos, quia isti sunt semen cui benedíxit Dóminus. Is 61 10 Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna, et quasi sponsam ornátam monílibus suis. Is 61 11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. Is 62 1 Propter Sion non tacébo, et propter Ierúsalem non quiéscam, donec egrediátur ut splendor iustus eius, et salvátor eius ut lampas accendátur. Is 62 2 Et vidébunt gentes iustum tuum, et cuncti reges ínclytum tuum: et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominábit. Is 62 3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, et diadéma regni in manu Dei tui. Is 62 4 Non vocáberis ultra Derelícta, et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta: sed vocáberis Volúntas mea in ea, et terra tua Inhabitáta, quia complácuit Dómino in te, et terra tua inhabitábitur. Is 62 5 Habitábit enim iúvenis cum vírgine, et habitábunt in te fílii tui: et gaudébit sponsus super sponsam, et gaudébit super te Deus tuus. Is 62 6 Super muros tuos Ierúsalem constítui custódes: tota die et tota nocte in perpétuum non tacébunt. Qui reminiscímini Dómini, ne taceátis, Is 62 7 et ne detis siléntium ei, donec stabíliat et donec ponat Ierúsalem laudem in terra. Is 62 8 Iurávit Dóminus in déxtera sua, et in bráchio fortitúdinis suæ: Si dédero tríticum tuum ultra cibum inimícis tuis: et si bíberint fílii aliéni vinum tuum in quo laborásti. Is 62 9 Quia qui cóngregant illud, cómedent, et laudábunt Dóminum: et qui compórtant illud, bibent in átriis sanctis meis. Is 62 10 Transíte, transíte per portas, præparáte viam pópulo: planum fácite iter, elígite lápides, et eleváte signum ad pópulos. Is 62 11 Ecce Dóminus audítum fecit in extrémis terræ, dícite fíliæ Sion: Ecce Salvátor tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo. Is 62 12 Et vocábunt eos, Pópulus sanctus, redémpti a Dómino: tu autem vocáberis, Quæsíta cívitas, et non Derelícta. Is 63 1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra? iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ. Ego qui loquor iustítiam, et propugnátor sum ad salvándum. Is 63 2 Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut calcántium in torculári? Is 63 3 Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir mecum: calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi. Is 63 4 Dies enim ultiónis in corde meo: annus redemptiónis meæ venit. Is 63 5 Circumspéxi, et non erat auxiliátor: quæsívi, et non fuit qui adiuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi. Is 63 6 Et conculcávi pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in terram virtútem eórum. Is 63 7 Miseratiónum Dómini recordábor: laudem Dómini super ómnibus quæ réddidit nobis Dóminus, et super multitúdinem bonórum dómui Israël, quæ largítus est eis secúndum indulgéntiam suam, et secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. Is 63 8 Et dixit: Verúmtamen pópulus meus est, fílii non negántes: et factus est eis salvátor. Is 63 9 In omni tribulatióne eórum non est tribulátus, et ángelus faciéi eius salvávit eos: in dilectióne sua et in indulgéntia sua ipse redémit eos, et portávit eos, et elevávit eos cunctis diébus sǽculi. Is 63 10 Ipsi autem ad iracúndiam provocavérunt, et afflixérunt spíritum sancti eius: et convérsus est eis in inimícum, et ipse debellávit eos. Is 63 11 Et recordátus est diérum sǽculi Móysi, et pópuli sui. Ubi est qui edúxit eos de mari cum pastóribus gregis sui? Ubi est qui pósuit in médio eius spíritum sancti sui? Is 63 12 qui edúxit ad déxteram Móysen bráchio maiestátis suæ, qui scidit aquas ante eos, ut fáceret sibi nomen sempitérnum: Is 63 13 qui edúxit eos per abýssos, quasi equum in desérto non impingéntem: Is 63 14 quasi ánimal in campo descéndens, Spíritus Dómini ductor eius fuit: sic adduxísti pópulum tuum, ut fáceres tibi nomen glóriæ. Is 63 15 Atténde de cælo, et vide de habitáculo sancto tuo, et glóriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitúdo tua, multitúdo víscerum tuórum et miseratiónum tuárum? super me continuérunt se. Is 63 16 Tu enim pater noster, et Abraham nescívit nos, et Israël ignorávit nos: tu Dómine pater noster, redémptor noster, a sǽculo nomen tuum. Is 63 17 Quare erráre nos fecísti Dómine de viis tuis: indurásti cor nostrum ne timerémus te? Convértere propter servos tuos, tribus hereditátis tuæ. Is 63 18 Quasi níhilum possedérunt pópulum sanctum tuum: hostes nostri conculcavérunt sanctificatiónem tuam. Is 63 19 Facti sumus quasi in princípio, cum non dominaréris nostri, neque invocarétur nomen tuum super nos. Is 64 1 Utinam dirúmperes cælos, et descénderes: a fácie tua montes deflúerent. Is 64 2 Sicut exústio ignis tabéscerent, aquæ ardérent igni: ut notum fíeret nomen tuum inimícis tuis: a fácie tua gentes turbaréntur. Is 64 3 Cum féceris mirabília, non sustinébimus: descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt. Is 64 4 A sǽculo non audiérunt, neque áuribus percepérunt: óculus non vidit, Deus absque te, quæ præparásti exspectántibus te. Is 64 5 Occurrísti lætánti, et faciénti iustítiam: in viis tuis recordabúntur tui. Ecce tu irátus es, et peccávimus: in ipsis fúimus semper, et salvábimur. Is 64 6 Et facti sumus ut immúndus omnes nos, et quasi pannus menstruátæ univérsæ iustítiæ nostræ: et cecídimus quasi fólium univérsi, et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos. Is 64 7 Non est qui ínvocet nomen tuum: qui consúrgat, et téneat te. Abscondísti fáciem tuam a nobis, et allisísti nos in manu iniquitátis nostræ. Is 64 8 Et nunc Dómine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et ópera mánuum tuárum omnes nos. Is 64 9 Ne irascáris Dómine satis, et ne ultra memíneris iniquitátis nostræ: ecce réspice, pópulus tuus omnes nos. Is 64 10 Cívitas sancti tui facta est desérta, Sion desérta facta est, Ierúsalem desoláta est. Is 64 11 Domus sanctificatiónis nostræ et glóriæ nostræ, ubi laudavérunt te patres nostri, facta est in exustiónem ignis, et ómnia desiderabília nostra versa sunt in ruínas. Is 64 12 Numquid super his continébis te Dómine, tacébis, et afflíges nos veheménter? Is 65 1 Quæsiérunt me qui ante non interrogábant: invenérunt qui non quæsiérunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocábat nomen meum. Is 65 2 Expándi manus meas tota die ad pópulum incrédulum, qui gráditur in via non bona post cogitatiónes suas. Is 65 3 Pópulus qui ad iracúndiam próvocat me ante fáciem meam semper: qui ímmolant in hortis, et sacríficant super láteres: Is 65 4 qui hábitant in sepúlcris, et in delúbris idolórum dórmiunt: qui cómedunt carnem suíllam, et ius profánum in vasis eórum: Is 65 5 qui dicunt: Recéde a me, non appropínques mihi, quia immúndus es. Isti fumus erunt in furóre meo, ignis ardens tota die. Is 65 6 Ecce scriptum est coram me: non tacébo, sed reddam, et retríbuam in sinum eórum. Is 65 7 Iniquitátes vestras, et iniquitátes patrum vestrórum simul, dicit Dóminus: qui sacrificavérunt super montes, et super colles exprobravérunt mihi: et remétiar opus eórum primum in sinu eórum. Is 65 8 Hæc dicit Dóminus: Quómodo si inveniátur granum in botro, et dicátur: Ne díssipes illud, quóniam benedíctio est: sic fáciam propter servos meos, ut non dispérdam totum. Is 65 9 Et edúcam de Iacob semen, et de Iuda possidéntem montes meos: et hereditábunt eam elécti mei, et servi mei habitábunt ibi. Is 65 10 Et erunt campéstria in caulas gregum, et vallis Achor in cubíle armentórum, pópulo meo qui requisiérunt me. Is 65 11 Et vos qui dereliquístis Dóminum, qui oblíti estis montem sanctum meum, qui pónitis fortúnæ mensam, et libátis super eam, Is 65 12 numerábo vos in gládio, et omnes in cæde corruétis: pro eo quod vocávi, et non respondístis: locútus sum, et non audístis: et faciebátis malum in óculis meis, et quæ nólui elegístis. Is 65 13 Propter hoc hæc dicit Dóminus Deus: Ecce servi mei cómedent, et vos esuriétis: ecce servi mei bibent, et vos sitiétis: Is 65 14 ecce servi mei lætabúntur, et vos confundémini: ecce servi mei laudábunt præ exsultatióne cordis, et vos clamábitis præ dolóre cordis, et præ contritióne spíritus ululábitis. Is 65 15 Et dimittétis nomen vestrum in iuraméntum eléctis meis: et interfíciet te Dóminus Deus, et servos suos vocábit nómine álio. Is 65 16 In quo qui benedíctus est super terram benedicétur in Deo amen: et qui iurat in terra iurábit in Deo amen: quia oblivióni tráditæ sunt angústiæ prióres, et quia abscónditæ sunt ab óculis meis. Is 65 17 Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam: et non erunt in memória prióra, et non ascéndent super cor. Is 65 18 Sed gaudébitis et exsultábitis usque in sempitérnum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Ierúsalem exsultatiónem, et pópulum eius gáudium. Is 65 19 Et exsultábo in Ierúsalem, et gaudébo in pópulo meo, et non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris. Is 65 20 Non erit ibi ámplius infans diérum, et senex qui non ímpleat dies suos, quóniam puer centum annórum moriétur, et peccátor centum annórum maledíctus erit. Is 65 21 Et ædificábunt domos, et habitábunt: et plantábunt víneas, et cómedent fructus eárum. Is 65 22 Non ædificábunt, et álius habitábit: non plantábunt, et álius cómedet: secúndum enim dies ligni erunt dies pópuli mei, et ópera mánuum eórum inveterábunt. Is 65 23 Elécti mei non laborábunt frustra, neque generábunt in conturbatióne, quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis. Is 65 24 Erítque ántequam clament, ego exáudiam: adhuc illis loquéntibus, ego áudiam. Is 65 25 Lupus et agnus pascéntur simul, leo et bos cómedent páleas, et serpénti pulvis panis eius: non nocébunt, neque occídent in omni monte sancto meo, dicit Dóminus. Is 66 1 Hæc dicit Dóminus: Cælum sedes mea, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ est ista domus quam ædificábitis mihi? et quis est iste locus quiétis meæ? Is 66 2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt univérsa ista, dicit Dóminus: ad quem autem respíciam, nisi ad paupérculum, et contrítum spíritu, et treméntem sermónes meos? Is 66 3 Qui ímmolat bovem, quasi qui interfíciat virum: qui mactat pecus, quasi qui excérebret canem: qui offert oblatiónem, quasi qui sánguinem suíllum ófferat: qui recordátur thuris, quasi qui benedícat idólo. Hæc ómnia elegérunt in viis suis, et in abominatiónibus suis ánima eórum delectáta est. Is 66 4 Unde et ego éligam illusiónes eórum, et quæ timébant addúcam eis: quia vocávi, et non erat qui respondéret: locútus sum, et non audiérunt: fecerúntque malum in óculis meis, et quæ nólui elegérunt. Is 66 5 Audíte verbum Dómini, qui trémitis ad verbum eius: dixérunt fratres vestri odiéntes vos, et abiciéntes propter nomen meum: glorificétur Dóminus, et vidébimus in lætítia vestra: ipsi autem confundéntur. Is 66 6 Vox pópuli de civitáte, vox de templo, vox Dómini reddéntis retributiónem inimícis suis. Is 66 7 Antequam parturíret, péperit: ántequam veníret partus eius, péperit másculum. Is 66 8 Quis audívit unquam tale? et quis vidit huic símile? numquid partúriet terra in die una, aut pariétur gens simul, quia parturívit et péperit Sion fílios suos? Is 66 9 Numquid ego qui álios párere fácio, ipse non páriam? dicit Dóminus. Si ego, qui generatiónem céteris tríbuo, stérilis ero? ait Dóminus Deus tuus. Is 66 10 Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam: gaudéte cum ea gáudio, univérsi qui lugétis super eam: Is 66 11 ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis eius: ut mulgeátis et delíciis affluátis ab omnímoda glória eius. Is 66 12 Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Is 66 13 Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Ierúsalem consolabímini. Is 66 14 Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt: et cognoscétur manus Dómini servis eius, et indignábitur inimícis suis. Is 66 15 Quia ecce Dóminus in igne véniet, et quasi turbo quadrígæ eius, réddere in indignatióne furórem suum et increpatiónem suam in flamma ignis: Is 66 16 quia in igne Dóminus diiudicábit, et in gládio suo ad omnem carnem: et multiplicabúntur interfécti a Dómino, Is 66 17 qui sanctificabántur, et mundos se putábant in hortis post iánuam intrínsecus, qui comedébant carnem suíllam, et abominatiónem et murem: simul consuméntur, dicit Dóminus. Is 66 18 Ego autem ópera eórum et cogitatiónes eórum vénio ut cóngregem, cum ómnibus géntibus et linguis: et vénient, et vidébunt glóriam meam. Is 66 19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salváti fúerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lýdiam, tendéntes sagíttam: in Itáliam et Grǽciam, ad ínsulas longe, ad eos qui non audiérunt de me, et non vidérunt glóriam meam. Et annuntiábunt glóriam meam géntibus: Is 66 20 et addúcent omnes fratres vestros de cunctis géntibus donum Dómino, in equis, et in quadrígis, et in lectícis, et in mulis, et in carrúcis, ad montem sanctum meum Ierúsalem, dicit Dóminus: quómodo si ínferant fílii Israël munus in vase mundo in domum Dómini. Is 66 21 Et assúmam ex eis in sacerdótes et Levítas, dicit Dóminus. Is 66 22 Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego fácio stare coram me, dicit Dóminus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Is 66 23 Et erit mensis ex mense, et sábbatum ex sábbato: véniet omnis caro ut adóret coram fácie mea, dicit Dóminus. Is 66 24 Et egrediéntur, et vidébunt cadávera virórum qui prævaricáti sunt in me: vermis eórum non moriétur, et ignis eórum non exstinguétur: et erunt usque ad satietátem visiónis omni carni. Jer 1 1 Verba Ieremíæ fílii Helcíæ, de sacerdótibus qui fuérunt in Anathoth, in terra Béniamin. Jer 1 2 Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii Amon, regis Iuda, in tertiodécimo anno regni eius. Jer 1 3 Et factum est in diébus Ióakim fílii Iosíæ, regis Iuda, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ, fílii Iosíæ, regis Iuda, usque ad transmigratiónem Ierúsalem, in mense quinto. Jer 1 4 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Jer 1 5 Priúsquam te formárem in útero, novi te: et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te. Jer 1 6 Et dixi, A a a, Dómine Deus: ecce néscio loqui, quia puer ego sum. Jer 1 7 Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere: Puer sum: quóniam ad ómnia quæ mittam te ibis, et univérsa quæcúmque mandávero tibi loquéris. Jer 1 8 Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum ut éruam te, dicit Dóminus. Jer 1 9 Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum, et dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: Jer 1 10 ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes. Jer 1 11 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Quid tu vides Ieremía? Et dixi: Virgam vigilántem ego vídeo. Jer 1 12 Et dixit Dóminus ad me: Bene vidísti: quia vigilábo ego super verbo meo, ut fáciam illud. Jer 1 13 Et factum est verbum Dómini secúndo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succénsam ego vídeo, et fáciem eius a fácie aquilónis. Jer 1 14 Et dixit Dóminus ad me: Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ: Jer 1 15 quia ecce ego convocábo omnes cognatiónes regnórum aquilónis, ait Dóminus: et vénient, et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Ierúsalem, et super omnes muros eius in circúitu, et super univérsas urbes Iuda. Jer 1 16 Et loquar iudícia mea cum eis super omnem malítiam eórum qui dereliquérunt me, et libavérunt diis aliénis, et adoravérunt opus mánuum suárum. Jer 1 17 Tu ergo accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad eos ómnia quæ ego præcípio tibi. Ne formídes a fácie eórum, nec enim timére te fáciam vultum eórum. Jer 1 18 Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Iuda, princípibus eius, et sacerdótibus, et pópulo terræ. Jer 1 19 Et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt, quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te. Jer 2 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Jer 2 2 Vade, et clama in áuribus Ierúsalem, dicens: Hæc dicit Dóminus: Recordátus sum tui, míserans adolescéntiam tuam, et caritátem desponsatiónis tuæ, quando secúta es me in desérto, in terra quæ non seminátur. Jer 2 3 Sanctus Israël Dómino, primítiæ frugum eius: omnes qui dévorant eum delínquunt: mala vénient super eos, dicit Dóminus. Jer 2 4 Audíte verbum Dómini, domus Iacob, et omnes cognatiónes domus Israël. Jer 2 5 Hæc dicit Dóminus: Quid invenérunt patres vestri in me iniquitátis, quia elongavérunt a me, et ambulavérunt post vanitátem, et vani facti sunt? Jer 2 6 Et non dixérunt: Ubi est Dóminus, qui ascéndere nos fecit de terra Ægýpti: qui tradúxit nos per desértum, per terram inhabitábilem et ínviam, per terram sitis, et imáginem mortis, per terram in qua non ambulávit vir, neque habitávit homo? Jer 2 7 Et indúxi vos in terram Carméli, ut comederétis fructum eius et óptima illíus: et ingréssi contaminástis terram meam, et hereditátem meam posuístis in abominatiónem. Jer 2 8 Sacerdótes non dixérunt: Ubi est Dóminus? et tenéntes legem nesciérunt me, et pastóres prævaricáti sunt in me, et prophétæ prophetavérunt in Baal, et idóla secúti sunt. Jer 2 9 Proptérea adhuc iudício conténdam vobíscum, ait Dóminus, et cum fíliis vestris disceptábo. Jer 2 10 Transíte ad ínsulas Cethim, et vidéte: et in Cedar míttite, et consideráte veheménter: et vidéte si factum est huiuscémodi. Jer 2 11 Si mutávit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: pópulus vero meus mutávit glóriam suam in idólum. Jer 2 12 Obstupéscite cæli super hoc, et portæ eius desolámini veheménter, dicit Dóminus. Jer 2 13 Duo enim mala fecit pópulus meus: me dereliquérunt fontem aquæ vivæ, et fodérunt sibi cistérnas, cistérnas dissipátas, quæ continére non valent aquas. Jer 2 14 Numquid servus est Israël, aut vernáculus? quare ergo factus est in prædam? Jer 2 15 Super eum rugiérunt leónes, et dedérunt vocem suam: posuérunt terram eius in solitúdinem. Civitátes eius exústæ sunt, et non est qui hábitet in eis. Jer 2 16 Fílii quoque Mémpheos et Taphnes constupravérunt te usque ad vérticem. Jer 2 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquísti Dóminum Deum tuum eo témpore quo ducébat te per viam? Jer 2 18 Et nunc quid tibi vis in via Ægýpti, ut bibas aquam túrbidam? et quid tibi cum via Assyriórum, ut bibas aquam flúminis? Jer 2 19 Arguet te malítia tua, et avérsio tua increpábit te. Scito et vide quia malum et amárum est reliquísse te Dóminum Deum tuum, et non esse timórem mei apud te, dicit Dóminus Deus exercítuum. Jer 2 20 A sǽculo confregísti iugum meum: rupísti víncula mea, et dixísti: Non sérviam. In omni enim colle sublími, et sub omni ligno frondóso tu prosternebáris méretrix. Jer 2 21 Ego autem plantávi te víneam eléctam, omne semen verum: quómodo ergo convérsa es mihi in pravum, vínea aliéna? Jer 2 22 Si láveris te nitro, et multiplicáveris tibi herbam borith, maculáta es in iniquitáte tua coram me, dicit Dóminus Deus. Jer 2 23 Quómodo dicis: Non sum pollúta: post Báalim non ambulávi? Vide vias tuas in conválle: scito quid féceris: cursor levis éxplicans vias suas. Jer 2 24 Onager assuétus in solitúdine, in desidério ánimæ suæ attráxit ventum amóris sui: nullus avértet eam: omnes qui quærunt eam non defícient: in ménstruis eius invénient eam. Jer 2 25 Próhibe pedem tuum a nuditáte, et guttur tuum a siti. Et dixísti: Desperávi, nequáquam fáciam: adamávi quippe aliénos, et post eos ambulábo. Jer 2 26 Quómodo confúnditur fur quando deprehénditur, sic confúsi sunt domus Israël, ipsi et reges eórum, príncipes, et sacerdótes, et prophétæ eórum, Jer 2 27 dicéntes ligno: Pater meus es tu: et lápidi: Tu me genuísti: vertérunt ad me tergum et non fáciem, et in témpore afflictiónis suæ dicent: Surge, et líbera nos. Jer 2 28 Ubi sunt dii tui, quos fecísti tibi? surgant, et líberent te in témpore afflictiónis tuæ: secúndum númerum quippe civitátum tuárum erant dii tui Iuda. Jer 2 29 Quid vultis mecum iudício conténdere? omnes dereliquístis me, dicit Dóminus. Jer 2 30 Frustra percússi fílios vestros: disciplínam non recepérunt. Devorávit gládius vester prophétas vestros: quasi leo vastátor Jer 2 31 generátio vestra. Vidéte verbum Dómini: numquid solitúdo factus sum Israéli, aut terra serótina? quare ergo dixit pópulus meus: Recéssimus, non veniémus ultra ad te? Jer 2 32 Numquid obliviscétur virgo ornaménti sui, aut sponsa fásciæ pectorális suæ? pópulus vero meus oblítus est mei diébus innúmeris. Jer 2 33 Quid níteris bonam osténdere viam tuam ad quæréndam dilectiónem, quæ ínsuper et malítias tuas docuísti vias tuas, Jer 2 34 et in alis tuis invéntus est sanguis animárum páuperum et innocéntum? non in fossis invéni eos, sed in ómnibus quæ supra memorávi. Jer 2 35 Et dixísti: Absque peccáto et ínnocens ego sum, et proptérea avertátur furor tuus a me. Ecce ego iudício conténdam tecum, eo quod díxeris: Non peccávi. Jer 2 36 Quam vilis facta es nimis, íterans vias tuas! et ab Ægýpto confundéris, sicut confúsa es ab Assur. Jer 2 37 Nam et ab ista egrediéris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quóniam obtrívit Dóminus confidéntiam tuam, et nihil habébis prósperum in ea. Jer 3 1 Vulgo dícitur: Si dimíserit vir uxórem suam, et recédens ab eo dúxerit virum álterum, numquid revertétur ad eam ultra? numquid non pollúta et contamináta erit múlier illa? Tu autem fornicáta es cum amatóribus multis: tamen revértere ad me, dicit Dóminus, et ego suscípiam te. Jer 3 2 Leva óculos tuos in diréctum, et vide ubi non prostráta sis. In viis sedébas, exspéctans eos quasi latro in solitúdine: et polluísti terram in fornicatiónibus tuis, et in malítiis tuis. Jer 3 3 Quam ob rem prohíbitæ sunt stillæ pluviárum, et serótinus imber non fuit. Frons mulíeris meretrícis facta est tibi: noluísti erubéscere. Jer 3 4 Ergo saltem ámodo voca me: Pater meus, dux virginitátis meæ tu es: Jer 3 5 numquid irascéris in perpétuum, aut perseverábis in finem? Ecce locúta es, et fecísti mala, et potuísti. Jer 3 6 Et dixit Dóminus ad me in diébus Iosíæ regis: Numquid vidísti quæ fécerit aversátrix Israël? Abiit sibímet super omnem montem excélsum, et sub omni ligno frondóso, et fornicáta est ibi. Jer 3 7 Et dixi, cum fecísset hæc ómnia: Ad me revértere: et non est revérsa. Et vidit prævaricátrix soror eius Iuda, Jer 3 8 quia pro eo quod mœcháta esset aversátrix Israël, dimisíssem eam, et dedíssem ei libéllum repúdii: et non tímuit prævaricátrix Iuda soror eius, sed ábiit, et fornicáta est étiam ipsa. Jer 3 9 Et facilitáte fornicatiónis suæ contaminávit terram, et mœcháta est cum lápide et ligno: Jer 3 10 et in ómnibus his non est revérsa ad me prævaricátrix soror eius Iuda in toto corde suo, sed in mendácio, ait Dóminus. Jer 3 11 Et dixit Dóminus ad me: Iustificávit ánimam suam aversátrix Israël, comparatióne prævaricatrícis Iudæ. Jer 3 12 Vade, et clama sermónes istos contra aquilónem, et dices: Revértere aversátrix Israël, ait Dóminus, et non avértam fáciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dóminus, et non iráscar in perpétuum. Jer 3 13 Verúmtamen scito iniquitátem tuam, quia in Dóminum Deum tuum prævaricáta es, et dispersísti vias tuas aliénis sub omni ligno frondóso, et vocem meam non audísti, ait Dóminus. Jer 3 14 Convertímini fílii reverténtes, dicit Dóminus: quia ego vir vester: et assúmam vos unum de civitáte, et duos de cognatióne, et introdúcam vos in Sion. Jer 3 15 Et dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína. Jer 3 16 Cumque multiplicáti fuéritis, et crevéritis in terra in diébus illis, ait Dóminus, non dicent ultra: Arca testaménti Dómini: neque ascéndet super cor, neque recordabúntur illíus, nec visitábitur, nec fiet ultra. Jer 3 17 In témpore illo vocábunt Ierúsalem sólium Dómini: et congregabúntur ad eam omnes gentes in nómine Dómini in Ierúsalem, et non ambulábunt post pravitátem cordis sui péssimi. Jer 3 18 In diébus illis ibit domus Iuda ad domum Israël, et vénient simul de terra aquilónis ad terram quam dedi pátribus vestris. Jer 3 19 Ego autem dixi: Quómodo ponam te in fílios, et tríbuam tibi terram desiderábilem, hereditátem præcláram exercítuum géntium? Et dixi: Patrem vocábis me, et post me íngredi non cessábis. Jer 3 20 Sed quómodo si contémnat múlier amatórem suum, sic contémpsit me domus Israël, dicit Dóminus. Jer 3 21 Vox in viis audíta est, plorátus et ululátus filiórum Israël: quóniam iníquam fecérunt viam suam: oblíti sunt Dómini Dei sui. Jer 3 22 Convertímini fílii reverténtes, et sanábo aversiónes vestras. Ecce nos venímus ad te: tu enim es Dóminus Deus noster. Jer 3 23 Vere mendáces erant colles, et multitúdo móntium: vere in Dómino Deo nostro salus Israël. Jer 3 24 Confúsio comédit labórem patrum nostrórum ab adolescéntia nostra: greges eórum, et arménta eórum, fílios eórum, et fílias eórum. Jer 3 25 Dormiémus in confusióne nostra, et opériet nos ignomínia nostra: quóniam Dómino Deo nostro peccávimus nos, et patres nostri, ab adolescéntia nostra usque ad diem hanc: et non audívimus vocem Dómini Dei nostri. Jer 4 1 Si revérteris Israël, ait Dóminus, ad me convértere: si abstúleris offendícula tua a fácie mea, non commovéberis. Jer 4 2 Et iurábis: Vivit Dóminus in veritáte, et in iudício, et in iustítia: et benedícent eum gentes, ipsúmque laudábunt. Jer 4 3 Hæc enim dicit Dóminus viro Iuda et Ierúsalem: Nováte vobis novále, et nolíte sérere super spinas. Jer 4 4 Circumcidímini Dómino, et auférte præpútia córdium vestrórum viri Iuda, et habitatóres Ierúsalem: ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea, et succendátur, et non sit qui exstínguat, propter malítiam cogitatiónum vestrárum. Jer 4 5 Annuntiáte in Iuda, et in Ierúsalem audítum fácite: loquímini, et cánite tuba in terra, clamáte fórtiter, et dícite: Congregámini, et ingrediámur civitátes munítas. Jer 4 6 Leváte signum in Sion: confortámini, nolíte stare: quia malum ego addúco ab aquilóne, et contritiónem magnam. Jer 4 7 Ascéndit leo de cubíli suo, et prædo géntium se levávit: egréssus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitúdinem: civitátes tuæ vastabúntur, remanéntes absque habitatóre. Jer 4 8 Super hoc accíngite vos cilíciis: plángite, et ululáte: quia non est avérsa ira furóris Dómini a nobis. Jer 4 9 Et erit in die illa, dicit Dóminus: períbit cor regis, et cor príncipum, et obstupéscent sacerdótes, et prophétæ consternabúntur. Jer 4 10 Et dixi: Heu, heu, heu Dómine Deus, ergóne decepísti pópulum istum et Ierúsalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervénit gládius usque ad ánimam? Jer 4 11 In témpore illo dicétur pópulo huic et Ierúsalem: Ventus urens in viis quæ sunt in desérto viæ fíliæ pópuli mei, non ad ventilándum et ad purgándum. Jer 4 12 Spíritus plenus ex his véniet mihi, et nunc ego loquar iudícia mea cum eis. Jer 4 13 Ecce quasi nubes ascéndet, et quasi tempéstas currus eius: velocióres áquilis equi illíus: væ nobis, quóniam vastáti sumus. Jer 4 14 Lava a malítia cor tuum Ierúsalem, ut salva fias: úsquequo morabúntur in te cogitatiónes nóxiæ? Jer 4 15 Vox enim annuntiántis a Dan, et notum faciéntis idólum de monte Ephraim. Jer 4 16 Dícite géntibus: Ecce audítum est in Ierúsalem custódes veníre de terra longínqua, et dare super civitátes Iuda vocem suam. Jer 4 17 Quasi custódes agrórum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracúndiam provocávit, dicit Dóminus. Jer 4 18 Viæ tuæ et cogitatiónes tuæ fecérunt hæc tibi: ista malítia tua, quia amára, quia tétigit cor tuum. Jer 4 19 Ventrem meum, ventrem meum dóleo, sensus cordis mei turbáti sunt in me: non tacébo, quóniam vocem búccinæ audívit ánima mea, clamórem prœ́lii. Jer 4 20 Contrítio super contritiónem vocáta est, et vastáta est omnis terra: repénte vastáta sunt tabernácula mea: súbito pelles meæ. Jer 4 21 Usquequo vidébo fugiéntem: áudiam vocem búccinæ? Jer 4 22 Quia stultus pópulus meus me non cognóvit: fílii insipiéntes sunt et vecórdes: sapiéntes sunt ut fáciant mala, bene autem fácere nesciérunt. Jer 4 23 Aspéxi terram, et ecce vácua erat et níhili: et cælos, et non erat lux in eis. Jer 4 24 Vidi montes, et ecce movebántur: et omnes colles conturbáti sunt. Jer 4 25 Intúitus sum, et non erat homo: et omne volátile cæli recéssit. Jer 4 26 Aspéxi, et ecce Carmélus desértus: et omnes urbes eius destrúctæ sunt a fácie Dómini, et a fácie iræ furóris eius. Jer 4 27 Hæc enim dicit Dóminus: Desérta erit omnis terra, sed tamen consummatiónem non fáciam. Jer 4 28 Lugébit terra, et mœrébunt cæli désuper, eo quod locútus sum. Cogitávi, et non pœnítuit me, nec avérsus sum ab eo. Jer 4 29 A voce équitis et mitténtis sagíttam fugit omnis cívitas: ingréssi sunt árdua, et ascendérunt rupes: univérsæ urbes derelíctæ sunt, et non hábitat in eis homo. Jer 4 30 Tu autem vastáta, quid fácies? cum vestíeris te cóccino, cum ornáta fúeris moníli áureo, et pínxeris stíbio óculos tuos, frustra componéris: contempsérunt te amatóres tui, ánimam tuam quærent. Jer 4 31 Vocem enim quasi parturiéntis audívi, angústias ut puérperæ: vox fíliæ Sion intermoriéntis, expandentísque manus suas: væ mihi, quia defécit ánima mea propter interféctos. Jer 5 1 Circuíte vias Ierúsalem, et aspícite, et consideráte, et quǽrite in platéis eius, an inveniátis virum faciéntem iudícium, et quæréntem fidem: et propítius ero ei. Jer 5 2 Quod si étiam Vivit Dóminus, díxerint: et hoc falso iurábunt. Jer 5 3 Dómine óculi tui respíciunt fidem: percussísti eos, et non doluérunt: attrivísti eos, et renuérunt accípere disciplínam: induravérunt fácies suas supra petram, et noluérunt revérti. Jer 5 4 Ego autem dixi: Fórsitan páuperes sunt et stulti, ignorántes viam Dómini, iudícium Dei sui. Jer 5 5 Ibo ígitur ad optimátes, et loquar eis: ipsi enim cognovérunt viam Dómini, iudícium Dei sui: et ecce magis hi simul confregérunt iugum, rupérunt víncula. Jer 5 6 Idcírco percússit eos leo de silva: lupus ad vésperam vastávit eos, pardus vígilans super civitátes eórum: omnis qui egréssus fúerit ex eis capiétur: quia multiplicátæ sunt prævaricatiónes eórum: confortátæ sunt aversiónes eórum. Jer 5 7 Super quo propítius tibi esse pótero? fílii tui dereliquérunt me, et iurant in his qui non sunt dii. Saturávi eos, et mœcháti sunt, et in domo meretrícis luxuriabántur. Jer 5 8 Equi amatóres et emissárii facti sunt: unusquísque ad uxórem próximi sui hinniébat. Jer 5 9 Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, et in gente tali non ulciscétur ánima mea? Jer 5 10 Ascéndite muros eius, et dissipáte: consummatiónem autem nolíte fácere: auférte propágines eius, quia non sunt Dómini. Jer 5 11 Prævaricatióne enim prævaricáta est in me domus Israël, et domus Iuda, ait Dóminus. Jer 5 12 Negavérunt Dóminum, et dixérunt: Non est ipse: neque véniet super nos malum: gládium et famem non vidébimus. Jer 5 13 Prophétæ fuérunt in ventum locúti, et respónsum non fuit in eis: hæc ergo evénient illis. Jer 5 14 Hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Quia locúti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et pópulum istum in ligna, et vorábit eos. Jer 5 15 Ecce ego addúcam super vos gentem de longínquo domus Israël, ait Dóminus: gentem robústam, gentem antíquam, gentem cuius ignorábis linguam, nec intélliges quid loquátur. Jer 5 16 Pháretra eius quasi sepúlcrum patens, univérsi fortes. Jer 5 17 Et cómedet ségetes tuas et panem tuum: devorábit fílios tuos et fílias tuas: cómedet gregem tuum et arménta tua: cómedet víneam tuam et ficum tuam: et cónteret urbes munítas tuas, in quibus tu habes fidúciam, gládio. Jer 5 18 Verúmtamen in diébus illis, ait Dóminus, non fáciam vos in consummatiónem. Jer 5 19 Quod si dixéritis: Quare fecit nobis Dóminus Deus noster hæc ómnia? dices ad eos: Sicut dereliquístis me, et servístis deo aliéno in terra vestra, sic serviétis aliénis in terra non vestra. Jer 5 20 Annuntiáte hoc dómui Iacob, et audítum fácite in Iuda, dicéntes: Jer 5 21 Audi pópule stulte, qui non habes cor: qui habéntes óculos non vidétis: et aures, et non audítis. Jer 5 22 Me ergo non timébitis, ait Dóminus, et a fácie mea non dolébitis? Qui pósui arénam términum mari, præcéptum sempitérnum quod non præteríbit: et commovebúntur, et non póterunt: et intuméscent fluctus eius, et non transíbunt illud. Jer 5 23 Pópulo autem huic factum est cor incrédulum et exásperans: recessérunt, et abiérunt. Jer 5 24 Et non dixérunt in corde suo: Metuámus Dóminum Deum nostrum, qui dat nobis plúviam temporáneam et serótinam in témpore suo, plenitúdinem ánnuæ messis custodiéntem nobis. Jer 5 25 Iniquitátes vestræ declinavérunt hæc, et peccáta vestra prohibuérunt bonum a vobis: Jer 5 26 quia invénti sunt in pópulo meo ímpii insidiántes quasi áucupes, láqueos ponéntes et pédicas ad capiéndos viros. Jer 5 27 Sicut decípula plena ávibus, sic domus eórum plenæ dolo: ídeo magnificáti sunt et ditáti. Jer 5 28 Incrassáti sunt et impinguáti, et præteriérunt sermónes meos péssime. Causam víduæ non iudicavérunt, causam pupílli non direxérunt, et iudícium páuperum non iudicavérunt. Jer 5 29 Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, aut super gentem huiuscémodi non ulciscétur ánima mea? Jer 5 30 Stupor et mirabília facta sunt in terra: Jer 5 31 prophétæ prophetábant mendácium, et sacerdótes applaudébant mánibus suis, et pópulus meus diléxit tália. Quid ígitur fiet in novíssimo eius? Jer 6 1 Confortámini fílii Béniamin in médio Ierúsalem: et in Thécua clángite búccina, et super Bethácarem leváte vexíllum, quia malum visum est ab aquilóne, et contrítio magna. Jer 6 2 Speciósæ et delicátæ assimilávi fíliam Sion. Jer 6 3 Ad eam vénient pastóres et greges eórum: fixérunt in ea tentória in circúitu: pascet unusquísque eos qui sub manu sua sunt. Jer 6 4 Sanctificáte super eam bellum: consúrgite, et ascendámus in merídie: væ nobis, quia declinávit dies, quia longióres factæ sunt umbræ vésperi. Jer 6 5 Súrgite, et ascendámus in nocte, et dissipémus domus eius. Jer 6 6 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Cǽdite lignum eius, et fúndite circa Ierúsalem ággerem. Hæc est cívitas visitatiónis: omnis calúmnia in médio eius. Jer 6 7 Sicut frígidam fecit cistérna aquam suam, sic frígidam fecit malítiam suam. Iníquitas et vástitas audiétur in ea, coram me semper infírmitas et plaga. Jer 6 8 Erudíre Ierúsalem, ne forte recédat ánima mea a te: ne forte ponam te desértam, terram inhabitábilem. Jer 6 9 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Usque ad racémum cólligent quasi in vínea relíquias Israël. Convérte manum tuam quasi vindemiátor ad cartállum. Jer 6 10 Cui loquar, et quem contestábor ut áudiat? ecce incircumcísæ aures eórum, et audíre non possunt: ecce verbum Dómini factum est eis in oppróbrium, et non suscípient illud. Jer 6 11 Idcírco furóre Dómini plenus sum: laborávi sústinens. Effúnde super párvulum foris, et super consílium iúvenum simul: vir enim cum mulíere capiétur: senex cum pleno diérum. Jer 6 12 Et transíbunt domus eórum ad álteros, agri et uxóres páriter: quia exténdam manum meam super habitántes terram, dicit Dóminus. Jer 6 13 A minóre quippe usque ad maiórem omnes avarítiæ student, et a prophéta usque ad sacerdótem cuncti fáciunt dolum. Jer 6 14 Et curábant contritiónem fíliæ pópuli mei cum ignomínia, dicéntes: Pax, pax: et non erat pax. Jer 6 15 Confúsi sunt, quia abominatiónem fecérunt: quin pótius confusióne non sunt confúsi, et erubéscere nesciérunt. Quam ob rem cadent inter ruéntes: in témpore visitatiónis suæ córruent, dicit Dóminus. Jer 6 16 Hæc dicit Dóminus: State super vias, et vidéte, et interrogáte de sémitis antíquis quæ sit via bona, et ambuláte in ea: et inveniétis refrigérium animábus vestris. Et dixérunt: Non ambulábimus. Jer 6 17 Et constítui super vos speculatóres: Audíte vocem tubæ. Et dixérunt: Non audiémus. Jer 6 18 Ideo audíte gentes, et cognósce congregátio, quanta ego fáciam eis. Jer 6 19 Audi terra: ecce ego addúcam mala super pópulum istum, fructum cogitatiónum eius: quia verba mea non audiérunt, et legem meam proiecérunt. Jer 6 20 Ut quid mihi thus de Saba affértis, et cálamum suáve oléntem de terra longínqua? Holocautómata vestra non sunt accépta, et víctimæ vestræ non placuérunt mihi. Jer 6 21 Proptérea hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo in pópulum istum ruínas: et ruent in eis patres et fílii simul: vicínus et próximus períbunt. Jer 6 22 Hæc dicit Dóminus: Ecce pópulus venit de terra aquilónis, et gens magna consúrget a fínibus terræ. Jer 6 23 Sagíttam et scutum arrípiet: crudélis est et non miserébitur. Vox eius quasi mare sonábit: et super equos ascéndent, præparáti quasi vir ad prœ́lium advérsum te fília Sion. Jer 6 24 Audívimus famam eius: dissolútæ sunt manus nostræ: tribulátio apprehéndit nos, dolóres ut parturiéntem. Jer 6 25 Nolíte exíre ad agros, et in via ne ambulétis: quóniam gládius inimíci pavor in circúitu. Jer 6 26 Fília pópuli mei accíngere cilício, et conspérgere cínere: luctum unigéniti fac tibi, planctum amárum, quia repénte véniet vastátor super nos. Jer 6 27 Probatórem dedi te in pópulo meo robústum: et scies, et probábis viam eórum. Jer 6 28 Omnes isti príncipes declinántes, ambulántes fraudulénter, æs et ferrum: univérsi corrúpti sunt. Jer 6 29 Defécit sufflatórium: in igne consúmptum est plumbum: frustra conflávit conflátor, malítiæ enim eórum non sunt consúmptæ. Jer 6 30 Argéntum réprobum vocáte eos, quia Dóminus proiécit illos. Jer 7 1 Verbum quod factum est ad Ieremíam a Dómino, dicens: Jer 7 2 Sta in porta domus Dómini, et prǽdica ibi verbum istud, et dic: Audíte verbum Dómini omnis Iuda, qui ingredímini per portas has, ut adorétis Dóminum. Jer 7 3 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Bonas fácite vias vestras, et stúdia vestra, et habitábo vobíscum in loco isto. Jer 7 4 Nolíte confídere in verbis mendácii, dicéntes: Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est. Jer 7 5 Quóniam si bene direxéritis vias vestras, et stúdia vestra: si fecéritis iudícium inter virum et próximum eius, Jer 7 6 ádvenæ, et pupíllo, et víduæ non fecéritis calúmniam, nec sánguinem innocéntem effudéritis in loco hoc, et post deos aliénos non ambulavéritis in malum vobismetípsis: Jer 7 7 habitábo vobíscum in loco isto, in terra quam dedi pátribus vestris a sǽculo et usque in sǽculum. Jer 7 8 Ecce vos confíditis vobis in sermónibus mendácii, qui non próderunt vobis: Jer 7 9 furári, occídere, adulterári, iuráre mendáciter, libáre Báalim, et ire post deos aliénos quos ignorátis. Jer 7 10 Et venístis, et stetístis coram me in domo hac, in qua invocátum est nomen meum, et dixístis: Liberáti sumus, eo quod fecérimus omnes abominatiónes istas. Jer 7 11 Numquid ergo spelúnca latrónum facta est domus ista, in qua invocátum est nomen meum in óculis vestris? ego, ego sum: ego vidi, dicit Dóminus. Jer 7 12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitávit nomen meum a princípio, et vidéte quæ fécerim ei propter malítiam pópuli mei Israël. Jer 7 13 Et nunc, quia fecístis ómnia ópera hæc, dicit Dóminus, et locútus sum ad vos mane consúrgens, et loquens, et non audístis: et vocávi vos, et non respondístis: Jer 7 14 fáciam dómui huic, in qua invocátum est nomen meum, et in qua vos habétis fidúciam, et loco quem dedi vobis et pátribus vestris, sicut feci Silo. Jer 7 15 Et proíciam vos a fácie mea sicut proiéci omnes fratres vestros, univérsum semen Ephraim. Jer 7 16 Tu ergo noli oráre pro pópulo hoc, nec assúmas pro eis laudem et oratiónem: et non obsístas mihi, quia non exáudiam te. Jer 7 17 Nonne vides quid isti fáciunt in civitátibus Iuda, et in platéis Ierúsalem? Jer 7 18 Fílii cólligunt ligna, et patres succéndunt ignem, et mulíeres conspérgunt ádipem, ut fáciant placéntas regínæ cæli, et libent diis aliénis, et me ad iracúndiam próvocent. Jer 7 19 Numquid me ad iracúndiam próvocant? dicit Dóminus: nonne semetípsos in confusiónem vultus sui? Jer 7 20 Ideo hæc dicit Dóminus Deus: Ecce furor meus et indignátio mea conflátur super locum istum, super viros, et super iuménta, et super lignum regiónis, et super fruges terræ: et succendétur, et non exstinguétur. Jer 7 21 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Holocautómata vestra áddite víctimis vestris, et comédite carnes. Jer 7 22 Quia non sum locútus cum pátribus vestris, et non præcépi eis, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de verbo holocautómatum et victimárum. Jer 7 23 Sed hoc verbum præcépi eis, dicens: Audíte vocem meam, et ero vobis Deus, et vos éritis mihi pópulus: et ambuláte in omni via quam mandávi vobis, ut bene sit vobis. Jer 7 24 Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam: sed abiérunt in voluntátibus et in pravitáte cordis sui mali: factíque sunt retrórsum et non in ante, Jer 7 25 a die qua egréssi sunt patres eórum de terra Ægýpti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophétas per diem, consúrgens dilúculo, et mittens. Jer 7 26 Et non audiérunt me, nec inclinavérunt aurem suam: sed induravérunt cervícem suam, et peius operáti sunt quam patres eórum. Jer 7 27 Et loquéris ad eos ómnia verba hæc, et non áudient te: et vocábis eos, et non respondébunt tibi. Jer 7 28 Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audívit vocem Dómini Dei sui, nec recépit disciplínam: périit fides, et abláta est de ore eórum. Jer 7 29 Tonde capíllum tuum, et próice, et sume in diréctum planctum: quia proiécit Dóminus et relíquit generatiónem furóris sui, Jer 7 30 quia fecérunt fílii Iuda malum in óculis meis, dicit Dóminus. Posuérunt offendícula sua in domo in qua invocátum est nomen meum, ut pollúerent eam: Jer 7 31 et ædificavérunt excélsa Topheth, quæ est in valle fílii Ennom, ut incénderent fílios suos et fílias suas igni, quæ non præcépi, nec cogitávi in corde meo. Jer 7 32 Ideo ecce dies vénient, dicit Dóminus, et non dicétur ámplius Topheth, et Vallis fílii Ennom, sed Vallis interfectiónis: et sepélient in Topheth, eo quod non sit locus. Jer 7 33 Et erit morticínum pópuli huius in cibos volúcribus cæli et béstiis terræ, et non erit qui ábigat. Jer 7 34 Et quiéscere fáciam de úrbibus Iuda, et de platéis Ierúsalem, vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in desolatiónem enim erit terra. Jer 8 1 In illo témpore, ait Dóminus: Eícient ossa regum Iuda, et ossa príncipum eius, et ossa sacerdótum, et ossa prophetárum, et ossa eórum qui habitavérunt Ierúsalem, de sepúlcris suis: Jer 8 2 et expándent ea ad solem, et lunam, et omnem milítiam cæli, quæ dilexérunt, et quibus serviérunt, et post quæ ambulavérunt, et quæ quæsiérunt, et adoravérunt. Non colligéntur, et non sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ erunt. Jer 8 3 Et éligent magis mortem quam vitam omnes qui resídui fúerint de cognatióne hac péssima, in univérsis locis quæ derelícta sunt, ad quæ eiéci eos, dicit Dóminus exercítuum. Jer 8 4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Numquid qui cadit non resúrget? et qui avérsus est non revertétur? Jer 8 5 Quare ergo avérsus est pópulus iste in Ierúsalem aversióne contentiósa? Apprehendérunt mendácium, et noluérunt revérti. Jer 8 6 Atténdi, et auscultávi: nemo quod bonum est lóquitur: nullus est qui agat pœniténtiam super peccáto suo, dicens: Quid feci? Omnes convérsi sunt ad cursum suum, quasi equus ímpetu vadens ad prœ́lium. Jer 8 7 Milvus in cælo cognóvit tempus suum: turtur, et hirúndo, et cicónia custodiérunt tempus advéntus sui: pópulus autem meus non cognóvit iudícium Dómini. Jer 8 8 Quómodo dícitis: Sapiéntes nos sumus, et lex Dómini nobíscum est? vere mendácium operátus est stylus mendax scribárum. Jer 8 9 Confúsi sunt sapiéntes, pertérriti et capti sunt: verbum enim Dómini proiecérunt, et sapiéntia nulla est in eis. Jer 8 10 Proptérea dabo mulíeres eórum éxteris, agros eórum herédibus, quia a mínimo usque ad máximum omnes avarítiam sequúntur: a prophéta usque ad sacerdótem cuncti fáciunt mendácium. Jer 8 11 Et sanábant contritiónem fíliæ pópuli mei ad ignomíniam, dicéntes: Pax, pax: cum non esset pax. Jer 8 12 Confúsi sunt, quia abominatiónem fecérunt: quinímmo confusióne non sunt confúsi, et erubéscere nesciérunt. Idcírco cadent inter corruéntes: in témpore visitatiónis suæ córruent, dicit Dóminus. Jer 8 13 Cóngregans congregábo eos, ait Dóminus. Non est uva in vítibus, et non sunt ficus in ficúlnea: fólium deflúxit, et dedi eis quæ prætergréssa sunt. Jer 8 14 Quare sedémus? conveníte, et ingrediámur civitátem munítam, et sileámus ibi: quia Dóminus Deus noster silére nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccávimus enim Dómino. Jer 8 15 Exspectávimus pacem, et non erat bonum: tempus medélæ, et ecce formído. Jer 8 16 A Dan audítus est frémitus equórum eius: a voce hinnítuum pugnatórum eius commóta est omnis terra: et venérunt, et devoravérunt terram et plenitúdinem eius: urbem et habitatóres eius. Jer 8 17 Quia ecce ego mittam vobis serpéntes régulos, quibus non est incantátio: et mordébunt vos, ait Dóminus. Jer 8 18 Dolor meus super dolórem, in me cor meum mœrens. Jer 8 19 Ecce vox clamóris fíliæ pópuli mei de terra longínqua: Numquid Dóminus non est in Sion? aut rex eius non est in ea? Quare ergo me ad iracúndiam concitavérunt in sculptílibus suis, et in vanitátibus aliénis? Jer 8 20 Tránsiit messis, finíta est æstas: et nos salváti non sumus. Jer 8 21 Super contritióne fíliæ pópuli mei contrítus sum, et contristátus: stupor obtínuit me. Jer 8 22 Numquid resína non est in Gálaad? aut médicus non est ibi? quare ígitur non est obdúcta cicátrix fíliæ pópuli mei? Jer 9 1 Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrymárum? et plorábo die ac nocte interféctos fíliæ pópuli mei. Jer 9 2 Quis dabit me in solitúdine diversórium viatórum, et derelínquam pópulum meum, et recédam ab eis? quia omnes adúlteri sunt, cœtus prævaricatórum. Jer 9 3 Et extendérunt linguam suam quasi arcum mendácii et non veritátis: confortáti sunt in terra, quia de malo ad malum egréssi sunt, et me non cognovérunt, dicit Dóminus. Jer 9 4 Unusquísque se a próximo suo custódiat, et in omni fratre suo non hábeat fidúciam: quia omnis frater supplántans supplantábit, et omnis amícus fraudulénter incédet. Jer 9 5 Et vir fratrem suum deridébit, et veritátem non loquéntur: docuérunt enim linguam suam loqui mendácium: ut iníque ágerent laboravérunt. Jer 9 6 Habitátio tua in médio doli: in dolo renuérunt scire me, dicit Dóminus. Jer 9 7 Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego conflábo, et probábo eos: quid enim áliud fáciam a fácie fíliæ pópuli mei? Jer 9 8 Sagítta vúlnerans lingua eórum, dolum locúta est. In ore suo pacem cum amíco suo lóquitur, et occúlte ponit ei insídias. Jer 9 9 Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, aut in gente huiúsmodi non ulciscétur ánima mea? Jer 9 10 Super montes assúmam fletum ac laméntum, et super speciósa desérti planctum, quóniam incénsa sunt, eo quod non sit vir pertránsiens, et non audiérunt vocem possidéntis: a vólucre cæli usque ad pécora transmigravérunt et recessérunt. Jer 9 11 Et dabo Ierúsalem in acérvos arénæ, et cubília dracónum: et civitátes Iuda dabo in desolatiónem, eo quod non sit habitátor. Jer 9 12 Quis est vir sápiens qui intélligat hoc, et ad quem verbum oris Dómini fiat, ut annúntiet istud, quare períerit terra, et exústa sit quasi desértum, eo quod non sit qui pertránseat? Jer 9 13 Et dixit Dóminus: Quia dereliquérunt legem meam quam dedi eis, et non audiérunt vocem meam, et non ambulavérunt in ea: Jer 9 14 et abiérunt post pravitátem cordis sui, et post Báalim, quod didicérunt a pátribus suis. Jer 9 15 Idcírco hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego cibábo pópulum istum absínthio, et potum dabo eis aquam fellis. Jer 9 16 Et dispérgam eos in géntibus quas non novérunt ipsi et patres eórum, et mittam post eos gládium, donec consumántur. Jer 9 17 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Contemplámini, et vocáte lamentatríces, et véniant: et ad eas quæ sapiéntes sunt míttite, et próperent: Jer 9 18 festínent, et assúmant super nos laméntum: dedúcant óculi nostri lácrymas, et pálpebræ nostræ défluant aquis. Jer 9 19 Quia vox lamentatiónis audíta est de Sion: Quómodo vastáti sumus, et confúsi veheménter? quia derelíquimus terram, quóniam deiécta sunt tabernácula nostra. Jer 9 20 Audíte ergo mulíeres verbum Dómini, et assúmant aures vestræ sermónem oris eius, et docéte fílias vestras laméntum, et unaquǽque próximam suam planctum. Jer 9 21 Quia ascéndit mors per fenéstras nostras: ingréssa est domos nostras, dispérdere párvulos déforis, iúvenes de platéis. Jer 9 22 Lóquere: Hæc dicit Dóminus: Et cadet morticínum hóminis quasi stercus super fáciem regiónis, et quasi fœnum post tergum meténtis, et non est qui cólligat. Jer 9 23 Hæc dicit Dóminus: Non gloriétur sápiens in sapiéntia sua, et non gloriétur fortis in fortitúdine sua, et non gloriétur dives in divítiis suis: Jer 9 24 sed in hoc gloriétur, qui gloriátur, scire et nosse me, quia ego sum Dóminus, qui fácio misericórdiam, et iudícium, et iustítiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dóminus. Jer 9 25 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et visitábo super omnem qui circumcísum habet præpútium, Jer 9 26 super Ægýptum, et super Iuda, et super Edom, et super fílios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attónsi sunt in comam, habitántes in desérto: quia omnes gentes habent præpútium, omnis autem domus Israël incircumcísi sunt corde. Jer 10 1 Audíte verbum, quod locútus est Dóminus super vos domus Israël. Jer 10 2 Hæc dicit Dóminus: Iuxta vias géntium nolíte díscere, et a signis cæli nolíte metúere, quæ timent gentes: Jer 10 3 quia leges populórum vanæ sunt: quia lignum de saltu præcídit opus manus artíficis in áscia. Jer 10 4 Argénto et auro decorávit illud: clavis et málleis compégit, ut non dissolvátur. Jer 10 5 In similitúdinem palmæ fabricáta sunt, et non loquéntur: portáta tolléntur, quia incédere non valent. Nolíte ergo timére ea, quia nec male possunt fácere, nec bene. Jer 10 6 Non est símilis tui Dómine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitúdine. Jer 10 7 Quis non timébit te, o Rex géntium? tuum est enim decus: inter cunctos sapiéntes géntium, et in univérsis regnis eórum, nullus est símilis tui. Jer 10 8 Páriter insipiéntes et fátui probabúntur: doctrína vanitátis eórum lignum est. Jer 10 9 Argéntum involútum de Tharsis affértur, et aurum de Ophaz: opus artíficis et manus ærárii. Hyacínthus et púrpura induméntum eórum: opus artíficum univérsa hæc. Jer 10 10 Dóminus autem Deus verus est: ipse Deus vivens, et rex sempitérnus: ab indignatióne eius commovébitur terra: et non sustinébunt gentes comminatiónem eius. Jer 10 11 Sic ergo dicétis eis: Dii qui cælos et terram non fecérunt, péreant de terra et de his quæ sub cælo sunt. Jer 10 12 Qui facit terram in fortitúdine sua, prǽparat orbem in sapiéntia sua, et prudéntia sua exténdit cælos. Jer 10 13 Ad vocem suam dat multitúdinem aquárum in cælo, et élevat nébulas ab extremitátibus terræ: fúlgura in plúviam facit, et edúcit ventum de thesáuris suis. Jer 10 14 Stultus factus est omnis homo a sciéntia: confúsus est ártifex omnis in scúlptili, quóniam falsum est quod conflávit, et non est spíritus in eis. Jer 10 15 Vana sunt, et opus risu dignum: in témpore visitatiónis suæ períbunt. Jer 10 16 Non est his símilis pars Iacob: qui enim formávit ómnia, ipse est: et Israël virga hereditátis eius: Dóminus exercítuum nomen illi. Jer 10 17 Cóngrega de terra confusiónem tuam, quæ hábitas in obsidióne: Jer 10 18 quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego longe proíciam habitatóres terræ in hac vice, et tribulábo eos ita ut inveniántur. Jer 10 19 Væ mihi super contritióne mea: péssima plaga mea. Ego autem dixi: Plane hæc infírmitas mea est, et portábo illam. Jer 10 20 Tabernáculum meum vastátum est: omnes funículi mei dirúpti sunt: fílii mei exiérunt a me, et non subsístunt. Non est qui exténdat ultra tentórium meum, et érigat pelles meas. Jer 10 21 Quia stulte egérunt pastóres, et Dóminum non quæsiérunt: proptérea non intellexérunt, et omnis grex eórum dispérsus est. Jer 10 22 Vox auditiónis ecce venit, et commótio magna de terra aquilónis: ut ponat civitátes Iuda solitúdinem, et habitáculum dracónum. Jer 10 23 Scio Dómine quia non est hóminis via eius, nec viri est ut ámbulet, et dírigat gressus suos. Jer 10 24 Córripe me Dómine, verúmtamen in iudício: et non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me. Jer 10 25 Effúnde indignatiónem tuam super gentes quæ non cognovérunt te, et super províncias quæ nomen tuum non invocavérunt: quia comedérunt Iacob, et devoravérunt eum, et consumpsérunt illum, et decus eius dissipavérunt. Jer 11 1 Verbum quod factum est a Dómino ad Ieremíam, dicens: Jer 11 2 Audíte verba pacti huius, et loquímini ad viros Iuda, et ad habitatóres Ierúsalem, Jer 11 3 et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Maledíctus vir qui non audíerit verba pacti huius, Jer 11 4 quod præcépi pátribus vestris, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de fornáce férrea, dicens: Audíte vocem meam, et fácite ómnia quæ præcípio vobis, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum: Jer 11 5 ut súscitem iuraméntum quod iurávi pátribus vestris, datúrum me eis terram fluéntem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respóndi, et dixi: Amen Dómine. Jer 11 6 Et dixit Dóminus ad me: Vociferáre ómnia verba hæc in civitátibus Iuda, et foris Ierúsalem, dicens: Audíte verba pacti huius, et fácite illa: Jer 11 7 quia contéstans contestátus sum patres vestros, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, usque ad diem hanc: mane consúrgens contestátus sum, et dixi: Audíte vocem meam: Jer 11 8 et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam: sed abiérunt unusquísque in pravitáte cordis sui mali: et indúxi super eos ómnia verba pacti huius quod præcépi ut fácerent, et non fecérunt. Jer 11 9 Et dixit Dóminus ad me: Invénta est coniurátio in viris Iuda et in habitatóribus Ierúsalem. Jer 11 10 Revérsi sunt ad iniquitátes patrum suórum prióres, qui noluérunt audíre verba mea: et hi ergo abiérunt post deos aliénos, ut servírent eis: írritum fecérunt domus Israël et domus Iuda pactum meum quod pépigi cum pátribus eórum. Jer 11 11 Quam ob rem hæc dicit Dóminus: Ecce ego indúcam super eos mala de quibus exíre non póterunt: et clamábunt ad me, et non exáudiam eos. Jer 11 12 Et ibunt civitátes Iuda et habitatóres Ierúsalem, et clamábunt ad deos quibus libant, et non salvábunt eos in témpore afflictiónis eórum. Jer 11 13 Secúndum númerum enim civitátum tuárum erant dii tui, Iuda: et secúndum númerum viárum Ierúsalem, posuísti aras confusiónis, aras ad libándum Báalim. Jer 11 14 Tu ergo noli oráre pro pópulo hoc, et ne assúmas pro eis laudem et oratiónem, quia non exáudiam in témpore clamóris eórum ad me, in témpore afflictiónis eórum. Jer 11 15 Quid est, quod diléctus meus in domo mea fecit scélera multa? numquid carnes sanctæ áuferent a te malítias tuas, in quibus gloriáta es? Jer 11 16 Olívam úberem, pulchram, fructíferam, speciósam, vocávit Dóminus nomen tuum: ad vocem loquélæ, grandis exársit ignis in ea, et combústa sunt frutéta eius. Jer 11 17 Et Dóminus exercítuum qui plantávit te, locútus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Iuda, quæ fecérunt sibi ad irritándum me, libántes Báalim. Jer 11 18 Tu autem Dómine demonstrásti mihi, et cognóvi: tunc ostendísti mihi stúdia eórum. Jer 11 19 Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam: et non cognóvi quia cogitavérunt super me consília, dicéntes: Mittámus lignum in panem eius, et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius. Jer 11 20 Tu autem Dómine Sábaoth, qui iúdicas iuste, et probas renes et corda, vídeam ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam. Jer 11 21 Proptérea hæc dicit Dóminus ad viros Anathoth, qui quærunt ánimam tuam, et dicunt: Non prophetábis in nómine Dómini, et non moriéris in mánibus nostris. Jer 11 22 Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego visitábo super eos: iúvenes moriéntur in gládio: fílii eórum et fíliæ eórum moriéntur in fame. Jer 11 23 Et relíquiæ non erunt ex eis: indúcam enim malum super viros Anathoth, annum visitatiónis eórum. Jer 12 1 Iustus quidem tu es Dómine, si dísputem tecum: verúmtamen iusta loquar ad te: Quare via impiórum prosperátur: bene est ómnibus qui prævaricántur et iníque agunt? Jer 12 2 Plantásti eos, et radícem misérunt: profíciunt, et fáciunt fructum: prope es tu ori eórum, et longe a rénibus eórum. Jer 12 3 Et tu Dómine nosti me, vidísti me, et probásti cor meum tecum. Cóngrega eos quasi gregem ad víctimam, et sanctífica eos in die occisiónis. Jer 12 4 Usquequo lugébit terra, et herba omnis regiónis siccábitur, propter malítiam habitántium in ea? consúmptum est ánimal et vólucre, quóniam dixérunt: Non vidébit novíssima nostra. Jer 12 5 Si cum pedítibus currens laborásti, quómodo conténdere póteris cum equis? cum autem in terra pacis secúrus fúeris, quid fácies in supérbia Iordánis? Jer 12 6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, étiam ipsi pugnavérunt advérsum te, et clamavérunt post te plena voce: ne credas eis, cum locúti fúerint tibi bona. Jer 12 7 Relíqui domum meam: dimísi hereditátem meam: dedi diléctam ánimam meam in manu inimicórum eius. Jer 12 8 Facta est mihi heréditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ídeo odívi eam. Jer 12 9 Numquid avis díscolor heréditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Veníte, congregámini omnes béstiæ terræ, properáte ad devorándum. Jer 12 10 Pastóres multi demolíti sunt víneam meam, conculcavérunt partem meam, dedérunt portiónem meam desiderábilem in desértum solitúdinis. Jer 12 11 Posuérunt eam in dissipatiónem, luxítque super me: desolatióne desoláta est omnis terra, quia nullus est qui recógitet corde. Jer 12 12 Super omnes vias desérti venérunt vastatóres, quia gládius Dómini devorábit: ab extrémo terræ usque ad extrémum eius, non est pax univérsæ carni. Jer 12 13 Seminavérunt tríticum, et spinas messuérunt: hereditátem accepérunt, et non eis próderit: confundémini a frúctibus vestris propter iram furóris Dómini. Jer 12 14 Hæc dicit Dóminus advérsum omnes vicínos meos péssimos, qui tangunt hereditátem quam distríbui pópulo meo Israël: Ecce ego evéllam eos de terra sua, et domum Iuda evéllam de médio eórum. Jer 12 15 Et cum evúlsero eos, convértar, et miserébor eórum, et redúcam eos: virum ad hereditátem suam, et virum in terram suam. Jer 12 16 Et erit: si erudíti didícerint vias pópuli mei, ut iurent in nómine meo: Vivit Dóminus, sicut docuérunt pópulum meum iuráre in Baal: ædificabúntur in médio pópuli mei. Jer 12 17 Quod si non audíerint, evéllam gentem illam evulsióne et perditióne, ait Dóminus. Jer 13 1 Hæc dicit Dóminus ad me: Vade, et pósside tibi lumbáre líneum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non ínferes illud. Jer 13 2 Et possédi lumbáre iuxta verbum Dómini, et pósui circa lumbos meos. Jer 13 3 Et factus est sermo Dómini ad me secúndo, dicens: Jer 13 4 Tolle lumbáre quod possedísti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphráten, et abscónde ibi illud in forámine petræ. Jer 13 5 Et ábii, et abscóndi illud in Euphráte, sicut præcéperat mihi Dóminus. Jer 13 6 Et factum est post dies plúrimos, dixit Dóminus ad me: Surge, vade ad Euphráten, et tolle inde lumbáre quod præcépi tibi ut abscónderes illud ibi. Jer 13 7 Et ábii ad Euphráten, et fodi, et tuli lumbáre de loco ubi abscónderam illud: et ecce computrúerat lumbáre, ita ut nulli úsui aptum esset. Jer 13 8 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Jer 13 9 Hæc dicit Dóminus: Sic putréscere fáciam supérbiam Iuda, et supérbiam Ierúsalem multam: Jer 13 10 pópulum istum péssimum qui nolunt audíre verba mea, et ámbulant in pravitáte cordis sui, abierúntque post deos aliénos ut servírent eis et adorárent eos: et erunt sicut lumbáre istud, quod nulli úsui aptum est. Jer 13 11 Sicut enim adhǽret lumbáre ad lumbos viri, sic agglutinávi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Iuda, dicit Dóminus, ut essent mihi in pópulum, et in nomen, et in laudem, et in glóriam: et non audiérunt. Jer 13 12 Dices ergo ad eos sermónem istum: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Omnis lagúncula implébitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignorámus quia omnis lagúncula implébitur vino? Jer 13 13 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego implébo omnes habitatóres terræ huius, et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdótes, et prophétas, et omnes habitatóres Ierúsalem, ebrietáte. Jer 13 14 Et dispérgam eos virum a fratre suo, et patres et fílios páriter, ait Dóminus. Non parcam, et non concédam: neque miserébor, ut non dispérdam eos. Jer 13 15 Audíte, et áuribus percípite: nolíte elevári, quia Dóminus locútus est. Jer 13 16 Date Dómino Deo vestro glóriam ántequam contenebréscat, et ántequam offéndant pedes vestri ad montes caliginósos: exspectábitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in calíginem. Jer 13 17 Quod si hoc non audiéritis, in abscóndito plorábit ánima mea a fácie supérbiæ: plorans plorábit, et dedúcet óculus meus lácrymam, quia captus est grex Dómini. Jer 13 18 Dic regi et dominatríci: Humiliámini, sedéte, quóniam descéndit de cápite vestro coróna glóriæ vestræ. Jer 13 19 Civitátes austri clausæ sunt, et non est qui apériat: transláta est omnis Iuda transmigratióne perfécta. Jer 13 20 Leváte óculos vestros et vidéte, qui venítis ab aquilóne: ubi est grex qui datus est tibi, pecus ínclytum tuum? Jer 13 21 Quid dices cum visitáverit te? tu enim docuísti eos advérsum te, et erudísti in caput tuum. Numquid non dolóres apprehéndent te, quasi mulíerem parturiéntem? Jer 13 22 Quod si díxeris in corde tuo: Quare venérunt mihi hæc? propter multitúdinem iniquitátis tuæ reveláta sunt verecundióra tua, pollútæ sunt plantæ tuæ. Jer 13 23 Si mutáre potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietátes suas, et vos potéritis benefácere, cum didicéritis malum. Jer 13 24 Et disseminábo eos quasi stípulam quæ vento raptátur in desérto. Jer 13 25 Hæc sors tua, parsque mensúræ tuæ a me, dicit Dóminus, quia oblíta es mei, et confísa es in mendácio. Jer 13 26 Unde et ego nudávi fémora tua contra fáciem tuam, et appáruit ignomínia tua, Jer 13 27 adultéria tua, et hinnítus tuus, scelus fornicatiónis tuæ: super colles in agro vidi abominatiónes tuas. Væ tibi, Ierúsalem, non mundáberis post me: úsquequo adhuc? Jer 14 1 Quod factum est verbum Dómini ad Ieremíam de sermónibus siccitátis. Jer 14 2 Luxit Iudǽa, et portæ eius corruérunt, et obscurátæ sunt in terra, et clamor Ierúsalem ascéndit. Jer 14 3 Maióres misérunt minóres suos ad aquam: venérunt ad hauriéndum. Non invenérunt aquam: reportavérunt vasa sua vácua. Confúsi sunt, et afflícti, et operuérunt cápita sua. Jer 14 4 Propter terræ vastitátem, quia non venit plúvia in terram, confúsi sunt agrícolæ: operuérunt cápita sua. Jer 14 5 Nam et cerva in agro péperit, et relíquit, quia non erat herba. Jer 14 6 Et ónagri stetérunt in rúpibus: traxérunt ventum quasi dracónes: defecérunt óculi eórum, quia non erat herba. Jer 14 7 Si iniquitátes nostræ respónderint nobis, Dómine, fac propter nomen tuum: quóniam multæ sunt aversiónes nostræ: tibi peccávimus. Jer 14 8 Exspectátio Israël, salvátor eius in témpore tribulatiónis, quare quasi colónus futúrus es in terra, et quasi viátor declínans ad manéndum? Jer 14 9 Quare futúrus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salváre? Tu autem in nobis es Dómine, et nomen tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos. Jer 14 10 Hæc dicit Dóminus pópulo huic, qui diléxit movére pedes suos, et non quiévit, et Dómino non plácuit: Nunc recordábitur iniquitátum eórum, et visitábit peccáta eórum. Jer 14 11 Et dixit Dóminus ad me: Noli oráre pro pópulo isto in bonum. Jer 14 12 Cum ieiunáverint, non exáudiam preces eórum, et si obtúlerint holocautómata et víctimas, non suscípiam ea: quóniam gládio, et fame, et peste consúmam eos. Jer 14 13 Et dixi, A a a, Dómine Deus: prophétæ dicunt eis: Non vidébitis gládium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. Jer 14 14 Et dicit Dóminus ad me: Falso prophétæ vaticinántur in nómine meo: non misi eos, et non præcépi eis, neque locútus sum ad eos. Visiónem mendácem, et divinatiónem, et frauduléntiam, et seductiónem cordis sui prophétant vobis. Jer 14 15 Idcírco hæc dicit Dóminus de prophétis qui prophétant in nómine meo, quos ego non misi, dicéntes: Gládius et fames non erit in terra hac: In gládio et fame consuméntur prophétæ illi. Jer 14 16 Et pópuli quibus prophétant erunt proiécti in viis Ierúsalem præ fame et gládio, et non erit qui sepéliat eos: ipsi et uxóres eórum, fílii et fíliæ eórum: et effúndam super eos malum suum. Jer 14 17 Et dices ad eos verbum istud: Dedúcant óculi mei lácrymam per noctem et diem, et non táceant, quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, plaga péssima veheménter. Jer 14 18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio: et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame. Prophéta quoque et sacérdos abiérunt in terram quam ignorábant. Jer 14 19 Numquid proíciens abiecísti Iudam? aut Sion abomináta est ánima tua? quare ergo percussísti nos, ita ut nulla sit sánitas? Exspectávimus pacem, et non est bonum: et tempus curatiónis, et ecce turbátio. Jer 14 20 Cognóvimus Dómine impietátes nostras, iniquitátes patrum nostrórum, quia peccávimus tibi. Jer 14 21 Ne des nos in oppróbrium, propter nomen tuum, neque fácias nobis contuméliam sólii glóriæ tuæ: recordáre, ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum. Jer 14 22 Numquid sunt in sculptílibus géntium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dóminus Deus noster, quem exspectávimus? tu enim fecísti ómnia hæc. Jer 15 1 Et dixit Dóminus ad me: Si stéterit Móyses et Sámuel coram me, non est ánima mea ad pópulum istum: éice illos a fácie mea, et egrediántur. Jer 15 2 Quod si díxerint ad te: Quo egrediémur? dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gládium, ad gládium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitátem, ad captivitátem. Jer 15 3 Et visitábo super eos quátuor spécies, dicit Dóminus: gládium ad occisiónem, et canes ad lacerándum, et volatília cæli et béstias terræ ad devorándum et dissipándum. Jer 15 4 Et dabo eos in fervórem univérsis regnis terræ, propter Manássen fílium Ezechíæ regis Iuda, super ómnibus quæ fecit in Ierúsalem. Jer 15 5 Quis enim miserébitur tui Ierúsalem? aut quis contristábitur pro te? aut quis ibit ad rogándum pro pace tua? Jer 15 6 Tu reliquísti me, dicit Dóminus: retrórsum abiísti: et exténdam manum meam super te, et interfíciam te: laborávi rogans. Jer 15 7 Et dispérgam eos ventilábro in portis terræ: interféci et dispérdidi pópulum meum, et tamen a viis suis non sunt revérsi. Jer 15 8 Multiplicátæ sunt mihi víduæ eius super arénam maris: indúxi eis super matrem adolescéntis vastatórem merídie: misi super civitátes repénte terrórem. Jer 15 9 Infirmáta est quæ péperit septem: defécit ánima eius: óccidit ei sol cum adhuc esset dies: confúsa est, et erúbuit: et resíduos eius in gládium dabo in conspéctu inimicórum eórum, ait Dóminus. Jer 15 10 Væ mihi mater mea: quare genuísti me virum rixæ, virum discórdiæ in univérsa terra? non fœnerávi, nec fœnerávit mihi quisquam: omnes maledícunt mihi. Jer 15 11 Dicit Dóminus: Si non relíquiæ tuæ in bonum, si non occúrri tibi in témpore afflictiónis, et in témpore tribulatiónis advérsus inimícum. Jer 15 12 Numquid fœderábitur ferrum ferro ab aquilóne, et æs? Jer 15 13 Divítias tuas et thesáuros tuos in direptiónem dabo gratis, in ómnibus peccátis tuis, et in ómnibus términis tuis. Jer 15 14 Et addúcam inimícos tuos de terra quam nescis, quia ignis succénsus est in furóre meo: super vos ardébit. Jer 15 15 Tu scis Dómine, recordáre mei, et vísita me, et tuére me ab his qui persequúntur me: noli in patiéntia tua suscípere me: scito quóniam sustínui propter te oppróbrium. Jer 15 16 Invénti sunt sermónes tui, et comédi eos: et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in lætítiam cordis mei, quóniam invocátum est nomen tuum super me, Dómine Deus exercítuum. Jer 15 17 Non sedi in concílio ludéntium, et gloriátus sum a fácie manus tuæ: solus sedébam, quóniam comminatióne replésti me. Jer 15 18 Quare factus est dolor meus perpétuus, et plaga mea desperábilis rénuit curári? facta est mihi quasi mendácium aquárum infidélium. Jer 15 19 Propter hoc hæc dicit Dóminus: Si convérteris, convértam te, et ante fáciem meam stabis: et si separáveris pretiósum a vili, quasi os meum eris: converténtur ipsi ad te, et tu non convertéris ad eos. Jer 15 20 Et dabo te pópulo huic in murum ǽreum fortem: et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt: quia ego tecum sum ut salvem te, et éruam te, dicit Dóminus. Jer 15 21 Et liberábo te de manu pessimórum, et rédimam te de manu fórtium. Jer 16 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Jer 16 2 Non accípies uxórem, et non erunt tibi fílii et fíliæ in loco isto. Jer 16 3 Quia hæc dicit Dóminus super fílios et fílias qui generántur in loco isto, et super matres eórum, quæ genuérunt eos, et super patres eórum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: Jer 16 4 Mórtibus ægrotatiónum moriéntur: non plangéntur, et non sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ erunt, et gládio et fame consuméntur: et erit cadáver eórum in escam volatílibus cæli et béstiis terræ. Jer 16 5 Hæc enim dicit Dóminus: Ne ingrediáris domum convívii, neque vadas ad plangéndum, neque consoléris eos, quia ábstuli pacem meam a pópulo isto, dicit Dóminus, misericórdiam et miseratiónes. Jer 16 6 Et moriéntur grandes et parvi in terra ista: non sepeliéntur, neque plangéntur, et non se incídent, neque calvítium fiet pro eis. Jer 16 7 Et non frangent inter eos lugénti panem ad consolándum super mórtuo, et non dabunt eis potum cálicis ad consolándum super patre suo et matre. Jer 16 8 Et domum convívii non ingrediáris, ut sédeas cum eis, et cómedas, et bibas. Jer 16 9 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego áuferam de loco isto, in óculis vestris, et in diébus vestris, vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. Jer 16 10 Et cum annuntiáveris pópulo huic ómnia verba hæc, et díxerint tibi: Quare locútus est Dóminus super nos omne malum grande istud? quæ iníquitas nostra? et quod peccátum nostrum, quod peccávimus Dómino Deo nostro? Jer 16 11 Dices ad eos: Quia dereliquérunt me patres vestri, ait Dóminus, et abiérunt post deos aliénos, et serviérunt eis, et adoravérunt eos, et me dereliquérunt, et legem meam non custodiérunt. Jer 16 12 Sed et vos peius operáti estis quam patres vestri: ecce enim ámbulat unusquísque post pravitátem cordis sui mali, ut me non áudiat. Jer 16 13 Et eíciam vos de terra hac in terram quam ignorátis, vos et patres vestri: et serviétis ibi diis aliénis, die ac nocte, qui non dabunt vobis réquiem. Jer 16 14 Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicétur ultra: Vivit Dóminus, qui edúxit fílios Israël de terra Ægýpti, Jer 16 15 sed, Vivit Dóminus, qui edúxit fílios Israël de terra aquilónis, et de univérsis terris ad quas eiéci eos: et redúcam eos in terram suam, quam dedi pátribus eórum. Jer 16 16 Ecce ego mittam piscatóres multos, dicit Dóminus, et piscabúntur eos: et post hæc mittam eis multos venatóres, et venabúntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavérnis petrárum. Jer 16 17 Quia óculi mei super omnes vias eórum: non sunt abscónditæ a fácie mea, et non fuit occultáta iníquitas eórum ab óculis meis. Jer 16 18 Et reddam primum dúplices iniquitátes et peccáta eórum, quia contaminavérunt terram meam in morticínis idolórum suórum, et abominatiónibus suis implevérunt hereditátem meam. Jer 16 19 Dómine fortitúdo mea, et robur meum, et refúgium meum in die tribulatiónis: ad te gentes vénient ab extrémis terræ, et dicent: Vere mendácium possedérunt patres nostri, vanitátem quæ eis non prófuit. Jer 16 20 Numquid fáciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? Jer 16 21 Idcírco ecce ego osténdam eis per vicem hanc, osténdam eis manum meam, et virtútem meam, et scient quia nomen mihi Dóminus. Jer 17 1 Peccátum Iuda scriptum est stylo férreo in ungue adamántino, exarátum super latitúdinem cordis eórum, et in córnibus arárum eórum. Jer 17 2 Cum recordáti fúerint fílii eórum arárum suárum, et lucórum suórum, lignorúmque frondéntium, in móntibus excélsis, Jer 17 3 sacrificántes in agro: fortitúdinem tuam, et omnes thesáuros tuos in direptiónem dabo: excélsa tua propter peccáta in univérsis fínibus tuis. Jer 17 4 Et relinquéris sola ab hereditáte tua, quam dedi tibi, et servíre te fáciam inimícis tuis in terra quam ignóras: quóniam ignem succendísti in furóre meo, usque in ætérnum ardébit. Jer 17 5 Hæc dicit Dóminus: Maledíctus homo qui confídit in hómine, et ponit carnem bráchium suum, et a Dómino recédit cor eius. Jer 17 6 Erit enim quasi myrícæ in desérto, et non vidébit cum vénerit bonum: sed habitábit in siccitáte in desérto, in terra salsúginis et inhabitábili. Jer 17 7 Benedíctus vir qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia eius. Jer 17 8 Et erit quasi lignum quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas, et non timébit cum vénerit æstus: et erit fólium eius víride, et in témpore siccitátis non erit sollícitum, nec aliquándo désinet fácere fructum. Jer 17 9 Pravum est cor ómnium, et inscrutábile: quis cognóscet illud? Jer 17 10 Ego Dóminus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuíque iuxta viam suam, et iuxta fructum adinventiónum suárum. Jer 17 11 Perdix fovit quæ non péperit: fecit divítias, et non in iudício: in dimídio diérum suórum derelínquet eas, et in novíssimo suo erit insípiens. Jer 17 12 Sólium glóriæ altitúdinis a princípio, locus sanctificatiónis nostræ. Jer 17 13 Exspectátio Israël Dómine: omnes qui te derelínquunt confundéntur: recedéntes a te, in terra scribéntur, quóniam dereliquérunt venam aquárum vivéntium Dóminum. Jer 17 14 Sana me Dómine, et sanábor: salvum me fac, et salvus ero: quóniam laus mea tu es. Jer 17 15 Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Dómini? véniat. Jer 17 16 Et ego non sum turbátus, te pastórem sequens: et diem hóminis non desiderávi, tu scis: quod egréssum est de lábiis meis, rectum in conspéctu tuo fuit. Jer 17 17 Non sis tu mihi formídini: spes mea tu in die afflictiónis. Jer 17 18 Confundántur qui me persequúntur, et non confúndar ego: páveant illi, et non páveam ego: induc super eos diem afflictiónis, et dúplici contritióne cóntere eos. Jer 17 19 Hæc dicit Dóminus ad me: Vade, et sta in porta filiórum pópuli, per quam ingrediúntur reges Iuda, et egrediúntur, et in cunctis portis Ierúsalem: Jer 17 20 et dices ad eos: Audíte verbum Dómini reges Iuda, et omnis Iuda, cunctíque habitatóres Ierúsalem, qui ingredímini per portas istas. Jer 17 21 Hæc dicit Dóminus: Custodíte ánimas vestras, et nolíte portáre póndera in die sábbati, nec inferátis per portas Ierúsalem. Jer 17 22 Et nolíte eícere ónera de dómibus vestris in die sábbati, et omne opus non faciétis: sanctificáte diem sábbati, sicut præcépi pátribus vestris. Jer 17 23 Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam: sed induravérunt cervícem suam, ne audírent me, et ne accíperent disciplínam. Jer 17 24 Et erit: si audiéritis me, dicit Dóminus, ut non inferátis ónera per portas civitátis huius in die sábbati: et si sanctificavéritis diem sábbati, ne faciátis in eo omne opus: Jer 17 25 ingrediéntur per portas civitátis huius reges et príncipes, sedéntes super sólium David, et ascendéntes in cúrribus et equis, ipsi et príncipes eórum, viri Iuda, et habitatóres Ierúsalem: et habitábitur cívitas hæc in sempitérnum. Jer 17 26 Et vénient de civitátibus Iuda, et de circúitu Ierúsalem, et de terra Béniamin, et de campéstribus, et de montuósis, et ab austro, portántes holocáustum, et víctimam, et sacrifícium, et thus, et ínferent oblatiónem in domum Dómini. Jer 17 27 Si autem non audiéritis me ut sanctificétis diem sábbati, et ne portétis onus, et ne inferátis per portas Ierúsalem in die sábbati, succéndam ignem in portis eius, et devorábit domos Ierúsalem, et non exstinguétur. Jer 18 1 Verbum quod factum est ad Ieremíam a Dómino, dicens: Jer 18 2 Surge, et descénde in domum fíguli, et ibi áudies verba mea. Jer 18 3 Et descéndi in domum fíguli, et ecce ipse faciébat opus super rotam. Jer 18 4 Et dissipátum est vas quod ipse faciébat e luto mánibus suis: conversúsque fecit illud vas álterum, sicut placúerat in óculis eius ut fáceret. Jer 18 5 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Jer 18 6 Numquid sicut fígulus iste, non pótero vobis fácere, domus Israël? ait Dóminus: ecce sicut lutum in manu fíguli, sic vos in manu mea, domus Israël. Jer 18 7 Repénte loquar advérsum gentem et advérsus regnum, ut eradícem, et déstruam, et dispérdam illud. Jer 18 8 Si pœniténtiam égerit gens illa a malo suo quod locútus sum advérsus eam, agam et ego pœniténtiam super malo quod cogitávi ut fácerem ei. Jer 18 9 Et súbito loquar de gente et de regno, ut ædíficem et plantem illud. Jer 18 10 Si fécerit malum in óculis meis, ut non áudiat vocem meam, pœniténtiam agam super bono quod locútus sum ut fácerem ei. Jer 18 11 Nunc ergo dic viro Iuda, et habitatóribus Ierúsalem, dicens: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cógito contra vos cogitatiónem: revertátur unusquísque a via sua mala, et dirígite vias vestras et stúdia vestra. Jer 18 12 Qui dixérunt: Desperávimus: post cogitatiónes enim nostras íbimus, et unusquísque pravitátem cordis sui mali faciémus. Jer 18 13 Ideo hæc dicit Dóminus: Interrogáte gentes: Quis audívit tália horribília, quæ fecit nimis virgo Israël? Jer 18 14 Numquid defíciet de petra agri nix Líbani? aut evélli possunt aquæ erumpéntes frígidæ, et defluéntes? Jer 18 15 Quia oblítus est mei pópulus meus, frustra libántes, et impingéntes in viis suis, in sémitis sǽculi, ut ambulárent per eas in itínere non trito: Jer 18 16 ut fíeret terra eórum in desolatiónem, et in síbilum sempitérnum: omnis qui præteríerit per eam obstupéscet, et movébit caput suum. Jer 18 17 Sicut ventus urens dispérgam eos coram inimíco: dorsum, et non fáciem osténdam eis in die perditiónis eórum. Jer 18 18 Et dixérunt: Veníte, et cogitémus contra Ieremíam cogitatiónes: non enim períbit lex a sacerdóte, neque consílium a sapiénte, nec sermo a prophéta: veníte, et percutiámus eum lingua, et non attendámus ad univérsos sermónes eius. Jer 18 19 Atténde Dómine ad me, et audi vocem adversariórum meórum. Jer 18 20 Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? Recordáre quod stéterim in conspéctu tuo ut lóquerer pro eis bonum, et avérterem indignatiónem tuam ab eis. Jer 18 21 Proptérea da fílios eórum in famem, et deduc eos in manus gládii: fiant uxóres eórum absque líberis, et víduæ: et viri eárum interficiántur morte: iúvenes eórum confodiántur gládio in prœ́lio. Jer 18 22 Audiátur clamor de dómibus eórum: addúces enim super eos latrónem repénte, quia fodérunt fóveam ut cáperent me, et láqueos abscondérunt pédibus meis. Jer 18 23 Tu autem Dómine scis omne consílium eórum advérsum me in mortem: ne propitiéris iniquitáti eórum, et peccátum eórum a fácie tua non deleátur: fiant corruéntes in conspéctu tuo: in témpore furóris tui abútere eis. Jer 19 1 Hæc dicit Dóminus: Vade, et áccipe lagúnculam fíguli tésteam a senióribus pópuli et a senióribus sacerdótum: Jer 19 2 et egrédere ad vallem fílii Ennom, quæ est iuxta intróitum portæ fíctilis: et prædicábis ibi verba quæ ego loquar ad te. Jer 19 3 Et dices: Audíte verbum Dómini reges Iuda, et habitatóres Ierúsalem: hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego indúcam afflictiónem super locum istum, ita ut omnis qui audíerit illam, tínniant aures eius: Jer 19 4 eo quod derelíquerint me, et aliénum fécerint locum istum: et libavérunt in eo diis aliénis quos nesciérunt, ipsi et patres eórum, et reges Iuda: et replevérunt locum istum sánguine innocéntum. Jer 19 5 Et ædificavérunt excélsa Báalim ad comburéndos fílios suos igni in holocáustum Báalim: quæ non præcépi, nec locútus sum, nec ascendérunt in cor meum. Jer 19 6 Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non vocábitur ámplius locus iste Topheth, et Vallis fílii Ennom, sed Vallis occisiónis. Jer 19 7 Et dissipábo consílium Iuda et Ierúsalem in loco isto, et subvértam eos gládio in conspéctu inimicórum suórum, et in manu quæréntium ánimas eórum: et dabo cadávera eórum escam volatílibus cæli et béstiis terræ. Jer 19 8 Et ponam civitátem hanc in stupórem, et in síbilum: omnis qui præteríerit per eam obstupéscet, et sibilábit super univérsa plaga eius. Jer 19 9 Et cibábo eos cárnibus filiórum suórum et cárnibus filiárum suárum: et unusquísque carnem amíci sui cómedet in obsidióne, et in angústia in qua conclúdent eos inimíci eórum, et qui quærunt ánimas eórum. Jer 19 10 Et cónteres lagúnculam in óculis virórum qui ibunt tecum: Jer 19 11 et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sic cónteram pópulum istum, et civitátem istam, sicut contéritur vas fíguli, quod non potest ultra instaurári: et in Topheth sepeliéntur, eo quod non sit álius locus ad sepeliéndum. Jer 19 12 Sic fáciam loco huic, ait Dóminus, et habitatóribus eius, et ponam civitátem istam sicut Topheth. Jer 19 13 Et erunt domus Ierúsalem, et domus regum Iuda, sicut locus Topheth, immúndæ: omnes domus in quarum domátibus sacrificavérunt omni milítiæ cæli, et libavérunt libámina diis aliénis. Jer 19 14 Venit autem Ieremías de Topheth, quo míserat eum Dóminus ad prophetándum, et stetit in átrio domus Dómini, et dixit ad omnem pópulum: Jer 19 15 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego indúcam super civitátem hanc, et super omnes urbes eius, univérsa mala quæ locútus sum advérsum eam, quóniam induravérunt cervícem suam ut non audírent sermónes meos. Jer 20 1 Et audívit Phassur fílius Emmer, sacérdos, qui constitútus erat princeps in domo Dómini, Ieremíam prophetántem sermónes istos. Jer 20 2 Et percússit Phassur Ieremíam prophétam, et misit eum in nervum quod erat in porta Béniamin superióri, in domo Dómini. Jer 20 3 Cumque illuxísset in crástinum, edúxit Phassur Ieremíam de nervo: et dixit ad eum Ieremías: Non Phassur vocávit Dóminus nomen tuum, sed pavórem úndique. Jer 20 4 Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo te in pavórem, te et omnes amícos tuos: et córruent gládio inimicórum suórum, et óculi tui vidébunt: et omnem Iudam dabo in manum regis Babylónis, et tradúcet eos in Babylónem, et percútiet eos gládio. Jer 20 5 Et dabo univérsam substántiam civitátis huius, et omnem labórem eius, omnéque prétium, et cunctos thesáuros regum Iuda dabo in manu inimicórum eórum: et dirípient eos, et tollent, et ducent in Babylónem. Jer 20 6 Tu autem Phassur, et omnes habitatóres domus tuæ, íbitis in captivitátem: et in Babylónem vénies, et ibi moriéris, ibíque sepeliéris tu, et omnes amíci tui, quibus prophetásti mendácium. Jer 20 7 Seduxísti me Dómine, et sedúctus sum: fórtior me fuísti, et invaluísti: factus sum in derísum tota die: omnes subsánnant me. Jer 20 8 Quia iam olim loquor, vocíferans iniquitátem, et vastitátem clámito: et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium, et in derísum tota die. Jer 20 9 Et dixi: Non recordábor eius, neque loquar ultra in nómine illíus: et factus est in corde meo quasi ignis exǽstuans, clausúsque in óssibus meis: et deféci, ferre non sústinens. Jer 20 10 Audívi enim contumélias multórum, et terrórem in circúitu: Persequímini, et persequámur eum: ab ómnibus viris qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum: si quómodo decipiátur, et prævaleámus advérsus eum, et consequámur ultiónem ex eo. Jer 20 11 Dóminus autem mecum est, quasi bellátor fortis: idcírco qui persequúntur me cadent, et infírmi erunt: confundéntur veheménter, quia non intellexérunt oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur. Jer 20 12 Et tu Dómine exercítuum, probátor iusti, qui vides renes et cor: vídeam quæso ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam. Jer 20 13 Cantáte Dómino, laudáte Dóminum: quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum. Jer 20 14 Maledícta dies in qua natus sum: dies in qua péperit me mater mea non sit benedícta. Jer 20 15 Maledíctus vir qui annuntiávit patri meo, dicens: Natus est tibi puer másculus: et quasi gáudio lætificávit eum. Jer 20 16 Sit homo ille ut sunt civitátes quas subvértit Dóminus, et non pœnítuit eum: áudiat clamórem mane, et ululátum in témpore meridiáno: Jer 20 17 qui non me interfécit a vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlcrum, et vulva eius concéptus ætérnus. Jer 20 18 Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et consumeréntur in confusióne dies mei? Jer 21 1 Verbum quod factum est ad Ieremíam a Dómino, quando misit ad eum rex Sedecías Phassur fílium Melchíæ, et Sophoníam fílium Maasíæ sacerdótem, dicens: Jer 21 2 Intérroga pro nobis Dóminum, quia Nabuchodónosor, rex Babylónis, prœliátur advérsum nos: si forte fáciat Dóminus nobíscum secúndum ómnia mirabília sua, et recédat a nobis. Jer 21 3 Et dixit Ieremías ad eos: Sic dicétis Sedecíæ: Jer 21 4 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego convértam vasa belli quæ in mánibus vestris sunt, et quibus vos pugnátis advérsum regem Babylónis, et Chaldǽos, qui óbsident vos in circúitu murórum: et congregábo ea in médio civitátis huius. Jer 21 5 Et debellábo ego vos in manu exténta, et in bráchio forti, et in furóre, et in indignatióne, et in ira grandi. Jer 21 6 Et percútiam habitatóres civitátis huius: hómines et béstiæ pestiléntia magna moriéntur. Jer 21 7 Et post hæc, ait Dóminus, dabo Sedecíam regem Iuda, et servos eius, et pópulum eius, et qui derelícti sunt in civitáte hac a peste, et gládio, et fame, in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu inimicórum eórum, et in manu quæréntium ánimam eórum: et percútiet eos in ore gládii, et non flectétur, neque parcet, nec miserébitur. Jer 21 8 Et ad pópulum hunc dices: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. Jer 21 9 Qui habitáverit in urbe hac moriétur gládio, et fame, et peste: qui autem egréssus fúerit, et transfúgerit ad Chaldǽos qui óbsident vos, vivet, et erit ei ánima sua quasi spólium. Jer 21 10 Pósui enim fáciem meam super civitátem hanc in malum, et non in bonum, ait Dóminus: in manu regis Babylónis dábitur, et exúret eam igni. Jer 21 11 Et dómui regis Iuda: Audíte verba Dómini, Jer 21 12 domus David, hæc dicit Dóminus: Iudicáte mane iudícium, et erúite vi oppréssum de manu calumniántis, ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea, et succendátur, et non sit qui exstínguat, propter malítiam studiórum vestrórum. Jer 21 13 Ecce ego ad te, habitatrícem vallis sólidæ atque campéstris, ait Dóminus: qui dícitis: Quis percútiet nos? et quis ingrediétur domos nostras? Jer 21 14 Et visitábo super vos iuxta fructum studiórum vestrórum, dicit Dóminus: et succéndam ignem in saltu eius, et devorábit ómnia in circúitu eius. Jer 22 1 Hæc dicit Dóminus: Descénde in domum regis Iuda, et loquéris ibi verbum hoc, Jer 22 2 et dices: Audi verbum Dómini, rex Iuda, qui sedes super sólium David: tu et servi tui, et pópulus tuus, qui ingredímini per portas istas. Jer 22 3 Hæc dicit Dóminus: Fácite iudícium et iustítiam, et liberáte vi oppréssum de manu calumniatóris: et ádvenam, et pupíllum, et víduam nolíte contristáre, neque opprimátis iníque, et sánguinem innocéntem ne effundátis in loco isto. Jer 22 4 Si enim faciéntes fecéritis verbum istud, ingrediéntur per portas domus huius reges sedéntes de génere David super thronum eius, et ascendéntes currus et equos, ipsi et servi, et pópulus eórum. Jer 22 5 Quod si non audiéritis verba hæc: in memetípso iurávi, dicit Dóminus, quia in solitúdinem erit domus hæc. Jer 22 6 Quia hæc dicit Dóminus super domum regis Iuda: Gálaad tu mihi caput Líbani: si non posúero te solitúdinem, urbes inhabitábiles. Jer 22 7 Et sanctificábo super te interficiéntem virum et arma eius: et succídent eléctas cedros tuas, et præcipitábunt in ignem. Jer 22 8 Et pertransíbunt gentes multæ per civitátem hanc, et dicet unusquísque próximo suo: Quare fecit Dóminus sic civitáti huic grandi? Jer 22 9 Et respondébunt: Eo quod derelíquerint pactum Dómini Dei sui, et adoráverint deos aliénos, et servíerint eis. Jer 22 10 Nolíte flere mórtuum, neque lugeátis super eum fletu: plángite eum qui egréditur, quia non revertétur ultra, nec vidébit terram nativitátis suæ. Jer 22 11 Quia hæc dicit Dóminus ad Sellum fílium Iosíæ regem Iuda, qui regnávit pro Iosía patre suo, qui egréssus est de loco isto: Non revertétur huc ámplius, Jer 22 12 sed in loco ad quem tránstuli eum, ibi moriétur, et terram istam non vidébit ámplius. Jer 22 13 Væ qui ædíficat domum suam in iniustítia, et cœnácula sua non in iudício: amícum suum ópprimet frustra, et mercédem eius non reddet ei. Jer 22 14 Qui dicit: Ædificábo mihi domum latam, et cœnácula spatiósa: qui áperit sibi fenéstras et facit laqueária cédrina, pingítque sinópide. Jer 22 15 Numquid regnábis quóniam confers te cedro? pater tuus numquid non comédit et bibit, et fecit iudícium et iustítiam tunc cum bene erat ei? Jer 22 16 Iudicávit causam páuperis et egéni in bonum suum: numquid non ídeo quia cognóvit me, dicit Dóminus? Jer 22 17 Tui vero óculi et cor ad avarítiam, et ad sánguinem innocéntem fundéndum, et ad calúmniam, et ad cursum mali óperis. Jer 22 18 Proptérea hæc dicit Dóminus ad Ióakim, fílium Iosíæ, regem Iuda: Non plangent eum: Væ frater et væ soror: non concrepábunt ei: Væ dómine, et væ ínclyte. Jer 22 19 Sepultúra ásini sepeliétur, putrefáctus et proiéctus extra portas Ierúsalem. Jer 22 20 Ascénde Líbanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeúntes, quia contríti sunt omnes amatóres tui. Jer 22 21 Locútus sum ad te in abundántia tua, et dixísti: Non áudiam: hæc est via tua ab adolescéntia tua, quia non audísti vocem meam. Jer 22 22 Omnes pastóres tuos pascet ventus, et amatóres tui in captivitátem ibunt: et tunc confundéris, et erubésces ab omni malítia tua. Jer 22 23 Quæ sedes in Líbano, et nidíficas in cedris, quómodo congemuísti cum veníssent tibi dolóres, quasi dolóres parturiéntis? Jer 22 24 Vivo ego, dicit Dóminus: quia si fúerit Iechonías fílius Ióakim regis Iuda, ánnulus in manu déxtera mea, inde evéllam eum. Jer 22 25 Et dabo te in manu quæréntium ánimam tuam, et in manu quorum tu formídas fáciem, et in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu Chaldæórum. Jer 22 26 Et mittam te, et matrem tuam quæ génuit te, in terram aliénam, in qua nati non estis, ibíque moriémini: Jer 22 27 et in terram ad quam ipsi levant ánimam suam ut revertántur illuc, non reverténtur. Jer 22 28 Numquid vas fíctile atque contrítum vir iste Iechonías? numquid vas absque omni voluptáte? quare abiécti sunt ipse et semen eius, et proiécti in terram quam ignoravérunt? Jer 22 29 Terra, terra, terra, audi sermónem Dómini. Jer 22 30 Hæc dicit Dóminus: Scribe virum istum stérilem, virum qui in diébus suis non prosperábitur: nec enim erit de sémine eius vir qui sédeat super sólium David, et potestátem hábeat ultra in Iuda. Jer 23 1 Væ pastóribus, qui dispérdunt et dilácerant gregem páscuæ meæ, dicit Dóminus. Jer 23 2 Ideo hæc dicit Dóminus Deus Israël ad pastóres, qui pascunt pópulum meum: Vos dispersístis gregem meum, et eiecístis eos, et non visitástis eos: ecce ego visitábo super vos malítiam studiórum vestrórum, ait Dóminus. Jer 23 3 Et ego congregábo relíquias gregis mei de ómnibus terris ad quas eiécero eos illuc: et convértam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabúntur. Jer 23 4 Et suscitábo super eos pastóres, et pascent eos: non formidábunt ultra, et non pavébunt, et nullus quærétur ex número, dicit Dóminus. Jer 23 5 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo David germen iustum: et regnábit rex, et sápiens erit, et fáciet iudícium et iustítiam in terra. Jer 23 6 In diébus illis salvábitur Iuda, et Israël habitábit confidénter: et hoc est nomen quod vocábunt eum: Dóminus iustus noster. Jer 23 7 Propter hoc ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicent ultra: Vivit Dóminus, qui edúxit fílios Israël de terra Ægýpti: Jer 23 8 sed: Vivit Dóminus, qui edúxit et addúxit semen domus Israël de terra aquilónis, et de cunctis terris ad quas eiéceram eos illuc, et habitábunt in terra sua. Jer 23 9 Ad prophétas: Contrítum est cor meum in médio mei: contremuérunt ómnia ossa mea: factus sum quasi vir ébrius, et quasi homo mádidus a vino, a fácie Dómini, et a fácie verbórum sanctórum eius. Jer 23 10 Quia adúlteris repléta est terra, quia a fácie maledictiónis luxit terra, arefácta sunt arva desérti: factus est cursus eórum malus, et fortitúdo eórum dissímilis. Jer 23 11 Prophéta namque et sacérdos pollúti sunt, et in domo mea invéni malum eórum, ait Dóminus. Jer 23 12 Idcírco via eórum erit quasi lúbricum in ténebris: impelléntur enim, et córruent in ea: áfferam enim super eos mala, annum visitatiónis eórum, ait Dóminus. Jer 23 13 Et in prophétis Samaríæ vidi fatuitátem: prophetábant in Baal, et decipiébant pópulum meum Israël. Jer 23 14 Et in prophétis Ierúsalem vidi similitúdinem adulterántium, et iter mendácii: et confortavérunt manus pessimórum, ut non converterétur unusquísque a malítia sua: facti sunt mihi omnes ut Sódoma, et habitatóres eius quasi Gomórrha. Jer 23 15 Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum ad prophétas: Ecce ego cibábo eos absínthio, et potábo eos felle: a prophétis enim Ierúsalem egréssa est pollútio super omnem terram. Jer 23 16 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Nolíte audíre verba prophetárum qui prophétant vobis, et decípiunt vos: visiónem cordis sui loquúntur, non de ore Dómini. Jer 23 17 Dicunt his qui blasphémant me: Locútus est Dóminus: Pax erit vobis: et omni qui ámbulat in pravitáte cordis sui dixérunt: Non véniet super vos malum. Jer 23 18 Quis enim áffuit in consílio Dómini, et vidit, et audívit sermónem eius? quis considerávit verbum illíus, et audívit? Jer 23 19 Ecce turbo Domínicæ indignatiónis egrediétur, et tempéstas erúmpens super caput impiórum véniet. Jer 23 20 Non revertétur furor Dómini, usque dum fáciat et usque dum cómpleat cogitatiónem cordis sui: in novíssimis diébus intelligétis consílium eius. Jer 23 21 Non mittébam prophétas, et ipsi currébant: non loquébar ad eos, et ipsi prophetábant. Jer 23 22 Si stetíssent in consílio meo, et nota fecíssent verba mea pópulo meo, avertíssem útique eos a via sua mala, et a cogitatiónibus suis péssimis. Jer 23 23 Putásne Deus e vicíno ego sum, dicit Dóminus, et non Deus de longe? Jer 23 24 Si occultábitur vir in abscónditis, et ego non vidébo eum? dicit Dóminus. Numquid non cælum et terram ego ímpleo? dicit Dóminus. Jer 23 25 Audívi quæ dixérunt prophétæ prophetántes in nómine meo mendácium, atque dicéntes: Somniávi, somniávi. Jer 23 26 Usquequo istud est in corde prophetárum vaticinántium mendácium, et prophetántium seductiónes cordis sui? Jer 23 27 Qui volunt fácere ut obliviscátur pópulus meus nóminis mei, propter sómnia eórum quæ narrat unusquísque ad próximum suum: sicut oblíti sunt patres eórum nóminis mei propter Baal. Jer 23 28 Prophéta qui habet sómnium, narret sómnium: et qui habet sermónem meum, loquátur sermónem meum vere. Quid páleis ad tríticum? dicit Dóminus. Jer 23 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dóminus, et quasi málleus cónterens petram? Jer 23 30 Proptérea ecce ego ad prophétas, ait Dóminus, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. Jer 23 31 Ecce ego ad prophétas, ait Dóminus, qui assúmunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dóminus. Jer 23 32 Ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea, et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis, cum ego non misíssem eos, nec mandássem eis: qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus. Jer 23 33 Si ígitur interrogáverit te pópulus iste, vel prophéta, aut sacérdos, dicens: Quod est onus Dómini? dices ad eos: Vos estis onus: proíciam quippe vos, dicit Dóminus. Jer 23 34 Et prophéta, et sacérdos, et pópulus qui dicit: Onus Dómini: visitábo super virum illum et super domum eius. Jer 23 35 Hæc dicétis unusquísque ad próximum, et ad fratrem suum: Quid respóndit Dóminus? et quid locútus est Dóminus? Jer 23 36 Et onus Dómini ultra non memorábitur: quia onus erit unicuíque sermo suus, et pervertístis verba Dei vivéntis, Dómini exercítuum Dei nostri. Jer 23 37 Hæc dices ad prophétam: Quid respóndit tibi Dóminus? et quid locútus est Dóminus? Jer 23 38 Si autem onus Dómini dixéritis, propter hoc hæc dicit Dóminus: Quia dixístis sermónem istum: Onus Dómini, et misi ad vos dicens: Nolíte dícere: Onus Dómini: Jer 23 39 proptérea ecce ego tollam vos portans, et derelínquam vos, et civitátem quam dedi vobis et pátribus vestris, a fácie mea: Jer 23 40 et dabo vos in oppróbrium sempitérnum, et in ignomíniam ætérnam, quæ numquam oblivióne delébitur. Jer 24 1 Osténdit mihi Dóminus: et ecce duo cálathi pleni ficis, pósiti ante templum Dómini, postquam tránstulit Nabuchodónosor rex Babylónis Iechoníam fílium Ióakim, regem Iuda, et príncipes eius, et fabrum, et inclusórem de Ierúsalem, et addúxit eos in Babylónem. Jer 24 2 Cálathus unus ficus bonas habébat nimis, ut solent ficus esse primi témporis: et cálathus unus ficus habébat malas nimis, quæ cómedi non póterant eo quod essent malæ. Jer 24 3 Et dixit Dóminus ad me: Quid tu vides Ieremía? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ cómedi non possunt eo quod sint malæ. Jer 24 4 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Jer 24 5 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognóscam transmigratiónem Iuda, quam emísi de loco isto in terram Chaldæórum, in bonum. Jer 24 6 Et ponam óculos meos super eos ad placándum, et redúcam eos in terram hanc: et ædificábo eos, et non déstruam: et plantábo eos, et non evéllam. Jer 24 7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dóminus: et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum, quia reverténtur ad me in toto corde suo. Jer 24 8 Et sicut ficus péssimæ quæ cómedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dóminus: Sic dabo Sedecíam regem Iuda, et príncipes eius, et réliquos de Ierúsalem, qui remansérunt in urbe hac, et qui hábitant in terra Ægýpti. Jer 24 9 Et dabo eos in vexatiónem, afflictionémque ómnibus regnis terræ: in oppróbrium, et in parábolam, et in provérbium, et in maledictiónem in univérsis locis ad quæ eiéci eos. Jer 24 10 Et mittam in eis gládium, et famem, et pestem: donec consumántur de terra, quam dedi eis, et pátribus eórum. Jer 25 1 Verbum quod factum est ad Ieremíam de omni pópulo Iuda, in anno quarto Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda (ipse est annus primus Nabuchodónosor regis Babylónis), Jer 25 2 quod locútus est Ieremías prophéta ad omnem pópulum Iuda, et ad univérsos habitatóres Ierúsalem, dicens: Jer 25 3 A tertiodécimo anno Iosíæ fílii Amon regis Iuda, usque ad diem hanc, iste tértius et vigésimus annus, factum est verbum Dómini ad me, et locútus sum ad vos, de nocte consúrgens et loquens, et non audístis. Jer 25 4 Et misit Dóminus ad vos omnes servos suos prophétas, consúrgens dilúculo, mitténsque: et non audístis, neque inclinástis aures vestras ut audirétis, Jer 25 5 cum díceret: Revertímini unusquísque a via sua mala, et a péssimis cogitatiónibus vestris, et habitábitis in terra quam dedit Dóminus vobis et pátribus vestris, a sǽculo et usque in sǽculum. Jer 25 6 Et nolíte ire post deos aliénos, ut serviátis eis, adoretísque eos: neque me ad iracúndiam provocétis in opéribus mánuum vestrárum, et non afflígam vos. Jer 25 7 Et non audístis me, dicit Dóminus, ut me ad iracúndiam provocarétis in opéribus mánuum vestrárum, in malum vestrum. Jer 25 8 Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum: Pro eo quod non audístis verba mea, Jer 25 9 ecce ego mittam et assúmam univérsas cognatiónes aquilónis, ait Dóminus, et Nabuchodónosor regem Babylónis servum meum, et addúcam eos super terram istam, et super habitatóres eius, et super omnes natiónes quæ in circúitu illíus sunt: et interfíciam eos, et ponam eos in stupórem et in síbilum, et in solitúdines sempitérnas. Jer 25 10 Perdámque ex eis vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucérnæ. Jer 25 11 Et erit univérsa terra hæc in solitúdinem, et in stupórem: et sérvient omnes gentes istæ regi Babylónis septuagínta annis. Jer 25 12 Cumque impléti fúerint septuagínta anni, visitábo super regem Babylónis et super gentem illam, dicit Dóminus, iniquitátem eórum, et super terram Chaldæórum, et ponam illam in solitúdines sempitérnas. Jer 25 13 Et addúcam super terram illam ómnia verba mea, quæ locútus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcúmque prophetávit Ieremías advérsum omnes gentes: Jer 25 14 quia serviérunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secúndum ópera eórum, et secúndum facta mánuum suárum. Jer 25 15 Quia sic dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Sume cálicem vini furóris huius de manu mea, et propinábis de illo cunctis géntibus ad quas ego mittam te. Jer 25 16 Et bibent, et turbabúntur et insánient a fácie gládii quem ego mittam inter eos. Jer 25 17 Et accépi cálicem de manu Dómini, et propinávi cunctis géntibus ad quas misit me Dóminus: Jer 25 18 Ierúsalem, et civitátibus Iuda, et régibus eius, et princípibus eius, ut darem eos in solitúdinem, et in stupórem, et in síbilum, et in maledictiónem, sicut est dies ista: Jer 25 19 Pharaóni regi Ægýpti, et servis eius, et princípibus eius, et omni pópulo eius: Jer 25 20 et univérsis generáliter: cunctis régibus terræ Ausítidis, et cunctis régibus terræ Philísthiim, et Ascalóni, et Gazæ, et Accaron, et relíquiis Azóti: Jer 25 21 et Idumǽæ, et Moab, et fíliis Ammon: Jer 25 22 et cunctis régibus Tyri, et univérsis régibus Sidónis, et régibus terræ insulárum qui sunt trans mare: Jer 25 23 et Dedan, et Thema, et Buz, et univérsis qui attónsi sunt in comam: Jer 25 24 et cunctis régibus Arábiæ, et cunctis régibus occidéntis, qui hábitant in desérto: Jer 25 25 et cunctis régibus Zambri, et cunctis régibus Elam, et cunctis régibus Medórum: Jer 25 26 cunctis quoque régibus aquilónis, de prope et de longe, unicuíque contra fratrem suum: et ómnibus regnis terræ quæ super fáciem eius sunt: et rex Sesach bibet post eos. Jer 25 27 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Bíbite, et inebriámini, et vómite: et cádite, neque surgátis a fácie gládii quem ego mittam inter vos. Jer 25 28 Cumque nolúerint accípere cálicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Bibéntes bibétis: Jer 25 29 quia ecce in civitáte, in qua invocátum est nomen meum, ego incípiam afflígere, et vos quasi innocéntes et immúnes éritis? non éritis immúnes: gládium enim ego voco super omnes habitatóres terræ, dicit Dóminus exercítuum. Jer 25 30 Et tu prophetábis ad eos ómnia verba hæc, et dices ad illos: Dóminus de excélso rúgiet, et de habitáculo sancto suo dabit vocem suam: rúgiens rúgiet super decórem suum: celéuma quasi calcántium concinétur advérsus omnes habitatóres terræ. Jer 25 31 Pervénit sónitus usque ad extréma terræ, quia iudícium Dómino cum géntibus: iudicátur ipse cum omni carne. Impios trádidi gládio, dicit Dóminus. Jer 25 32 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce afflíctio egrediétur de gente in gentem, et turbo magnus egrediétur a summitátibus terræ. Jer 25 33 Et erunt interfécti Dómini in die illa, a summo terræ usque ad summum eius: non plangéntur, et non colligéntur, neque sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ iacébunt. Jer 25 34 Ululáte pastóres, et clamáte, et aspérgite vos cínere, optimátes gregis: quia compléti sunt dies vestri ut interficiámini, et dissipatiónes vestræ, et cadétis quasi vasa pretiósa. Jer 25 35 Et períbit fuga a pastóribus, et salvátio ab optimátibus gregis. Jer 25 36 Vox clamóris pastórum, et ululátus optimátum gregis, quia vastávit Dóminus páscua eórum: Jer 25 37 et conticuérunt arva pacis a fácie iræ furóris Dómini. Jer 25 38 Derelíquit quasi leo umbráculum suum, quia facta est terra eórum in desolatiónem a fácie iræ colúmbæ, et a fácie iræ furóris Dómini. Jer 26 1 In princípio regni Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda, factum est verbum istud a Dómino, dicens: Jer 26 2 Hæc dicit Dóminus: Sta in átrio domus Dómini, et loquéris ad omnes civitátes Iuda, de quibus véniunt ut adórent in domo Dómini, univérsos sermónes quos ego mandávi tibi ut loquáris ad eos: noli subtráhere verbum, Jer 26 3 si forte áudiant, et convertántur unusquísque a via sua mala, et pœníteat me mali quod cógito fácere eis propter malítiam studiórum eórum. Jer 26 4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea quam dedi vobis, Jer 26 5 ut audiátis sermónes servórum meórum prophetárum, quos ego misi ad vos de nocte consúrgens, et dírigens, et non audístis: Jer 26 6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictiónem cunctis géntibus terræ. Jer 26 7 Et audiérunt sacerdótes, et prophétæ, et omnis pópulus Ieremíam loquéntem verba hæc in domo Dómini. Jer 26 8 Cumque complésset Ieremías loquens ómnia quæ præcéperat ei Dóminus ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes, et prophétæ, et omnis pópulus, dicens: Morte moriátur. Jer 26 9 Quare prophetávit in nómine Dómini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolábitur, eo quod non sit habitátor? Et congregátus est omnis pópulus advérsus Ieremíam in domo Dómini. Jer 26 10 Et audiérunt príncipes Iuda verba hæc, et ascendérunt de domo regis in domum Dómini, et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini novæ. Jer 26 11 Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes, et ad omnem pópulum, dicéntes: Iudícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris. Jer 26 12 Et ait Ieremías ad omnes príncipes, et ad univérsum pópulum, dicens: Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam, et ad civitátem hanc, ómnia verba quæ audístis. Jer 26 13 Nunc ergo bonas fácite vias vestras et stúdia vestra, et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pœnitébit Dóminum mali quod locútus est advérsum vos. Jer 26 14 Ego autem ecce in mánibus vestris sum: fácite mihi quod bonum et rectum est in óculis vestris. Jer 26 15 Verúmtamen scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos, et contra civitátem istam, et habitatóres eius: in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc. Jer 26 16 Et dixérunt príncipes et omnis pópulus ad sacerdótes et ad prophétas: Non est viro huic iudícium mortis, quia in nómine Dómini Dei nostri locútus est ad nos. Jer 26 17 Surrexérunt ergo viri de senióribus terræ, et dixérunt ad omnem cœtum pópuli, loquéntes: Jer 26 18 Michǽas de Morásthi fuit prophéta in diébus Ezechíæ regis Iuda, et ait ad omnem pópulum Iuda, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sion quasi ager arábitur, et Ierúsalem in acérvum lápidum erit, et mons domus in excélsa silvárum. Jer 26 19 Numquid morte condemnávit eum Ezechías rex Iuda, et omnis Iuda? numquid non timuérunt Dóminum, et deprecáti sunt fáciem Dómini, et pœnítuit Dóminum mali quod locútus fúerat advérsum eos? Itaque nos fácimus malum grande contra ánimas nostras. Jer 26 20 Fuit quoque vir prophétans in nómine Dómini, Urías fílius Sémei de Cariathíarim, et prophetávit advérsus civitátem istam, et advérsus terram hanc, iuxta ómnia verba Ieremíæ. Jer 26 21 Et audívit rex Ióakim, et omnes poténtes et príncipes eius verba hæc: et quæsívit rex interfícere eum: et audívit Urías, et tímuit, fugítque et ingréssus est Ægýptum. Jer 26 22 Et misit rex Ióakim viros in Ægýptum, Elnathan fílium Achobor, et viros cum eo, in Ægýptum. Jer 26 23 Et eduxérunt Uríam de Ægýpto, et adduxérunt eum ad regem Ióakim, et percússit eum gládio: et proiécit cadáver eius in sepúlcris vulgi ignóbilis. Jer 26 24 Igitur manus Ahicam fílii Saphan fuit cum Ieremía, ut non traderétur in manus pópuli, et interfícerent eum. Jer 27 1 In princípio regni Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda, factum est verbum istud ad Ieremíam a Dómino, dicens: Jer 27 2 Hæc dicit Dóminus ad me: Fac tibi víncula et caténas, et pones eas in collo tuo, Jer 27 3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiórum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidónis, in manu nuntiórum qui venérunt Ierúsalem ad Sedecíam regem Iuda. Jer 27 4 Et præcípies eis ut ad dóminos suos loquántur: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Hæc dicétis ad dóminos vestros: Jer 27 5 Ego feci terram, et hómines, et iuménta quæ sunt super fáciem terræ, in fortitúdine mea magna, et in bráchio meo exténto, et dedi eam ei qui plácuit in óculis meis. Jer 27 6 Et nunc ítaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodónosor regis Babylónis servi mei: ínsuper et béstias agri dedi ei, ut sérviant illi. Jer 27 7 Et sérvient ei omnes gentes, et fílio eius, et fílio fílii eius: donec véniat tempus terræ eius et ipsíus: et sérvient ei gentes multæ et reges magni. Jer 27 8 Gens autem et regnum quod non servíerit Nabuchodónosor regi Babylónis, et quicúmque non curváverit collum suum sub iugo regis Babylónis, in gládio, et in fame, et in peste visitábo super gentem illam, ait Dóminus: donec consúmam eos in manu eius. Jer 27 9 Vos ergo nolíte audíre prophétas vestros, et divínos, et somniatóres, et áugures, et maléficos, qui dicunt vobis: Non serviétis regi Babylónis. Jer 27 10 Quia mendácium prophétant vobis, ut longe vos fáciant de terra vestra, et eíciant vos, et pereátis. Jer 27 11 Porro gens quæ subiécerit cervícem suam sub iugo regis Babylónis, et servíerit ei, dimíttam eam in terra sua, dicit Dóminus, et colet eam, et habitábit in ea. Jer 27 12 Et ad Sedecíam regem Iuda locútus sum secúndum ómnia verba hæc, dicens: Subícite colla vestra sub iugo regis Babylónis, et servíte ei et pópulo eius, et vivétis. Jer 27 13 Quare moriémini tu et pópulus tuus gládio, et fame, et peste, sicut locútus est Dóminus ad gentem quæ servíre nolúerit regi Babylónis? Jer 27 14 Nolíte audíre verba prophetárum dicéntium vobis: Non serviétis regi Babylónis: quia mendácium ipsi loquúntur vobis. Jer 27 15 Quia non misi eos, ait Dóminus, et ipsi prophétant in nómine meo mendáciter: ut eíciant vos, et pereátis, tam vos quam prophétæ qui vaticinántur vobis. Jer 27 16 Et ad sacerdótes, et ad pópulum istum, locútus sum, dicens: Hæc dicit Dóminus: Nolíte audíre verba prophetárum vestrórum, qui prophétant vobis, dicéntes: Ecce vasa Dómini reverténtur de Babylóne nunc cito: mendácium enim prophétant vobis. Jer 27 17 Nolíte ergo audíre eos: sed servíte regi Babylónis, ut vivátis: quare datur hæc cívitas in solitúdinem? Jer 27 18 Et si prophétæ sunt, et est verbum Dómini in eis, occúrrant Dómino exercítuum, ut non véniant vasa quæ derelícta fúerant in domo Dómini, et in domo regis Iuda, et in Ierúsalem, in Babylónem. Jer 27 19 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum ad colúmnas, et ad mare, et ad bases, et ad réliqua vasórum quæ remansérunt in civitáte hac: Jer 27 20 quæ non tulit Nabuchodónosor rex Babylónis, cum transférret Iechoníam fílium Ióakim regem Iuda de Ierúsalem in Babylónem, et omnes optimátes Iuda et Ierúsalem. Jer 27 21 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël ad vasa, quæ derelícta sunt in domo Dómini, et in domo regis Iuda et Ierúsalem: Jer 27 22 In Babylónem transferéntur, et ibi erunt usque ad diem visitatiónis suæ, dicit Dóminus, et afférri fáciam ea, et restítui in loco isto. Jer 28 1 Et factum est in anno illo, in princípio regni Sedecíæ regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananías fílius Azur, prophéta de Gábaon, in domo Dómini, coram sacerdótibus et omni pópulo, dicens: Jer 28 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Contrívi iugum regis Babylónis. Jer 28 3 Adhuc duo anni diérum, et ego reférri fáciam ad locum istum ómnia vasa domus Dómini, quæ tulit Nabuchodónosor rex Babylónis de loco isto, et tránstulit ea in Babylónem. Jer 28 4 Et Iechoníam fílium Ióakim regem Iuda, et omnem transmigratiónem Iuda, qui ingréssi sunt in Babylónem, ego convértam ad locum istum, ait Dóminus: cónteram enim iugum regis Babylónis. Jer 28 5 Et dixit Ieremías prophéta ad Hananíam prophétam, in óculis sacerdótum, et in óculis omnis pópuli qui stabat in domo Dómini: Jer 28 6 et ait Ieremías prophéta: Amen, sic fáciat Dóminus: súscitet Dóminus verba tua quæ prophetásti, ut referántur vasa in domum Dómini, et omnis transmigrátio de Babylóne ad locum istum. Jer 28 7 Verúmtamen audi verbum hoc quod ego loquor in áuribus tuis, et in áuribus univérsi pópuli: Jer 28 8 prophétæ qui fuérunt ante me et ante te ab inítio, et prophetavérunt super terras multas et super regna magna de prœ́lio, et de afflictióne, et de fame. Jer 28 9 Prophéta qui vaticinátus est pacem, cum vénerit verbum eius, sciétur prophéta quem misit Dóminus in veritáte. Jer 28 10 Et tulit Hananías prophéta caténam de collo Ieremíæ prophétæ, et confrégit eam. Jer 28 11 Et ait Hananías in conspéctu omnis pópuli, dicens: Hæc dicit Dóminus: Sic confríngam iugum Nabuchodónosor regis Babylónis, post duos annos diérum de collo ómnium géntium. Jer 28 12 Et ábiit Ieremías prophéta in viam suam. Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam, postquam confrégit Hananías prophéta caténam de collo Ieremíæ prophétæ, dicens: Jer 28 13 Vade, et dices Hananíæ: Hæc dicit Dóminus: Caténas lígneas contrivísti, et fácies pro eis caténas férreas. Jer 28 14 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Iugum férreum pósui super collum cunctárum géntium istárum, ut sérviant Nabuchodónosor regi Babylónis, et sérvient ei: ínsuper et béstias terræ dedi ei. Jer 28 15 Et dixit Ieremías prophéta ad Hananíam prophétam: Audi Hananía: non misit te Dóminus, et tu confídere fecísti pópulum istum in mendácio. Jer 28 16 Idcírco hæc dicit Dóminus: Ecce ego mittam te a fácie terræ: hoc anno moriéris: advérsum enim Dóminum locútus es. Jer 28 17 Et mórtuus est Hananías prophéta in anno illo, mense séptimo. Jer 29 1 Et hæc sunt verba libri quem misit Ieremías prophéta de Ierúsalem ad relíquias seniórum transmigratiónis, et ad sacerdótes, et ad prophétas, et ad omnem pópulum quem tradúxerat Nabuchodónosor de Ierúsalem in Babylónem: Jer 29 2 postquam egréssus est Iechonías rex, et dómina, et eunúchi, et príncipes Iuda et Ierúsalem, et faber et inclúsor, de Ierúsalem: Jer 29 3 in manu Elasa fílii Saphan, et Gamaríæ fílii Helcíæ, quos misit Sedecías rex Iuda ad Nabuchodónosor regem Babylónis in Babylónem, dicens: Jer 29 4 Hæc dicit Dóminus exercítuum Deus Israël omni transmigratióni, quam tránstuli de Ierúsalem in Babylónem: Jer 29 5 Ædificáte domos, et habitáte: et plantáte hortos, et comédite fructum eórum. Jer 29 6 Accípite uxóres, et generáte fílios et fílias: et date fíliis vestris uxóres, et fílias vestras date viris, et páriant fílios et fílias: et multiplicámini ibi, et nolíte esse pauci número. Jer 29 7 Et quǽrite pacem civitátis ad quam transmigráre vos feci, et oráte pro ea ad Dóminum, quia in pace illíus erit pax vobis. Jer 29 8 Hæc enim dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Non vos sedúcant prophétæ vestri, qui sunt in médio vestrum, et divíni vestri, et ne attendátis ad sómnia vestra quæ vos somniátis: Jer 29 9 quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo, et non misi eos, dicit Dóminus. Jer 29 10 Quia hæc dicit Dóminus: Cum cœ́perint impléri in Babylóne septuagínta anni, visitábo vos, et suscitábo super vos verbum meum bonum, ut redúcam vos ad locum istum. Jer 29 11 Ego enim scio cogitatiónes quas ego cógito super vos, ait Dóminus, cogitatiónes pacis, et non afflictiónis, ut dem vobis finem et patiéntiam. Jer 29 12 Et invocábitis me, et íbitis: et orábitis me, et ego exáudiam vos. Jer 29 13 Quærétis me, et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. Jer 29 14 Et invéniar a vobis, ait Dóminus: et redúcam captivitátem vestram, et congregábo vos de univérsis géntibus, et de cunctis locis, ad quæ éxpuli vos, dicit Dóminus: et revérti vos fáciam de loco ad quem transmigráre vos feci. Jer 29 15 Quia dixístis: Suscitávit nobis Dóminus prophétas in Babylóne: Jer 29 16 quia hæc dicit Dóminus ad regem, qui sedet super sólium David, et ad omnem pópulum habitatórem urbis huius, ad fratres vestros qui non sunt egréssi vobíscum in transmigratiónem: Jer 29 17 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce mittam in eos gládium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ cómedi non possunt eo quod péssimæ sint. Jer 29 18 Et pérsequar eos in gládio, et in fame, et in pestiléntia: et dabo eos in vexatiónem univérsis regnis terræ: in maledictiónem, et in stupórem, et in síbilum, et in oppróbrium cunctis géntibus ad quas ego eiéci eos: Jer 29 19 eo quod non audíerint verba mea, dicit Dóminus, quæ misi ad eos per servos meos prophétas, de nocte consúrgens et mittens: et non audístis, dicit Dóminus. Jer 29 20 Vos ergo audíte verbum Dómini omnis transmigrátio, quam emísi de Ierúsalem in Babylónem. Jer 29 21 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël, ad Achab fílium Cóliæ, et ad Sedecíam fílium Maasíæ, qui prophétant vobis in nómine meo mendáciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodónosor regis Babylónis, et percútiet eos in óculis vestris. Jer 29 22 Et assumétur ex eis maledíctio omni transmigratióni Iuda, quæ est in Babylóne, dicéntium: Ponat te Dóminus sicut Sedecíam et sicut Achab, quos frixit rex Babylónis in igne: Jer 29 23 pro eo quod fécerint stultítiam in Israël, et mœcháti sunt in uxóres amicórum suórum, et locúti sunt verbum in nómine meo mendáciter, quod non mandávi eis. Ego sum iudex et testis, dicit Dóminus. Jer 29 24 Et ad Semeíam Nehelamíten dices: Jer 29 25 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Pro eo quod misísti in nómine tuo libros ad omnem pópulum qui est in Ierúsalem, et ad Sophoníam fílium Maasíæ sacerdótem, et ad univérsos sacerdótes, dicens: Jer 29 26 Dóminus dedit te sacerdótem pro Ióiade sacerdóte, ut sis dux in domo Dómini, super omnem virum arreptítium et prophetántem, ut mittas eum in nervum et in cárcerem. Jer 29 27 Et nunc quare non increpásti Ieremíam Anathothíten, qui prophétat vobis? Jer 29 28 Quia super hoc misit in Babylónem ad nos, dicens: Longum est: ædificáte domos, et habitáte: et plantáte hortos, et comédite fructus eórum. Jer 29 29 Legit ergo Sophonías sacérdos librum istum in áuribus Ieremíæ prophétæ. Jer 29 30 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam, dicens: Jer 29 31 Mitte ad omnem transmigratiónem, dicens: Hæc dicit Dóminus ad Semeíam Nehelamíten: Pro eo quod prophetávit vobis Semeías, et ego non misi eum, et fecit vos confídere in mendácio: Jer 29 32 idcírco hæc dicit Dóminus: Ecce ego visitábo super Semeíam Nehelamíten, et super semen eius: non erit ei vir sedens in médio pópuli huius, et non vidébit bonum quod ego fáciam pópulo meo, ait Dóminus, quia prævaricatiónem locútus est advérsus Dóminum. Jer 30 1 Hoc verbum quod factum est ad Ieremíam a Dómino, dicens: Jer 30 2 Hæc dicit Dóminus Deus Israël, dicens: Scribe tibi ómnia verba quæ locútus sum ad te, in libro. Jer 30 3 Ecce enim dies véniunt, dicit Dóminus, et convértam conversiónem pópuli mei Israël et Iuda, ait Dóminus: et convértam eos ad terram quam dedi pátribus eórum, et possidébunt eam. Jer 30 4 Et hæc verba quæ locútus est Dóminus ad Israël et ad Iudam: Jer 30 5 Quóniam hæc dicit Dóminus: Vocem terróris audívimus: formído, et non est pax. Jer 30 6 Interrogáte, et vidéte si génerat másculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturiéntis, et convérsæ sunt univérsæ fácies in aurúginem? Jer 30 7 Væ, quia magna dies illa, nec est símilis eius: tempúsque tribulatiónis est Iacob, et ex ipso salvábitur. Jer 30 8 Et erit in die illa, ait Dóminus exercítuum: cónteram iugum eius de collo tuo, et víncula eius dirúmpam, et non dominabúntur ei ámplius aliéni: Jer 30 9 sed sérvient Dómino Deo suo, et David regi suo, quem suscitábo eis. Jer 30 10 Tu ergo ne tímeas serve meus Iacob, ait Dóminus, neque páveas Israël: quia ecce ego salvábo te de terra longínqua, et semen tuum de terra captivitátis eórum: et revertétur Iacob, et quiéscet, et cunctis áffluet bonis, et non erit quem formídet: Jer 30 11 quóniam tecum ego sum, ait Dóminus, ut salvem te. Fáciam enim consummatiónem in cunctis géntibus in quibus dispérsi te: te autem non fáciam in consummatiónem: sed castigábo te in iudício, ut non videáris tibi innóxius. Jer 30 12 Quia hæc dicit Dóminus: Insanábilis fractúra tua: péssima plaga tua. Jer 30 13 Non est qui iúdicet iudícium tuum ad alligándum: curatiónum utílitas non est tibi. Jer 30 14 Omnes amatóres tui oblíti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimíci percússi te castigatióne crudéli: propter multitúdinem iniquitátis tuæ dura facta sunt peccáta tua. Jer 30 15 Quid clamas super contritióne tua? insanábilis est dolor tuus: propter multitúdinem iniquitátis tuæ, et propter dura peccáta tua, feci hæc tibi. Jer 30 16 Proptérea omnes qui cómedunt te devorabúntur, et univérsi hostes tui in captivitátem ducéntur: et qui te vastant vastabúntur, cunctósque prædatóres tuos dabo in prædam. Jer 30 17 Obdúcam enim cicatrícem tibi, et a vulnéribus tuis sanábo te, dicit Dóminus. Quia eiéctam vocavérunt te Sion: hæc est, quæ non habébat requiréntem. Jer 30 18 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego convértam conversiónem tabernaculórum Iacob, et tectis eius miserébor: et ædificábitur cívitas in excélso suo, et templum iuxta órdinem suum fundábitur. Jer 30 19 Et egrediétur de eis laus, voxque ludéntium: et multiplicábo eos, et non minuéntur: et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Jer 30 20 Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes qui tríbulant eum. Jer 30 21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de médio eius producétur: et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est qui ápplicet cor suum ut appropínquet mihi, ait Dóminus? Jer 30 22 Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Jer 30 23 Ecce turbo Dómini, furor egrédiens, procélla ruens: in cápite impiórum conquiéscet. Jer 30 24 Non avértet iram indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónem cordis sui: in novíssimo diérum intelligétis ea. Jer 31 1 In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israël, et ipsi erunt mihi in pópulum. Jer 31 2 Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus qui remánserat a gládio: vadet ad réquiem suam Israël. Jer 31 3 Longe Dóminus appáruit mihi. Et in caritáte perpétua diléxi te, ídeo attráxi te, míserans. Jer 31 4 Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis virgo Israël: adhuc ornáberis týmpanis tuis, et egrediéris in choro ludéntium. Jer 31 5 Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ: plantábunt plantántes, et donec tempus véniat, non vindemiábunt: Jer 31 6 quia erit dies, in qua clamábunt custódes in monte Ephraim: Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum. Jer 31 7 Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia Iacob, et hinníte contra caput géntium: personáte, et cánite, et dícite: Salva Dómine pópulum tuum relíquias Israël. Jer 31 8 Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis, et congregábo eos ab extrémis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul, cœtus magnus reverténtium huc. Jer 31 9 In fletu vénient, et in misericórdia redúcam eos: et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est. Jer 31 10 Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte in ínsulis quæ procul sunt, et dícite: Qui dispérsit Israël congregábit eum, et custódiet eum sicut pastor gregem suum. Jer 31 11 Redémit enim Dóminus Iacob, et liberávit eum de manu potentióris. Jer 31 12 Et vénient, et laudábunt in monte Sion: et cónfluent ad bona Dómini, super fruménto, et vino, et óleo, et fœtu pécorum et armentórum: erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, et ultra non esúrient. Jer 31 13 Tunc lætábitur virgo in choro, iúvenes et senes simul: et convértam luctum eórum in gáudium, et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo. Jer 31 14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, et pópulus meus bonis meis adimplébitur, ait Dóminus. Jer 31 15 Hæc dicit Dóminus: Vox in excélso audíta est lamentatiónis: luctus, et fletus Rachel plorántis fílios suos, et noléntis consolári super eis, quia non sunt. Jer 31 16 Hæc dicit Dóminus: Quiéscat vox tua a plorátu, et óculi tui a lácrymis, quia est merces óperi tuo, ait Dóminus: et reverténtur de terra inimíci. Jer 31 17 Et est spes novíssimis tuis, ait Dóminus: et reverténtur fílii ad términos suos. Jer 31 18 Audiens audívi Ephraim transmigrántem: Castigásti me, et erudítus sum, quasi iuvénculus indómitus: convérte me, et convértar, quia tu Dóminus Deus meus. Jer 31 19 Postquam enim convertísti me, egi pœniténtiam: et postquam ostendísti mihi, percússi femur meum. Confúsus sum, et erúbui, quóniam sustínui oppróbrium adolescéntiæ meæ. Jer 31 20 Si fílius honorábilis mihi Ephraim, si puer delicátus: quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor eius. Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum: míserans miserébor eius, ait Dóminus. Jer 31 21 Státue tibi spéculam: pone tibi amaritúdines: dírige cor tuum in viam rectam in qua ambulásti: revértere virgo Israël, revértere ad civitátes tuas istas. Jer 31 22 Usquequo delíciis dissolvéris, fília vaga? quia creávit Dóminus novum super terram: fémina circúmdabit virum. Jer 31 23 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et in úrbibus eius, cum convértero captivitátem eórum: Benedícat tibi Dóminus pulchritúdo iustítiæ, mons sanctus: Jer 31 24 et habitábunt in eo Iudas, et omnes civitátes eius simul, agrícolæ et minántes greges. Jer 31 25 Quia inebriávi ánimam lassam, et omnem ánimam esuriéntem saturávi. Jer 31 26 Ideo quasi de somno suscitátus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi. Jer 31 27 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Israël et domum Iuda sémine hóminum et sémine iumentórum. Jer 31 28 Et sicut vigilávi super eos ut evéllerem, et demolírer, et dissipárem, et dispérderem, et afflígerem: sic vigilábo super eos ut ædíficem et plantem, ait Dóminus. Jer 31 29 In diébus illis non dicent ultra: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt. Jer 31 30 Sed unusquísque in iniquitáte sua moriétur: omnis homo qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes eius. Jer 31 31 Ecce dies vénient, dicit Dóminus, et fériam dómui Israël et dómui Iuda fœdus novum: Jer 31 32 non secúndum pactum quod pépigi cum pátribus eórum in die qua apprehéndi manum eórum ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum quod írritum fecérunt: et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus. Jer 31 33 Sed hoc erit pactum quod fériam cum domo Israël post dies illos, dicit Dóminus: dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Jer 31 34 Et non docébit ultra vir próximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognósce Dóminum: omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus: quia propitiábor iniquitáti eórum, et peccáti eórum non memorábor ámplius. Jer 31 35 Hæc dicit Dóminus qui dat solem in lúmine diéi, órdinem lunæ et stellárum in lúmine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus eius: Dóminus exercítuum nomen illi. Jer 31 36 Si defécerint leges istæ coram me, dicit Dóminus: tunc et semen Israël defíciet, ut non sit gens coram me cunctis diébus. Jer 31 37 Hæc dicit Dóminus: Si mensurári potúerint cæli sursum, et investigári fundaménta terræ deórsum: et ego abíciam univérsum semen Israël, propter ómnia quæ fecérunt, dicit Dóminus. Jer 31 38 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et ædificábitur cívitas Dómino, a turre Hanáneel usque ad portam ánguli. Jer 31 39 Et exíbit ultra norma mensúræ in conspéctu eius super collem Gareb, et circuíbit Góatha, Jer 31 40 et omnem vallem cadáverum, et cíneris, et univérsam regiónem mortis usque ad torréntem Cedron, et usque ad ángulum portæ equórum orientális, Sanctum Dómini: non evellétur, et non destruétur ultra in perpétuum. Jer 32 1 Verbum quod factum est ad Ieremíam a Dómino, in anno décimo Sedecíæ regis Iuda: ipse est annus décimus octávus Nabuchodónosor. Jer 32 2 Tunc exércitus regis Babylónis obsidébat Ierúsalem, et Ieremías prophéta erat clausus in átrio cárceris qui erat in domo regis Iuda. Jer 32 3 Cláuserat enim eum Sedecías rex Iuda, dicens: Quare vaticináris, dicens: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo civitátem istam in manus regis Babylónis, et cápiet eam? Jer 32 4 Et Sedecías rex Iuda non effúgiet de manu Chaldæórum, sed tradétur in manus regis Babylónis: et loquétur os eius cum ore illíus, et óculi eius óculos illíus vidébunt. Jer 32 5 Et in Babylónem ducet Sedecíam, et ibi erit donec vísitem eum, ait Dóminus: si autem dimicavéritis advérsum Chaldǽos, nihil prósperum habébitis. Jer 32 6 Et dixit Ieremías: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Jer 32 7 Ecce Hanámeel fílius Sellum, patruélis tuus, véniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim cómpetit ex propinquitáte ut emas. Jer 32 8 Et venit ad me Hanámeel fílius pátrui mei secúndum verbum Dómini, ad vestíbulum cárceris, et ait ad me: Pósside agrum meum qui est in Anathoth in terra Béniamin: quia tibi cómpetit heréditas, et tu propínquus es ut possídeas. Intelléxi autem quod verbum Dómini esset. Jer 32 9 Et emi agrum ab Hanámeel fílio pátrui mei, qui est in Anathoth, et appéndi ei argéntum: septem statéres, et decem argénteos. Jer 32 10 Et scripsi in libro, et signávi, et adhíbui testes, et appéndi argéntum in statéra. Jer 32 11 Et accépi librum possessiónis signátum, et stipulatiónes, et rata, et signa forínsecus. Jer 32 12 Et dedi librum possessiónis Baruch fílio Neri fílii Maasíæ, in óculis Hanámeel patruélis mei, in óculis téstium qui scripti erant in libro emptiónis, et in óculis ómnium Iudæórum qui sedébant in átrio cárceris. Jer 32 13 Et præcépi Baruch coram eis, dicens: Jer 32 14 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptiónis hunc signátum, et librum hunc qui apértus est, et pone illos in vase fíctili, ut permanére possint diébus multis. Jer 32 15 Hæc enim dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Adhuc possidebúntur domus, et agri, et víneæ in terra ista. Jer 32 16 Et orávi ad Dóminum, postquam trádidi librum possessiónis Baruch fílio Neri, dicens: Jer 32 17 Heu, heu, heu, Dómine Deus, ecce tu fecísti cælum et terram in fortitúdine tua magna, et in bráchio tuo exténto: non erit tibi diffícile omne verbum: Jer 32 18 qui facis misericórdiam in míllibus, et reddis iniquitátem patrum in sinum filiórum eórum post eos: Fortíssime, magne, et potens, Dóminus exercítuum nomen tibi. Jer 32 19 Magnus consílio, et incomprehensíbilis cogitátu: cuius óculi apérti sunt super omnes vias filiórum Adam, ut reddas unicuíque secúndum vias suas, et secúndum fructum adinventiónum eius. Jer 32 20 Qui posuísti signa et porténta in terra Ægýpti usque ad diem hanc, et in Israël, et in homínibus, et fecísti tibi nomen sicut est dies hæc. Jer 32 21 Et eduxísti pópulum tuum Israël de terra Ægýpti, in signis et in porténtis, et in manu robústa et in bráchio exténto, et in terróre magno. Jer 32 22 Et dedísti eis terram hanc, quam iurásti pátribus eórum ut dares eis, terram fluéntem lacte et melle. Jer 32 23 Et ingréssi sunt, et possedérunt eam, et non obediérunt voci tuæ, et in lege tua non ambulavérunt: ómnia quæ mandásti eis ut fácerent non fecérunt, et evenérunt eis ómnia mala hæc. Jer 32 24 Ecce munitiónes exstrúctæ sunt advérsum civitátem ut capiátur: et urbs data est in manus Chaldæórum qui prœliántur advérsus eam, a fácie gládii, et famis, et pestiléntiæ: et quæcúmque locútus es, accidérunt, ut tu ipse cernis. Jer 32 25 Et tu dicis mihi Dómine Deus: Eme agrum argénto, et ádhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæórum? Jer 32 26 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam, dicens: Jer 32 27 Ecce ego Dóminus Deus univérsæ carnis: numquid mihi diffícile erit omne verbum? Jer 32 28 Proptérea hæc dicit Dóminus: Ecce ego tradam civitátem istam in manus Chaldæórum, et in manus regis Babylónis, et cápient eam. Jer 32 29 Et vénient Chaldǽi prœliántes advérsum urbem hanc, et succéndent eam igni, et combúrent eam, et domos in quarum domátibus sacrificábant Baal, et libábant diis aliénis libámina ad irritándum me. Jer 32 30 Erant enim fílii Israël et fílii Iuda iúgiter faciéntes malum in óculis meis ab adolescéntia sua: fílii Israël, qui usque nunc exacérbant me in ópere mánuum suárum, dicit Dóminus. Jer 32 31 Quia in furóre et in indignatióne mea facta est mihi cívitas hæc, a die qua ædificavérunt eam usque ad diem istam qua auferétur de conspéctu meo. Jer 32 32 Propter malítiam filiórum Israël et filiórum Iuda, quam fecérunt ad iracúndiam me provocántes, ipsi et reges eórum, príncipes eórum, et sacerdótes eórum, et prophétæ eórum, viri Iuda et habitatóres Ierúsalem. Jer 32 33 Et vertérunt ad me terga, et non fácies: cum docérem eos dilúculo et erudírem, et nollent audíre, ut accíperent disciplínam. Jer 32 34 Et posuérunt idóla sua in domo in qua invocátum est nomen meum, ut pollúerent eam. Jer 32 35 Et ædificavérunt excélsa Baal quæ sunt in valle fílii Ennom, ut initiárent fílios suos et fílias suas Moloch: quod non mandávi eis, nec ascéndit in cor meum ut fácerent abominatiónem hanc: et in peccátum dedúcerent Iudam. Jer 32 36 Et nunc propter ista, hæc dicit Dóminus Deus Israël ad civitátem hanc, de qua vos dícitis quod tradétur in manus regis Babylónis, in gládio, et in fame, et in peste. Jer 32 37 Ecce ego congregábo eos de univérsis terris ad quas eiéci eos in furóre meo, et in ira mea, et in indignatióne grandi: et redúcam eos ad locum istum, et habitáre eos fáciam confidénter. Jer 32 38 Et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum. Jer 32 39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut tímeant me univérsis diébus: et bene sit eis, et fíliis eórum post eos. Jer 32 40 Et fériam eis pactum sempitérnum, et non désinam eis benefácere: et timórem meum dabo in corde eórum, ut non recédant a me. Jer 32 41 Et lætábor super eis, cum bene eis fécero: et plantábo eos in terra ista in veritáte, in toto corde meo et in tota ánima mea. Jer 32 42 Quia hæc dicit Dóminus: Sicut addúxi super pópulum istum omne malum hoc grande, sic addúcam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. Jer 32 43 Et possidebúntur agri in terra ista, de qua vos dícitis quod desérta sit, eo quod non remánserit homo et iuméntum, et data sit in manus Chaldæórum. Jer 32 44 Agri eméntur pecúnia, et scribéntur in libro, et imprimétur signum, et testis adhibébitur: in terra Béniamin et in circúitu Ierúsalem, in civitátibus Iuda, et in civitátibus montánis, et in civitátibus campéstribus, et in civitátibus quæ ad austrum sunt, quia convértam captivitátem eórum, ait Dóminus. Jer 33 1 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam secúndo, cum adhuc clausus esset in átrio cárceris, dicens: Jer 33 2 Hæc dicit Dóminus qui factúrus est, et formatúrus illud, et paratúrus, Dóminus nomen eius. Jer 33 3 Clama ad me, et exáudiam te, et annuntiábo tibi grándia et firma quæ nescis. Jer 33 4 Quia hæc dicit Dóminus Deus Israël ad domos urbis huius, et ad domos regis Iuda, quæ destrúctæ sunt, et ad munitiónes, et ad gládium Jer 33 5 veniéntium ut dímicent cum Chaldǽis, et ímpleant eas cadavéribus hóminum quos percússi in furóre meo et in indignatióne mea, abscóndens fáciem meam a civitáte hac, propter omnem malítiam eórum. Jer 33 6 Ecce ego obdúcam eis cicatrícem et sanitátem, et curábo eos, et revelábo illis deprecatiónem pacis et veritátis. Jer 33 7 Et convértam conversiónem Iuda et conversiónem Ierúsalem, et ædificábo eos sicut a princípio. Jer 33 8 Et emundábo illos ab omni iniquitáte sua in qua peccavérunt mihi, et propítius ero cunctis iniquitátibus eórum, in quibus dereliquérunt mihi et sprevérunt me. Jer 33 9 Et erit mihi in nomen, et in gáudium, et in laudem, et in exsultatiónem cunctis géntibus terræ, quæ audíerint ómnia bona quæ ego factúrus sum eis: et pavébunt et turbabúntur in univérsis bonis, et in omni pace quam ego fáciam eis. Jer 33 10 Hæc dicit Dóminus: Adhuc audiétur in loco isto (quem vos dícitis esse desértum, eo quod non sit homo nec iuméntum in civitátibus Iuda, et foris Ierúsalem, quæ desolátæ sunt absque hómine, et absque habitatóre, et absque pécore) Jer 33 11 vox gáudii et vox lætítiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicéntium: Confitémini Dómino exercítuum, quóniam bonus Dóminus, quóniam in ætérnum misericórdia eius: et portántium vota in domum Dómini: redúcam enim conversiónem terræ sicut a princípio, dicit Dóminus. Jer 33 12 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc erit in loco isto desérto, absque hómine et absque iuménto, et in cunctis civitátibus eius, habitáculum pastórum accubántium gregum. Jer 33 13 In civitátibus montuósis, et in civitátibus campéstribus, et in civitátibus quæ ad austrum sunt, et in terra Béniamin, et in circúitu Ierúsalem, et in civitátibus Iuda, adhuc transíbunt greges ad manum numerántis, ait Dóminus. Jer 33 14 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo verbum bonum quod locútus sum ad domum Israël et ad domum Iuda. Jer 33 15 In diébus illis et in témpore illo germináre fáciam David germen iustítiæ, et fáciet iudícium et iustítiam in terra. Jer 33 16 In diébus illis salvábitur Iuda, et Ierúsalem habitábit confidénter: et hoc est nomen quod vocábunt eum: Dóminus iustus noster. Jer 33 17 Quia hæc dicit Dóminus: Non interíbit de David vir qui sédeat super thronum domus Israël. Jer 33 18 Et de sacerdótibus et de Levítis non interíbit vir a fácie mea, qui ófferat holocautómata, et incéndat sacríficum, et cædat víctimas ómnibus diébus. Jer 33 19 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam, dicens: Jer 33 20 Hæc dicit Dóminus: Si írritum potest fíeri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in témpore suo, Jer 33 21 et pactum meum írritum esse póterit cum David servo meo, ut non sit ex eo fílius qui regnet in throno eius, et Levítæ et sacerdótes minístri mei. Jer 33 22 Sícuti enumerári non possunt stellæ cæli, et metíri aréna maris, sic multiplicábo semen David servi mei, et Levítas minístros meos. Jer 33 23 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam, dicens: Jer 33 24 Numquid non vidísti quid pópulus hic locútus sit, dicens: Duæ cognatiónes quas elégerat Dóminus abiéctæ sunt: et pópulum meum despexérunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? Jer 33 25 Hæc dicit Dóminus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non pósui: Jer 33 26 équidem et semen Iacob et David servi mei proíciam, ut non assúmam de sémine eius príncipes séminis Abraham, Isaac, et Iacob: redúcam enim conversiónem eórum, et miserébor eis. Jer 34 1 Verbum quod factum est ad Ieremíam a Dómino quando Nabuchodónosor rex Babylónis, et omnis exércitus eius, universáque regna terræ quæ erant sub potestáte manus eius, et omnes pópuli, bellábant contra Ierúsalem, et contra omnes urbes eius, dicens: Jer 34 2 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Vade, et lóquere ad Sedecíam regem Iuda, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego tradam civitátem hanc in manus regis Babylónis, et succéndet eam igni. Jer 34 3 Et tu non effúgies de manu eius, sed comprehensióne capiéris, et in manu eius tradéris: et óculi tui óculos regis Babylónis vidébunt, et os eius cum ore tuo loquétur, et Babylónem introíbis. Jer 34 4 Attamen audi verbum Dómini Sedecía rex Iuda: Hæc dicit Dóminus ad te: Non moriéris in gládio, Jer 34 5 sed in pace moriéris: et secúndum combustiónes patrum tuórum, regum priórum qui fuérunt ante te, sic combúrent te: et væ dómine, plangent te: quia verbum ego locútus sum, dicit Dóminus. Jer 34 6 Et locútus est Ieremías prophéta ad Sedecíam regem Iuda univérsa verba hæc in Ierúsalem. Jer 34 7 Et exércitus regis Babylónis pugnábat contra Ierúsalem, et contra omnes civitátes Iuda quæ réliquæ erant, contra Lachis et contra Azécha: hæ enim supérerant de civitátibus Iuda, urbes munítæ. Jer 34 8 Verbum, quod factum est ad Ieremíam a Dómino, postquam percússit rex Sedecías fœdus cum omni pópulo in Ierúsalem, prǽdicans: Jer 34 9 ut dimítteret unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam, Hebrǽum et Hebrǽam líberos: et nequáquam dominaréntur eis, id est in Iudǽo et fratre suo. Jer 34 10 Audiérunt ergo omnes príncipes et univérsus pópulus qui iníerant pactum ut dimítteret unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam líberos, et ultra non dominaréntur eis: audiérunt ígitur, et dimisérunt. Jer 34 11 Et convérsi sunt deínceps: et retraxérunt servos et ancíllas suas quos dimíserant líberos, et subiugavérunt in fámulos et fámulas. Jer 34 12 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam a Dómino, dicens: Jer 34 13 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego percússi fœdus cum pátribus vestris in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de domo servitútis, dicens: Jer 34 14 Cum compléti fúerint septem anni, dimíttat unusquísque fratrem suum Hebrǽum, qui vénditus est ei: et sérviet tibi sex annis, et dimíttes eum a te líberum: et non audiérunt patres vestri me, nec inclinavérunt aurem suam. Jer 34 15 Et convérsi estis vos hódie, et fecístis quod rectum est in óculis meis, ut prædicarétis libertátem unusquísque ad amícum suum: et inístis pactum in conspéctu meo, in domo in qua invocátum est nomen meum super eam. Jer 34 16 Et revérsi estis, et commaculástis nomen meum, et reduxístis unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam quos dimiserátis ut essent líberi et suæ potestátis, et subiugástis eos ut sint vobis servi et ancíllæ. Jer 34 17 Proptérea hæc dicit Dóminus: Vos non audístis me, ut prædicarétis libertátem unusquísque fratri suo et unusquísque amíco suo: ecce ego prædíco vobis libertátem, ait Dóminus, ad gládium, ad pestem, et ad famem: et dabo vos in commotiónem cunctis regnis terræ. Jer 34 18 Et dabo viros qui prævaricántur fœdus meum, et non observavérunt verba fœ́deris quibus assénsi sunt in conspéctu meo, vítulum quem concidérunt in duas partes, et transiérunt inter divisiónes eius: Jer 34 19 príncipes Iuda et príncipes Ierúsalem, eunúchi et sacerdótes, et omnis pópulus terræ, qui transiérunt inter divisiónes vítuli: Jer 34 20 et dabo eos in manus inimicórum suórum, et in manus quæréntium ánimam eórum, et erit morticínum eórum in escam volatílibus cæli et béstiis terræ. Jer 34 21 Et Sedecíam regem Iuda, et príncipes eius, dabo in manus inimicórum suórum, et in manus quæréntium ánimas eórum, et in manus exercítuum regis Babylónis, qui recessérunt a vobis. Jer 34 22 Ecce ego præcípio, dicit Dóminus, et redúcam eos in civitátem hanc, et prœliabúntur advérsus eam, et cápient eam, et incéndent igni: et civitátes Iuda dabo in solitúdinem, eo quod non sit habitátor. Jer 35 1 Verbum, quod factum est ad Ieremíam a Dómino in diébus Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda, dicens: Jer 35 2 Vade ad domum Rechabitárum, et lóquere eis, et introdúces eos in domum Dómini, in unam éxedram thesaurórum, et dabis eis bíbere vinum. Jer 35 3 Et assúmpsi Iezoníam fílium Ieremíæ fílii Habsaníæ, et fratres eius, et omnes fílios eius, et univérsam domum Rechabitárum: Jer 35 4 et introdúxi eos in domum Dómini, ad gazophylácium filiórum Hanan fílii Iegedelíæ hóminis Dei, quod erat iuxta gazophylácium príncipum, super thesáurum Maasíæ fílii Sellum, qui erat custos vestíbuli. Jer 35 5 Et pósui coram fíliis domus Rechabitárum scyphos plenos vino, et cálices, et dixi ad eos: Bíbite vinum. Jer 35 6 Qui respondérunt: Non bibémus vinum, quia Iónadab fílius Rechab, pater noster, præcépit nobis, dicens: Non bibétis vinum, vos et fílii vestri, usque in sempitérnum: Jer 35 7 et domum non ædificábitis, et seméntem non serétis, et víneas non plantábitis, nec habébitis: sed in tabernáculis habitábitis cunctis diébus vestris, ut vivátis diébus multis super fáciem terræ in qua vos peregrinámini. Jer 35 8 Obedívimus ergo voci Iónadab fílii Rechab, patris nostri, in ómnibus quæ præcépit nobis, ita ut non biberémus vinum cunctis diébus nostris nos, et mulíeres nostræ, fílii, et fíliæ nostræ: Jer 35 9 et non ædificarémus domos ad habitándum: et víneam, et agrum, et seméntem non habúimus: Jer 35 10 sed habitávimus in tabernáculis, et obediéntes fúimus iuxta ómnia quæ præcépit nobis Iónadab pater noster. Jer 35 11 Cum autem ascendísset Nabuchodónosor rex Babylónis ad terram nostram, díximus: Veníte, et ingrediámur Ierúsalem a fácie exércitus Chaldæórum, et a fácie exércitus Sýriæ: et mánsimus in Ierúsalem. Jer 35 12 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam, dicens: Jer 35 13 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Vade, et dic viris Iuda et habitatóribus Ierúsalem: Numquid non recipiétis disciplínam, ut obediátis verbis meis, dicit Dóminus? Jer 35 14 Prævaluérunt sermónes Iónadab fílii Rechab quos præcépit fíliis suis ut non bíberent vinum, et non bibérunt usque ad diem hanc, quia obediérunt præcépto patris sui: ego autem locútus sum ad vos, de mane consúrgens et loquens, et non obedístis mihi. Jer 35 15 Misíque ad vos omnes servos meos prophétas, consúrgens dilúculo, mitténsque et dicens: Convertímini unusquísque a via sua péssima, et bona fácite stúdia vestra: et nolíte sequi deos aliénos, neque colátis eos, et habitábitis in terra quam dedi vobis et pátribus vestris: et non inclinástis aurem vestram, neque audístis me. Jer 35 16 Firmavérunt ígitur fílii Iónadab fílii Rechab præcéptum patris sui quod præcéperat eis: pópulus autem iste non obedívit mihi. Jer 35 17 Idcírco hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego addúcam super Iuda et super omnes habitatóres Ierúsalem univérsam afflictiónem quam locútus sum advérsum illos, eo quod locútus sum ad illos, et non audiérunt: vocávi illos, et non respondérunt mihi. Jer 35 18 Dómui autem Rechabitárum dixit Ieremías: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Pro eo quod obedístis præcépto Iónadab patris vestri, et custodístis ómnia mandáta eius, et fecístis univérsa quæ præcépit vobis: Jer 35 19 proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Non defíciet vir de stirpe Iónadab fílii Rechab, stans in conspéctu meo cunctis diébus. Jer 36 1 Et factum est in anno quarto Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda, factum est verbum hoc ad Ieremíam a Dómino, dicens: Jer 36 2 Tolle volúmen libri, et scribes in eo ómnia verba quæ locútus sum tibi advérsum Israël et Iudam, et advérsum omnes gentes, a die qua locútus sum ad te ex diébus Iosíæ usque ad diem hanc: Jer 36 3 si forte audiénte domo Iuda univérsa mala quæ ego cógito fácere eis, revertátur unusquísque a via sua péssima: et propítius ero iniquitáti, et peccáto eórum. Jer 36 4 Vocávit ergo Ieremías Baruch fílium Neríæ: et scripsit Baruch ex ore Ieremíæ omnes sermónes Dómini, quos locútus est ad eum in volúmine libri: Jer 36 5 et præcépit Ieremías Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec váleo íngredi domum Dómini. Jer 36 6 Ingrédere ergo tu, et lege de volúmine in quo scripsísti ex ore meo verba Dómini, audiénte pópulo in domo Dómini, in die ieiúnii: ínsuper et audiénte univérso Iuda qui véniunt de civitátibus suis, leges eis: Jer 36 7 si forte cadat orátio eórum in conspéctu Dómini, et revertátur unusquísque a via sua péssima: quóniam magnus furor et indignátio est quam locútus est Dóminus advérsus pópulum hunc. Jer 36 8 Et fecit Baruch fílius Neríæ iuxta ómnia quæ præcéperat ei Ieremías prophéta, legens ex volúmine sermónes Dómini in domo Dómini. Jer 36 9 Factum est autem in anno quinto Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda, in mense nono: prædicavérunt ieiúnium in conspéctu Dómini omni pópulo in Ierúsalem, et univérsæ multitúdini quæ conflúxerat de civitátibus Iuda in Ierúsalem. Jer 36 10 Legítque Baruch ex volúmine sermónes Ieremíæ in domo Dómini, in gazophylácio Gamaríæ fílii Saphan scribæ, in vestíbulo superióri, in intróitu portæ novæ domus Dómini, audiénte omni pópulo. Jer 36 11 Cumque audísset Michǽas fílius Gamaríæ fílii Saphan omnes sermónes Dómini ex libro, Jer 36 12 descéndit in domum regis, ad gazophylácium scribæ, et ecce ibi omnes príncipes sedébant: Elísama scriba, et Dalaías fílius Semeíæ, et Elnathan fílius Achobor, et Gamarías fílius Saphan, et Sedecías fílius Hananíæ, et univérsi príncipes. Jer 36 13 Et nuntiávit eis Michǽas ómnia verba quæ audívit, legénte Baruch ex volúmine in áuribus pópuli. Jer 36 14 Misérunt ítaque omnes príncipes ad Baruch, Iudi fílium Nathaníæ fílii Selemíæ fílii Chusi, dicéntes: Volúmen ex quo legísti, audiénte pópulo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch fílius Neríæ volúmen in manu sua, et venit ad eos. Jer 36 15 Et dixérunt ad eum: Sede, et lege hæc in áuribus nostris. Et legit Baruch in áuribus eórum. Jer 36 16 Igitur cum audíssent ómnia verba, obstupuérunt unusquísque ad próximum suum, et dixérunt ad Baruch: Nuntiáre debémus regi omnes sermónes istos. Jer 36 17 Et interrogavérunt eum, dicéntes: Indica nobis quómodo scripsísti omnes sermónes istos ex ore eius. Jer 36 18 Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebátur quasi legens ad me omnes sermónes istos, et ego scribébam in volúmine atraménto. Jer 36 19 Et dixérunt príncipes ad Baruch: Vade, et abscóndere tu et Ieremías, et nemo sciat ubi sitis. Jer 36 20 Et ingréssi sunt ad regem in átrium: porro volúmen commendavérunt in gazophylácio Elísamæ scribæ, et nuntiavérunt audiénte rege omnes sermónes. Jer 36 21 Misítque rex Iudi ut súmeret volúmen: qui tollens illud de gazophylácio Elísamæ scribæ, legit audiénte rege, et univérsis princípibus, qui stabant circa regem. Jer 36 22 Rex autem sedébat in domo hiemáli, in mense nono, et pósita erat árula coram eo plena prunis. Jer 36 23 Cumque legísset Iudi tres pagéllas vel quátuor, scidit illud scalpéllo scribæ, et proiécit in ignem qui erat super árulam, donec consumerétur omne volúmen igni qui erat in árula. Jer 36 24 Et non timuérunt, neque scidérunt vestiménta sua, rex et omnes servi eius qui audiérunt univérsos sermónes istos. Jer 36 25 Verúmtamen Elnathan, et Dalaías, et Gamarías, contradixérunt regi, ne combúreret librum: et non audívit eos. Jer 36 26 Et præcépit rex Ierémiel fílio Amelech, et Saraíæ fílio Ezriel, et Selemíæ fílio Abdeel, ut comprehénderent Baruch scribam, et Ieremíam prophétam: abscóndit autem eos Dóminus. Jer 36 27 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam prophétam, postquam combússerat rex volúmen et sermónes, quos scrípserat Baruch ex ore Jeremíæ, dicens: Jer 36 28 Rursum tolle volúmen áliud, et scribe in eo omnes sermónes prióres qui erant in primo volúmine, quod combússit Ióakim rex Iuda. Jer 36 29 Et ad Ióakim regem Iuda dices: Hæc dicit Dóminus: Tu combussísti volúmen illud, dicens: Quare scripsísti in eo annúntians: Festínus véniet rex Babylónis, et vastábit terram hanc, et cessáre fáciet ex illa hóminem et iuméntum? Jer 36 30 Proptérea hæc dicit Dóminus contra Ióakim regem Iuda: Non erit ex eo qui sédeat super sólium David: et cadáver eius proiciétur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem. Jer 36 31 Et visitábo contra eum, et contra semen eius, et contra servos eius, iniquitátes suas: et addúcam super eos, et super habitatóres Ierúsalem, et super viros Iuda, omne malum quod locútus sum ad eos, et non audiérunt. Jer 36 32 Ieremías autem tulit volúmen áliud, et dedit illud Baruch fílio Neríæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Ieremíæ omnes sermónes libri, quem combússerat Ióakim rex Iuda igni: et ínsuper ádditi sunt sermónes multo plures quam ántea fúerant. Jer 37 1 Et regnávit rex Sedecías fílius Iosíæ pro Iechonía fílio Ióakim, quem constítuit regem Nabuchodónosor rex Babylónis in terra Iuda: Jer 37 2 et non obedívit ipse, et servi eius, et pópulus terræ, verbis Dómini, quæ locútus est in manu Ieremíæ prophétæ. Jer 37 3 Et misit rex Sedecías Iuchal fílium Selemíæ, et Sophoníam fílium Maasíæ, sacerdótem, ad Ieremíam prophétam, dicens: Ora pro nobis Dóminum Deum nostrum. Jer 37 4 Ieremías autem líbere ambulábat in médio pópuli: non enim míserant eum in custódiam cárceris. Igitur exércitus Pharaónis egréssus est de Ægýpto: et audiéntes Chaldǽi qui obsidébant Ierúsalem, huiuscémodi núntium, recessérunt ab Ierúsalem. Jer 37 5 Et factum est verbum Dómini ad Ieremíam prophétam, dicens: Jer 37 6 Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Sic dicétis regi Iuda, qui misit vos ad me interrogándum: Ecce exércitus Pharaónis, qui egréssus est vobis in auxílium, revertétur in terram suam in Ægýptum: Jer 37 7 et rédient Chaldǽi, et bellábunt contra civitátem hanc, et cápient eam, et succéndent eam igni. Jer 37 8 Hæc dicit Dóminus: Nolíte decípere ánimas vestras, dicéntes: Eúntes abíbunt, et recédent a nobis Chaldǽi: quia non abíbunt. Jer 37 9 Sed etsi percusséritis omnem exércitum Chaldæórum qui prœliántur advérsum vos, et derelícti fúerint ex eis áliqui vulneráti, sínguli de tentório suo consúrgent, et incéndent civitátem hanc igni. Jer 37 10 Ergo cum recessísset exércitus Chaldæórum ab Ierúsalem propter exércitum Pharaónis, Jer 37 11 egréssus est Ieremías de Ierúsalem ut iret in terram Béniamin, et divíderet ibi possessiónem in conspéctu cívium. Jer 37 12 Cumque pervenísset ad portam Béniamin, erat ibi custos portæ per vices, nómine Ierías fílius Selemíæ fílii Hananíæ: et apprehéndit Ieremíam prophétam, dicens: Ad Chaldǽos prófugis. Jer 37 13 Et respóndit Ieremías: Falsum est, non fúgio ad Chaldǽos. Et non audívit eum: sed comprehéndit Ierías Ieremíam, et addúxit eum ad príncipes. Jer 37 14 Quam ob rem iráti príncipes contra Ieremíam, cæsum eum misérunt in cárcerem qui erat in domo Iónathan scribæ: ipse enim præpósitus erat super cárcerem. Jer 37 15 Itaque ingréssus est Ieremías in domum laci et in ergástulum: et sedit ibi Ieremías diébus multis. Jer 37 16 Mittens autem Sedecías rex, tulit eum: et interrogávit eum in domo sua abscóndite, et dixit: Putásne est sermo a Dómino? Et dixit Ieremías: Est. Et ait: In manus regis Babylónis tradéris. Jer 37 17 Et dixit Ieremías ad regem Sedecíam: Quid peccávi tibi, et servis tuis, et pópulo tuo, quia misísti me in domum cárceris? Jer 37 18 Ubi sunt prophétæ vestri, qui prophetábant vobis, et dicébant: Non véniet rex Babylónis super vos, et super terram hanc? Jer 37 19 Nunc ergo audi óbsecro dómine mi rex: váleat deprecátio mea in conspéctu tuo, et ne me remíttas in domum Iónathan scribæ, ne móriar ibi. Jer 37 20 Præcépit ergo rex Sedecías ut traderétur Ieremías in vestíbulo cárceris, et darétur ei torta panis quotídie, excépto pulménto, donec consumeréntur omnes panes de civitáte : et mansit Ieremías in vestíbulo carceris. Jer 38 1 Audívit autem Saphatías fílius Mathan, et Gedelías fílius Phassur, et Iuchal fílius Selemíæ, et Phassur fílius Melchíæ, sermónes quos Ieremías loquebátur ad omnem pópulum, dicens: Jer 38 2 Hæc dicit Dóminus: Quicúmque mánserit in civitáte hac, moriétur gládio, et fame, et peste: qui autem profúgerit ad Chaldǽos, vivet, et erit ánima eius sospes et vivens. Jer 38 3 Hæc dicit Dóminus: Tradéndo tradétur cívitas hæc in manu exércitus regis Babylónis, et cápiet eam. Jer 38 4 Et dixérunt príncipes regi: Rogámus ut occidátur homo iste: de indústria enim dissólvit manus virórum bellántium qui remansérunt in civitáte hac, et manus univérsi pópuli, loquens ad eos iuxta verba hæc: síquidem homo iste non quærit pacem pópulo huic, sed malum. Jer 38 5 Et dixit rex Sedecías: Ecce ipse in mánibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negáre. Jer 38 6 Tulérunt ergo Ieremíam, et projecérunt eum in lacum Melchíæ fílii Amelech, qui erat in vestíbulo cárceris: et submisérunt Ieremíam fúnibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descéndit ítaque Ieremías in cœnum. Jer 38 7 Audívit autem Abdémelech Æthiops, vir eunúchus, qui erat in domo regis, quod misíssent Ieremíam in lacum. Porro rex sedébat in porta Béniamin. Jer 38 8 Et egréssus est Abdémelech de domo regis, et locútus est ad regem, dicens: Jer 38 9 Dómine mi rex, male fecérunt viri isti ómnia quæcúmque perpetrárunt contra Ieremíam prophétam, mitténtes eum in lacum, ut moriátur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitáte. Jer 38 10 Præcépit ítaque rex Abdémelech Æthíopi, dicens: Tolle tecum hinc trigínta viros, et leva Ieremíam prophétam de lacu, ántequam moriátur. Jer 38 11 Assúmptis ergo Abdémelech secum viris, ingréssus est domum regis, quæ erat sub cellário, et tulit inde véteres pannos et antíqua, quæ computrúerant, et submísit ea ad Ieremíam in lacum per funículos. Jer 38 12 Dixítque Abdémelech Æthiops ad Ieremíam: Pone véteres pannos, et hæc scissa et pútrida, sub cúbito mánuum tuárum, et super funes. Fecit ergo Ieremías sic. Jer 38 13 Et extraxérunt Ieremíam fúnibus, et eduxérunt eum de lacu: mansit autem Ieremías in vestíbulo cárceris. Jer 38 14 Et misit rex Sedecías, et tulit ad se Ieremíam prophétam ad óstium tértium, quod erat in domo Dómini: et dixit rex ad Ieremíam: Intérrogo ego te sermónem, ne abscóndas a me áliquid. Jer 38 15 Dixit autem Ieremías ad Sedecíam: Si annuntiávero tibi, numquid non interfícies me? et si consílium dédero tibi, non me áudies. Jer 38 16 Iurávit ergo rex Sedecías Ieremíæ clam, dicens: Vivit Dóminus, qui fecit nobis ánimam hanc, si occídero te, et si tradídero te in manus virórum istórum qui quærunt ánimam tuam. Jer 38 17 Et dixit Ieremías ad Sedecíam: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Si proféctus exíeris ad príncipes regis Babylónis, vivet ánima tua, et cívitas hæc non succendétur igni: et salvus eris tu, et domus tua. Jer 38 18 Si autem non exíeris ad príncipes regis Babylónis, tradétur cívitas hæc in manus Chaldæórum, et succéndent eam igni: et tu non effúgies de manu eórum. Jer 38 19 Et dixit rex Sedecías ad Ieremíam: Sollícitus sum propter Iudǽos qui transfugérunt ad Chaldǽos, ne forte tradar in manus eórum, et illúdant mihi. Jer 38 20 Respóndit autem Ieremías: Non te tradent. Audi quæso vocem Dómini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet ánima tua. Jer 38 21 Quod si nolúeris égredi, iste est sermo quem osténdit mihi Dóminus: Jer 38 22 Ecce omnes mulíeres quæ remansérunt in domo regis Iuda educéntur ad príncipes regis Babylónis, et ipsæ dicent: Seduxérunt te, et prævaluérunt advérsum te viri pacífici tui: demersérunt in cœno et in lúbrico pedes tuos, et recessérunt a te. Jer 38 23 Et omnes uxóres tuæ et fílii tui educéntur ad Chaldǽos: et non effúgies manus eórum, sed in manu regis Babylónis capiéris, et civitátem hanc combúret igni. Jer 38 24 Dixit ergo Sedecías ad Ieremíam: Nullus sciat verba hæc, et non moriéris. Jer 38 25 Si autem audíerint príncipes quia locútus sum tecum, et vénerint ad te, et díxerint tibi: Indica nobis quid locútus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiémus: et quid locútus est tecum rex: Jer 38 26 dices ad eos: Prostrávi ego preces meas coram rege, ne me redúci iubéret in domum Iónathan, et ibi mórerer. Jer 38 27 Venérunt ergo omnes príncipes ad Ieremíam, et interrogavérunt eum: et locútus est eis iuxta ómnia verba quæ præcéperat ei rex: et cessavérunt ab eo: nihil enim fúerat audítum. Jer 38 28 Mansit vero Ieremías in vestíbulo cárceris usque ad diem quo capta est Ierúsalem: et factum est ut caperétur Ierúsalem. Jer 39 1 Anno nono Sedecíæ regis Iuda, mense décimo, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, et omnis exércitus eius, ad Ierúsalem, et obsidébant eam. Jer 39 2 Undécimo autem anno Sedecíæ, mense quarto, quinta mensis, apérta est cívitas: Jer 39 3 et ingréssi sunt omnes príncipes regis Babylónis, et sedérunt in porta média: Néregel, Seréser, Semegarnábu, Sársachim, Rábsares, Néregel, Seréser, Rebmag, et omnes réliqui príncipes regis Babylónis. Jer 39 4 Cumque vidísset eos Sedecías rex Iuda, et omnes viri bellatóres, fugérunt: et egréssi sunt nocte de civitáte per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egréssi sunt ad viam desérti. Jer 39 5 Persecútus est autem eos exércitus Chaldæórum, et comprehendérunt Sedecíam in campo solitúdinis Ierichontínæ, et captum adduxérunt ad Nabuchodónosor regem Babylónis in Réblatha, quæ est in terra Emath: et locútus est ad eum iudícia. Jer 39 6 Et occídit rex Babylónis fílios Sedecíæ in Réblatha, in óculis eius: et omnes nóbiles Iuda occídit rex Babylónis. Jer 39 7 Oculos quoque Sedecíæ éruit, et vinxit eum compédibus ut ducerétur in Babylónem. Jer 39 8 Domum quoque regis et domum vulgi succendérunt Chaldǽi igni, et murum Ierúsalem subvertérunt. Jer 39 9 Et relíquias pópuli qui remánserant in civitáte, et pérfugas qui transfúgerant ad eum, et supérfluos vulgi qui remánserant, tránstulit Nabuzárdan, magíster mílitum, in Babylónem. Jer 39 10 Et de plebe páuperum, qui nihil pénitus habébant, dimísit Nabuzárdan magíster mílitum in terra Iuda, et dedit eis víneas et cistérnas in die illa. Jer 39 11 Præcéperat autem Nabuchodónosor rex Babylónis de Ieremía Nabuzárdan magístro mílitum, dicens: Jer 39 12 Tolle illum, et pone super eum óculos tuos, nihílque ei mali fácias: sed ut volúerit, sic fácias ei. Jer 39 13 Misit ergo Nabuzárdan princeps milítiæ, et Nabusézban, et Rábsares, et Néregel, et Seréser, et Rebmag, et omnes optimátes regis Babylónis, Jer 39 14 misérunt, et tulérunt Ieremíam de vestíbulo cárceris, et tradidérunt eum Godolíæ fílio Ahicam fílii Saphan, ut intráret in domum, et habitáret in pópulo. Jer 39 15 Ad Ieremíam autem factus fúerat sermo Dómini, cum clausus esset in vestíbulo cárceris, dicens: Jer 39 16 Vade, et dic Abdémelech Æthíopi, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego indúcam sermónes meos super civitátem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspéctu tuo in die illa. Jer 39 17 Et liberábo te in die illa, ait Dóminus, et non tradéris in manus virórum quos tu formídas: Jer 39 18 sed éruens liberábo te, et gládio non cades, sed erit tibi ánima tua in salútem, quia in me habuísti fidúciam, ait Dóminus. Jer 40 1 Sermo qui factus est ad Ieremíam a Dómino, postquam dimíssus est a Nabuzárdan magístro milítiæ de Rama, quando tulit eum vinctum caténis in médio ómnium qui migrábant de Ierúsalem et Iuda, et ducebántur in Babylónem. Jer 40 2 Tollens ergo princeps milítiæ Ieremíam, dixit ad eum: Dóminus Deus tuus locútus est malum hoc super locum istum: Jer 40 3 et addúxit, et fecit Dóminus sicut locútus est, quia peccástis Dómino, et non audístis vocem eius: et factus est vobis sermo hic. Jer 40 4 Nunc ergo ecce solvi te hódie de caténis quæ sunt in mánibus tuis: si placet tibi ut vénias mecum in Babylónem, veni: et ponam óculos meos super te: si autem dísplicet tibi veníre mecum in Babylónem, réside: ecce omnis terra in conspéctu tuo est: quod elégeris, et quo placúerit tibi ut vadas, illuc perge. Jer 40 5 Et mecum noli veníre, sed hábita apud Godolíam fílium Ahicam fílii Saphan, quem præpósuit rex Babylónis civitátibus Iuda: hábita ergo cum eo in médio pópuli: vel quocúmque placúerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magíster milítiæ cibária et munúscula, et dimísit eum. Jer 40 6 Venit autem Ieremías ad Godolíam fílium Ahicam in Masphath, et habitávit cum eo in médio pópuli, qui relíctus fúerat in terra. Jer 40 7 Cumque audíssent omnes príncipes exércitus, qui dispérsi fúerant per regiónes, ipsi et sócii eórum, quod præfecísset rex Babylónis Godolíam fílium Ahicam terræ, et quod commendásset ei viros, et mulíeres, et párvulos, et de paupéribus terræ, qui non fúerant transláti in Babylónem: Jer 40 8 venérunt ad Godolíam in Masphath: et Ismahel fílius Nathaníæ, et Ióhanan, et Iónathan fílii Carée, et Saréas fílius Thanéhumeth, et fílii Ophi, qui erant de Netóphathi, et Iezonías fílius Maáchathi, ipsi et viri eórum. Jer 40 9 Et iurávit eis Godolías fílius Ahicam fílii Saphan, et comítibus eórum, dicens: Nolíte timére servíre Chaldǽis: habitáte in terra, et servíte regi Babylónis, et bene erit vobis. Jer 40 10 Ecce ego hábito in Masphath, ut respóndeam præcépto Chaldæórum qui mittúntur ad nos: vos autem collígite vindémiam, et messem, et óleum, et cóndite in vasis vestris, et manéte in úrbibus vestris quas tenétis. Jer 40 11 Sed et omnes Iudǽi qui erant in Moab, et in fíliis Ammon, et in Idumǽa, et in univérsis regiónibus, audíto quod dedísset rex Babylónis relíquias in Iudǽa, et quod præposuísset super eos Godolíam fílium Ahicam fílii Saphan: Jer 40 12 revérsi sunt, inquam, omnes Iudǽi de univérsis locis ad quæ profúgerant, et venérunt in terram Iuda ad Godolíam in Masphath, et collegérunt vinum et messem multam nimis. Jer 40 13 Ióhanan autem fílius Carée, et omnes príncipes exércitus qui dispérsi fúerant in regiónibus, venérunt ad Godolíam in Masphath, Jer 40 14 et dixérunt ei: Scito quod Báalis rex filiórum Ammon misit Ismahel fílium Nathaníæ percútere ánimam tuam. Et non crédidit eis Godolías fílius Ahicam. Jer 40 15 Ióhanan autem fílius Carée dixit ad Godolíam seórsum in Masphath, loquens: Ibo, et percútiam Ismahel fílium Nathaníæ, nullo sciénte, ne interfíciat ánimam tuam, et dissipéntur omnes Iudǽi, qui congregáti sunt ad te, et períbunt relíquiæ Iuda. Jer 40 16 Et ait Godolías fílius Ahicam ad Ióhanan fílium Carée: Noli fácere verbum hoc: falsum enim tu lóqueris de Ismahel. Jer 41 1 Et factum est in mense séptimo, venit Ismahel fílius Nathaníæ fílii Elísama, de sémine regáli, et optimátes regis, et decem viri cum eo, ad Godolíam fílium Ahicam, in Masphath, et comedérunt ibi panes simul in Masphath. Jer 41 2 Surréxit autem Ismahel fílius Nathaníæ, et decem viri qui cum eo erant, et percussérunt Godolíam fílium Ahicam fílii Saphan gládio, et interfecérunt eum quem præfécerat rex Babylónis terræ. Jer 41 3 Omnes quoque Iudǽos qui erant cum Godolía in Masphath, et Chaldǽos qui repérti sunt ibi, et viros bellatóres, percússit Ismahel. Jer 41 4 Secúndo autem die postquam occíderat Godolíam, nullo adhuc sciénte, Jer 41 5 venérunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaría, octogínta viri, rasi barba, et scissis véstibus, et squalléntes: et múnera et thus habébant in manu, ut offérrent in domo Dómini. Jer 41 6 Egréssus ergo Ismahel fílius Nathaníæ in occúrsum eórum de Masphath, incédens et plorans ibat: cum autem occurrísset eis, dixit ad eos: Veníte ad Godolíam fílium Ahicam. Jer 41 7 Qui cum veníssent ad médium civitátis, interfécit eos Ismahel fílius Nathaníæ circa médium laci, ipse et viri qui erant cum eo. Jer 41 8 Decem autem viri repérti sunt inter eos, qui dixérunt ad Ismahel: Noli occídere nos, quia habémus thesáuros in agro, fruménti, et hórdei, et ólei, et mellis: et cessávit, et non interfécit eos cum frátribus suis. Jer 41 9 Lacus autem in quem proiécerat Ismahel ómnia cadávera virórum quos percússit propter Godolíam, ipse est quem fecit rex Asa propter Báasa regem Israël: ipsum replévit Ismahel fílius Nathaníæ occísis. Jer 41 10 Et captívas duxit Ismahel omnes relíquias pópuli qui erant in Masphath: fílias regis, et univérsum pópulum qui remánserat in Masphath, quos commendáverat Nabuzárdan princeps milítiæ, Godolíæ fílio Ahicam: et cepit eos Ismahel fílius Nathaníæ, et ábiit ut transíret ad fílios Ammon. Jer 41 11 Audívit autem Ióhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, omne malum quod fécerat Ismahel fílius Nathaníæ. Jer 41 12 Et assúmptis univérsis viris, profécti sunt ut bellárent advérsum Ismahel fílium Nathaníæ: et invenérunt eum ad aquas multas, quæ sunt in Gábaon. Jer 41 13 Cumque vidísset omnis pópulus qui erat cum Ismahel Ióhanan fílium Carée, et univérsos príncipes bellatórum qui erant cum eo, lætáti sunt. Jer 41 14 Et revérsus est omnis pópulus quem céperat Ismahel, in Masphath: reversúsque ábiit ad Ióhanan fílium Carée. Jer 41 15 Ismahel autem fílius Nathaníæ fugit cum octo viris a fácie Ióhanan, et ábiit ad fílios Ammon. Jer 41 16 Tulit ergo Ióhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, univérsas relíquias vulgi quas redúxerat ab Ismahel fílio Nathaníæ de Masphath, postquam percússit Godolíam fílium Ahicam: fortes viros ad prœ́lium, et mulíeres, et púeros, et eunúchos, quos redúxerat de Gábaon. Jer 41 17 Et abiérunt, et sedérunt peregrinántes in Chámaam, quæ est iuxta Béthlehem, ut pérgerent, et introírent Ægýptum Jer 41 18 a fácie Chaldæórum: timébant enim eos, quia percússerat Ismahel fílius Nathaníæ Godolíam fílium Ahicam, quem præposúerat rex Babylónis in terra Iuda. Jer 42 1 Et accessérunt omnes príncipes bellatórum, et Ióhanan fílius Carée, et Iezonías fílius Osaíæ, et réliquum vulgus, a parvo usque ad magnum: Jer 42 2 dixerúntque ad Ieremíam prophétam: Cadat orátio nostra in conspéctu tuo, et ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum, pro univérsis relíquiis istis, quia derelícti sumus pauci de plúribus, sicut óculi tui nos intuéntur: Jer 42 3 et annúntiet nobis Dóminus Deus tuus viam per quam pergámus, et verbum quod faciámus. Jer 42 4 Dixit autem ad eos Ieremías prophéta: Audívi: ecce ego oro ad Dóminum Deum vestrum secúndum verba vestra: omne verbum quodcúmque respónderit mihi indicábo vobis, nec celábo vos quidquam. Jer 42 5 Et illi dixérunt ad Ieremíam: Sit Dóminus inter nos testis veritátis et fídei, si non iuxta omne verbum in quo míserit te Dóminus Deus tuus ad nos, sic faciémus. Jer 42 6 Sive bonum est, sive malum, voci Dómini Dei nostri, ad quem míttimus te, obediémus, ut bene sit nobis cum audiérimus vocem Dómini Dei nostri. Jer 42 7 Cum autem compléti essent decem dies, factum est verbum Dómini ad Ieremíam. Jer 42 8 Vocavítque Ióhanan fílium Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, et univérsum pópulum, a mínimo usque ad magnum. Jer 42 9 Et dixit ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus Israël, ad quem misístis me ut prostérnerem preces vestras in conspéctu eius: Jer 42 10 Si quiescéntes manséritis in terra hac, ædificábo vos, et non déstruam: plantábo, et non evéllam: iam enim placátus sum super malo quod feci vobis. Jer 42 11 Nolíte timére a fácie regis Babylónis, quem vos pávidi formidátis: nolíte metúere eum, dicit Dóminus, quia vobíscum sum ego ut salvos vos fáciam, et éruam de manu eius. Jer 42 12 Et dabo vobis misericórdias, et miserébor vestri, et habitáre vos fáciam in terra vestra. Jer 42 13 Si autem dixéritis vos: Non habitábimus in terra ista, nec audiémus vocem Dómini Dei nostri, Jer 42 14 dicéntes: Nequáquam, sed ad terram Ægýpti pergémus, ubi non vidébimus bellum, et clangórem tubæ non audiémus, et famem non sustinébimus, et ibi habitábimus. Jer 42 15 Propter hoc nunc audíte verbum Dómini, relíquiæ Iuda: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Si posuéritis fáciem vestram ut ingrediámini Ægýptum, et intravéritis ut ibi habitétis, Jer 42 16 gládius quem vos formidátis ibi comprehéndet vos in terra Ægýpti: et fames, pro qua estis sollíciti, adhærébit vobis in Ægýpto, et ibi moriémini. Jer 42 17 Omnésque viri qui posuérunt fáciem suam ut ingrediántur Ægýptum, ut hábitent ibi, moriéntur gládio, et fame, et peste: nullus de eis remanébit, nec effúgiet a fácie mali quod ego áfferam super eos. Jer 42 18 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Sicut conflátus est furor meus et indignátio mea super habitatóres Ierúsalem, sic conflábitur indignátio mea super vos cum ingréssi fuéritis Ægýptum: et éritis in iusiurándum, et in stupórem, et in maledíctum, et in oppróbrium, et nequáquam ultra vidébitis locum istum. Jer 42 19 Verbum Dómini super vos, relíquiæ Iuda: Nolíte intráre Ægýptum: sciéntes sciétis, quia obtestátus sum vos hódie, Jer 42 20 quia decepístis ánimas vestras. Vos enim misístis me ad Dóminum Deum nostrum, dicéntes: Ora pro nobis ad Dóminum Deum nostrum, et iuxta ómnia quæcúmque díxerit tibi Dóminus Deus noster, sic annúntia nobis, et faciémus. Jer 42 21 Et annuntiávi vobis hódie, et non audístis vocem Dómini Dei vestri super univérsis pro quibus misit me ad vos. Jer 42 22 Nunc ergo sciéntes sciétis quia gládio, et fame, et peste moriémini in loco ad quem voluístis intráre ut habitarétis ibi. Jer 43 1 Factum est autem, cum complésset Ieremías loquens ad pópulum univérsos sermónes Dómini Dei eórum, pro quibus míserat eum Dóminus Deus eórum ad illos, ómnia verba hæc: Jer 43 2 dixit Azarías fílius Osaíæ, et Ióhanan fílius Carée, et omnes viri supérbi, dicéntes ad Ieremíam: Mendácium tu lóqueris: non misit te Dóminus Deus noster, dicens: Ne ingrediámini Ægýptum ut habitétis illuc. Jer 43 3 Sed Baruch fílius Neríæ íncitat te advérsum nos, ut tradat nos in manus Chaldæórum, ut interfíciat nos, et tradúci fáciat in Babylónem. Jer 43 4 Et non audívit Ióhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum, et univérsus pópulus, vocem Dómini, ut manérent in terra Iuda. Jer 43 5 Sed tollens Ióhanan fílius Carée, et univérsi príncipes bellatórum, univérsos reliquiárum Iuda, qui revérsi fúerant de cunctis géntibus ad quas fúerant ante dispérsi, ut habitárent in terra Iuda: Jer 43 6 viros, et mulíeres, et párvulos, et fílias regis, et omnem ánimam quam relíquerat Nabuzárdan princeps milítiæ cum Godolía fílio Ahicam fílii Saphan, et Ieremíam prophétam, et Baruch fílium Neríæ. Jer 43 7 Et ingréssi sunt terram Ægýpti, quia non obediérunt voci Dómini, et venérunt usque ad Taphnis. Jer 43 8 Et factus est sermo Dómini ad Ieremíam in Taphnis, dicens: Jer 43 9 Sume lápides grandes in manu tua, et abscóndes eos in crypta quæ est sub muro laterício in porta domus Pharaónis in Taphnis, cernéntibus viris Iudǽis: Jer 43 10 et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego mittam et assúmam Nabuchodónosor regem Babylónis, servum meum: et ponam thronum eius super lápides istos quos abscóndi, et státuet sólium suum super eos. Jer 43 11 Veniénsque percútiet terram Ægýpti: quos in mortem, in mortem: et quos in captivitátem, in captivitátem: et quos in gládium, in gládium. Jer 43 12 Et succéndet ignem in delúbris deórum Ægýpti, et combúret ea, et captívos ducet illos: et amiciétur terra Ægýpti sicut amicítur pastor pállio suo, et egrediétur inde in pace. Jer 43 13 Et cónteret státuas domus solis, quæ sunt in terra Ægýpti: et delúbra deórum Ægýpti combúret igni. Jer 44 1 Verbum quod factum est per Ieremíam ad omnes Iudǽos qui habitábant in terra Ægýpti, habitántes in Mágdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatúres, dicens: Jer 44 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Vos vidístis omne malum istud quod addúxi super Ierúsalem, et super omnes urbes Iuda: et ecce desértæ sunt hódie, et non est in eis habitátor: Jer 44 3 propter malítiam quam fecérunt ut me ad iracúndiam provocárent, et irent ut sacrificárent, et cólerent deos aliénos quos nesciébant, et illi, et vos, et patres vestri. Jer 44 4 Et misi ad vos omnes servos meos prophétas, de nocte consúrgens, mitténsque et dicens: Nolíte fácere verbum abominatiónis huiuscémodi, quam odívi. Jer 44 5 Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam, ut converteréntur a malis suis, et non sacrificárent diis aliénis. Jer 44 6 Et confláta est indignátio mea et furor meus, et succénsa est in civitátibus Iuda, et in platéis Ierúsalem: et versæ sunt in solitúdinem et vastitátem secúndum diem hanc. Jer 44 7 Et nunc hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Quare vos fácitis malum grande hoc contra ánimas vestras, ut intéreat ex vobis vir et múlier, párvulus et lactens, de médio Iudæ, nec relinquátur vobis quidquam resíduum: Jer 44 8 provocántes me in opéribus mánuum vestrárum, sacrificándo diis aliénis in terra Ægýpti, in quam ingréssi estis ut habitétis ibi: et dispereátis, et sitis in maledictiónem et in oppróbrium cunctis géntibus terræ? Jer 44 9 Numquid oblíti estis mala patrum vestrórum, et mala regum Iuda, et mala uxórum eius, et mala vestra, et mala uxórum vestrárum, quæ fecérunt in terra Iuda, et in regiónibus Ierúsalem? Jer 44 10 Non sunt mundáti usque ad diem hanc: et non timuérunt, et non ambulavérunt in lege Dómini, et in præcéptis meis quæ dedi coram vobis et coram pátribus vestris. Jer 44 11 Ideo hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego ponam fáciem meam in vobis in malum: et dispérdam omnem Iudam. Jer 44 12 Et assúmam relíquias Iudæ, qui posuérunt fácies suas ut ingrederéntur terram Ægýpti, et habitárent ibi, et consuméntur omnes in terra Ægýpti: cadent in gládio, et in fame, et consuméntur a mínimo usque ad máximum: in gládio et in fame moriéntur, et erunt in iusiurándum, et in miráculum, et in maledictiónem, et in oppróbrium. Jer 44 13 Et visitábo super habitatóres terræ Ægýpti sicut visitávi super Ierúsalem, in gládio, et fame, et peste. Jer 44 14 Et non erit qui effúgiat, et sit resíduus de relíquiis Iudæórum, qui vadunt ut peregrinéntur in terra Ægýpti: et revertántur in terram Iuda, ad quam ipsi élevant ánimas suas ut revertántur, et hábitent ibi: non reverténtur, nisi qui fúgerint. Jer 44 15 Respondérunt autem Ieremíæ omnes viri sciéntes quod sacrificárent uxóres eórum diis aliénis, et univérsæ mulíeres quarum stabat multitúdo grandis, et omnis pópulus habitántium in terra Ægýpti in Phatúres, dicéntes: Jer 44 16 Sermónem quem locútus es ad nos in nómine Dómini, non audiémus ex te: Jer 44 17 sed faciéntes faciémus omne verbum quod egrediétur de ore nostro, ut sacrificémus regínæ cæli, et libémus ei libámina, sicut fécimus nos et patres nostri, reges nostri et príncipes nostri, in úrbibus Iuda, et in platéis Ierúsalem: et saturáti sumus pánibus, et bene nobis erat, malúmque non vídimus. Jer 44 18 Ex eo autem témpore quo cessávimus sacrificáre regínæ cæli, et libáre ei libámina, indigémus ómnibus, et gládio et fame consúmpti sumus. Jer 44 19 Quod si nos sacrificámus regínæ cæli, et libámus ei libámina, numquid sine viris nostris fécimus ei placéntas ad coléndum eam, et libándum ei libámina? Jer 44 20 Et dixit Ieremías ad omnem pópulum, advérsum viros, et advérsum mulíeres, et advérsum univérsam plebem, qui respónderant ei verbum, dicens: Jer 44 21 Numquid non sacrifícium quod sacrificástis in civitátibus Iuda, et in platéis Ierúsalem, vos et patres vestri, reges vestri, et príncipes vestri, et pópulus terræ, horum recordátus est Dóminus, et ascéndit super cor eius? Jer 44 22 Et non póterat Dóminus ultra portáre propter malítiam studiórum vestrórum, et propter abominatiónes quas fecístis: et facta est terra vestra in desolatiónem, et in stupórem, et in maledíctum, eo quod non sit habitátor, sicut est dies hæc. Jer 44 23 Proptérea quod sacrificavéritis idólis, et peccavéritis Dómino: et non audiéritis vocem Dómini, et in lege, et in præcéptis, et in testimóniis eius non ambulavéritis: idcírco evenérunt vobis mala hæc, sicut est dies hæc. Jer 44 24 Dixit autem Ieremías ad omnem pópulum, et ad univérsas mulíeres: Audíte verbum Dómini omnis Iuda, qui estis in terra Ægýpti: Jer 44 25 Hæc inquit Dóminus exercítuum, Deus Israël, dicens: Vos et uxóres vestræ locúti estis ore vestro, et mánibus vestris impléstis, dicéntes: Faciámus vota nostra quæ vóvimus, ut sacrificémus regínæ cæli, et libémus ei libámina. Impléstis vota vestra, et ópere perpetrástis ea. Jer 44 26 Ideo audíte verbum Dómini, omnis Iuda qui habitátis in terra Ægýpti: Ecce ego iurávi in nómine meo magno, ait Dóminus: quia nequáquam ultra vocábitur nomen meum ex ore omnis viri Iudǽi, dicéntis: Vivit Dóminus Deus in omni terra Ægýpti. Jer 44 27 Ecce ego vigilábo super eos in malum, et non in bonum: et consuméntur omnes viri Iuda, qui sunt in terra Ægýpti, gládio et fame, donec pénitus consumántur. Jer 44 28 Et qui fúgerint gládium, reverténtur de terra Ægýpti in terram Iuda viri pauci: et scient omnes relíquiæ Iuda, ingrediéntium terram Ægýpti ut hábitent ibi, cuius sermo compleátur, meus an illórum. Jer 44 29 Et hoc vobis signum, ait Dóminus, quod vísitem ego super vos in loco isto, ut sciátis quia vere complebúntur sermónes mei contra vos in malum: Jer 44 30 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego tradam Pharaónem Ephrée regem Ægýpti in manu inimicórum eius, et in manu quæréntium ánimam illíus, sicut trádidi Sedecíam regem Iuda in manu Nabuchodónosor regis Babylónis inimíci sui, et quæréntis ánimam eius. Jer 45 1 Verbum quod locútus est Ieremías prophéta ad Baruch fílium Neríæ, cum scripsísset verba hæc in libro ex ore Ieremíæ, anno quarto Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda, dicens: Jer 45 2 Hæc dicit Dóminus Deus Israël ad te Baruch: Jer 45 3 Dixísti: Væ mísero mihi, quóniam áddidit Dóminus dolórem dolóri meo: laborávi in gémitu meo, et réquiem non invéni. Jer 45 4 Hæc dicit Dóminus: Sic dices ad eum: Ecce quos ædificávi, ego déstruo, et quos plantávi, ego evéllo, et univérsam terram hanc. Jer 45 5 Et tu quæris tibi grándia? noli quǽrere, quia ecce ego addúcam malum super omnem carnem, ait Dóminus, et dabo tibi ánimam tuam in salútem in ómnibus locis ad quæcúmque perréxeris. Jer 46 1 Quod factum est verbum Dómini ad Ieremíam prophétam contra gentes. Jer 46 2 Ad Ægýptum, advérsum exércitum Pharaónis Néchao regis Ægýpti, qui erat iuxta flúvium Euphráten in Chárcamis, quem percússit Nabuchodónosor rex Babylónis, in quarto anno Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda. Jer 46 3 Præparáte scutum et clýpeum, et procédite ad bellum. Jer 46 4 Iúngite equos, et ascéndite équites: state in gáleis, políte lánceas, indúite vos lorícis. Jer 46 5 Quid ígitur? vidi ipsos pávidos, et terga verténtes, fortes eórum cæsos: fugérunt cónciti, nec respexérunt: terror úndique, ait Dóminus. Jer 46 6 Non fúgiat velox, nec salvári se putet fortis: ad aquilónem iuxta flumen Euphráten victi sunt, et ruérunt. Jer 46 7 Quis est iste, qui quasi flumen ascéndit, et véluti fluviórum intuméscunt gúrgites eius? Jer 46 8 Ægýptus flúminis instar ascéndit, et velut flúmina movebúntur fluctus eius, et dicet: Ascéndens opériam terram: perdam civitátem, et habitatóres eius. Jer 46 9 Ascéndite equos, et exsultáte in cúrribus, et procédant fortes, Æthiópia et Líbyes tenéntes scutum, et Lýdii arripiéntes et iaciéntes sagíttas. Jer 46 10 Dies autem ille Dómini Dei exercítuum dies ultiónis, ut sumat vindíctam de inimícis suis: devorábit gládius, et saturábitur, et inebriábitur sánguine eórum: víctima enim Dómini Dei exercítuum in terra aquilónis iuxta flumen Euphráten. Jer 46 11 Ascénde in Gálaad, et tolle resínam, virgo fília Ægýpti: frustra multíplicas medicámina: sánitas non erit tibi. Jer 46 12 Audiérunt gentes ignomíniam tuam, et ululátus tuus replévit terram: quia fortis impégit in fortem, et ambo páriter concidérunt. Jer 46 13 Verbum quod locútus est Dóminus ad Ieremíam prophétam, super eo quod ventúrus esset Nabuchodónosor rex Babylónis, et percussúrus terram Ægýpti: Jer 46 14 Annuntiáte Ægýpto, et audítum fácite in Mágdalo, et résonet in Memphis, et in Taphnis, dícite: Sta, et prǽpara te: quia devorábit gládius ea quæ per circúitum tuum sunt. Jer 46 15 Quare compútruit fortis tuus? non stetit, quóniam Dóminus subvértit eum. Jer 46 16 Multiplicávit ruéntes, cecidítque vir ad próximum suum, et dicent: Surge, et revertámur ad pópulum nostrum, et ad terram nativitátis nostræ, a fácie gládii colúmbæ. Jer 46 17 Vocáte nomen Pharaónis regis Ægýpti, tumúltum addúxit tempus. Jer 46 18 Vivo ego, inquit Rex (Dóminus exercítuum nomen eius), quóniam sicut Thabor in móntibus, et sicut Carmélus in mari, véniet. Jer 46 19 Vasa transmigratiónis fac tibi, habitátrix fília Ægýpti: quia Memphis in solitúdinem erit, et deserétur, et inhabitábilis erit. Jer 46 20 Vítula élegans atque formósa Ægýptus, stimulátor ab aquilóne véniet ei. Jer 46 21 Mercenárii quoque eius, qui versabántur in médio eius quasi vítuli sagináti, versi sunt, et fugérunt simul, nec stare potuérunt: quia dies interfectiónis eórum venit super eos, tempus visitatiónis eórum. Jer 46 22 Vox eius quasi æris sonábit: quóniam cum exércitu properábunt, et cum secúribus vénient ei quasi cædéntes ligna. Jer 46 23 Succidérunt saltum eius, ait Dóminus, qui supputári non potest: multiplicáti sunt super locústas, et non est eis númerus. Jer 46 24 Confúsa est fília Ægýpti, et trádita in manu pópuli aquilónis. Jer 46 25 Dixit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego visitábo super tumúltum Alexandríæ, et super Pharaónem, et super Ægýptum, et super deos eius, et super reges eius, et super Pharaónem, et super eos qui confídunt in eo. Jer 46 26 Et dabo eos in manu quæréntium ánimam eórum, et in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu servórum eius: et post hæc habitábitur sicut diébus prístinis, ait Dóminus. Jer 46 27 Et tu ne tímeas serve meus Iacob, et ne páveas Israël: quia ecce ego salvum te fáciam de longínquo, et semen tuum de terra captivitátis tuæ: et revertétur Iacob, et requiéscet, et prosperábitur, et non erit qui extérreat eum. Jer 46 28 Et tu noli timére serve meus Iacob, ait Dóminus, quia tecum ego sum: quia ego consúmam cunctas gentes ad quas eiéci te, te vero non consúmam: sed castigábo te in iudício, nec quasi innocénti parcam tibi. Jer 47 1 Quod factum est verbum Dómini ad Ieremíam prophétam contra Palæstínos, ántequam percúteret Phárao Gazam. Jer 47 2 Hæc dicit Dóminus: Ecce aquæ ascéndunt ab aquilóne, et erunt quasi torrens inúndans, et opérient terram et plenitúdinem eius, urbem et habitatóres eius. Clamábunt hómines, et ululábunt omnes habitatóres terræ, Jer 47 3 a strépitu pompæ armórum, et bellatórum eius, a commotióne quadrigárum eius, et multitúdine rotárum illíus. Non respexérunt patres fílios mánibus dissolútis, Jer 47 4 pro advéntu diéi in quo vastabúntur omnes Philísthiim, et dissipábitur Tyrus et Sidon cum ómnibus réliquis auxíliis suis: depopulátus est enim Dóminus Palæstínos, relíquias ínsulæ Cappadóciæ. Jer 47 5 Venit calvítium super Gazam: contícuit Ascalon, et relíquiæ vallis eárum: úsquequo concidéris? Jer 47 6 O mucro Dómini, úsquequo non quiésces? ingrédere in vagínam tuam, refrigeráre, et sile. Jer 47 7 Quómodo quiéscet, cum Dóminus præcéperit ei advérsus Ascalónem, et advérsus marítimas eius regiónes, ibíque condíxerit illi? Jer 48 1 Ad Moab. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Væ super Nabo, quóniam vastáta est, et confúsa: capta est Cariáthaim: confúsa est fortis, et trémuit. Jer 48 2 Non est ultra exsultátio in Moab contra Hésebon: cogitavérunt malum: Veníte, et disperdámus eam de gente. Ergo silens conticésces, sequetúrque te gládius. Jer 48 3 Vox clamóris de Orónaim, vástitas et contrítio magna. Jer 48 4 Contríta est Moab: annuntiáte clamórem párvulis eius. Jer 48 5 Per ascénsum enim Luith plorans ascéndet in fletu, quóniam in descénsu Orónaim hostes ululátum contritiónis audiérunt. Jer 48 6 Fúgite, salváte ánimas vestras, et éritis quasi myrícæ in desérto. Jer 48 7 Pro eo enim quod habuísti fidúciam in munitiónibus tuis et in thesáuris tuis, tu quoque capiéris: et ibit Chamos in transmigratiónem, sacerdótes eius et príncipes eius simul. Jer 48 8 Et véniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvábitur: et períbunt valles, et dissipabúntur campéstria, quóniam dixit Dóminus: Jer 48 9 Date florem Moab, quia florens egrediétur: et civitátes eius desértæ erunt, et inhabitábiles. Jer 48 10 Maledíctus qui facit opus Dómini fraudulénter, et maledíctus qui próhibet gládium suum a sánguine. Jer 48 11 Fértilis fuit Moab ab adolescéntia sua, et requiévit in fǽcibus suis: nec transfúsus est de vase in vas, et in transmigratiónem non ábiit: idcírco permánsit gustus eius in eo, et odor eius non est immutátus. Jer 48 12 Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et mittam ei ordinatóres et stratóres lagunculárum: et sternent eum, et vasa eius exháurient, et lagúnculas eórum collídent. Jer 48 13 Et confundétur Moab a Chamos sicut confúsa est domus Israël a Bethel, in qua habébat fidúciam. Jer 48 14 Quómodo dícitis: Fortes sumus, et viri robústi ad prœliándum? Jer 48 15 Vastáta est Moab, et civitátes illíus succidérunt, et elécti iúvenes eius descendérunt in occisiónem, ait rex, Dóminus exercítuum nomen eius. Jer 48 16 Prope est intéritus Moab ut véniat, et malum eius velóciter accúrret nimis. Jer 48 17 Consolámini eum, omnes qui estis in circúitu eius: et univérsi qui scitis nomen eius, dícite: Quómodo confrácta est virga fortis, báculus gloriósus? Jer 48 18 Descénde de glória, et sede in siti, habitátio fíliæ Dibon: quóniam vastátor Moab ascéndit ad te: dissipávit munitiónes tuas. Jer 48 19 In via sta, et próspice habitátio Aroer: intérroga fugiéntem, et ei qui evásit dic: Quid áccidit? Jer 48 20 Confúsus est Moab, quóniam victus est. Ululáte, et clamáte: annuntiáte in Arnon, quóniam vastáta est Moab, Jer 48 21 et iudícium venit ad terram campéstrem: super Helon, et super Iasa, et super Méphaath, Jer 48 22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Debláthaim, Jer 48 23 et super Cariáthaim, et super Béthgamul, et super Béthmaon, Jer 48 24 et super Cárioth, et super Bosra, et super omnes civitátes terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. Jer 48 25 Abscíssum est cornu Moab, et bráchium eius contrítum est, ait Dóminus. Jer 48 26 Inebriáte eum, quóniam contra Dóminum eréctus est: et allídet manum Moab in vómitu suo, et erit in derísum étiam ipse. Jer 48 27 Fuit enim in derísum tibi Israël: quasi inter fures reperísses eum: propter verba ergo tua, quæ advérsum illum locútus es, captívus ducéris. Jer 48 28 Relínquite civitátes, et habitáte in petra habitatóres Moab: et estóte quasi colúmba nidíficans in summo ore foráminis. Jer 48 29 Audívimus supérbiam Moab: supérbus est valde: sublimitátem eius, et arrogántiam, et supérbiam, et altitúdinem cordis eius. Jer 48 30 Ego scio, ait Dóminus, iactántiam eius, et quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod póterat conáta sit fácere. Jer 48 31 Ideo super Moab eiulábo, et ad Moab univérsam clamábo, ad viros muri fíctilis lamentántes. Jer 48 32 De planctu Iazer plorábo tibi vínea Sábama: propágines tuæ transiérunt mare: usque ad mare Iazer pervenérunt: super messem tuam et vindémiam tuam prædo írruit. Jer 48 33 Abláta est lætítia et exsultátio de Carmélo et de terra Moab, et vinum de torculáribus sústuli: nequáquam calcátor uvæ sólitum celéuma cantábit. Jer 48 34 De clamóre Hésebon usque Eleále, et Iasa, dedérunt vocem suam: a Segor usque ad Orónaim, vítula conternánte: aquæ quoque Nemrim péssimæ erunt. Jer 48 35 Et áuferam de Moab, ait Dóminus, offeréntem in excélsis, et sacrificántem diis eius. Jer 48 36 Proptérea cor meum ad Moab quasi tíbiæ resonábit, et cor meum ad viros muri fíctilis dabit sónitum tibiárum: quia plus fecit quam pótuit, idcírco periérunt. Jer 48 37 Omne enim caput calvítium, et omnis barba rasa erit: in cunctis mánibus colligátio, et super omne dorsum cilícium. Jer 48 38 Super ómnia tecta Moab, et in platéis eius omnis planctus: quóniam contrívi Moab sicut vas inútile, ait Dóminus. Jer 48 39 Quómodo victa est, et ululavérunt? quómodo deiécit cervícem Moab, et confúsus est? erítque Moab in derísum, et in exémplum ómnibus in circúitu suo. Jer 48 40 Hæc dicit Dóminus: Ecce quasi áquila volábit, et exténdet alas suas ad Moab. Jer 48 41 Capta est Cárioth, et munitiónes comprehénsæ sunt: et erit cor fórtium Moab in die illa sicut cor mulíeris parturiéntis. Jer 48 42 Et cessábit Moab esse pópulus, quóniam contra Dóminum gloriátus est. Jer 48 43 Pavor, et fóvea, et láqueus super te o habitátor Moab, dicit Dóminus. Jer 48 44 Qui fúgerit a fácie pavóris cadet in fóveam, et qui conscénderit de fóvea capiétur láqueo: addúcam enim super Moab annum visitatiónis eórum, ait Dóminus. Jer 48 45 In umbra Hésebon stetérunt de láqueo fugiéntes, quia ignis egréssus est de Hésebon, et flamma de médio Seon: et devorábit partem Moab, et vérticem filiórum tumúltus. Jer 48 46 Væ tibi Moab, periísti pópule Chamos: quia comprehénsi sunt fílii tui et fíliæ tuæ in captivitátem. Jer 48 47 Et convértam captivitátem Moab in novíssimis diébus, ait Dóminus. Hucúsque iudícia Moab. Jer 49 1 Ad fílios Ammon. Hæc dicit Dóminus: Numquid non fílii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur ígitur hereditáte possédit Melchom Gad, et pópulus eius in úrbibus eius habitávit? Jer 49 2 Ideo ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et audítum fáciam super Rabbath filiórum Ammon frémitum prœ́lii, et erit in tumúltum dissipáta, filiǽque eius igni succendéntur, et possidébit Israël possessóres suos, ait Dóminus. Jer 49 3 Ulula Hésebon, quóniam vastáta est Hai: clamáte fíliæ Rabbath: accíngite vos cilíciis, plángite et circuíte per sepes, quóniam Melchom in transmigratiónem ducétur, sacerdótes eius et príncipes eius simul. Jer 49 4 Quid gloriáris in vállibus? deflúxit vallis tua fília delicáta, quæ confidébas in thesáuris tuis, et dicébas: Quis véniet ad me? Jer 49 5 Ecce ego indúcam super te terrórem, ait Dóminus Deus exercítuum, ab ómnibus qui sunt in circúitu tuo: et dispergémini sínguli a conspéctu vestro, nec erit qui cóngreget fugiéntes. Jer 49 6 Et post hæc revérti fáciam captívos filiórum Ammon, ait Dóminus. Jer 49 7 Ad Idumǽam. Hæc dicit Dóminus exercítuum: Numquid non ultra est sapiéntia in Theman? Périit consílium a fíliis: inútilis facta est sapiéntia eórum. Jer 49 8 Fúgite, et terga vértite: descéndite in voráginem habitatóres Dedan: quóniam perditiónem Esau addúxi super eum, tempus visitatiónis eius. Jer 49 9 Si vindemiatóres veníssent super te, non reliquíssent racémum: si fures in nocte, rapuíssent quod suffíceret sibi. Jer 49 10 Ego vero discoopérui Esau: revelávi abscóndita eius, et celári non póterit: vastátum est semen eius, et fratres eius, et vicíni eius, et non erit. Jer 49 11 Relínque pupíllos tuos: ego fáciam eos vívere: et víduæ tuæ in me sperábunt. Jer 49 12 Quia hæc dicit Dóminus: Ecce quibus non erat iudícium ut bíberent cálicem, bibéntes bibent: et tu quasi ínnocens relinquéris? non eris ínnocens, sed bibens bibes. Jer 49 13 Quia per memetípsum iurávi, dicit Dóminus, quod in solitúdinem, et in oppróbrium, et in desértum, et in maledictiónem erit Bosra, et omnes civitátes eius erunt in solitúdines sempitérnas. Jer 49 14 Audítum audívi a Dómino, et legátus ad gentes missus est: Congregámini, et veníte contra eam, et consurgámus in prœ́lium. Jer 49 15 Ecce enim párvulum dedi te in géntibus, contemptíbilem inter hómines. Jer 49 16 Arrogántia tua decépit te, et supérbia cordis tui, qui hábitas in cavérnis petræ, et apprehéndere níteris altitúdinem collis: cum exaltáveris quasi áquila nidum tuum, inde détraham te, dicit Dóminus. Jer 49 17 Et erit Idumǽa desérta: omnis qui transíbit per eam stupébit, et sibilábit super omnes plagas eius. Jer 49 18 Sicut subvérsa est Sódoma et Gomórrha, et vicínæ eius, ait Dóminus: non habitábit ibi vir, et non íncolet eam fílius hóminis. Jer 49 19 Ecce quasi leo ascéndet de supérbia Iordánis ad pulchritúdinem robústam, quia súbito cúrrere fáciam eum ad illam. Et quis erit eléctus, quem præpónam ei? quis enim símilis mei? et quis sustinébit me? et quis est iste pastor, qui resístat vúltui meo? Jer 49 20 Proptérea audíte consílium Dómini quod íniit de Edom, et cogitatiónes eius quas cogitávit de habitatóribus Theman: si non deiécerint eos párvuli gregis, nisi dissipáverint cum eis habitáculum eórum. Jer 49 21 A voce ruínæ eórum commóta est terra: clamor in mari Rubro audítus est vocis eius. Jer 49 22 Ecce quasi áquila ascéndet, et avolábit, et expándet alas suas super Bosran: et erit cor fórtium Idumǽæ in die illa quasi cor mulíeris parturiéntis. Jer 49 23 Ad Damáscum. Confúsa est Emath et Arphad, quia audítum péssimum audiérunt: turbáti sunt in mari: præ sollicitúdine quiéscere non pótuit. Jer 49 24 Dissolúta est Damáscus, versa est in fugam: tremor apprehéndit eam, angústia et dolóres tenuérunt eam quasi parturiéntem. Jer 49 25 Quómodo dereliquérunt civitátem laudábilem, urbem lætítiæ? Jer 49 26 Ideo cadent iúvenes eius in platéis eius, et omnes viri prœ́lii conticéscent in die illa, ait Dóminus exercítuum. Jer 49 27 Et succéndam ignem in muro Damásci, et devorábit mœ́nia Bénadad. Jer 49 28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percússit Nabuchodónosor rex Babylónis. Hæc dicit Dóminus: Súrgite, et ascéndite ad Cedar, et vastáte fílios oriéntis. Jer 49 29 Tabernácula eórum, et greges eórum cápient: pelles eórum, et ómnia vasa eórum, et camélos eórum tollent sibi, et vocábunt super eos formídinem in circúitu. Jer 49 30 Fúgite, abíte veheménter, in voragínibus sedéte, qui habitátis Asor, ait Dóminus: íniit enim contra vos Nabuchodónosor rex Babylónis consílium, et cogitávit advérsum vos cogitatiónes. Jer 49 31 Consúrgite, et ascéndite ad gentem quiétam, et habitántem confidénter, ait Dóminus: non óstia, nec vectes eis: soli hábitant. Jer 49 32 Et erunt caméli eórum in direptiónem, et multitúdo iumentórum in prædam: et dispérgam eos in omnem ventum, qui sunt attónsi in comam, et ex omni confínio eórum addúcam intéritum super eos, ait Dóminus. Jer 49 33 Et erit Asor in habitáculum dracónum, desérta usque in ætérnum: non manébit ibi vir, nec íncolet eam fílius hóminis. Jer 49 34 Quod facum est verbum Dómini ad Ieremíam prophétam advérsus Ælam, in princípio regni Sedecíæ regis Iuda, dicens: Jer 49 35 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego confríngam arcum Ælam, et summam fortitúdinem eórum: Jer 49 36 et indúcam super Ælam quátuor ventos a quátuor plagis cæli, et ventilábo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non pervéniant prófugi Ælam. Jer 49 37 Et pavére fáciam Ælam coram inimícis suis, et in conspéctu quæréntium ánimam eórum: et addúcam super eos malum, iram furóris mei, dicit Dóminus, et mittam post eos gládium donec consúmam eos. Jer 49 38 Et ponam sólium meum in Ælam, et perdam inde reges et príncipes, ait Dóminus. Jer 49 39 In novíssimis autem diébus revérti fáciam captívos Ælam, dicit Dóminus. Jer 50 1 Verbum quod locútus est Dóminus de Babylóne et de terra Chaldæórum, in manu Ieremíæ prophétæ. Jer 50 2 Annuntiáte in géntibus, et audítum fácite: leváte signum, prædicáte, et nolíte celáre: dícite: Capta est Bábylon, confúsus est Bel, victus est Mérodach, confúsa sunt sculptília eius, superáta sunt idóla eórum. Jer 50 3 Quóniam ascéndit contra eam gens ab aquilóne, quæ ponet terram eius in solitúdinem: et non erit qui hábitet in ea ab hómine usque ad pecus: et moti sunt, et abiérunt. Jer 50 4 In diébus illis, et in témpore illo, ait Dóminus, vénient fílii Israël ipsi et fílii Iuda simul: ambulántes et flentes properábunt, et Dóminum Deum suum quærent. Jer 50 5 In Sion interrogábunt viam, huc fácies eórum: vénient, et apponéntur ad Dóminum fœ́dere sempitérno, quod nulla oblivióne delébitur. Jer 50 6 Grex pérditus factus est pópulus meus: pastóres eórum seduxérunt eos, fecerúntque vagári in móntibus: de monte in collem transiérunt: oblíti sunt cubílis sui. Jer 50 7 Omnes qui invenérunt comedérunt eos, et hostes eórum dixérunt: Non peccávimus: pro eo quod peccavérunt Dómino decóri iustítiæ, et exspectatióni patrum eórum Dómino. Jer 50 8 Recédite de médio Babylónis, et de terra Chaldæórum egredímini, et estóte quasi hædi ante gregem. Jer 50 9 Quóniam ecce ego súscito, et addúcam in Babylónem congregatiónem géntium magnárum de terra aquilónis, et præparabúntur advérsus eam, et inde capiétur: sagítta eius quasi viri fortis interfectóris: non revertétur vácua. Jer 50 10 Et erit Chaldǽa in prædam: omnes vastántes eam replebúntur, ait Dóminus. Jer 50 11 Quóniam exsultátis, et magna loquímini, diripiéntes hereditátem meam: quóniam effúsi estis sicut vítuli super herbam, et mugístis sicut tauri. Jer 50 12 Confúsa est mater vestra nimis, et adæquáta púlveri, quæ génuit vos: ecce novíssima erit in géntibus, desérta, ínvia, et arens. Jer 50 13 Ab ira Dómini non habitábitur, sed redigétur tota in solitúdinem: omnis qui transíbit per Babylónem stupébit, et sibilábit super univérsis plagis eius. Jer 50 14 Præparámini contra Babylónem per circúitum, omnes qui ténditis arcum: debelláte eam, non parcátis iáculis, quia Dómino peccávit. Jer 50 15 Clamáte advérsus eam, ubíque dedit manum: cecidérunt fundaménta eius, destrúcti sunt muri eius, quóniam últio Dómini est: ultiónem accípite de ea: sicut fecit, fácite ei. Jer 50 16 Dispérdite satórem de Babylóne, et tenéntem falcem in témpore messis: a fácie gládii colúmbæ unusquísque ad pópulum suum convertétur, et sínguli ad terram suam fúgient. Jer 50 17 Grex dispérsus Israël: leónes eiecérunt eum. Primus comédit eum rex Assur: iste novíssimus exossávit eum Nabuchodónosor rex Babylónis. Jer 50 18 Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Ecce ego visitábo regem Babylónis et terram eius, sicut visitávi regem Assur: Jer 50 19 et redúcam Israël ad habitáculum suum: et pascétur Carmélum et Basan, et in monte Ephraim et Gálaad saturábitur ánima eius. Jer 50 20 In diébus illis, et in témpore illo, ait Dóminus, quærétur iníquitas Israël, et non erit: et peccátum Iuda, et non inveniétur: quóniam propítius ero eis quos relíquero. Jer 50 21 Super terram dominántium ascénde, et super habitatóres eius vísita: díssipa, et intérfice quæ post eos sunt, ait Dóminus, et fac iuxta ómnia quæ præcépi tibi. Jer 50 22 Vox belli in terra, et contrítio magna. Jer 50 23 Quómodo confráctus est et contrítus málleus univérsæ terræ? quómodo versa est in desértum Bábylon in géntibus? Jer 50 24 Illaqueávi te, et capta es Bábylon, et nesciébas: invénta es et apprehénsa, quóniam Dóminum provocásti. Jer 50 25 Apéruit Dóminus thesáurum suum, et prótulit vasa iræ suæ, quóniam opus est Dómino Deo exercítuum in terra Chaldæórum. Jer 50 26 Veníte ad eam ab extrémis fínibus: aperíte ut éxeant qui concúlcent eam: tóllite de via lápides, et redígite in acérvos: et interfícite eam, nec sit quidquam réliquum. Jer 50 27 Dissipáte univérsos fortes eius: descéndant in occisiónem: væ eis, quia venit dies eórum, tempus visitatiónis eórum. Jer 50 28 Vox fugiéntium, et eórum qui evasérunt de terra Babylónis, ut annúntient in Sion ultiónem Dómini Dei nostri, ultiónem templi eius. Jer 50 29 Annuntiáte in Babylónem plúrimis, ómnibus qui tendunt arcum: consístite advérsus eam per gyrum, et nullus evádat: réddite ei secúndum opus suum: iuxta ómnia quæ fecit, fácite illi, quia contra Dóminum erécta est, advérsum sanctum Israël. Jer 50 30 Idcírco cadent iúvenes eius in platéis eius, et omnes viri bellatóres eius conticéscent in die illa, ait Dóminus. Jer 50 31 Ecce ego ad te supérbe, dicit Dóminus Deus exercítuum: quia venit dies tuus, tempus visitatiónis tuæ. Jer 50 32 Et cadet supérbus, et córruet, et non erit qui súscitet eum: et succéndam ignem in úrbibus eius, et devorábit ómnia in circúitu eius. Jer 50 33 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Calúmniam sústinent fílii Israël, et fílii Iuda simul: omnes qui cepérunt eos, tenent: nolunt dimíttere eos. Jer 50 34 Redémptor eórum fortis, Dóminus exercítuum nomen eius: iudício deféndet causam eórum, ut extérreat terram, et commóveat habitatóres Babylónis. Jer 50 35 Gládius ad Chaldǽos, ait Dóminus, et ad habitatóres Babylónis, et ad príncipes, et ad sapiéntes eius. Jer 50 36 Gládius ad divínos eius, qui stulti erunt: gládius ad fortes illíus, qui timébunt. Jer 50 37 Gládius ad equos eius, et ad currus eius, et ad omne vulgus quod est in médio eius: et erunt quasi mulíeres: gládius ad thesáuros eius, qui diripiéntur. Jer 50 38 Síccitas super aquas eius erit, et aréscent, quia terra sculptílium est, et in porténtis gloriántur. Jer 50 39 Proptérea habitábunt dracónes cum faunis ficáriis, et habitábunt in ea struthiónes: et non inhabitábitur ultra usque in sempitérnum, nec exstruétur usque ad generatiónem et generatiónem. Jer 50 40 Sicut subvértit Dóminus Sódomam et Gomórrham, et vicínas eius, ait Dóminus: non habitábit ibi vir, et non íncolet eam fílius hóminis. Jer 50 41 Ecce pópulus venit ab aquilóne, et gens magna, et reges multi consúrgent a fínibus terræ. Jer 50 42 Arcum et scutum apprehéndent: crudéles sunt, et immisericórdes: vox eórum quasi mare sonábit, et super equos ascéndent, sicut vir parátus ad prœ́lium contra te fília Bábylon. Jer 50 43 Audívit rex Babylónis famam eórum, et dissolútæ sunt manus eius: angústia apprehéndit eum, dolor quasi parturiéntem. Jer 50 44 Ecce quasi leo ascéndet de supérbia Iordánis ad pulchritúdinem robústam, quia súbito cúrrere fáciam eum ad illam. Et quis erit eléctus, quem præpónam ei? quis est enim símilis mei? et quis sustinébit me? et quis est iste pastor, qui resístat vúltui meo? Jer 50 45 Proptérea audíte consílium Dómini, quod mente concépit advérsum Babylónem: et cogitatiónes eius, quas cogitávit super terram Chaldæórum: nisi detráxerint eos párvuli gregum, nisi dissipátum fúerit cum ipsis habitáculum eórum. Jer 50 46 A voce captivitátis Babylónis commóta est terra, et clamor inter gentes audítus est. Jer 51 1 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super Babylónem et super habitatóres eius, qui cor suum levavérunt contra me, quasi ventum pestiléntem. Jer 51 2 Et mittam in Babylónem ventilatóres, et ventilábunt eam, et demoliéntur terram eius: quóniam venérunt super eam úndique in die afflictiónis eius. Jer 51 3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascéndat loricátus: nolíte párcere iuvénibus eius: interfícite omnem milítiam eius. Jer 51 4 Et cadent interfécti in terra Chaldæórum, et vulneráti in regiónibus eius. Jer 51 5 Quóniam non fuit viduátus Israël et Iuda a Deo suo Dómino exercítuum: terra autem eórum repléta est delícto a sancto Israël. Jer 51 6 Fúgite de médio Babylónis, et salvet unusquísque ánimam suam: nolíte tacére super iniquitátem eius, quóniam tempus ultiónis est a Dómino: vicissitúdinem ipse retríbuet ei. Jer 51 7 Calix áureus Bábylon in manu Dómini, inébrians omnem terram: de vino eius bibérunt gentes, et ídeo commótæ sunt. Jer 51 8 Súbito cécidit Bábylon, et contríta est. Ululáte super eam: tóllite resínam ad dolórem eius, si forte sanétur. Jer 51 9 Curávimus Babylónem, et non est sanáta: derelinquámus eam, et eámus unusquísque in terram suam: quóniam pervénit usque ad cælos iudícium eius, et elevátum est usque ad nubes. Jer 51 10 Prótulit Dóminus iustítias nostras: veníte, et narrémus in Sion opus Dómini Dei nostri. Jer 51 11 Acúite sagíttas, impléte pháretras: suscitávit Dóminus spíritum regum Medórum: et contra Babylónem mens eius est ut perdat eam, quóniam últio Dómini est, últio templi sui. Jer 51 12 Super muros Babylónis leváte signum, augéte custódiam, leváte custódes, præparáte insídias: quia cogitávit Dóminus, et fecit quæcúmque locútus est contra habitatóres Babylónis. Jer 51 13 Quæ hábitas super aquas multas, lócuples in thesáuris: venit finis tuus, pedális præcisiónis tuæ. Jer 51 14 Iurávit Dóminus exercítuum per ánimam suam: Quóniam replébo te homínibus quasi brucho, et super te celéuma cantábitur. Jer 51 15 Qui fecit terram in fortitúdine sua, præparávit orbem in sapiéntia sua, et prudéntia sua exténdit cælos. Jer 51 16 Dante eo vocem, multiplicántur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extrémo terræ, fúlgura in plúviam fecit: et prodúxit ventum de thesáuris suis. Jer 51 17 Stultus factus est omnis homo a sciéntia: confúsus est omnis conflátor in scúlptili: quia mendax est conflátio eórum, nec est spíritus in eis. Jer 51 18 Vana sunt ópera, et risu digna: in témpore visitatiónis suæ períbunt. Jer 51 19 Non sicut hæc pars Iacob, quia qui fecit ómnia ipse est: et Israël sceptrum hereditátis eius: Dóminus exercítuum nomen eius. Jer 51 20 Collídis tu mihi vasa belli: et ego collídam in te gentes, et dispérdam in te regna: Jer 51 21 et collídam in te equum et équitem eius: et collídam in te currum et ascensórem eius: Jer 51 22 et collídam in te virum et mulíerem: et collídam in te senem et púerum: et collídam in te iúvenem et vírginem: Jer 51 23 et collídam in te pastórem et gregem eius: et collídam in te agrícolam et iugáles eius: et collídam in te duces et magistrátus. Jer 51 24 Et reddam Babylóni, et cunctis habitatóribus Chaldǽæ, omne malum suum quod fecérunt in Sion, in óculis vestris, ait Dóminus. Jer 51 25 Ecce ego ad te mons péstifer, ait Dóminus, qui corrúmpis univérsam terram: et exténdam manum meam super te, et evólvam te de petris, et dabo te in montem combustiónis: Jer 51 26 et non tollent de te lápidem in ángulum, et lápidem in fundaménta: sed pérditus in ætérnum eris, ait Dóminus. Jer 51 27 Leváte signum in terra, clángite búccina in géntibus, sanctificáte super eam gentes, annuntiáte contra illam régibus Ararat, Menni, et Ascenez: numeráte contra eam Taphsar, addúcite equum quasi bruchum aculeátum. Jer 51 28 Sanctificáte contra eam gentes, reges Médiæ, duces eius, et univérsos magistrátus eius, cunctámque terram potestátis eius. Jer 51 29 Et commovébitur terra et conturbábitur, quia evigilábit contra Babylónem cogitátio Dómini, ut ponat terram Babylónis desértam et inhabitábilem. Jer 51 30 Cessavérunt fortes Babylónis a prœ́lio: habitavérunt in præsídiis: devorátum est robur eórum, et facti sunt quasi mulíeres: incénsa sunt tabernácula eius, contríti sunt vectes eius. Jer 51 31 Currens óbviam currénti véniet, et núntius óbvius nuntiánti: ut annúntiet regi Babylónis quia capta est cívitas eius a summo usque ad summum: Jer 51 32 et vada præoccupáta sunt, et palúdes incénsæ sunt igni, et viri bellatóres conturbáti sunt. Jer 51 33 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Fília Babylónis quasi área, tempus tritúræ eius: adhuc módicum, et véniet tempus messiónis eius. Jer 51 34 Comédit me, devorávit me Nabuchodónosor rex Babylónis: réddidit me quasi vas ináne, absórbuit me quasi draco, replévit ventrem suum teneritúdine mea, et eiécit me. Jer 51 35 Iníquitas advérsum me et caro mea super Babylónem, dicit habitátio Sion: et sanguis meus super habitatóres Chaldǽæ, dicit Ierúsalem. Jer 51 36 Proptérea hæc dicit Dóminus: Ecce ego iudicábo causam tuam, et ulcíscar ultiónem tuam: et desértum fáciam mare eius, et siccábo venam eius. Jer 51 37 Et erit Bábylon in túmulos, habitátio dracónum, stupor et síbilus, eo quod non sit habitátor. Jer 51 38 Simul ut leónes rúgient: excútient comas véluti cátuli leónum. Jer 51 39 In calóre eórum ponam potus eórum, et inebriábo eos ut sopiántur, et dórmiant somnum sempitérnum, et non consúrgant, dicit Dóminus. Jer 51 40 Dedúcam eos quasi agnos ad víctimam, et quasi aríetes cum hædis. Jer 51 41 Quómodo capta est Sesach, et comprehénsa est ínclyta univérsæ terræ? quómodo facta est in stupórem Bábylon inter gentes? Jer 51 42 Ascéndit super Babylónem mare: multitúdine flúctuum eius opérta est. Jer 51 43 Factæ sunt civitátes eius in stupórem, terra inhabitábilis et desérta, terra in qua nullus hábitet, nec tránseat per eam fílius hóminis. Jer 51 44 Et visitábo super Bel in Babylóne, et eíciam quod absorbúerat de ore eius: et non cónfluent ad eum ultra gentes, síquidem et murus Babylónis córruet. Jer 51 45 Egredímini de médio eius pópulus meus, ut salvet unusquísque ánimam suam ab ira furóris Dómini. Jer 51 46 Et ne forte molléscat cor vestrum, et timeátis audítum qui audiétur in terra: et véniet in anno audítio, et post hunc annum audítio, et iníquitas in terra, et dominátor super dominatórem. Jer 51 47 Proptérea ecce dies véniunt, et visitábo super sculptília Babylónis, et omnis terra eius confundétur, et univérsi interfécti eius cadent in médio eius. Jer 51 48 Et laudábunt super Babylónem cæli et terra, et ómnia quæ in eis sunt: quia ab aquilóne vénient ei prædónes, ait Dóminus. Jer 51 49 Et quómodo fecit Bábylon, ut cáderent occísi in Israël, sic de Babylóne cadent occísi in univérsa terra. Jer 51 50 Qui fugístis gládium, veníte, nolíte stare: recordámini procul Dómini, et Ierúsalem ascéndat super cor vestrum. Jer 51 51 Confúsi sumus, quóniam audívimus oppróbrium: opéruit ignomínia fácies nostras, quia venérunt aliéni super sanctificatiónem domus Dómini. Jer 51 52 Proptérea ecce dies véniunt, ait Dóminus: et visitábo super sculptília eius, et in omni terra eius múgiet vulnerátus. Jer 51 53 Si ascénderit Bábylon in cælum, et firmáverit in excélso robur suum, a me vénient vastatóres eius, ait Dóminus. Jer 51 54 Vox clamóris de Babylóne, et contrítio magna de terra Chaldæórum: Jer 51 55 quóniam vastávit Dóminus Babylónem, et pérdidit ex ea vocem magnam: et sonábunt fluctus eórum quasi aquæ multæ: dedit sónitum vox eórum: Jer 51 56 quia venit super eam, id est super Babylónem prædo, et apprehénsi sunt fortes eius, et emárcuit arcus eórum: quia fortis ultor Dóminus reddens retríbuet. Jer 51 57 Et inebriábo príncipes eius, et sapiéntes eius, et duces eius, et magistrátus eius, et fortes eius: et dórmient somnum sempitérnum, et non expergiscéntur, ait Rex, Dóminus exercítuum nomen eius. Jer 51 58 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Murus Babylónis ille latíssimus suffossióne suffodiétur, et portæ eius excélsæ igni comburéntur, et labóres populórum ad níhilum, et géntium in ignem erunt, et disperíbunt. Jer 51 59 Verbum quod præcépit Ieremías prophéta Saraíæ fílio Neríæ fílii Maasíæ, cum pérgeret cum Sedecía rege in Babylónem, in anno quarto regni eius: Saraías autem erat princeps prophetíæ. Jer 51 60 Et scripsit Ieremías omne malum quod ventúrum erat super Babylónem, in libro uno: ómnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylónem. Jer 51 61 Et dixit Ieremías ad Saraíam: Cum véneris in Babylónem, et víderis, et légeris ómnia verba hæc, Jer 51 62 dices: Dómine tu locútus es contra locum istum, ut dispérderes eum, ne sit qui in eo hábitet, ab hómine usque ad pecus, et ut sit perpétua solitúdo. Jer 51 63 Cumque compléveris légere librum istum, ligábis ad eum lápidem, et proícies illum in médium Euphráten: Jer 51 64 et dices: Sic submergétur Bábylon, et non consúrget a fácie afflictiónis quam ego addúco super eam, et dissolvétur. Hucúsque verba Ieremíæ. Jer 52 1 Fílius vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Ierúsalem. Et nomen matris eius Amítal fília Ieremíæ de Lobna. Jer 52 2 Et fecit malum in óculis Dómini, iuxta ómnia quæ fécerat Ióakim. Jer 52 3 Quóniam furor Dómini erat in Ierúsalem et in Iuda, úsquequo proíceret eos a fácie sua: et recéssit Sedecías a rege Babylónis. Jer 52 4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense décimo, décima mensis, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, ipse et omnis exércitus eius, advérsus Ierúsalem: et obsedérunt eam, et ædificavérunt contra eam munitiónes in circúitu. Jer 52 5 Et fuit cívitas obséssa usque ad undécimum annum regis Sedecíæ. Jer 52 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtínuit fames civitátem, et non erant aliménta pópulo terræ. Jer 52 7 Et dirúpta est cívitas, et omnes viri bellatóres eius fugérunt, exierúntque de civitáte nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldǽis obsidéntibus urbem in gyro) et abiérunt per viam quæ ducit in erémum. Jer 52 8 Persecútus est autem Chaldæórum exércitus regem, et apprehendérunt Sedecíam in desérto quod est iuxta Iéricho: et omnis comitátus eius diffúgit ab eo. Jer 52 9 Cumque comprehendíssent regem, adduxérunt eum ad regem Babylónis in Réblatha, quæ est in terra Emath, et locútus est ad eum iudícia. Jer 52 10 Et iugulávit rex Babylónis fílios Sedecíæ in óculis eius, sed et omnes príncipes Iuda occídit in Réblatha. Jer 52 11 Et óculos Sedecíæ éruit, et vinxit eum compédibus, et addúxit eum rex Babylónis in Babylónem: et pósuit eum in domo cárceris usque ad diem mortis eius. Jer 52 12 In mense autem quinto, décima mensis, ipse est annus nonus décimus Nabuchodónosor regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps milítiæ, qui stabat coram rege Babylónis in Ierúsalem. Jer 52 13 Et incéndit domum Dómini, et domum regis, et omnes domos Ierúsalem: et omnem domum magnam igni combússit. Jer 52 14 Et totum murum Ierúsalem per circúitum destrúxit cunctus exércitus Chaldæórum, qui erat cum magístro milítiæ. Jer 52 15 De paupéribus autem pópuli, et de réliquo vulgo quod remánserat in civitáte, et de pérfugis qui transfúgerant ad regem Babylónis, et céteros de multitúdine tránstulit Nabuzárdan princeps milítiæ. Jer 52 16 De paupéribus vero terræ relíquit Nabuzárdan princeps milítiæ vinitóres et agrícolas. Jer 52 17 Colúmnas quoque ǽreas quæ erant in domo Dómini, et bases, et mare ǽneum quod erat in domo Dómini, confregérunt Chaldǽi, et tulérunt omne æs eórum in Babylónem. Jer 52 18 Et lebétes, et créagras, et psaltéria, et phíalas, et mortaríola, et ómnia vasa ǽrea quæ in ministério fúerant, tulérunt: Jer 52 19 et hýdrias, et thymiamatéria, et úrceos, et pelves, et candelábra, et mortária, et cýathos: quotquot áurea, áurea: et quotquot argéntea, argéntea tulit magíster milítiæ: Jer 52 20 et colúmnas duas, et mare unum, et vítulos duódecim ǽreos qui erant sub básibus quas fécerat rex Sálomon in domo Dómini. Non erat pondus æris ómnium horum vasórum. Jer 52 21 De colúmnis autem, decem et octo cúbiti altitúdinis erant in colúmna una: et funículus duódecim cubitórum circuíbat eam: porro grossitúdo eius quátuor digitórum, et intrínsecus cava erat. Jer 52 22 Et capitélla super utrámque ǽrea: altitúdo capitélli uníus quinque cubitórum, et retiácula et malogranáta super corónam in circúitu, ómnia ǽrea: simíliter colúmnæ secúndæ, et malogranáta. Jer 52 23 Et fuérunt malogranáta nonagínta sex dependéntia: et ómnia malogranáta centum, retiáculis circumdabántur. Jer 52 24 Et tulit magíster milítiæ Saraíam sacerdótem primum, et Sophoníam sacerdótem secúndum, et tres custódes vestíbuli. Jer 52 25 Et de civitáte tulit eunúchum unum, qui erat præpósitus super viros bellatóres: et septem viros de his qui vidébant fáciem regis, qui invénti sunt in civitáte: et scribam príncipem mílitum, qui probábat tyrónes: et sexagínta viros de pópulo terræ, qui invénti sunt in médio civitátis. Jer 52 26 Tulit autem eos Nabuzárdan magíster milítiæ, et duxit eos ad regem Babylónis in Réblatha. Jer 52 27 Et percússit eos rex Babylónis, et interfécit eos in Réblatha in terra Emath: et translátus est Iuda de terra sua. Jer 52 28 Iste est pópulus quem tránstulit Nabuchodónosor: in anno séptimo, Iudǽos tria míllia et vigínti tres: Jer 52 29 in anno octávo décimo Nabuchodónosor, de Ierúsalem ánimas octingéntas trigínta duas: Jer 52 30 in anno vigésimo tértio Nabuchodónosor, tránstulit Nabuzárdan magíster milítiæ ánimas Iudæórum septingéntas quadragínta quinque. Omnes ergo ánimæ, quátuor míllia sexcéntæ. Jer 52 31 Et factum est in trigésimo séptimo anno transmigratiónis Ióachin regis Iuda, duodécimo mense, vigésima quinta mensis, elevávit Evilmérodach rex Babylónis, ipso anno regni sui, caput Ióachin regis Iuda, et edúxit eum de domo cárceris. Jer 52 32 Et locútus est cum eo bona, et pósuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylóne. Jer 52 33 Et mutávit vestiménta cárceris eius, et comedébat panem coram eo semper cunctis diébus vitæ suæ. Jer 52 34 Et cibária eius, cibária perpétua dabántur ei a rege Babylónis, statúta per síngulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diébus vitæ eius. Lam 1 1 [Prólogus. Et factum est, postquam in captivitátem redáctus est Israël, et Ierúsalem desérta est, sedit Jeremías prophéta flens, et planxit lamentatióne hac in Ierúsalem, et amáro ánimo suspírans et éjulans, dixit:] Aleph. Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo: facta est quasi vídua dómina géntium: princeps provinciárum facta est sub tribúto. Lam 1 2 Beth. Plorans plorávit in nocte, et lácrymæ eius in maxíllis eius: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius: omnes amíci eius sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci. Lam 1 3 Ghimel. Migrávit Iudas propter afflictiónem, et multitúdinem servitútis: habitávit inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres eius apprehendérunt eam inter angústias. Lam 1 4 Daleth. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portæ eius destrúctæ, sacerdótes eius geméntes: vírgines eius squálidæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. Lam 1 5 He. Facti sunt hostes eius in cápite: inimíci eius locupletáti sunt: quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum eius: párvuli eius ducti sunt in captivitátem ante fáciem tribulántis. Lam 1 6 Vau. Et egréssus est a fília Sion omnis decor eius: facti sunt príncipes eius velut aríetes non inveniéntes páscua: et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem subsequéntis. Lam 1 7 Zain. Recordáta est Ierúsalem diérum afflictiónis suæ, et prævaricatiónis ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus eius in manu hostíli, et non esset auxiliátor: vidérunt eam hostes, et derisérunt sábbata eius. Lam 1 8 Heth. Peccátum peccávit Ierúsalem, proptérea instábilis facta est: omnes qui glorificábant eam sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam eius: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. Lam 1 9 Teth. Sordes eius in pédibus eius, nec recordáta est finis sui: depósita est veheménter, non habens consolatórem: vide Dómine afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus. Lam 1 10 Iod. Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília eius: quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas ne intrárent in ecclésiam tuam. Lam 1 11 Caph. Omnis pópulus eius gemens, et quærens panem: dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam: vide Dómine et consídera, quóniam facta sum vilis! Lam 1 12 Lamed. O vos omnes qui transítis per viam, atténdite, et vidéte si est dolor sicut dolor meus: quóniam vindemiávit me ut locútus est Dóminus in die iræ furóris sui. Lam 1 13 Mem. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me: expándit rete pédibus meis, convértit me retrórsum: pósuit me desolátam, tota die mœróre conféctam. Lam 1 14 Nun. Vigilávit iugum iniquitátum meárum: in manu eius convolútæ sunt, et impósitæ collo meo: infirmáta est virtus mea: dedit me Dóminus in manu de qua non pótero súrgere. Lam 1 15 Samech. Abstulit omnes magníficos meos Dóminus de médio mei: vocávit advérsum me tempus ut contéreret eléctos meos: tórcular calcávit Dóminus vírgini fíliæ Iuda. Lam 1 16 Ain. Idcírco ego plorans, et óculus meus dedúcens aquas, quia longe factus est a me consolátor, convértens ánimam meam: facti sunt fílii mei pérditi, quóniam inváluit inimícus. Lam 1 17 Phe. Expándit Sion manus suas: non est qui consolétur eam: mandávit Dóminus advérsum Iacob in circúitu eius hostes eius: facta est Ierúsalem quasi pollúta ménstruis inter eos. Lam 1 18 Sade. Iustus est Dóminus, quia os eius ad iracúndiam provocávi: audíte óbsecro univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et iúvenes mei abiérunt in captivitátem. Lam 1 19 Coph. Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me: sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt: quia quæsiérunt cibum sibi ut refocillárent ánimam suam. Lam 1 20 Res. Vide Dómine quóniam tríbulor: conturbátus est venter meus, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam amaritúdine plena sum: foris interfécit gládius, et domi mors símilis est. Lam 1 21 Sin. Audiérunt quia ingemísco ego, et non est qui consolétur me: omnes inimíci mei audiérunt malum meum, lætáti sunt, quóniam tu fecísti: adduxísti diem consolatiónis, et fient símiles mei. Lam 1 22 Thau. Ingrediátur omne malum eórum coram te: et vindémia eos, sicut vindemiásti me propter omnes iniquitátes meas: multi enim gémitus mei, et cor meum mœrens. Lam 2 1 Aleph. Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion: proiécit de cælo in terram ínclytam Israël, et non est recordátus scabélli pedum suórum in die furóris sui. Lam 2 2 Beth. Præcipitávit Dóminus, nec pepércit, ómnia speciósa Iacob: destrúxit in furóre suo munitiónes vírginis Iuda, et deiécit in terram: pólluit regnum et príncipes eius. Lam 2 3 Ghimel. Confrégit in ira furóris sui omne cornu Israël: avértit retrórsum déxteram suam a fácie inimíci: et succéndit in Iacob quasi ignem flammæ devorántis in gyro. Lam 2 4 Daleth. Teténdit arcum suum quasi inimícus, firmávit déxteram suam quasi hostis: et occídit omne quod pulchrum erat visu in tabernáculo fíliæ Sion: effúdit quasi ignem indignatiónem suam. Lam 2 5 He. Factus est Dóminus velut inimícus, præcipitávit Israël: præcipitávit ómnia mœ́nia eius, dissipávit munitiónes eius, et replévit in fília Iuda humiliátum et humiliátam. Lam 2 6 Vau. Et dissipávit quasi hortum tentórium suum: demolítus est tabernáculum suum: oblivióni trádidit Dóminus in Sion festivitátem et sábbatum: et in oppróbrium, et in indignatiónem furóris sui, regem et sacerdótem. Lam 2 7 Zain. Répulit Dóminus altáre suum: maledíxit sanctificatióni suæ: trádidit in manu inimíci muros túrrium eius: vocem dedérunt in domo Dómini sicut in die solémni. Lam 2 8 Heth. Cogitávit Dóminus dissipáre murum fíliæ Sion: teténdit funículum suum, et non avértit manum suam a perditióne: luxítque antemurále, et murus páriter dissipátus est. Lam 2 9 Teth. Defíxæ sunt in terra portæ eius, pérdidit et contrívit vectes eius: regem eius et príncipes eius in géntibus: non est lex, et prophétæ eius non invenérunt visiónem a Dómino. Lam 2 10 Iod. Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliæ Sion: conspersérunt cínere cápita sua, accíncti sunt cilíciis: abiecérunt in terram cápita sua vírgines Ierúsalem. Lam 2 11 Caph. Defecérunt præ lácrymis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea: effúsum est in terra iecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi. Lam 2 12 Lamed. Mátribus suis dixérunt: Ubi est tríticum et vinum? cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis, cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum. Lam 2 13 Mem. Cui comparábo te? vel cui assimilábo te fília Ierúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te virgo fília Sion? magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui? Lam 2 14 Nun. Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta: nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pœniténtiam provocárent: vidérunt autem tibi assumptiónes falsas, et eiectiónes. Lam 2 15 Samech. Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam: sibilavérunt et movérunt caput suum super fíliam Ierúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ? Lam 2 16 Phe. Aperuérunt super te os suum omnes inimíci tui: sibilavérunt, et fremuérunt déntibus, et dixérunt: Devorábimus: en ista est dies quam exspectabámus: invénimus, vídimus. Lam 2 17 Ain. Fecit Dóminus quæ cogitávit: complévit sermónem suum, quem præcéperat a diébus antíquis: destrúxit, et non pepércit, et lætificávit super te inimícum, et exaltávit cornu hóstium tuórum. Lam 2 18 Sade. Clamávit cor eórum ad Dóminum super muros fíliæ Sion: Deduc quasi torréntem lácrymas per diem et noctem: non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui. Lam 2 19 Coph. Consúrge, lauda in nocte in princípio vigiliárum: effúnde sicut aquam cor tuum ante conspéctum Dómini: leva ad eum manus tuas pro ánima parvulórum tuórum, qui defecérunt in fame in cápite ómnium compitórum. Lam 2 20 Res. Vide Dómine, et consídera quem vindemiáveris ita: ergóne cómedent mulíeres fructum suum, párvulos ad mensúram palmæ? si occíditur in sanctuário Dómini sacérdos et prophéta? Lam 2 21 Sin. Iacuérunt in terra foris puer et senex: vírgines meæ et iúvenes mei cecidérunt in gládio: interfecísti in die furóris tui: percussísti, nec misértus es. Lam 2 22 Thau. Vocásti quasi ad diem solémnem, qui terrérent me de circúitu: et non fuit in die furóris Dómini qui effúgeret, et relinquerétur: quos educávi et enutrívi, inimícus meus consúmpsit eos. Lam 3 1 Aleph. Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis eius. Lam 3 2 Aleph. Me minávit, et addúxit in ténebras, et non in lucem. Lam 3 3 Aleph. Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. Lam 3 4 Beth. Vetústam fecit pellem meam et carnem meam: contrívit ossa mea. Lam 3 5 Beth. Ædificávit in gyro meo, et circúmdedit me felle et labóre. Lam 3 6 Beth. In tenebrósis collocávit me, quasi mórtuos sempitérnos. Lam 3 7 Ghimel. Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar: aggravávit cómpedem meum. Lam 3 8 Ghimel. Sed et cum clamávero, et rogávero, exclúsit oratiónem meam. Lam 3 9 Ghimel. Conclúsit vias meas lapídibus quadris, sémitas meas subvértit. Lam 3 10 Daleth. Ursus insídians factus est mihi: leo in abscónditis. Lam 3 11 Daleth. Sémitas meas subvértit, et confrégit me: pósuit me desolátam. Lam 3 12 Daleth. Teténdit arcum suum, et pósuit me quasi signum ad sagíttam. Lam 3 13 He. Misit in rénibus meis fílias pháretræ suæ. Lam 3 14 He. Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. Lam 3 15 He. Replévit me amaritudínibus, inebriávit me absínthio. Lam 3 16 Vau. Et fregit ad númerum dentes meos, cibávit me cínere. Lam 3 17 Vau. Et repúlsa est a pace ánima mea, oblítus sum bonórum. Lam 3 18 Vau. Et dixi: Périit finis meus, et spes mea a Dómino. Lam 3 19 Zain. Recordáre paupertátis, et transgressiónis meæ, absínthii et fellis. Lam 3 20 Zain. Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea. Lam 3 21 Zain. Hæc recólens in corde meo, ídeo sperábo. Lam 3 22 Heth. Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti: quia non defecérunt miseratiónes eius. Lam 3 23 Heth. Novi dilúculo, multa est fides tua. Lam 3 24 Heth. Pars mea Dóminus, dixit ánima mea: proptérea exspectábo eum. Lam 3 25 Teth. Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. Lam 3 26 Teth. Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dei. Lam 3 27 Teth. Bonum est viro cum portáverit iugum ab adolescéntia sua. Lam 3 28 Iod. Sedébit solitárius, et tacébit: quia levávit super se. Lam 3 29 Iod. Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. Lam 3 30 Iod. Dabit percutiénti se maxíllam: saturábitur oppróbriis. Lam 3 31 Caph. Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus. Lam 3 32 Caph. Quia si abiécit, et miserébitur, secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. Lam 3 33 Caph. Non enim humiliávit ex corde suo, et abiécit fílios hóminum. Lam 3 34 Lamed. Ut cónteret sub pédibus suis omnes vinctos terræ. Lam 3 35 Lamed. Ut declináret iudícium viri in conspéctu vultus Altíssimi. Lam 3 36 Lamed. Ut pervérteret hóminem in iudício suo, Dóminus ignorávit. Lam 3 37 Mem. Quis est iste qui dixit ut fíeret, Dómino non iubénte? Lam 3 38 Mem. Ex ore Altíssimi non egrediéntur nec mala nec bona? Lam 3 39 Mem. Quid murmurávit homo vivens, vir pro peccátis suis? Lam 3 40 Nun. Scrutémur vias nostras, et quærámus, et revertámur ad Dóminum. Lam 3 41 Nun. Levémus corda nostra cum mánibus ad Dóminum in cælos. Lam 3 42 Nun. Nos iníque égimus, et ad iracúndiam provocávimus: idcírco tu inexorábilis es. Lam 3 43 Samech. Operuísti in furóre, et percussísti nos: occidísti, nec pepercísti. Lam 3 44 Samech. Opposuísti nubem tibi, ne tránseat orátio. Lam 3 45 Samech. Eradicatiónem et abiectiónem posuísti me in médio populórum. Lam 3 46 Phe. Aperuérunt super nos os suum omnes inimíci. Lam 3 47 Phe. Formído et láqueus facta est nobis vaticinátio, et contrítio. Lam 3 48 Phe. Divisiónes aquárum dedúxit óculus meus, in contritióne fíliæ pópuli mei. Lam 3 49 Ain. Oculus meus afflíctus est, nec tácuit, eo quod non esset réquies. Lam 3 50 Ain. Donec respíceret et vidéret Dóminus de cælis. Lam 3 51 Ain. Oculus meus deprædátus est ánimam meam in cunctis filiábus urbis meæ. Lam 3 52 Sade. Venatióne cepérunt me quasi avem inimíci mei gratis. Lam 3 53 Sade. Lapsa est in lacum vita mea, et posuérunt lápidem super me. Lam 3 54 Sade. Inundavérunt aquæ super caput meum: dixi: Périi. Lam 3 55 Coph. Invocávi nomen tuum Dómine de lacu novíssimo. Lam 3 56 Coph. Vocem meam audísti: ne avértas aurem tuam a singúltu meo et clamóribus. Lam 3 57 Coph. Appropinquásti in die quando invocávi te: dixísti: Ne tímeas. Lam 3 58 Res. Iudicásti Dómine causam ánimæ meæ, redémptor vitæ meæ. Lam 3 59 Res. Vidísti Dómine iniquitátem illórum advérsum me: iúdica iudícium meum. Lam 3 60 Res. Vidísti omnem furórem, univérsas cogitatiónes eórum advérsum me. Lam 3 61 Sin. Audísti oppróbrium eórum Dómine, omnes cogitatiónes eórum advérsum me. Lam 3 62 Sin. Lábia insurgéntium mihi, et meditatiónes eórum advérsum me tota die. Lam 3 63 Sin. Sessiónem eórum et resurrectiónem eórum vide: ego sum psalmus eórum. Lam 3 64 Thau. Reddes eis vicem Dómine, iuxta ópera mánuum suárum. Lam 3 65 Thau. Dabis eis scutum cordis, labórem tuum. Lam 3 66 Thau. Persequéris in furóre, et cónteres eos sub cælis Dómine. Lam 4 1 Aleph. Quómodo obscurátum est aurum, mutátus est color óptimus, dispérsi sunt lápides sanctuárii in cápite ómnium plateárum? Lam 4 2 Beth. Fílii Sion ínclyti, et amícti auro primo: quómodo reputáti sunt in vasa téstea, opus mánuum fíguli? Lam 4 3 Ghimel. Sed et lámiæ nudavérunt mammam, lactavérunt cátulos suos: fília pópuli mei crudélis quasi strúthio in desérto. Lam 4 4 Daleth. Adhǽsit lingua lacténtis ad palátum eius in siti: párvuli petiérunt panem, et non erat qui frángeret eis. Lam 4 5 He. Qui vescebántur voluptuóse, interiérunt in viis: qui nutriebántur in cróceis, amplexáti sunt stércora. Lam 4 6 Vau. Et maior effécta est iníquitas fíliæ pópuli mei peccáto Sodomórum, quæ subvérsa est in moménto, et non cepérunt in ea manus. Lam 4 7 Zain. Candidióres Nazarǽi eius nive, nitidióres lacte, rubicundióres ébore antíquo, sapphíro pulchrióres. Lam 4 8 Heth. Denigráta est super carbónes fácies eórum et non sunt cógniti in platéis: adhǽsit cutis eórum óssibus: áruit, et facta est quasi lignum. Lam 4 9 Teth. Mélius fuit occísis gládio quam interféctis fame, quóniam isti extabuérunt consúmpti a sterilitáte terræ. Lam 4 10 Iod. Manus mulíerum misericórdium coxérunt fílios suos: facti sunt cibus eárum in contritióne fíliæ pópuli mei. Lam 4 11 Caph. Complévit Dóminus furórem suum, effúdit iram indignatiónis suæ: et succéndit ignem in Sion, et devorávit fundaménta eius. Lam 4 12 Lamed. Non credidérunt reges terræ, et univérsi habitatóres orbis, quóniam ingrederétur hostis et inimícus per portas Ierúsalem. Lam 4 13 Mem. Propter peccáta prophetárum eius, et iniquitátes sacerdótum eius, qui effudérunt in médio eius sánguinem iustórum. Lam 4 14 Nun. Erravérunt cæci in platéis, pollúti sunt in sánguine: cumque non possent, tenuérunt lacínias suas. Lam 4 15 Samech. Recédite pollúti, clamavérunt eis: recédite, abíte, nolíte tángere: iurgáti quippe sunt, et commóti dixérunt inter gentes: Non addet ultra ut hábitet in eis. Lam 4 16 Phe. Fácies Dómini divísit eos, non addet ut respíciat eos: fácies sacerdótum non erubuérunt, neque senum misérti sunt. Lam 4 17 Ain. Cum adhuc subsisterémus, defecérunt óculi nostri ad auxílium nostrum vanum: cum respicerémus atténti ad gentem quæ salváre non póterat. Lam 4 18 Sade. Lubricavérunt vestígia nostra in itínere plateárum nostrárum: appropinquávit finis noster, compléti sunt dies nostri, quia venit finis noster. Lam 4 19 Coph. Velocióres fuérunt persecutóres nostri áquilis cæli: super montes persecúti sunt nos, in desérto insidiáti sunt nobis. Lam 4 20 Res. Spíritus oris nostri Christus Dóminus captus est in peccátis nostris: cui díximus: In umbra tua vivémus in géntibus. Lam 4 21 Sin. Gaude et lætáre fília Edom, quæ hábitas in terra Hus: ad te quoque pervéniet calix, inebriáberis, atque nudáberis. Lam 4 22 Thau. Compléta est iníquitas tua fília Sion: non addet ultra ut tránsmigret te: visitávit iniquitátem tuam fília Edom: discoopéruit peccáta tua. Lam 5 1 [Orátio Jeremíæ prophétæ] Recordáre Dómine quid accíderit nobis: intuére et réspice oppróbrium nostrum. Lam 5 2 Heréditas nostra versa est ad aliénos, domus nostræ ad extráneos. Lam 5 3 Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ. Lam 5 4 Aquam nostram pecúnia bíbimus: ligna nostra prétio comparávimus. Lam 5 5 Cervícibus nostris minabámur, lassis non dabátur réquies. Lam 5 6 Ægýpto dédimus manum et Assýriis, ut saturarémur pane. Lam 5 7 Patres nostri peccavérunt, et non sunt: et nos iniquitátes eórum portávimus. Lam 5 8 Servi domináti sunt nostri: non fuit qui redímeret de manu eórum. Lam 5 9 In animábus nostris afferebámus panem nobis, a fácie gládii in desérto. Lam 5 10 Pellis nostra, quasi clíbanus exústa est a fácie tempestátum famis. Lam 5 11 Mulíeres in Sion humiliavérunt, et vírgines in civitátibus Iuda. Lam 5 12 Príncipes manu suspénsi sunt: fácies senum non erubuérunt. Lam 5 13 Adolescéntibus impudíce abúsi sunt, et púeri in ligno corruérunt. Lam 5 14 Senes defecérunt de portis, iúvenes de choro psalléntium. Lam 5 15 Defécit gáudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. Lam 5 16 Cécidit coróna cápitis nostri: væ nobis, quia peccávimus. Lam 5 17 Proptérea mœstum factum est cor nostrum: ídeo contenebráti sunt óculi nostri. Lam 5 18 Propter montem Sion quia dispériit, vulpes ambulavérunt in eo. Lam 5 19 Tu autem Dómine in ætérnum permanébis, sólium tuum in generatiónem et generatiónem. Lam 5 20 Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínques nos in longitúdine diérum? Lam 5 21 Convérte nos Dómine ad te, et convertémur: ínnova dies nostros, sicut a princípio. Lam 5 22 Sed proíciens repulísti nos: irátus es contra nos veheménter. Ba 1 1 Et hæc verba libri, quæ scripsit Baruch fílius Nériæ, fílii Maasíæ, fílii Sedecíæ, fílii Sédei, fílii Helcíæ, in Babylónia, Ba 1 2 in anno quinto, in séptimo die mensis, in témpore quo cepérunt Chaldǽi Ierúsalem, et succendérunt eam igni. Ba 1 3 Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoníæ fílii Ióakim regis Iuda, et ad aures univérsi pópuli veniéntis ad librum, Ba 1 4 et ad aures poténtium filiórum regum, et ad aures presbyterórum, et ad aures pópuli, a mínimo usque ad máximum eórum, ómnium habitántium in Babylónia, ad flumen Sodi. Ba 1 5 Qui audiéntes plorábant, et ieiunábant, et orábant in conspéctu Dómini. Ba 1 6 Et collegérunt pecúniam, secúndum quod pótuit uniuscuiúsque manus, Ba 1 7 et misérunt in Ierúsalem ad Ióakim fílium Helcíæ fílii Salom sacerdótem, et ad sacerdótes, et ad omnem pópulum qui invénti sunt cum eo in Ierúsalem: Ba 1 8 cum accíperet vasa templi Dómini, quæ abláta fúerant de templo, revocáre in terram Iuda décima die mensis Sivan, vasa argéntea quæ fecit Sedecías fílius Iosíæ rex Iuda, Ba 1 9 posteáquam cepísset Nabuchodónosor rex Babylónis Iechoníam, et príncipes, et cunctos poténtes, et pópulum terræ ab Ierúsalem, et duxit eos vinctos in Babylónem. Ba 1 10 Et dixérunt: Ecce mísimus ad vos pecúnias, de quibus émite holocautómata et thus: et fácite manna, et offérte pro peccáto, ad aram Dómini Dei nostri: Ba 1 11 et oráte pro vita Nabuchodónosor regis Babylónis, et pro vita Baltássar fílii eius, ut sint dies eórum sicut dies cæli super terram: Ba 1 12 et ut det Dóminus virtútem nobis, et illúminet óculos nostros, ut vivámus sub umbra Nabuchodónosor regis Babylónis, et sub umbra Baltássar fílii eius, et serviámus eis multis diébus, et inveniámus grátiam in conspéctu eórum. Ba 1 13 Et pro nobis ipsis oráte ad Dóminum Deum nostrum, quia peccávimus Dómino Deo nostro, et non est avérsus furor eius a nobis usque in hunc diem. Ba 1 14 Et légite librum istum quem mísimus ad vos recitári in templo Dómini, in die solémni et in die opportúno: Ba 1 15 et dicétis: Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem confúsio faciéi nostræ, sicut est dies hæc omni Iuda, et habitántibus in Ierúsalem: Ba 1 16 régibus nostris, et princípibus nostris, et sacerdótibus nostris, et prophétis nostris, et pátribus nostris. Ba 1 17 Peccávimus ante Dóminum Deum nostrum, et non credídimus, diffidéntes in eum: Ba 1 18 et non fúimus subiectíbiles illi, et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis eius, quæ dedit nobis. Ba 1 19 A die qua edúxit patres nostros de terra Ægýpti, usque ad diem hanc, erámus incredíbiles ad Dóminum Deum nostrum: et dissipáti recéssimus, ne audirémus vocem ipsíus. Ba 1 20 Et adhæsérunt nobis multa mala, et maledictiónes, quæ constítuit Dóminus Móysi servo suo, qui edúxit patres nostros de terra Ægýpti, dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hodiérna die. Ba 1 21 Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, secúndum ómnia verba prophetárum quos misit ad nos: Ba 1 22 et abívimus unusquísque in sensum cordis nostri malígni, operári diis aliénis, faciéntes mala ante óculos Dómini Dei nostri. Ba 2 1 Propter quod státuit Dóminus Deus noster verbum suum, quod locútus est ad nos, et ad iúdices nostros qui iudicavérunt Israël, et ad reges nostros, et ad príncipes nostros, et ad omnem Israël et Iuda: Ba 2 2 ut addúceret Dóminus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo, quemádmodum facta sunt in Ierúsalem, secúndum quæ scripta sunt in lege Móysi, Ba 2 3 ut manducáret homo carnes fílii sui et carnes fíliæ suæ. Ba 2 4 Et dedit eos sub manu regum ómnium qui sunt in circúitu nostro, in impropérium, et in desolatiónem in ómnibus pópulis, in quibus nos dispérsit Dóminus. Ba 2 5 Et facti sumus subtus, et non supra, quia peccávimus Dómino Deo nostro, non obaudiéndo voci ipsíus. Ba 2 6 Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem et pátribus nostris confúsio faciéi, sicut est dies hæc. Ba 2 7 Quia locútus est Dóminus super nos ómnia mala hæc, quæ venérunt super nos: Ba 2 8 et non sumus deprecáti fáciem Dómini Dei nostri, ut reverterémur unusquísque nostrum a viis nostris péssimis. Ba 2 9 Et vigilávit Dóminus in malis, et addúxit ea super nos: quia iustus est Dóminus in ómnibus opéribus suis quæ mandávit nobis: Ba 2 10 et non audívimus vocem ipsíus ut irémus in præcéptis Dómini, quæ dedit ante fáciem nostram. Ba 2 11 Et nunc Dómine Deus Israël, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in manu válida, et in signis, et in prodígiis, et in virtúte tua magna, et in bráchio excélso, et fecísti tibi nomen sicut est dies iste: Ba 2 12 peccávimus, ímpie égimus, iníque géssimus, Dómine Deus noster, in ómnibus iustítiis tuis. Ba 2 13 Avertátur ira tua a nobis: quia derelícti sumus pauci inter gentes, ubi dispersísti nos. Ba 2 14 Exáudi Dómine preces nostras et oratiónes nostras, et educ nos propter te: et da nobis inveníre grátiam ante fáciem eórum qui nos abduxérunt: Ba 2 15 ut sciat omnis terra quia tu es Dóminus Deus noster, et quia nomen tuum invocátum est super Israël, et super genus ipsíus. Ba 2 16 Réspice Dómine de domo sancta tua in nos, et inclína aurem tuam, et exáudi nos. Ba 2 17 Aperi óculos tuos et vide: quia non mórtui qui sunt in inférno, quorum spíritus accéptus est a viscéribus suis, dabunt honórem et iustificatiónem Dómino: Ba 2 18 sed ánima quæ tristis est super magnitúdine mali, et incédit curva et infírma, et óculi deficiéntes, et ánima esúriens, dat tibi glóriam et iustítiam Dómino. Ba 2 19 Quia non secúndum iustítias patrum nostrórum nos fúndimus preces et pétimus misericórdiam ante conspéctum tuum, Dómine Deus noster: Ba 2 20 sed quia misísti iram tuam et furórem tuum super nos, sicut locútus es in manu puerórum tuórum prophetárum, dicens: Ba 2 21 Sic dicit Dóminus: Inclináte húmerum vestrum et cervícem vestram, et ópera fácite regi Babylónis, et sedébitis in terra quam dedi pátribus vestris. Ba 2 22 Quod si non audiéritis vocem Dómini Dei vestri, operári regi Babylóniæ, defectiónem vestram fáciam de civitátibus Iuda, et a foris Ierúsalem, Ba 2 23 et áuferam a vobis vocem iucunditátis et vocem gáudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestígio ab inhabitántibus eam. Ba 2 24 Et non audiérunt vocem tuam, ut operaréntur regi Babylónis: et statuísti verba tua, quæ locútus es in mánibus puerórum tuórum prophetárum, ut transferréntur ossa regum nostrórum et ossa patrum nostrórum de loco suo: Ba 2 25 et ecce proiécta sunt in calóre solis et in gelu noctis, et mórtui sunt in dolóribus péssimis, in fame et in gládio, et in emissióne. Ba 2 26 Et posuísti templum in quo invocátum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies, propter iniquitátem domus Israël et domus Iuda. Ba 2 27 Et fecísti in nobis Dómine Deus noster secúndum omnem bonitátem tuam, et secúndum omnem miseratiónem tuam illam magnam: Ba 2 28 sicut locútus es in manu púeri tui Móysi, in die qua præcepísti ei scríbere legem tuam coram fíliis Israël, Ba 2 29 dicens: Si non audiéritis vocem meam, multitúdo hæc magna convertétur in mínimam inter gentes, quo ego eos dispérgam: Ba 2 30 quia scio quod me non áudiet pópulus: pópulus est enim dura cervíce: et convertétur ad cor suum in terra captivitátis suæ, Ba 2 31 et scient quia ego sum Dóminus Deus eórum: et dabo eis cor, et intélligent: aures, et áudient: Ba 2 32 et laudábunt me in terra captivitátis suæ, et mémores erunt nóminis mei, Ba 2 33 et avértent se a dorso suo duro, et a malignitátibus suis: quia reminiscéntur viam patrum suórum, qui peccavérunt in me. Ba 2 34 Et revocábo illos in terram quam iurávi pátribus eórum, Abraham, Isaac, et Iacob: et dominabúntur eius, et multiplicábo eos, et non minorabúntur. Ba 2 35 Et státuam illis testaméntum álterum sempitérnum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum: et non movébo ámplius pópulum meum, fílios Israël, a terra quam dedi illis. Ba 3 1 Et nunc Dómine omnípotens, Deus Israël, ánima in angústiis, et spíritus ánxius clamat ad te. Ba 3 2 Audi Dómine, et miserére, quia Deus es miséricors: et miserére nostri, quia peccávimus ante te. Ba 3 3 Quia tu sedes in sempitérnum, et nos períbimus in ævum? Ba 3 4 Dómine omnípotens, Deus Israël, audi nunc oratiónem mortuórum Israël, et filiórum ipsórum qui peccavérunt ante te, et non audiérunt vocem Dómini Dei sui, et agglutináta sunt nobis mala. Ba 3 5 Noli meminísse iniquitátum patrum nostrórum, sed meménto manus tuæ et nóminis tui in témpore isto: Ba 3 6 quia tu es Dóminus Deus noster, et laudábimus te Dómine: Ba 3 7 quia propter hoc dedísti timórem tuum in córdibus nostris, et ut invocémus nomen tuum, et laudémus te in captivitáte nostra, quia convértimur ab iniquitáte patrum nostrórum, qui peccavérunt ante te. Ba 3 8 Et ecce nos in captivitáte nostra sumus hódie, qua nos dispersísti in impropérium, et in maledíctum, et in peccátum, secúndum omnes iniquitátes patrum nostrórum, qui recessérunt a te Dómine Deus noster. Ba 3 9 Audi Israël mandáta vitæ: áuribus pércipe, ut scias prudéntiam. Ba 3 10 Quid est, Israël, quod in terra inimicórum es, Ba 3 11 inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis, deputátus es cum descendéntibus in inférnum? Ba 3 12 Dereliquísti fontem sapiéntiæ: Ba 3 13 nam si in via Dei ambulásses, habitásses útique in pace sempitérna. Ba 3 14 Disce ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus: ut scias simul ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum, et pax. Ba 3 15 Quis invénit locum eius? et quis intrávit in thesáuros eius? Ba 3 16 Ubi sunt príncipes géntium, et qui dominántur super béstias quæ sunt super terram? Ba 3 17 qui in ávibus cæli ludunt, Ba 3 18 qui argéntum thesaurízant, et aurum, in quo confídunt hómines, et non est finis acquisitiónis eórum? qui argéntum fábricant, et sollíciti sunt, nec est invéntio óperum illórum? Ba 3 19 Extermináti sunt, et ad ínferos descendérunt, et álii loco eórum surrexérunt. Ba 3 20 Iúvenes vidérunt lumen, et habitavérunt super terram, viam autem disciplínæ ignoravérunt, Ba 3 21 neque intellexérunt sémitas eius, neque fílii eórum suscepérunt eam: a fácie ipsórum longe facta est: Ba 3 22 non est audíta in terra Chánaan, neque visa est in Theman. Ba 3 23 Fílii quoque Agar, qui exquírunt prudéntiam quæ de terra est, negotiatóres Merrhæ et Theman, et fabulatóres, et exquisitóres prudéntiæ et intelligéntiæ: viam autem sapiéntiæ nesciérunt, neque commemoráti sunt sémitas eius. Ba 3 24 O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis eius! Ba 3 25 Magnus est, et non habet finem: excélsus et imménsus. Ba 3 26 Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Ba 3 27 Non hos elégit Dóminus, neque viam disciplínæ invenérunt: proptérea periérunt. Ba 3 28 Et quóniam non habuérunt sapiéntiam, interiérunt propter suam insipiéntiam. Ba 3 29 Quis ascéndit in cælum, et accépit eam, et edúxit eam de núbibus? Ba 3 30 Quis transfretávit mare, et invénit illam, et áttulit illam super aurum eléctum? Ba 3 31 Non est qui possit scire vias eius, neque qui exquírat sémitas eius: Ba 3 32 sed qui scit univérsa novit eam, et adinvénit eam prudéntia sua: qui præparávit terram in ætérno témpore, et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus: Ba 3 33 qui emíttit lumen, et vadit, et vocávit illud, et obédit illi in tremóre. Ba 3 34 Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætátæ sunt: Ba 3 35 vocátæ sunt, et dixérunt: Adsumus, et luxérunt ei cum iucunditáte, qui fecit illas. Ba 3 36 Hic est Deus noster, et non æstimábitur álius advérsus eum. Ba 3 37 Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Iacob púero suo, et Israël dilécto suo. Ba 3 38 Post hæc in terris visus est, et cum homínibus conversátus est. Ba 4 1 Hic liber mandatórum Dei, et lex quæ est in ætérnum: omnes qui tenent eam pervénient ad vitam: qui autem dereliquérunt eam, in mortem. Ba 4 2 Convértere Iacob, et apprehénde eam: ámbula per viam ad splendórem eius contra lumen eius. Ba 4 3 Ne tradas álteri glóriam tuam, et dignitátem tuam genti aliénæ. Ba 4 4 Beáti sumus Israël: quia quæ Deo placent manifésta sunt nobis. Ba 4 5 Animǽquior esto pópulus Dei, memorábilis Israël: Ba 4 6 venúndati estis géntibus non in perditiónem: sed propter quod in ira ad iracúndiam provocástis Deum, tráditi estis adversáriis. Ba 4 7 Exacerbástis enim eum qui fecit vos, Deum ætérnum, immolántes dæmóniis, et non Deo. Ba 4 8 Oblíti enim estis Deum qui nutrívit vos, et contristástis nutrícem vestram Ierúsalem. Ba 4 9 Vidit enim iracúndiam a Deo veniéntem vobis, et dixit: Audíte confínes Sion: addúxit enim mihi Deus luctum magnum. Ba 4 10 Vidi enim captivitátem pópuli mei, filiórum meórum et filiárum, quam superdúxit illis ætérnus. Ba 4 11 Nutrívi enim illos cum iucunditáte: dimísi autem illos cum fletu et luctu. Ba 4 12 Nemo gáudeat super me víduam et desolátam: a multis derelícta sum propter peccáta filiórum meórum, quia declinavérunt a lege Dei. Ba 4 13 Iustítias autem ipsíus nesciérunt, nec ambulavérunt per vias mandatórum Dei, neque per sémitas veritátis eius cum iustítia ingréssi sunt. Ba 4 14 Véniant confínes Sion, et memoréntur captivitátem filiórum et filiárum meárum, quam superdúxit illis ætérnus. Ba 4 15 Addúxit enim super illos gentem de longínquo, gentem ímprobam, et altérius linguæ: Ba 4 16 qui non sunt reveríti senem, neque puerórum misérti sunt, et abduxérunt diléctos víduæ, et a fíliis únicam desolavérunt. Ba 4 17 Ego autem, quid possum adiuváre vos? Ba 4 18 Qui enim addúxit super vos mala, ipse vos erípiet de mánibus inimicórum vestrórum. Ba 4 19 Ambuláte fílii, ambuláte: ego enim derelícta sum sola. Ba 4 20 Exui me stola pacis, índui autem me sacco obsecratiónis, et clamábo ad Altíssimum in diébus meis. Ba 4 21 Animæquióres estóte fílii: clamáte ad Dóminum, et erípiet vos de manu príncipum inimicórum. Ba 4 22 Ego enim sperávi in ætérnum salútem vestram: et venit mihi gáudium a sancto, super misericórdia quæ véniet vobis ab ætérno salutári nostro. Ba 4 23 Emísi enim vos cum luctu et plorátu: redúcet autem vos mihi Dóminus cum gáudio et iucunditáte in sempitérnum. Ba 4 24 Sicut enim vidérunt vicínæ Sion captivitátem vestram a Deo, sic vidébunt et in celeritáte salútem vestram a Deo, quæ supervéniet vobis cum honóre magno et splendóre ætérno. Ba 4 25 Fílii patiénter sustinéte iram quæ supervénit vobis: persecútus est enim te inimícus tuus: sed cito vidébis perditiónem ipsíus, et super cervíces ipsíus ascéndes. Ba 4 26 Delicáti mei ambulavérunt vias ásperas: ducti sunt enim ut grex diréptus ab inimícis. Ba 4 27 Animæquióres estóte fílii, et proclamáte ad Dóminum: erit enim memória vestra ab eo qui duxit vos. Ba 4 28 Sicut enim fuit sensus vester ut errarétis a Deo, décies tantum íterum converténtes requirétis eum. Ba 4 29 Qui enim indúxit vobis mala, ipse rursum addúcet vobis sempitérnam iucunditátem cum salúte vestra. Ba 4 30 Animǽquior esto Ierúsalem, exhortátur enim te, qui te nominávit. Ba 4 31 Nocéntes períbunt, qui te vexavérunt: et qui gratuláti sunt in tua ruína, puniéntur. Ba 4 32 Civitátes quibus serviérunt fílii tui, puniéntur: et quæ accépit fílios tuos. Ba 4 33 Sicut enim gavísa est in tua ruína, et lætáta est in casu tuo, sic contristábitur in sua desolatióne. Ba 4 34 Et amputábitur exsultátio multitúdinis eius, et gaudimónium eius erit in luctum. Ba 4 35 Ignis enim supervéniet ei ab ætérno in longitúrnis diébus, et habitábitur a dæmóniis in multitúdine témporis. Ba 4 36 Circúmspice Ierúsalem ad oriéntem, et vide iucunditátem a Deo tibi veniéntem. Ba 4 37 Ecce enim véniunt fílii tui, quos dimisísti dispérsos: véniunt collécti ab oriénte usque ad occidéntem, in verbo sancti gaudéntes in honórem Dei. Ba 5 1 Exue te Ierúsalem stola luctus, et vexatiónis tuæ: et índue te decóre, et honóre eius, quæ a Deo tibi est, sempitérnæ glóriæ. Ba 5 2 Circúmdabit te Deus diplóide iustítiæ, et impónet mitram cápiti honóris ætérni. Ba 5 3 Deus enim osténdet splendórem suum in te, omni qui sub cælo est. Ba 5 4 Nominábitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempitérnum: pax iustítiæ, et honor pietátis. Ba 5 5 Exsúrge Ierúsalem, et sta in excélso: et circúmspice ad oriéntem, et vide colléctos fílios tuos ab oriénte sole usque ad occidéntem, in verbo sancti gaudéntes Dei memória. Ba 5 6 Exiérunt enim abs te pédibus ducti ab inimícis: addúcet autem illos Dóminus ad te portátos in honóre sicut fílios regni. Ba 5 7 Constítuit enim Deus humiliáre omnem montem excélsum et rupes perénnes, et conválles replére in æqualitátem terræ: ut ámbulet Israël diligénter in honórem Dei. Ba 5 8 Obumbravérunt autem et silvæ, et omne lignum suavitátis Israël ex mandáto Dei. Ba 5 9 Addúcet enim Deus Israël cum iucunditáte in lúmine maiestátis suæ, cum misericórdia et iustítia quæ est ex ipso. Ba 6 1 [Exémplar epístolæ, quam misit Ieremías ad abducéndos captívos in Babylóniam a rege Babyloniórum, ut annuntiáret illis secúndum quod præcéptum est illi a Deo.] Propter peccáta quæ peccástis ante Deum, abducémini in Babylóniam captívi a Nabuchodónosor rege Babylónis. Ba 6 2 Ingréssi ítaque in Babylónem, éritis ibi annis plúrimis, et tempóribus longis, usque ad generatiónes septem: post hoc autem edúcam vos inde cum pace. Ba 6 3 Nunc autem vidébitis in Babylónia deos áureos et argénteos, et lapídeos et lígneos, in húmeris portári, ostentántes metum géntibus. Ba 6 4 Vidéte ergo ne et vos símiles efficiámini factis aliénis, et metuátis, et metus vos cápiat in ipsis. Ba 6 5 Visa ítaque turba de retro et ab ante, adorántes dícite in córdibus vestris: Te opórtet adorári Dómine. Ba 6 6 Angelus enim meus vobíscum est: ipse autem exquíram ánimas vestras. Ba 6 7 Nam lingua ipsórum políta a fabro: ipsa étiam inauráta et inargentáta: falsa sunt, et non possunt loqui. Ba 6 8 Et sicut vírgini amánti ornaménta: ita accépto auro fabricáti sunt. Ba 6 9 Corónas certe áureas habent super cápita sua dii illórum: unde súbtrahunt sacerdótes ab eis aurum et argéntum, et érogant illud in semetípsos. Ba 6 10 Dant autem et ex ipso prostitútis, et meretríces ornant: et íterum cum recéperint illud a meretrícibus, ornant deos suos. Ba 6 11 Hi autem non liberántur ab ærúgine et tínea. Ba 6 12 Opértis autem illis veste purpúrea, extérgunt fáciem ipsórum propter púlverem domus qui est plúrimus inter eos. Ba 6 13 Sceptrum autem habet ut homo, sicut iudex regiónis, qui in se peccántem non intérficit. Ba 6 14 Habet étiam in manu gládium et secúrim, se autem de bello et a latrónibus non líberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii. Ba 6 15 Non ergo timuéritis eos. Sicut enim vas hóminis confráctum inútile effícitur, tales sunt et dii illórum. Ba 6 16 Constitútis illis in domo, óculi eórum pleni sunt púlvere a pédibus introeúntium. Ba 6 17 Et sicut alícui qui regem offéndit circumséptæ sunt iánuæ, aut sicut ad sepúlcrum addúctum mórtuum: ita tutántur sacerdótes óstia clausúris et seris, ne a latrónibus exspoliéntur. Ba 6 18 Lucérnas accéndunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam vidére possunt: sunt autem sicut trabes in domo. Ba 6 19 Corda vero eórum dicunt elíngere serpéntes qui de terra sunt, dum cómedunt eos, et vestiméntum ipsórum, et non séntiunt. Ba 6 20 Nigræ fiunt fácies eórum a fumo qui in domo fit. Ba 6 21 Supra corpus eórum et supra caput eórum volant nóctuæ, et hirúndines, et aves étiam, simíliter et cattæ. Ba 6 22 Unde sciátis quia non sunt dii: ne ergo timuéritis eos. Ba 6 23 Aurum étiam quod habent ad spéciem est: nisi áliquis extérserit ærúginem, non fulgébunt: neque enim dum conflaréntur, sentiébant. Ba 6 24 Ex omni prétio empta sunt, in quibus spíritus non inest ipsis. Ba 6 25 Sine pédibus in húmeris portántur, ostentántes ignobilitátem suam homínibus: confundántur étiam qui colunt ea. Ba 6 26 Proptérea si cecíderint in terram, a semetípsis non consúrgunt: neque si quis eum statúerit rectum, per semetípsum stabit: sed sicut mórtuis múnera eórum illis apponéntur. Ba 6 27 Hóstias illórum vendunt sacerdótes ipsórum, et abutúntur: simíliter et mulíeres eórum decerpéntes, neque infírmo, neque mendicánti áliquid impértiunt. Ba 6 28 De sacrifíciis eórum fœtæ et menstruátæ contíngunt. Sciéntes ítaque ex his quia non sunt dii, ne timeátis eos. Ba 6 29 Unde enim vocántur dii? Quia mulíeres appónunt diis argénteis, et áureis, et lígneis: Ba 6 30 et in dómibus eórum sacerdótes sedent habéntes túnicas scissas, et cápita et barbam rasam, quorum cápita nuda sunt. Ba 6 31 Rúgiunt autem clamántes contra deos suos sicut in cœna mórtui. Ba 6 32 Vestiménta eórum áuferunt sacerdótes, et véstiunt uxóres suas et fílios suos. Ba 6 33 Neque si quid mali patiúntur ab áliquo, neque si quid boni, póterunt retribúere: neque regem constitúere possunt, neque auférre. Ba 6 34 Simíliter neque dare divítias possunt, neque malum retribúere. Si quis illis votum vóverit et non reddíderit, neque hoc requírunt. Ba 6 35 Hóminem a morte non líberant, neque infírmum a potentióri erípiunt. Ba 6 36 Hóminem cæcum ad visum non restítuunt: de necessitáte hóminem non liberábunt. Ba 6 37 Víduæ non miserebúntur, neque órphanis benefácient. Ba 6 38 Lapídibus de monte símiles sunt dii illórum, lígnei, et lapídei, et áurei, et argéntei: qui autem colunt ea, confundéntur. Ba 6 39 Quómodo ergo æstimándum est aut dicéndum illos esse deos? Ba 6 40 Adhuc enim ipsis Chaldǽis non honorántibus ea: qui cum audíerint mutum non posse loqui, ófferunt illud ad Bel, postulántes ab eo loqui: Ba 6 41 quasi possint sentíre qui non habent motum, et ipsi cum intelléxerint, relínquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illórum. Ba 6 42 Mulíeres autem circúmdatæ fúnibus in viis sedent, succendéntes ossa olivárum. Ba 6 43 Cum autem áliqua ex ipsis attrácta ab áliquo transeúnte dormíerit cum eo, próximæ suæ éxprobrat quod ea non sit digna hábita, sicut ipsa, neque funis eius dirúptus sit. Ba 6 44 Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt. Quómodo æstimándum aut dicéndum est, illos esse deos? Ba 6 45 A fabris autem et ab aurifícibus facta sunt: nihil áliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdótes. Ba 6 46 Artífices étiam ipsi, qui ea fáciunt, non sunt multi témporis: numquid ergo possunt ea, quæ fabricáta sunt ab ipsis, esse dii? Ba 6 47 Reliquérunt autem falsa et oppróbrium póstea futúris. Ba 6 48 Nam cum supervénerit illis prœ́lium et mala, cógitant sacerdótes apud se ubi se abscóndant cum illis. Ba 6 49 Quómodo ergo sentíri débeant quóniam dii sunt, qui nec de bello se líberant, neque de malis se erípiunt? Ba 6 50 Nam cum sint lígnea, inauráta et inargentáta, sciétur póstea quia falsa sunt ab univérsis géntibus et régibus: quæ manifésta sunt quia non sunt dii, sed ópera mánuum hóminum, et nullum Dei opus cum illis. Ba 6 51 Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed ópera mánuum hóminum, et nullum Dei opus in ipsis est. Ba 6 52 Regem regióni non súscitant, neque plúviam homínibus dabunt. Ba 6 53 Iudícium quoque non discérnent, neque regiónes liberábunt ab iniúria, quia nihil possunt, sicut cornículæ inter médium cæli et terræ. Ba 6 54 Etenim cum incíderit ignis in domum deórum ligneórum, argenteórum et aureórum, sacerdótes quidem ipsórum fúgient, et liberabúntur: ipsi vero sicut trabes in médio comburéntur. Ba 6 55 Regi autem et bello non resístent. Quómodo ergo æstimándum est, aut recipiéndum quia dii sunt? Ba 6 56 Non a fúribus, neque a latrónibus se liberábunt dii lígnei, et lapídei, et inauráti, et inargentáti quibus hi qui fortióres sunt, Ba 6 57 aurum et argéntum, et vestiméntum quo opérti sunt, áuferent illis, et abíbunt, nec sibi auxílium ferent. Ba 6 58 Itaque mélius est esse regem ostentántem virtútem suam, aut vas in domo útile, in quo gloriábitur qui póssidet illud, vel óstium in domo, quod custódit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. Ba 6 59 Sol quidem et luna ac sídera, cum sint spléndida et emíssa ad utilitátes, obáudiunt. Ba 6 60 Simíliter et fulgur cum apparúerit, perspícuum est: idípsum autem et spíritus in omni regióne spirat. Ba 6 61 Et nubes, quibus cum imperátum fúerit a Deo perambuláre univérsum orbem, perfíciunt quod imperátum est eis. Ba 6 62 Ignis étiam missus désuper, ut consúmat montes et silvas, facit quod præcéptum est ei: hæc autem neque speciébus, neque virtútibus, uni eórum simília sunt. Ba 6 63 Unde neque existimándum est, neque dicéndum illos esse deos, quando non possunt neque iudícium iudicáre, neque quidquam fácere homínibus. Ba 6 64 Sciéntes ítaque quia non sunt dii, ne ergo timuéritis eos. Ba 6 65 Neque enim régibus maledícent, neque benedícent. Ba 6 66 Signa étiam in cælo géntibus non osténdunt: neque ut sol lucébunt, neque illuminábunt ut luna. Ba 6 67 Béstiæ melióres sunt illis, quæ possunt fúgere sub tectum ac prodésse sibi. Ba 6 68 Nullo ítaque modo nobis est maniféstum quia sunt dii: propter quod ne timeátis eos. Ba 6 69 Nam sicut in cucumerário formído nihil custódit: ita sunt dii illórum lígnei, et argéntei, et inauráti. Ba 6 70 Eódem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet. Simíliter et mórtuo proiécto in ténebris, símiles sunt dii illórum lígnei, et inauráti, et inargentáti. Ba 6 71 A púrpura quoque et múrice, quæ supra illos tíneant, sciétis ítaque quia non sunt dii. Ipsi étiam postrémo comedúntur, et erunt oppróbrium in regióne. Ba 6 72 Mélior est homo iustus qui non habet simulácra, nam erit longe ab oppróbriis. Ez 1 1 Et factum est in trigésimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in médio captivórum iuxta flúvium Chobar, apérti sunt cæli, et vidi visiónes Dei. Ez 1 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigratiónis regis Ióachim, Ez 1 3 factum est verbum Dómini ad Ezechiélem fílium Buzi sacerdótem in terra Chaldæórum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Dómini. Ez 1 4 Et vidi, et ecce ventus túrbinis veniébat ab aquilóne, et nubes magna, et ignis invólvens, et splendor in circúitu eius: et de médio eius quasi spécies eléctri, id est de médio ignis: Ez 1 5 et in médio eius similitúdo quátuor animálium: et hic aspéctus eórum, similitúdo hóminis in eis. Ez 1 6 Quátuor fácies uni, et quátuor pennæ uni. Ez 1 7 Pedes eórum pedes recti, et planta pedis eórum quasi planta pedis vítuli: et scintíllæ quasi aspéctus æris candéntis. Ez 1 8 Et manus hóminis sub pennis eórum in quátuor pártibus: et fácies et pennas per quátuor partes habébant. Ez 1 9 Iunctǽque erant pennæ eórum altérius ad álterum: non revertebántur cum incéderent, sed unumquódque ante fáciem suam gradiebátur. Ez 1 10 Similitúdo autem vultus eórum: fácies hóminis et fácies leónis a dextris ipsórum quátuor: fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Ez 1 11 Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum iungebántur, et duæ tegébant córpora eórum. Ez 1 12 Et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Ez 1 13 Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium, et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat vísio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Ez 1 14 Et animália ibant, et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis. Ez 1 15 Cumque aspícerem animália, appáruit rota una super terram iuxta animália, habens quátuor fácies. Ez 1 16 Et aspéctus rotárum et opus eárum quasi vísio maris: et una similitúdo ipsárum quátuor: et aspéctus eárum et ópera quasi sit rota in médio rotæ. Ez 1 17 Per quátuor partes eárum eúntes ibant, et non revertebántur cum ambulárent. Ez 1 18 Statúra quoque erat rotis, et altitúdo, et horríbilis aspéctus: et totum corpus óculis plenum in circúitu ipsárum quátuor. Ez 1 19 Cumque ambulárent animália, ambulábant páriter et rotæ iuxta ea: et cum elevaréntur animália de terra, elevabántur simul et rotæ. Ez 1 20 Quocúmque ibat spíritus, illuc eúnte spíritu, et rotæ páriter elevabántur, sequéntes eum. Spíritus enim vitæ erat in rotis. Ez 1 21 Cum eúntibus ibant, et cum stántibus stabant: et cum elevátis a terra, páriter elevabántur et rotæ, sequéntes ea: quia spíritus vitæ erat in rotis. Ez 1 22 Et similitúdo super cápita animálium firmaménti, quasi aspéctus crystálli horríbilis, et exténti super cápita eórum désuper. Ez 1 23 Sub firmaménto autem pennæ eórum rectæ altérius ad álterum: unumquódque duábus alis velábat corpus suum, et álterum simíliter velabátur. Ez 1 24 Et audiébam sonum alárum, quasi sonum aquárum multárum, quasi sonum sublímis Dei: cum ambulárent quasi sonus erat multitúdinis ut sonus castrórum: cumque starent, demittebántur pennæ eórum. Ez 1 25 Nam cum fíeret vox super firmaméntum quod erat super caput eórum, stabant, et submittébant alas suas. Ez 1 26 Et super firmaméntum quod erat ímminens cápiti eórum, quasi aspéctus lápidis sapphíri similitúdo throni: et super similitúdinem throni similitúdo quasi aspéctus hóminis désuper. Ez 1 27 Et vidi quasi spéciem eléctri, velut aspéctum ignis, intrínsecus eius per circúitum: a lumbis eius et désuper, et a lumbis eius usque deórsum, vidi quasi spéciem ignis splendéntis in circúitu: Ez 1 28 velut aspéctum arcus cum fúerit in nube in die plúviæ. Hic erat aspéctus splendóris per gyrum. Ez 2 1 Hæc vísio similitúdinis glóriæ Dómini: et vidi, et cécidi in fáciem meam, et audívi vocem loquéntis, et dixit ad me: Fili hóminis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. Ez 2 2 Et ingréssus est in me spíritus postquam locútus est mihi, et státuit me supra pedes meos: et audívi loquéntem ad me, Ez 2 3 et dicéntem: Fili hóminis, mitto ego te ad fílios Israël, ad gentes apostatríces quæ recessérunt a me: ipsi et patres eórum prævaricáti sunt pactum meum usque ad diem hanc: Ez 2 4 et fílii dura fácie et indomábili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ez 2 5 si forte vel ipsi áudiant, et si forte quiéscant, quóniam domus exásperans est: et scient quia prophéta fúerit in médio eórum. Ez 2 6 Tu ergo fili hóminis ne tímeas eos, neque sermónes eórum métuas, quóniam incréduli et subversóres sunt tecum, et cum scorpiónibus hábitas. Verba eórum ne tímeas, et vultus eórum ne formídes, quia domus exásperans est. Ez 2 7 Loquéris ergo verba mea ad eos, si forte áudiant, et quiéscant: quóniam irritatóres sunt. Ez 2 8 Tu autem fili hóminis audi quæcúmque loquor ad te, et noli esse exásperans, sicut domus exasperátrix est: áperi os tuum, et cómede quæcúmque ego do tibi. Ez 2 9 Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involútus liber: et expándit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentatiónes, et carmen, et væ. Ez 3 1 Et dixit ad me: Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede: cómede volúmen istud, et vadens lóquere ad fílios Israël. Ez 3 2 Et apérui os meum, et cibávit me volúmine illo: Ez 3 3 et dixit ad me: Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur volúmine isto, quod ego do tibi. Et comédi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce. Ez 3 4 Et dixit ad me: Fili hóminis, vade ad domum Israël, et loquéris verba mea ad eos. Ez 3 5 Non enim ad pópulum profúndi sermónis et ignótæ linguæ tu mítteris ad domum Israël: Ez 3 6 neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis audíre sermónes: et si ad illos mitteréris, ipsi audírent te. Ez 3 7 Domus autem Israël nolunt audíre te, quia nolunt audíre me: omnis quippe domus Israël attríta fronte est, et duro corde. Ez 3 8 Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum, et frontem tuam duriórem fróntibus eórum. Ez 3 9 Ut adamántem et ut sílicem dedi fáciem tuam: ne tímeas eos, neque métuas a fácie eórum, quia domus exásperans est. Ez 3 10 Et dixit ad me: Fili hóminis, omnes sermónes meos quos ego loquor ad te, assúme in corde tuo, et áuribus tuis audi: Ez 3 11 et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus: si forte áudiant et quiéscant. Ez 3 12 Et assúmpsit me spíritus, et audívi post me vocem commotiónis magnæ: Benedícta glória Dómini de loco suo. Ez 3 13 Et vocem alárum animálium percutiéntium álteram ad álteram, et vocem rotárum sequéntium animália, et vocem commotiónis magnæ. Ez 3 14 Spíritus quoque levávit me, et assúmpsit me: et ábii amárus in indignatióne spíritus mei: manus enim Dómini erat mecum, confórtans me. Ez 3 15 Et veni ad transmigratiónem, ad acérvum novárum frugum, ad eos qui habitábant iuxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedébant, et mansi ibi septem diébus mœrens in médio eórum. Ez 3 16 Cum autem pertransíssent septem dies, factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 3 17 Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israël, et áudies de ore meo verbum, et annuntiábis eis ex me. Ez 3 18 Si dicénte me ad ímpium: Morte moriéris, non annuntiáveris ei, neque locútus fúeris ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem eius de manu tua requíram. Ez 3 19 Si autem tu annuntiáveris ímpio, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in iniquitáte sua moriétur: tu autem ánimam tuam liberásti. Ez 3 20 Sed et si convérsus iustus a iustítia sua fúerit, et fécerit iniquitátem, ponam offendículum coram eo: ipse moriétur quia non annuntiásti ei. In peccáto suo moriétur, et non erunt in memória iustítiæ eius quas fecit: sánguinem vero eius de manu tua requíram. Ez 3 21 Si autem tu annuntiáveris iusto ut non peccet iustus, et ille non peccáverit, vivens vivet, quia annuntiásti ei, et tu ánimam tuam liberásti. Ez 3 22 Et facta est super me manus Dómini, et dixit ad me: Surgens egrédere in campum, et ibi loquar tecum. Ez 3 23 Et surgens egréssus sum in campum: et ecce ibi glória Dómini stabat, quasi glória quam vidi iuxta flúvium Chobar: et cécidi in fáciem meam. Ez 3 24 Et ingréssus est in me spíritus, et státuit me super pedes meos, et locútus est mihi, et dixit ad me: Ingrédere, et inclúdere in médio domus tuæ. Ez 3 25 Et tu fili hóminis, ecce data sunt super te víncula, et ligábunt te in eis, et non egrediéris de médio eórum. Ez 3 26 Et linguam tuam adhærére fáciam paláto tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiúrgans, quia domus exásperans est. Ez 3 27 Cum autem locútus fúero tibi, apériam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Qui audit, áudiat, et qui quiéscit, quiéscat: quia domus exásperans est. Ez 4 1 Et tu fili hóminis, sume tibi láterem, et pones eum coram te, et descríbes in eo civitátem Ierúsalem. Ez 4 2 Et ordinábis advérsus eam obsidiónem, et ædificábis munitiónes, et comportábis ággerem, et dabis contra eam castra, et pones aríetes in gyro. Ez 4 3 Et tu sume tibi sartáginem férream, et pones eam in murum férreum inter te et inter civitátem: et obfirmábis fáciem tuam ad eam, et erit in obsidiónem, et circúmdabis eam: signum est dómui Israël. Ez 4 4 Et tu dórmies super latus tuum sinístrum, et pones iniquitátes domus Israël super eo, número diérum quibus dórmies super illud: et assúmes iniquitátem eórum. Ez 4 5 Ego autem dedi tibi annos iniquitátis eórum, número diérum trecéntos et nonagínta dies: et portábis iniquitátem domus Israël. Ez 4 6 Et cum compléveris hæc, dórmies super latus tuum déxterum secúndo, et assúmes iniquitátem domus Iuda quadragínta diébus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Ez 4 7 Et ad obsidiónem Ierúsalem convértes fáciem tuam, et bráchium tuum erit exténtum: et prophetábis advérsus eam. Ez 4 8 Ecce circúmdedi te vínculis: et non te convértes a látere tuo in latus áliud, donec cómpleas dies obsidiónis tuæ. Ez 4 9 Et tu sume tibi fruméntum, et hórdeum, et fabam, et lentem, et mílium, et víciam: et mittes ea in vas unum, et fácies tibi panes número diérum quibus dórmies super latus tuum: trecéntis et nonagínta diébus cómedes illud. Ez 4 10 Cibus autem tuus, quo vescéris, erit in póndere vigínti statéres in die: a témpore usque ad tempus cómedes illud. Ez 4 11 Et aquam in mensúra bibes, sextam partem hin: a témpore usque ad tempus bibes illud. Ez 4 12 Et quasi subcinerícium hordeáceum cómedes illud, et stércore quod egréditur de hómine opéries illud in óculis eórum. Ez 4 13 Et dixit Dóminus: Sic cómedent fílii Israël panem suum pollútum inter gentes ad quas eíciam eos. Et dixi: Ez 4 14 A a a, Dómine Deus, ecce ánima mea non est pollúta: et morticínum, et lacerátum a béstiis non comédi ab infántia mea usque nunc, et non est ingréssa in os meum omnis caro immúnda. Ez 4 15 Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercóribus humánis, et fácies panem tuum in eo. Ez 4 16 Et dixit ad me: Fili hóminis, ecce ego cónteram báculum panis in Ierúsalem, et cómedent panem in póndere et in sollicitúdine, et aquam in mensúra et in angústia bibent: Ez 4 17 ut deficiéntibus pane et aqua, córruat unusquísque ad fratrem suum, et contabéscant in iniquitátibus suis. Ez 5 1 Et tu fili hóminis, sume tibi gládium acútum, radéntem pilos: et assúmes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assúmes tibi statéram pónderis et dívides eos. Ez 5 2 Tértiam partem igni combúres in médio civitátis, iuxta completiónem diérum obsidiónis: et assúmes tértiam partem, et concídes gládio in circúitu eius: tértiam vero áliam dispérges in ventum, et gládium nudábo post eos. Ez 5 3 Et sumes inde parvum númerum, et ligábis eos in summitáte pállii tui. Ez 5 4 Et ex eis rursum tolles, et proícies eos in médio ignis, et combúres eos igni: et ex eo egrediétur ignis in omnem domum Israël. Ez 5 5 Hæc dicit Dóminus Deus: Ista est Ierúsalem: in médio géntium pósui eam, et in circúitu eius terras. Ez 5 6 Et contémpsit iudícia mea, ut plus esset ímpia quam gentes, et præcépta mea ultra quam terræ quæ in circúitu eius sunt: iudícia enim mea proiecérunt, et in præcéptis meis non ambulavérunt. Ez 5 7 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Quia superástis gentes quæ in circúitu vestro sunt, et in præcéptis meis non ambulástis, et iudícia mea non fecístis, et iuxta iudícia géntium quæ in circúitu vestro sunt non estis operáti: Ez 5 8 ídeo hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego fáciam in médio tui iudícia in óculis géntium: Ez 5 9 et fáciam in te quod non feci, et quibus simília ultra non fáciam, propter omnes abominatiónes tuas. Ez 5 10 Ideo patres cómedent fílios in médio tui, et fílii cómedent patres suos: et fáciam in te iudícia, et ventilábo univérsas relíquias tuas in omnem ventum. Ez 5 11 Idcírco vivo ego, dicit Dóminus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violásti in ómnibus offensiónibus tuis et in cunctis abominatiónibus tuis, ego quoque confríngam: et non parcet óculus meus, et non miserébor. Ez 5 12 Tértia pars tui peste moriétur, et fame consumétur in médio tui, et tértia pars tui in gládio cadet in circúitu tuo: tértiam vero partem tuam in omnem ventum dispérgam, et gládium evaginábo post eos. Ez 5 13 Et complébo furórem meum, et requiéscere fáciam indignatiónem meam in eis, et consolábor: et scient quia ego Dóminus locútus sum in zelo meo, cum implévero indignatiónem meam in eis. Ez 5 14 Et dabo te in desértum, et in oppróbrium géntibus quæ in circúitu tuo sunt, in conspéctu omnis prætereúntis: Ez 5 15 et eris oppróbrium et blasphémia, exémplum et stupor in géntibus quæ in circúitu tuo sunt, cum fécero in te iudícia in furóre, et in indignatióne, et in increpatiónibus iræ. Ez 5 16 Ego Dóminus locútus sum: quando mísero sagíttas famis péssimas in eos: quæ erunt mortíferæ, et quas mittam ut dispérdam vos: et famem congregábo super vos, et cónteram in vobis báculum panis. Ez 5 17 Et immíttam in vos famem, et béstias péssimas, usque ad interneciónem: et pestiléntia et sanguis transíbunt per te, et gládium indúcam super te. Ego Dóminus locútus sum. Ez 6 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 6 2 Fili hóminis pone fáciem tuam ad montes Israël, et prophetábis ad eos, Ez 6 3 et dices: Montes Israël audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus móntibus et cóllibus, rúpibus et vállibus: Ecce ego indúcam super vos gládium, et dispérdam excélsa vestra, Ez 6 4 et demóliar aras vestras, et confringéntur simulácra vestra, et deíciam interféctos vestros ante idóla vestra. Ez 6 5 Et dabo cadávera filiórum Israël ante fáciem simulacrórum vestrórum, et dispérgam ossa vestra circum aras vestras. Ez 6 6 In ómnibus habitatiónibus vestris urbes desértæ erunt, et excélsa demoliéntur, et dissipabúntur: et interíbunt aræ vestræ, et confringéntur: et cessábunt idóla vestra, et conteréntur delúbra vestra, et delebúntur ópera vestra. Ez 6 7 Et cadet interféctus in médio vestri, et sciétis quia ego sum Dóminus. Ez 6 8 Et relínquam in vobis eos qui fúgerint gládium in géntibus, cum dispérsero vos in terris. Ez 6 9 Et recordabúntur mei liberáti vestri in géntibus ad quas captívi ducti sunt: quia contrívi cor eórum fórnicans et recédens a me, et óculos eórum fornicántes post idóla sua: et displicébunt sibímet super malis quæ fecérunt in univérsis abominatiónibus suis. Ez 6 10 Et scient quia ego Dóminus non frustra locútus sum, ut fácerem eis malum hoc. Ez 6 11 Hæc dicit Dóminus Deus: Pércute manum tuam et allíde pedem tuum, et dic: Heu, ad omnes abominatiónes malórum domus Israël: quia gládio, fame, et peste ruitúri sunt. Ez 6 12 Qui longe est, peste moriétur: qui autem prope, gládio córruet: et qui relíctus fúerit et obséssus, fame moriétur: et complébo indignatiónem meam in eis. Ez 6 13 Et sciétis quia ego Dóminus, cum fúerint interfécti vestri in médio idolórum vestrórum, in circúitu arárum vestrárum, in omni colle excélso, et in cunctis summitátibus móntium, et subtus omne lignum nemorósum, et subtus univérsam quercum frondósam, locum ubi accendérunt thura redoléntia univérsis idólis suis. Ez 6 14 Et exténdam manum meam super eos: et fáciam terram desolátam et destitútam, a desérto Déblatha, in ómnibus habitatiónibus eórum: et scient quia ego Dóminus. Ez 7 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 7 2 Et tu fili hóminis, hæc dicit Dóminus Deus terræ Israël: Finis venit, venit finis super quátuor plagas terræ. Ez 7 3 Nunc finis super te, et immíttam furórem meum in te: et iudicábo te iuxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominatiónes tuas. Ez 7 4 Et non parcet óculus meus super te, et non miserébor: sed vias tuas ponam super te, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego Dóminus. Ez 7 5 Hæc dicit Dóminus Deus: Afflíctio una, afflíctio ecce venit. Ez 7 6 Finis venit, venit finis, evigilávit advérsum te: ecce venit. Ez 7 7 Venit contrítio super te, qui hábitas in terra: venit tempus, prope est dies occisiónis, et non glóriæ móntium. Ez 7 8 Nunc de propínquo effúndam iram meam super te, et complébo furórem meum in te: et iudicábo te iuxta vias tuas, et impónam tibi ómnia scélera tua: Ez 7 9 et non parcet óculus meus, nec miserébor: sed vias tuas impónam tibi, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego sum Dóminus percútiens. Ez 7 10 Ecce dies, ecce venit: egréssa est contrítio, flóruit virga, germinávit supérbia: Ez 7 11 iníquitas surréxit in virga impietátis: non ex eis, et non ex pópulo, neque ex sónitu eórum: et non erit réquies in eis. Ez 7 12 Venit tempus, appropinquávit dies: qui emit, non lætétur, et qui vendit, non lúgeat: quia ira super omnem pópulum eius. Ez 7 13 Quia qui vendit, ad id quod véndidit non revertétur: et adhuc in vivéntibus vita eórum: vísio enim ad omnem multitúdinem eius non regrediétur, et vir in iniquitáte vitæ suæ non confortábitur. Ez 7 14 Cánite tuba, præparéntur omnes: et non est qui vadat ad prœ́lium: ira enim mea super univérsum pópulum eius. Ez 7 15 Gládius foris: et pestis, et fames intrínsecus: qui in agro est, gládio moriétur: et qui in civitáte, pestiléntia et fame devorabúntur. Ez 7 16 Et salvabúntur qui fúgerint ex eis: et erunt in móntibus quasi colúmbæ convállium omnes trépidi, unusquísque in iniquitáte sua. Ez 7 17 Omnes manus dissolvéntur, et ómnia génua fluent aquis. Ez 7 18 Et accíngent se cilíciis, et opériet eos formído: et in omni fácie confúsio, et in univérsis capítibus eórum calvítium. Ez 7 19 Argéntum eórum foras proiciétur, et aurum eórum in sterquilínium erit: argéntum eórum et aurum eórum non valébit liberáre eos in die furóris Dómini: ánimam suam non saturábunt, et ventres eórum non implebúntur, quia scándalum iniquitátis eórum factum est. Ez 7 20 Et ornaméntum monílium suórum in supérbiam posuérunt, et imágines abominatiónum suárum et simulacrórum fecérunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immundítiam. Ez 7 21 Et dabo illud in manus alienórum ad diripiéndum, et ímpiis terræ in prædam, et contaminábunt illud. Ez 7 22 Et avértam fáciem meam ab eis, et violábunt arcánum meum: et introíbunt in illud emissárii, et contaminábunt illud. Ez 7 23 Fac conclusiónem, quóniam terra plena est iudício sánguinum, et cívitas plena iniquitáte. Ez 7 24 Et addúcam péssimos de géntibus, et possidébunt domos eórum: et quiéscere fáciam supérbiam poténtium, et possidébunt sanctuária eórum. Ez 7 25 Angústia superveniénte, requírent pacem, et non erit. Ez 7 26 Conturbátio super conturbatiónem véniet, et audítus super audítum: et quærent visiónem de prophéta, et lex períbit a sacerdóte, et consílium a senióribus. Ez 7 27 Rex lugébit, et princeps induétur mœróre, et manus pópuli terræ conturbabúntur: secúndum viam eórum fáciam eis, et secúndum iudícia eórum iudicábo eos, et scient quia ego Dóminus. Ez 8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedébam in domo mea, et senes Iuda sedébant coram me, et cécidit ibi super me manus Dómini Dei. Ez 8 2 Et vidi: et ecce similitúdo quasi aspéctus ignis: ab aspéctu lumbórum eius et deórsum, ignis: et a lumbis eius et sursum, quasi aspéctus splendóris, ut vísio eléctri. Ez 8 3 Et emíssa similitúdo manus apprehéndit me in cincínno cápitis mei, et elevávit me spíritus inter terram et cælum: et addúxit me in Ierúsalem, in visióne Dei, iuxta óstium intérius quod respiciébat ad aquilónem, ubi erat statútum idólum zeli ad provocándam æmulatiónem. Ez 8 4 Et ecce ibi glória Dei Israël, secúndum visiónem quam víderam in campo. Ez 8 5 Et dixit ad me: Fili hóminis, leva óculos tuos ad viam aquilónis. Et levávi óculos meos ad viam aquilónis, et ecce ab aquilóne portæ altáris idólum zeli in ipso intróitu. Ez 8 6 Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vides tu quid isti fáciunt, abominatiónes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recédam a sanctuário meo? et adhuc convérsus vidébis abominatiónes maióres. Ez 8 7 Et introdúxit me ad óstium átrii, et vidi, et ecce forámen unum in paríete. Ez 8 8 Et dixit ad me: Fili hóminis, fode paríetem. Et cum fodíssem paríetem, appáruit óstium unum. Ez 8 9 Et dixit ad me: Ingrédere, et vide abominatiónes péssimas quas isti fáciunt hic. Ez 8 10 Et ingréssus vidi, et ecce omnis similitúdo reptílium et animálium, abominátio, et univérsa idóla domus Israël, depícta erant in paríete in circúitu per totum. Ez 8 11 Et septuagínta viri de senióribus domus Israël: et Iezonías fílius Saphan stabat in médio eórum stántium ante pictúras: et unusquísque habébat thuríbulum in manu sua, et vapor nébulæ de thure consurgébat. Ez 8 12 Et dixit ad me: Certe vides fili hóminis quæ senióres domus Israël fáciunt in ténebris, unusquísque in abscóndito cubículi sui: dicunt enim: Non videt Dóminus nos: derelíquit Dóminus terram. Ez 8 13 Et dixit ad me: Adhuc convérsus vidébis abominatiónes maióres, quas isti fáciunt. Ez 8 14 Et introdúxit me per óstium portæ domus Dómini quod respiciébat ad aquilónem, et ecce ibi mulíeres sedébant plangéntes Adónidem. Ez 8 15 Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis: adhuc convérsus vidébis abominatiónes maióres his. Ez 8 16 Et introdúxit me in átrium domus Dómini intérius, et ecce in óstio templi Dómini, inter vestíbulum et altáre, quasi vigínti quinque viri dorsa habéntes contra templum Dómini, et fácies ad oriéntem: et adorábant ad ortum solis. Ez 8 17 Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis: numquid leve est hoc dómui Iuda, ut fácerent abominatiónes istas quas fecérunt hic, quia repléntes terram iniquitáte, convérsi sunt ad irritándum me? et ecce ápplicant ramum ad nares suas. Ez 8 18 Ergo et ego fáciam in furóre: non parcet óculus meus, nec miserébor: et cum clamáverint ad aures meas voce magna, non exáudiam eos. Ez 9 1 Et clamávit in áuribus meis voce magna, dicens: Appropinquavérunt visitatiónes urbis, et unusquísque vas interfectiónis habet in manu sua. Ez 9 2 Et ecce sex viri veniébant de via portæ superióris, quæ réspicit ad aquilónem, et uniuscuiúsque vas intéritus in manu eius: vir quoque unus in médio eórum vestítus erat líneis, et atramentárium scriptóris ad renes eius: et ingréssi sunt, et stetérunt iuxta altáre ǽreum. Ez 9 3 Et glória Dómini Israël assúmpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et vocávit virum qui indútus erat líneis, et atramentárium scriptóris habébat in lumbis suis. Ez 9 4 Et dixit Dóminus ad eum: Transi per médiam civitátem in médio Ierúsalem: et signa thau super frontes virórum geméntium et doléntium super cunctis abominatiónibus, quæ fiunt in médio eius. Ez 9 5 Et illis dixit, audiénte me: Transíte per civitátem sequéntes eum, et percútite: non parcat óculus vester, neque misereámini. Ez 9 6 Senem, adolescéntulum et vírginem, párvulum et mulíeres interfícite usque ad interneciónem: omnem autem super quem vidéritis thau, ne occidátis: et a sanctuário meo incípite. Cœpérunt ergo a viris senióribus, qui erant ante fáciem domus. Ez 9 7 Et dixit ad eos: Contamináte domum, et impléte átria interféctis: egredímini. Et egréssi sunt, et percutiébant eos qui erant in civitáte. Ez 9 8 Et cæde compléta, remánsi ego, ruíque super fáciem meam, et clamans aio: Heu, heu, heu Dómine Deus: ergóne dispérdes omnes relíquias Israël, effúndens furórem tuum super Ierúsalem? Ez 9 9 Et dixit ad me: Iníquitas domus Israël et Iuda magna est nimis valde, et repléta est terra sanguínibus, et cívitas repléta est aversióne: dixérunt enim: Derelíquit Dóminus terram, et Dóminus non videt. Ez 9 10 Igitur et meus non parcet óculus, neque miserébor: viam eórum super caput eórum reddam. Ez 9 11 Et ecce vir qui erat indútus líneis, qui habébat atramentárium in dorso suo, respóndit verbum, dicens: Feci sicut præcepísti mihi. Ez 10 1 Et vidi: et ecce in firmaménto quod erat super caput chérubim, quasi lapis sapphírus, quasi spécies similitúdinis sólii, appáruit super ea. Ez 10 2 Et dixit ad virum qui indútus erat líneis, et ait: Ingrédere in médio rotárum quæ sunt subtus chérubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter chérubim, et effúnde super civitátem. Ingressúsque est in conspéctu meo. Ez 10 3 Chérubim autem stabant a dextris domus cum ingrederétur vir, et nubes implévit átrium intérius. Ez 10 4 Et eleváta est glória Dómini désuper Cherub ad limen domus: et repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini. Ez 10 5 Et sónitus alárum chérubim audiebátur usque ad átrium extérius, quasi vox Dei omnipoténtis loquéntis. Ez 10 6 Cumque præcepísset viro qui indútus erat líneis, dicens: Sume ignem de médio rotárum quæ sunt inter chérubim: ingréssus ille stetit iuxta rotam. Ez 10 7 Et exténdit cherub manum de médio chérubim ad ignem qui erat inter chérubim, et sumpsit, et dedit in manus eius qui indútus erat líneis: qui accípiens egréssus est. Ez 10 8 Et appáruit in chérubim similitúdo manus hóminis subtus pennas eórum. Ez 10 9 Et vidi: et ecce quátuor rotæ iuxta chérubim: rota una iuxta cherub unum, et rota ália iuxta cherub unum: spécies autem rotárum erat quasi vísio lápidis chrysólithi: Ez 10 10 et aspéctus eárum similitúdo una quátuor, quasi sit rota in médio rotæ. Ez 10 11 Cumque ambulárent, in quátuor partes gradiebántur, et non revertebántur ambulántes: sed ad locum ad quem ire declinábat quæ prima erat, sequebántur et céteræ, nec convertebántur. Ez 10 12 Et omne corpus eárum, et colla, et manus, et pennæ, et círculi, plena erant óculis in circúitu quátuor rotárum. Ez 10 13 Et rotas istas vocávit volúbiles, audiénte me. Ez 10 14 Quátuor autem fácies habébat unum: fácies una, fácies cherub: et fácies secúnda, fácies hóminis: et in tértio fácies leónis: et in quarto fácies áquilæ. Ez 10 15 Et eleváta sunt chérubim: ipsum est ánimal quod víderam iuxta flúvium Chobar. Ez 10 16 Cumque ambulárent chérubim, ibant páriter et rotæ iuxta ea: et cum elevárent chérubim alas suas ut exaltaréntur de terra, non residébant rotæ, sed et ipsæ iuxta erant. Ez 10 17 Stántibus illis stabant, et cum elevátis elevabántur: spíritus enim vitæ erat in eis. Ez 10 18 Et egréssa est glória Dómini a límine templi, et stetit super chérubim. Ez 10 19 Et elevántia chérubim alas suas, exaltáta sunt a terra coram me: et illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt: et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israël erat super ea. Ez 10 20 Ipsum est ánimal quod vidi subter Deum Israël iuxta flúvium Chobar: et intelléxi quia chérubim essent. Ez 10 21 Quátuor vultus uni, et quátuor alæ uni: et similitúdo manus hóminis sub alis eórum. Ez 10 22 Et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quos víderam iuxta flúvium Chobar, et intúitus eórum, et ímpetus singulórum ante fáciem suam íngredi. Ez 11 1 Et elevávit me spíritus, et introdúxit me ad portam domus Dómini orientálem, quæ réspicit ad solis ortum: et ecce in intróitu portæ vigínti quinque viri: et vidi in médio eórum Iezoníam fílium Azur, et Pheltíam fílium Banaíæ, príncipes pópuli. Ez 11 2 Dixítque ad me: Fili hóminis, hi sunt viri qui cógitant iniquitátem, et tractant consílium péssimum in urbe ista, Ez 11 3 dicéntes: Nonne dudum ædificátæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. Ez 11 4 Idcírco vaticináre de eis, vaticináre fili hóminis. Ez 11 5 Et írruit in me spíritus Dómini, et dixit ad me: Lóquere: Hæc dicit Dóminus: Sic locúti estis domus Israël, et cogitatiónes cordis vestri ego novi. Ez 11 6 Plúrimos occidístis in urbe hac, et impléstis vias eius interféctis. Ez 11 7 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Interfécti vestri, quos posuístis in médio eius, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et edúcam vos de médio eius. Ez 11 8 Gládium metuístis, et gládium indúcam super vos, ait Dóminus Deus. Ez 11 9 Et eíciam vos de médio eius, dabóque vos in manu hóstium, et fáciam in vobis iudícia. Ez 11 10 Gládio cadétis: in fínibus Israël iudicábo vos, et sciétis quia ego Dóminus. Ez 11 11 Hæc non erit vobis in lebétem, et vos non éritis in médio eius in carnes: in fínibus Israël iudicábo vos. Ez 11 12 Et sciétis quia ego Dóminus: quia in præcéptis meis non ambulástis, et iudícia mea non fecístis, sed iuxta iudícia géntium quæ in circúitu vestro sunt estis operáti. Ez 11 13 Et factum est cum prophetárem, Pheltías fílius Banaíæ mórtuus est: et cécidi in fáciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Dómine Deus: consummatiónem tu facis reliquiárum Israël? Ez 11 14 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 11 15 Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui, et omnis domus Israël, univérsi quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: Longe recédite a Dómino: nobis data est terra in possessiónem. Ez 11 16 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus, et quia dispérsi eos in terris: ero eis in sanctificatiónem módicam in terris, ad quas venérunt. Ez 11 17 Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis, et adunábo de terris in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israël. Ez 11 18 Et ingrediéntur illuc, et áuferent omnes offensiónes, cunctásque abominatiónes eius de illa. Ez 11 19 Et dabo eis cor unum, et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum: et áuferam cor lapídeum de carne eórum, et dabo eis cor cárneum, Ez 11 20 ut in præcéptis meis ámbulent, et iudícia mea custódiant, faciántque ea: et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. Ez 11 21 Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam, dicit Dóminus Deus. Ez 11 22 Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israël erat super ea. Ez 11 23 Et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem qui est ad oriéntem urbis. Ez 11 24 Et spíritus levávit me, adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem, in visióne in spíritu Dei: et subláta est a me vísio quam víderam. Ez 11 25 Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini quæ osténderat mihi. Ez 12 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 12 2 Fili hóminis, in médio domus exasperántis tu hábitas: qui óculos habent ad vidéndum, et non vident: et aures ad audiéndum, et non áudiunt: quia domus exásperans est. Ez 12 3 Tu ergo fili hóminis, fac tibi vasa transmigratiónis, et transmigrábis per diem coram eis. Transmigrábis autem de loco tuo ad locum álterum in conspéctu eórum, si forte aspíciant, quia domus exásperans est. Ez 12 4 Et éfferes foras vasa tua quasi vasa transmigrántis per diem in conspéctu eórum: tu autem egrediéris véspere coram eis, sicut egréditur migrans. Ez 12 5 Ante óculos eórum pérfode tibi paríetem, et egrediéris per eum. Ez 12 6 In conspéctu eórum in húmeris portáberis: in calígine efferéris: fáciem tuam velábis, et non vidébis terram: quia porténtum dedi te dómui Israël. Ez 12 7 Feci ergo sicut præcéperat mihi Dóminus: vasa mea prótuli quasi vasa transmigrántis per diem, et véspere perfódi mihi paríetem manu: et in calígine egréssus sum, in húmeris portátus in conspéctu eórum. Ez 12 8 Et factus est sermo Dómini mane ad me, dicens: Ez 12 9 Fili hóminis, numquid non dixérunt ad te domus Israël, domus exásperans: Quid tu facis? Ez 12 10 Dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierúsalem, et super omnem domum Israël, quæ est in médio eórum. Ez 12 11 Dic: Ego porténtum vestrum: quómodo feci, sic fiet illis: in transmigratiónem et in captivitátem ibunt. Ez 12 12 Et dux qui est in médio eórum, in húmeris portábitur: in calígine egrediétur: paríetem perfódient, ut edúcant eum: fácies eius operiétur, ut non vídeat óculo terram. Ez 12 13 Et exténdam rete meum super eum, et capiétur in sagéna mea: et addúcam eum in Babylónem, in terram Chaldæórum, et ipsam non vidébit: ibíque moriétur. Ez 12 14 Et omnes qui circa eum sunt, præsídium eius, et ágmina eius, dispérgam in omnem ventum, et gládium evaginábo post eos. Ez 12 15 Et scient quia ego Dóminus, quando dispérsero illos in géntibus, et disseminávero eos in terris. Ez 12 16 Et relínquam ex eis viros paucos a gládio, et fame, et pestiléntia, ut enárrent ómnia scélera eórum in géntibus ad quas ingrediéntur: et scient quia ego Dóminus. Ez 12 17 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 12 18 Fili hóminis, panem tuum in conturbatióne cómede, sed et aquam tuam in festinatióne et mœróre bibe. Ez 12 19 Et dices ad pópulum terræ: Hæc dicit Dóminus Deus ad eos qui hábitant in Ierúsalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitúdine cómedent, et aquam suam in desolatióne bibent: ut desolétur terra a multitúdine sua, propter iniquitátem ómnium qui hábitant in ea. Ez 12 20 Et civitátes quæ nunc habitántur, desolátæ erunt, terráque desérta, et sciétis quia ego Dóminus. Ez 12 21 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 12 22 Fili hóminis, quod est provérbium istud vobis in terra Israël, dicéntium: In longum differéntur dies, et períbit omnis vísio? Ez 12 23 Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Quiéscere fáciam provérbium istud, neque vulgo dicétur ultra in Israël: et lóquere ad eos quod appropinquáverint dies, et sermo omnis visiónis. Ez 12 24 Non enim erit ultra omnis vísio cassa, neque divinátio ambígua in médio filiórum Israël. Ez 12 25 Quia ego Dóminus loquar, et quodcúmque locútus fúero verbum, fiet, et non prolongábitur ámplius: sed in diébus vestris domus exásperans loquar verbum, et fáciam illud, dicit Dóminus Deus. Ez 12 26 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 12 27 Fili hóminis, ecce domus Israël dicéntium: Vísio quam hic videt, in dies multos et in témpora longa iste prophétat. Ez 12 28 Proptérea dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Non prolongábitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locútus fúero, complébitur, dicit Dóminus Deus. Ez 13 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 13 2 Fili hóminis, vaticináre ad prophétas Israël qui prophétant, et dices prophetántibus de corde suo: Audíte verbum Dómini. Ez 13 3 Hæc dicit Dóminus Deus: Væ prophétis insipiéntibus, qui sequúntur spíritum suum, et nihil vident! Ez 13 4 Quasi vulpes in desértis prophétæ tui Israël erant. Ez 13 5 Non ascendístis ex advérso, neque opposuístis murum pro domo Israël, ut starétis in prœ́lio in die Dómini. Ez 13 6 Vident vana, et divínant mendácium, dicéntes: Ait Dóminus, cum Dóminus non míserit eos: et perseveravérunt confirmáre sermónem. Ez 13 7 Numquid non visiónem cassam vidístis, et divinatiónem mendácem locúti estis, et dícitis: Ait Dóminus, cum ego non sim locútus? Ez 13 8 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia locúti estis vana, et vidístis mendácium, ídeo ecce ego ad vos, dicit Dóminus Deus. Ez 13 9 Et erit manus mea super prophétas qui vident vana, et divínant mendácium: in consílio pópuli mei non erunt, et in scriptúra domus Israël non scribéntur, nec in terram Israël ingrediéntur, et sciétis quia ego Dóminus Deus: Ez 13 10 eo quod decéperint pópulum meum, dicéntes: Pax, et non est pax: et ipse ædificábat paríetem, illi autem liniébant eum luto absque páleis. Ez 13 11 Dic ad eos qui líniunt absque temperatúra, quod casúrus sit: erit enim imber inúndans, et dabo lápides prægrándes désuper irruéntes, et ventum procéllæ dissipántem. Ez 13 12 Síquidem ecce cécidit páries: numquid non dicétur vobis: Ubi est litúra quam linístis? Ez 13 13 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Et erúmpere fáciam spíritum tempestátum in indignatióne mea, et imber inúndans in furóre meo erit, et lápides grandes in ira in consumptiónem. Ez 13 14 Et déstruam paríetem quem linístis absque temperaménto, et adæquábo eum terræ, et revelábitur fundaméntum eius: et cadet, et consumétur in médio eius, et sciétis quia ego sum Dóminus. Ez 13 15 Et complébo indignatiónem meam in paríete, et in his qui líniunt eum absque temperaménto: dicámque vobis: Non est páries, et non sunt qui líniunt eum. Ez 13 16 Prophétæ Israël, qui prophétant ad Ierúsalem, et vident ei visiónem pacis, et non est pax, ait Dóminus Deus. Ez 13 17 Et tu fili hóminis, pone fáciem tuam contra fílias pópuli tui quæ prophétant de corde suo: et vaticináre super eas, Ez 13 18 et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Væ quæ cónsuunt pulvíllos sub omni cúbito manus, et fáciunt cervicália sub cápite univérsæ ætátis ad capiéndas ánimas: et cum cáperent ánimas pópuli mei, vivificábant ánimas eórum. Ez 13 19 Et violábant me ad pópulum meum propter pugíllum hórdei, et fragmen panis, ut interfícerent ánimas quæ non moriúntur, et vivificárent ánimas quæ non vivunt, mentiéntes pópulo meo credénti mendáciis. Ez 13 20 Propter hoc hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad pulvíllos vestros, quibus vos cápitis ánimas volántes: et dirúmpam eos de bráchiis vestris, et dimíttam ánimas quas vos cápitis, ánimas ad volándum. Ez 13 21 Et dirúmpam cervicália vestra, et liberábo pópulum meum de manu vestra, neque erunt ultra in mánibus vestris ad prædándum: et sciétis quia ego Dóminus. Ez 13 22 Pro eo quod mœrére fecístis cor iusti mendáciter, quem ego non contristávi: et confortástis manus ímpii, ut non reverterétur a via sua mala, et víveret: Ez 13 23 proptérea vana non vidébitis, et divinatiónes non divinábitis ámplius, et éruam pópulum meum de manu vestra: et sciétis quia ego Dóminus. Ez 14 1 Et venérunt ad me viri seniórum Israël, et sedérunt coram me. Ez 14 2 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 14 3 Fili hóminis, viri isti posuérunt immundítias suas in córdibus suis, et scándalum iniquitátis suæ statuérunt contra fáciem suam: numquid interrogátus respondébo eis? Ez 14 4 Propter hoc lóquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Homo homo de domo Israël, qui posúerit immundítias suas in corde suo, et scándalum iniquitátis suæ statúerit contra fáciem suam, et vénerit ad prophétam intérrogans per eum me: ego Dóminus respondébo ei in multitúdine immunditiárum suárum: Ez 14 5 ut capiátur domus Israël in corde suo, quo recessérunt a me in cunctis idólis suis. Ez 14 6 Proptérea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Convertímini, et recédite ab idólis vestris, et ab univérsis contaminatiónibus vestris avértite fácies vestras. Ez 14 7 Quia homo homo de domo Israël, et de prosélytis quicúmque ádvena fúerit in Israël, si alienátus fúerit a me, et posúerit idóla sua in corde suo, et scándalum iniquitátis suæ statúerit contra fáciem suam, et vénerit ad prophétam ut intérroget per eum me: ego Dóminus respondébo ei per me. Ez 14 8 Et ponam fáciem meam super hóminem illum, et fáciam eum in exémplum et in provérbium, et dispérdam eum de médio pópuli mei: et sciétis quia ego Dóminus. Ez 14 9 Et prophéta cum erráverit, et locútus fúerit verbum, ego Dóminus decépi prophétam illum: et exténdam manum meam super illum, et delébo eum de médio pópuli mei Israël. Ez 14 10 Et portábunt iniquitátem suam: iuxta iniquitátem interrogántis, sic iníquitas prophétæ erit: Ez 14 11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluátur in univérsis prævaricatiónibus suis: sed sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum, ait Dóminus exercítuum. Ez 14 12 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 14 13 Fili hóminis, terra cum peccáverit mihi, ut prævaricétur præváricans, exténdam manum meam super eam, et cónteram virgam panis eius, et immíttam in eam famem, et interfíciam de ea hóminem et iuméntum. Ez 14 14 Et si fúerint tres viri isti in médio eius, Noë, Dániel, et Iob: ipsi iustítia sua liberábunt ánimas suas, ait Dóminus exercítuum. Ez 14 15 Quod si et béstias péssimas indúxero super terram ut vastem eam, et fúerit ínvia, eo quod non sit pertránsiens propter béstias: Ez 14 16 tres viri isti si fúerint in ea, vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia nec fílios nec fílias liberábunt, sed ipsi soli liberabúntur, terra autem desolábitur. Ez 14 17 Vel si gládium indúxero super terram illam, et díxero gládio: Transi per terram: et interfécero de ea hóminem et iuméntum: Ez 14 18 et tres viri isti fúerint in médio eius: vivo ego, dicit Dóminus Deus, non liberábunt fílios neque fílias, sed ipsi soli liberabúntur. Ez 14 19 Si autem et pestiléntiam immísero super terram illam, et effúdero indignatiónem meam super eam in sánguine, ut áuferam ex ea hóminem et iuméntum: Ez 14 20 et Noë, et Dániel, et Iob fúerint in médio eius: vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia fílium et fíliam non liberábunt, sed ipsi iustítia sua liberábunt ánimas suas. Ez 14 21 Quóniam hæc dicit Dóminus Deus: Quod etsi quátuor iudícia mea péssima, gládium, et famem, ac béstias malas, et pestiléntiam immísero in Ierúsalem, ut interfíciam de ea hóminem et pecus: Ez 14 22 tamen relinquétur in ea salvátio educéntium fílios et fílias: ecce ipsi ingrediéntur ad vos, et vidébitis viam eórum et adinventiónes eórum, et consolabímini super malo quod indúxi in Ierúsalem, in ómnibus quæ importávi super eam. Ez 14 23 Et consolabúntur vos, cum vidéritis viam eórum et adinventiónes eórum: et cognoscétis quod non frustra fécerim ómnia quæ feci in ea, ait Dóminus Deus. Ez 15 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 15 2 Fili hóminis, quid fiet de ligno vitis, ex ómnibus lignis némorum quæ sunt inter ligna silvárum? Ez 15 3 Numquid tollétur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricábitur de ea paxíllus ut depéndeat in eo quodcúmque vas? Ez 15 4 Ecce igni datum est in escam: utrámque partem eius consúmpsit ignis, et medíetas eius redácta est in favíllam: numquid útile erit ad opus? Ez 15 5 Etiam cum esset íntegrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoráverit et combússerit, nihil ex eo fiet óperis? Ez 15 6 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quómodo lignum vitis inter ligna silvárum, quod dedi igni ad devorándum, sic tradam habitatóres Ierúsalem. Ez 15 7 Et ponam fáciem meam in eos: de igne egrediéntur, et ignis consúmet eos: et sciétis quia ego Dóminus, cum posúero fáciem meam in eos, Ez 15 8 et dédero terram ínviam et desolátam, eo quod prævaricatóres extíterint, dicit Dóminus Deus. Ez 16 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 16 2 Fili hóminis, notas fac Ierúsalem abominatiónes suas, Ez 16 3 et dices: Hæc dicit Dóminus Deus Ierúsalem: Radix tua et generátio tua de terra Chánaan: pater tuus Amorrhǽus, et mater tua Cethǽa. Ez 16 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est præcísus umbilícus tuus, et aqua non es lota in salútem, nec sale salíta, nec involúta pannis. Ez 16 5 Non pepércit super te óculus, ut fáceret tibi unum de his, misértus tui: sed proiécta es super fáciem terræ in abiectióne ánimæ tuæ in die qua nata es. Ez 16 6 Tránsiens autem per te, vidi te conculcári in sánguine tuo: et dixi tibi cum esses in sánguine tuo: Vive: dixi, inquam, tibi: In sánguine tuo vive. Ez 16 7 Multiplicátam quasi germen agri dedi te: et multiplicáta es, et grandis effécta, et ingréssa es, et pervenísti ad mundum mulíebrem: úbera tua intumuérunt, et pilus tuus germinávit: et eras nuda, et confusióne plena. Ez 16 8 Et transívi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amántium: et expándi amíctum meum super te, et opérui ignomíniam tuam: et iurávi tibi, et ingréssus sum pactum tecum, ait Dóminus Deus, et facta es mihi. Ez 16 9 Et lavi te aqua, et emundávi sánguinem tuum ex te, et unxi te óleo. Ez 16 10 Et vestívi te discolóribus, et calceávi te iánthino, et cinxi te bysso, et índui te subtílibus. Ez 16 11 Et ornávi te ornaménto, et dedi armíllas in mánibus tuis, et torquem circa collum tuum. Ez 16 12 Et dedi ináurem super os tuum, et círculos áuribus tuis, et corónam decóris in cápite tuo. Ez 16 13 Et ornáta es auro et argénto, et vestíta es bysso et polýmito et multicolóribus: símilam, et mel, et óleum comedísti: et decóra facta es veheménter nimis, et profecísti in regnum. Ez 16 14 Et egréssum est nomen tuum in gentes propter spéciem tuam, quia perfécta eras in decóre meo quem posúeram super te, dicit Dóminus Deus. Ez 16 15 Et habens fidúciam in pulchritúdine tua, fornicáta es in nómine tuo: et exposuísti fornicatiónem tuam omni transeúnti, ut eius fíeres. Ez 16 16 Et sumens de vestiméntis tuis, fecísti tibi excélsa hinc inde consúta, et fornicáta es super eis sicut non est factum, neque futúrum est. Ez 16 17 Et tulísti vasa decóris tui de auro meo atque argénto meo, quæ dedi tibi, et fecísti tibi imágines masculínas, et fornicáta es in eis. Ez 16 18 Et sumpsísti vestiménta tua multicolória, et operuísti illas, et óleum meum et thymiáma meum posuísti coram eis. Ez 16 19 Et panem meum quem dedi tibi, símilam, et óleum, et mel, quibus enutrívi te, posuísti in conspéctu eórum in odórem suavitátis: et factum est, ait Dóminus Deus. Ez 16 20 Et tulísti fílios tuos et fílias tuas quas generásti mihi, et immolásti eis ad devorándum. Numquid parva est fornicátio tua? Ez 16 21 Immolásti fílios meos, et dedísti, illos cónsecrans, eis. Ez 16 22 Et post omnes abominatiónes tuas et fornicatiónes, non es recordáta diérum adolescéntiæ tuæ, quando eras nuda et confusióne plena, conculcáta in sánguine tuo. Ez 16 23 Et áccidit post omnem malítiam tuam (væ, væ tibi, ait Dóminus Deus), Ez 16 24 et ædificásti tibi lupánar, et fecísti tibi prostíbulum in cunctis platéis. Ez 16 25 Ad omne caput viæ ædificásti signum prostitutiónis tuæ, et abominábilem fecísti decórem tuum: et divisísti pedes tuos omni transeúnti, et multiplicásti fornicatiónes tuas: Ez 16 26 et fornicáta es cum fíliis Ægýpti, vicínis tuis, magnárum cárnium: et multiplicásti fornicatiónem tuam ad irritándum me. Ez 16 27 Ecce ego exténdam manum meam super te, et áuferam iustificatiónem tuam, et dabo te in ánimas odiéntium te filiárum Palæstinárum, quæ erubéscunt in via tua sceleráta. Ez 16 28 Et fornicáta es in fíliis Assyriórum, eo quod necdum fúeris expléta: et postquam fornicáta es, nec sic es satiáta. Ez 16 29 Et multiplicásti fornicatiónem tuam in terra Chánaan cum Chaldǽis, et nec sic satiáta es. Ez 16 30 In quo mundábo cor tuum, ait Dóminus Deus, cum fácias ómnia hæc ópera mulíeris meretrícis et procácis? Ez 16 31 Quia fabricásti lupánar tuum in cápite omnis viæ, et excélsum tuum fecísti in omni platéa: nec facta es quasi méretrix fastídio augens prétium, Ez 16 32 sed quasi múlier adúltera, quæ super virum suum indúcit aliénos. Ez 16 33 Omnibus meretrícibus dantur mercédes: tu autem dedísti mercédes cunctis amatóribus tuis, et dona donábas eis, ut intrárent ad te úndique ad fornicándum tecum. Ez 16 34 Factúmque est in te contra consuetúdinem mulíerum in fornicatiónibus tuis, et post te non erit fornicátio: in eo enim quod dedísti mercédes, et mercédes non accepísti, factum est in te contrárium. Ez 16 35 Proptérea méretrix audi verbum Dómini. Ez 16 36 Hæc dicit Dóminus Deus: Quia effúsum est æs tuum et reveláta est ignomínia tua in fornicatiónibus tuis super amatóres tuos, et super idóla abominatiónum tuárum, in sánguine filiórum tuórum quos dedísti eis: Ez 16 37 ecce ego congregábo omnes amatóres tuos quibus commísta es, et omnes quos dilexísti, cum univérsis quos óderas: et congregábo eos super te úndique, et nudábo ignomíniam tuam coram eis, et vidébunt omnem turpitúdinem tuam. Ez 16 38 Et iudicábo te iudíciis adulterárum, et effundéntium sánguinem: et dabo te in sánguinem furóris et zeli. Ez 16 39 Et dabo te in manus eórum, et déstruent lupánar tuum, et demoliéntur prostíbulum tuum: et denudábunt te vestiméntis tuis, et áuferent vasa decóris tui, et derelínquent te nudam, plenámque ignomínia: Ez 16 40 et addúcent super te multitúdinem, et lapidábunt te lapídibus, et trucidábunt te gládiis suis. Ez 16 41 Et combúrent domos tuas igni, et fácient in te iudícia in óculis mulíerum plurimárum. Et désines fornicári, et mercédes ultra non dabis. Ez 16 42 Et requiéscet indignátio mea in te, et auferétur zelus meus a te: et quiéscam, nec iráscar ámplius. Ez 16 43 Eo quod non fúeris recordáta diérum adolescéntiæ tuæ, et provocásti me in ómnibus his, quaprópter et ego vias tuas in cápite tuo dedi, ait Dóminus Deus, et non feci iuxta scélera tua in ómnibus abominatiónibus tuis. Ez 16 44 Ecce omnis qui dicit vulgo provérbium, in te assúmet illud, dicens: Sicut mater, ita et fília eius. Ez 16 45 Fília matris tuæ es tu, quæ proiécit virum suum et fílios suos: et soror sorórum tuárum es tu, quæ proiecérunt viros suos et fílios suos: mater vestra Cethǽa, et pater vester Amorrhǽus. Ez 16 46 Et soror tua maior, Samaría, ipsa et fíliæ eius, quæ hábitant ad sinístram tuam: soror autem tua minor te, quæ hábitat a dextris tuis, Sódoma, et fíliæ eius. Ez 16 47 Sed nec in viis eárum ambulásti, neque secúndum scélera eárum fecísti pauxíllum minus: pene sceleratióra fecísti illis in ómnibus viis tuis. Ez 16 48 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia non fecit Sódoma soror tua, ipsa et fíliæ eius, sicut fecísti tu et fíliæ tuæ. Ez 16 49 Ecce hæc fuit iníquitas Sódomæ soróris tuæ: supérbia, satúritas panis et abundántia, et ótium ipsíus et filiárum eius: et manum egéno et páuperi non porrigébant. Ez 16 50 Et elevátæ sunt, et fecérunt abominatiónes coram me: et ábstuli eas sicut vidísti. Ez 16 51 Et Samaría dimídium peccatórum tuórum non peccávit: sed vicísti eas sceléribus tuis, et iustificásti soróres tuas in ómnibus abominatiónibus tuis quas operáta es. Ez 16 52 Ergo et tu porta confusiónem tuam, quæ vicísti soróres tuas peccátis tuis, scelerátius agens ab eis: iustificátæ sunt enim a te: ergo et tu confúndere, et porta ignomíniam tuam, quæ iustificásti soróres tuas. Ez 16 53 Et convértam restítuens eas conversióne Sodomórum cum filiábus suis, et conversióne Samaríæ et filiárum eius, et convértam reversiónem tuam in médio eárum, Ez 16 54 ut portes ignomíniam tuam, et confundáris in ómnibus quæ fecísti consólans eas. Ez 16 55 Et soror tua Sódoma et fíliæ eius reverténtur ad antiquitátem suam, et Samaría et fíliæ eius reverténtur ad antiquitátem suam, et tu et fíliæ tuæ revertémini ad antiquitátem vestram. Ez 16 56 Non fuit autem Sódoma soror tua audíta in ore tuo in die supérbiæ tuæ, Ez 16 57 ántequam revelarétur malítia tua, sicut hoc témpore in oppróbrium filiárum Sýriæ, et cunctárum in circúitu tuo filiárum Palæstinárum quæ ámbiunt te per gyrum. Ez 16 58 Scelus tuum et ignomíniam tuam tu portásti, ait Dóminus Deus. Ez 16 59 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Et fáciam tibi sicut despexísti iuraméntum, ut írritum fáceres pactum: Ez 16 60 et recordábor ego pacti mei tecum in diébus adolescéntiæ tuæ, et suscitábo tibi pactum sempitérnum. Ez 16 61 Et recordáberis viárum tuárum, et confundéris, cum recéperis soróres tuas te maióres cum minóribus tuis: et dabo eas tibi in fílias, sed non ex pacto tuo. Ez 16 62 Et suscitábo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dóminus: Ez 16 63 ut recordéris, et confundáris, et non sit tibi ultra aperíre os præ confusióne tua, cum placátus tibi fúero in ómnibus quæ fecísti, ait Dóminus Deus. Ez 17 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 17 2 Fili hóminis, propóne ænígma, et narra parábolam ad domum Israël, Ez 17 3 et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Aquila grandis magnárum alárum, longo membrórum ductu, plena plumis et varietáte, venit ad Líbanum, et tulit medúllam cedri. Ez 17 4 Summitátem fróndium eius avúlsit, et transportávit eam in terram Chánaan: in urbe negotiatórum pósuit illam. Ez 17 5 Et tulit de sémine terræ, et pósuit illud in terra pro sémine, ut firmáret radícem super aquas multas: in superfície pósuit illud. Ez 17 6 Cumque germinásset, crevit in víneam latiórem, húmili statúra, respiciéntibus ramis eius ad eam, et radíces eius sub illa erant: facta est ergo vínea, et fructificávit in pálmites, et emísit propágines. Ez 17 7 Et facta est áquila áltera grandis, magnis alis, multísque plumis: et ecce vínea ista quasi mittens radíces suas ad eam, pálmites suos exténdit ad illam, ut irrigáret eam de aréolis gérminis sui. Ez 17 8 In terra bona super aquas multas plantáta est, ut fáciat frondes, et portet fructum, ut sit in víneam grandem. Ez 17 9 Dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Ergóne prosperábitur? nonne radíces eius evéllet, et fructus eius distrínget, et siccábit omnes pálmites gérminis eius, et aréscet, et non in bráchio grandi, neque in pópulo multo, ut evélleret eam radícitus? Ez 17 10 Ecce plantáta est: ergóne prosperábitur? nonne, cum tetígerit eam ventus urens, siccábitur, et in áreis gérminis sui aréscet? Ez 17 11 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 17 12 Dic ad domum exasperántem: Nescítis quid ista signíficent? Dic: Ecce venit rex Babylónis in Ierúsalem, et assúmet regem et príncipes eius, et addúcet eos ad semetípsum in Babylónem. Ez 17 13 Et tollet de sémine regni, feriétque cum eo fœdus, et ab eo accípiet iusiurándum. Sed et fortes terræ tollet, Ez 17 14 ut sit regnum húmile, et non elevétur, sed custódiat pactum eius, et servet illud. Ez 17 15 Qui recédens ab eo misit núntios ad Ægýptum, ut daret sibi equos et pópulum multum: numquid prosperábitur, vel consequétur salútem, qui fecit hæc? et qui dissólvit pactum, numquid effúgiet? Ez 17 16 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam in loco regis qui constítuit eum regem, cuius fecit írritum iuraméntum, et solvit pactum quod habébat cum eo, in médio Babylónis moriétur. Ez 17 17 Et non in exércitu grandi, neque in pópulo multo, fáciet contra eum Phárao prœ́lium: in iactu ággeris, et in exstructióne vallórum, ut interfíciat ánimas multas. Ez 17 18 Spréverat enim iuraméntum, ut sólveret fœdus, et ecce dedit manum suam: et cum ómnia hæc fécerit, non effúgiet. Ez 17 19 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Vivo ego, quóniam iuraméntum quod sprevit, et fœdus quod prævaricátus est, ponam in caput eius. Ez 17 20 Et expándam super eum rete meum, et comprehendétur in sagéna mea: et addúcam eum in Babylónem, et iudicábo eum ibi in prævaricatióne qua despéxit me. Ez 17 21 Et omnes prófugi eius, cum univérso ágmine suo, gládio cadent: resídui autem in omnem ventum dispergéntur: et sciétis quia ego Dóminus locútus sum. Ez 17 22 Hæc dicit Dóminus Deus: Et sumam ego de medúlla cedri sublímis, et ponam: de vértice ramórum eius ténerum distríngam, et plantábo super montem excélsum et eminéntem. Ez 17 23 In monte sublími Israël plantábo illud, et erúmpet in germen, et fáciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitábunt sub ea omnes vólucres, et univérsum volátile sub umbra fróndium eius nidificábit. Ez 17 24 Et scient ómnia ligna regiónis quia ego Dóminus humiliávi lignum sublíme, et exaltávi lignum húmile: et siccávi lignum víride, et frondére feci lignum áridum. Ego Dóminus locútus sum, et feci. Ez 18 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 18 2 Quid est quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? Ez 18 3 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ez 18 4 Ecce omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur. Ez 18 5 Et vir si fúerit iustus, et fécerit iudícium et iustítiam, Ez 18 6 in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: Ez 18 7 et hóminem non contristáverit, pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: Ez 18 8 ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avérterit manum suam, et iudícium verum fécerit inter virum et virum: Ez 18 9 in præcéptis meis ambuláverit, et iudícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic iustus est: vita vivet, ait Dóminus Deus. Ez 18 10 Quod si genúerit fílium latrónem, effundéntem sánguinem, et fécerit unum de istis: Ez 18 11 et hæc quidem ómnia non faciéntem, sed in móntibus comedéntem, et uxórem próximi sui polluéntem: Ez 18 12 egénum et páuperem contristántem, rapiéntem rapínas, pignus non reddéntem, et ad idóla levántem óculos suos, abominatiónem faciéntem: Ez 18 13 ad usúram dantem, et ámplius accipiéntem: numquid vivet? Non vivet: cum univérsa hæc detestánda fécerit, morte moriétur: sanguis eius in ipso erit. Ez 18 14 Quod si genúerit fílium, qui videns ómnia peccáta patris sui quæ fecit, timúerit, et non fécerit símile eis: Ez 18 15 super montes non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël, et uxórem próximi sui non violáverit: Ez 18 16 et virum non contristáverit, pignus non retinúerit, et rapínam non rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: Ez 18 17 a páuperis iniúria avérterit manum suam, usúram et superabundántiam non accéperit, iudícia mea fécerit, in præcéptis meis ambuláverit: hic non moriétur in iniquitáte patris sui, sed vita vivet. Ez 18 18 Pater eius, quia calumniátus est, et vim fecit fratri, et malum operátus est in médio pópuli sui, ecce mórtuus est in iniquitáte sua. Ez 18 19 Et dícitis: Quare non portávit fílius iniquitátem patris? Vidélicet quia fílius iudícium et iustítiam operátus est, ómnia præcépta mea custodívit, et fecit illa, vivet vita. Ez 18 20 Anima quæ peccáverit, ipsa moriétur: fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii: iustítia iusti super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum. Ez 18 21 Si autem ímpius égerit pœniténtiam ab ómnibus peccátis suis quæ operátus est, et custodíerit ómnia præcépta mea, et fécerit iudícium et iustítiam: vita vivet, et non moriétur. Ez 18 22 Omnium iniquitátum eius quas operátus est, non recordábor: in iustítia sua quam operátus est, vivet. Ez 18 23 Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis, et vivat? Ez 18 24 Si autem avérterit se iustus a iustítia sua, et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes quas operári solet ímpius, numquid vivet? Omnes iustítiæ eius quas fécerat, non recordabúntur: in prævaricatióne qua prævaricátus est, et in peccáto suo quod peccávit, in ipsis moriétur. Ez 18 25 Et dixístis: Non est æqua via Dómini. Audíte ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Ez 18 26 Cum enim avérterit se iustus a iustítia sua, et fécerit iniquitátem, moriétur in eis: in iniustítia quam operátus est moriétur. Ez 18 27 Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua quam operátus est, et fécerit iudícium et iustítiam, ipse ánimam suam vivificábit. Ez 18 28 Consíderans enim, et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis quas operátus est, vita vivet, et non moriétur. Ez 18 29 Et dicunt fílii Israël: Non est æqua via Dómini. Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ? Ez 18 30 Idcírco unumquémque iuxta vias suas iudicábo domus Israël, ait Dóminus Deus. Convertímini, et ágite pœniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris, et non erit vobis in ruínam iníquitas. Ez 18 31 Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras in quibus prævaricáti estis, et fácite vobis cor novum, et spíritum novum: et quare moriémini, domus Israël? Ez 18 32 Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus: revertímini, et vívite. Ez 19 1 Et tu assúme planctum super príncipes Israël, Ez 19 2 et dices: Quare mater tua leǽna inter leónes cubávit? in médio leunculórum enutrívit cátulos suos? Ez 19 3 Et edúxit unum de leúnculis suis, et leo factus est: et dídicit cápere prædam, hominémque comédere. Ez 19 4 Et audiérunt de eo gentes: et non absque vulnéribus suis cepérunt eum, et adduxérunt eum in caténis in terram Ægýpti. Ez 19 5 Quæ cum vidísset quóniam infirmáta est, et périit exspectátio eius, tulit unum de leúnculis suis: leónem constítuit eum. Ez 19 6 Qui incedébat inter leónes, et factus est leo: et dídicit prædam cápere, et hómines devoráre: Ez 19 7 dídicit víduas fácere, et civitátes eárum in desértum addúcere: et desoláta est terra et plenitúdo eius a voce rugítus illíus. Ez 19 8 Et convenérunt advérsus eum gentes úndique de provínciis, et expandérunt super eum rete suum: in vulnéribus eárum captus est. Ez 19 9 Et misérunt eum in cáveam: in caténis adduxérunt eum ad regem Babylónis, miserúntque eum in cárcerem, ne audirétur vox eius ultra super montes Israël. Ez 19 10 Mater tua quasi vínea in sánguine tuo super aquam plantáta est: fructus eius et frondes eius crevérunt ex aquis multis. Ez 19 11 Et factæ sunt ei virgæ sólidæ in sceptra dominántium, et exaltáta est statúra eius inter frondes, et vidit altitúdinem suam in multitúdine pálmitum suórum. Ez 19 12 Et evúlsa est in ira, in terrámque proiécta, et ventus urens siccávit fructum eius: marcuérunt et arefáctæ sunt virgæ róboris eius: ignis comédit eam. Ez 19 13 Et nunc transplantáta est in desértum, in terra ínvia et sitiénti. Ez 19 14 Et egréssus est ignis de virga ramórum eius, qui fructum eius comédit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominántium. Planctus est, et erit in planctum. Ez 20 1 Et factum est in anno séptimo, in quinto, in décima mensis, venérunt viri de senióribus Israël ut interrogárent Dóminum, et sedérunt coram me. Ez 20 2 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 20 3 Fili hóminis, lóquere senióribus Israël, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Numquid ad interrogándum me vos venístis? vivo ego quia non respondébo vobis, ait Dóminus Deus. Ez 20 4 Si iúdicas eos, si iúdicas fili hóminis, abominatiónes patrum eórum osténde eis. Ez 20 5 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: In die qua elégi Israël, et levávi manum meam pro stirpe domus Iacob, et appárui eis in terra Ægýpti, et levávi manum meam pro eis, dicens: Ego Dóminus Deus vester: Ez 20 6 in die illa levávi manum meam pro eis ut edúcerem eos de terra Ægýpti, in terram quam províderam eis, fluéntem lacte et melle, quæ est egrégia inter omnes terras. Ez 20 7 Et dixi ad eos: Unusquísque offensiónes oculórum suórum abíciat, et in idólis Ægýpti nolíte póllui: ego Dóminus Deus vester. Ez 20 8 Et irritavérunt me, noluerúntque me audíre: unusquísque abominatiónes oculórum suórum non proiécit, nec idóla Ægýpti reliquérunt. Et dixi ut effúnderem indignatiónem meam super eos, et implérem iram meam in eis, in médio terræ Ægýpti. Ez 20 9 Et feci propter nomen meum, ut non violarétur coram géntibus in quarum médio erant, et inter quas appárui eis ut edúcerem eos de terra Ægýpti. Ez 20 10 Eiéci ergo eos de terra Ægýpti, et edúxi eos in desértum. Ez 20 11 Et dedi eis præcépta mea, et iudícia mea osténdi eis, quæ fáciens homo vivet in eis. Ez 20 12 Insuper et sábbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos: et scirent quia ego Dóminus sanctíficans eos. Ez 20 13 Et irritavérunt me domus Israël in desérto: in præcéptis meis non ambulavérunt, et iudícia mea proiecérunt, quæ fáciens homo vivet in eis, et sábbata mea violavérunt veheménter. Dixi ergo ut effúnderem furórem meum super eos in desérto, et consúmerem eos: Ez 20 14 et feci propter nomen meum, ne violarétur coram géntibus de quibus eiéci eos in conspéctu eárum. Ez 20 15 Ego ígitur levávi manum meam super eos in desérto, ne indúcerem eos in terram quam dedi eis, fluéntem lacte et melle, præcípuam terrárum ómnium: Ez 20 16 quia iudícia mea proiecérunt, et in præcéptis meis non ambulavérunt, et sábbata mea violavérunt: post idóla enim cor eórum gradiebátur. Ez 20 17 Et pepércit óculus meus super eos, ut non interfícerem eos: nec consúmpsi eos in desérto. Ez 20 18 Dixi autem ad fílios eórum in solitúdine: In præcéptis patrum vestrórum nolíte incédere, nec iudícia eórum custodiátis, nec in idólis eórum polluámini. Ez 20 19 Ego Dóminus Deus vester: in præcéptis meis ambuláte: iudícia mea custodíte, et fácite ea: Ez 20 20 et sábbata mea sanctificáte, ut sint signum inter me et vos, et sciátis quia ego sum Dóminus Deus vester. Ez 20 21 Et exacerbavérunt me fílii: in præcéptis meis non ambulavérunt, et iudícia mea non custodiérunt ut fácerent ea, quæ cum fécerit homo, vivet in eis, et sábbata mea violavérunt. Et comminátus sum ut effúnderem furórem meum super eos, et implérem iram meam in eis in desérto. Ez 20 22 Avérti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violarétur coram géntibus de quibus eiéci eos in óculis eárum. Ez 20 23 Iterum levávi manum meam in eos in solitúdine, ut dispérgerem illos in natiónes, et ventilárem in terras: Ez 20 24 eo quod iudícia mea non fecíssent, et præcépta mea reprobássent, et sábbata mea violássent, et post idóla patrum suórum fuíssent óculi eórum. Ez 20 25 Ergo et ego dedi eis præcépta non bona, et iudícia in quibus non vivent. Ez 20 26 Et póllui eos in munéribus suis, cum offérrent omne quod áperit vulvam, propter delícta sua: et scient quia ego Dóminus. Ez 20 27 Quam ob rem lóquere ad domum Israël, fili hóminis: et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Adhuc et in hoc blasphemavérunt me patres vestri, cum sprevíssent me contemnéntes: Ez 20 28 et induxíssem eos in terram super quam levávi manum meam ut darem eis: vidérunt omnem collem excélsum, et omne lignum nemorósum, et immolavérunt ibi víctimas suas, et dedérunt ibi irritatiónem oblatiónis suæ, et posuérunt ibi odórem suavitátis suæ, et libavérunt libatiónes suas. Ez 20 29 Et dixi ad eos: Quid est excélsum, ad quod vos ingredímini? et vocátum est nomen eius Excélsum usque ad hanc diem. Ez 20 30 Proptérea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Certe in via patrum vestrórum vos polluímini, et post offendícula eórum vos fornicámini: Ez 20 31 et in oblatióne donórum vestrórum, cum tradúcitis fílios vestros per ignem, vos polluímini in ómnibus idólis vestris usque hódie: et ego respondébo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia non respondébo vobis. Ez 20 32 Neque cogitátio mentis vestræ fiet, dicéntium: Erimus sicut gentes et sicut cognatiónes terræ, ut colámus ligna et lápides. Ez 20 33 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam in manu forti, et in bráchio exténto, et in furóre effúso regnábo super vos. Ez 20 34 Et edúcam vos de pópulis, et congregábo vos de terris in quibus dispérsi estis: in manu válida, et in bráchio exténto, et in furóre effúso regnábo super vos. Ez 20 35 Et addúcam vos in desértum populórum, et iudicábor vobíscum ibi fácie ad fáciem. Ez 20 36 Sicut iudício conténdi advérsum patres vestros in desérto terræ Ægýpti, sic iudicábo vos, dicit Dóminus Deus. Ez 20 37 Et subíciam vos sceptro meo, et indúcam vos in vínculis fœ́deris. Ez 20 38 Et éligam de vobis transgressóres et ímpios, et de terra incolátus eórum edúcam eos, et in terram Israël non ingrediéntur: et sciétis quia ego Dóminus. Ez 20 39 Et vos domus Israël, hæc dicit Dóminus Deus: Sínguli post idóla vestra ambuláte, et servíte eis. Quod si et in hoc non audiéritis me, et nomen meum sanctum polluéritis ultra in munéribus vestris et in idólis vestris: Ez 20 40 in monte sancto meo, in monte excélso Israël, ait Dóminus Deus, ibi sérviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placébunt mihi: et ibi quæram primítias vestras, et inítium decimárum vestrárum, in ómnibus sanctificatiónibus vestris. Ez 20 41 In odórem suavitátis suscípiam vos, cum edúxero vos de pópulis, et congregávero vos de terris in quas dispérsi estis: et sanctificábor in vobis in óculis natiónum. Ez 20 42 Et sciétis quia ego Dóminus, cum indúxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levávi manum meam ut darem eam pátribus vestris. Ez 20 43 Et recordabímini ibi viárum vestrárum, et ómnium scélerum vestrórum, quibus pollúti estis in eis: et displicébitis vobis in conspéctu vestro, in ómnibus malítiis vestris quas fecístis. Ez 20 44 Et sciétis quia ego Dóminus, cum benefécero vobis propter nomen meum, et non secúndum vias vestras malas, neque secúndum scélera vestra péssima domus Israël, ait Dóminus Deus. Ez 20 45 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 20 46 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra viam austri, et stilla ad áfricum, et prophéta ad saltum agri meridiáni. Ez 20 47 Et dices sáltui meridiáno: Audi verbum Dómini: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego succéndam in te ignem, et combúram in te omne lignum víride, et omne lignum áridum: non exstinguétur flamma succensiónis: et comburétur in ea omnis fácies ab austro usque ad aquilónem. Ez 20 48 Et vidébit univérsa caro, quia ego Dóminus succéndi eam, nec exstinguétur. Ez 20 49 Et dixi: A a a, Dómine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parábolas lóquitur iste? Ez 21 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 21 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam ad Ierúsalem, et stilla ad sanctuária, et prophéta contra humum Israël. Ez 21 3 Et dices terræ Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et eíciam gládium meum de vagína sua, et occídam in te iustum et ímpium. Ez 21 4 Pro eo autem quod occídi in te iustum et ímpium, idcírco egrediétur gládius meus de vagína sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilónem: Ez 21 5 ut sciat omnis caro quia ego Dóminus, edúxi gládium meum de vagína sua irrevocábilem. Ez 21 6 Et tu fili hóminis, ingemísce in contritióne lumbórum, et in amaritudínibus ingemísce coram eis. Ez 21 7 Cumque díxerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro audítu: quia venit, et tabéscet omne cor, et dissolvéntur univérsæ manus, et infirmábitur omnis spíritus, et per cuncta génua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dóminus Deus. Ez 21 8 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 21 9 Fili hóminis prophéta, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Lóquere: Gládius, gládius exacútus est, et limátus. Ez 21 10 Ut cædat víctimas, exacútus est: ut spléndeat, limátus est: qui moves sceptrum fílii mei, succidísti omne lignum. Ez 21 11 Et dedi eum ad levigándum, ut teneátur manu: iste exacútus est gládius, et iste limátus est, ut sit in manu interficiéntis. Ez 21 12 Clama et úlula fili hóminis, quia hic factus est in pópulo meo, hic in cunctis dúcibus Israël qui fúgerant: gládio tráditi sunt cum pópulo meo: idcírco plaude super femur, Ez 21 13 quia probátus est: et hoc, cum sceptrum subvérterit, et non erit, dicit Dóminus Deus. Ez 21 14 Tu ergo fili hóminis prophéta, et pércute manu ad manum: et duplicétur gládius, ac triplicétur gládius interfectórum: hic est gládius occisiónis magnæ, qui obstupéscere eos facit, Ez 21 15 et corde tabéscere, et multíplicat ruínas. In ómnibus portis eórum dedi conturbatiónem gládii acúti, et limáti ad fulgéndum, amícti ad cædem. Ez 21 16 Exacúere, vade ad déxteram sive ad sinístram, quocúmque faciéi tuæ est appetítus. Ez 21 17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implébo indignatiónem meam: ego Dóminus locútus sum. Ez 21 18 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 21 19 Et tu fili hóminis pone tibi duas vias, ut véniat gládius regis Babylónis: de terra una egrediéntur ambæ: et manu cápiet coniectúram: in cápite viæ civitátis coníciet. Ez 21 20 Viam pones ut véniat gládius ad Rabbath filiórum Ammon, et ad Iudam in Ierúsalem munitíssimam. Ez 21 21 Stetit enim rex Babylónis in bívio, in cápite duárum viárum, divinatiónem quærens, commíscens sagíttas: interrogávit idóla, exta consúluit. Ez 21 22 Ad déxteram eius facta est divinátio super Ierúsalem, ut ponat aríetes, ut apériat os in cæde, ut élevet vocem in ululátu, ut ponat aríetes contra portas, ut compórtet ággerem, ut ædíficet munitiónes. Ez 21 23 Erítque quasi cónsulens frustra oráculum in óculis eórum, et sabbatórum ótium ímitans: ipse autem recordábitur iniquitátis ad capiéndum. Ez 21 24 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod recordáti estis iniquitátis vestræ, et revelástis prævaricatiónes vestras, et apparuérunt peccáta vestra in ómnibus cogitatiónibus vestris: pro eo, inquam, quod recordáti estis, manu capiémini. Ez 21 25 Tu autem profáne, ímpie dux Israël, cuius venit dies in témpore iniquitátis præfiníta: Ez 21 26 hæc dicit Dóminus Deus: Aufer cídarim, tolle corónam: nonne hæc est quæ húmilem sublevávit, et sublímem humiliávit? Ez 21 27 Iniquitátem, iniquitátem, iniquitátem ponam eam: et hoc non factum est, donec veníret cuius est iudícium, et tradam ei. Ez 21 28 Et tu fili hóminis prophéta, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus ad fílios Ammon, et ad oppróbrium eórum: et dices: Mucro, mucro evagína te ad occidéndum: lima te ut interfícias et fúlgeas, Ez 21 29 cum tibi videréntur vana, et divinaréntur mendácia: ut daréris super colla vulneratórum impiórum, quorum venit dies in témpore iniquitátis præfiníta. Ez 21 30 Revértere ad vagínam tuam, in loco in quo creátus es: in terra nativitátis tuæ iudicábo te. Ez 21 31 Et effúndam super te indignatiónem meam: in igne furóris mei sufflábo in te: dabóque te in manus hóminum insipiéntium, et fabricántium intéritum. Ez 21 32 Igni eris cibus, sanguis tuus erit in médio terræ, oblivióni tradéris: quia ego Dóminus locútus sum. Ez 22 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 22 2 Et tu fili hóminis, nonne iúdicas, nonne iúdicas civitátem sánguinum? Ez 22 3 Et osténdes ei omnes abominatiónes suas, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Cívitas effúndens sánguinem in médio sui, ut véniat tempus eius: et quæ fecit idóla contra semetípsam, ut polluerétur. Ez 22 4 In sánguine tuo, qui a te effúsus est, deliquísti: et in idólis tuis, quæ fecísti, pollúta es: et appropinquáre fecísti dies tuos, et adduxísti tempus annórum tuórum: proptérea dedi te oppróbrium géntibus, et irrisiónem univérsis terris. Ez 22 5 Quæ iuxta sunt, et quæ procul a te, triumphábunt de te: sórdida, nóbilis, grandis intéritu. Ez 22 6 Ecce príncipes Israël sínguli in bráchio suo fuérunt in te, ad effundéndum sánguinem. Ez 22 7 Patrem et matrem contuméliis affecérunt: in te ádvenam calumniáti sunt in médio tui: pupíllum et víduam contristavérunt apud te. Ez 22 8 Sanctuária mea sprevísti, et sábbata mea polluísti. Ez 22 9 Viri detractóres fuérunt in te ad effundéndum sánguinem, et super montes comedérunt in te: scelus operáti sunt in médio tui. Ez 22 10 Verecundióra patris discooperuérunt in te: immundítiam menstruátæ humiliavérunt in te: Ez 22 11 et unusquísque in uxórem próximi sui operátus est abominatiónem, et socer nurum suam pólluit nefárie: frater sorórem suam fíliam patris sui oppréssit in te. Ez 22 12 Múnera accepérunt apud te ad effundéndum sánguinem: usúram et superabundántiam accepísti, et aváre próximos tuos calumniabáris: meíque oblíta es, ait Dóminus Deus. Ez 22 13 Ecce complósi manus meas super avarítiam tuam quam fecísti, et super sánguinem qui effúsus est in médio tui. Ez 22 14 Numquid sustinébit cor tuum, aut prævalébunt manus tuæ, in diébus quos ego fáciam tibi? Ego Dóminus locútus sum, et fáciam. Ez 22 15 Et dispérgam te in natiónes, et ventilábo te in terras, et defícere fáciam immundítiam tuam a te. Ez 22 16 Et possidébo te in conspéctu géntium: et scies quia ego Dóminus. Ez 22 17 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 22 18 Fili hóminis, versa est mihi domus Israël in scóriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in médio fornácis: scória argénti facti sunt. Ez 22 19 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod versi estis omnes in scóriam, proptérea ecce ego congregábo vos in médio Ierúsalem, Ez 22 20 congregatióne argénti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in médio fornácis, ut succéndam in ea ignem ad conflándum. Sic congregábo in furóre meo, et in ira mea: et requiéscam, et conflábo vos. Ez 22 21 Et congregábo vos, et succéndam vos in igne furóris mei, et conflabímini in médio eius. Ez 22 22 Ut conflátur argéntum in médio fornácis, sic éritis in médio eius: et sciétis quia ego Dóminus cum effúderim indignatiónem meam super vos. Ez 22 23 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 22 24 Fili hóminis, dic ei: Tu es terra immúnda, et non complúta in die furóris. Ez 22 25 Coniurátio prophetárum in médio eius: sicut leo rúgiens, rapiénsque prædam, ánimas devoravérunt: opes et prétium accepérunt: víduas eius multiplicavérunt in médio illíus. Ez 22 26 Sacerdótes eius contempsérunt legem meam, et polluérunt sanctuária mea: inter sanctum et profánum non habuérunt distántiam, et inter pollútum et mundum non intellexérunt: et a sábbatis meis avertérunt óculos suos, et coinquinábar in médio eórum. Ez 22 27 Príncipes eius in médio illíus quasi lupi rapiéntes prædam ad effundéndum sánguinem, et ad perdéndas ánimas, et aváre ad sectánda lucra. Ez 22 28 Prophétæ autem eius liniébant eos absque temperaménto, vidéntes vana, et divinántes eis mendácium, dicéntes: Hæc dicit Dóminus Deus: cum Dóminus non sit locútus. Ez 22 29 Pópuli terræ calumniabántur calúmniam, et rapiébant violénter: egénum et páuperem affligébant, et ádvenam opprimébant calúmnia absque iudício. Ez 22 30 Et quæsívi de eis virum qui interpóneret sepem, et staret oppósitus contra me pro terra, ne dissipárem eam: et non invéni. Ez 22 31 Et effúdi super eos indignatiónem meam: in igne iræ meæ consúmpsi eos: viam eórum in caput eórum réddidi, ait Dóminus Deus. Ez 23 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 23 2 Fili hóminis, duæ mulíeres fíliæ matris uníus fuérunt: Ez 23 3 et fornicátæ sunt in Ægýpto, in adolescéntia sua fornicátæ sunt: ibi subácta sunt úbera eárum, et fractæ sunt mammæ pubertátis eárum. Ez 23 4 Nómina autem eárum, Oólla maior, et Oóliba soror eius minor: et hábui eas, et peperérunt fílios et fílias. Porro eárum nómina Samaría Oólla, et Ierúsalem Oóliba. Ez 23 5 Fornicáta est ígitur super me Oólla, et insanívit in amatóres suos, in Assýrios propinquántes, Ez 23 6 vestítos hyacíntho, príncipes et magistrátus, iúvenes cupídinis, univérsos équites, ascensóres equórum. Ez 23 7 Et dedit fornicatiónes suas super eos eléctos, fílios Assyriórum univérsos: et in ómnibus in quos insanívit, in immundítiis eórum pollúta est. Ez 23 8 Insuper et fornicatiónes suas, quas habúerat in Ægýpto, non relíquit: nam et illi dormiérunt cum ea in adolescéntia eius, et illi confregérunt úbera pubertátis eius, et effudérunt fornicatiónem suam super eam. Ez 23 9 Proptérea trádidi eam in manus amatórum suórum, in manus filiórum Assur, super quorum insanívit libídine. Ez 23 10 Ipsi discooperuérunt ignomíniam eius, fílios et fílias eius tulérunt, et ipsam occidérunt gládio: et factæ sunt famósæ mulíeres, et iudícia perpetravérunt in ea. Ez 23 11 Quod cum vidísset soror eius Oóliba, plus quam illa insanívit libídine, et fornicatiónem suam super fornicatiónem soróris suæ. Ez 23 12 Ad fílios Assyriórum prǽbuit impudénter, dúcibus et magistrátibus ad se veniéntibus, indútis veste vária, equítibus qui vectabántur equis, et adolescéntibus forma cunctis egrégia. Ez 23 13 Et vidi quod pollúta esset via una ambárum. Ez 23 14 Et auxit fornicatiónes suas: cumque vidísset viros depíctos in paríete, imágines Chaldæórum expréssas colóribus, Ez 23 15 et accínctos bálteis renes, et tiáras tinctas in capítibus eórum, formam ducum ómnium, similitúdinem filiórum Babylónis, terrǽque Chaldæórum, in qua orti sunt, Ez 23 16 insanívit super eos concupiscéntia oculórum suórum, et misit núntios ad eos in Chaldǽam. Ez 23 17 Cumque veníssent ad eam fílii Babylónis ad cubíle mammárum, polluérunt eam stupris suis: et pollúta est ab eis, et saturáta est ánima eius ab illis. Ez 23 18 Denudávit quoque fornicatiónes suas, et discoopéruit ignomíniam suam: et recéssit ánima mea ab ea, sicut recésserat ánima mea a soróre eius. Ez 23 19 Multiplicávit enim fornicatiónes suas, recórdans dies adolescéntiæ suæ, quibus fornicáta est in terra Ægýpti. Ez 23 20 Et insanívit libídine super concúbitum eórum, quorum carnes sunt ut carnes asinórum, et sicut fluxus equórum fluxus eórum. Ez 23 21 Et visitásti scelus adolescéntiæ tuæ, quando subácta sunt in Ægýpto úbera tua, et confráctæ sunt mammæ pubertátis tuæ. Ez 23 22 Proptérea Oóliba, hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego suscitábo omnes amatóres tuos contra te, de quibus satiáta est ánima tua, et congregábo eos advérsum te in circúitu: Ez 23 23 fílios Babylónis, et univérsos Chaldǽos, nóbiles, tyrannósque, et príncipes, omnes fílios Assyriórum, iúvenes forma egrégia, duces et magistrátus univérsos, príncipes príncipum, et nominátos ascensóres equórum: Ez 23 24 et vénient super te instrúcti curru et rota, multitúdo populórum: loríca, et clýpeo, et gálea armabúntur contra te úndique: et dabo coram eis iudícium, et iudicábunt te iudíciis suis. Ez 23 25 Et ponam zelum meum in te, quem exércent tecum in furóre: nasum tuum et aures tuas præcídent: et quæ remánserint, gládio cóncident. Ipsi fílios tuos et fílias tuas cápient, et novíssimum tuum devorábitur igni. Ez 23 26 Et denudábunt te vestiméntis tuis, et tollent vasa glóriæ tuæ. Ez 23 27 Et requiéscere fáciam scelus tuum de te, et fornicatiónem tuam de terra Ægýpti: nec levábis óculos tuos ad eos, et Ægýpti non recordáberis ámplius. Ez 23 28 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego tradam te in manus eórum quos odísti, in manus de quibus satiáta est ánima tua. Ez 23 29 Et agent tecum in ódio, et tollent omnes labóres tuos, et dimíttent te nudam et ignomínia plenam: et revelábitur ignomínia fornicatiónum tuárum, scelus tuum, et fornicatiónes tuæ. Ez 23 30 Fecérunt hæc tibi, quia fornicáta es post gentes inter quas pollúta es in idólis eárum. Ez 23 31 In via soróris tuæ ambulásti, et dabo cálicem eius in manu tua. Ez 23 32 Hæc dicit Dóminus Deus: Cálicem soróris tuæ bibes profúndum et latum: eris in derísum et in subsannatiónem, quæ est capacíssima. Ez 23 33 Ebrietáte et dolóre repléberis: cálice mœróris et tristítiæ, cálice soróris tuæ Samaríæ. Ez 23 34 Et bibes illum, et epotábis usque ad fæces: et fragménta eius devorábis, et úbera tua lacerábis, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. Ez 23 35 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia oblíta es mei, et proiecísti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicatiónes tuas. Ez 23 36 Et ait Dóminus ad me, dicens: Fili hóminis, numquid iúdicas Oóllam et Oólibam, et annúntias eis scélera eárum? Ez 23 37 Quia adulterátæ sunt, et sanguis in mánibus eárum, et cum idólis suis fornicátæ sunt: ínsuper et fílios suos quos genuérunt mihi, obtulérunt eis ad devorándum. Ez 23 38 Sed et hoc fecérunt mihi: polluérunt sanctuárium meum in die illa, et sábbata mea profanavérunt. Ez 23 39 Cumque immolárent fílios suos idólis suis, et ingrederéntur sanctuárium meum in die illa ut pollúerent illud, étiam hæc fecérunt in médio domus meæ. Ez 23 40 Misérunt ad viros veniéntes de longe, ad quos núntium míserant: ítaque ecce venérunt: quibus te lavísti, et circumlinísti stíbio óculos tuos, et ornáta es mundo mulíebri. Ez 23 41 Sedísti in lecto pulchérrimo, et mensa ornáta est ante te: thymiáma meum et unguéntum meum posuísti super eam. Ez 23 42 Et vox multitúdinis exsultántis erat in ea: et in viris, qui de multitúdine hóminum adducebántur, et veniébant de desérto, posuérunt armíllas in mánibus eórum, et corónas speciósas in capítibus eórum. Ez 23 43 Et dixi ei, quæ attríta est in adultériis: Nunc fornicábitur in fornicatióne sua étiam hæc. Ez 23 44 Et ingréssi sunt ad eam quasi ad mulíerem meretrícem: sic ingrediebántur ad Oóllam et Oólibam, mulíeres nefárias. Ez 23 45 Viri ergo iusti sunt: hi iudicábunt eas iudício adulterárum, et iudício effundéntium sánguinem: quia adúlteræ sunt, et sanguis in mánibus eárum. Ez 23 46 Hæc enim dicit Dóminus Deus: Adduc ad eas multitúdinem, et trade eas in tumúltum et in rapínam. Ez 23 47 Et lapidéntur lapídibus populórum, et confodiántur gládiis eórum: fílios et fílias eárum interfícient, et domos eárum igne succéndent. Ez 23 48 Et áuferam scelus de terra, et discent omnes mulíeres ne fáciant secúndum scelus eárum. Ez 23 49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccáta idolórum vestrórum portábitis: et sciétis quia ego Dóminus Deus. Ez 24 1 Et factum est verbum Dómini ad me in anno nono, in mense décimo, décima die mensis, dicens: Ez 24 2 Fili hóminis, scribe tibi nomen diéi huius, in qua confirmátus est rex Babylónis advérsum Ierúsalem hódie. Ez 24 3 Et dices per provérbium ad domum irritatrícem parábolam, et loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Pone ollam: pone, inquam, et mitte in eam aquam. Ez 24 4 Cóngere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, elécta et óssibus plena. Ez 24 5 Pinguíssimum pecus assúme, compóne quoque strues óssium sub ea: efférbuit cóctio eius, et discócta sunt ossa illíus in médio eius. Ez 24 6 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Væ civitáti sánguinum, ollæ cuius rubígo in ea est, et rubígo eius non exívit de ea: per partes et per partes suas éice eam: non cécidit super eam sors. Ez 24 7 Sanguis enim eius in médio eius est: super limpidíssimam petram effúdit illum: non effúdit illum super terram, ut possit operíri púlvere. Ez 24 8 Ut superindúcerem indignatiónem meam, et vindícta ulcíscerer, dedi sánguinem eius super petram limpidíssimam, ne operirétur. Ez 24 9 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Væ civitáti sánguinum, cuius ego grandem fáciam pyram. Ez 24 10 Cóngere ossa, quæ igne succéndam: consuméntur carnes, et coquétur univérsa composítio, et ossa tabéscent. Ez 24 11 Pone quoque eam super prunas vácuam, ut incaléscat, et liquefíat æs eius, et conflétur in médio eius inquinaméntum eius, et consumátur rubígo eius. Ez 24 12 Multo labóre sudátum est, et non exívit de ea nímia rubígo eius, neque per ignem. Ez 24 13 Immundítia tua exsecrábilis, quia mundáre te vólui, et non es mundáta a sórdibus tuis: sed nec mundáberis prius, donec quiéscere fáciam indignatiónem meam in te. Ez 24 14 Ego Dóminus locútus sum: véniet, et fáciam: non tránseam, nec parcam, nec placábor: iuxta vias tuas, et iuxta adinventiónes tuas iudicábo te, dicit Dóminus. Ez 24 15 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 24 16 Fili hóminis, ecce ego tollo a te desiderábile oculórum tuórum in plaga: et non planges, neque plorábis, neque fluent lácrymæ tuæ. Ez 24 17 Ingemísce tacens: mortuórum luctum non fácies: coróna tua circumligáta sit tibi, et calceaménta tua erunt in pédibus tuis: nec amíctu ora velábis, nec cibos lugéntium cómedes. Ez 24 18 Locútus sum ergo ad pópulum mane, et mórtua est uxor mea véspere: fecíque mane sicut præcéperat mihi. Ez 24 19 Et dixit ad me pópulus: Quare non índicas nobis quid ista signíficent, quæ tu facis? Ez 24 20 Et dixi ad eos: Sermo Dómini factus est ad me, dicens: Ez 24 21 Lóquere dómui Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego pólluam sanctuárium meum, supérbiam impérii vestri, et desiderábile oculórum vestrórum, et super quo pavet ánima vestra: fílii vestri et fíliæ vestræ quas reliquístis, gládio cadent. Ez 24 22 Et faciétis sicut feci: ora amíctu non velábitis, et cibos lugéntium non comedétis. Ez 24 23 Corónas habébitis in capítibus vestris, et calceaménta in pédibus: non plangétis, neque flébitis, sed tabescétis in iniquitátibus vestris, et unusquísque gemet ad fratrem suum. Ez 24 24 Erítque Ezéchiel vobis in porténtum: iuxta ómnia quæ fecit, faciétis cum vénerit istud: et sciétis quia ego Dóminus Deus. Ez 24 25 Et tu fili hóminis, ecce in die qua tollam ab eis fortitúdinem eórum, et gáudium dignitátis, et desidérium oculórum eórum, super quo requiéscunt ánimæ eórum, fílios et fílias eórum: Ez 24 26 in die illa, cum vénerit fúgiens ad te ut annúntiet tibi: Ez 24 27 in die, inquam, illa aperiétur os tuum cum eo qui fugit, et loquéris, et non silébis ultra: erísque eis in porténtum, et sciétis quia ego Dóminus. Ez 25 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 25 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra fílios Ammon, et prophetábis de eis. Ez 25 3 Et dices fíliis Ammon: Audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dixísti: Euge, euge super sanctuárium meum, quia pollútum est: et super terram Israël, quóniam desoláta est: et super domum Iuda, quóniam ducti sunt in captivitátem: Ez 25 4 idcírco ego tradam te fíliis orientálibus in hereditátem: et collocábunt caulas suas in te, et ponent in te tentória sua: ipsi cómedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. Ez 25 5 Dabóque Rabbath in habitáculum camelórum, et fílios Ammon in cubíle pécorum: et sciétis quia ego Dóminus. Ez 25 6 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod plausísti manu et percussísti pede, et gavísa es ex toto afféctu super terram Israël: Ez 25 7 idcírco ecce ego exténdam manum meam super te, et tradam te in direptiónem géntium, et interfíciam te de pópulis, et perdam de terris, et cónteram: et scies quia ego Dóminus. Ez 25 8 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dixérunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Iuda: Ez 25 9 idcírco ecce ego apériam húmerum Moab de civitátibus, de civitátibus, inquam, eius, et de fínibus eius, ínclytas terræ Bethiésimoth, et Beélmeon, et Cariáthaim, Ez 25 10 fíliis oriéntis cum fíliis Ammon, et dabo eam in hereditátem, ut non sit ultra memória filiórum Ammon in géntibus. Ez 25 11 Et in Moab fáciam iudícia, et scient quia ego Dóminus. Ez 25 12 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod fecit Idumǽa ultiónem ut se vindicáret de fíliis Iuda, peccavítque delínquens, et vindíctam expetívit de eis: Ez 25 13 idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Exténdam manum meam super Idumǽam, et áuferam de ea hóminem et iuméntum, et fáciam eam desértam ab austro: et qui sunt in Dedan, gládio cadent. Ez 25 14 Et dabo ultiónem meam super Idumǽam per manum pópuli mei Israël: et fácient in Edom iuxta iram meam et furórem meum, et scient vindíctam meam, dicit Dóminus Deus. Ez 25 15 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod fecérunt Palæstíni vindíctam, et ulti se sunt toto ánimo, interficiéntes, et impléntes inimicítias véteres: Ez 25 16 proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego exténdam manum meam super Palæstínos, et interfíciam interfectóres, et perdam relíquias marítimæ regiónis: Ez 25 17 faciámque in eis ultiónes magnas, árguens in furóre: et scient quia ego Dóminus, cum dédero vindíctam meam super eos. Ez 26 1 Et factum est in undécimo anno, prima mensis: factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 26 2 Fili hóminis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierúsalem: Euge, confráctæ sunt portæ populórum, convérsa est ad me: implébor, desérta est. Ez 26 3 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego super te Tyre, et ascéndere fáciam ad te gentes multas, sicut ascéndit mare flúctuans. Ez 26 4 Et dissipábunt muros Tyri, et déstruent turres eius: et radam púlverem eius de ea, et dabo eam in limpidíssimam petram. Ez 26 5 Siccátio sagenárum erit in médio maris, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus: et erit in direptiónem géntibus. Ez 26 6 Fíliæ quoque eius quæ sunt in agro, gládio interficiéntur: et scient quia ego Dóminus. Ez 26 7 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego addúcam ad Tyrum Nabuchodónosor regem Babylónis ab aquilóne, regem regum, cum equis, et cúrribus, et equítibus, et cœtu, populóque magno. Ez 26 8 Fílias tuas quæ sunt in agro, gládio interfíciet, et circúmdabit te munitiónibus, et comportábit ággerem in gyro, et elevábit contra te clýpeum. Ez 26 9 Et víneas et aríetes temperábit in muros tuos, et turres tuas déstruet in armatúra sua. Ez 26 10 Inundatióne equórum eius opériet te pulvis eórum: a sónitu équitum, et rotárum, et cúrruum movebúntur muri tui, cum ingréssus fúerit portas tuas quasi per intróitum urbis dissipátæ. Ez 26 11 Ungulis equórum suórum conculcábit omnes platéas tuas: pópulum tuum gládio cædet, et státuæ tuæ nóbiles in terram córruent. Ez 26 12 Vastábunt opes tuas, dirípient negotiatiónes tuas, et déstruent muros tuos, et domos tuas præcláras subvértent: et lápides tuos, et ligna tua, et púlverem tuum in médio aquárum ponent. Ez 26 13 Et quiéscere fáciam multitúdinem canticórum tuórum: et sónitus citharárum tuárum non audiétur ámplius. Ez 26 14 Et dabo te in limpidíssimam petram, siccátio sagenárum eris, nec ædificáberis ultra: quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. Ez 26 15 Hæc dicit Dóminus Deus Tyro: Numquid non a sónitu ruínæ tuæ, et gémitu interfectórum tuórum, cum occísi fúerint in médio tui, commovebúntur ínsulæ? Ez 26 16 Et descéndent de sédibus suis omnes príncipes maris, et áuferent exúvias suas, et vestiménta sua vária abícient, et induéntur stupóre: in terra sedébunt, et attóniti super repentíno casu tuo admirabúntur. Ez 26 17 Et assuméntes super te laméntum, dicent tibi: Quómodo perísti, quæ hábitas in mari, urbs ínclyta, quæ fuísti fortis in mari cum habitatóribus tuis, quos formidábant univérsi? Ez 26 18 Nunc stupébunt naves in die pavóris tui, et turbabúntur ínsulæ in mari, eo quod nullus egrediátur ex te. Ez 26 19 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Cum dédero te urbem desolátam, sicut civitátes quæ non habitántur: et addúxero super te abýssum, et operúerint te aquæ multæ: Ez 26 20 et detráxero te cum his qui descéndunt in lacum ad pópulum sempitérnum: et collocávero te in terra novíssima sicut solitúdines véteres, cum his qui deducúntur in lacum, ut non habitéris: porro cum dédero glóriam in terra vivéntium, Ez 26 21 in níhilum rédigam te, et non eris: et requisíta non inveniéris ultra in sempitérnum, dicit Dóminus Deus. Ez 27 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 27 2 Tu ergo fili hóminis, assúme super Tyrum laméntum: Ez 27 3 et dices Tyro, quæ hábitat in intróitu maris, negotiatióni populórum ad ínsulas multas: Hæc dicit Dóminus Deus: O Tyre, tu dixísti: Perfécti decóris ego sum, Ez 27 4 et in corde maris sita. Finítimi tui qui te ædificavérunt, implevérunt decórem tuum: Ez 27 5 abiétibus de Sanir exstruxérunt te cum ómnibus tabulátis maris: cedrum de Líbano tulérunt ut fácerent tibi malum. Ez 27 6 Quercus de Basan dolavérunt in remos tuos, et transtra tua fecérunt tibi ex ébore índico, et prætoríola de ínsulis Itáliæ. Ez 27 7 Byssus vária de Ægýpto texta est tibi in velum ut ponerétur in malo: hyacínthus et púrpura de ínsulis Elísa facta sunt operiméntum tuum. Ez 27 8 Habitatóres Sidónis et Arádii fuérunt rémiges tui: sapiéntes tui, Tyre, facti sunt gubernatóres tui. Ez 27 9 Senes Gíblii et prudéntes eius habuérunt nautas ad ministérium váriæ supelléctilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ eárum fuérunt in pópulo negotiatiónis tuæ. Ez 27 10 Persæ, et Lýdii, et Líbyes erant in exércitu tuo viri bellatóres tui: clýpeum et gáleam suspendérunt in te pro ornátu tuo. Ez 27 11 Fílii Arádii cum exércitu tuo erant super muros tuos in circúitu: sed et Pigmǽi qui erant in túrribus tuis, pháretras suas suspendérunt in muris tuis per gyrum: ipsi complevérunt pulchritúdinem tuam. Ez 27 12 Carthaginénses negotiatóres tui, a multitúdine cunctárum divitiárum, argénto, ferro, stanno, plumbóque replevérunt núndinas tuas. Ez 27 13 Grǽcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institóres tui: mancípia, et vasa ǽrea advexérunt pópulo tuo. Ez 27 14 De domo Thogórma, equos, et équites, et mulos adduxérunt ad forum tuum. Ez 27 15 Fílii Dedan negotiatóres tui: ínsulæ multæ, negotiátio manus tuæ: dentes ebúrneos et hebéninos commutavérunt in prétio tuo. Ez 27 16 Syrus negotiátor tuus propter multitúdinem óperum tuórum: gemmam, et púrpuram, et scutuláta, et byssum, et séricum, et chodchod proposuérunt in mercátu tuo. Ez 27 17 Iuda et terra Israël, ipsi institóres tui in fruménto primo: bálsamum, et mel, et óleum, et resínam proposuérunt in núndinis tuis. Ez 27 18 Damascénus negotiátor tuus in multitúdine óperum tuórum, in multitúdine diversárum opum, in vino pingui, in lanis colóris óptimi. Ez 27 19 Dan, et Grǽcia, et Mosel, in núndinis tuis proposuérunt ferrum fabrefáctum: stacte et cálamus in negotiatióne tua. Ez 27 20 Dedan institóres tui in tapétibus ad sedéndum. Ez 27 21 Arábia et univérsi príncipes Cedar, ipsi negotiatóres manus tuæ: cum agnis, et ariétibus, et hædis, venérunt ad te negotiatóres tui. Ez 27 22 Venditóres Saba et Réema, ipsi negotiatóres tui: cum univérsis primis aromátibus, et lápide pretióso, et auro, quod proposuérunt in mercátu tuo. Ez 27 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatóres tui: Saba, Assur, et Chelmad venditóres tui. Ez 27 24 Ipsi negotiatóres tui multifáriam, involúcris hyacínthi, et polymitórum, gazarúmque pretiosárum, quæ obvolútæ et astríctæ erant fúnibus: cedros quoque habébant in negotiatiónibus tuis. Ez 27 25 Naves maris, príncipes tui in negotiatióne tua: et repléta es, et glorificáta nimis in corde maris. Ez 27 26 In aquis multis adduxérunt te rémiges tui: ventus auster contrívit te in corde maris. Ez 27 27 Divítiæ tuæ, et thesáuri tui, et múltiplex instruméntum tuum: nautæ tui et gubernatóres tui, qui tenébant supelléctilem tuam, et pópulo tuo prǽerant: viri quoque bellatóres tui, qui erant in te, cum univérsa multitúdine tua quæ est in médio tui, cadent in corde maris in die ruínæ tuæ. Ez 27 28 A sónitu clamóris gubernatórum tuórum conturbabúntur classes. Ez 27 29 Et descéndent de návibus suis omnes qui tenébant remum: nautæ et univérsi gubernatóres maris in terra stabunt. Ez 27 30 Et eiulábunt super te voce magna: et clamábunt amáre, et superiácient púlverem capítibus suis, et cínere conspergéntur. Ez 27 31 Et radent super te calvítium, et accingéntur cilíciis: et plorábunt te in amaritúdine ánimæ, plorátu amaríssimo. Ez 27 32 Et assúment super te carmen lúgubre, et plangent te: Quæ est ut Tyrus, quæ obmútuit in médio maris? Ez 27 33 Quæ in éxitu negotiatiónum tuárum de mari implésti pópulos multos: in multitúdine divitiárum tuárum, et populórum tuórum ditásti reges terræ. Ez 27 34 Nunc contríta es a mari: in profúndis aquárum opes tuæ, et omnis multitúdo tua quæ erat in médio tui, cecidérunt. Ez 27 35 Univérsi habitatóres insulárum obstupuérunt super te, et reges eárum omnes tempestáte percúlsi mutavérunt vultus. Ez 27 36 Negotiatóres populórum sibilavérunt super te: ad níhilum dedúcta es, et non eris usque in perpétuum. Ez 28 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 28 2 Fili hóminis, dic príncipi Tyri: Hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod elevátum est cor tuum, et dixísti: Deus ego sum, et in cáthedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedísti cor tuum quasi cor Dei. Ez 28 3 Ecce sapiéntior es tu Daniéle: omne secrétum non est abscónditum a te. Ez 28 4 In sapiéntia et prudéntia tua fecísti tibi fortitúdinem, et acquisísti aurum et argéntum in thesáuris tuis. Ez 28 5 In multitúdine sapiéntiæ tuæ, et in negotiatióne tua multiplicásti tibi fortitúdinem, et elevátum est cor tuum in róbore tuo. Ez 28 6 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod elevátum est cor tuum quasi cor Dei: Ez 28 7 idcírco ecce ego addúcam super te aliénos, robustíssimos géntium: et nudábunt gládios suos super pulchritúdinem sapiéntiæ tuæ, et pólluent decórem tuum. Ez 28 8 Interfícient, et détrahent te: et moriéris in intéritu occisórum in corde maris. Ez 28 9 Numquid dicens loquéris: Deus ego sum, coram interficiéntibus te: cum sis homo, et non Deus, in manu occidéntium te? Ez 28 10 Morte incircumcisórum moriéris in manu alienórum: quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. Ez 28 11 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Fili hóminis, leva planctum super regem Tyri, Ez 28 12 et dices ei: Hæc dicit Dóminus Deus: Tu signáculum similitúdinis, plenus sapiéntia, et perféctus decóre. Ez 28 13 In delíciis paradísi Dei fuísti: omnis lapis pretiósus operiméntum tuum: sárdius, topázius, et iáspis, chrysólithus, et onyx, et berýllus, sapphírus, et carbúnculus, et smarágdus: aurum opus decóris tui: et forámina tua, in die qua cónditus es, præparáta sunt. Ez 28 14 Tu cherub exténtus, et prótegens, et pósui te in monte sancto Dei: in médio lápidum ignitórum ambulásti. Ez 28 15 Perféctus in viis tuis a die conditiónis tuæ, donec invénta est iníquitas in te. Ez 28 16 In multitúdine negotiatiónis tuæ repléta sunt interióra tua iniquitáte, et peccásti: et eiéci te de monte Dei, et pérdidi te o cherub prótegens, de médio lápidum ignitórum. Ez 28 17 Et elevátum est cor tuum in decóre tuo: perdidísti sapiéntiam tuam in decóre tuo: in terram proiéci te: ante fáciem regum dedi te ut cérnerent te. Ez 28 18 In multitúdine iniquitátum tuárum, et iniquitáte negotiatiónis tuæ polluísti sanctificatiónem tuam: prodúcam ergo ignem de médio tui, qui cómedat te, et dabo te in cínerem super terram, in conspéctu ómnium vidéntium te. Ez 28 19 Omnes qui víderint te in géntibus, obstupéscent super te: níhili factus es, et non eris in perpétuum. Ez 28 20 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 28 21 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Sidónem, et prophetábis de ea: Ez 28 22 et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te Sidon, et glorificábor in médio tui: et scient quia ego Dóminus, cum fécero in ea iudícia, et sanctificátus fúero in ea. Ez 28 23 Et immíttam ei pestiléntiam, et sánguinem in platéis eius: et córruent interfécti in médio eius gládio per circúitum, et scient quia ego Dóminus. Ez 28 24 Et non erit ultra dómui Israël offendículum amaritúdinis, et spina dolórem ínferens úndique per circúitum eórum qui adversántur eis: et scient quia ego Dóminus Deus. Ez 28 25 Hæc dicit Dóminus Deus: Quando congregávero domum Israël de pópulis in quibus dispérsi sunt, sanctificábor in eis coram géntibus: et habitábunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob. Ez 28 26 Et habitábunt in ea secúri, et ædificábunt domos, et plantábunt víneas, et habitábunt confidénter, cum fécero iudícia in ómnibus qui adversántur eis per circúitum: et scient quia ego Dóminus Deus eórum. Ez 29 1 In anno décimo, décimo mense, undécima die mensis, factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 29 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Pharaónem regem Ægýpti, et prophetábis de eo, et de Ægýpto univérsa. Ez 29 3 Lóquere, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, Phárao rex Ægýpti, draco magne, qui cubas in médio flúminum tuórum, et dicis: Meus est flúvius, et ego feci memetípsum. Ez 29 4 Et ponam frenum in maxíllis tuis, et agglutinábo pisces flúminum tuórum squamis tuis, et éxtraham te de médio flúminum tuórum, et univérsi pisces tui squamis tuis adhærébunt. Ez 29 5 Et proíciam te in desértum, et omnes pisces flúminis tui: super fáciem terræ cades: non colligéris, neque congregáberis: béstiis terræ et volatílibus cæli dedi te ad devorándum. Ez 29 6 Et scient omnes habitatóres Ægýpti quia ego Dóminus, pro eo quod fuísti báculus arundíneus dómui Israël. Ez 29 7 Quando apprehendérunt te manu, et confráctus es, et lacerásti omnem húmerum eórum: et inniténtibus eis super te comminútus es, et dissolvísti omnes renes eórum. Ez 29 8 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego addúcam super te gládium, et interfíciam de te hóminem et iuméntum. Ez 29 9 Et erit terra Ægýpti in desértum et in solitúdinem: et scient quia ego Dóminus, pro eo quod díxeris: Flúvius meus est, et ego feci eum. Ez 29 10 Idcírco ecce ego ad te, et ad flúmina tua: dabóque terram Ægýpti in solitúdines, gládio dissipátam, a turre Syénes usque ad términos Æthiópiæ. Ez 29 11 Non pertransíbit eam pes hóminis, neque pes iuménti gradiétur in ea, et non habitábitur quadragínta annis. Ez 29 12 Dabóque terram Ægýpti desértam in médio terrárum desertárum, et civitátes eius in médio úrbium subversárum, et erunt desolátæ quadragínta annis: et dispérgam Ægýptios in natiónes, et ventilábo eos in terras. Ez 29 13 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Post finem quadragínta annórum congregábo Ægýptum de pópulis in quibus dispérsi fúerant. Ez 29 14 Et redúcam captivitátem Ægýpti, et collocábo eos in terra Phathúres, in terra nativitátis suæ, et erunt ibi in regnum húmile. Ez 29 15 Inter cétera regna erit humíllima, et non elevábitur ultra super natiónes, et immínuam eos ne ímperent géntibus. Ez 29 16 Neque erunt ultra dómui Israël in confidéntia, docéntes iniquitátem ut fúgiant, et sequántur eos: et scient quia ego Dóminus Deus. Ez 29 17 Et factum est in vigésimo et séptimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 29 18 Fili hóminis, Nabuchodónosor rex Babylónis servíre fecit exércitum suum servitúte magna advérsum Tyrum: omne caput decalvátum, et omnis húmerus depilátus est: et merces non est réddita ei, neque exercítui eius, de Tyro, pro servitúte qua servívit mihi advérsus eam. Ez 29 19 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodónosor regem Babylónis in terra Ægýpti: et accípiet multitúdinem eius, et deprædábitur manúbias eius, et dirípiet spólia eius: et erit merces exercítui illíus, Ez 29 20 et óperi quo servívit advérsus eam: dedi ei terram Ægýpti pro eo quod laboráverit mihi, ait Dóminus Deus. Ez 29 21 In die illo pullulábit cornu dómui Israël, et tibi dabo apértum os in médio eórum, et scient quia ego Dóminus. Ez 30 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 30 2 Fili hóminis prophéta, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Ululáte: Væ, væ diéi: Ez 30 3 quia iuxta est dies, et appropínquat dies Dómini, dies nubis: tempus géntium erit. Ez 30 4 Et véniet gládius in Ægýptum, et erit pavor in Æthiópia, cum cecíderint vulneráti in Ægýpto, et abláta fúerit multitúdo illíus, et destrúcta fundaménta eius. Ez 30 5 Æthiópia, et Líbya, et Lydi, et omne réliquum vulgus, et Chub, et fílii terræ fœ́deris, cum eis gládio cadent. Ez 30 6 Hæc dicit Dóminus Deus: Et córruent fulciéntes Ægýptum, et destruétur supérbia impérii eius: a turre Syénes gládio cadent in ea, ait Dóminus Deus exercítuum. Ez 30 7 Et dissipabúntur in médio terrárum desolatárum, et urbes eius in médio civitátum desertárum erunt. Ez 30 8 Et scient quia ego Dóminus, cum dédero ignem in Ægýpto, et attríti fúerint omnes auxiliatóres eius. Ez 30 9 In die illa egrediéntur núntii a fácie mea in triéribus ad conteréndam Æthiópiæ confidéntiam: et erit pavor in eis in die Ægýpti, quia absque dúbio véniet. Ez 30 10 Hæc dicit Dóminus Deus: Cessáre fáciam multitúdinem Ægýpti in manu Nabuchodónosor regis Babylónis. Ez 30 11 Ipse et pópulus eius cum eo, fortíssimi géntium, adducéntur ad disperdéndam terram: et evaginábunt gládios suos super Ægýptum, et implébunt terram interféctis. Ez 30 12 Et fáciam álveos flúminum áridos, et tradam terram in manus pessimórum: et dissipábo terram et plenitúdinem eius manu alienórum: ego Dóminus locútus sum. Ez 30 13 Hæc dicit Dóminus Deus: Et dispérdam simulácra, et cessáre fáciam idóla de Memphis: et dux de terra Ægýpti non erit ámplius, et dabo terrórem in terra Ægýpti. Ez 30 14 Et dispérdam terram Phathúres, et dabo ignem in Taphnis, et fáciam iudícia in Alexandría. Ez 30 15 Et effúndam indignatiónem meam super Pelúsium, robur Ægýpti, et interfíciam multitúdinem Alexandríæ. Ez 30 16 Et dabo ignem in Ægýpto: quasi partúriens dolébit Pelúsium, et Alexandría erit dissipáta, et in Memphis angústiæ quotidiánæ. Ez 30 17 Iúvenes Heliopóleos et Bubásti gládio cadent, et ipsæ captívæ ducéntur. Ez 30 18 Et in Taphnis nigréscet dies, cum contrívero ibi sceptra Ægýpti, et defécerit in ea supérbia poténtiæ eius: ipsam nubes opériet, fíliæ autem eius in captivitátem ducéntur. Ez 30 19 Et iudícia fáciam in Ægýpto: et scient quia ego Dóminus. Ez 30 20 Et factum est in undécimo anno, in primo mense, in séptima mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 30 21 Fili hóminis, bráchium Pharaónis regis Ægýpti confrégi, et ecce non est obvolútum ut restituerétur ei sánitas, ut ligarétur pannis, et fasciarétur lintéolis, ut recépto róbore posset tenére gládium. Ez 30 22 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad Pharaónem regem Ægýpti, et commínuam bráchium eius forte, sed confráctum: et deíciam gládium de manu eius: Ez 30 23 et dispérgam Ægýptum in géntibus, et ventilábo eos in terris. Ez 30 24 Et confortábo bráchia regis Babylónis, dabóque gládium meum in manu eius, et confríngam bráchia Pharaónis, et gement gemítibus interfécti coram fácie eius. Ez 30 25 Et confortábo bráchia regis Babylónis, et bráchia Pharaónis cóncident: et scient quia ego Dóminus, cum dédero gládium meum in manu regis Babylónis, et exténderit eum super terram Ægýpti. Ez 30 26 Et dispérgam Ægýptum in natiónes, et ventilábo eos in terras: et scient quia ego Dóminus. Ez 31 1 Et factum est in anno undécimo, tértio mense, una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 31 2 Fili hóminis, dic Pharaóni regi Ægýpti et pópulo eius: Cui símilis factus es in magnitúdine tua? Ez 31 3 Ecce Assur quasi cedrus in Líbano, pulcher ramis, et fróndibus nemorósus, excelsúsque altitúdine, et inter condénsas frondes elevátum est cacúmen eius. Ez 31 4 Aquæ nutriérunt illum: abýssus exaltávit illum: flúmina eius manábant in circúitu radícum eius, et rivos suos emísit ad univérsa ligna regiónis. Ez 31 5 Proptérea eleváta est altitúdo eius super ómnia ligna regiónis, et multiplicáta sunt arbústa eius, et eleváti sunt rami eius præ aquis multis. Ez 31 6 Cumque extendísset umbram suam, in ramis eius fecérunt nidos ómnia volatília cæli: et sub fróndibus eius genuérunt omnes béstiæ sáltuum, et sub umbráculo illíus habitábat cœtus géntium plurimárum. Ez 31 7 Erátque pulchérrimus in magnitúdine sua, et in dilatatióne arbustórum suórum: erat enim radix illíus iuxta aquas multas. Ez 31 8 Cedri non fuérunt altióres illo in paradíso Dei: abiétes non adæquavérunt summitátem eius, et plátani non fuérunt æquæ fróndibus illíus: omne lignum paradísi Dei non est assimilátum illi, et pulchritúdini eius. Ez 31 9 Quóniam speciósum feci eum, et multis condensísque fróndibus, et æmuláta sunt eum ómnia ligna voluptátis quæ erant in paradíso Dei. Ez 31 10 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod sublimátus est in altitúdine, et dedit summitátem suam viréntem atque condénsam, et elevátum est cor eius in altitúdine sua: Ez 31 11 trádidi eum in manu fortíssimi géntium: fáciens fáciet ei: iuxta impietátem eius eiéci eum. Ez 31 12 Et succídent eum aliéni, et crudelíssimi natiónum, et proícient eum super montes: et in cunctis convállibus córruent rami eius, et confringéntur arbústa eius in univérsis rúpibus terræ: et recédent de umbráculo eius omnes pópuli terræ, et relínquent eum. Ez 31 13 In ruína eius habitavérunt ómnia volatília cæli, et in ramis eius fuérunt univérsæ béstiæ regiónis. Ez 31 14 Quam ob rem non elevabúntur in altitúdine sua ómnia ligna aquárum, nec ponent sublimitátem suam inter nemorósa atque frondósa, nec stabunt in sublimitáte sua ómnia quæ irrigántur aquis: quia omnes tráditi sunt in mortem ad terram últimam, in médio filiórum hóminum, ad eos qui descéndunt in lacum. Ez 31 15 Hæc dicit Dóminus Deus: In die quando descéndit ad ínferos, indúxi luctum: opérui eum abýsso, et prohíbui flúmina eius, et coércui aquas multas: contristátus est super eum Líbanus, et ómnia ligna agri concússa sunt. Ez 31 16 A sónitu ruínæ eius commóvi gentes cum dedúcerem eum ad inférnum cum his qui descendébant in lacum: et consoláta sunt in terra ínfima ómnia ligna voluptátis egrégia atque præclára in Líbano, univérsa quæ irrigabántur aquis. Ez 31 17 Nam et ipsi cum eo descéndent in inférnum ad interféctos gládio: et bráchium uniuscuiúsque sedébit sub umbráculo eius in médio natiónum. Ez 31 18 Cui assimilátus es, o ínclyte atque sublímis inter ligna voluptátis? ecce dedúctus es cum lignis voluptátis ad terram últimam: in médio incircumcisórum dórmies, cum eis qui interfécti sunt gládio: ipse est Phárao, et omnis multitúdo eius, dicit Dóminus Deus. Ez 32 1 Et factum est, duodécimo anno, in mense duodécimo, in una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 32 2 Fili hóminis, assúme laméntum super Pharaónem regem Ægýpti, et dices ad eum: Leóni géntium assimilátus es, et dracóni qui est in mari: et ventilábas cornu in flumínibus tuis, et conturbábas aquas pédibus tuis, et conculcábas flúmina eárum. Ez 32 3 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Expándam super te rete meum in multitúdine populórum multórum, et éxtraham te in sagéna mea. Ez 32 4 Et proíciam te in terram: super fáciem agri abíciam te: et habitáre fáciam super te ómnia volatília cæli, et saturábo de te béstias univérsæ terræ. Ez 32 5 Et dabo carnes tuas super montes, et implébo colles tuos sánie tua. Ez 32 6 Et irrigábo terram fœtóre sánguinis tui super montes, et valles implebúntur ex te. Ez 32 7 Et opériam, cum extínctus fúeris, cælum, et nigréscere fáciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Ez 32 8 Omnia luminária cæli mœrére fáciam super te, et dabo ténebras super terram tuam, dicit Dóminus Deus, cum cecíderint vulneráti tui in médio terræ, ait Dóminus Deus. Ez 32 9 Et irritábo cor populórum multórum, cum indúxero contritiónem tuam in géntibus super terras quas nescis. Ez 32 10 Et stupéscere fáciam super te pópulos multos, et reges eórum horróre nímio formidábunt super te, cum voláre cœ́perit gládius meus super fácies eórum: et obstupéscent repénte sínguli pro ánima sua in die ruínæ tuæ. Ez 32 11 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Gládius regis Babylónis véniet tibi. Ez 32 12 In gládiis fórtium deíciam multitúdinem tuam: inexpugnábiles omnes gentes hæ, et vastábunt supérbiam Ægýpti, et dissipábitur multitúdo eius. Ez 32 13 Et perdam ómnia iuménta eius, quæ erant super aquas plúrimas: et non conturbábit eas pes hóminis ultra, neque úngula iumentórum turbábit eas. Ez 32 14 Tunc puríssimas reddam aquas eórum, et flúmina eórum quasi óleum addúcam, ait Dóminus Deus: Ez 32 15 cum dédero terram Ægýpti desolátam: deserétur autem terra a plenitúdine sua quando percússero omnes habitatóres eius: et scient quia ego Dóminus. Ez 32 16 Planctus est, et plangent eum: fíliæ géntium plangent eum: super Ægýptum et super multitúdinem eius plangent eum, ait Dóminus Deus. Ez 32 17 Et factum est in duodécimo anno, in quintadécima mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 32 18 Fili hóminis, cane lúgubre super multitúdinem Ægýpti: et détrahe eam ipsam, et fílias géntium robustárum, ad terram últimam, cum his qui descéndunt in lacum. Ez 32 19 Quo púlchrior es? descénde, et dormi cum incircumcísis. Ez 32 20 In médio interfectórum gládio cadent: gládius datus est: attraxérunt eam et omnes pópulos eius. Ez 32 21 Loquéntur ei potentíssimi robustórum de médio inférni, qui cum auxiliatóribus eius descendérunt, et dormiérunt incircumcísi interfécti gládio. Ez 32 22 Ibi Assur, et omnis multitúdo eius: in circúitu illíus sepúlcra eius, omnes interfécti, et qui cecidérunt gládio. Ez 32 23 Quorum data sunt sepúlcra in novíssimis laci, et facta est multitúdo eius per gyrum sepúlcri eius: univérsi interfécti, cadentésque gládio, qui déderant quondam formídinem in terra vivéntium. Ez 32 24 Ibi Ælam, et omnis multitúdo eius per gyrum sepúlcri sui: omnes hi interfécti, ruentésque gládio, qui descendérunt incircumcísi ad terram últimam: qui posuérunt terrórem suum in terra vivéntium, et portavérunt ignomíniam suam cum his qui descéndunt in lacum. Ez 32 25 In médio interfectórum posuérunt cubíle eius in univérsis pópulis eius: in circúitu eius sepúlcrum illíus: omnes hi incircumcísi, interfectíque gládio. Dedérunt enim terrórem suum in terra vivéntium, et portavérunt ignomíniam suam cum his qui descéndunt in lacum: in médio interfectórum pósiti sunt. Ez 32 26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitúdo eius: in circúitu eius sepúlcra illíus: omnes hi incircumcísi, interfectíque et cadéntes gládio, quia dedérunt formídinem suam in terra vivéntium. Ez 32 27 Et non dórmient cum fórtibus, cadentibúsque, et incircumcísis, qui descendérunt ad inférnum cum armis suis, et posuérunt gládios suos sub capítibus suis, et fuérunt iniquitátes eórum in óssibus eórum: quia terror fórtium facti sunt in terra vivéntium. Ez 32 28 Et tu ergo in médio incircumcisórum conteréris, et dórmies cum interféctis gládio. Ez 32 29 Ibi Idumǽa, et reges eius, et omnes duces eius, qui dati sunt cum exércitu suo cum interféctis gládio, et qui cum incircumcísis dormiérunt, et cum his qui descéndunt in lacum. Ez 32 30 Ibi príncipes aquilónis omnes, et univérsi venatóres, qui dedúcti sunt cum interféctis, pavéntes, et in sua fortitúdine confúsi: qui dormiérunt incircumcísi cum interféctis gládio, et portavérunt confusiónem suam cum his qui descéndunt in lacum. Ez 32 31 Vidit eos Phárao, et consolátus est super univérsa multitúdine sua, quæ interfécta est gládio: Phárao, et omnis exércitus eius, ait Dóminus Deus. Ez 32 32 Quia dedi terrórem meum in terra vivéntium, et dormívit in médio incircumcisórum cum interféctis gládio: Phárao, et omnis multitúdo eius, ait Dóminus Deus. Ez 33 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 33 2 Fili hóminis, lóquere ad fílios pópuli tui, et dices ad eos: Terra, cum indúxero super eam gládium, et túlerit pópulus terræ virum unum de novíssimis suis, et constitúerit eum super se speculatórem: Ez 33 3 et ille víderit gládium veniéntem super terram, et cecínerit búccina, et annuntiáverit pópulo: Ez 33 4 áudiens autem quisquis ille est sónitum búccinæ, et non se observáverit, venerítque gládius, et túlerit eum: sanguis ipsíus super caput eius erit. Ez 33 5 Sonum búccinæ audívit, et non se observávit: sanguis eius in ipso erit. Si autem se custodíerit, ánimam suam salvábit. Ez 33 6 Quod si speculátor víderit gládium veniéntem, et non insonúerit búccina, et pópulus se non custodíerit, venerítque gládius, et túlerit de eis ánimam: ille quidem in iniquitáte sua captus est: sánguinem autem eius de manu speculatóris requíram. Ez 33 7 Et tu fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israël: áudiens ergo ex ore meo sermónem, annuntiábis eis ex me. Ez 33 8 Si me dicénte ad ímpium: Impie, morte moriéris: non fúeris locútus ut se custódiat ímpius a via sua, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur: sánguinem autem eius de manu tua requíram. Ez 33 9 Si autem annuntiánte te ad ímpium ut a viis suis convertátur, non fúerit convérsus a via sua, ipse in iniquitáte sua moriétur, porro tu ánimam tuam liberásti. Ez 33 10 Tu ergo fili hóminis dic ad domum Israël: Sic locúti estis, dicéntes: Iniquitátes nostræ et peccáta nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabéscimus: quómodo ergo vívere potérimus? Ez 33 11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dóminus Deus, nolo mortem ímpii, sed ut convertátur ímpius a via sua, et vivat. Convertímini, convertímini a viis vestris péssimis, et quare moriémini, domus Israël? Ez 33 12 Tu ítaque fili hóminis dic ad fílios pópuli tui: Iustítia iusti non liberábit eum, in quacúmque die peccáverit, et impíetas ímpii non nocébit ei, in quacúmque die convérsus fúerit ab impietáte sua: et iustus non póterit vívere in iustítia sua, in quacúmque die peccáverit. Ez 33 13 Etiámsi díxero iusto quod vita vivat, et confísus in iustítia sua fécerit iniquitátem, omnes iustítiæ eius oblivióni tradéntur, et in iniquitáte sua quam operátus est, in ipsa moriétur. Ez 33 14 Si autem díxero ímpio: Morte moriéris: et égerit pœniténtiam a peccáto suo, fecerítque iudícium et iustítiam, Ez 33 15 et pignus restitúerit ille ímpius, rapinámque reddíderit, in mandátis vitæ ambuláverit, nec fécerit quidquam iniústum: vita vivet, et non moriétur. Ez 33 16 Omnia peccáta eius quæ peccávit, non imputabúntur ei: iudícium et iustítiam fecit: vita vivet. Ez 33 17 Et dixérunt fílii pópuli tui: Non est æqui pónderis via Dómini, et ipsórum via iniústa est. Ez 33 18 Cum enim recésserit iustus a iustítia sua, fecerítque iniquitátes, moriétur in eis. Ez 33 19 Et cum recésserit ímpius ab impietáte sua, fecerítque iudícium et iustítiam, vivet in eis. Ez 33 20 Et dícitis: Non est recta via Dómini. Unumquémque iuxta vias suas iudicábo de vobis, domus Israël. Ez 33 21 Et factum est in duodécimo anno, in décimo mense, in quinta mensis transmigratiónis nostræ, venit ad me qui fúgerat de Ierúsalem, dicens: Vastáta est cívitas. Ez 33 22 Manus autem Dómini facta fúerat ad me véspere, ántequam veníret qui fúgerat: aperuítque os meum donec veníret ad me mane: et apérto ore meo, non sílui ámplius. Ez 33 23 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 33 24 Fili hóminis, qui hábitant in ruinósis his super humum Israël, loquéntes aiunt: Unus erat Abraham, et hereditáte possédit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessiónem. Ez 33 25 Idcírco dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Qui in sánguine coméditis, et óculos vestros levátis ad immundítias vestras, et sánguinem fúnditis, numquid terram hereditáte possidébitis? Ez 33 26 Stetístis in gládiis vestris, fecístis abominatiónes, et unusquísque uxórem próximi sui pólluit: et terram hereditáte possidébitis? Ez 33 27 Hæc dices ad eos: Sic dicit Dóminus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinósis hábitant, gládio cadent: et qui in agro est, béstiis tradétur ad devorándum: qui autem in præsídiis et spelúncis sunt, peste moriéntur. Ez 33 28 Et dabo terram in solitúdinem et in desértum, et defíciet supérba fortitúdo eius: et desolabúntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos tránseat: Ez 33 29 et scient quia ego Dóminus, cum dédero terram eórum desolátam et desértam, propter univérsas abominatiónes suas quas operáti sunt. Ez 33 30 Et tu fili hóminis: fílii pópuli tui, qui loquúntur de te iuxta muros et in óstiis domórum, et dicunt unus ad álterum, vir ad próximum suum, loquéntes: Veníte, et audiámus quis sit sermo egrédiens a Dómino. Ez 33 31 Et véniunt ad te, quasi si ingrediátur pópulus, et sedent coram te pópulus meus: et áudiunt sermónes tuos, et non fáciunt eos: quia in cánticum oris sui vertunt illos, et avarítiam suam séquitur cor eórum. Ez 33 32 Et es eis quasi carmen músicum, quod suávi dulcíque sono cánitur: et áudiunt verba tua, et non fáciunt ea. Ez 33 33 Et cum vénerit quod prædíctum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophétes fúerit inter eos. Ez 34 1 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 34 2 Fili hóminis, prophéta de pastóribus Israël: prophéta, et dices pastóribus: Hæc dicit Dóminus Deus: Væ pastóribus Israël, qui pascébant semetípsos: nonne greges a pastóribus pascúntur? Ez 34 3 Lac comedebátis, et lanis operiebámini, et quod crassum erat occidebátis: gregem autem meum non pascebátis. Ez 34 4 Quod infírmum fuit non consolidástis, et quod ægrótum non sanástis: quod confráctum est non alligástis, et quod abiéctum est non reduxístis, et quod períerat non quæsístis: sed cum austeritáte imperabátis eis, et cum poténtia. Ez 34 5 Et dispérsæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devoratiónem ómnium bestiárum agri, et dispérsæ sunt. Ez 34 6 Erravérunt greges mei in cunctis móntibus, et in univérso colle excélso: et super omnem fáciem terræ dispérsi sunt greges mei, et non erat qui requíreret: non erat, inquam, qui requíreret. Ez 34 7 Proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini. Ez 34 8 Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapínam, et oves meæ in devoratiónem ómnium bestiárum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsiérunt pastóres mei gregem meum, sed pascébant pastóres semetípsos, et greges meos non pascébant: Ez 34 9 proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini. Ez 34 10 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse super pastóres: requíram gregem meum de manu eórum, et cessáre fáciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant ámplius pastóres semetípsos: et liberábo gregem meum de ore eórum, et non erit ultra eis in escam. Ez 34 11 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse requíram oves meas, et visitábo eas. Ez 34 12 Sicut vísitat pastor gregem suum, in die quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas, et liberábo eas de ómnibus locis in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis. Ez 34 13 Et edúcam eas de pópulis, et congregábo eas de terris, et indúcam eas in terram suam, et pascam eas in móntibus Israël, in rivis, et in cunctis sédibus terræ. Ez 34 14 In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Israël erunt páscua eárum: ibi requiéscent in herbis viréntibus, et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israël. Ez 34 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. Ez 34 16 Quod períerat requíram, et quod abiéctum erat redúcam, et quod confráctum fúerat alligábo, et quod infírmum fúerat consolidábo, et quod pingue et forte custódiam: et pascam illas in iudício. Ez 34 17 Vos autem greges mei, hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego iúdico inter pecus et pecus, aríetum et hircórum. Ez 34 18 Nonne satis vobis erat páscua bona depásci? ínsuper et relíquias pascuárum vestrárum conculcástis pédibus vestris: et cum puríssimam aquam biberétis, réliquam pédibus vestris turbabátis. Ez 34 19 Et oves meæ his, quæ conculcáta pédibus vestris fúerant, pascebántur: et quæ pedes vestri turbáverant, hæc bibébant. Ez 34 20 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus ad vos: Ecce ego ipse iúdico inter pecus pingue et maciléntum: Ez 34 21 pro eo quod latéribus et húmeris impingebátis, et córnibus vestris ventilabátis ómnia infírma pécora, donec dispergeréntur foras: Ez 34 22 salvábo gregem meum, et non erit ultra in rapínam, et iudicábo inter pecus et pecus. Ez 34 23 Et suscitábo super eas pastórem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastórem. Ez 34 24 Ego autem Dóminus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in médio eórum: ego Dóminus locútus sum. Ez 34 25 Et fáciam cum eis pactum pacis, et cessáre fáciam béstias péssimas de terra: et qui hábitant in desérto, secúri dórmient in sáltibus. Ez 34 26 Et ponam eos in circúitu collis mei benedictiónem, et dedúcam imbrem in témpore suo: plúviæ benedictiónis erunt. Ez 34 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timóre: et scient quia ego Dóminus, cum contrívero caténas iugi eórum, et erúero eos de manu imperántium sibi. Ez 34 28 Et non erunt ultra in rapínam in géntibus, neque béstiæ terræ devorábunt eos: sed habitábunt confidénter absque ullo terróre. Ez 34 29 Et suscitábo eis germen nominátum, et non erunt ultra imminúti fame in terra, neque portábunt ultra oppróbrium géntium. Ez 34 30 Et scient quia ego Dóminus Deus eórum cum eis, et ipsi pópulus meus domus Israël, ait Dóminus Deus. Ez 34 31 Vos autem greges mei, greges páscuæ meæ hómines estis: et ego Dóminus Deus vester, dicit Dóminus Deus. Ez 35 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 35 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam advérsum montem Seir, et prophetábis de eo, et dices illi: Ez 35 3 Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et exténdam manum meam super te, et dabo te desolátum atque desértum. Ez 35 4 Urbes tuas demóliar, et tu desértus eris: et scies quia ego Dóminus. Ez 35 5 Eo quod fúeris inimícus sempitérnus, et conclúseris fílios Israël in manus gládii in témpore afflictiónis eórum, in témpore iniquitátis extrémæ. Ez 35 6 Proptérea vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam sánguini tradam te, et sanguis te persequétur: et cum sánguinem óderis, sanguis persequétur te. Ez 35 7 Et dabo montem Seir desolátum atque desértum, et áuferam de eo eúntem et redeúntem. Ez 35 8 Et implébo montes eius occisórum suórum: in cóllibus tuis, et in vállibus tuis atque in torréntibus, interfécti gládio cadent. Ez 35 9 In solitúdines sempitérnas tradam te, et civitátes tuæ non habitabúntur: et sciétis quia ego Dóminus Deus. Ez 35 10 Eo quod díxeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hereditáte possidébo eas, cum Dóminus esset ibi: Ez 35 11 proptérea vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia fáciam iuxta iram tuam, et secúndum zelum tuum, quem fecísti ódio habens eos: et notus effíciar per eos, cum te iudicávero. Ez 35 12 Et scies quia ego Dóminus audívi univérsa oppróbria tua quæ locútus es de móntibus Israël, dicens: Desérti, nobis ad devorándum dati sunt. Ez 35 13 Et insurrexístis super me ore vestro, et derogástis advérsum me verba vestra: ego audívi. Ez 35 14 Hæc dicit Dóminus Deus: Lætánte univérsa terra, in solitúdinem te rédigam. Ez 35 15 Sícuti gavísus es super hereditátem domus Israël, eo quod fúerit dissipáta, sic fáciam tibi: dissipátus eris mons Seir, et Idumǽa omnis: et scient quia ego Dóminus. Ez 36 1 Tu autem fili hóminis prophéta super montes Israël, et dices: Montes Israël, audíte verbum Dómini. Ez 36 2 Hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod díxerit inimícus de vobis: Euge, altitúdines sempitérnæ in hereditátem datæ sunt nobis: Ez 36 3 proptérea vaticináre, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod desoláti estis, et conculcáti per circúitum, et facti in hereditátem réliquis géntibus, et ascendístis super lábium linguæ et oppróbrium pópuli: Ez 36 4 proptérea montes Israël audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus móntibus et cóllibus, torréntibus, vallibúsque et desértis, pariétinis et úrbibus derelíctis, quæ depopulátæ sunt et subsannátæ a réliquis géntibus per circúitum. Ez 36 5 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quóniam in igne zeli mei locútus sum de réliquis géntibus, et de Idumǽa univérsa, quæ dedérunt terram meam sibi in hereditátem cum gáudio, et toto corde, et ex ánimo: et eiecérunt eam ut vastárent: Ez 36 6 idcírco vaticináre super humum Israël, et dices móntibus et cóllibus, iugis et vállibus: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furóre meo locútus sum, eo quod confusiónem géntium sustinuéritis. Ez 36 7 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Ego levávi manum meam, ut gentes quæ in circúitu vestro sunt, ipsæ confusiónem suam portent. Ez 36 8 Vos autem montes Israël ramos vestros germinétis, et fructum vestrum afferátis pópulo meo Israël: prope enim est ut véniat. Ez 36 9 Quia ecce ego ad vos, et convértar ad vos: et arabímini, et accipiétis seméntem. Ez 36 10 Et multiplicábo in vobis hómines, omnémque domum Israël: et habitabúntur civitátes, et ruinósa instaurabúntur. Ez 36 11 Et replébo vos homínibus et iuméntis, et multiplicabúntur, et crescent: et habitáre vos fáciam sicut a princípio, bonísque donábo maióribus quam habuístis ab inítio: et sciétis quia ego Dóminus. Ez 36 12 Et addúcam super vos hómines pópulum meum Israël, et hereditáte possidébunt te: et eris eis in hereditátem, et non addes ultra ut absque eis sis. Ez 36 13 Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devorátrix hóminum es, et suffócans gentem tuam: Ez 36 14 proptérea hómines non cómedes ámplius, et gentem tuam non necábis ultra, ait Dóminus Deus. Ez 36 15 Nec audítam fáciam in te ámplius confusiónem géntium, et oppróbrium populórum nequáquam portábis: et gentem tuam non amíttes ámplius, ait Dóminus Deus. Ez 36 16 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Ez 36 17 Fili hóminis, domus Israël habitavérunt in humo sua, et polluérunt eam in viis suis et in stúdiis suis: iuxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me. Ez 36 18 Et effúdi indignatiónem meam super eos pro sánguine quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam. Ez 36 19 Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras: iuxta vias eórum et adinventiónes eórum iudicávi eos. Ez 36 20 Et ingréssi sunt ad gentes ad quas introiérunt: et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: Pópulus Dómini iste est, et de terra eius egréssi sunt. Ez 36 21 Et pepérci nómini sancto meo, quod pollúerat domus Israël in géntibus ad quas ingréssi sunt. Ez 36 22 Idcírco dices dómui Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus ad quas intrástis. Ez 36 23 Et sanctificábo nomen meum magnum quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum: ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus exercítuum, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis. Ez 36 24 Tollam quippe vos de géntibus, et congregábo vos de univérsis terris, et addúcam vos in terram vestram. Ez 36 25 Et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Ez 36 26 Et dabo vobis cor novum, et spíritum novum ponam in médio vestri: et áuferam cor lapídeum de carne vestra, et dabo vobis cor cárneum. Ez 36 27 Et spíritum meum ponam in médio vestri: et fáciam ut in præcéptis meis ambulétis, et iudícia mea custodiátis et operémini. Ez 36 28 Et habitábitis in terra quam dedi pátribus vestris: et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ez 36 29 Et salvábo vos ex univérsis inquinaméntis vestris: et vocábo fruméntum et multiplicábo illud, et non impónam vobis famem. Ez 36 30 Et multiplicábo fructum ligni, et genímina agri, ut non portétis ultra oppróbrium famis in géntibus. Ez 36 31 Et recordabímini viárum vestrárum pessimárum, studiorúmque non bonórum: et displicébunt vobis iniquitátes vestræ et scélera vestra. Ez 36 32 Non propter vos ego fáciam, ait Dóminus Deus, notum sit vobis: confundímini, et erubéscite super viis vestris, domus Israël. Ez 36 33 Hæc dicit Dóminus Deus: In die qua mundávero vos ex ómnibus iniquitátibus vestris, et inhabitári fécero urbes, et instaurávero ruinósa, Ez 36 34 et terra desérta fúerit excúlta, quæ quondam erat desoláta in óculis omnis viatóris, Ez 36 35 dicent: Terra illa incúlta facta est ut hortus voluptátis: et civitátes desértæ, et destitútæ atque suffóssæ, munítæ sedérunt. Ez 36 36 Et scient gentes quæcúmque derelíctæ fúerint in circúitu vestro, quia ego Dóminus ædificávi dissipáta, plantavíque incúlta: ego Dóminus locútus sim, et fécerim. Ez 36 37 Hæc dicit Dóminus Deus: Adhuc in hoc invénient me domus Israël, ut fáciam eis: multiplicábo eos sicut gregem hóminum, Ez 36 38 ut gregem sanctum, ut gregem Ierúsalem in solemnitátibus eius: sic erunt civitátes desértæ, plenæ grégibus hóminum: et scient quia ego Dóminus. Ez 37 1 Facta est super me manus Dómini, et edúxit me in spíritu Dómini, et dimísit me in médio campi qui erat plenus óssibus. Ez 37 2 Et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi, siccáque veheménter. Ez 37 3 Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vivent ossa ista? Et dixi: Dómine Deus, tu nosti. Ez 37 4 Et dixit ad me: Vaticináre de óssibus istis, et dices eis: Ossa árida, audíte verbum Dómini. Ez 37 5 Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis. Ez 37 6 Et dabo super vos nervos, et succréscere fáciam super vos carnes, et superexténdam in vobis cutem, et dabo vobis spíritum, et vivétis: et sciétis quia ego Dóminus. Ez 37 7 Et prophetávi sicut præcéperat mihi: factus est autem sónitus, prophetánte me, et ecce commótio: et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad iunctúram suam. Ez 37 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascendérunt, et exténta est in eis cutis désuper: et spíritum non habébant. Ez 37 9 Et dixit ad me: Vaticináre ad spíritum, vaticináre fili hóminis, et dices ad spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quátuor ventis veni spíritus, et insúffla super interféctos istos, et revivíscant. Ez 37 10 Et prophetávi sicut præcéperat mihi: et ingréssus est in ea spíritus, et vixérunt: steterúntque super pedes suos, exércitus grandis nimis valde. Ez 37 11 Et dixit ad me: Fili hóminis, ossa hæc univérsa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus. Ez 37 12 Proptérea vaticináre, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israël. Ez 37 13 Et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra, et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus: Ez 37 14 et dédero spíritum meum in vobis, et vixéritis: et requiéscere vos fáciam super humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus locútus sum, et feci, ait Dóminus Deus. Ez 37 15 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 37 16 Et tu fili hóminis sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Iudæ, et filiórum Israël sociórum eius: et tolle lignum álterum, et scribe super illud: Ioseph ligno Ephraim, et cunctæ dómui Israël sociorúmque eius. Ez 37 17 Et adiúnge illa unum ad álterum tibi in lignum unum: et erunt in uniónem in manu tua. Ez 37 18 Cum autem díxerint ad te fílii pópuli tui, loquéntes: Nonne índicas nobis quid in his tibi velis? Ez 37 19 loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adiúnctæ, et dabo eas páriter cum ligno Iuda, et fáciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu eius. Ez 37 20 Erunt autem ligna super quæ scrípseris in manu tua in óculis eórum. Ez 37 21 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam fílios Israël de médio natiónum ad quas abiérunt: et congregábo eos úndique, et addúcam eos ad humum suam. Ez 37 22 Et fáciam eos in gentem unam in terra in móntibus Israël, et rex unus erit ómnibus ímperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividéntur ámplius in duo regna. Ez 37 23 Neque polluéntur ultra in idólis suis, et abominatiónibus suis, et cunctis iniquitátibus suis: et salvos eos fáciam de univérsis sédibus in quibus peccavérunt, et emundábo eos: et erunt mihi pópulus, et ego ero eis Deus. Ez 37 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit ómnium eórum. In iudíciis meis ambulábunt, et mandáta mea custódient, et fácient ea. Ez 37 25 Et habitábunt super terram quam dedi servo meo Iacob, in qua habitavérunt patres vestri: et habitábunt super eam ipsi, et fílii eórum, et fílii filiórum eórum, usque in sempitérnum: et David servus meus princeps eórum in perpétuum. Ez 37 26 Et percútiam illis fœdus pacis: pactum sempitérnum erit eis. Et fundábo eos, et multiplicábo, et dabo sanctificatiónem meam in médio eórum in perpétuum. Ez 37 27 Et erit tabernáculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. Ez 37 28 Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israël, cum fúerit sanctificátio mea in médio eórum in perpétuum. Ez 38 1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Ez 38 2 Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Gog, terram Magog, príncipem cápitis Mosoch et Thubal, et vaticináre de eo. Ez 38 3 Et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te Gog príncipem cápitis Mosoch et Thubal. Ez 38 4 Et circúmagam te, et ponam frenum in maxíllis tuis: et edúcam te, et omnem exércitum tuum, equos et équites vestítos lorícis univérsos, multitúdinem magnam, hastam et clýpeum arripiéntium et gládium. Ez 38 5 Persæ, Æthíopes, et Líbyes cum eis, omnes scutáti et galeáti. Ez 38 6 Gomer et univérsa ágmina eius, domus Thogórma, látera aquilónis, et totum robur eius, populíque multi tecum. Ez 38 7 Prǽpara et ínstrue te, et omnem multitúdinem tuam quæ coacerváta est ad te: et esto eis in præcéptum. Ez 38 8 Post dies multos visitáberis: in novíssimo annórum vénies ad terram quæ revérsa est a gládio, et congregáta est de pópulis multis ad montes Israël, qui fuérunt desérti iúgiter: hæc de pópulis edúcta est, et habitábunt in ea confidénter univérsi. Ez 38 9 Ascéndens autem quasi tempéstas vénies, et quasi nubes, ut opérias terram: tu et ómnia ágmina tua, et pópuli multi tecum. Ez 38 10 Hæc dicit Dóminus Deus: In die illa, ascéndent sermónes super cor tuum, et cogitábis cogitatiónem péssimam: Ez 38 11 et dices: Ascéndam ad terram absque muro: véniam ad quiescéntes habitantésque secúre: hi omnes hábitant sine muro: vectes et portæ non sunt eis: Ez 38 12 ut dirípias spólia, et invádas prædam: ut ínferas manum tuam super eos qui desérti fúerant, et póstea restitúti, et super pópulum qui est congregátus ex géntibus, qui possidére cœpit et esse habitátor umbilíci terræ. Ez 38 13 Saba, et Dedan, et negotiatóres Tharsis, et omnes leónes eius, dicent tibi: Numquid ad suménda spólia tu venis? ecce ad diripiéndam prædam congregásti multitúdinem tuam, ut tollas argéntum et aurum, et áuferas supelléctilem atque substántiam, et dirípias manúbias infinítas. Ez 38 14 Proptérea vaticináre fili hóminis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dóminus Deus: Numquid non in die illo, cum habitáverit pópulus meus Israël confidénter, scies? Ez 38 15 Et vénies de loco tuo a latéribus aquilónis, tu et pópuli multi tecum, ascensóres equórum univérsi: cœtus magnus, et exércitus véhemens. Ez 38 16 Et ascéndes super pópulum meum Israël quasi nubes, ut opérias terram. In novíssimis diébus eris, et addúcam te super terram meam: ut sciant gentes me, cum sanctificátus fúero in te in óculis eórum, o Gog. Ez 38 17 Hæc dicit Dóminus Deus: Tu ergo ille es, de quo locútus sum in diébus antíquis in manu servórum meórum prophetárum Israël, qui prophetavérunt in diébus illórum témporum, ut addúcerem te super eos. Ez 38 18 Et erit in die illa, in die advéntus Gog super terram Israël, ait Dóminus Deus, ascéndet indignátio mea in furóre meo. Ez 38 19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locútus sum, quia in die illa erit commótio magna super terram Israël: Ez 38 20 et commovebúntur a fácie mea pisces maris, et vólucres cæli, et béstiæ agri, et omne réptile quod movétur super humum, cunctíque hómines qui sunt super fáciem terræ: et subverténtur montes, et cadent sepes, et omnis murus córruet in terram. Ez 38 21 Et convocábo advérsus eum in cunctis móntibus meis gládium, ait Dóminus Deus: gládius uniuscuiúsque in fratrem suum dirigétur. Ez 38 22 Et iudicábo eum peste, et sánguine, et imbre veheménti, et lapídibus imménsis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exércitum eius, et super pópulos multos qui sunt cum eo. Ez 38 23 Et magnificábor, et sanctificábor, et notus ero in óculis multárum géntium: et scient quia ego Dóminus. Ez 39 1 Tu autem fili hóminis vaticináre advérsum Gog, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego super te Gog príncipem cápitis Mosoch et Thubal. Ez 39 2 Et circúmagam te, et edúcam te, et ascéndere te fáciam de latéribus aquilónis, et addúcam te super montes Israël. Ez 39 3 Et percútiam arcum tuum in manu sinístra tua, et sagíttas tuas de manu déxtera tua deíciam. Ez 39 4 Super montes Israël cades tu, et ómnia ágmina tua, et pópuli tui qui sunt tecum: feris, ávibus, omníque volátili, et béstiis terræ dedi te ad devorándum. Ez 39 5 Super fáciem agri cades, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus. Ez 39 6 Et immíttam ignem in Magog, et in his qui hábitant in ínsulis confidénter: et scient quia ego Dóminus. Ez 39 7 Et nomen sanctum meum notum fáciam in médio pópuli mei Israël, et non pólluam nomen sanctum meum ámplius: et scient gentes quia ego Dóminus sanctus Israël. Ez 39 8 Ecce venit, et factum est, ait Dóminus Deus: hæc est dies de qua locútus sum. Ez 39 9 Et egrediéntur habitatóres de civitátibus Israël, et succéndent et combúrent arma, clýpeum et hastas, arcum et sagíttas, et báculos mánuum et contos: et succéndent ea igni septem annis. Ez 39 10 Et non portábunt ligna de regiónibus, neque succídent de sáltibus: quóniam arma succéndent igni, et deprædabúntur eos quibus prædæ fúerant, et dirípient vastatóres suos, ait Dóminus Deus. Ez 39 11 Et erit in die illa: dabo Gog locum nominátum sepúlcrum in Israël, vallem viatórum ad oriéntem maris, quæ obstupéscere fáciet prætereúntes: et sepélient ibi Gog, et omnem multitúdinem eius, et vocábitur vallis multitúdinis Gog. Ez 39 12 Et sepélient eos domus Israël, ut mundent terram septem ménsibus. Ez 39 13 Sepéliet autem eum omnis pópulus terræ: et erit eis nomináta dies in qua glorificátus sum, ait Dóminus Deus. Ez 39 14 Et viros iúgiter constítuent lustrántes terram, qui sepéliant et requírant eos qui remánserant super fáciem terræ, ut emúndent eam: post menses autem septem quǽrere incípient. Ez 39 15 Et circuíbunt peragrántes terram: cumque víderint os hóminis, státuent iuxta illud títulum, donec sepéliant illud pollinctóres in valle multitúdinis Gog. Ez 39 16 Nomen autem civitátis Amona, et mundábunt terram. Ez 39 17 Tu ergo fili hóminis, hæc dicit Dóminus Deus: Dic omni vólucri, et univérsis ávibus, cunctísque béstiis agri: Conveníte, properáte, concúrrite úndique ad víctimam meam quam ego ímmolo vobis, víctimam grandem super montes Israël, ut comedátis carnem, et bibátis sánguinem. Ez 39 18 Carnes fórtium comedétis, et sánguinem príncipum terræ bibétis: aríetum, et agnórum, et hircórum, taurorúmque et altílium, et pínguium ómnium. Ez 39 19 Et comedétis ádipem in saturitátem, et bibétis sánguinem in ebrietátem, de víctima quam ego immolábo vobis: Ez 39 20 et saturabímini super mensam meam de equo, et équite forti, et de univérsis viris bellatóribus, ait Dóminus Deus. Ez 39 21 Et ponam glóriam meam in géntibus: et vidébunt omnes gentes iudícium meum quod fécerim, et manum meam quam posúerim super eos. Ez 39 22 Et scient domus Israël quia ego Dóminus Deus eórum, a die illa et deínceps. Ez 39 23 Et scient gentes quóniam in iniquitáte sua capta sit domus Israël, eo quod derelíquerint me, et abscónderim fáciem meam ab eis, et tradíderim eos in manus hóstium, et cecíderint in gládio univérsi. Ez 39 24 Iuxta immundítiam eórum et scelus feci eis, et abscóndi fáciem meam ab illis. Ez 39 25 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Nunc redúcam captivitátem Iacob, et miserébor omnis domus Israël, et assúmam zelum pro nómine sancto meo. Ez 39 26 Et portábunt confusiónem suam, et omnem prævaricatiónem qua prævaricáti sunt in me, cum habitáverint in terra sua confidénter, néminem formidántes: Ez 39 27 et redúxero eos de pópulis, et congregávero de terris inimicórum suórum, et sanctificátus fúero in eis, in óculis géntium plurimárum. Ez 39 28 Et scient quia ego Dóminus Deus eórum, eo quod transtúlerim eos in natiónes, et congregáverim eos super terram suam, et non derelíquerim quemquam ex eis ibi. Ez 39 29 Et non abscóndam ultra fáciem meam ab eis, eo quod effúderim spíritum meum super omnem domum Israël, ait Dóminus Deus. Ez 40 1 In vigésimo quinto anno transmigratiónis nostræ, in exórdio anni, décima mensis, quartodécimo anno postquam percússa est cívitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Dómini, et addúxit me illuc. Ez 40 2 In visiónibus Dei addúxit me in terram Israël, et dimísit me super montem excélsum nimis, super quem erat quasi ædifícium civitátis vergéntis ad austrum. Ez 40 3 Et introdúxit me illuc: et ecce vir cuius erat spécies quasi spécies æris, et funículus líneus in manu eius, et cálamus mensúræ in manu eius: stabat autem in porta. Ez 40 4 Et locútus est ad me idem vir: Fili hóminis vide óculis tuis, et áuribus tuis audi, et pone cor tuum in ómnia quæ ego osténdam tibi, quia ut ostendántur tibi addúctus es huc. Annúntia ómnia quæ tu vides dómui Israël. Ez 40 5 Et ecce murus forínsecus in circúitu domus úndique: et in manu viri cálamus mensúræ sex cubitórum et palmo: et mensus est latitúdinem ædifícii cálamo uno, altitúdinem quoque cálamo uno. Ez 40 6 Et venit ad portam quæ respiciébat viam orientálem, et ascéndit per gradus eius: et mensus est limen portæ cálamo uno latitúdinem, id est, limen unum cálamo uno in latitúdine. Ez 40 7 Et thálamum uno cálamo in longum, et uno cálamo in latum: et inter thálamos, quinque cúbitos. Ez 40 8 Et limen portæ, iuxta vestíbulum portæ intrínsecus, cálamo uno. Ez 40 9 Et mensus est vestíbulum portæ octo cubitórum, et frontem eius duóbus cúbitis: vestíbulum autem portæ erat intrínsecus. Ez 40 10 Porro thálami portæ ad viam orientálem, tres hinc et tres inde: mensúra una trium, et mensúra una fróntium ex utráque parte. Ez 40 11 Et mensus est latitúdinem líminis portæ decem cubitórum, et longitúdinem portæ trédecim cubitórum. Ez 40 12 Et márginem ante thálamos, cúbiti uníus, et cúbitus unus finis utrínque: thálami autem sex cubitórum erant hinc et inde. Ez 40 13 Et mensus est portam a tecto thálami usque ad tectum eius, latitúdinem vigínti quinque cubitórum, óstium contra óstium. Ez 40 14 Et fecit frontes per sexagínta cúbitos, et ad frontem átrium portæ úndique per circúitum. Ez 40 15 Et ante fáciem portæ quæ pertingébat usque ad fáciem vestíbuli portæ interióris, quinquagínta cúbitos. Ez 40 16 Et fenéstras oblíquas in thálamis et in fróntibus eórum, quæ erant intra portam úndique per circúitum: simíliter autem erant et in vestíbulis fenéstræ per gyrum intrínsecus, et ante frontes pictúra palmárum. Ez 40 17 Et edúxit me ad átrium extérius: et ecce gazophylácia, et paviméntum stratum lápide in átrio per circúitum: trigínta gazophylácia in circúitu paviménti. Ez 40 18 Et paviméntum in fronte portárum, secúndum longitúdinem portárum erat inférius. Ez 40 19 Et mensus est latitúdinem a fácie portæ inferióris usque ad frontem átrii interióris extrínsecus: centum cúbitos ad oriéntem et ad aquilónem. Ez 40 20 Portam quoque quæ respiciébat viam aquilónis átrii exterióris, mensus est tam in longitúdine quam in latitúdine. Ez 40 21 Et thálamos eius tres hinc et tres inde, et frontem eius et vestíbulum eius secúndum mensúram portæ prióris, quinquagínta cubitórum longitúdinem eius, et latitúdinem vigínti quinque cubitórum. Ez 40 22 Fenéstræ autem eius, et vestíbulum, et sculptúræ secúndum mensúram portæ quæ respiciébat ad oriéntem: et septem gráduum erat ascénsus eius, et vestíbulum ante eam. Ez 40 23 Et porta átrii interióris contra portam aquilónis et orientálem: et mensus est a porta usque ad portam centum cúbitos. Ez 40 24 Et edúxit me ad viam austrálem: et ecce porta quæ respiciébat ad austrum: et mensus est frontem eius et vestíbulum eius iuxta mensúras superióres. Ez 40 25 Et fenéstras eius, et vestíbula in circúitu, sicut fenéstras céteras: quinquagínta cubitórum longitúdine, et latitúdine vigínti quinque cubitórum. Ez 40 26 Et in grádibus septem ascendebátur ad eam, et vestíbulum ante fores eius: et cælátæ palmæ erant, una hinc, et áltera inde, in fronte eius. Ez 40 27 Et porta átrii interióris in via austráli: et mensus est a porta usque ad portam in via austráli, centum cúbitos. Ez 40 28 Et introdúxit me in átrium intérius ad portam austrálem: et mensus est portam iuxta mensúras superióres. Ez 40 29 Thálamum eius, et frontem eius, et vestíbulum eius eísdem mensúris, et fenéstras eius, et vestíbulum eius in circúitu, quinquagínta cúbitos longitúdinis, et latitúdinis vigínti quinque cúbitos. Ez 40 30 Et vestíbulum per gyrum longitúdine vigínti quinque cubitórum, et latitúdine quinque cubitórum. Ez 40 31 Et vestíbulum eius ad átrium extérius, et palmas eius in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebátur per eam. Ez 40 32 Et introdúxit me in átrium intérius, per viam orientálem: et mensus est portam secúndum mensúras superióres. Ez 40 33 Thálamum eius, et frontem eius, et vestíbulum eius, sicut supra: et fenéstras eius, et vestíbula eius in circúitu, longitúdine quinquagínta cubitórum, et latitúdine vigínti quinque cubitórum. Ez 40 34 Et vestíbulum eius, id est átrii exterióris, et palmæ cælátæ in fronte eius, hinc et inde: et in octo grádibus ascénsus eius. Ez 40 35 Et introdúxit me ad portam quæ respiciébat ad aquilónem: et mensus est secúndum mensúras superióres. Ez 40 36 Thálamum eius, et frontem eius, et vestíbulum eius, et fenéstras eius per circúitum, longitúdine quinquagínta cubitórum, et latitúdine vigínti quinque cubitórum. Ez 40 37 Et vestíbulum eius respiciébat ad átrium extérius: et cælatúra palmárum in fronte eius, hinc et inde: et in octo grádibus ascénsus eius. Ez 40 38 Et per síngula gazophylácia óstium in fróntibus portárum: ibi lavábant holocáustum. Ez 40 39 Et in vestíbulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immolétur super eas holocáustum, et pro peccáto et pro delícto. Ez 40 40 Et ad latus extérius, quod ascéndit ad óstium portæ quæ pergit ad aquilónem, duæ mensæ: et ad latus álterum, ante vestíbulum portæ, duæ mensæ. Ez 40 41 Quátuor mensæ hinc, et quátuor mensæ inde: per látera portæ octo mensæ erant, super quas immolábant. Ez 40 42 Quátuor autem mensæ ad holocáustum de lapídibus quadris exstrúctæ, longitúdine cúbiti uníus et dimídii, et latitúdine cúbiti uníus et dimídii, et altitúdine cúbiti uníus: super quas ponant vasa in quibus immolátur holocáustum et víctima. Ez 40 43 Et lábia eárum palmi uníus, refléxa intrínsecus per circúitum: super mensas autem carnes oblatiónis. Ez 40 44 Et extra portam interiórem, gazophylácia cantórum in átrio interióri, quod erat in látere portæ respiciéntis ad aquilónem: et fácies eórum contra viam austrálem: una ex látere portæ orientális, quæ respiciébat ad viam aquilónis. Ez 40 45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylácium quod réspicit viam meridiánam: sacerdótum erit, qui éxcubant in custódiis templi. Ez 40 46 Porro gazophylácium quod réspicit ad viam aquilónis, sacerdótum erit, qui éxcubant ad ministérium altáris: isti sunt fílii Sadoc, qui accédunt de fíliis Levi ad Dóminum ut minístrent ei. Ez 40 47 Et mensus est átrium longitúdine centum cubitórum, et latitúdine centum cubitórum per quadrum: et altáre ante fáciem templi. Ez 40 48 Et introdúxit me in vestíbulum templi: et mensus est vestíbulum quinque cúbitis hinc, et quinque cúbitis inde: et latitúdinem portæ trium cubitórum hinc, et trium cubitórum inde. Ez 40 49 Longitúdinem autem vestíbuli vigínti cubitórum, et latitúdinem úndecim cubitórum, et octo grádibus ascendebátur ad eam. Et colúmnæ erant in fróntibus: una hinc, et áltera inde. Ez 41 1 Et introdúxit me in templum, et mensus est frontes: sex cúbitos latitúdinis hinc, et sex cúbitos latitúdinis inde, latitúdinem tabernáculi. Ez 41 2 Et latitúdo portæ decem cubitórum erat: et látera portæ, quinque cúbitis hinc, et quinque cúbitis inde: et mensus est longitúdinem eius quadragínta cubitórum, et latitúdinem vigínti cubitórum. Ez 41 3 Et introgréssus intrínsecus, mensus est in fronte portæ duos cúbitos: et portam, sex cubitórum: et latitúdinem portæ septem cubitórum. Ez 41 4 Et mensus est longitúdinem eius vigínti cubitórum, et latitúdinem eius vigínti cubitórum, ante fáciem templi. Et dixit ad me: Hoc est sanctum sanctórum. Ez 41 5 Et mensus est paríetem domus sex cubitórum: et latitúdinem láteris quátuor cubitórum úndique per circúitum domus. Ez 41 6 Látera autem, latus ad latus, bis trigínta tria: et erant eminéntia, quæ ingrederéntur per paríetem domus, in latéribus per circúitum, ut continérent, et non attíngerent paríetem templi. Ez 41 7 Et platéa erat in rotúndum, ascéndens sursum per cóchleam, et in cœnáculum templi deferébat per gyrum: idcírco látius erat templum in superióribus: et sic de inferióribus ascendebátur ad superióra in médium. Ez 41 8 Et vidi in domo altitúdinem per circúitum, fundáta látera ad mensúram cálami sex cubitórum spátio: Ez 41 9 et latitúdinem per paríetem láteris forínsecus quinque cubitórum: et erat intérior domus in latéribus domus. Ez 41 10 Et inter gazophylácia latitúdinem vigínti cubitórum in circúitu domus úndique, Ez 41 11 et óstium láteris ad oratiónem: óstium unum ad viam aquilónis, et óstium unum ad viam austrálem: et latitúdinem loci ad oratiónem, quinque cubitórum in circúitu. Ez 41 12 Et ædifícium, quod erat separátum, versúmque ad viam respiciéntem ad mare, latitúdinis septuagínta cubitórum: páries autem ædifícii, quinque cubitórum latitúdinis per circúitum: et longitúdo eius nonagínta cubitórum. Ez 41 13 Et mensus est domus longitúdinem, centum cubitórum: et quod separátum erat ædifícium, et paríetes eius, longitúdinis centum cubitórum. Ez 41 14 Latitúdo autem ante fáciem domus, et eius quod erat separátum contra oriéntem, centum cubitórum. Ez 41 15 Et mensus est longitúdinem ædifícii contra fáciem eius, quod erat separátum ad dorsum: éthecas ex utráque parte centum cubitórum: et templum intérius, et vestíbula átrii. Ez 41 16 Límina, et fenéstras oblíquas, et éthecas in circúitu per tres partes, contra uniuscuiúsque limen, stratúmque ligno per gyrum in circúitu: terra autem usque ad fenéstras, et fenéstræ clausæ super óstia. Ez 41 17 Et usque ad domum interiórem, et forínsecus per omnem paríetem in circúitu, intrínsecus et forínsecus, ad mensúram. Ez 41 18 Et fabrefácta chérubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duásque fácies habébat cherub. Ez 41 19 Fáciem hóminis iuxta palmam ex hac parte, et fáciem leónis iuxta palmam ex ália parte: expréssam per omnem domum in circúitu. Ez 41 20 De terra usque ad superióra portæ, chérubim et palmæ cælátæ erant in paríete templi. Ez 41 21 Limen quadrángulum, et fácies sanctuárii, aspéctus contra aspéctum. Ez 41 22 Altáris lígnei trium cubitórum altitúdo, et longitúdo eius duórum cubitórum: et ánguli eius, et longitúdo eius, et paríetes eius lígnei. Et locútus est ad me: Hæc est mensa coram Dómino. Ez 41 23 Et duo óstia erant in templo et in sanctuário. Ez 41 24 Et in duóbus óstiis ex utráque parte bina erant ostíola quæ in se ínvicem plicabántur: bina enim óstia erant ex utráque parte ostiórum. Ez 41 25 Et cæláta erant in ipsis óstiis templi chérubim, et sculptúræ palmárum, sicut in pariétibus quoque expréssæ erant: quam ob rem et grossióra erant ligna in vestíbuli fronte forínsecus. Ez 41 26 Super quæ fenéstræ oblíquæ, et similitúdo palmárum hinc atque inde in humérulis vestíbuli, secúndum látera domus, latitudinémque paríetum. Ez 42 1 Et edúxit me in átrium extérius, per viam ducéntem ad aquilónem, et introdúxit me in gazophylácium quod erat contra separátum ædifícium, et contra ædem vergéntem ad aquilónem. Ez 42 2 In fácie longitúdinis, centum cúbitos óstii aquilónis, et latitúdinis quinquagínta cúbitos, Ez 42 3 contra vigínti cúbitos átrii interióris, et contra paviméntum stratum lápide átrii exterióris, ubi erat pórticus iuncta portícui tríplici. Ez 42 4 Et ante gazophylácia deambulátio decem cubitórum latitúdinis, ad interióra respíciens viæ cúbiti uníus. Et óstia eórum ad aquilónem: Ez 42 5 ubi erant gazophylácia in superióribus humilióra, quia supportábant pórticus quæ ex illis eminébant de inferióribus, et de médiis ædifícii. Ez 42 6 Trístega enim erant, et non habébant colúmnas, sicut erant colúmnæ atriórum: proptérea eminébant de inferióribus, et de médiis a terra cúbitis quinquagínta. Ez 42 7 Et períbolus extérior secúndum gazophylácia, quæ erant in via átrii exterióris ante gazophylácia: longitúdo eius quinquagínta cubitórum. Ez 42 8 Quia longitúdo erat gazophylaciórum átrii exterióris quinquagínta cubitórum, et longitúdo ante fáciem templi, centum cubitórum. Ez 42 9 Et erat subter gazophylácia hæc intróitus ab oriénte, ingrediéntium in ea de átrio exterióri. Ez 42 10 In latitúdine períboli átrii quod erat contra viam orientálem, in fáciem ædifícii separáti, et erant ante ædifícium gazophylácia. Ez 42 11 Et via ante fáciem eórum, iuxta similitúdinem gazophylaciórum quæ erant in via aquilónis: secúndum longitúdinem eórum, sic et latitúdo eórum, et omnis intróitus eórum, et similitúdines, et óstia eórum. Ez 42 12 Secúndum óstia gazophylaciórum, quæ erant in via respiciénte ad notum: óstium in cápite viæ, quæ via erat ante vestíbulum separátum per viam orientálem ingrediéntibus. Ez 42 13 Et dixit ad me: Gazophylácia aquilónis, et gazophylácia austri, quæ sunt ante ædifícium separátum, hæc sunt gazophylácia sancta, in quibus vescúntur sacerdótes qui appropínquant ad Dóminum in sancta sanctórum: ibi ponent sancta sanctórum et oblatiónem pro peccáto et pro delícto: locus enim sanctus est. Ez 42 14 Cum autem ingréssi fúerint sacerdótes, non egrediéntur de sanctis in átrium extérius: et ibi repónent vestiménta sua in quibus minístrant, quia sancta sunt, vestientúrque vestiméntis áliis: et sic procédent ad pópulum. Ez 42 15 Cumque complésset mensúras domus interióris, edúxit me per viam portæ quæ respiciébat ad viam orientálem: et mensus est eam úndique per circúitum. Ez 42 16 Mensus est autem contra ventum orientálem cálamo mensúræ, quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per circúitum. Ez 42 17 Et mensus est contra ventum aquilónis quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per gyrum. Ez 42 18 Et ad ventum austrálem mensus est quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per circúitum. Ez 42 19 Et ad ventum occidentálem mensus est quingéntos cálamos in cálamo mensúræ. Ez 42 20 Per quátuor ventos mensus est murum eius úndique per circúitum, longitúdinem quingentórum cubitórum, et latitúdinem quingentórum cubitórum, dividéntem inter sanctuárium et vulgi locum. Ez 43 1 Et duxit me ad portam quæ respiciébat ad viam orientálem. Ez 43 2 Et ecce glória Dei Israël ingrediebátur per viam orientálem: et vox erat ei quasi vox aquárum multárum, et terra splendébat a maiestáte eius. Ez 43 3 Et vidi visiónem secúndum spéciem quam víderam quando venit ut dispérderet civitátem, et spécies secúndum aspéctum quem víderam iuxta flúvium Chobar: et cécidi super fáciem meam. Ez 43 4 Et maiéstas Dómini ingréssa est templum per viam portæ quæ respiciébat ad oriéntem. Ez 43 5 Et elevávit me spíritus, et introdúxit me in átrium intérius: et ecce repléta erat glória Dómini domus. Ez 43 6 Et audívi loquéntem ad me de domo: et vir qui stabat iuxta me Ez 43 7 dixit ad me: Fili hóminis, locus sólii mei, et locus vestigiórum pedum meórum, ubi hábito in médio filiórum Israël in ætérnum: et non pólluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eórum, in fornicatiónibus suis, et in ruínis regum suórum, et in excélsis. Ez 43 8 Qui fabricáti sunt limen suum iuxta limen meum, et postes suos iuxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluérunt nomen sanctum meum in abominatiónibus quas fecérunt: propter quod consúmpsi eos in ira mea. Ez 43 9 Nunc ergo repéllant procul fornicatiónem suam et ruínas regum suórum a me, et habitábo in médio eórum semper. Ez 43 10 Tu autem fili hóminis osténde dómui Israël templum, et confundántur ab iniquitátibus suis, et metiántur fábricam, Ez 43 11 et erubéscant ex ómnibus quæ fecérunt. Figúram domus, et fábricæ eius, éxitus et intróitus, et omnem descriptiónem eius, et univérsa præcépta eius, cunctúmque órdinem eius, et omnes leges eius osténde eis, et scribes in óculis eórum, ut custódiant omnes descriptiónes eius, et præcépta illíus, et fáciant ea. Ez 43 12 Ista est lex domus in summitáte montis: omnis finis eius in circúitu, sanctum sanctórum est. Hæc est ergo lex domus. Ez 43 13 Istæ autem mensúræ altáris in cúbito veríssimo, qui habébat cúbitum et palmum: in sinu eius erat cúbitus, et cúbitus in latitúdine: et definítio eius usque ad lábium eius, et in circúitu, palmus unus: hæc quoque erat fossa altáris. Ez 43 14 Et de sinu terræ usque ad crepídinem novíssimam duo cúbiti, et latitúdo cúbiti uníus: et a crepídine minóre usque ad crepídinem maiórem quátuor cúbiti, et latitúdo cúbiti uníus. Ez 43 15 Ipse autem Ariel quátuor cubitórum, et ab Ariel usque ad sursum córnua quátuor. Ez 43 16 Et Ariel duódecim cubitórum in longitúdine per duódecim cúbitos latitúdinis, quadrangulátum æquis latéribus. Ez 43 17 Et crepído quatuórdecim cubitórum longitúdinis per quatuórdecim cúbitos latitúdinis in quátuor ángulis eius: et coróna in circúitu eius dimídii cúbiti, et sinus eius uníus cúbiti per circúitum: gradus autem eius versi ad oriéntem. Ez 43 18 Et dixit ad me: Fili hóminis, hæc dicit Dóminus Deus: Hi sunt ritus altáris, in quacúmque die fúerit fabricátum, ut offerátur super illud holocáustum, et effundátur sanguis. Ez 43 19 Et dabis sacerdótibus et Levítis qui sunt de sémine Sadoc, qui accédunt ad me, ait Dóminus Deus, ut ófferant mihi vítulum de arménto pro peccáto. Ez 43 20 Et assúmens de sánguine eius, pones super quátuor córnua eius, et super quátuor ángulos crepídinis, et super corónam in circúitu: et mundábis illud et expiábis. Ez 43 21 Et tolles vítulum qui oblátus fúerit pro peccáto, et combúres eum in separáto loco domus, extra sanctuárium. Ez 43 22 Et in die secúnda ófferes hircum caprárum immaculátum pro peccáto: et expiábunt altáre sicut expiavérunt in vítulo. Ez 43 23 Cumque compléveris éxpians illud, ófferes vítulum de arménto immaculátum, et aríetem de grege immaculátum. Ez 43 24 Et ófferes eos in conspéctu Dómini: et mittent sacerdótes super eos sal, et ófferent eos holocáustum Dómino. Ez 43 25 Septem diébus fácies hircum pro peccáto quotídie: et vítulum de arménto, et aríetem de pecóribus immaculátos ófferent. Ez 43 26 Septem diébus expiábunt altáre et mundábunt illud, et implébunt manum eius. Ez 43 27 Explétis autem diébus, in die octáva et ultra, fácient sacerdótes super altáre holocáusta vestra, et quæ pro pace ófferunt: et placátus ero vobis, ait Dóminus Deus. Ez 44 1 Et convértit me ad viam portæ sanctuárii exterióris, quæ respiciébat ad oriéntem: et erat clausa. Ez 44 2 Et dixit Dóminus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperiétur, et vir non transíbit per eam, quóniam Dóminus Deus Israël ingréssus est per eam: erítque clausa Ez 44 3 príncipi. Princeps ipse sedébit in ea, ut cómedat panem coram Dómino: per viam portæ vestíbuli ingrediétur, et per viam eius egrediétur. Ez 44 4 Et addúxit me per viam portæ aquilónis in conspéctu domus: et vidi, et ecce implévit glória Dómini domum Dómini: et cécidi in fáciem meam. Ez 44 5 Et dixit ad me Dóminus: Fili hóminis, pone cor tuum, et vide óculis tuis, et áuribus tuis audi ómnia, quæ ego loquor ad te de univérsis cæremóniis domus Dómini, et de cunctis légibus eius: et pones cor tuum in viis templi per omnes éxitus sanctuárii. Ez 44 6 Et dices ad exasperántem me domum Israël: Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciant vobis ómnia scélera vestra domus Israël: Ez 44 7 eo quod indúcitis fílios aliénos incircumcísos corde, et incircumcísos carne, ut sint in sanctuário meo, et pólluant domum meam: et offértis panes meos, ádipem et sánguinem, et dissólvitis pactum meum in ómnibus sceléribus vestris. Ez 44 8 Et non servástis præcépta sanctuárii mei, et posuístis custódes observatiónum meárum in sanctuário meo vobismetípsis. Ez 44 9 Hæc dicit Dóminus Deus: Omnis alienígena incircumcísus corde, et incircumcísus carne, non ingrediétur sanctuárium meum: omnis fílius aliénus qui est in médio filiórum Israël. Ez 44 10 Sed et Levítæ qui longe recessérunt a me in erróre filiórum Israël, et erravérunt a me post idóla sua, et portavérunt iniquitátem suam, Ez 44 11 erunt in sanctuário meo ædítui, et ianitóres portárum domus, et minístri domus: ipsi mactábunt holocáusta et víctimas pópuli, et ipsi stabunt in conspéctu eórum ut minístrent eis. Ez 44 12 Pro eo quod ministravérunt illis in conspéctu idolórum suórum, et facti sunt dómui Israël in offendículum iniquitátis: idcírco levávi manum meam super eos, ait Dóminus Deus, et portábunt iniquitátem suam. Ez 44 13 Et non appropinquábunt ad me ut sacerdótio fungántur mihi, neque accédent ad omne sanctuárium meum iuxta sancta sanctórum: sed portábunt confusiónem suam, et scélera sua quæ fecérunt. Ez 44 14 Et dabo eos ianitóres domus in omni ministério eius, et in univérsis quæ fient in ea. Ez 44 15 Sacerdótes autem et Levítæ, fílii Sadoc, qui custodiérunt cæremónias sanctuárii mei, cum errárent fílii Israël a me, ipsi accédent ad me ut minístrent mihi: et stabunt in conspéctu meo, ut ófferant mihi ádipem et sánguinem, ait Dóminus Deus. Ez 44 16 Ipsi ingrediéntur sanctuárium meum, et ipsi accédent ad mensam meam, ut minístrent mihi, et custódiant cæremónias meas. Ez 44 17 Cumque ingrediéntur portas átrii interióris, véstibus líneis induéntur: nec ascéndet super eos quidquam láneum, quando minístrant in portis átrii interióris et intrínsecus. Ez 44 18 Vittæ líneæ erunt in capítibus eórum, et feminália línea erunt in lumbis eórum, et non accingéntur in sudóre. Ez 44 19 Cumque egrediéntur átrium extérius ad pópulum, éxuent se vestiméntis suis in quibus ministráverant, et repónent ea in gazophylácio sanctuárii: et véstient se vestiméntis áliis, et non sanctificábunt pópulum in véstibus suis. Ez 44 20 Caput autem suum non radent, neque comam nútrient: sed tondéntes attóndent cápita sua. Ez 44 21 Et vinum non bibet omnis sacérdos, quando ingressúrus est átrium intérius. Ez 44 22 Et víduam et repudiátam non accípient uxóres, sed vírgines de sémine domus Israël: sed et víduam quæ fúerit vídua a sacerdóte, accípient. Ez 44 23 Et pópulum meum docébunt quid sit inter sanctum et pollútum, et inter mundum et immúndum osténdent eis. Ez 44 24 Et cum fúerit controvérsia, stabunt in iudíciis meis, et iudicábunt: leges meas et præcépta mea in ómnibus solemnitátibus meis custódient, et sábbata mea sanctificábunt. Ez 44 25 Et ad mórtuum hóminem non ingrediéntur, ne polluántur, nisi ad patrem et matrem, et fílium et fíliam, et fratrem, et sorórem quæ álterum virum non habúerit: in quibus contaminabúntur. Ez 44 26 Et postquam fúerit emundátus, septem dies numerabúntur ei. Ez 44 27 Et in die intróitus sui in sanctuárium ad átrium intérius, ut minístret mihi in sanctuário, ófferet pro peccáto suo, ait Dóminus Deus. Ez 44 28 Non erit autem eis heréditas: ego heréditas eórum. Et possessiónem non dábitis eis in Israël: ego enim posséssio eórum. Ez 44 29 Víctimam et pro peccáto et pro delícto ipsi cómedent, et omne votum in Israël ipsórum erit. Ez 44 30 Et primitíva ómnium primogenitórum, et ómnia libaménta ex ómnibus quæ offerúntur, sacerdótum erunt: et primitíva cibórum vestrórum dábitis sacerdóti, ut repónat benedictiónem dómui tuæ. Ez 44 31 Omne morticínum, et captum a béstia, de ávibus et de pecóribus, non cómedent sacerdótes. Ez 45 1 Cumque cœpéritis terram divídere sortíto, separáte primítias Dómino, sanctificátum de terra, longitúdine vigínti quinque míllia, et latitúdine decem míllia: sanctificátum erit in omni término eius per circúitum. Ez 45 2 Et erit ex omni parte sanctificátum quingéntos per quingéntos, quadrifáriam per circúitum, et quinquagínta cúbitis in suburbána eius per gyrum. Ez 45 3 Et a mensúra ista mensurábis longitúdinem vigínti quinque míllium, et latitúdinem decem míllium: et in ipso erit templum, sanctúmque sanctórum. Ez 45 4 Sanctificátum de terra erit sacerdótibus minístris sanctuárii, qui accédunt ad ministérium Dómini: et erit eis locus in domos, et in sanctuárium sanctitátis. Ez 45 5 Vigínti quinque autem míllia longitúdinis, et decem míllia latitúdinis erunt Levítis qui minístrant dómui: ipsi possidébunt vigínti gazophylácia. Ez 45 6 Et possessiónem civitátis dábitis quinque míllia latitúdinis, et longitúdinis vigínti quinque míllia, secúndum separatiónem sanctuárii, omni dómui Israël. Ez 45 7 Príncipi quoque hinc et inde in separatiónem sanctuárii, et in possessiónem civitátis, contra fáciem separatiónis sanctuárii, et contra fáciem possessiónis urbis, a látere maris usque ad mare, et a látere oriéntis usque ad oriéntem: longitúdinis autem iuxta unamquámque partem, a término occidentáli usque ad términum orientálem. Ez 45 8 De terra erit ei posséssio in Israël, et non depopulabúntur ultra príncipes pópulum meum: sed terram dabunt dómui Israël secúndum tribus eórum. Ez 45 9 Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciat vobis príncipes Israël: iniquitátem et rapínas intermíttite, et iudícium et iustítiam fácite: separáte confínia vestra a pópulo meo, ait Dóminus Deus. Ez 45 10 Statéra iusta, et ephi iustum, et batus iustus erit vobis. Ez 45 11 Ephi et batus æquália et uníus mensúræ erunt, ut cápiat décimam partem cori batus, et décimam partem cori ephi: iuxta mensúram cori erit æqua librátio eórum. Ez 45 12 Siclus autem vigínti óbolos habet: porro vigínti sicli, et vigínti quinque sicli, et quíndecim sicli, mnam fáciunt. Ez 45 13 Et hæ sunt primítiæ quas tollétis: sextam partem ephi de coro fruménti, et sextam partem ephi de coro hórdei. Ez 45 14 Mensúra quoque ólei, batus ólei, décima pars cori est: et decem bati corum fáciunt, quia decem bati implent corum. Ez 45 15 Et aríetem unum de grege ducentórum, de his quæ nútriunt Israël, in sacrifícium, et in holocáustum, et in pacífica, ad expiándum pro eis, ait Dóminus Deus. Ez 45 16 Omnis pópulus terræ tenébitur primítiis his príncipi in Israël. Ez 45 17 Et super príncipem erunt holocáusta, et sacrifícium, et libámina, in solemnitátibus, et in caléndis, et in sábbatis, et in univérsis solemnitátibus domus Israël: ipse fáciet pro peccáto sacrifícium, et holocáustum, et pacífica, ad expiándum pro domo Israël. Ez 45 18 Hæc dicit Dóminus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vítulum de arménto immaculátum, et expiábis sanctuárium. Ez 45 19 Et tollet sacérdos de sánguine quod erit pro peccáto, et ponet in póstibus domus, et in quátuor ángulis crepídinis altáris, et in póstibus portæ átrii interióris. Ez 45 20 Et sic fácies in séptima mensis, pro unoquóque qui ignorávit, et erróre decéptus est: et expiábis pro domo. Ez 45 21 In primo mense, quartadécima die mensis, erit vobis Paschæ solémnitas: septem diébus ázyma comedéntur. Ez 45 22 Et fáciet princeps in die illa, pro se et pro univérso pópulo terræ, vítulum pro peccáto. Ez 45 23 Et in septem diérum solemnitáte fáciet holocáustum Dómino, septem vítulos et septem aríetes immaculátos, quotídie septem diébus: et pro peccáto hircum caprárum quotídie. Ez 45 24 Et sacrifícium ephi per vítulum, et ephi per aríetem fáciet, et ólei hin per síngula ephi. Ez 45 25 Séptimo mense, quintadécima die mensis, in solemnitáte fáciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccáto quam pro holocáusto, et in sacrifício, et in óleo. Ez 46 1 Hæc dicit Dóminus Deus: Porta átrii interióris quæ réspicit ad oriéntem, erit clausa sex diébus in quibus opus fit: die autem sábbati aperiétur, sed et in die calendárum aperiétur. Ez 46 2 Et intrábit princeps per viam vestíbuli portæ déforis, et stabit in límine portæ: et fácient sacerdótes holocáustum eius, et pacífica eius: et adorábit super limen portæ, et egrediétur: porta autem non claudétur usque ad vésperam. Ez 46 3 Et adorábit pópulus terræ ad óstium portæ illíus in sábbatis et in caléndis coram Dómino. Ez 46 4 Holocáustum autem hoc ófferet princeps Dómino: in die sábbati, sex agnos immaculátos, et aríetem immaculátum, Ez 46 5 et sacrifícium ephi per aríetem, in agnis autem sacrifícium quod déderit manus eius, et ólei hin per síngula ephi. Ez 46 6 In die autem calendárum vítulum de arménto immaculátum, et sex agni et aríetes immaculáti erunt. Ez 46 7 Et ephi per vítulum, ephi quoque per aríetem fáciet sacrifícium: de agnis autem sicut invénerit manus eius, et ólei hin per síngula ephi. Ez 46 8 Cumque ingressúrus est princeps, per viam vestíbuli portæ ingrediátur, et per eámdem viam éxeat. Ez 46 9 Et cum intrábit pópulus terræ in conspéctu Dómini in solemnitátibus: qui ingréditur per portam aquilónis ut adóret, egrediátur per viam portæ meridiánæ: porro qui ingréditur per viam portæ meridiánæ, egrediátur per viam portæ aquilónis. Non revertétur per viam portæ per quam ingréssus est, sed e regióne illíus egrediétur. Ez 46 10 Princeps autem in médio eórum cum ingrediéntibus ingrediétur, et cum egrediéntibus egrediétur. Ez 46 11 Et in núndinis, et in solemnitátibus, erit sacrifícium ephi per vítulum, et ephi per aríetem: agnis autem erit sacrifícium sicut invénerit manus eius, et ólei hin per síngula ephi. Ez 46 12 Cum autem fécerit princeps spontáneum holocáustum, aut pacífica voluntária Dómino, aperiétur ei porta quæ réspicit ad oriéntem, et fáciet holocáustum suum et pacífica sua, sicut fíeri solet in die sábbati: et egrediétur, claudetúrque porta postquam exíerit. Ez 46 13 Et agnum eiúsdem anni immaculátum fáciet holocáustum quotídie Dómino: semper mane fáciet illud. Ez 46 14 Et fáciet sacrifícium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de óleo tértiam partem hin, ut misceátur símilæ: sacrifícium Dómino legítimum, iuge atque perpétuum. Ez 46 15 Fáciet agnum, et sacrifícium, et óleum cata mane mane, holocáustum sempitérnum. Ez 46 16 Hæc dicit Dóminus Deus: Si déderit princeps donum alícui de fíliis suis, heréditas eius filiórum suórum erit: possidébunt eam hereditárie. Ez 46 17 Si autem déderit legátum de hereditáte sua uni servórum suórum, erit illíus usque ad annum remissiónis, et revertétur ad príncipem: heréditas autem eius fíliis eius erit. Ez 46 18 Et non accípiet princeps de hereditáte pópuli per violéntiam, et de possessióne eórum: sed de possessióne sua hereditátem dabit fíliis suis, ut non dispergátur pópulus meus unusquísque a possessióne sua. Ez 46 19 Et introdúxit me per ingréssum qui erat ex látere portæ, in gazophylácia sanctuárii ad sacerdótes, quæ respiciébant ad aquilónem: et erat ibi locus vergens ad occidéntem. Ez 46 20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdótes pro peccáto et pro delícto: ubi coquent sacrifícium, ut non éfferant in átrium extérius, et sanctificétur pópulus. Ez 46 21 Et edúxit me in átrium extérius, et circumdúxit me per quátuor ángulos átrii: et ecce atríolum erat in ángulo átrii, atríola síngula per ángulos átrii. Ez 46 22 In quátuor ángulis átrii atríola dispósita, quadragínta cubitórum per longum, et trigínta per latum: mensúræ uníus quátuor erant. Ez 46 23 Et páries per circúitum ámbiens quátuor atríola: et culínæ fabricátæ erant subter pórticus per gyrum. Ez 46 24 Et dixit ad me: Hæc est domus culinárum, in qua coquent minístri domus Dómini víctimas pópuli. Ez 47 1 Et convértit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem: fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant in latus templi dextrum, ad merídiem altáris. Ez 47 2 Et edúxit me per viam portæ aquilónis, et convértit me ad viam foras portam exteriórem, viam quæ respiciébat ad oriéntem: et ecce aquæ redundántes a látere dextro. Ez 47 3 Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, et mensus est mille cúbitos: et tradúxit me per aquam usque ad talos. Ez 47 4 Rursúmque mensus est mille, et tradúxit me per aquam usque ad génua: Ez 47 5 et mensus est mille, et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torréntem quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ profúndi torréntis, qui non potest transvadári. Ez 47 6 Et dixit ad me: Certe vidísti fili hóminis. Et edúxit me, et convértit ad ripam torréntis. Ez 47 7 Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte. Ez 47 8 Et ait ad me: Aquæ istæ quæ egrediúntur ad túmulos sábuli orientális, et descéndunt ad plana desérti, intrábunt mare et exíbunt, et sanabúntur aquæ. Ez 47 9 Et omnis ánima vivens quæ serpit, quocúmque vénerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ: et sanabúntur et vivent ómnia ad quæ vénerit torrens. Ez 47 10 Et stabunt super illas piscatóres: ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit: plúrimæ spécies erunt píscium eius, sicut pisces maris magni, multitúdinis nímiæ. Ez 47 11 In littóribus autem eius, et in palústribus non sanabúntur, quia in salínas dabúntur. Ez 47 12 Et super torréntem oriétur in ripis eius ex utráque parte omne lignum pomíferum: non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eius: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ eius de sanctuário egrediéntur: et erunt fructus eius in cibum, et fólia eius ad medicínam. Ez 47 13 Hæc dicit Dóminus Deus: Hic est términus in quo possidébitis terram in duódecim tríbubus Israël: quia Ioseph dúplicem funículum habet. Ez 47 14 Possidébitis autem eam sínguli æque ut frater suus, super quam levávi manum meam ut darem pátribus vestris: et cadet terra hæc vobis in possessiónem. Ez 47 15 Hic est autem términus terræ: ad plagam septentrionálem, a mari magno via Héthalon, veniéntibus Sedáda, Ez 47 16 Emath, Bérotha, Sabárim, quæ est inter términum Damásci et confínium Emath, domus Tichon, quæ est iuxta términum Auran. Ez 47 17 Et erit términus a mari usque ad átrium Enon, términus Damásci: et ab aquilóne ad aquilónem, términus Emath plaga septentrionális. Ez 47 18 Porro plaga orientális de médio Auran, et de médio Damásci, et de médio Gálaad, et de médio terræ Israël, Iordánis distérminans ad mare orientále. Metiémini étiam plagam orientálem. Ez 47 19 Plaga autem austrális meridiána, a Thamar usque ad Aquas contradictiónis Cades: et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad merídiem austrális. Ez 47 20 Et plaga maris, mare magnum a confínio per diréctum, donec vénias Emath: hæc est plaga maris. Ez 47 21 Et dividétis terram istam vobis per tribus Israël: Ez 47 22 et mittétis eam in hereditátem vobis, et ádvenis qui accésserint ad vos, qui genúerint fílios in médio vestrum: et erunt vobis sicut indígenæ inter fílios Israël: vobíscum dívident possessiónem in médio tríbuum Israël. Ez 47 23 In tribu autem quacúmque fúerit ádvena, ibi dábitis possessiónem illi, ait Dóminus Deus. Ez 48 1 Et hæc nómina tríbuum a fínibus aquilónis, iuxta viam Héthalon, pergéntibus Emath, átrium Enan términus Damásci ad aquilónem, iuxta viam Emath: et erit ei plaga orientális mare, Dan una. Ez 48 2 Et super términum Dan, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Aser una. Ez 48 3 Et super términum Aser, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Néphthali una. Ez 48 4 Et super términum Néphthali, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Manásse una. Ez 48 5 Et super términum Manásse, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Ephraim una. Ez 48 6 Et super términum Ephraim, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Ruben una. Ez 48 7 Et super términum Ruben, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Iuda una. Ez 48 8 Et super términum Iuda, a plaga orientáli usque ad plagam maris, erunt primítiæ quas separábitis, vigínti quinque míllibus latitúdinis et longitúdinis, sícuti síngulæ partes a plaga orientáli usque ad plagam maris: et erit sanctuárium in médio eius. Ez 48 9 Primítiæ quas separábitis Dómino, longitúdo vigínti quinque míllibus, et latitúdo decem míllibus. Ez 48 10 Hæ autem erunt primítiæ sanctuárii sacerdótum, ad aquilónem longitúdinis vigínti quinque míllia, et ad mare latitúdinis decem míllia, sed et ad oriéntem latitúdinis decem míllia, et ad merídiem longitúdinis vigínti quinque míllia: et erit sanctuárium Dómini in médio eius. Ez 48 11 Sacerdótibus sanctuárium erit de fíliis Sadoc, qui custodiérunt cæremónias meas, et non erravérunt cum errárent fílii Israël, sicut erravérunt et Levítæ. Ez 48 12 Et erunt eis primítiæ de primítiis terræ sanctum sanctórum, iuxta términum Levitárum. Ez 48 13 Sed et Levítis simíliter, iuxta fines sacerdótum, vigínti quinque míllia longitúdinis, et latitúdinis decem míllia. Omnis longitúdo vigínti et quinque míllium, et latitúdo decem míllium. Ez 48 14 Et non venundábunt ex eo, neque mutábunt: neque transferéntur primítiæ terræ, quia sanctificátæ sunt Dómino. Ez 48 15 Quinque míllia autem quæ supérsunt in latitúdine per vigínti quinque míllia, profána erunt urbis in habitáculum et in suburbána: et erit cívitas in médio eius. Ez 48 16 Et hæ mensúræ eius: ad plagam septentrionálem, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam meridiánam, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam orientálem, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam occidentálem, quingénta et quátuor míllia. Ez 48 17 Erunt autem suburbána civitátis ad aquilónem, ducénta quinquagínta: et ad merídiem, ducénta quinquagínta: et ad oriéntem, ducénta quinquagínta: et ad mare, ducénta quinquagínta. Ez 48 18 Quod autem réliquum fúerit in longitúdine secúndum primítias sanctuárii, decem míllia in oriéntem, et decem míllia in occidéntem, erunt sicut primítiæ sanctuárii: et erunt fruges eius in panes his qui sérviunt civitáti. Ez 48 19 Serviéntes autem civitáti, operabúntur ex ómnibus tríbubus Israël. Ez 48 20 Omnes primítiæ vigínti quinque míllium, per vigínti quinque míllia in quadrum, separabúntur in primítias sanctuárii, et in possessiónem civitátis. Ez 48 21 Quod autem réliquum fúerit, príncipis erit ex omni parte primitiárum sanctuárii, et possessiónis civitátis e regióne vigínti quinque míllium primitiárum usque ad términum orientálem: sed et ad mare, e regióne vigínti quinque míllium, usque ad términum maris, simíliter in pártibus príncipis erit: et erunt primítiæ sanctuárii, et sanctuárium templi, in médio eius. Ez 48 22 De possessióne autem Levitárum, et de possessióne civitátis in médio pártium príncipis, erit inter términum Iuda et inter términum Béniamin, et ad príncipem pertinébit. Ez 48 23 Et réliquis tríbubus, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Béniamin una. Ez 48 24 Et contra términum Béniamin, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Símeon una. Ez 48 25 Et super términum Simeónis, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Issachar una. Ez 48 26 Et super términum Issachar, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Zábulon una. Ez 48 27 Et super términum Zábulon, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Gad una. Ez 48 28 Et super términum Gad, ad plagam austri in merídie: et erit finis de Thamar usque ad Aquas contradictiónis Cades: heréditas contra mare magnum. Ez 48 29 Hæc est terra quam mittétis in sortem tríbubus Israël, et hæ partitiónes eárum, ait Dóminus Deus. Ez 48 30 Et hi egréssus civitátis: a plaga septentrionáli, quingéntos et quátuor míllia mensurábis. Ez 48 31 Et portæ civitátis ex nomínibus tríbuum Israël: portæ tres a septentrióne: porta Ruben una, porta Iuda una, porta Levi una. Ez 48 32 Et ad plagam orientálem, quingéntos et quátuor míllia, et portæ tres: porta Ioseph una, porta Béniamin una, porta Dan una. Ez 48 33 Et ad plagam meridiánam, quingéntos et quátuor míllia metiéris, et portæ tres: porta Simeónis una, porta Issachar una, porta Zábulon una. Ez 48 34 Et ad plagam occidentálem, quingéntos et quátuor míllia, et portæ eórum tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Néphthali una. Ez 48 35 Per circúitum, decem et octo míllia: et nomen civitátis ex illa die, Dóminus ibídem. Dn 1 1 Anno tértio regni Ióakim regis Iuda, venit Nabuchodónosor, rex Babylónis, in Ierúsalem, et obsédit eam: Dn 1 2 et trádidit Dóminus in manu eius Ióakim, regem Iuda, et partem vasórum domus Dei: et asportávit ea in terram Sénnaar in domum dei sui, et vasa íntulit in domum thesáuri dei sui. Dn 1 3 Et ait rex Asphenez præpósito eunuchórum ut introdúceret de fíliis Israël, et de sémine régio et tyrannórum, Dn 1 4 púeros in quibus nulla esset mácula, decóros forma, et erudítos omni sapiéntia, cautos sciéntia, et doctos disciplína, et qui possent stare in palátio regis, ut docéret eos lítteras et linguam Chaldæórum. Dn 1 5 Et constítuit eis rex annónam per síngulos dies de cibis suis, et de vino unde bibébat ipse, ut enutríti tribus annis, póstea starent in conspéctu regis. Dn 1 6 Fuérunt ergo inter eos de fíliis Iuda, Dániel, Ananías, Mísael, et Azarías. Dn 1 7 Et impósuit eis præpósitus eunuchórum nómina: Daniéli, Baltássar: Ananíæ, Sidrach: Misaéli, Misach: et Azaríæ, Abdénago. Dn 1 8 Propósuit autem Dániel in corde suo ne polluerétur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogávit eunuchórum præpósitum ne contaminarétur. Dn 1 9 Dedit autem Deus Daniéli grátiam et misericórdiam in conspéctu príncipis eunuchórum. Dn 1 10 Et ait princeps eunuchórum ad Daniélem: Tímeo ego dóminum meum regem, qui constítuit vobis cibum et potum: qui si víderit vultus vestros macilentióres præ céteris adolescéntibus coǽvis vestris, condemnábitis caput meum regi. Dn 1 11 Et dixit Dániel ad Málasar, quem constitúerat princeps eunuchórum super Daniélem, Ananíam, Misaélem, et Azaríam: Dn 1 12 Tenta nos óbsecro servos tuos diébus decem, et dentur nobis legúmina ad vescéndum, et aqua ad bibéndum: Dn 1 13 et contempláre vultus nostros, et vultus puerórum, qui vescúntur cibo régio: et sicut víderis, fácies cum servis tuis. Dn 1 14 Qui, audíto sermóne huiuscémodi, tentávit eos diébus decem. Dn 1 15 Post dies autem decem, apparuérunt vultus eórum melióres, et corpulentióres præ ómnibus púeris, qui vescebántur cibo régio. Dn 1 16 Porro Málasar tollébat cibária, et vinum potus eórum: dabátque eis legúmina. Dn 1 17 Púeris autem his dedit Deus sciéntiam et disciplínam, in omni libro et sapiéntia: Daniéli autem intelligéntiam ómnium visiónum et somniórum. Dn 1 18 Complétis ítaque diébus, post quos díxerat rex ut introduceréntur, introdúxit eos præpósitus eunuchórum in conspéctu Nabuchodónosor. Dn 1 19 Cumque eis locútus fuísset rex, non sunt invénti tales de univérsis, ut Dániel, Ananías, Mísael, et Azarías: et stetérunt in conspéctu regis. Dn 1 20 Et omne verbum sapiéntiæ et intelléctus, quod sciscitátus est ab eis rex, invénit in eis décuplum super cunctos aríolos et magos qui erant in univérso regno eius. Dn 1 21 Fuit autem Dániel usque ad annum primum Cyri regis. Dn 2 1 In anno secúndo regni Nabuchodónosor, vidit Nabuchodónosor sómnium, et contérritus est spíritus eius, et sómnium eius fugit ab eo. Dn 2 2 Præcépit autem rex ut convocaréntur aríoli, et magi, et maléfici, et Chaldǽi, ut indicárent regi sómnia sua. Qui cum veníssent, stetérunt coram rege. Dn 2 3 Et dixit ad eos rex: Vidi sómnium, et mente confúsus ignóro quid víderim. Dn 2 4 Responderúntque Chaldǽi regi Syríace: Rex in sempitérnum vive: dic sómnium servis tuis, et interpretatiónem eius indicábimus. Dn 2 5 Et respóndens rex ait Chaldǽis: Sermo recéssit a me: nisi indicavéritis mihi sómnium, et coniectúram eius, períbitis vos, et domus vestræ publicabúntur. Dn 2 6 Si autem sómnium, et coniectúram eius narravéritis, prǽmia, et dona, et honórem multum accipiétis a me. Sómnium ígitur, et interpretatiónem eius indicáte mihi. Dn 2 7 Respondérunt secúndo, atque dixérunt: Rex sómnium dicat servis suis, et interpretatiónem illíus indicábimus. Dn 2 8 Respóndit rex, et ait: Certe novi quod tempus redímitis, sciéntes quod recésserit a me sermo. Dn 2 9 Si ergo sómnium non indicavéritis mihi, una est de vobis senténtia, quod interpretatiónem quoque fallácem, et deceptióne plenam composuéritis, ut loquámini mihi donec tempus pertránseat. Sómnium ítaque dícite mihi, ut sciam quod interpretatiónem quoque eius veram loquámini. Dn 2 10 Respondéntes ergo Chaldǽi coram rege, dixérunt: Non est homo super terram, qui sermónem tuum, rex, possit implére: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscémodi sciscitátur ab omni aríolo, et mago, et Chaldǽo. Dn 2 11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperiétur quisquam qui índicet illum in conspéctu regis, excéptis diis, quorum non est cum homínibus conversátio. Dn 2 12 Quo audíto, rex in furóre, et in ira magna præcépit ut perírent omnes sapiéntes Babylónis. Dn 2 13 Et egréssa senténtia, sapiéntes interficiebántur: quærebantúrque Dániel et sócii eius, ut perírent. Dn 2 14 Tunc Dániel requisívit de lege atque senténtia ab Arioch príncipe milítiæ regis, qui egréssus fúerat ad interficiéndos sapiéntes Babylónis. Dn 2 15 Et interrogávit eum, qui a rege potestátem accéperat, quam ob causam tam crudélis senténtia a fácie regis esset egréssa. Cum ergo rem indicásset Arioch Daniéli, Dn 2 16 Dániel ingréssus rogávit regem ut tempus daret sibi ad solutiónem indicándam regi. Dn 2 17 Et ingréssus est domum suam, Ananiǽque et Misaéli et Azaríæ, sóciis suis, indicávit negótium, Dn 2 18 ut quǽrerent misericórdiam a fácie Dei cæli super sacraménto isto, et non perírent Dániel et sócii eius cum céteris sapiéntibus Babylónis. Dn 2 19 Tunc Daniéli mystérium per visiónem nocte revelátum est: et benedíxit Dániel Deum cæli, Dn 2 20 et locútus ait: Sit nomen Dómini benedíctum a sǽculo et usque in sǽculum: quia sapiéntia et fortitúdo eius sunt. Dn 2 21 Et ipse mutat témpora, et ætátes: transfert regna, atque constítuit: dat sapiéntiam sapiéntibus, et sciéntiam intelligéntibus disciplínam. Dn 2 22 Ipse revélat profúnda et abscóndita, et novit in ténebris constitúta: et lux cum eo est. Dn 2 23 Tibi Deus patrum nostrórum confíteor, teque laudo, quia sapiéntiam et fortitúdinem dedísti mihi, et nunc ostendísti mihi quæ rogávimus te, quia sermónem regis aperuísti nobis. Dn 2 24 Post hæc Dániel ingréssus ad Arioch, quem constitúerat rex ut pérderet sapiéntes Babylónis, sic ei locútus est: Sapiéntes Babylónis ne perdas: intróduc me in conspéctu regis, et solutiónem regi narrábo. Dn 2 25 Tunc Arioch festínus introdúxit Daniélem ad regem, et dixit ei: Invéni hóminem de fíliis transmigratiónis Iuda, qui solutiónem regi annúntiet. Dn 2 26 Respóndit rex, et dixit Daniéli, cuius nomen erat Baltássar: Putásne vere potes mihi indicáre sómnium, quod vidi, et interpretatiónem eius? Dn 2 27 Et respóndens Dániel coram rege, ait: Mystérium, quod rex intérrogat, sapiéntes, magi, aríoli, et arúspices néqueunt indicáre regi: Dn 2 28 sed est Deus in cælo revélans mystéria, qui indicávit tibi rex Nabuchodónosor, quæ ventúra sunt in novíssimis tempóribus. Sómnium tuum, et visiónes cápitis tui in cubíli tuo huiuscémodi sunt. Dn 2 29 Tu rex cogitáre cœpísti in strato tuo, quid esset futúrum post hæc: et qui revélat mystéria, osténdit tibi quæ ventúra sunt. Dn 2 30 Mihi quoque non in sapiéntia, quæ est in me plus quam in cunctis vivéntibus, sacraméntum hoc revelátum est: sed ut interpretátio regi manifésta fíeret, et cogitatiónes mentis tuæ scires. Dn 2 31 Tu rex vidébas, et ecce quasi státua una grandis: státua illa magna, et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus eius erat terríbilis. Dn 2 32 Huius státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et bráchia de argénto, porro venter et fémora ex ære, Dn 2 33 tíbiæ autem férreæ: pedum quædam pars erat férrea, quædam autem fíctilis. Dn 2 34 Vidébas ita, donec abscíssus est lapis de monte sine mánibus: et percússit státuam in pédibus eius férreis et fictílibus, et commínuit eos. Dn 2 35 Tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, æs, argéntum, et aurum, et redácta quasi in favíllam æstívæ áreæ, quæ rapta sunt vento, nullúsque locus invéntus est eis: lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus, et implévit univérsam terram. Dn 2 36 Hoc est sómnium: interpretatiónem quoque eius dicémus coram te, rex. Dn 2 37 Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitúdinem, et impérium, et glóriam dedit tibi: Dn 2 38 et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum, et béstiæ agri: vólucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditióne tua univérsa constítuit: tu es ergo caput áureum. Dn 2 39 Et post te consúrget regnum áliud minus te argénteum: et regnum tértium áliud ǽreum, quod imperábit univérsæ terræ. Dn 2 40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quómodo ferrum commínuit, et domat ómnia, sic commínuet, et cónteret ómnia hæc. Dn 2 41 Porro quia vidísti pedum, et digitórum partem testæ fíguli, et partem férream, regnum divísum erit: quod tamen de plantário ferri oriétur, secúndum quod vidísti ferrum mistum testæ ex luto. Dn 2 42 Et dígitos pedum ex parte férreos, et ex parte fíctiles: ex parte regnum erit sólidum, et ex parte contrítum. Dn 2 43 Quod autem vidísti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine, sed non adhærébunt sibi, sicut ferrum miscéri non potest testæ. Dn 2 44 In diébus autem regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum eius álteri pópulo non tradétur: commínuet autem, et consúmet univérsa regna hæc, et ipsum stabit in ætérnum. Dn 2 45 Secúndum quod vidísti, quod de monte abscíssus est lapis sine mánibus, et commínuit testam, et ferrum, et æs, et argéntum, et aurum, Deus magnus osténdit regi quæ ventúra sunt póstea: et verum est sómnium, et fidélis interpretátio eius. Dn 2 46 Tunc rex Nabuchodónosor cécidit in fáciem suam, et Daniélem adorávit, et hóstias, et incénsum præcépit ut sacrificárent ei. Dn 2 47 Loquens ergo rex, ait Daniéli: Vere Deus vester Deus deórum est, et Dóminus regum, et revélans mystéria: quóniam tu potuísti aperíre hoc sacraméntum. Dn 2 48 Tunc rex Daniélem in sublíme éxtulit, et múnera multa et magna dedit ei: et constítuit eum príncipem super omnes províncias Babylónis, et præféctum magistrátuum super cunctos sapiéntes Babylónis. Dn 2 49 Dániel autem postulávit a rege, et constítuit super ópera provínciæ Babylónis Sidrach, Misach, et Abdénago: ipse autem Dániel erat in fóribus regis. Dn 3 1 Nabuchodónosor rex fecit státuam áuream, altitúdine cubitórum sexagínta, latitúdine cubitórum sex, et státuit eam in campo Dura, provínciæ Babylónis. Dn 3 2 Itaque Nabuchodónosor rex misit ad congregándos sátrapas, magistrátus, et iúdices, duces, et tyránnos, et præféctos, omnésque príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ quam eréxerat Nabuchodónosor rex. Dn 3 3 Tunc congregáti sunt sátrapæ, magistrátus, et iúdices, duces, et tyránni, et optimátes, qui erant in potestátibus constitúti, et univérsi príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ, quam eréxerat Nabuchodónosor rex. Stabant autem in conspéctu státuæ, quam posúerat Nabuchodónosor rex: Dn 3 4 et præco clamábat valénter: Vobis dícitur pópulis, tríbubus, et linguis: Dn 3 5 in hora qua audiéritis sónitum tubæ, et fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, cadéntes adoráte státuam áuream, quam constítuit Nabuchodónosor rex. Dn 3 6 Si quis autem non prostrátus adoráverit, eádem hora mittétur in fornácem ignis ardéntis. Dn 3 7 Post hæc ígitur, statim ut audiérunt omnes pópuli sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et omnis géneris musicórum, cadéntes omnes pópuli, tribus, et linguæ adoravérunt státuam áuream, quam constitúerat Nabuchodónosor rex. Dn 3 8 Statímque in ipso témpore accedéntes viri Chaldǽi accusavérunt Iudǽos: Dn 3 9 dixerúntque Nabuchodónosor regi: Rex in ætérnum vive: Dn 3 10 tu rex posuísti decrétum, ut omnis homo, qui audíerit sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, prostérnat se, et adóret státuam áuream: Dn 3 11 si quis autem non prócidens adoráverit, mittátur in fornácem ignis ardéntis. Dn 3 12 Sunt ergo viri Iudǽi, quos constituísti super ópera regiónis Babylónis, Sidrach, Misach, et Abdénago: viri isti contempsérunt, rex, decrétum tuum: deos tuos non colunt, et státuam áuream, quam erexísti, non adórant. Dn 3 13 Tunc Nabuchodónosor in furóre, et in ira præcépit ut adduceréntur Sidrach, Misach, et Abdénago: qui conféstim addúcti sunt in conspéctu regis. Dn 3 14 Pronuntiánsque Nabuchodónosor rex, ait eis: Veréne Sidrach, Misach, et Abdénago, deos meos non cólitis, et státuam áuream, quam constítui, non adorátis? Dn 3 15 Nunc ergo si estis paráti, quacúmque hora audiéritis sónitum tubæ, fístulæ, cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, omnísque géneris musicórum, prostérnite vos, et adoráte státuam, quam feci: quod si non adoravéritis, eádem hora mittémini in fornácem ignis ardéntis: et quis est Deus, qui erípiet vos de manu mea? Dn 3 16 Respondéntes Sidrach, Misach, et Abdénago, dixérunt regi Nabuchodónosor: Non opórtet nos de hac re respondére tibi. Dn 3 17 Ecce enim Deus noster, quem cólimus, potest erípere nos de camíno ignis ardéntis, et de mánibus tuis, o rex, liberáre. Dn 3 18 Quod si nolúerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non cólimus, et státuam áuream, quam erexísti, non adorámus. Dn 3 19 Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sidrach, Misach, et Abdénago: et præcépit ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat. Dn 3 20 Et viris fortíssimis de exércitu suo iussit ut ligátis pédibus Sidrach, Misach, et Abdénago, mítterent eos in fornácem ignis ardéntis. Dn 3 21 Et conféstim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiáris, et calceaméntis, et véstibus, missi sunt in médium fornácis ignis ardéntis: Dn 3 22 nam iússio regis urgébat. Fornax autem succénsa erat nimis: porro viros illos, qui míserant Sidrach, Misach, et Abdénago, interfécit flamma ignis. Dn 3 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis, colligáti. Dn 3 24 Et ambulábant in médio flammæ, laudántes Deum, et benedicéntes Dómino. Dn 3 25 Stans autem Azarías orávit sic, aperiénsque os suum in médio ignis, ait: Dn 3 26 Benedíctus es Dómine Deus patrum nostrórum, et laudábile, et gloriósum nomen tuum in sǽcula: Dn 3 27 quia iustus es in ómnibus, quæ fecísti nobis, et univérsa ópera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et ómnia iudícia tua vera. Dn 3 28 Iudícia enim vera fecísti iuxta ómnia, quæ induxísti super nos, et super civitátem sanctam patrum nostrórum Ierúsalem: quia in veritáte et in iudício induxísti ómnia hæc propter peccáta nostra. Dn 3 29 Peccávimus enim, et iníque égimus recedéntes a te, et delíquimus in ómnibus: Dn 3 30 et præcépta tua non audívimus, nec observávimus, nec fécimus sicut præcéperas nobis ut bene nobis esset. Dn 3 31 Omnia ergo, quæ induxísti super nos, et univérsa quæ fecísti nobis, in vero iudício fecísti: Dn 3 32 et tradidísti nos in mánibus inimicórum nostrórum iniquórum, et pessimórum, prævaricatorúmque, et regi iniústo, et péssimo ultra omnem terram. Dn 3 33 Et nunc non póssumus aperíre os: confúsio, et oppróbrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te. Dn 3 34 Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum, et ne díssipes testaméntum tuum: Dn 3 35 neque áuferas misericórdiam tuam a nobis, propter Abraham, diléctum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum, Dn 3 36 quibus locútus es póllicens quod multiplicáres semen eórum sicut stellas cæli, et sicut arénam quæ est in líttore maris: Dn 3 37 quia Dómine imminúti sumus plus quam omnes gentes, sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra. Dn 3 38 Et non est in témpore hoc princeps, et dux, et prophéta, neque holocáustum, neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, neque locus primitiárum coram te, Dn 3 39 ut possímus inveníre misericórdiam tuam: sed in ánimo contríto, et spíritu humilitátis suscipiámur. Dn 3 40 Sicut in holocáusto aríetum, et taurórum, et sicut in míllibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, quóniam non est confúsio confidéntibus in te. Dn 3 41 Et nunc séquimur te in toto corde: et timémus te, et quǽrimus fáciem tuam. Dn 3 42 Nec confúndas nos, sed fac nobíscum iuxta mansuetúdinem tuam, et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Dn 3 43 Et érue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo Dómine: Dn 3 44 et confundántur omnes qui osténdunt servis tuis mala: confundántur in omni poténtia tua, et robur eórum conterátur: Dn 3 45 et sciant quia tu es Dóminus Deus solus, et gloriósus super orbem terrárum. Dn 3 46 Et non cessábant qui míserant eos minístri regis succéndere fornácem, naphtha, et stuppa, et pice, et malléolis, Dn 3 47 et effundebátur flamma super fornácem cúbitis quadragínta novem: Dn 3 48 et erúpit, et incéndit quos réperit iuxta fornácem de Chaldǽis. Dn 3 49 Angelus autem Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis eius in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, Dn 3 50 et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem, et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Dn 3 51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes: Dn 3 52 Benedíctus es Dómine Deus patrum nostrórum: et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum: et laudábile, et superexaltátum in ómnibus sǽculis. Dn 3 53 Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ: et superlaudábilis, et supergloriósus in sǽcula. Dn 3 54 Benedíctus es in throno regni tui: et superlaudábilis, et superexaltátus in sǽcula. Dn 3 55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos, et sedes super chérubim: et laudábilis, et superexaltátus in sǽcula. Dn 3 56 Benedíctus es in firmaménto cæli: et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Dn 3 57 Benedícite ómnia ópera Dómini Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 58 Benedícite ángeli Dómini Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 59 Benedícite cæli Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 60 Benedícite aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 61 Benedícite omnes virtútes Dómini Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 62 Benedícite sol et luna Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 63 Benedícite stellæ cæli Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 64 Benedícite omnis imber et ros Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 65 Benedícite omnes spíritus Dei Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 66 Benedícite ignis et æstus Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 67 Benedícite frigus et æstus Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 68 Benedícite rores et pruína Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 69 Benedícite gelu et frigus Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 70 Benedícite glácies et nives Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 71 Benedícite noctes et dies Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 72 Benedícite lux et ténebræ Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 73 Benedícite fúlgura et nubes Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 74 Benedícat terra Dóminum: laudet et superexáltet eum in sǽcula. Dn 3 75 Benedícite montes et colles Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 76 Benedícite univérsa germinántia in terra Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 77 Benedícite fontes Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 78 Benedícite mária et flúmina Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 79 Benedícite cete, et ómnia quæ movéntur in aquis Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 80 Benedícite omnes vólucres cæli Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 81 Benedícite omnes béstiæ et pécora Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 82 Benedícite fílii hóminum Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 83 Benedícat Israël Dóminum: laudet et superexáltet eum in sǽcula. Dn 3 84 Benedícite sacerdótes Dómini Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 85 Benedícite servi Dómini Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 86 Benedícite spíritus et ánimæ iustórum Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 87 Benedícite sancti et húmiles corde Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Dn 3 88 Benedícite Ananía, Azaría, Mísael Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula: quia éruit nos de inférno, et salvos fecit de manu mortis: et liberávit nos de médio ardéntis flammæ, et de médio ignis éruit nos. Dn 3 89 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia eius. Dn 3 90 Benedícite omnes religiósi Dómino Deo deórum: laudáte et confitémini ei, quia in ómnia sǽcula misericórdia eius. Dn 3 91 Tunc Nabuchodónosor rex obstúpuit, et surréxit própere, et ait optimátibus suis: Nonne tres viros mísimus in médium ignis compedítos? Qui respondéntes regi, dixérunt: Vere rex. Dn 3 92 Respóndit, et ait: Ecce ego vídeo quátuor viros solútos, et ambulántes in médio ignis, et nihil corruptiónis in eis est, et spécies quarti símilis fílio Dei. Dn 3 93 Tunc accéssit Nabuchodónosor ad óstium fornácis ignis ardéntis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdénago, servi Dei excélsi, egredímini, et veníte. Statímque egréssi sunt Sidrach, Misach, et Abdénago de médio ignis. Dn 3 94 Et congregáti sátrapæ, et magistrátus, et iúdices, et poténtes regis contemplabántur viros illos, quóniam nihil potestátis habuísset ignis in corpóribus eórum, et capíllus cápitis eórum non esset adústus, et sarabála eórum non fuíssent immutáta, et odor ignis non transísset per eos. Dn 3 95 Et erúmpens Nabuchodónosor, ait: Benedíctus Deus eórum, Sidrach vidélicet, Misach, et Abdénago: qui misit ángelum suum, et éruit servos suos, qui credidérunt in eum: et verbum regis immutavérunt, et tradidérunt córpora sua ne servírent, et ne adorárent omnem deum, excépto Deo suo. Dn 3 96 A me ergo pósitum est hoc decrétum: ut omnis pópulus, tribus, et lingua, quæcúmque locúta fúerit blasphémiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdénago, dispéreat, et domus eius vastétur: neque enim est álius Deus, qui possit ita salváre. Dn 3 97 Tunc rex promóvit Sidrach, Misach, et Abdénago in província Babylónis. Dn 3 98 Nabuchodónosor rex, ómnibus pópulis, géntibus, et linguis, qui hábitant in univérsa terra, pax vobis multiplicétur. Dn 3 99 Signa, et mirabília fecit apud me Deus excélsus. Plácuit ergo mihi prædicáre Dn 3 100 signa eius, quia magna sunt: et mirabília eius, quia fórtia: et regnum eius regnum sempitérnum, et potéstas eius in generatiónem et generatiónem. Dn 4 1 Ego Nabuchodónosor quiétus eram in domo mea, et florens in palátio meo: Dn 4 2 sómnium vidi, quod pertérruit me: et cogitatiónes meæ in strato meo, et visiónes cápitis mei conturbavérunt me. Dn 4 3 Et per me propósitum est decrétum ut introduceréntur in conspéctu meo cuncti sapiéntes Babylónis, et ut solutiónem sómnii indicárent mihi. Dn 4 4 Tunc ingrediebántur aríoli, magi, Chaldǽi, et arúspices, et sómnium narrávi in conspéctu eórum: et solutiónem eius non indicavérunt mihi, Dn 4 5 donec colléga ingréssus est in conspéctu meo Dániel, cui nomen Baltássar secúndum nomen dei mei, qui habet spíritum deórum sanctórum in semetípso: et sómnium coram ipso locútus sum. Dn 4 6 Baltássar princeps ariolórum, quóniam ego scio quod spíritum sanctórum deórum hábeas in te, et omne sacraméntum non est impossíbile tibi: visiónes somniórum meórum, quas vidi, et solutiónem eárum narra. Dn 4 7 Vísio cápitis mei in cubíli meo: vidébam, et ecce arbor in médio terræ, et altitúdo eius nímia. Dn 4 8 Magna arbor, et fortis, et procéritas eius contíngens cælum: aspéctus illíus erat usque ad términos univérsæ terræ. Dn 4 9 Fólia eius pulchérrima, et fructus eius nímius: et esca universórum in ea. Subter eam habitábant animália et béstiæ, et in ramis eius conversabántur vólucres cæli: et ex ea vescebátur omnis caro. Dn 4 10 Vidébam in visióne cápitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de cælo descéndit. Dn 4 11 Clamávit fórtiter, et sic ait: Succídite árborem, et præcídite ramos eius: excútite fólia eius, et dispérgite fructus eius: fúgiant béstiæ, quæ subter eam sunt, et vólucres de ramis eius. Dn 4 12 Verúmtamen germen radícum eius in terra sínite, et alligétur vínculo férreo et ǽreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingátur, et cum feris pars eius in herba terræ. Dn 4 13 Cor eius ab humáno commutétur, et cor feræ detur ei: et septem témpora muténtur super eum. Dn 4 14 In senténtia vígilum decrétum est, et sermo sanctórum, et petítio: donec cognóscant vivéntes quóniam dominátur Excélsus in regno hóminum, et cuicúmque volúerit, dabit illud, et humíllimum hóminem constítuet super eum. Dn 4 15 Hoc sómnium vidi ego Nabuchodónosor rex: tu ergo Baltássar interpretatiónem narra festínus, quia omnes sapiéntes regni mei non queunt solutiónem edícere mihi: tu autem potes, quia spíritus deórum sanctórum in te est. Dn 4 16 Tunc Dániel, cuius nomen Baltássar, cœpit intra semetípsum tácitus cogitáre quasi una hora: et cogitatiónes eius conturbábant eum. Respóndens autem rex, ait: Baltássar, sómnium et interpretátio eius non contúrbent te. Respóndit Baltássar, et dixit: Dómine mi, sómnium his, qui te odérunt, et interpretátio eius hóstibus tuis sit. Dn 4 17 Arborem, quam vidísti sublímem atque robústam, cuius altitúdo pertíngit ad cælum, et aspéctus illíus in omnem terram: Dn 4 18 et rami eius pulchérrimi, et fructus eius nímius, et esca ómnium in ea, subter eam habitántes béstiæ agri, et in ramis eius commorántes aves cæli: Dn 4 19 tu es rex, qui magnificátus es, et invaluísti: et magnitúdo tua crevit, et pervénit usque ad cælum, et potéstas tua in términos univérsæ terræ. Dn 4 20 Quod autem vidit rex vígilem, et sanctum descéndere de cælo, et dícere: Succídite árborem, et dissipáte illam, áttamen germen radícum eius in terra dimíttite, et vinciátur ferro et ære in herbis foris, et rore cæli conspergátur, et cum feris sit pábulum eius, donec septem témpora muténtur super eum: Dn 4 21 hæc est interpretátio senténtiæ Altíssimi, quæ pervénit super dóminum meum regem: Dn 4 22 Eícient te ab homínibus, et cum béstiis ferísque erit habitátio tua, et fœnum ut bos cómedes, et rore cæli infundéris: septem quoque témpora mutabúntur super te, donec scias quod dominétur Excélsus super regnum hóminum, et cuicúmque volúerit, det illud. Dn 4 23 Quod autem præcépit ut relinquerétur germen radícum eius, id est árboris: regnum tuum tibi manébit postquam cognóveris potestátem esse cæléstem. Dn 4 24 Quam ob rem rex consílium meum pláceat tibi, et peccáta tua eleemósynis rédime, et iniquitátes tuas misericórdiis páuperum: fórsitan ignóscet delíctis tuis. Dn 4 25 Omnia hæc venérunt super Nabuchodónosor regem. Dn 4 26 Post finem ménsium duódecim, in aula Babylónis deambulábat. Dn 4 27 Respondítque rex, et ait: Nonne hæc est Bábylon magna, quam ego ædificávi in domum regni, in róbore fortitúdinis meæ, et in glória decóris mei? Dn 4 28 Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dícitur Nabuchodónosor rex: Regnum tuum transíbit a te, Dn 4 29 et ab homínibus eícient te, et cum béstiis et feris erit habitátio tua: fœnum quasi bos cómedes, et septem témpora mutabúntur super te, donec scias quod dominétur Excélsus in regno hóminum, et cuicúmque volúerit, det illud. Dn 4 30 Eádem hora sermo complétus est super Nabuchodónosor, et ex homínibus abiéctus est, et fœnum ut bos comédit, et rore cæli corpus eius inféctum est, donec capílli eius in similitúdinem aquilárum créscerent, et ungues eius quasi ávium. Dn 4 31 Igitur post finem diérum, ego Nabuchodónosor óculos meos ad cælum levávi, et sensus meus rédditus est mihi: et Altíssimo benedíxi, et vivéntem in sempitérnum laudávi et glorificávi: quia potéstas eius potéstas sempitérna, et regnum eius in generatiónem et generatiónem. Dn 4 32 Et omnes habitatóres terræ apud eum in níhilum reputáti sunt: iuxta voluntátem enim suam facit tam in virtútibus cæli quam in habitatóribus terræ: et non est qui resístat mánui eius, et dicat ei: Quare fecísti? Dn 4 33 In ipso témpore sensus meus revérsus est ad me, et ad honórem regni mei, decorémque pervéni: et figúra mea revérsa est ad me, et optimátes mei et magistrátus mei requisiérunt me, et in regno meo restitútus sum: et magnificéntia ámplior áddita est mihi. Dn 4 34 Nunc ígitur ego Nabuchodónosor laudo, et magnífico, et glorífico regem cæli: quia ómnia ópera eius vera, et viæ eius iudícia, et gradiéntes in supérbia potest humiliáre. Dn 5 1 Baltássar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille: et unusquísque secúndum suam bibébat ætátem. Dn 5 2 Præcépit ergo iam temuléntus ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater eius de templo, quod fuit in Ierúsalem, ut bíberent in eis rex, et optimátes eius, uxorésque eius, et concubínæ. Dn 5 3 Tunc alláta sunt vasa áurea, et argéntea, quæ asportáverat de templo, quod fúerat in Ierúsalem: et bibérunt in eis rex, et optimátes eius, uxóres et concubínæ illíus. Dn 5 4 Bibébant vinum, et laudábant deos suos áureos et argénteos, ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos. Dn 5 5 In eádem hora apparuérunt dígiti, quasi manus hóminis scribéntis contra candelábrum in superfície paríetis aulæ régiæ: et rex aspiciébat artículos manus scribéntis. Dn 5 6 Tunc fácies regis commutáta est, et cogitatiónes eius conturbábant eum: et compáges renum eius solvebántur, et génua eius ad se ínvicem collidebántur. Dn 5 7 Exclamávit ítaque rex fórtiter ut introdúcerent magos, Chaldǽos, et arúspices. Et próloquens rex ait sapiéntibus Babylónis: Quicúmque légerit scriptúram hanc, et interpretatiónem eius maniféstam mihi fécerit, púrpura vestiétur, et torquem áuream habébit in collo, et tértius in regno meo erit. Dn 5 8 Tunc ingréssi omnes sapiéntes regis non potuérunt nec scriptúram légere, nec interpretatiónem indicáre regi. Dn 5 9 Unde rex Baltássar satis conturbátus est, et vultus illíus immutátus est: sed et optimátes eius turbabántur. Dn 5 10 Regína autem pro re, quæ accíderat regi et optimátibus eius, domum convívii ingréssa est: et próloquens ait: Rex in ætérnum vive: non te contúrbent cogitatiónes tuæ, neque fácies tua immutétur. Dn 5 11 Est vir in regno tuo, qui spíritum deórum sanctórum habet in se, et in diébus patris tui sciéntia et sapiéntia invéntæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodónosor pater tuus príncipem magórum, incantatórum, Chaldæórum, et arúspicum constítuit eum, pater, inquam, tuus, o rex: Dn 5 12 quia spíritus ámplior, et prudéntia, intelligentiáque et interpretátio somniórum, et osténsio secretórum, ac solútio ligatórum invéntæ sunt in eo, hoc est in Daniéle: cui rex pósuit nomen Baltássar. Nunc ítaque Dániel vocétur, et interpretatiónem narrábit. Dn 5 13 Igitur introdúctus est Dániel coram rege: ad quem præfátus rex ait: Tu es Dániel de fíliis captivitátis Iudæ, quem addúxit pater meus rex de Iudǽa? Dn 5 14 Audívi de te, quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia, intelligentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sunt in te. Dn 5 15 Et nunc introgréssi sunt in conspéctu meo sapiéntes magi, ut scriptúram hanc légerent, et interpretatiónem eius indicárent mihi: et nequivérunt sensum huius sermónis edícere. Dn 5 16 Porro ego audívi de te, quod possis obscúra interpretári, et ligáta dissólvere: si ergo vales scriptúram légere, et interpretatiónem eius indicáre mihi, púrpura vestiéris, et torquem áuream circa collum tuum habébis, et tértius in regno meo princeps eris. Dn 5 17 Ad quæ respóndens Dániel, ait coram rege: Múnera tua sint tibi, et dona domus tuæ álteri da: scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem eius osténdam tibi. Dn 5 18 O rex, Deus altíssimus regnum et magnificéntiam, glóriam et honórem dedit Nabuchodónosor patri tuo. Dn 5 19 Et propter magnificéntiam, quam déderat ei, univérsi pópuli, tribus, et linguæ tremébant, et metuébant eum: quos volébat, interficiébat: et quos volébat, percutiébat: et quos volébat, exaltábat: et quos volébat, humiliábat. Dn 5 20 Quando autem elevátum est cor eius, et spíritus illíus obfirmátus est ad supérbiam, depósitus est de sólio regni sui, et glória eius abláta est: Dn 5 21 et a fíliis hóminum eiéctus est, sed et cor eius cum béstiis pósitum est, et cum ónagris erat habitátio eius: fœnum quoque ut bos comedébat, et rore cæli corpus eius inféctum est, donec cognósceret quod potestátem habéret Altíssimus in regno hóminum, et quemcúmque volúerit, suscitábit super illud. Dn 5 22 Tu quoque, fílius eius Baltássar, non humiliásti cor tuum, cum scires hæc ómnia: Dn 5 23 sed advérsum Dominatórem cæli elevátus es: et vasa domus eius alláta sunt coram te, et tu, et optimátes tui, et uxóres tuæ, et concubínæ tuæ vinum bibístis in eis: deos quoque argénteos, et áureos, et ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos, qui non vident, neque áudiunt, neque séntiunt, laudásti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificásti. Dn 5 24 Idcírco ab eo missus est artículus manus, quæ scripsit hoc quod exarátum est. Dn 5 25 Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: Mane, Thecel, Phares. Dn 5 26 Et hæc est interpretátio sermónis. Mane: numerávit Deus regnum tuum, et complévit illud. Dn 5 27 Thecel: appénsus es in statéra, et invéntus es minus habens. Dn 5 28 Phares: divísum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. Dn 5 29 Tunc iubénte rege indútus est Dániel púrpura, et circúmdata est torques áurea collo eius: et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno suo. Dn 5 30 Eádem nocte interféctus est Baltássar rex Chaldǽus. Dn 5 31 Et Daríus Medus succéssit in regnum, annos natus sexagínta duos. Dn 6 1 Plácuit Darío, et constítuit super regnum sátrapas centum vigínti ut essent in toto regno suo. Dn 6 2 Et super eos príncipes tres, ex quibus Dániel unus erat: ut sátrapæ illis rédderent ratiónem, et rex non sustinéret moléstiam. Dn 6 3 Igitur Dániel superábat omnes príncipes et sátrapas, quia spíritus Dei ámplior erat in illo. Dn 6 4 Porro rex cogitábat constitúere eum super omne regnum: unde príncipes, et sátrapæ quærébant occasiónem ut invenírent Daniéli ex látere regis: nullámque causam, et suspiciónem reperíre potuérunt, eo quod fidélis esset, et omnis culpa, et suspício non invenirétur in eo. Dn 6 5 Dixérunt ergo viri illi: Non inveniémus Daniéli huic áliquam occasiónem, nisi forte in lege Dei sui. Dn 6 6 Tunc príncipes et sátrapæ surripuérunt regi, et sic locúti sunt ei: Dari rex in ætérnum vive: Dn 6 7 consílium iniérunt omnes príncipes regni tui, magistrátus, et sátrapæ, senatóres, et iúdices, ut decrétum imperatórium éxeat, et edíctum: ut omnis, qui petíerit áliquam petitiónem a quocúmque deo et hómine usque ad trigínta dies, nisi a te rex, mittátur in lacum leónum. Dn 6 8 Nunc ítaque rex, confírma senténtiam, et scribe decrétum: ut non immutétur quod statútum est a Medis et Persis, nec prævaricári cuíquam líceat. Dn 6 9 Porro rex Daríus propósuit edíctum, et státuit. Dn 6 10 Quod cum Dániel comperísset, id est, constitútam legem, ingréssus est domum suam: et fenéstris apértis in cœnáculo suo contra Ierúsalem tribus tempóribus in die flectébat génua sua, et adorábat, confitebatúrque coram Deo suo sicut et ante fácere consuéverat. Dn 6 11 Viri ergo illi curiósius inquiréntes invenérunt Daniélem orántem, et obsecrántem Deum suum. Dn 6 12 Et accedéntes locúti sunt regi super edícto: Rex numquid non constituísti ut omnis homo qui rogáret quemquam de diis et homínibus usque ad dies trigínta, nisi te, rex, mitterétur in lacum leónum? Ad quos respóndens rex, ait: Verus est sermo iuxta decrétum Medórum atque Persárum, quod prævaricári non licet. Dn 6 13 Tunc respondéntes dixérunt coram rege: Dániel de fíliis captivitátis Iuda, non curávit de lege tua, et de edícto quod constituísti: sed tribus tempóribus per diem orat obsecratióne sua. Dn 6 14 Quod verbum cum audísset rex, satis contristátus est: et pro Daniéle pósuit cor ut liberáret eum, et usque ad occásum solis laborábat ut erúeret illum. Dn 6 15 Viri autem illi intelligéntes regem dixérunt ei: Scito rex, quia lex Medórum atque Persárum est ut omne decrétum, quod constitúerit rex, non líceat immutári. Dn 6 16 Tunc rex præcépit, et adduxérunt Daniélem, et misérunt eum in lacum leónum. Dixítque rex Daniéli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberábit te. Dn 6 17 Allatúsque est lapis unus, et pósitus est super os laci: quem obsignávit rex ánnulo suo, et ánnulo optimátum suórum, ne quid fíeret contra Daniélem. Dn 6 18 Et ábiit rex in domum suam, et dormívit incœnátus, cibíque non sunt alláti coram eo, ínsuper et somnus recéssit ab eo. Dn 6 19 Tunc rex primo dilúculo consúrgens, festínus ad lacum leónum perréxit: Dn 6 20 appropinquánsque lácui, Daniélem voce lacrymábili inclamávit, et affátus est eum: Dániel serve Dei vivéntis, Deus tuus, cui tu servis semper, putásne váluit te liberáre a leónibus? Dn 6 21 Et Dániel regi respóndens ait: Rex in ætérnum vive: Dn 6 22 Deus meus misit ángelum suum, et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi: quia coram eo iustítia invénta est in me: sed et coram te, rex, delíctum non feci. Dn 6 23 Tunc veheménter rex gavísus est super eo, et Daniélem præcépit edúci de lacu: eductúsque est Dániel de lacu, et nulla lǽsio invénta est in eo, quia crédidit Deo suo. Dn 6 24 Iubénte autem rege, addúcti sunt viri illi, qui accusáverant Daniélem: et in lacum leónum missi sunt, ipsi, et fílii, et uxóres eórum: et non pervenérunt usque ad paviméntum laci, donec arríperent eos leónes, et ómnia ossa eórum comminuérunt. Dn 6 25 Tunc Daríus rex scripsit univérsis pópulis, tríbubus, et linguis habitántibus in univérsa terra: Pax vobis multiplicétur. Dn 6 26 A me constitútum est decrétum, ut in univérso império et regno meo, tremíscant et páveant Deum Daniélis: ipse est enim Deus vivens, et ætérnus in sǽcula, et regnum eius non dissipábitur, et potéstas eius usque in ætérnum. Dn 6 27 Ipse liberátor atque salvátor, fáciens signa et mirabília in cælo et in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum. Dn 6 28 Porro Dániel perseverávit usque ad regnum Daríi, regnúmque Cyri Persæ. Dn 7 1 Anno primo Baltássar regis Babylónis, Dániel sómnium vidit: vísio autem cápitis eius in cubíli suo: et sómnium scribens, brevi sermóne comprehéndit: summatímque perstríngens, ait: Dn 7 2 Vidébam in visióne mea nocte: et ecce quátuor venti cæli pugnábant in mari magno. Dn 7 3 Et quátuor béstiæ grandes ascendébant de mari divérsæ inter se. Dn 7 4 Prima quasi leǽna, et alas habébat áquilæ: aspiciébam donec evúlsæ sunt alæ eius, et subláta est de terra, et super pedes quasi homo stetit: et cor hóminis datum est ei. Dn 7 5 Et ecce béstia ália símilis urso in parte stetit: et tres órdines erant in ore eius, et in déntibus eius, et sic dicébant ei: Surge, cómede carnes plúrimas. Dn 7 6 Post hæc aspiciébam, et ecce ália quasi pardus, et alas habébat quasi avis, quátuor super se: et quátuor cápita erant in béstia, et potéstas data est ei. Dn 7 7 Post hæc aspiciébam in visióne noctis, et ecce béstia quarta terríbilis atque mirábilis, et fortis nimis: dentes férreos habébat magnos, cómedens atque commínuens, et réliqua pédibus suis concúlcans: dissímilis autem erat céteris béstiis quas víderam ante eam, et habébat córnua decem. Dn 7 8 Considerábam córnua, et ecce cornu áliud párvulum ortum est de médio eórum: et tria de córnibus primis evúlsa sunt a fácie eius: et ecce óculi, quasi óculi hóminis erant in cornu isto, et os loquens ingéntia. Dn 7 9 Aspiciébam donec throni pósiti sunt, et antíquus diérum sedit. Vestiméntum eius cándidum quasi nix, et capílli cápitis eius quasi lana munda: thronus eius flammæ ignis: rotæ eius ignis accénsus. Dn 7 10 Flúvius ígneus rapidúsque egrediebátur a fácie eius. Míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei: iudícium sedit, et libri apérti sunt. Dn 7 11 Aspiciébam propter vocem sermónum grándium, quos cornu illud loquebátur: et vidi quóniam interfécta esset béstia, et perísset corpus eius, et tráditum esset ad comburéndum igni: Dn 7 12 aliárum quoque bestiárum abláta esset potéstas, et témpora vitæ constitúta essent eis usque ad tempus et tempus. Dn 7 13 Aspiciébam ergo in visióne noctis, et ecce cum núbibus cæli quasi fílius hóminis veniébat, et usque ad antíquum diérum pervénit: et in conspéctu eius obtulérunt eum. Dn 7 14 Et dedit ei potestátem, et honórem, et regnum: et omnes pópuli, tribus, et linguæ ipsi sérvient: potéstas eius, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum eius, quod non corrumpétur. Dn 7 15 Hórruit spíritus meus: ego Dániel térritus sum in his, et visiónes cápitis mei conturbavérunt me. Dn 7 16 Accéssi ad unum de assisténtibus, et veritátem quærébam ab eo de ómnibus his. Qui dixit mihi interpretatiónem sermónum, et dócuit me: Dn 7 17 Hæ quátuor béstiæ magnæ, quátuor sunt regna, quæ consúrgent de terra. Dn 7 18 Suscípient autem regnum sancti Dei altíssimi, et obtinébunt regnum usque in sǽculum, et sǽculum sæculórum. Dn 7 19 Post hoc vólui diligénter díscere de béstia quarta, quæ erat dissímilis valde ab ómnibus, et terríbilis nimis: dentes et ungues eius férrei: comedébat, et comminuébat, et réliqua pédibus suis conculcábat: Dn 7 20 et de córnibus decem, quæ habébat in cápite, et de álio, quod ortum fúerat, ante quod cecíderant tria córnua: et de cornu illo, quod habébat óculos, et os loquens grándia, et maius erat céteris. Dn 7 21 Aspiciébam, et ecce cornu illud faciébat bellum advérsus sanctos, et prævalébat eis, Dn 7 22 donec venit antíquus diérum, et iudícium dedit sanctis Excélsi, et tempus advénit, et regnum obtinuérunt sancti. Dn 7 23 Et sic ait: Béstia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit ómnibus regnis, et devorábit univérsam terram, et conculcábit, et commínuet eam. Dn 7 24 Porro córnua decem ipsíus regni, decem reges erunt: et álius consúrget post eos, et ipse poténtior erit prióribus, et tres reges humiliábit. Dn 7 25 Et sermónes contra Excélsum loquétur, et sanctos Altíssimi cónteret: et putábit quod possit mutáre témpora, et leges: et tradéntur in manu eius usque ad tempus, et témpora, et dimídium témporis. Dn 7 26 Et iudícium sedébit, ut auferátur poténtia, et conterátur, et dispéreat usque in finem. Dn 7 27 Regnum autem, et potéstas, et magnitúdo regni, quæ est subter omne cælum, detur pópulo sanctórum Altíssimi: cuius regnum, regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei, et obédient. Dn 7 28 Hucúsque finis verbi. Ego Dániel multum cogitatiónibus meis conturbábar, et fácies mea mutáta est in me: verbum autem in corde meo conservávi. Dn 8 1 Anno tértio regni Baltássar regis, vísio appáruit mihi. Ego Dániel, post id quod víderam in princípio, Dn 8 2 vidi in visióne mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regióne: vidi autem in visióne esse me super portam Ulai. Dn 8 3 Et levávi óculus meos, et vidi: et ecce áries unus stabat ante palúdem, habens córnua excélsa, et unum excélsius áltero atque succréscens. Póstea Dn 8 4 vidi aríetem córnibus ventilántem contra occidéntem, et contra aquilónem, et contra merídiem, et omnes béstiæ non póterant resístere ei, neque liberári de manu eius: fecítque secúndum voluntátem suam, et magnificátus est. Dn 8 5 Et ego intelligébam: ecce autem hircus caprárum veniébat ab occidénte super fáciem totíus terræ, et non tangébat terram: porro hircus habébat cornu insígne inter óculos suos. Dn 8 6 Et venit usque ad aríetem illum cornútum, quem víderam stantem ante portam, et cucúrrit ad eum in ímpetu fortitúdinis suæ. Dn 8 7 Cumque appropinquásset prope aríetem, efferátus est in eum, et percússit aríetem: et commínuit duo córnua eius, et non póterat áries resístere ei: cumque eum misísset in terram, conculcávit, et nemo quibat liberáre aríetem de manu eius. Dn 8 8 Hircus autem caprárum magnus factus est nimis: cumque crevísset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quátuor córnua subter illud per quátuor ventos cæli. Dn 8 9 De uno autem ex eis egréssum est cornu unum módicum: et factum est grande contra merídiem, et contra oriéntem, et contra fortitúdinem. Dn 8 10 Et magnificátum est usque ad fortitúdinem cæli: et deiécit de fortitúdine, et de stellis, et conculcávit eas. Dn 8 11 Et usque ad príncipem fortitúdinis magnificátum est: et ab eo tulit iuge sacrifícium, et deiécit locum sanctificatiónis eius. Dn 8 12 Robur autem datum est ei contra iuge sacrifícium propter peccáta: et prosternétur véritas in terra, et fáciet, et prosperábitur. Dn 8 13 Et audívi unum de sanctis loquéntem: et dixit unus sanctus álteri néscio cui loquénti: Usquequo vísio, et iuge sacrifícium, et peccátum desolatiónis quæ facta est: et sanctuárium, et fortitúdo conculcábitur? Dn 8 14 Et dixit ei: Usque ad vésperam et mane, dies duo míllia trecénti: et mundábitur sanctuárium. Dn 8 15 Factum est autem cum vidérem ego Dániel visiónem, et quǽrerem intelligéntiam: ecce stetit in conspéctu meo quasi spécies viri. Dn 8 16 Et audívi vocem viri inter Ulai: et clamávit, et ait: Gábriel fac intellígere istam visiónem. Dn 8 17 Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venísset, pavens córrui in fáciem meam: et ait ad me: Intéllige fili hóminis, quóniam in témpore finis complébitur vísio. Dn 8 18 Cumque loquerétur ad me, collápsus sum pronus in terram: et tétigit me, et státuit me in gradu meo, Dn 8 19 dixítque mihi: Ego osténdam tibi quæ futúra sunt in novíssimo maledictiónis: quóniam habet tempus finem suum. Dn 8 20 Aries, quem vidísti habére córnua, rex Medórum est atque Persárum. Dn 8 21 Porro hircus caprárum, rex Græcórum est: et cornu grande, quod erat inter óculos eius, ipse est rex primus. Dn 8 22 Quod autem fracto illo surrexérunt quátuor pro eo: quátuor reges de gente eius consúrgent, sed non in fortitúdine eius. Dn 8 23 Et post regnum eórum, cum créverint iniquitátes, consúrget rex ímpudens fácie, et intélligens propositiónes. Dn 8 24 Et roborábitur fortitúdo eius, sed non in víribus suis: et supra quam credi potest, univérsa vastábit, et prosperábitur, et fáciet. Et interfíciet robústos, et pópulum sanctórum Dn 8 25 secúndum voluntátem suam, et dirigétur dolus in manu eius: et cor suum magnificábit, et in cópia rerum ómnium occídet plúrimos: et contra príncipem príncipum consúrget, et sine manu conterétur. Dn 8 26 Et vísio véspere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visiónem signa, quia post multos dies erit. Dn 8 27 Et ego Dániel lángui, et ægrotávi per dies: cumque surrexíssem, faciébam ópera regis, et stupébam ad visiónem, et non erat qui interpretarétur. Dn 9 1 In anno primo Daríi fílii Assuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum, Dn 9 2 anno uno regni eius, ego Dániel intelléxi in libris númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Ieremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónis Ierúsalem septuagínta anni. Dn 9 3 Et pósui fáciem meam ad Dóminum Deum meum rogáre et deprecári in ieiúniis, sacco, et cínere. Dn 9 4 Et orávi Dóminum Deum meum, et conféssus sum, et dixi: Obsecro Dómine Deus magne et terríbilis, custódiens pactum, et misericórdiam diligéntibus te, et custodiéntibus mandáta tua: Dn 9 5 peccávimus, iniquitátem fécimus, ímpie égimus, et recéssimus: et declinávimus a mandátis tuis ac iudíciis. Dn 9 6 Non obedívimus servis tuis prophétis, qui locúti sunt in nómine tuo régibus nostris, princípibus nostris, pátribus nostris, omníque pópulo terræ. Dn 9 7 Tibi Dómine iustítia: nobis autem confúsio faciéi, sicut est hódie viro Iuda, et habitatóribus Ierúsalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in univérsis terris, ad quas eiecísti eos propter iniquitátes eórum, in quibus peccavérunt in te. Dn 9 8 Dómine nobis confúsio faciéi, régibus nostris, princípibus nostris, et pátribus nostris, qui peccavérunt. Dn 9 9 Tibi autem Dómino Deo nostro misericórdia et propitiátio, quia recéssimus a te, Dn 9 10 et non audívimus vocem Dómini Dei nostri ut ambularémus in lege eius, quam pósuit nobis per servos suos prophétas. Dn 9 11 Et omnis Israël prævaricáti sunt legem tuam, et declinavérunt ne audírent vocem tuam: et stillávit super nos maledíctio et detestátio quæ scripta est in libro Móysi servi Dei, quia peccávimus ei. Dn 9 12 Et státuit sermónes suos, quos locútus est super nos et super príncipes nostros, qui iudicavérunt nos, ut superindúceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secúndum quod factum est in Ierúsalem. Dn 9 13 Sicut scriptum est in lege Móysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogávimus fáciem tuam Dómine Deus noster, ut reverterémur ab iniquitátibus nostris, et cogitarémus veritátem tuam. Dn 9 14 Et vigilávit Dóminus super malítiam, et addúxit eam super nos. Iustus Dóminus Deus noster in ómnibus opéribus suis, quæ fecit: non enim audívimus vocem eius. Dn 9 15 Et nunc Dómine Deus noster, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in manu forti, et fecísti tibi nomen secúndum diem hanc: peccávimus, iniquitátem fécimus Dn 9 16 Dómine in omnem iustítiam tuam: avertátur óbsecro ira tua et furor tuus a civitáte tua Ierúsalem, et monte sancto tuo. Propter peccáta enim nostra, et iniquitátes patrum nostrórum, Ierúsalem et pópulus tuus in oppróbrium sunt ómnibus per circúitum nostrum. Dn 9 17 Nunc ergo exáudi Deus noster oratiónem servi tui, et preces eius: et osténde fáciem tuam super sanctuárium tuum, quod desértum est, propter temetípsum. Dn 9 18 Inclína Deus meus aurem tuam, et audi: áperi óculos tuos, et vide desolatiónem nostram, et civitátem super quam invocátum est nomen tuum: neque enim in iustificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Dn 9 19 Exáudi Dómine, placáre Dómine: atténde et fac: ne moréris propter temetípsum Deus meus: quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum. Dn 9 20 Cumque adhuc lóquerer, et orárem, et confitérer peccáta mea, et peccáta pópuli mei Israël, et prostérnerem preces meas in conspéctu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: Dn 9 21 adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne a princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni. Dn 9 22 Et dócuit me, et locútus est mihi, dixítque: Dániel, nunc egréssus sum ut docérem te, et intellígeres. Dn 9 23 Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo: ego autem veni ut indicárem tibi, quia vir desideriórum es: tu ergo animadvérte sermónem, et intéllige visiónem. Dn 9 24 Septuagínta hebdómades abbreviátæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur iustítia sempitérna, et impleátur vísio et prophetía, et ungátur Sanctus sanctórum. Dn 9 25 Scito ergo, et animadvérte: ab éxitu sermónis, ut íterum ædificétur Ierúsalem, usque ad Christum ducem, hebdómades septem, et hebdómades sexagínta duæ erunt: et rursum ædificábitur platéa, et muri in angústia témporum. Dn 9 26 Et post hebdómades sexagínta duas occidétur Christus: et non erit eius pópulus qui eum negatúrus est. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus cum duce ventúro: et finis eius vástitas, et post finem belli statúta desolátio. Dn 9 27 Confirmábit autem pactum multis hebdómada una: et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium: et erit in templo abominátio desolatiónis: et usque ad consummatiónem et finem perseverábit desolátio. Dn 10 1 Anno tértio Cyri regis Persárum, verbum revelátum est Daniéli cognoménto Baltássar, et verbum verum, et fortitúdo magna: intellexítque sermónem: intelligéntia enim est opus in visióne. Dn 10 2 In diébus illis ego Dániel lugébam trium hebdomadárum diébus: Dn 10 3 panem desiderábilem non comédi, et caro et vinum non introiérunt in os meum, sed neque unguénto unctus sum, donec compleréntur trium hebdomadárum dies. Dn 10 4 Die autem vigésima et quarta mensis primi, eram iuxta flúvium magnum, qui est Tigris. Dn 10 5 Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestítus líneis, et renes eius accíncti auro obrízo: Dn 10 6 et corpus eius quasi chrysólithus, et fácies eius velut spécies fúlguris, et óculi eius ut lampas ardens: et bráchia eius, et quæ deórsum sunt usque ad pedes, quasi spécies æris candéntis: et vox sermónum eius ut vox multitúdinis. Dn 10 7 Vidi autem ego Dániel solus visiónem: porro viri qui erant mecum non vidérunt, sed terror nímius írruit super eos, et fugérunt in abscónditum. Dn 10 8 Ego autem relíctus solus vidi visiónem grandem hanc: et non remánsit in me fortitúdo, sed et spécies mea immutáta est in me, et emárcui, nec hábui quidquam vírium. Dn 10 9 Et audívi vocem sermónum eius: et áudiens iacébam consternátus super fáciem meam, et vultus meus hærébat terræ. Dn 10 10 Et ecce manus tétigit me, et eréxit me super génua mea, et super artículos mánuum meárum. Dn 10 11 Et dixit ad me: Dániel vir desideriórum, intéllige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixísset mihi sermónem istum, steti tremens. Dn 10 12 Et ait ad me: Noli metúere Dániel: quia ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intelligéndum ut te afflígeres in conspéctu Dei tui, exaudíta sunt verba tua: et ego veni propter sermónes tuos. Dn 10 13 Princeps autem regni Persárum réstitit mihi vigínti et uno diébus: et ecce Míchaël, unus de princípibus primis, venit in adiutórium meum, et ego remánsi ibi iuxta regem Persárum. Dn 10 14 Veni autem ut docérem te quæ ventúra sunt pópulo tuo in novíssimis diébus, quóniam adhuc vísio in dies. Dn 10 15 Cumque loquerétur mihi huiuscémodi verbis, deiéci vultum meum ad terram, et tácui. Dn 10 16 Et ecce quasi similitúdo fílii hóminis tétigit lábia mea: et apériens os meum locútus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Dómine mi, in visióne tua dissolútæ sunt compáges meæ, et nihil in me remánsit vírium. Dn 10 17 Et quómodo póterit servus Dómini mei loqui cum Dómino meo? nihil enim in me remánsit vírium, sed et hálitus meus interclúditur. Dn 10 18 Rursum ergo tétigit me quasi vísio hóminis, et confortávit me, Dn 10 19 et dixit: Noli timére vir desideriórum: pax tibi: confortáre, et esto robústus. Cumque loquerétur mecum, conválui, et dixi: Lóquere Dómine mi, quia confortásti me. Dn 10 20 Et ait: Numquid scis quare vénerim ad te? et nunc revértar ut prœ́lier advérsum príncipem Persárum: cum ego egréderer, appáruit princeps Græcórum véniens. Dn 10 21 Verúmtamen annuntiábo tibi quod expréssum est in scriptúra veritátis: et nemo est adiútor meus in ómnibus his, nisi Míchaël princeps vester. Dn 11 1 Ego autem ab anno primo Daríi Medi stabam ut confortarétur et roborarétur. Dn 11 2 Et nunc veritátem annuntiábo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Pérside, et quartus ditábitur ópibus nímiis super omnes: et cum invalúerit divítiis suis, concitábit omnes advérsum regnum Grǽciæ. Dn 11 3 Surget vero rex fortis, et dominábitur potestáte multa, et fáciet quod placúerit ei. Dn 11 4 Et cum stéterit, conterétur regnum eius, et dividétur in quátuor ventos cæli: sed non in pósteros eius, neque secúndum poténtiam illíus, qua dominátus est: lacerábitur enim regnum eius étiam in extérnos, excéptis his. Dn 11 5 Et confortábitur rex austri: et de princípibus eius prævalébit super eum, et dominábitur ditióne: multa enim dominátio eius. Dn 11 6 Et post finem annórum fœderabúntur: filiáque regis austri véniet ad regem aquilónis fácere amicítiam, et non obtinébit fortitúdinem bráchii, nec stabit semen eius: et tradétur ipsa, et qui adduxérunt eam adolescéntes eius, et qui confortábant eam in tempóribus. Dn 11 7 Et stabit de gérmine radícum eius plantátio: et véniet cum exércitu, et ingrediétur provínciam regis aquilónis: et abutétur eis, et obtinébit. Dn 11 8 Insuper et deos eórum, et sculptília, vasa quoque pretiósa argénti et auri, captíva ducet in Ægýptum: ipse prævalébit advérsus regem aquilónis. Dn 11 9 Et intrábit in regnum rex austri, et revertétur ad terram suam. Dn 11 10 Fílii autem eius provocabúntur, et congregábunt multitúdinem exercítuum plurimórum: et véniet próperans, et inúndans: et revertétur, et concitábitur, et congrediétur cum róbore eius. Dn 11 11 Et provocátus rex austri egrediétur, et pugnábit advérsus regem aquilónis, et præparábit multitúdinem nímiam, et dábitur multitúdo in manu eius. Dn 11 12 Et cápiet multitúdinem, et exaltábitur cor eius, et deíciet multa míllia, sed non prævalébit. Dn 11 13 Convertétur enim rex aquilónis, et præparábit multitúdinem multo maiórem quam prius: et in fine témporum annorúmque véniet próperans cum exércitu magno, et ópibus nímiis. Dn 11 14 Et in tempóribus illis multi consúrgent advérsus regem austri: fílii quoque prævaricatórum pópuli tui extolléntur ut ímpleant visiónem, et córruent. Dn 11 15 Et véniet rex aquilónis, et comportábit ággerem, et cápiet urbes munitíssimas: et bráchia austri non sustinébunt, et consúrgent elécti eius ad resisténdum, et non erit fortitúdo. Dn 11 16 Et fáciet véniens super eum iuxta plácitum suum, et non erit qui stet contra fáciem eius: et stabit in terra ínclyta, et consumétur in manu eius. Dn 11 17 Et ponet fáciem suam ut véniat ad tenéndum univérsum regnum eius, et recta fáciet cum eo: et fíliam feminárum dabit ei, ut evértat illud: et non stabit, nec illíus erit. Dn 11 18 Et convértet fáciem suam ad ínsulas, et cápiet multas: et cessáre fáciet príncipem oppróbrii sui, et oppróbrium eius convertétur in eum. Dn 11 19 Et convértet fáciem suam ad impérium terræ suæ, et impínget, et córruet, et non inveniétur. Dn 11 20 Et stabit in loco eius vilíssimus, et indígnus decóre régio: et in paucis diébus conterétur, non in furóre, nec in prœ́lio. Dn 11 21 Et stabit in loco eius despéctus, et non tribuétur ei honor régius: et véniet clam, et obtinébit regnum in frauduléntia. Dn 11 22 Et bráchia pugnántis expugnabúntur a fácie eius, et conteréntur: ínsuper et dux fœ́deris. Dn 11 23 Et post amicítias, cum eo fáciet dolum: et ascéndet, et superábit in módico pópulo. Dn 11 24 Et abundántes, et úberes urbes ingrediétur: et fáciet quæ non fecérunt patres eius, et patres patrum eius: rapínas, et prædam, et divítias eórum dissipábit, et contra firmíssimas cogitatiónes iníbit: et hoc usque ad tempus. Dn 11 25 Et concitábitur fortitúdo eius, et cor eius advérsum regem austri in exércitu magno: et rex austri provocábitur ad bellum multis auxíliis, et fórtibus nimis: et non stabunt, quia iníbunt advérsus eum consília. Dn 11 26 Et comedéntes panem cum eo, cónterent illum, exercitúsque eius opprimétur: et cadent interfécti plúrimi. Dn 11 27 Duórum quoque regum cor erit ut malefáciant, et ad mensam unam mendácium loquéntur: et non profícient, quia adhuc finis in áliud tempus. Dn 11 28 Et revertétur in terram suam cum ópibus multis: et cor eius advérsum testaméntum sanctum, et fáciet, et revertétur in terram suam. Dn 11 29 Statúto témpore revertétur, et véniet ad austrum: et non erit prióri símile novíssimum. Dn 11 30 Et vénient super eum triéres, et Románi: et percutiétur, et revertétur, et indignábitur contra testaméntum sanctuárii, et fáciet: revertetúrque, et cogitábit advérsum eos qui dereliquérunt testaméntum sanctuárii. Dn 11 31 Et bráchia ex eo stabunt, et pólluent sanctuárium fortitúdinis, et áuferent iuge sacrifícium: et dabunt abominatiónem in desolatiónem. Dn 11 32 Et ímpii in testaméntum simulábunt fraudulénter: pópulus autem sciens Deum suum, obtinébit, et fáciet. Dn 11 33 Et docti in pópulo docébunt plúrimos: et ruent in gládio, et in flamma, et in captivitáte, et in rapína diérum. Dn 11 34 Cumque corrúerint, sublevabúntur auxílio párvulo: et applicabúntur eis plúrimi fraudulénter. Dn 11 35 Et de erudítis ruent, ut confléntur, et eligántur, et dealbéntur usque ad tempus præfinítum: quia adhuc áliud tempus erit. Dn 11 36 Et fáciet iuxta voluntátem suam rex, et elevábitur, et magnificábitur advérsus omnem deum: et advérsus Deum deórum loquétur magnífica, et dirigétur, donec compleátur iracúndia: perpetráta quippe est definítio. Dn 11 37 Et Deum patrum suórum non reputábit: et erit in concupiscéntiis feminárum, nec quemquam deórum curábit, quia advérsum univérsa consúrget. Dn 11 38 Deum autem Maózim in loco suo venerábitur: et Deum, quem ignoravérunt patres eius, colet auro, et argénto, et lápide pretióso, rebúsque pretiósis. Dn 11 39 Et fáciet ut múniat Maózim cum deo aliéno, quem cognóvit, et multiplicábit glóriam, et dabit eis potestátem in multis, et terram dívidet gratuíto. Dn 11 40 Et in témpore præfiníto prœliábitur advérsus eum rex austri, et quasi tempéstas véniet contra illum rex aquilónis in cúrribus, et in equítibus, et in classe magna, et ingrediétur terras, et cónteret, et pertránsiet. Dn 11 41 Et introíbit in terram gloriósam, et multæ córruent: hæ autem solæ salvabúntur de manu eius, Edom, et Moab, et princípium filiórum Ammon. Dn 11 42 Et mittet manum suam in terras: et terra Ægýpti non effúgiet. Dn 11 43 Et dominábitur thesaurórum auri, et argénti, et in ómnibus pretiósis Ægýpti: per Líbyam quoque, et Æthiópiam transíbit. Dn 11 44 Et fama turbábit eum ab oriénte et ab aquilóne: et véniet in multitúdine magna ut cónterat et interfíciat plúrimos. Dn 11 45 Et figet tabernáculum suum Apádno inter mária, super montem ínclytum et sanctum: et véniet usque ad summitátem eius, et nemo auxiliábitur ei. Dn 12 1 In témpore autem illo consúrget Míchaël princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui: et véniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœpérunt usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis qui invéntus fúerit scriptus in libro. Dn 12 2 Et multi de his qui dórmiunt in terræ púlvere evigilábunt, álii in vitam ætérnam, et álii in oppróbrium ut vídeant semper. Dn 12 3 Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti: et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Dn 12 4 Tu autem Dániel, claude sermónes, et signa librum usque ad tempus statútum: plúrimi pertransíbunt, et múltiplex erit sciéntia. Dn 12 5 Et vidi ego Dániel, et ecce quasi duo álii stabant: unus hinc super ripam flúminis, et álius inde ex áltera ripa flúminis. Dn 12 6 Et dixi viro qui erat indútus líneis, qui stabat super aquas flúminis: Usquequo finis horum mirabílium? Dn 12 7 Et audívi virum qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum elevásset déxteram et sinístram suam in cælum, et iurásset per vivéntem in ætérnum, quia in tempus, et témpora, et dimídium témporis. Et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc. Dn 12 8 Et ego audívi, et non intelléxi. Et dixi: Dómine mi, quid erit post hæc? Dn 12 9 Et ait: Vade Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad præfinítum tempus. Dn 12 10 Eligéntur, et dealbabúntur, et quasi ignis probabúntur multi: et ímpie agent ímpii, neque intélligent omnes ímpii: porro docti intélligent. Dn 12 11 Et a témpore cum ablátum fúerit iuge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio in desolatiónem, dies mille ducénti nonagínta. Dn 12 12 Beátus qui exspéctat, et pérvenit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque. Dn 12 13 Tu autem vade ad præfinítum: et requiésces, et stabis in sorte tua in finem diérum. Dn 13 1 Et erat vir hábitans in Babylóne, et nomen eius Ióakim: Dn 13 2 et accépit uxórem nómine Susánnam, fíliam Helcíæ, pulchram nimis, et timéntem Deum: Dn 13 3 paréntes enim illíus, cum essent iusti, erudiérunt fíliam suam secúndum legem Móysi. Dn 13 4 Erat autem Ióakim dives valde, et erat ei pomárium vicínum dómui suæ: et ad ipsum confluébant Iudǽi, eo quod esset honorabílior ómnium. Dn 13 5 Et constitúti sunt de pópulo duo senes iúdices in illo anno, de quibus locútus est Dóminus: Quia egréssa est iníquitas de Babylóne a senióribus iudícibus, qui videbántur régere pópulum. Dn 13 6 Isti frequentábant domum Ióakim, et veniébant ad eos omnes qui habébant iudícia. Dn 13 7 Cum autem pópulus revertísset per merídiem, ingrediebátur Susánna, et deambulábat in pomário viri sui. Dn 13 8 Et vidébant eam senes quotídie ingrediéntem et deambulántem, et exarsérunt in concupiscéntiam eius: Dn 13 9 et evertérunt sensum suum, et declinavérunt óculos suos ut non vidérent cælum, neque recordaréntur iudiciórum iustórum. Dn 13 10 Erant ergo ambo vulneráti amóre eius, nec indicavérunt sibi vicíssim dolórem suum: Dn 13 11 erubescébant enim indicáre sibi concupiscéntiam suam, voléntes concúmbere cum ea. Dn 13 12 Et observábant quotídie sollicítius vidére eam. Dixítque alter ad álterum: Dn 13 13 Eámus domum, quia hora prándii est. Et egréssi, recessérunt a se. Dn 13 14 Cumque revertíssent, venérunt in unum: et sciscitántes ab ínvicem causam, conféssi sunt concupiscéntiam suam: et tunc in commúni statuérunt tempus quando eam possent inveníre solam. Dn 13 15 Factum est autem, cum observárent diem aptum, ingréssa est aliquándo sicut heri et nudiustértius, cum duábus solis puéllis, voluítque lavári in pomário: æstus quippe erat: Dn 13 16 et non erat ibi quisquam, præter duos senes abscónditos, et contemplántes eam. Dn 13 17 Dixit ergo puéllis: Afférte mihi óleum, et smígmata, et óstia pomárii cláudite, ut laver. Dn 13 18 Et fecérunt sicut præcéperat: clauserúntque óstia pomárii, et egréssæ sunt per postícum ut afférrent quæ iússerat: nesciebántque senes intus esse abscónditos. Dn 13 19 Cum autem egréssæ essent puéllæ, surrexérunt duo senes, et accurrérunt ad eam, et dixérunt: Dn 13 20 Ecce óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscéntia tui sumus: quam ob rem assentíre nobis, et commiscére nobíscum. Dn 13 21 Quod si nolúeris, dicémus contra te testimónium, quod fúerit tecum iúvenis, et ob hanc causam emíseris puéllas a te. Dn 13 22 Ingémuit Susánna, et ait: Angústiæ sunt mihi úndique: si enim hoc égero, mors mihi est: si autem non égero, non effúgiam manus vestras. Dn 13 23 Sed mélius est mihi absque ópere incídere in manus vestras, quam peccáre in conspéctu Dómini. Dn 13 24 Et exclamávit voce magna Susánna: exclamavérunt autem et senes advérsus eam. Dn 13 25 Et cucúrrit unus ad óstia pomárii, et apéruit. Dn 13 26 Cum ergo audíssent clamórem fámuli domus in pomário, irruérunt per postícum ut vidérent quidnam esset. Dn 13 27 Postquam autem senes locúti sunt, erubuérunt servi veheménter, quia numquam dictus fúerat sermo huiuscémodi de Susánna. Et facta est dies crástina. Dn 13 28 Cumque venísset pópulus ad Ióakim virum eius, venérunt et duo presbýteri, pleni iníqua cogitatióne advérsus Susánnam ut interfícerent eam. Dn 13 29 Et dixérunt coram pópulo: Míttite ad Susánnam fíliam Helcíæ uxórem Ióakim. Et statim misérunt. Dn 13 30 Et venit cum paréntibus, et fíliis, et univérsis cognátis suis. Dn 13 31 Porro Susánna erat delicáta nimis, et pulchra spécie. Dn 13 32 At iníqui illi iussérunt ut discooperirétur (erat enim coopérta), ut vel sic satiaréntur decóre eius. Dn 13 33 Flebant ígitur sui, et omnes qui nóverant eam. Dn 13 34 Consurgéntes autem duo presbýteri in médio pópuli, posuérunt manus suas super caput eius. Dn 13 35 Quæ flens suspéxit ad cælum: erat enim cor eius fidúciam habens in Dómino. Dn 13 36 Et dixérunt presbýteri: Cum deambularémus in pomário soli, ingréssa est hæc cum duábus puéllis: et clausit óstia pomárii, et dimísit a se puéllas. Dn 13 37 Venítque ad eam adoléscens, qui erat abscónditus, et concúbuit cum ea. Dn 13 38 Porro nos cum essémus in ángulo pomárii, vidéntes iniquitátem, cucúrrimus ad eos, et vídimus eos páriter commiscéri. Dn 13 39 Et illum quidem non quívimus comprehéndere, quia fórtior nobis erat, et apértis óstiis exilívit: Dn 13 40 hanc autem cum apprehendissémus, interrogávimus, quisnam esset adoléscens, et nóluit indicáre nobis: huius rei testes sumus. Dn 13 41 Crédidit eis multitúdo quasi sénibus et iudícibus pópuli, et condemnavérunt eam ad mortem. Dn 13 42 Exclamávit autem voce magna Susánna, et dixit: Deus ætérne, qui absconditórum es cógnitor, qui nosti ómnia ántequam fiant, Dn 13 43 tu scis quóniam falsum testimónium tulérunt contra me: et ecce mórior, cum nihil horum fécerim, quæ isti malitióse composuérunt advérsum me. Dn 13 44 Exaudívit autem Dóminus vocem eius. Dn 13 45 Cumque ducerétur ad mortem, suscitávit Dóminus spíritum sanctum púeri iunióris, cuius nomen Dániel: Dn 13 46 et exclamávit voce magna: Mundus ego sum a sánguine huius. Dn 13 47 Et convérsus omnis pópulus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locútus es? Dn 13 48 Qui cum staret in médio eórum, ait: Sic fátui fílii Israël, non iudicántes, neque quod verum est cognoscéntes, condemnástis fíliam Israël? Dn 13 49 Revertímini ad iudícium, quia falsum testimónium locúti sunt advérsus eam. Dn 13 50 Revérsus est ergo pópulus cum festinatióne, et dixérunt ei senes: Veni, et sede in médio nostrum, et índica nobis: quia tibi Deus dedit honórem senectútis. Dn 13 51 Et dixit ad eos Dániel: Separáte illos ab ínvicem procul, et diiudicábo eos. Dn 13 52 Cum ergo divísi essent alter ab áltero, vocávit unum de eis, et dixit ad eum: Inveteráte diérum malórum, nunc venérunt peccáta tua, quæ operabáris prius: Dn 13 53 iúdicans iudícia iniústa, innocéntes ópprimens, et dimíttens nóxios, dicénte Dómino: Innocéntem et iustum non interfícies. Dn 13 54 Nunc ergo, si vidísti eam, dic sub qua árbore víderis eos colloquéntes sibi. Qui ait: Sub schino. Dn 13 55 Dixit autem Dániel: Recte mentítus es in caput tuum: ecce enim ángelus Dei, accépta senténtia ab eo, scindet te médium. Dn 13 56 Et, amóto eo, iussit veníre álium, et dixit ei: Semen Chánaan, et non Iuda, spécies decépit te, et concupiscéntia subvértit cor tuum: Dn 13 57 sic faciebátis filiábus Israël, et illæ timéntes loquebántur vobis: sed fília Iuda non sustínuit iniquitátem vestram. Dn 13 58 Nunc ergo, dic mihi sub qua árbore comprehénderis eos loquéntes sibi. Qui ait: Sub prino. Dn 13 59 Dixit autem ei Dániel: Recte mentítus es et tu in caput tuum: manet enim ángelus Dómini, gládium habens, ut secet te médium, et interfíciat vos. Dn 13 60 Exclamávit ítaque omnis cœtus voce magna, et benedixérunt Deum, qui salvat sperántes in se. Dn 13 61 Et consurrexérunt advérsus duos presbýteros (convícerat enim eos Dániel ex ore suo falsum dixísse testimónium), fecerúntque eis sicut male égerant advérsus próximum, Dn 13 62 ut fácerent secúndum legem Móysi. Et interfecérunt eos, et salvátus est sanguis innóxius in die illa. Dn 13 63 Helcías autem et uxor eius laudavérunt Deum pro fília sua Susánna cum Ióakim maríto eius, et cognátis ómnibus, quia non esset invénta in ea res turpis. Dn 13 64 Dániel autem factus est magnus in conspéctu pópuli a die illa, et deínceps. Dn 13 65 Et rex Astýages appósitus est ad patres suos, et suscépit Cyrus Perses regnum eius. Dn 14 1 Erat autem Dániel convíva regis, et honorátus super omnes amícos eius. Dn 14 2 Erat quoque idólum apud Babylónios nómine Bel: et impendebántur in eo per dies síngulos símilæ ártabæ duódecim, et oves quadragínta, viníque ámphoræ sex. Dn 14 3 Rex quoque colébat eum, et ibat per síngulos dies adoráre eum: porro Dániel adorábat Deum suum. Dixítque ei rex: Quare non adóras Bel? Dn 14 4 Qui respóndens ait ei: Quia non colo idóla manufácta, sed vivéntem Deum, qui creávit cælum, et terram, et habet potestátem omnis carnis. Dn 14 5 Et dixit rex ad eum: Non vidétur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta cómedat et bibat quotídie? Dn 14 6 Et ait Dániel arrídens: Ne erres rex: iste enim intrínsecus lúteus est, et forínsecus ǽreus, neque comédit aliquándo. Dn 14 7 Et irátus rex vocávit sacerdótes eius, et ait eis: Nisi dixéritis mihi quis est qui cómedat impénsas has, moriémini. Dn 14 8 Si autem ostendéritis quóniam Bel cómedat hæc, moriétur Dániel, quia blasphemávit in Bel. Et dixit Dániel regi: Fiat iuxta verbum tuum. Dn 14 9 Erant autem sacerdótes Bel septuagínta, excéptis uxóribus, et párvulis, et fíliis. Et venit rex cum Daniéle in templum Bel. Dn 14 10 Et dixérunt sacerdótes Bel: Ecce nos egrédimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude óstium, et signa ánnulo tuo: Dn 14 11 et cum ingréssus fúeris mane, nisi invéneris ómnia comésta a Bel, morte moriémur, vel Dániel qui mentítus est advérsum nos. Dn 14 12 Contemnébant autem, quia fécerant sub mensa abscónditum intróitum, et per illum ingrediebántur semper, et devorábant ea. Dn 14 13 Factum est ígitur postquam egréssi sunt illi, rex pósuit cibos ante Bel: præcépit Dániel púeris suis, et attulérunt cínerem, et cribrávit per totum templum coram rege: et egréssi clausérunt óstium, et signántes ánnulo regis abiérunt. Dn 14 14 Sacerdótes autem ingréssi sunt nocte iuxta consuetúdinem suam, et uxóres et fílii eórum, et comedérunt ómnia, et bibérunt. Dn 14 15 Surréxit autem rex primo dilúculo, et Dániel cum eo. Dn 14 16 Et ait rex: Salváne sunt signácula, Dániel? Qui respóndit: Salva, rex. Dn 14 17 Statímque cum aperuísset óstium, intúitus rex mensam, exclamávit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. Dn 14 18 Et risit Dániel, et ténuit regem ne ingrederétur intro: et dixit: Ecce paviméntum, animadvérte cuius vestígia sint hæc. Dn 14 19 Et dixit rex: Vídeo vestígia virórum, et mulíerum, et infántium. Et irátus est rex. Dn 14 20 Tunc apprehéndit sacerdótes, et uxóres, et fílios eórum: et ostendérunt ei abscóndita ostíola, per quæ ingrediebántur, et consumébant quæ erant super mensam. Dn 14 21 Occídit ergo illos rex, et trádidit Bel in potestátem Daniélis: qui subvértit eum, et templum eius. Dn 14 22 Et erat draco magnus in loco illo, et colébant eum Babylónii. Dn 14 23 Et dixit rex Daniéli: Ecce nunc non potes dícere quia iste non sit deus vivens: adóra ergo eum. Dn 14 24 Dixítque Dániel: Dóminum Deum meum adóro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. Dn 14 25 Tu autem rex da mihi potestátem, et interfíciam dracónem absque gládio et fuste. Et ait rex: Do tibi. Dn 14 26 Tulit ergo Dániel picem, et ádipem, et pilos, et coxit páriter: fecítque massas, et dedit in os dracónis, et dirúptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebátis. Dn 14 27 Quod cum audíssent Babylónii, indignáti sunt veheménter: et congregáti advérsum regem, dixérunt: Iudǽus factus est rex: Bel destrúxit, dracónem interfécit, et sacerdótes occídit. Dn 14 28 Et dixérunt cum veníssent ad regem: Trade nobis Daniélem, alióquin interficiémus te, et domum tuam. Dn 14 29 Vidit ergo rex quod irrúerent in eum veheménter: et necessitáte compúlsus, trádidit eis Daniélem. Dn 14 30 Qui misérunt eum in lacum leónum, et erat ibi diébus sex. Dn 14 31 Porro in lacu erant leónes septem, et dabántur eis duo córpora quotídie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorárent Daniélem. Dn 14 32 Erat autem Hábacuc prophéta in Iudǽa, et ipse cóxerat pulméntum, et intríverat panes in alvéolo: et ibat in campum ut ferret messóribus. Dn 14 33 Dixítque ángelus Dómini ad Hábacuc: Fer prándium quod habes in Babylónem Daniéli, qui est in lacu leónum. Dn 14 34 Et dixit Hábacuc: Dómine, Babylónem non vidi, et lacum néscio. Dn 14 35 Et apprehéndit eum ángelus Dómini in vértice eius, et portávit eum capíllo cápitis sui, posuítque eum in Babylóne supra lacum in ímpetu spíritus sui. Dn 14 36 Et clamávit Hábacuc, dicens: Dániel serve Dei, tolle prándium quod misit tibi Deus. Dn 14 37 Et ait Dániel: Recordátus es mei Deus, et non dereliquísti diligéntes te. Dn 14 38 Surgénsque Dániel comédit. Porro ángelus Dómini restítuit Hábacuc conféstim in loco suo. Dn 14 39 Venit ergo rex die séptimo ut lugéret Daniélem: et venit ad lacum, et introspéxit, et ecce Dániel sedens in médio leónum. Dn 14 40 Et exclamávit voce magna rex, dicens: Magnus es Dómine Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum. Dn 14 41 Porro illos, qui perditiónis eius causa fúerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo. Dn 14 42 Tunc rex ait: Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis: quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum. Os 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Osée, fílium Béeri, in diébus Ozíæ, Ióathan, Achaz, Ezechíæ, regum Iuda: et in diébus Ieróboam, fílii Ioas, regis Israël. Os 1 2 Princípium loquéndi Dómino in Osée. Et dixit Dóminus ad Osée: Vade, sume tibi uxórem fornicatiónum, et fac tibi fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicábitur terra a Dómino. Os 1 3 Et ábiit, et accépit Gomer, fíliam Debélaim: et concépit, et péperit ei fílium. Os 1 4 Et dixit Dóminus ad eum: Voca nomen eius Iézrahel, quóniam adhuc módicum, et visitábo sánguinem Iézrahel super domum Iehu, et quiéscere fáciam regnum domus Israël. Os 1 5 Et in illa die cónteram arcum Israël in valle Iézrahel. Os 1 6 Et concépit adhuc, et péperit fíliam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericórdia: quia non addam ultra miseréri dómui Israël, sed oblivióne oblivíscar eórum. Os 1 7 Et dómui Iuda miserébor, et salvábo eos in Dómino Deo suo: et non salvábo eos in arcu et gládio, et in bello, et in equis, et in equítibus. Os 1 8 Et ablactávit eam quæ erat Absque misericórdia. Et concépit, et péperit fílium. Os 1 9 Et dixit: Voca nomen eius Non pópulus meus: quia vos non pópulus meus, et ego non ero vester. Os 1 10 Et erit númerus filiórum Israël quasi aréna maris, quæ sine mensúra est, et non numerábitur. Et erit in loco ubi dicétur eis: Non pópulus meus vos: dicétur eis: Fílii Dei vivéntis. Os 1 11 Et congregabúntur fílii Iuda et fílii Israël páriter: et ponent sibímet caput unum, et ascéndent de terra, quia magnus dies Iézrahel. Os 2 1 Dícite frátribus vestris: Pópulus meus: et soróri vestræ, Misericórdiam consecúta. Os 2 2 Iudicáte matrem vestram, iudicáte, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. Auferat fornicatiónes suas a fácie sua, et adultéria sua de médio úberum suórum. Os 2 3 Ne forte expóliem eam nudam, et státuam eam secúndum diem nativitátis suæ, et ponam eam quasi solitúdinem, et státuam eam velut terram ínviam, et interfíciam eam siti. Os 2 4 Et filiórum illíus non miserébor, quóniam fílii fornicatiónum sunt. Os 2 5 Quia fornicáta est mater eórum, confúsa est quæ concépit eos: quia dixit: Vadam post amatóres meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, óleum meum, et potum meum. Os 2 6 Propter hoc ecce ego sépiam viam tuam spinis, et sépiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet. Os 2 7 Et sequétur amatóres suos, et non apprehéndet eos: et quæret eos, et non invéniet: et dicet: Vadam, et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Os 2 8 Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum, et vinum, et óleum, et argéntum multiplicávi ei, et aurum, quæ fecérunt Baal. Os 2 9 Idcírco convértar, et sumam fruméntum meum in témpore suo, et vinum meum in témpore suo. Et liberábo lanam meam et linum meum, quæ operiébant ignomíniam eius. Os 2 10 Et nunc revelábo stultítiam eius in óculis amatórum eius: et vir non éruet eam de manu mea: Os 2 11 et cessáre fáciam omne gáudium eius, solemnitátem eius, neoméniam eius, sábbatum eius, et ómnia festa témpora eius. Os 2 12 Et corrúmpam víneam eius, et ficum eius, de quibus dixit: Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei: et ponam eam in saltum, et cómedet eam béstia agri. Os 2 13 Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur ináure sua, et moníli suo, et ibat post amatóres suos, et mei obliviscebátur, dicit Dóminus. Os 2 14 Propter hoc ecce ego lactábo eam, et ducam eam in solitúdinem, et loquar ad cor eius. Os 2 15 Et dabo ei vinitóres eius ex eódem loco, et vallem Achor ad aperiéndam spem: et canet ibi iuxta dies iuventútis suæ, et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Os 2 16 Et erit in die illa, ait Dóminus: vocábit me, Vir meus: et non vocábit me ultra Báali. Os 2 17 Et áuferam nómina Báalim de ore eius, et non recordábitur ultra nóminis eórum. Os 2 18 Et percútiam cum eis fœdus in die illa, cum béstia agri, et cum vólucre cæli, et cum réptili terræ: et arcum, et gládium, et bellum cónteram de terra, et dormíre eos fáciam fiduciáliter. Os 2 19 Et sponsábo te mihi in sempitérnum: et sponsábo te mihi in iustítia, et iudício, et in misericórdia, et in miseratiónibus. Os 2 20 Et sponsábo te mihi in fide: et scies quia ego Dóminus. Os 2 21 Et erit in die illa: exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram. Os 2 22 Et terra exáudiet tríticum, et vinum, et óleum, et hæc exáudient Iézrahel. Os 2 23 Et seminábo eam mihi in terra, et miserébor eius quæ fuit Absque misericórdia. Os 2 24 Et dicam Non pópulo meo: Pópulus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu. Os 3 1 Et dixit Dóminus ad me: Adhuc vade, et dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Israël, et ipsi respíciunt ad deos aliénos, et díligunt vinácia uvárum. Os 3 2 Et fodi eam mihi quíndecim argénteis, et coro hórdei, et dimídio coro hórdei. Os 3 3 Et dixi ad eam: Dies multos exspectábis me: non fornicáberis, et non eris viro: sed et ego exspectábo te. Os 3 4 Quia dies multos sedébunt fílii Israël sine rege, et sine príncipe, et sine sacrifício, et sine altári, et sine ephod, et sine théraphim. Os 3 5 Et post hæc reverténtur fílii Israël, et quærent Dóminum Deum suum, et David regem suum: et pavébunt ad Dóminum, et ad bonum eius, in novíssimo diérum. Os 4 1 Audíte verbum Dómini fílii Israël, quia iudícium Dómino cum habitatóribus terræ: non est enim véritas, et non est misericórdia, et non est sciéntia Dei in terra. Os 4 2 Maledíctum, et mendácium, et homicídium, et furtum, et adultérium inundavérunt, et sanguis sánguinem tétigit. Os 4 3 Propter hoc lugébit terra, et infirmábitur omnis qui hábitat in ea, in béstia agri, et in vólucre cæli: sed et pisces maris congregabúntur. Os 4 4 Verúmtamen unusquísque non iúdicet, et non arguátur vir: pópulus enim tuus sicut hi qui contradícunt sacerdóti. Os 4 5 Et córrues hódie, et córruet étiam prophéta tecum. Nocte tacére feci matrem tuam. Os 4 6 Contícuit pópulus meus, eo quod non habúerit sciéntiam: quia tu sciéntiam repulísti, repéllam te, ne sacerdótio fungáris mihi: et oblíta es legis Dei tui, oblivíscar filiórum tuórum et ego. Os 4 7 Secúndum multitúdinem eórum sic peccavérunt mihi: glóriam eórum in ignomíniam commutábo. Os 4 8 Peccáta pópuli mei cómedent, et ad iniquitátem eórum sublevábunt ánimas eórum. Os 4 9 Et erit sicut pópulus, sic sacérdos: et visitábo super eum vias eius, et cogitatiónes eius reddam ei. Os 4 10 Et cómedent, et non saturabúntur: fornicáti sunt, et non cessavérunt: quóniam Dóminum dereliquérunt in non custodiéndo. Os 4 11 Fornicátio, et vinum, et ebríetas áuferunt cor. Os 4 12 Pópulus meus in ligno suo interrogávit, et báculus eius annuntiávit ei: spíritus enim fornicatiónum decépit eos, et fornicáti sunt a Deo suo. Os 4 13 Super cápita móntium sacrificábant, et super colles accendébant thymiáma: subtus quercum, et pópulum, et terebínthum, quia bona erat umbra eius: ídeo fornicabúntur fíliæ vestræ, et sponsæ vestræ adúlteræ erunt. Os 4 14 Non visitábo super fílias vestras cum fúerint fornicátæ, et super sponsas vestras cum adulteráverint, quóniam ipsi cum meretrícibus conversabántur, et cum effeminátis sacrificábant: et pópulus non intélligens vapulábit. Os 4 15 Si fornicáris tu Israël, non delínquat saltem Iuda: et nolíte íngredi in Gálgala, et ne ascendéritis in Betháven, neque iuravéritis: Vivit Dóminus. Os 4 16 Quóniam sicut vacca lascíviens declinávit Israël: nunc pascet eos Dóminus, quasi agnum in latitúdine. Os 4 17 Párticeps idolórum Ephraim, dimítte eum. Os 4 18 Separátum est convívium eórum: fornicatióne fornicáti sunt: dilexérunt afférre ignomíniam protectóres eius. Os 4 19 Ligávit eum spíritus in alis suis, et confundéntur a sacrifíciis suis. Os 5 1 Audíte hoc sacerdótes, et atténdite domus Israël, et domus regis auscultáte: quia vobis iudícium est, quóniam láqueus facti estis speculatióni, et rete expánsum super Thabor. Os 5 2 Et víctimas declinástis in profúndum: et ego erudítor ómnium eórum. Os 5 3 Ego scio Ephraim, et Israël non est abscónditus a me: quia nunc fornicátus est Ephraim: contaminátus est Israël. Os 5 4 Non dabunt cogitatiónes suas ut revertántur ad Deum suum, quia spíritus fornicatiónum in médio eórum, et Dóminum non cognovérunt. Os 5 5 Et respondébit arrogántia Israël in fácie eius, et Israël et Ephraim ruent in iniquitáte sua: ruet étiam Iudas cum eis. Os 5 6 In grégibus suis et in arméntis suis vadent ad quæréndum Dóminum, et non invénient: ablátus est ab eis. Os 5 7 In Dóminum prævaricáti sunt, quia fílios aliénos genuérunt: nunc devorábit eos mensis, cum pártibus suis. Os 5 8 Clángite búccina in Gábaa, tuba in Rama: ululáte in Betháven, post tergum tuum Béniamin. Os 5 9 Ephraim in desolatióne erit in die correptiónis: in tríbubus Israël osténdi fidem. Os 5 10 Facti sunt príncipes Iuda quasi assuméntes términum: super eos effúndam quasi aquam iram meam. Os 5 11 Calúmniam pátiens est Ephraim, fractus iudício, quóniam cœpit abíre post sordes. Os 5 12 Et ego quasi tínea Ephraim, et quasi putrédo dómui Iuda. Os 5 13 Et vidit Ephraim languórem suum, et Iuda vínculum suum: et ábiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultórem: et ipse non póterit sanáre vos, nec sólvere póterit a vobis vínculum. Os 5 14 Quóniam ego quasi leǽna Ephraim, et quasi cátulus leónis dómui Iuda. Ego ego cápiam, et vadam: tollam, et non est qui éruat. Os 5 15 Vadens revértar ad locum meum, donec deficiátis, et quærátis fáciem meam. Os 6 1 In tribulatióne sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad Dóminum: Os 6 2 quia ipse cepit, et sanábit nos: percútiet, et curábit nos. Os 6 3 Vivificábit nos post duos dies: in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciémus, sequemúrque ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus et serótinus terræ. Os 6 4 Quid fáciam tibi Ephraim? quid fáciam tibi Iuda? misericórdia vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. Os 6 5 Propter hoc dolávi in prophétis: occídi eos in verbis oris mei: et iudícia tua quasi lux egrediéntur. Os 6 6 Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Os 6 7 Ipsi autem sicut Adam transgréssi sunt pactum: ibi prævaricáti sunt in me. Os 6 8 Gálaad cívitas operántium idólum, supplantáta sánguine. Os 6 9 Et quasi fauces virórum latrónum, párticeps sacerdótum, in via interficiéntium pergéntes de Sichem: quia scelus operáti sunt. Os 6 10 In domo Israël vidi horréndum: ibi fornicatiónes Ephraim, contaminátus est Israël. Os 6 11 Sed et Iuda pone messem tibi, cum convértero captivitátem pópuli mei. Os 7 1 Cum sanáre vellem Israël, reveláta est iníquitas Ephraim, et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium: et fur ingréssus est spólians, latrúnculus foris. Os 7 2 Et ne forte dicant in córdibus suis, omnem malítiam eórum me recordátum, nunc circumdedérunt eos adinventiónes suæ: coram fácie mea factæ sunt. Os 7 3 In malítia sua lætificavérunt regem, et in mendáciis suis príncipes. Os 7 4 Omnes adulterántes, quasi clíbanus succénsus a coquénte: quiévit páululum cívitas a commistióne ferménti, donec fermentarétur totum. Os 7 5 Dies regis nostri: cœpérunt príncipes fúrere a vino: exténdit manum suam cum illusóribus. Os 7 6 Quia applicuérunt quasi clíbanum cor suum, cum insidiarétur eis: tota nocte dormívit coquens eos: mane ipse succénsus quasi ignis flammæ. Os 7 7 Omnes calefácti sunt quasi clíbanus, et devoravérunt iúdices suos: omnes reges eórum cecidérunt: non est qui clamet in eis ad me. Os 7 8 Ephraim in pópulis ipse commiscebátur: Ephraim factus est subcinerícius panis, qui non reversátur. Os 7 9 Comedérunt aliéni robur eius, et ipse nescívit: sed et cani effúsi sunt in eo, et ipse ignorávit. Os 7 10 Et humiliábitur supérbia Israël in fácie eius: nec revérsi sunt ad Dóminum Deum suum, et non quæsiérunt eum in ómnibus his. Os 7 11 Et factus est Ephraim quasi colúmba sedúcta non habens cor. Ægýptum invocábant: ad Assýrios abiérunt. Os 7 12 Et cum profécti fúerint, expándam super eos rete meum: quasi vólucrem cæli détraham eos: cædam eos secúndum auditiónem cœtus eórum. Os 7 13 Væ eis, quóniam recessérunt a me: vastabúntur, quia prævaricáti sunt in me, et ego redémi eos: et ipsi locúti sunt contra me mendácia. Os 7 14 Et non clamavérunt ad me in corde suo, sed ululábant in cubílibus suis: super tríticum et vinum ruminábant: recessérunt a me. Os 7 15 Et ego erudívi eos, et confortávi bráchia eórum, et in me cogitavérunt malítiam. Os 7 16 Revérsi sunt ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolósus: cadent in gládio príncipes eórum, a furóre linguæ suæ. Ista subsannátio eórum in terra Ægýpti. Os 8 1 In gútture tuo sit tuba quasi áquila super domum Dómini: pro eo quod transgréssi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricáti sunt. Os 8 2 Me invocábunt: Deus meus cognóvimus te Israël. Os 8 3 Proiécit Israël bonum: inimícus persequétur eum. Os 8 4 Ipsi regnavérunt, et non ex me: príncipes exstitérunt, et non cognóvi: argéntum suum et aurum suum fecérunt sibi idóla, ut interírent. Os 8 5 Proiéctus est vítulus tuus Samaría, irátus est furor meus in eos. Usquequo non póterunt emundári? Os 8 6 Quia ex Israël et ipse est: ártifex fecit illum, et non est Deus: quóniam in araneárum telas erit vítulus Samaríæ. Os 8 7 Quia ventum seminábunt, et túrbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non fáciet farínam: quod etsi fécerit, aliéni cómedent eam. Os 8 8 Devorátus est Israël: nunc factus est in natiónibus quasi vas immúndum. Os 8 9 Quia ipsi ascendérunt ad Assur, ónager solitárius sibi: Ephraim múnera dedérunt amatóribus. Os 8 10 Sed et cum mercéde condúxerint natiónes, nunc congregábo eos: et quiéscent paulísper ab ónere regis et príncipum. Os 8 11 Quia multiplicávit Ephraim altária ad peccándum: factæ sunt ei aræ in delíctum. Os 8 12 Scribam ei multíplices leges meas, quæ velut aliénæ computátæ sunt. Os 8 13 Hóstias ófferent, immolábunt carnes et cómedent, et Dóminus non suscípiet eas: nunc recordábitur iniquitátis eórum, et visitábit peccáta eórum: ipsi in Ægýptum converténtur. Os 8 14 Et oblítus est Israël factóris sui, et ædificávit delúbra: et Iudas multiplicávit urbes munítas: et mittam ignem in civitátes eius, et devorábit ædes illíus. Os 9 1 Noli lætári Israël, noli exsultáre sicut pópuli: quia fornicátus es a Deo tuo: dilexísti mercédem super omnes áreas trítici. Os 9 2 Area et tórcular non pascet eos, et vinum mentiétur eis. Os 9 3 Non habitábunt in terra Dómini: revérsus est Ephraim in Ægýptum, et in Assýriis pollútum comédit. Os 9 4 Non libábunt Dómino vinum, et non placébunt ei. Sacrifícia eórum quasi panis lugéntium: omnes qui cómedent eum, contaminabúntur: quia panis eórum ánimæ ipsórum: non intrábit in domum Dómini. Os 9 5 Quid faciétis in die solémni, in die festivitátis Dómini? Os 9 6 Ecce enim profécti sunt a vastitáte: Ægýptus congregábit eos: Memphis sepéliet eos: desiderábile argéntum eórum urtíca hereditábit, lappa in tabernáculis eórum. Os 9 7 Venérunt dies visitatiónis, venérunt dies retributiónis: scitóte Israël stultum prophétam, insánum virum spirituálem, propter multitúdinem iniquitátis tuæ, et multitúdinem améntiæ. Os 9 8 Speculátor Ephraim cum Deo meo, prophéta láqueus ruínæ factus est super omnes vias eius: insánia in domo Dei eius. Os 9 9 Profúnde peccavérunt, sicut in diébus Gábaa. Recordábitur iniquitátis eórum, et visitábit peccáta eórum. Os 9 10 Quasi uvas in desérto invéni Israël, quasi prima poma ficúlneæ in cacúmine eius vidi patres eórum: ipsi autem intravérunt ad Beélphegor, et abalienáti sunt in confusiónem, et facti sunt abominábiles sicut ea quæ dilexérunt. Os 9 11 Ephraim quasi avis avolávit: glória eórum a partu, et ab útero, et a concéptu. Os 9 12 Quod etsi enutríerint fílios suos, absque líberis eos fáciam in homínibus: sed et væ eis cum recéssero ab eis. Os 9 13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundáta in pulchritúdine: et Ephraim edúcet ad interfectórem fílios suos. Os 9 14 Da eis Dómine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine líberis, et úbera aréntia. Os 9 15 Omnes nequítiæ eórum in Galgal, quia ibi exósos hábui eos. Propter malítiam adinventiónum eórum, de domo mea eíciam eos: non addam ut díligam eos: omnes príncipes eórum recedéntes. Os 9 16 Percússus est Ephraim: radix eórum exsiccáta est: fructum nequáquam fácient. Quod etsi genúerint, interfíciam amantíssima úteri eórum. Os 9 17 Abíciet eos Deus meus, quia non audiérunt eum, et erunt vagi in natiónibus. Os 10 1 Vitis frondósa Israël, fructus adæquátus est ei: secúndum multitúdinem fructus sui multiplicávit altária, iuxta ubertátem terræ suæ exuberávit simulácris. Os 10 2 Divísum est cor eórum, nunc interíbunt: ipse confrínget simulácra eórum, depopulábitur aras eórum. Os 10 3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timémus Dóminum: et rex quid fáciet nobis? Os 10 4 Loquímini verba visiónis inútilis, et feriétis fœdus: et germinábit quasi amaritúdo iudícium super sulcos agri. Os 10 5 Vaccas Betháven coluérunt habitatóres Samaríæ: quia luxit super eum pópulus eius, et ædítui eius super eum exsultavérunt in glória eius, quia migrávit ab eo. Os 10 6 Síquidem et ipse in Assur delátus est, munus regi ultóri. Confúsio Ephraim cápiet, et confundétur Israël in voluntáte sua. Os 10 7 Transíre fecit Samaría regem suum quasi spumam super fáciem aquæ. Os 10 8 Et disperdéntur excélsa idóli, peccátum Israël: lappa et tríbulus ascéndet super aras eórum: et dicent móntibus: Operíte nos, et cóllibus: Cádite super nos. Os 10 9 Ex diébus Gábaa peccávit Israël: ibi stetérunt. Non comprehéndet eos in Gábaa prœ́lium super fílios iniquitátis. Os 10 10 Iuxta desidérium meum corrípiam eos: congregabúntur super eos pópuli, cum corripiéntur propter duas iniquitátes suas. Os 10 11 Ephraim vítula docta dilígere tritúram, et ego transívi super pulchritúdinem colli eius: ascéndam super Ephraim, arábit Iudas: confrínget sibi sulcos Iacob. Os 10 12 Semináte vobis in iustítia, et métite in ore misericórdiæ. Innováte vobis novále: tempus autem requiréndi Dóminum, cum vénerit qui docébit vos iustítiam. Os 10 13 Arástis impietátem, iniquitátem messuístis: comedístis frugem mendácii: quia confísus es in viis tuis, in multitúdine fórtium tuórum. Os 10 14 Consúrget tumúltus in pópulo tuo: et omnes munitiónes tuæ vastabúntur, sicut vastátus est Sálmana a domo eius qui iudicávit Baal in die prœ́lii, matre super fílios allísa. Os 10 15 Sic fecit vobis Bethel, a fácie malítiæ nequitiárum vestrárum. Os 11 1 Sicut mane tránsiit, pertránsiit rex Israël. Quia puer Israël, et diléxi eum: et ex Ægýpto vocávi fílium meum. Os 11 2 Vocavérunt eos, sic abiérunt a fácie eórum: Báalim immolábant, et simulácris sacrificábant. Os 11 3 Et ego quasi nutrícius Ephraim: portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos. Os 11 4 In funículis Adam traham eos, in vínculis caritátis: et ero eis quasi exáltans iugum super maxíllas eórum, et declinávi ad eum ut vescerétur. Os 11 5 Non revertétur in terram Ægýpti, et Assur ipse rex eius, quóniam noluérunt convérti. Os 11 6 Cœpit gládius in civitátibus eius, et consúmet eléctos eius, et cómedet cápita eórum. Os 11 7 Et pópulus meus pendébit ad réditum meum: iugum autem imponétur eis simul, quod non auferétur. Os 11 8 Quómodo dabo te Ephraim, prótegam te Israël? Quómodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Séboim? Convérsum est in me cor meum, páriter conturbáta est pœnitúdo mea. Os 11 9 Non fáciam furórem iræ meæ: non convértar ut dispérdam Ephraim, quóniam Deus ego, et non homo: in médio tui sanctus, et non ingrédiar civitátem. Os 11 10 Post Dóminum ambulábunt: quasi leo rúgiet, quia ipse rúgiet, et formidábunt fílii maris. Os 11 11 Et avolábunt quasi avis ex Ægýpto, et quasi colúmba de terra Assyriórum: et collocábo eos in dómibus suis, dicit Dóminus. Os 11 12 Circúmdedit me in negatióne Ephraim, et in dolo domus Israël: Iudas autem testis descéndit cum Deo, et cum sanctis fidélis. Os 12 1 Ephraim pascit ventum, et séquitur æstum: tota die mendácium et vastitátem multíplicat: et fœdus cum Assýriis íniit, et óleum in Ægýptum ferébat. Os 12 2 Iudícium ergo Dómini cum Iuda, et visitátio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiónes eius reddet ei. Os 12 3 In útero supplantávit fratrem suum, et in fortitúdine sua diréctus est cum ángelo. Os 12 4 Et inváluit ad ángelum, et confortátus est: flevit, et rogávit eum. In Bethel invénit eum, et ibi locútus est nobíscum. Os 12 5 Et Dóminus Deus exercítuum, Dóminus memoriále eius. Os 12 6 Et tu ad Deum tuum convertéris: misericórdiam et iudícium custódi, et spera in Deo tuo semper. Os 12 7 Chánaan, in manu eius statéra dolósa, calúmniam diléxit. Os 12 8 Et dixit Ephraim: Verúmtamen dives efféctus sum: invéni idólum mihi: omnes labóres mei non invénient mihi iniquitátem quam peccávi. Os 12 9 Et ego Dóminus Deus tuus ex terra Ægýpti: adhuc sedére te fáciam in tabernáculis, sicut in diébus festivitátis. Os 12 10 Et locútus sum super prophétas, et ego visiónem multiplicávi, et in manu prophetárum assimilátus sum. Os 12 11 Si Gálaad idólum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolántes: nam et altária eórum quasi acérvi super sulcos agri. Os 12 12 Fugit Iacob in regiónem Sýriæ, et servívit Israël in uxórem, et in uxórem servávit. Os 12 13 In prophéta autem edúxit Dóminus Israël de Ægýpto, et in prophéta servátus est. Os 12 14 Ad iracúndiam me provocávit Ephraim in amaritudínibus suis: et sanguis eius super eum véniet, et oppróbrium eius restítuet ei Dóminus suus. Os 13 1 Loquénte Ephraim, horror invásit Israël: et delíquit in Baal, et mórtuus est. Os 13 2 Et nunc addidérunt ad peccándum: fecerúntque sibi conflátile de argénto suo quasi similitúdinem idolórum: factúra artíficum totum est: his ipsi dicunt: Immoláte hómines, vítulos adorántes. Os 13 3 Idcírco erunt quasi nubes matutína, et sicut ros matutínus prætériens: sicut pulvis túrbine raptus ex área, et sicut fumus de fumário. Os 13 4 Ego autem Dóminus Deus tuus, ex terra Ægýpti: et Deum absque me néscies, et salvátor non est præter me. Os 13 5 Ego cognóvi te in desérto, in terra solitúdinis. Os 13 6 Iuxta páscua sua adimpléti sunt et saturáti sunt: et levavérunt cor suum, et oblíti sunt mei. Os 13 7 Et ego ero eis quasi leǽna, sicut pardus in via Assyriórum. Os 13 8 Occúrram eis quasi ursa raptis cátulis, et dirúmpam interióra iécoris eórum, et consúmam eos ibi quasi leo: béstia agri scindet eos. Os 13 9 Perdítio tua Israël: tantúmmodo in me auxílium tuum. Os 13 10 Ubi est rex tuus? máxime nunc salvet te in ómnibus úrbibus tuis: et iúdices tui, de quibus dixísti: Da mihi regem et príncipes. Os 13 11 Dabo tibi regem in furóre meo, et áuferam in indignatióne mea. Os 13 12 Colligáta est iníquitas Ephraim: abscónditum peccátum eius. Os 13 13 Dolóres parturiéntis vénient ei: ipse fílius non sápiens: nunc enim non stabit in contritióne filiórum. Os 13 14 De manu mortis liberábo eos, de morte rédimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inférne: consolátio abscóndita est ab óculis meis. Os 13 15 Quia ipse inter fratres dívidet: addúcet uréntem ventum Dóminus de desérto ascendéntem, et siccábit venas eius, et desolábit fontem eius: et ipse dirípiet thesáurum omnis vasis desiderábilis. Os 14 1 Péreat Samaría, quóniam ad amaritúdinem concitávit Deum suum: in gládio péreant, párvuli eórum elidántur, et fœtæ eius discindántur. Os 14 2 Convértere Israël ad Dóminum Deum tuum: quóniam corruísti in iniquitáte tua. Os 14 3 Tóllite vobíscum verba, et convertímini ad Dóminum: et dícite ei: Omnem aufer iniquitátem, áccipe bonum, et reddémus vítulos labiórum nostrórum. Os 14 4 Assur non salvábit nos: super equum non ascendémus, nec dicémus ultra: Dii nostri ópera mánuum nostrárum: quia eius, qui in te est, miseréberis pupílli. Os 14 5 Sanábo contritiónes eórum: díligam eos spontánee: quia avérsus est furor meus ab eis. Os 14 6 Ero quasi ros: Israël germinábit sicut lílium, et erúmpet radix eius ut Líbani. Os 14 7 Ibunt rami eius, et erit quasi olíva glória eius, et odor eius ut Líbani. Os 14 8 Converténtur sedéntes in umbra eius: vivent trítico, et germinábunt quasi vínea: memoriále eius sicut vinum Líbani. Os 14 9 Ephraim quid mihi ultra idóla? Ego exáudiam, et dírigam eum ego ut abiétem viréntem: ex me fructus tuus invéntus est. Os 14 10 Quis sápiens, et intélliget ista? intélligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Dómini, et iusti ambulábunt in eis: prævaricatóres vero córruent in eis. Jl 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Ioël, fílium Phátuel. Jl 1 2 Audíte hoc senes, et áuribus percípite omnes habitatóres terræ: si factum est istud in diébus vestris, aut in diébus patrum vestrórum? Jl 1 3 Super hoc fíliis vestris narráte, et fílii vestri fíliis suis, et fílii eórum generatióni álteræ. Jl 1 4 Resíduum erúcæ comédit locústa, et resíduum locústæ comédit bruchus, et resíduum bruchi comédit rubígo. Jl 1 5 Expergiscímini ébrii, et flete, et ululáte omnes, qui bíbitis vinum in dulcédine, quóniam périit ab ore vestro. Jl 1 6 Gens enim ascéndit super terram meam, fortis et innumerábilis: dentes eius ut dentes leónis, et moláres eius ut cátuli leónis. Jl 1 7 Pósuit víneam meam in desértum, et ficum meam decorticávit: nudans spoliávit eam, et proiécit: albi facti sunt rami eius. Jl 1 8 Plange quasi virgo accíncta sacco super virum pubertátis suæ. Jl 1 9 Périit sacrifícium et libátio de domo Dómini: luxérunt sacerdótes, minístri Dómini. Jl 1 10 Depopuláta est régio, luxit humus, quóniam devastátum est tríticum, confúsum est vinum, elánguit óleum. Jl 1 11 Confúsi sunt agrícolæ, ululavérunt vinitóres super fruménto et hórdeo, quia périit messis agri. Jl 1 12 Vínea confúsa est, et ficus elánguit: malogranátum, et palma, et malum, et ómnia ligna agri aruérunt, quia confúsum est gáudium a fíliis hóminum. Jl 1 13 Accíngite vos, et plángite sacerdótes: ululáte minístri altáris: ingredímini, cubáte in sacco minístri Dei mei, quóniam intériit de domo Dei vestri sacrifícium et libátio. Jl 1 14 Sanctificáte ieiúnium, vocáte cœtum, congregáte senes, omnes habitatóres terræ in domum Dei vestri, et clamáte ad Dóminum: Jl 1 15 A a a, diéi: quia prope est dies Dómini, et quasi vástitas a poténte véniet. Jl 1 16 Numquid non coram óculis vestris aliménta periérunt de domo Dei nostri, lætítia et exsultátio? Jl 1 17 Computruérunt iuménta in stércore suo, demolíta sunt hórrea, dissipátæ sunt apothécæ, quóniam confúsum est tríticum. Jl 1 18 Quid ingémuit ánimal, mugiérunt greges arménti? Quia non est páscua eis: sed et greges pécorum disperiérunt. Jl 1 19 Ad te Dómine clamábo, quia ignis comédit speciósa desérti, et flamma succéndit ómnia ligna regiónis. Jl 1 20 Sed et béstiæ agri, quasi área sítiens imbrem, suspexérunt ad te, quóniam exsiccáti sunt fontes aquárum, et ignis devorávit speciósa desérti. Jl 2 1 Cánite tuba in Sion, ululáte in monte sancto meo, conturbéntur omnes habitatóres terræ: quia venit dies Dómini, quia prope est. Jl 2 2 Dies tenebrárum et calíginis, dies nubis et túrbinis: quasi mane expánsum super montes pópulus multus et fortis: símilis ei non fuit a princípio, et post eum non erit usque in annos generatiónis et generatiónis. Jl 2 3 Ante fáciem eius ignis vorans, et post eum exúrens flamma. Quasi hortus voluptátis terra coram eo, et post eum solitúdo desérti, neque est qui effúgiat eum. Jl 2 4 Quasi aspéctus equórum, aspéctus eórum: et quasi équites, sic current. Jl 2 5 Sicut sónitus quadrigárum super cápita móntium exsílient, sicut sónitus flammæ ignis devorántis stípulam, velut pópulus fortis præparátus ad prœ́lium. Jl 2 6 A fácie eius cruciabúntur pópuli: omnes vultus redigéntur in ollam. Jl 2 7 Sicut fortes current: quasi viri bellatóres ascéndent murum: viri in viis suis gradiéntur, et non declinábunt a sémitis suis. Jl 2 8 Unusquísque fratrem suum non coarctábit, sínguli in calle suo ambulábunt: sed et per fenéstras cadent, et non demoliéntur. Jl 2 9 Urbem ingrediéntur, in muro current: domos conscéndent, per fenéstras intrábunt quasi fur. Jl 2 10 A fácie eius contrémuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum. Jl 2 11 Et Dóminus dedit vocem suam ante fáciem exércitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fórtia et faciéntia verbum eius: magnus enim dies Dómini, et terríbilis valde, et quis sustinébit eum? Jl 2 12 Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, in ieiúnio, et in fletu, et in planctu. Jl 2 13 Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra: et convertímini ad Dóminum Deum vestrum, quia benígnus et miséricors est, pátiens et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia. Jl 2 14 Quis scit si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino Deo vestro? Jl 2 15 Cánite tuba in Sion, sanctificáte ieiúnium, vocáte cœtum, Jl 2 16 congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte párvulos, et sugéntes úbera: egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo. Jl 2 17 Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes, minístri Dómini, et dicent: Parce Dómine, parce pópulo tuo: et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum? Jl 2 18 Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. Jl 2 19 Et respóndit Dóminus, et dixit pópulo suo: Ecce ego mittam vobis fruméntum, et vinum, et óleum, et replebímini eis: et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus. Jl 2 20 Et eum qui ab aquilóne est procul fáciam a vobis, et expéllam eum in terram ínviam et desértam: fáciem eius contra mare orientále, et extrémum eius ad mare novíssimum: et ascéndet fœtor eius, et ascéndet putrédo eius, quia supérbe egit. Jl 2 21 Noli timére terra, exsúlta et lætáre: quóniam magnificávit Dóminus ut fáceret. Jl 2 22 Nolíte timére animália regiónis, quia germinavérunt speciósa desérti: quia lignum áttulit fructum suum, ficus et vínea dedérunt virtútem suam. Jl 2 23 Et fílii Sion exsultáte, et lætámini in Dómino Deo vestro: quia dedit vobis doctórem iustítiæ, et descéndere fáciet ad vos imbrem matutínum et serótinum, sicut in princípio. Jl 2 24 Et implebúntur áreæ fruménto, et redundábunt torculária vino et óleo. Jl 2 25 Et reddam vobis annos, quos comédit locústa, bruchus, et rubígo, et erúca: fortitúdo mea magna quam misi in vos. Jl 2 26 Et comedétis vescéntes, et saturabímini: et laudábitis nomen Dómini Dei vestri, qui fecit mirabília vobíscum: et non confundétur pópulus meus in sempitérnum. Jl 2 27 Et sciétis quia in médio Israël ego sum, et ego Dóminus Deus vester, et non est ámplius: et non confundétur pópulus meus in ætérnum. Jl 2 28 Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et iúvenes vestri visiónes vidébunt. Jl 2 29 Sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam spíritum meum. Jl 2 30 Et dabo prodígia in cælo et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi. Jl 2 31 Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis. Jl 2 32 Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit: quia in monte Sion et in Ierúsalem erit salvátio, sicut dixit Dóminus, et in resíduis quos Dóminus vocáverit. Jl 3 1 Quia ecce in diébus illis, et in témpore illo, cum convértero captivitátem Iuda et Ierúsalem, Jl 3 2 congregábo omnes gentes, et dedúcam eas in vallem Iósaphat: et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo, et hereditáte mea Israël, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt. Jl 3 3 Et super pópulum meum misérunt sortem: et posuérunt púerum in prostíbulo, et puéllam vendidérunt pro vino ut bíberent. Jl 3 4 Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis términus Palæstinórum? numquid ultiónem vos reddétis mihi? et si ulciscímini vos contra me, cito velóciter reddam vicissitúdinem vobis super caput vestrum. Jl 3 5 Argéntum enim meum et aurum tulístis, et desiderabília mea et pulchérrima intulístis in delúbra vestra. Jl 3 6 Et fílios Iuda et fílios Ierúsalem vendidístis fíliis Græcórum, ut longe facerétis eos de fínibus suis. Jl 3 7 Ecce ego suscitábo eos de loco in quo vendidístis eos, et convértam retributiónem vestram in caput vestrum. Jl 3 8 Et vendam fílios vestros et fílias vestras in mánibus filiórum Iuda, et venundábunt eos Sabǽis, genti longínquæ, quia Dóminus locútus est. Jl 3 9 Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos: accédant, ascéndant omnes viri bellatóres. Jl 3 10 Concídite arátra vestra in gládios, et ligónes vestros in lánceas. Infírmus dicat: Quia fortis ego sum. Jl 3 11 Erúmpite, et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini: ibi occúmbere fáciet Dóminus robústos tuos. Jl 3 12 Consúrgant, et ascéndant gentes in vallem Iósaphat, quia ibi sedébo ut iúdicem omnes gentes in circúitu. Jl 3 13 Míttite falces, quóniam maturávit messis: veníte, et descéndite, quia plenum est tórcular, exúberant torculária: quia multiplicáta est malítia eórum. Jl 3 14 Pópuli pópuli in valle concisiónis, quia iuxta est dies Dómini in valle concisiónis. Jl 3 15 Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum. Jl 3 16 Et Dóminus de Sion rúgiet, et de Ierúsalem dabit vocem suam, et movebúntur cæli et terra: et Dóminus spes pópuli sui, et fortitúdo filiórum Israël. Jl 3 17 Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester, hábitans in Sion monte sancto meo: et erit Ierúsalem sancta, et aliéni non transíbunt per eam ámplius. Jl 3 18 Et erit in die illa: stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lacte: et per omnes rivos Iuda ibunt aquæ: et fons de domo Dómini egrediétur, et irrigábit torréntem spinárum. Jl 3 19 Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum perditiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Iuda, et effúderint sánguinem innocéntem in terra sua. Jl 3 20 Et Iudǽa in ætérnum habitábitur, et Ierúsalem in generatiónem et generatiónem. Jl 3 21 Et mundábo sánguinem eórum, quem non mundáveram: et Dóminus commorábitur in Sion. Am 1 1 Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécue, quæ vidit super Israël in diébus Ozíæ, regis Iuda, et in diébus Ieróboam, fílii Ioas, regis Israël, ante duos annos terræmótus. Am 1 2 Et dixit: Dóminus de Sion rúgiet, et de Ierúsalem dabit vocem suam: et luxérunt speciósa pastórum, et exsiccátus est vertex Carméli. Am 1 3 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Damásci, et super quátuor non convértam eum, eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad. Am 1 4 Et mittam ignem in domum Azael, et devorábit domos Bénadad. Am 1 5 Et cónteram vectem Damásci: et dispérdam habitatórem de campo idóli, et tenéntem sceptrum de domo voluptátis: et transferétur pópulus Sýriæ Cyrénen, dicit Dóminus. Am 1 6 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Gazæ, et super quátuor non convértam eum, eo quod transtúlerint captivitátem perféctam, ut conclúderent eam in Idumǽa. Am 1 7 Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorábit ædes eius. Am 1 8 Et dispérdam habitatórem de Azóto, et tenéntem sceptrum de Ascalóne: et convértam manum meam super Accaron, et períbunt réliqui Philisthinórum, dicit Dóminus Deus. Am 1 9 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Tyri, et super quátuor non convértam eum, eo quod conclúserint captivitátem perféctam in Idumǽa, et non sint recordáti fœ́deris fratrum. Am 1 10 Et mittam ignem in murum Tyri, et devorábit ædes eius. Am 1 11 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Edom, et super quátuor non convértam eum, eo quod persecútus sit in gládio fratrem suum, et violáverit misericórdiam eius, et tenúerit ultra furórem suum, et indignatiónem suam serváverit usque in finem. Am 1 12 Mittam ignem in Theman, et devorábit ædes Bosræ. Am 1 13 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus filiórum Ammon, et super quátuor non convértam eum, eo quod dissecúerit prægnántes Gálaad ad dilatándum términum suum. Am 1 14 Et succéndam ignem in muro Rabba, et devorábit ædes eius in ululátu in die belli, et in túrbine in die commotiónis. Am 1 15 Et ibit Melchom in captivitátem, ipse et príncipes eius simul, dicit Dóminus. Am 2 1 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Moab, et super quátuor non convértam eum, eo quod incénderit ossa regis Idumǽæ usque ad cínerem. Am 2 2 Et mittam ignem in Moab, et devorábit ædes Carioth: et moriétur in sónitu Moab, in clangóre tubæ. Am 2 3 Et dispérdam iúdicem de médio eius, et omnes príncipes eius interfíciam cum eo, dicit Dóminus. Am 2 4 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Iuda, et super quátuor non convértam eum, eo quod abiécerit legem Dómini et mandáta eius non custodíerit: decepérunt enim eos idóla sua, post quæ abíerant patres eórum. Am 2 5 Et mittam ignem in Iuda, et devorábit ædes Ierúsalem. Am 2 6 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Israël, et super quátuor non convértam eum, pro eo quod vendíderit pro argénto iustum, et páuperem pro calceaméntis. Am 2 7 Qui cónterunt super púlverem terræ cápita páuperum, et viam humílium declínant: et fílius ac pater eius iérunt ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum. Am 2 8 Et super vestiméntis pignorátis accubuérunt iuxta omne altáre, et vinum damnatórum bibébant in domo Dei sui. Am 2 9 Ego autem exterminávi Amorrhǽum a fácie eórum: cuius altitúdo, cedrórum altitúdo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrívi fructum eius désuper, et radíces eius subter. Am 2 10 Ego sum qui ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorrhǽi. Am 2 11 Et suscitávi de fíliis vestris in prophétas, et de iuvénibus vestris Nazarǽos: numquid non ita est fílii Israël, dicit Dóminus? Am 2 12 Et propinábitis Nazarǽis vinum, et prophétis mandábitis, dicéntes: Ne prophetétis. Am 2 13 Ecce ego stridébo subter vos, sicut stridet plaustrum onústum fœno. Am 2 14 Et períbit fuga a velóce, et fortis non obtinébit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam: Am 2 15 et tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur, et ascénsor equi non salvábit ánimam suam: Am 2 16 et robústus corde inter fortes nudus fúgiet in illa die, dicit Dóminus. Am 3 1 Audíte verbum, quod locútus est Dóminus super vos, fílii Israël: super omnem cognatiónem quam edúxi de terra Ægýpti, dicens: Am 3 2 Tantúmmodo vos cognóvi ex ómnibus cognatiónibus terræ: idcírco visitábo super vos omnes iniquitátes vestras. Am 3 3 Numquid ambulábunt duo páriter, nisi convénerit eis? Am 3 4 Numquid rúgiet leo in saltu, nisi habúerit prædam? numquid dabit cátulus leónis vocem de cubíli suo, nisi áliquid apprehénderit? Am 3 5 Numquid cadet avis in láqueum terræ absque áucupe? numquid auferétur láqueus de terra ántequam quid céperit? Am 3 6 Si clanget tuba in civitáte, et pópulus non expavéscet? si erit malum in civitáte, quod Dóminus non fécerit? Am 3 7 Quia non facit Dóminus Deus verbum, nisi reveláverit secrétum suum ad servos suos prophétas. Am 3 8 Leo rúgiet, quis non timébit? Dóminus Deus locútus est, quis non prophetábit? Am 3 9 Audítum fácite in ǽdibus Azóti, et in ǽdibus terræ Ægýpti, et dícite: Congregámini super montes Samaríæ, et vidéte insánias multas in médio eius, et calúmniam patiéntes in penetrálibus eius. Am 3 10 Et nesciérunt fácere rectum, dicit Dóminus, thesaurizántes iniquitátem et rapínas in ǽdibus suis. Am 3 11 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Tribulábitur et circuiétur terra: et detrahétur ex te fortitúdo tua, et diripiéntur ædes tuæ. Am 3 12 Hæc dicit Dóminus: Quómodo si éruat pastor de ore leónis duo crura, aut extrémum aurículæ, sic eruéntur fílii Israël, qui hábitant in Samaría in plaga léctuli, et in Damásci grabáto. Am 3 13 Audíte, et contestámini in domo Iacob, dicit Dóminus Deus exercítuum: Am 3 14 Quia in die cum visitáre cœ́pero prævaricatiónes Israël, super eum visitábo, et super altária Bethel: et amputabúntur córnua altáris, et cadent in terram. Am 3 15 Et percútiam domum hiemálem cum domo æstíva, et períbunt domus ebúrneæ, et dissipabúntur ædes multæ, dicit Dóminus. Am 4 1 Audíte verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samaríæ, quæ calúmniam fácitis egénis et confríngitis páuperes: quæ dícitis dóminis vestris: Afférte, et bibémus. Am 4 2 Iurávit Dóminus Deus in sancto suo, quia ecce dies vénient super vos, et levábunt vos in contis, et relíquias vestras in ollis fervéntibus. Am 4 3 Et per apertúras exíbitis áltera contra álteram, et proiciémini in Armon, dicit Dóminus. Am 4 4 Veníte ad Bethel, et ímpie ágite: ad Gálgalam, et multiplicáte prævaricatiónem: et afférte mane víctimas vestras, tribus diébus décimas vestras. Am 4 5 Et sacrificáte de fermentáto laudem, et vocáte voluntárias oblatiónes, et annuntiáte: sic enim voluístis fílii Israël, dicit Dóminus Deus. Am 4 6 Unde et ego dedi vobis stupórem déntium in cunctis úrbibus vestris, et indigéntiam panum in ómnibus locis vestris: et non estis revérsi ad me, dicit Dóminus. Am 4 7 Ego quoque prohíbui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superéssent usque ad messem: et plui super unam civitátem, et super álteram civitátem non plui: pars una complúta est, et pars super quam non plui, áruit. Am 4 8 Et venérunt duæ et tres civitátes ad unam civitátem ut bíberent aquam, et non sunt satiátæ: et non redístis ad me, dicit Dóminus. Am 4 9 Percússi vos in vento urénte, et in aurúgine: multitúdinem hortórum vestrórum et vineárum vestrárum, olivéta vestra et ficéta vestra comédit erúca: et non redístis ad me, dicit Dóminus. Am 4 10 Misi in vos mortem in via Ægýpti: percússi in gládio iúvenes vestros, usque ad captivitátem equórum vestrórum, et ascéndere feci putrédinem castrórum vestrórum in nares vestras: et non redístis ad me, dicit Dóminus. Am 4 11 Subvérti vos sicut subvértit Deus Sódomam et Gomórrham, et facti estis quasi torris raptus ab incéndio: et non redístis ad me, dicit Dóminus. Am 4 12 Quaprópter hæc fáciam tibi Israël: postquam autem hæc fécero tibi, præparáre in occúrsum Dei tui Israël. Am 4 13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annúntians hómini elóquium suum, fáciens matutínam nébulam, et grádiens super excélsa terræ: Dóminus Deus exercítuum nomen eius. Am 5 1 Audíte verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cécidit, et non adíciet ut resúrgat. Am 5 2 Virgo Israël proiécta est in terram suam, non est qui súscitet eam. Am 5 3 Quia hæc dicit Dóminus Deus: Urbs de qua egrediebántur mille, relinquéntur in ea centum: et de qua egrediebántur centum, relinquéntur in ea decem in domo Israël. Am 5 4 Quia hæc dicit Dóminus dómui Israël: Quǽrite me, et vivétis. Am 5 5 Et nolíte quǽrere Bethel, et in Gálgalam nolíte intráre, et in Bersabée non transíbitis, quia Gálgala captíva ducétur, et Bethel erit inútilis. Am 5 6 Quǽrite Dóminum, et vívite: ne forte comburátur ut ignis domus Ioseph, et devorábit, et non erit qui exstínguat Bethel. Am 5 7 Qui convértitis in absínthium iudícium, et iustítiam in terra relínquitis. Am 5 8 Faciéntem Arctúrum et Oríonem, et converténtem in mane ténebras, et diem in noctem mutántem: qui vocat aquas maris, et effúndit eas super fáciem terræ: Dóminus nomen est eius. Am 5 9 Qui subrídet vastitátem super robústum, et depopulatiónem super poténtem affert. Am 5 10 Odio habuérunt corripiéntem in porta, et loquéntem perfécte abomináti sunt. Am 5 11 Idcírco, pro eo quod diripiebátis páuperem, et prædam eléctam tollebátis ab eo, domos quadro lápide ædificábitis, et non habitábitis in eis: víneas plantábis amantíssimas, et non bibétis vinum eárum. Am 5 12 Quia cognóvi multa scélera vestra, et fórtia peccáta vestra: hostes iusti, accipiéntes munus, et páuperes depriméntes in porta. Am 5 13 Ideo prudens in témpore illo tacébit, quia tempus malum est. Am 5 14 Quǽrite bonum, et non malum, ut vivátis: et erit Dóminus Deus exercítuum vobíscum, sicut dixístis. Am 5 15 Odíte malum et dilígite bonum, et constitúite in porta iudícium: si forte misereátur Dóminus Deus exercítuum relíquiis Ioseph. Am 5 16 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus exercítuum dominátor: In ómnibus platéis planctus: et in cunctis quæ foris sunt, dicétur: Væ, væ! et vocábunt agrícolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plángere. Am 5 17 Et in ómnibus víneis erit planctus, quia pertransíbo in médio tui, dicit Dóminus. Am 5 18 Væ desiderántibus diem Dómini: ad quid eam vobis? dies Dómini ista, ténebræ, et non lux. Am 5 19 Quómodo si fúgiat vir a fácie leónis, et occúrrat ei ursus: et ingrediátur domum, et innitátur manu sua super paríetem, et mórdeat eum cóluber. Am 5 20 Numquid non ténebræ dies Dómini, et non lux: et calígo, et non splendor in ea? Am 5 21 Odi, et proiéci festivitátes vestras, et non cápiam odórem cœ́tuum vestrórum. Am 5 22 Quod si obtuléritis mihi holocautómata, et múnera vestra, non suscípiam: et vota pínguium vestrórum non respíciam. Am 5 23 Aufer a me tumúltum cárminum tuórum: et cántica lyræ tuæ non áudiam. Am 5 24 Et revelábitur quasi aqua iudícium, et iustítia quasi torrens fortis. Am 5 25 Numquid hóstias et sacrifícium obtulístis mihi in desérto quadragínta annis, domus Israël? Am 5 26 Et portástis tabernáculum Moloch vestro, et imáginem idolórum vestrórum, sidus Dei vestri, quæ fecístis vobis. Am 5 27 Et migráre vos fáciam trans Damáscum, dicit Dóminus, Deus exercítuum nomen eius. Am 6 1 Væ qui opulénti estis in Sion, et confíditis in monte Samaríæ: optimátes cápita populórum, ingrediéntes pompátice domum Israël. Am 6 2 Transíte in Chaláne, et vidéte, et ite inde in Emath magnam, et descéndite in Geth Palæstinórum, et ad óptima quæque regna horum: si látior términus eórum término vestro est. Am 6 3 Qui separáti estis in diem malum, et appropinquátis sólio iniquitátis. Am 6 4 Qui dormítis in lectis ebúrneis, et lascivítis in stratis vestris: qui coméditis agnum de grege, et vítulos de médio arménti. Am 6 5 Qui cánitis ad vocem psaltérii, sicut David putavérunt se habére vasa cántici. Am 6 6 Bibéntes vinum in phíalis, et óptimo unguénto delibúti, et nihil patiebántur super contritióne Ioseph. Am 6 7 Quaprópter nunc migrábunt in cápite transmigrántium, et auferétur fáctio lasciviéntium. Am 6 8 Iurávit Dóminus Deus in ánima sua, dicit Dóminus Deus exercítuum: Detéstor ego supérbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitátem cum habitatóribus suis. Am 6 9 Quod si réliqui fúerint decem viri in domo una, et ipsi moriéntur. Am 6 10 Et tollet eum propínquus suus, et combúret eum, ut éfferat ossa de domo: et dicet ei, qui in penetrálibus domus est: Numquid adhuc est penes te? Am 6 11 Et respondébit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recordéris nóminis Dómini. Am 6 12 Quia ecce Dóminus mandábit, et percútiet domum maiórem ruínis, et domum minórem scissiónibus. Am 6 13 Numquid cúrrere queunt in petris equi, aut arári potest in búbalis? quóniam convertístis in amaritúdinem iudícium, et fructum iustítiæ in absínthium. Am 6 14 Qui lætámini in níhilo: qui dícitis: Numquid non in fortitúdine nostra assúmpsimus nobis córnua? Am 6 15 Ecce enim suscitábo super vos domus Israël, dicit Dóminus Deus exercítuum, gentem: et cónteret vos ab intróitu Emath usque ad torréntem desérti. Am 7 1 Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce fictor locústæ in princípio germinántium serótini imbris, et ecce serótinus post tonsiónem regis. Am 7 2 Et factum est, cum consummásset comédere herbam terræ, dixi: Dómine Deus propítius esto, óbsecro: quis suscitábit Iacob, quia párvulus est? Am 7 3 Misértus est Dóminus super hoc: Non erit, dixit Dóminus. Am 7 4 Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce vocábat iudícium ad ignem Dóminus Deus: et devorávit abýssum multam, et comédit simul partem. Am 7 5 Et dixi: Dómine Deus quiésce, óbsecro: quis suscitábit Iacob, quia párvulus est? Am 7 6 Misértus est Dóminus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dóminus Deus. Am 7 7 Hæc osténdit mihi Dóminus: et ecce Dóminus stans super murum litum, et in manu eius trulla cæmentárii. Am 7 8 Et dixit Dóminus ad me: Quid tu vides Amos? Et dixi: Trullam cæmentárii. Et dixit Dóminus: Ecce ego ponam trullam in médio pópuli mei Israël: non adíciam ultra superindúcere eum. Am 7 9 Et demoliéntur excélsa idóli, et sanctificatiónes Israël desolabúntur, et consúrgam super domum Ieróboam in gládio. Am 7 10 Et misit Amasías sacérdos Bethel ad Ieróboam regem Israël, dicens: Rebellávit contra te Amos in médio domus Israël: non póterit terra sustinére univérsos sermónes eius. Am 7 11 Hæc enim dicit Amos: In gládio moriétur Ieróboam, et Israël captívus migrábit de terra sua. Am 7 12 Et dixit Amasías ad Amos: Qui vides, grádere, fuge in terram Iuda, et cómede ibi panem, et prophetábis ibi. Am 7 13 Et in Bethel non adícies ultra ut prophétes, quia sanctificátio regis est, et domus regni est. Am 7 14 Respondítque Amos, et dixit ad Amasíam: Non sum prophéta, et non sum fílius prophétæ: sed armentárius ego sum véllicans sycómoros. Am 7 15 Et tulit me Dóminus cum séquerer gregem, et dixit Dóminus ad me: Vade, prophéta ad pópulum meum Israël. Am 7 16 Et nunc audi verbum Dómini: Tu dicis: Non prophetábis super Israël, et non stillábis super domum idóli. Am 7 17 Propter hoc hæc dicit Dóminus: Uxor tua in civitáte fornicábitur, et fílii tui et fíliæ tuæ in gládio cadent, et humus tua funículo metiétur: et tu in terra pollúta moriéris, et Israël captívus migrábit de terra sua. Am 8 1 Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce uncínus pomórum. Am 8 2 Et dixit: Quid tu vides Amos? Et dixi: Uncínum pomórum. Et dixit Dóminus ad me: Venit finis super pópulum meum Israël: non adíciam ultra ut pertránseam eum. Am 8 3 Et stridébunt cárdines templi in die illa, dicit Dóminus Deus: multi moriéntur: in omni loco proiciétur siléntium. Am 8 4 Audíte hoc, qui contéritis páuperem, et defícere fácitis egénos terræ, Am 8 5 dicéntes: Quando transíbit mensis, et venundábimus merces: et sábbatum, et aperiémus fruméntum: ut imminuámus mensúram, et augeámus siclum, et supponámus statéras dolósas, Am 8 6 ut possideámus in argénto egénos et páuperes pro calceaméntis, et quisquílias fruménti vendámus? Am 8 7 Iurávit Dóminus in supérbiam Iacob: Si oblítus fúero usque ad finem ómnia ópera eórum. Am 8 8 Numquid super isto non commovébitur terra, et lugébit omnis habitátor eius, et ascéndet quasi flúvius univérsus, et eicicétur, et défluet quasi rivus Ægýpti? Am 8 9 Et erit in die illa, dicit Dóminus Deus: óccidet sol in merídie, et tenebréscere fáciam terram in die lúminis: Am 8 10 et convértam festivitátes vestras in luctum, et ómnia cántica vestra in planctum, et indúcam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvítium: et ponam eam quasi luctum unigéniti, et novíssima eius quasi diem amárum. Am 8 11 Ecce dies véniunt, dicet Dóminus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiéndi verbum Dómini. Am 8 12 Et commovebúntur a mari usque ad mare, et ab aquilóne usque ad oriéntem: circuíbunt quæréntes verbum Dómini, et non invénient. Am 8 13 In die illa defícient vírgines pulchræ, et adolescéntes in siti, Am 8 14 qui iurant in delícto Samaríæ, et dicunt: Vivit Deus tuus Dan: et vivit via Bersabée, et cadent, et non resúrgent ultra. Am 9 1 Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: Pércute cárdinem, et commoveántur superliminária: avarítia enim in cápite ómnium, et novíssimum eórum in gládio interfíciam: non erit fuga eis. Fúgient, et non salvábitur ex eis qui fúgerit. Am 9 2 Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos: et si ascénderint usque in cælum, inde détraham eos. Am 9 3 Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde scrutans áuferam eos: et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti, et mordébit eos. Am 9 4 Et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio, et occídet eos: et ponam óculos meos super eos in malum, et non in bonum. Am 9 5 Et Dóminus Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet, et lugébunt omnes habitántes in ea: et ascéndet sicut rivus omnis, et défluet sicut flúvius Ægýpti. Am 9 6 Qui ædíficat in cælo ascensiónem suam, et fascículum suum super terram fundávit: qui vocat aquas maris, et effúndit eas super fáciem terræ: Dóminus nomen eius. Am 9 7 Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Israël, ait Dóminus? Numquid non Israël ascéndere feci de terra Ægýpti, et Palæstínos de Cappadócia, et Syros de Cyréne? Am 9 8 Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans: et cónteram illud a fácie terræ: verúmtamen cónterens non cónteram domum Iacob, dicit Dóminus. Am 9 9 Ecce enim mandábo ego, et concútiam in ómnibus géntibus domum Israël, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram. Am 9 10 In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: Non appropinquábit, et non véniet super nos malum. Am 9 11 In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit: et reædificábo apertúras murórum eius, et ea quæ corrúerant instaurábo: et reædificábo illud sicut in diébus antíquis, Am 9 12 ut possídeant relíquias Idumǽæ, et omnes natiónes: eo quod invocátum sit nomen meum super eos, dicit Dóminus fáciens hæc. Am 9 13 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem, et calcátor uvæ mitténtem semen: et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colli culti erunt. Am 9 14 Et convértam captivitátem pópuli mei Israël: et ædificábunt civitátes desértas, et inhabitábunt: et plantábunt víneas, et bibent vinum eárum, et fácient hortos, et cómedent fructus eórum. Am 9 15 Et plantábo eos super humum suam, et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dóminus Deus tuus. Ab 1 1 Vísio Abdíæ. Hæc dicit Dóminus Deus ad Edom: Audítum audívimus a Dómino, et legátum ad gentes misit: súrgite, et consurgámus advérsus eum in prœ́lium. Ab 1 2 Ecce párvulum dedi te in géntibus: contemptíbilis tu es valde. Ab 1 3 Supérbia cordis tui éxtulit te, habitántem in scissúris petrárum, exaltántem sólium tuum: qui dicis in corde tuo: Quis détrahet me in terram? Ab 1 4 Si exaltátus fúeris ut áquila, et si inter sídera posúeris nidum tuum, inde détraham te, dicit Dóminus. Ab 1 5 Si fures introíssent ad te, si latrónes per noctem, quómodo conticuísses? nonne furáti essent sufficiéntia sibi? Si vindemiatóres introíssent ad te, numquid saltem racémum reliquíssent tibi? Ab 1 6 Quómodo scrutáti sunt Esau: investigavérunt abscóndita eius? Ab 1 7 Usque ad términum emisérunt te: omnes viri fœ́deris tui illusérunt tibi: invaluérunt advérsum te viri pacis tuæ, qui cómedunt tecum, ponent insídias subter te: non est prudéntia in eo. Ab 1 8 Numquid non in die illa, dicit Dóminus, perdam sapiéntes de Idumǽa, et prudéntiam de monte Esau? Ab 1 9 Et timébunt fortes tui a merídie, ut intéreat vir de monte Esau. Ab 1 10 Propter interfectiónem, et propter iniquitátem in fratrem tuum Iacob, opériet te confúsio, et períbis in ætérnum. Ab 1 11 In die cum stares advérsus eum, quando capiébant aliéni exércitum eius, et extránei ingrediebántur portas eius, et super Ierúsalem mittébant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. Ab 1 12 Et non despícies in die fratris tui, in die peregrinatiónis eius: et non lætáberis super fílios Iuda in die perditiónis eórum: et non magnificábis os tuum in die angústiæ. Ab 1 13 Neque ingrediéris portam pópuli mei in die ruínæ eórum: neque despícies et tu in malis eius in die vastitátis illíus. Et non emittéris advérsus exércitum eius in die vastitátis illíus, Ab 1 14 neque stabis in exítibus ut interfícias eos qui fúgerint, et non conclúdes réliquos eius in die tribulatiónis. Ab 1 15 Quóniam iuxta est dies Dómini super omnes gentes: sicut fecísti, fiet tibi: retributiónem tuam convértet in caput tuum. Ab 1 16 Quómodo enim bibístis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iúgiter: et bibent, et absorbébunt, et erunt quasi non sint. Ab 1 17 Et in monte Sion erit salvátio, et erit sanctus: et possidébit domus Iacob eos qui se posséderant. Ab 1 18 Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stípula: et succendéntur in eis, et devorábunt eos, et non erunt relíquiæ domus Esau, quia Dóminus locútus est. Ab 1 19 Et hereditábunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campéstribus, Philísthiim: et possidébunt regiónem Ephraim et regiónem Samaríæ: et Béniamin possidébit Gálaad. Ab 1 20 Et transmigrátio exércitus huius filiórum Israël, ómnia loca Chananæórum usque ad Saréptam: et transmigrátio Ierúsalem, quæ in Bósphoro est, possidébit civitátes austri. Ab 1 21 Et ascéndent salvatóres in montem Sion iudicáre montem Esau, et erit Dómino regnum. Jon 1 1 Et factum est verbum Dómini ad Ionam, fílium Amáthi, dicens: Jon 1 2 Surge, et vade in Níniven, civitátem grandem, et prǽdica in ea: quia ascéndit malítia eius coram me. Jon 1 3 Et surréxit Ionas, ut fúgeret in Tharsis a fácie Dómini, et descéndit in Ioppen: et invénit navem eúntem in Tharsis, et dedit naulum eius, et descéndit in eam ut iret cum eis in Tharsis a fácie Dómini. Jon 1 4 Dóminus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempéstas magna in mari, et navis periclitabátur cónteri. Jon 1 5 Et timuérunt nautæ, et clamavérunt viri ad deum suum, et misérunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviarétur ab eis: et Ionas descéndit ad interióra navis, et dormiébat sopóre gravi. Jon 1 6 Et accéssit ad eum gubernátor, et dixit ei: Quid tu sopóre deprímeris? surge, ínvoca Deum tuum, si forte recógitet Deus de nobis, et non pereámus. Jon 1 7 Et dixit vir ad collégam suum: Veníte et mittámus sortes, et sciámus quare hoc malum sit nobis. Et misérunt sortes, et cécidit sors super Ionam. Jon 1 8 Et dixérunt ad eum: Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua, et quo vadis? vel ex quo pópulo es tu? Jon 1 9 Et dixit ad eos: Hebrǽus ego sum, et Dóminum Deum cæli ego tímeo, qui fecit mare et áridam. Jon 1 10 Et timuérunt viri timóre magno, et dixérunt ad eum: Quid hoc fecísti? (Cognovérunt enim viri quod a fácie Dómini fúgeret, quia indicáverat eis.) Jon 1 11 Et dixérunt ad eum: Quid faciémus tibi, et cessábit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescébat. Jon 1 12 Et dixit ad eos: Tóllite me, et míttite in mare, et cessábit mare a vobis: scio enim ego quóniam propter me tempéstas hæc grandis venit super vos. Jon 1 13 Et remigábant viri ut reverteréntur ad áridam, et non valébant, quia mare ibat, et intumescébat super eos. Jon 1 14 Et clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Quǽsumus Dómine, ne pereámus in ánima viri istíus, et ne des super nos sánguinem innocéntem: quia tu Dómine, sicut voluísti, fecísti. Jon 1 15 Et tulérunt Ionam, et misérunt in mare: et stetit mare a fervóre suo. Jon 1 16 Et timuérunt viri timóre magno Dóminum: et immolavérunt hóstias Dómino, et vovérunt vota. Jon 2 1 Et præparávit Dóminus piscem grandem ut deglutíret Ionam: et erat Ionas in ventre piscis tribus diébus et tribus nóctibus. Jon 2 2 Et orávit Ionas ad Dóminum Deum suum de ventre piscis, Jon 2 3 et dixit: Clamávi de tribulatióne mea ad Dóminum, et exaudívit me: de ventre ínferi clamávi, et exaudísti vocem meam. Jon 2 4 Et proiecísti me in profúndum in corde maris, et flumen circúmdedit me: omnes gúrgites tui, et fluctus tui super me transiérunt. Jon 2 5 Et ego dixi: Abiéctus sum a conspéctu oculórum tuórum: verúmtamen rursus vidébo templum sanctum tuum. Jon 2 6 Circumdedérunt me aquæ usque ad ánimam: abýssus vallávit me, pélagus opéruit caput meum. Jon 2 7 Ad extréma móntium descéndi: terræ vectes conclusérunt me in ætérnum: et sublevábis de corruptióne vitam meam, Dómine Deus meus. Jon 2 8 Cum angustiarétur in me ánima mea, Dómini recordátus sum: ut véniat ad te orátio mea ad templum sanctum tuum. Jon 2 9 Qui custódiunt vanitátes frustra, misericórdiam suam derelínquunt. Jon 2 10 Ego autem in voce laudis immolábo tibi: quæcúmque vovi, reddam pro salúte Dómino. Jon 2 11 Et dixit Dóminus pisci, et evómuit Ionam in áridam. Jon 3 1 Et factum est verbum Dómini ad Ionam secúndo, dicens: Jon 3 2 Surge, et vade in Níniven, civitátem magnam, et prǽdica in ea prædicatiónem quam ego loquor ad te. Jon 3 3 Et surréxit Ionas, et ábiit in Níniven iuxta verbum Dómini: et Nínive erat cívitas magna, itínere trium diérum. Jon 3 4 Et cœpit Ionas introíre in civitátem itínere diéi uníus: et clamávit, et dixit: Adhuc quadragínta dies, et Nínive subvertétur. Jon 3 5 Et credidérunt viri Ninivítæ in Deum, et prædicavérunt ieiúnium, et vestíti sunt saccis, a maióre usque ad minórem. Jon 3 6 Et pervénit verbum ad regem Nínive: et surréxit de sólio suo, et abiécit vestiméntum suum a se, et indútus est sacco, et sedit in cínere. Jon 3 7 Et clamávit, et dixit in Nínive ex ore regis et príncipum eius, dicens: Hómines, et iuménta, et boves, et pécora non gustent quidquam: nec pascántur, et aquam non bibant. Jon 3 8 Et operiántur saccis hómines et iuménta, et clament ad Dóminum in fortitúdine: et convertátur vir a via sua mala, et ab iniquitáte quæ est in mánibus eórum. Jon 3 9 Quis scit si convertátur et ignóscat Deus, et revertátur a furóre iræ suæ, et non períbimus? Jon 3 10 Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala: et misértus est Deus super malítiam quam locútus fúerat ut fáceret eis, et non fecit. Jon 4 1 Et afflíctus est Ionas afflictióne magna, et irátus est: Jon 4 2 et orávit ad Dóminum, et dixit: Obsecro Dómine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupávi ut fúgerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et miséricors es, pátiens et multæ miseratiónis, et ignóscens super malítia. Jon 4 3 Et nunc Dómine tolle quæso ánimam meam a me: quia mélior est mihi mors quam vita. Jon 4 4 Et dixit Dóminus: Putásne bene irásceris tu? Jon 4 5 Et egréssus est Ionas de civitáte, et sedit contra oriéntem civitátis: et fecit sibímet umbráculum ibi, et sedébat subter illud in umbra, donec vidéret quid accíderet civitáti. Jon 4 6 Et præparávit Dóminus Deus héderam, et ascéndit super caput Ionæ, ut esset umbra super caput eius, et protégeret eum: laboráverat enim: et lætátus est Ionas super hédera lætítia magna. Jon 4 7 Et parávit Deus vermen ascénsu dilúculi in crástinum: et percússit héderam, et exáruit. Jon 4 8 Et cum ortus fuísset sol, præcépit Dóminus vento cálido et urénti: et percússit sol super caput Ionæ, et æstuábat: et petívit ánimæ suæ ut morerétur, et dixit: Mélius est mihi mori quam vívere. Jon 4 9 Et dixit Dóminus ad Ionam: Putásne bene irásceris tu super hédera? Et dixit: Bene iráscor ego usque ad mortem. Jon 4 10 Et dixit Dóminus: Tu doles super héderam in qua non laborásti, neque fecísti ut crésceret: quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte périit: Jon 4 11 et ego non parcam Nínive, civitáti magnæ, in qua sunt plus quam centum vigínti míllia hóminum qui nésciunt quid sit inter déxteram et sinístram suam, et iuménta multa? Mi 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Michǽam Morasthíten, in diébus Ióathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Iuda, quod vidit super Samaríam et Ierúsalem. Mi 1 2 Audíte pópuli omnes, et atténdat terra, et plenitúdo eius: et sit Dóminus Deus vobis in testem, Dóminus de templo sancto suo. Mi 1 3 Quia ecce Dóminus egrediétur de loco suo, et descéndet, et calcábit super excélsa terræ. Mi 1 4 Et consuméntur montes subtus eum, et valles scindéntur sicut cera a fácie ignis, et sicut aquæ quæ decúrrunt in præceps. Mi 1 5 In scélere Iacob omne istud, et in peccátis domus Israël. Quod scelus Iacob? nonne Samaría? et quæ excélsa Iudæ? nonne Ierúsalem? Mi 1 6 Et ponam Samaríam quasi acérvum lápidum in agro, cum plantátur vínea: et détraham in vallem lápides eius, et fundaménta eius revelábo. Mi 1 7 Et ómnia sculptília eius concidéntur, et omnes mercédes eius comburéntur igne, et ómnia idóla eius ponam in perditiónem, quia de mercédibus meretrícis congregáta sunt, et usque ad mercédem meretrícis reverténtur. Mi 1 8 Super hoc plangam, et ululábo: vadam spoliátus, et nudus: fáciam planctum velut dracónum, et luctum quasi struthiónum. Mi 1 9 Quia desperáta est plaga eius, quia venit usque ad Iudam: tétigit portam pópuli mei usque ad Ierúsalem. Mi 1 10 In Geth nolíte annuntiáre: lácrymis ne plorétis: in domo púlveris púlvere vos conspérgite. Mi 1 11 Et transíte vobis habitátio Pulchra, confúsa ignomínia: non est egréssa quæ hábitat in éxitu: planctum domus vicína accípiet ex vobis, quæ stetit sibímet. Mi 1 12 Quia infirmáta est in bonum, quæ hábitat in amaritudínibus: quia descéndit malum a Dómino in portam Ierúsalem. Mi 1 13 Tumúltus quadrígæ stupóris habitánti Lachis: princípium peccáti est fíliæ Sion, quia in te invénta sunt scélera Israël. Mi 1 14 Proptérea dabit emissários super hereditátem Geth, domus mendácii in deceptiónem régibus Israël. Mi 1 15 Adhuc herédem addúcam tibi quæ hábitas in Marésa: usque ad Odóllam véniet glória Israël. Mi 1 16 Decalváre, et tondére super fílios deliciárum tuárum: diláta calvítium tuum sicut áquila, quóniam captívi ducti sunt ex te. Mi 2 1 Væ qui cogitátis inútile, et operámini malum in cubílibus vestris: in luce matutína fáciunt illud, quóniam contra Deum est manus eórum. Mi 2 2 Et concupiérunt agros, et violénter tulérunt: et rapuérunt domos, et calumniabántur virum, et domum eius: virum, et hereditátem eius. Mi 2 3 Idcírco hæc dicit Dóminus: Ecce ego cógito super famíliam istam malum, unde non auferétis colla vestra, et non ambulábitis supérbi: quóniam tempus péssimum est. Mi 2 4 In die illa sumétur super vos parábola, et cantábitur cánticum cum suavitáte, dicéntium: Depopulatióne vastáti sumus: pars pópuli mei commutáta est: quómodo recédet a me, cum revertátur, qui regiónes nostras dívidat? Mi 2 5 Propter hoc non erit tibi mittens funículum sortis in cœtu Dómini. Mi 2 6 Ne loquámini loquéntes: non stillábit super istos, non comprehéndet confúsio. Mi 2 7 Dicit domus Iacob: Numquid abbreviátus est spíritus Dómini, aut tales sunt cogitatiónes eius? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte gráditur? Mi 2 8 Et e contrário pópulus meus in adversárium consurréxit: désuper túnica pállium sustulístis: et eos qui transíbant simplíciter convertístis in bellum. Mi 2 9 Mulíeres pópuli mei eiecístis de domo deliciárum suárum: a párvulis eárum tulístis laudem meam in perpétuum. Mi 2 10 Súrgite, et ite, quia non habétis hic réquiem: propter immundítiam eius corrumpétur putrédine péssima. Mi 2 11 Utinam non essem vir habens spíritum, et mendácium pótius lóquerer: stillábo tibi in vinum et in ebrietátem: et erit super quem stillátur pópulus iste. Mi 2 12 Congregatióne congregábo Iacob totum te: in unum condúcam relíquias Israël: páriter ponam illum quasi gregem in ovíli, quasi pecus in médio caulárum: tumultuabúntur a multitúdine hóminum. Mi 2 13 Ascéndet enim pandens iter ante eos: dívident, et transíbunt portam, et ingrediéntur per eam: et transíbit rex eórum coram eis, et Dóminus in cápite eórum. Mi 3 1 Et dixi: Audíte príncipes Iacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire iudícium, Mi 3 2 qui ódio habétis bonum, et dilígitis malum: qui violénter tóllitis pelles eórum désuper eis, et carnem eórum désuper óssibus eórum? Mi 3 3 Qui comedérunt carnem pópuli mei, et pellem eórum désuper excoriavérunt: et ossa eórum confregérunt, et concidérunt sicut in lebéte, et quasi carnem in médio ollæ. Mi 3 4 Tunc clamábunt ad Dóminum, et non exáudiet eos, et abscóndet fáciem suam ab eis in témpore illo, sicut néquiter egérunt in adinventiónibus suis. Mi 3 5 Hæc dicit Dóminus super prophétas, qui sedúcunt pópulum meum: qui mordent déntibus suis, et prǽdicant pacem: et si quis non déderit in ore eórum quíppiam, sanctíficant super eum prœ́lium. Mi 3 6 Proptérea nox vobis pro visióne erit, et ténebræ vobis pro divinatióne: et occúmbet sol super prophétas, et obtenebrábitur super eos dies. Mi 3 7 Et confundéntur qui vident visiónes, et confundéntur divíni: et opérient omnes vultos suos, quia non est respónsum Dei. Mi 3 8 Verúmtamen ego replétus sum fortitúdine spíritus Dómini, iudício, et virtúte, ut annúntiem Iacob scelus suum, et Israël peccátum suum. Mi 3 9 Audíte hoc príncipes domus Iacob, et iúdices domus Israël, qui abominámini iudícium, et ómnia recta pervértitis. Mi 3 10 Qui ædificátis Sion in sanguínibus, et Ierúsalem in iniquitáte. Mi 3 11 Príncipes eius in munéribus iudicábant, et sacerdótes eius in mercéde docébant, et prophétæ eius in pecúnia divinábant: et super Dóminum requiescébant, dicéntes: Numquid non Dóminus in médio nostrum? non vénient super nos mala. Mi 3 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arábitur, et Ierúsalem quasi acérvus lápidum erit, et mons templi in excélsa silvárum. Mi 4 1 Et erit: in novíssimo diérum erit mons domus Dómini præparátus in vértice móntium, et sublímis super colles: et fluent ad eum pópuli. Mi 4 2 Et properábunt gentes multæ, et dicent: Veníte, ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Iacob: et docébit nos de viis suis, et íbimus in sémitis eius, quia de Sion egrediétur lex, et verbum Dómini de Ierúsalem. Mi 4 3 Et iudicábit inter pópulos multos, et corrípiet gentes fortes usque in longínquum: et concídent gládios suos in vómeres, et hastas suas in ligónes: non sumet gens advérsus gentem gládium, et non discent ultra belligeráre. Mi 4 4 Et sedébit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui detérreat, quia os Dómini exercítuum locútum est. Mi 4 5 Quia omnes pópuli ambulábunt unusquísque in nómine dei sui: nos autem ambulábimus in nómine Dómini Dei nostri, in ætérnum et ultra. Mi 4 6 In die illa, dicit Dóminus, congregábo claudicántem, et eam quam eiéceram cólligam, et quam afflíxeram: Mi 4 7 et ponam claudicántem in relíquias, et eam quæ laboráverat, in gentem robústam: et regnábit Dóminus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in ætérnum. Mi 4 8 Et tu turris gregis nebulósa fíliæ Sion usque ad te véniet: et véniet potéstas prima, regnum fíliæ Ierúsalem. Mi 4 9 Nunc quare mœróre contráheris? numquid rex non est tibi, aut consiliárius tuus périit, quia comprehéndit te dolor sicut parturiéntem? Mi 4 10 Dole et sátage fília Sion quasi partúriens, quia nunc egrediéris de civitáte, et habitábis in regióne, et vénies usque ad Babylónem: ibi liberáberis, ibi rédimet te Dóminus de manu inimicórum tuórum. Mi 4 11 Et nunc congregátæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidétur, et aspíciat in Sion óculus noster. Mi 4 12 Ipsi autem non cognovérunt cogitatiónes Dómini, et non intellexérunt consílium eius, quia congregávit eos quasi fœnum áreæ. Mi 4 13 Surge et tritúra fília Sion: quia cornu tuum ponam férreum, et úngulas tuas ponam ǽreas: et commínues pópulos multos, et interfícies Dómino rapínas eórum, et fortitúdinem eórum Dómino univérsæ terræ. Mi 5 1 Nunc vastáberis fília latrónis: obsidiónem posuérunt super nos: in virga percútient maxíllam iúdicis Israël. Mi 5 2 Et tu Béthlehem Ephrata párvulus es in míllibus Iuda: ex te mihi egrediétur qui sit dominátor in Israël, et egréssus eius ab inítio, a diébus æternitátis. Mi 5 3 Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo partúriens páriet, et relíquiæ fratrum eius converténtur ad fílios Israël. Mi 5 4 Et stabit, et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui: et converténtur, quia nunc magnificábitur usque ad términos terræ. Mi 5 5 Et erit iste pax: cum vénerit Assýrius in terram nostram, et quando calcáverit in dómibus nostris: et suscitábimus super eum septem pastóres et octo primátes hómines. Mi 5 6 Et pascent terram Assur in gládio, et terram Nemrod in lánceis eius, et liberábit ab Assur cum vénerit in terram nostram, et cum calcáverit in fínibus nostris. Mi 5 7 Et erunt relíquiæ Iacob in médio populórum multórum quasi ros a Dómino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspéctat virum, et non præstolátur fílios hóminum. Mi 5 8 Et erunt relíquiæ Iacob in géntibus, in médio populórum multórum, quasi leo in iuméntis silvárum, et quasi cátulus leónis in grégibus pécorum, qui cum transíerit, et conculcáverit, et céperit, non est qui éruat. Mi 5 9 Exaltábitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimíci tui interíbunt. Mi 5 10 Et erit in die illa, dicit Dóminus: áuferam equos tuos de médio tui, et dispérdam quadrígas tuas. Mi 5 11 Et perdam civitátes terræ tuæ, et déstruam omnes munitiónes tuas: et áuferam malefícia de manu tua, et divinatiónes non erunt in te. Mi 5 12 Et períre fáciam sculptília tua et státuas tuas de médio tui, et non adorábis ultra ópera mánuum tuárum. Mi 5 13 Et evéllam lucos tuos de médio tui, et cónteram civitátes tuas. Mi 5 14 Et fáciam, in furóre et in indignatióne, ultiónem in ómnibus géntibus quæ non audiérunt. Mi 6 1 Audíte quæ Dóminus lóquitur: Surge, conténde iudício advérsum montes, et áudiant colles vocem tuam. Mi 6 2 Audiant montes iudícium Dómini, et fórtia fundaménta terræ: quia iudícium Dómini cum pópulo suo, et cum Israël diiudicábitur. Mi 6 3 Pópule meus quid feci tibi? aut quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. Mi 6 4 Quia edúxi te de terra Ægýpti, et de domo serviéntium liberávi te, et misi ante fáciem tuam Móysen, et Aaron, et Maríam? Mi 6 5 Pópule meus meménto quæso quid cogitáverit Balach, rex Moab, et quid respónderit ei Bálaam, fílius Beor, de Setim usque ad Gálgalam, ut cognósceres iustítias Dómini. Mi 6 6 Quid dignum ófferam Dómino? curvábo genu Deo excélso? Numquid ófferam ei holocautómata et vítulos annículos? Mi 6 7 Numquid placári potest Dóminus in míllibus aríetum, aut in multis míllibus hircórum pínguium? numquid dabo primogénitum meum pro scélere meo, fructum ventris mei pro peccáto ánimæ meæ? Mi 6 8 Indicábo tibi o homo quid sit bonum, et quid Dóminus requírat a te: útique fácere iudícium, et dilígere misericórdiam, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo. Mi 6 9 Vox Dómini ad civitátem clamat, et salus erit timéntibus nomen tuum: Audíte tribus, et quis approbábit illud? Mi 6 10 Adhuc ignis in domo ímpii thesáuri iniquitátis, et mensúra minor iræ plena. Mi 6 11 Numquid iustificábo statéram ímpiam, et saccélli póndera dolósa? Mi 6 12 In quibus dívites eius repléti sunt iniquitáte, et habitántes in ea loquebántur mendácium, et lingua eórum fraudulénta in ore eórum. Mi 6 13 Et ego ergo cœpi percútere te perditióne super peccátis tuis. Mi 6 14 Tu cómedes, et non saturáberis, et humiliátio tua in médio tui: et apprehéndes, et non salvábis, et quos salváveris, in gládium dabo. Mi 6 15 Tu seminábis, et non metes: tu calcábis olívam, et non ungéris óleo: et mustum, et non bibes vinum. Mi 6 16 Et custodísti præcépta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulásti in voluntátibus eórum: ut darem te in perditiónem, et habitántes in ea in síbilum, et oppróbrium pópuli mei portábitis. Mi 7 1 Væ mihi, quia factus sum sicut qui cólligit in autúmno racémos vindémiæ: non est botrus ad comedéndum, prǽcoquas ficus desiderávit ánima mea. Mi 7 2 Périit sanctus de terra, et rectus in homínibus non est: omnes in sánguine insidiántur: vir fratrem suum ad mortem venátur. Mi 7 3 Malum mánuum suárum dicunt bonum: princeps póstulat, et iudex in reddéndo est: et magnus locútus est desidérium ánimæ suæ, et conturbavérunt eam. Mi 7 4 Qui óptimus in eis est, quasi paliúrus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculatiónis tuæ, visitátio tua venit: nunc erit vástitas eórum. Mi 7 5 Nolíte crédere amíco, et nolíte confídere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custódi claustra oris tui. Mi 7 6 Quia fílius contuméliam facit patri, et fília consúrgit advérsus matrem suam: nurus advérsus socrum suam, et inimíci hóminis doméstici eius. Mi 7 7 Ego autem ad Dóminum aspíciam, exspectábo Deum salvatórem meum: áudiet me Deus meus. Mi 7 8 Ne lætéris inimíca mea super me, quia cécidi: consúrgam, cum sédero in ténebris: Dóminus lux mea est. Mi 7 9 Iram Dómini portábo, quóniam peccávi ei, donec causam meam iúdicet, et fáciat iudícium meum. Edúcet me in lucem: vidébo iustítiam eius. Mi 7 10 Et aspíciet inimíca mea, et operiétur confusióne, quæ dicit ad me: Ubi est Dóminus Deus tuus? Oculi mei vidébunt in eam: nunc erit in conculcatiónem ut lutum plateárum. Mi 7 11 Dies, ut ædificéntur macériæ tuæ: in die illa longe fiet lex. Mi 7 12 In die illa et usque ad te véniet de Assur, et usque ad civitátes munítas, et a civitátibus munítis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. Mi 7 13 Et terra erit in desolatiónem propter habitatóres suos, et propter fructum cogitatiónum eórum. Mi 7 14 Pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuæ habitántes solos in saltu, in médio Carméli: pascéntur Basan et Gálaad iuxta dies antíquos. Mi 7 15 Secúndum dies egressiónis tuæ de terra Ægýpti, osténdam ei mirabília. Mi 7 16 Vidébunt gentes, et confundéntur super omni fortitúdine sua. Ponent manum super os, aures eórum surdæ erunt. Mi 7 17 Lingent púlverem sicut serpéntes: velut reptília terræ perturbabúntur in ǽdibus suis. Dóminum Deum nostrum formidábunt, et timébunt te. Mi 7 18 Quis Deus símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hereditátis tuæ? non immíttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Mi 7 19 Revertétur, et miserébitur nostri: depónet iniquitátes nostras, et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Mi 7 20 Dabis veritátem Iacob, misericórdiam Abraham: quæ iurásti pátribus nostris a diébus antíquis. Na 1 1 Onus Nínive. Liber visiónis Nahum Elcesǽi. Na 1 2 Deus æmulátor, et ulcíscens Dóminus: ulcíscens Dóminus, et habens furórem: ulcíscens Dóminus in hostes suos, et iráscens ipse inimícis suis. Na 1 3 Dóminus pátiens, et magnus fortitúdine, et mundans non fáciet innocéntem. Dóminus in tempestáte et túrbine viæ eius, et nébulæ pulvis pedum eius. Na 1 4 Increpans mare, et exsíccans illud, et ómnia flúmina ad desértum dedúcens. Infirmátus est Basan et Carmélus, et flos Líbani elánguit. Na 1 5 Montes commóti sunt ab eo, et colles desoláti sunt: et contrémuit terra a fácie eius, et orbis, et omnes habitántes in eo. Na 1 6 Ante fáciem indignatiónis eius quis stabit? et quis resístet in ira furóris eius? Indignátio eius effúsa est ut ignis, et petræ dissolútæ sunt ab eo. Na 1 7 Bonus Dóminus, et confórtans in die tribulatiónis, et sciens sperántes in se. Na 1 8 Et in dilúvio prætereúnte consummatiónem fáciet loci eius, et inimícos eius persequéntur ténebræ. Na 1 9 Quid cogitátis contra Dóminum? Consummatiónem ipse fáciet: non consúrget duplex tribulátio. Na 1 10 Quia sicut spinæ se ínvicem complectúntur, sic convívium eórum páriter potántium: consuméntur quasi stípula ariditáte plena. Na 1 11 Ex te exíbit cógitans contra Dóminum malítiam, mente pertráctans prævaricatiónem. Na 1 12 Hæc dicit Dóminus: Si perfécti fúerint, et ita plures, sic quoque attondéntur, et pertransíbit: afflíxi te, et non afflígam te ultra. Na 1 13 Et nunc cónteram virgam eius de dorso tuo, et víncula tua disrúmpam. Na 1 14 Et præcípiet super te Dóminus: non seminábitur ex nómine tuo ámplius: de domo Dei tui interfíciam scúlptile, et conflátile: ponam sepúlcrum tuum, quia inhonorátus es. Na 1 15 Ecce super montes pedes evangelizántis, et annuntiántis pacem: célebra Iuda festivitátes tuas, et redde vota tua: quia non adíciet ultra ut pertránseat in te Bélial: univérsus intériit. Na 2 1 Ascéndit qui dispérgat coram te, qui custódiat obsidiónem: contempláre viam, confórta lumbos, róbora virtútem valde. Na 2 2 Quia réddidit Dóminus supérbiam Iacob, sicut supérbiam Israël: quia vastatóres dissipavérunt eos, et propágines eórum corrupérunt. Na 2 3 Clýpeus fórtium eius ignítus, viri exércitus in coccíneis: ígneæ habénæ currus in die præparatiónis eius, et agitatóres consopíti sunt. Na 2 4 In itinéribus conturbáti sunt: quadrígæ collísæ sunt in platéis: aspéctus eórum quasi lámpades, quasi fúlgura discurréntia. Na 2 5 Recordábitur fórtium suórum: ruent in itinéribus suis: velóciter ascéndent muros eius, et præparábitur umbráculum. Na 2 6 Portæ fluviórum apértæ sunt, et templum ad solum dírutum. Na 2 7 Et miles captívus abdúctus est, et ancíllæ eius minabántur geméntes ut colúmbæ, murmurántes in córdibus suis. Na 2 8 Et Nínive quasi piscína aquárum aquæ eius: ipsi vero fugérunt: state, state, et non est qui revertátur. Na 2 9 Dirípite argéntum, dirípite aurum: et non est finis divitiárum ex ómnibus vasis desiderabílibus. Na 2 10 Dissipáta est, et scissa, et dilaceráta: et cor tabéscens, et dissolútio geniculórum, et deféctio in cunctis rénibus, et fácies ómnium eórum sicut nigrédo ollæ. Na 2 11 Ubi est habitáculum leónum, et páscua catulórum leónum, ad quam ivit leo ut ingrederétur illuc cátulus leónis, et non est qui extérreat? Na 2 12 Leo cepit sufficiénter cátulis suis, et necávit leǽnis suis, et implévit præda spelúncas suas, et cubíle suum rapína. Na 2 13 Ecce ego ad te, dicit Dóminus exercítuum, et succéndam usque ad fumum quadrígas tuas, et leúnculos tuos cómedet gládius, et exterminábo de terra prædam tuam, et non audiétur ultra vox nuntiórum tuórum. Na 3 1 Væ cívitas sánguinum, univérsa mendácii dilaceratióne plena: non recédet a te rapína. Na 3 2 Vox flagélli, et vox ímpetus rotæ, et equi freméntis, et quadrígæ fervéntis, et équitis ascendéntis, Na 3 3 et micántis gládii, et fulgurántis hastæ, et multitúdinis interféctæ, et gravis ruínæ: nec est finis cadáverum, et córruent in corpóribus suis. Na 3 4 Propter multitúdinem fornicatiónum meretrícis speciósæ, et gratæ, et habéntis malefícia, quæ véndidit gentes in fornicatiónibus suis, et famílias in malefíciis suis. Na 3 5 Ecce ego ad te, dicit Dóminus exercítuum, et revelábo pudénda tua in fácie tua: et osténdam géntibus nuditátem tuam, et regnis ignomíniam tuam. Na 3 6 Et proíciam super te abominatiónes, et contuméliis te affíciam, et ponam te in exémplum. Na 3 7 Et erit: omnis qui víderit te resíliet a te, et dicet: Vastáta est Nínive: quis commovébit super te caput? unde quæram consolatórem tibi? Na 3 8 Numquid mélior es Alexandría populórum, quæ hábitat in flumínibus? aquæ in circúitu eius: cuius divítiæ, mare: aquæ muri eius. Na 3 9 Æthiópia fortitúdo eius, et Ægýptus, et non est finis: Africa et Líbyes fuérunt in auxílio tuo. Na 3 10 Sed et ipsa in transmigratiónem ducta est in captivitátem: párvuli eius elísi sunt in cápite ómnium viárum, et super ínclytos eius misérunt sortem, et omnes optimátes eius confíxi sunt in compédibus. Na 3 11 Et tu ergo inebriáberis, et eris despécta: et tu quæres auxílium ab inimíco. Na 3 12 Omnes munitiónes tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concússæ fúerint, cadent in os comedéntis. Na 3 13 Ecce pópulus tuus mulíeres in médio tui: inimícis tuis adapertióne pandéntur portæ terræ tuæ, devorábit ignis vectes tuos. Na 3 14 Aquam propter obsidiónem hauri tibi: éxstrue munitiónes tuas, intra in lutum, et calca, súbigens tene láterem. Na 3 15 Ibi cómedet te ignis, períbis gládio, devorábit te ut bruchus: congregáre ut bruchus, multiplicáre ut locústa. Na 3 16 Plures fecísti negotiatiónes tuas quam stellæ sint cæli: bruchus expánsus est, et avolávit. Na 3 17 Custódes tui quasi locústæ, et párvuli tui quasi locústæ locustárum, quæ consídunt in sépibus in die frígoris: sol ortus est, et avolavérunt, et non est cógnitus locus eárum ubi fúerint. Na 3 18 Dormitavérunt pastóres tui, rex Assur: sepeliéntur príncipes tui: latitávit pópulus tuus in móntibus, et non est qui cóngreget. Na 3 19 Non est obscúra contrítio tua: péssima est plaga tua. Omnes qui audiérunt auditiónem tuam compressérunt manum super te: quia super quem non tránsiit malítia tua semper? Ha 1 1 Onus quod vidit Hábacuc prophéta. Ha 1 2 Usquequo Dómine clamábo, et non exáudies? vociferábor ad te vim pátiens, et non salvábis? Ha 1 3 Quare ostendísti mihi iniquitátem et labórem, vidére prædam et iniustítiam contra me? Et factum est iudícium, et contradíctio poténtior. Ha 1 4 Propter hoc laceráta est lex, et non pervénit usque ad finem iudícium: quia ímpius prǽvalet advérsus iustum, proptérea egréditur iudícium pervérsum. Ha 1 5 Aspícite in géntibus, et vidéte: admirámini, et obstupéscite: quia opus factum est in diébus vestris, quod nemo credet cum narrábitur. Ha 1 6 Quia ecce ego suscitábo Chaldǽos, gentem amáram et velócem, ambulántem super latitúdinem terræ, ut possídeat tabernácula non sua. Ha 1 7 Horríbilis et terríbilis est: ex semetípsa iudícium et onus eius egrediétur. Ha 1 8 Levióres pardis equi eius, et velocióres lupis vespertínis: et diffundéntur équites eius: équites namque eius de longe vénient: volábunt quasi áquila festínans ad comedéndum. Ha 1 9 Omnes ad prædam vénient, fácies eórum ventus urens: et congregábit quasi arénam captivitátem. Ha 1 10 Et ipse de régibus triumphábit, et tyránni ridículi eius erunt: ipse super omnem munitiónem ridébit, et comportábit ággerem, et cápiet eam. Ha 1 11 Tunc mutábitur spíritus, et pertransíbit, et córruet: hæc est fortitúdo eius dei sui. Ha 1 12 Numquid non tu a princípio Dómine Deus meus, sancte meus, et non moriémur? Dómine in iudícium posuísti eum: et fortem ut corríperes, fundásti eum. Ha 1 13 Mundi sunt óculi tui, ne vídeas malum, et respícere ad iniquitátem non póteris. Quare réspicis super iníqua agéntes, et taces devoránte ímpio iustiórem se? Ha 1 14 Et fácies hómines quasi pisces maris, et quasi réptile non habens príncipem. Ha 1 15 Totum in hamo sublevávit, traxit illud in sagéna sua, et congregávit in rete suum. Super hoc lætábitur, et exsultábit. Ha 1 16 Proptérea immolábit sagénæ suæ, et sacrificábit reti suo, quia in ipsis incrassáta est pars eius, et cibus eius eléctus. Ha 1 17 Propter hoc ergo expándit sagénam suam, et semper interfícere gentes non parcet. Ha 2 1 Super custódiam meam stabo, et figam gradum super munitiónem: et contemplábor ut vídeam quid dicátur mihi, et quid respóndeam ad arguéntem me. Ha 2 2 Et respóndit mihi Dóminus, et dixit: Scribe visum, et explána eum super tábulas, ut percúrrat qui légerit eum. Ha 2 3 Quia adhuc visus procul: et apparébit in finem, et non mentiétur: si moram fécerit, exspécta illum, quia véniens véniet, et non tardábit. Ha 2 4 Ecce qui incrédulus est, non erit recta ánima eius in semetípso: iustus autem in fide sua vivet. Ha 2 5 Et quómodo vinum potántem décipit, sic erit vir supérbus, et non decorábitur: qui dilatávit quasi inférnus ánimam suam, et ipse quasi mors, et non adimplétur: et congregábit ad se omnes gentes, et coacervábit ad se omnes pópulos. Ha 2 6 Numquid non omnes isti super eum parábolam sument, et loquélam ænígmatum eius, et dicétur: Væ ei qui multíplicat non sua? úsquequo et ággravat contra se densum lutum? Ha 2 7 Numquid non repénte consúrgent qui mórdeant te, et suscitabúntur lacerántes te, et eris in rapínam eis? Ha 2 8 Quia tu spoliásti gentes multas, spoliábunt te omnes qui réliqui fúerint de pópulis, propter sánguinem hóminis et iniquitátem terræ civitátis, et ómnium habitántium in ea. Ha 2 9 Væ qui cóngregat avarítiam malam dómui suæ, ut sit in excélso nidus eius, et liberári se putat de manu mali. Ha 2 10 Cogitásti confusiónem dómui tuæ, concidísti pópulos multos, et peccávit ánima tua. Ha 2 11 Quia lapis de paríete clamábit: et lignum quod inter iunctúras ædificiórum est respondébit. Ha 2 12 Væ qui ædíficat civitátem in sanguínibus, et prǽparat urbem in iniquitáte. Ha 2 13 Numquid non hæc sunt a Dómino exercítuum? laborábunt enim pópuli in multo igne, et gentes in vácuum, et defícient. Ha 2 14 Quia replébitur terra, ut cognóscant glóriam Dómini, quasi aquæ operiéntes mare. Ha 2 15 Væ qui potum dat amíco suo mittens fel suum, et inébrians ut aspíciat nuditátem eius. Ha 2 16 Replétus es ignomínia pro glória: bibe tu quoque, et consopíre. Circúmdabit te calix déxteræ Dómini, et vómitus ignomíniæ super glóriam tuam. Ha 2 17 Quia iníquitas Líbani opériet te, et vástitas animálium deterrébit eos de sanguínibus hóminum, et iniquitáte terræ, et civitátis, et ómnium habitántium in ea. Ha 2 18 Quid prodest scúlptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflátile, et imáginem falsam? quia sperávit in figménto fictor eius, ut fáceret simulácra muta. Ha 2 19 Væ qui dicit ligno: Expergíscere: Surge, lápidi tacénti: numquid ipse docére póterit? Ecce iste coopértus est auro et argénto, et omnis spíritus non est in viscéribus eius. Ha 2 20 Dóminus autem in templo sancto suo: síleat a fácie eius omnis terra. Ha 3 1 Orátio Hábacuc prophétæ, pro ignorántiis. Ha 3 2 Dómine audívi auditiónem tuam, et tímui. Dómine opus tuum in médio annórum vivífica illud: in médio annórum notum fácies: cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis. Ha 3 3 Deus ab austro véniet, et sanctus de monte Pharan: opéruit cælos glória eius: et laudis eius plena est terra. Ha 3 4 Splendor eius ut lux erit: córnua in mánibus eius: ibi abscóndita est fortitúdo eius: Ha 3 5 Ante fáciem eius ibit mors. Et egrediétur diábolus ante pedes eius. Ha 3 6 Stetit, et mensus est terram. Aspéxit, et dissólvit gentes: et contríti sunt montes sǽculi: incurváti sunt colles mundi, ab itinéribus æternitátis eius. Ha 3 7 Pro iniquitáte vidi tentória Æthiópiæ, turbabúntur pelles terræ Mádian. Ha 3 8 Numquid in flumínibus irátus es Dómine? aut in flumínibus furor tuus? vel in mari indignátio tua? Qui ascéndes super equos tuos: et quadrígæ tuæ salvátio. Ha 3 9 Súscitans suscitábis arcum tuum: iuraménta tríbubus quæ locútus es: flúvios scindes terræ: Ha 3 10 vidérunt te, et doluérunt montes: gurges aquárum tránsiit. Dedit abýssus vocem suam: altitúdo manus suas levávit. Ha 3 11 Sol et luna stetérunt in habitáculo suo, in luce sagittárum tuárum, ibunt in splendóre fulgurántis hastæ tuæ. Ha 3 12 In frémitu conculcábis terram: in furóre obstupefácies gentes. Ha 3 13 Egréssus es in salútem pópuli tui: in salútem cum Christo tuo: percussísti caput de domo ímpii: denudásti fundaméntum eius usque ad collum. Ha 3 14 Maledixísti sceptris eius, cápiti bellatórum eius, veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me. Exsultátio eórum, sicut eius qui dévorat páuperem in abscóndito. Ha 3 15 Viam fecísti in mari equis tuis, in luto aquárum multárum. Ha 3 16 Audívi, et conturbátus est venter meus: a voce contremuérunt lábia mea. Ingrediátur putrédo in óssibus meis, et subter me scáteat. Ut requiéscam in die tribulatiónis: ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum. Ha 3 17 Ficus enim non florébit: et non erit germen in víneis. Mentiétur opus olívæ: et arva non áfferent cibum. Abscindétur de ovíli pecus: et non erit arméntum in præsépibus. Ha 3 18 Ego autem in Dómino gaudébo: et exsultábo in Deo Iesu meo. Ha 3 19 Deus Dóminus fortitúdo mea: et ponet pedes meos quasi cervórum. Et super excélsa mea dedúcet me victor in psalmis canéntem. So 1 1 Verbum Dómini quod factum est ad Sophoníam, fílium Chusi, fílii Godolíæ, fílii Amaríæ, fílii Ezecíæ, in diébus Iosíæ, fílii Amon, regis Iudæ. So 1 2 Cóngregans congregábo ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus: So 1 3 cóngregans hóminem et pecus, cóngregans volatília cæli et pisces maris: et ruínæ impiórum erunt, et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus. So 1 4 Et exténdam manum meam super Iudam et super omnes habitántes Ierúsalem: et dispérdam de loco hoc relíquias Baal, et nómina ædituórum cum sacerdótibus: So 1 5 et eos qui adórant super tecta milítiam cæli, et adórant et iurant in Dómino, et iurant in Melchom. So 1 6 Et qui avertúntur de post tergum Dómini, et qui non quæsiérunt Dóminum, nec investigavérunt eum. So 1 7 Siléte a fácie Dómini Dei, quia iuxta est dies Dómini: quia præparávit Dóminus hóstiam: sanctificávit vocátos suos. So 1 8 Et erit: in die hóstiæ Dómini, visitábo super príncipes, et super fílios regis, et super omnes qui indúti sunt veste peregrína: So 1 9 et visitábo super omnem qui arrogánter ingréditur super limen in die illa, qui complent domum Dómini Dei sui iniquitáte et dolo. So 1 10 Et erit in die illa, dicit Dóminus, vox clamóris a porta píscium, et ululátus a Secúnda, et contrítio magna a cóllibus. So 1 11 Ululáte habitatóres Pilæ: contícuit omnis pópulus Chánaan, disperiérunt omnes involúti argénto. So 1 12 Et erit in témpore illo: scrutábor Ierúsalem in lucérnis, et visitábo super viros defíxos in fǽcibus suis, qui dicunt in córdibus suis: Non fáciet bene Dóminus, et non fáciet male. So 1 13 Et erit fortitúdo eórum in direptiónem, et domus eórum in desértum: et ædificábunt domos, et non habitábunt: et plantábunt víneas, et non bibent vinum eárum. So 1 14 Iuxta est dies Dómini magnus: iuxta est, et velox nimis. Vox diéi Dómini amára: tribulábitur ibi fortis. So 1 15 Dies iræ dies illa, dies tribulatiónis et angústiæ, dies calamitátis et misériæ, dies tenebrárum et calíginis, dies nébulæ et túrbinis, So 1 16 dies tubæ et clangóris super civitátes munítas, et super ángulos excélsos. So 1 17 Et tribulábo hómines, et ambulábunt ut cæci, quia Dómino peccavérunt: et effundétur sanguis eórum sicut humus, et córpora eórum sicut stércora. So 1 18 Sed et argéntum eórum et aurum eórum non póterit liberáre eos in die iræ Dómini: in igne zeli eius devorábitur omnis terra, quia consummatiónem cum festinatióne fáciet cunctis habitántibus terram. So 2 1 Conveníte, congregámini gens non amábilis: So 2 2 priúsquam páriat iússio quasi púlverem transeúntem diem, ántequam véniat super vos ira furóris Dómini, ántequam véniat super vos dies indignatiónis Dómini. So 2 3 Quǽrite Dóminum omnes mansuéti terræ, qui iudícium eius estis operáti: quǽrite iustum, quǽrite mansuétum, si quómodo abscondámini in die furóris Dómini. So 2 4 Quia Gaza destrúcta erit, et Ascalon in desértum: Azótum in merídie eícient, et Accaron eradicábitur. So 2 5 Væ qui habitátis funículum maris, gens perditórum: verbum Dómini super vos Chánaan terra Philisthinórum: et dispérdam te, ita ut non sit inhabitátor. So 2 6 Et erit funículus maris réquies pastórum, et caulæ pécorum: So 2 7 et erit funículus eius qui remánserit de domo Iuda: ibi pascéntur, in dómibus Ascalónis ad vésperam requiéscent, quia visitábit eos Dóminus Deus eórum, et avértet captivitátem eórum. So 2 8 Audívi oppróbrium Moab, et blasphémias filiórum Ammon, quæ exprobravérunt pópulo meo, et magnificáti sunt super términos eórum. So 2 9 Proptérea vivo ego, dicit Dóminus exercítuum Deus Israël, quia Moab ut Sódoma erit, et fílii Ammon quasi Gomórrha, síccitas spinárum, et acérvi salis, et desértum usque in ætérnum: relíquiæ pópuli mei dirípient eos, et resídui gentis meæ possidébunt illos. So 2 10 Hoc eis evéniet pro supérbia sua, quia blasphemavérunt et magnificáti sunt super pópulum Dómini exercítuum. So 2 11 Horríbilis Dóminus super eos, et attenuábit omnes deos terræ: et adorábunt eum viri de loco suo, omnes ínsulæ géntium. So 2 12 Sed et vos Æthíopes interfécti gládio meo éritis. So 2 13 Et exténdet manum suam super aquilónem, et perdet Assur: et ponet speciósam in solitúdinem, et in ínvium, et quasi desértum. So 2 14 Et accubábunt in médio eius greges, omnes béstiæ géntium: et onocrótalus et erícius in limínibus eius morabúntur: vox cantántis in fenéstra, corvus in superliminári, quóniam attenuábo robur eius. So 2 15 Hæc est cívitas gloriósa hábitans in confidéntia, quæ dicébat in corde suo: Ego sum, et extra me non est ália ámplius: quómodo facta est in desértum cubíle béstiæ? omnis qui transit per eam sibilábit, et movébit manum suam. So 3 1 Væ provocátrix, et redémpta cívitas, colúmba. So 3 2 Non audívit vocem, et non suscépit disciplínam: in Dómino non est confísa, ad Deum suum non appropinquávit. So 3 3 Príncipes eius in médio eius quasi leónes rugiéntes: iúdices eius lupi véspere, non relinquébant in mane. So 3 4 Prophétæ eius vesáni, viri infidéles: sacerdótes eius polluérunt sanctum, iniúste egérunt contra legem. So 3 5 Dóminus iustus in médio eius non fáciet iniquitátem: mane mane iudícium suum dabit in lucem, et non abscondétur: nescívit autem iníquus confusiónem. So 3 6 Dispérdidi gentes, et dissipáti sunt ánguli eárum: desértas feci vias eórum, dum non est qui tránseat: desolátæ sunt civitátes eórum, non remanénte viro, neque ullo habitatóre. So 3 7 Dixi: Attamen timébis me, suscípies disciplínam: et non períbit habitáculum eius, propter ómnia in quibus visitávi eam: verúmtamen dilúculo surgéntes corrupérunt omnes cogitatiónes suas. So 3 8 Quaprópter exspécta me, dicit Dóminus, in die resurrectiónis meæ in futúrum: quia iudícium meum ut cóngregem gentes, et cólligam regna, et effúndam super eos indignatiónem meam, omnem iram furóris mei: in igne enim zeli mei devorábitur omnis terra. So 3 9 Quia tunc reddam pópulis lábium eléctum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini, et sérviant ei húmero uno. So 3 10 Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei: fílii dispersórum meórum déferent munus mihi. So 3 11 In die illa non confundéris super cunctis adinventiónibus tuis, quibus prævaricáta es in me, quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbiæ tuæ, et non adícies exaltári ámplius in monte sancto meo. So 3 12 Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum: et sperábunt in nómine Dómini. So 3 13 Relíquiæ Israël non fácient iniquitátem, nec loquéntur mendácium, et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa, quóniam ipsi pascéntur, et accubábunt, et non erit qui extérreat. So 3 14 Lauda fília Sion: iúbila Israël: lætáre, et exsúlta in omni corde fília Ierúsalem. So 3 15 Abstulit Dóminus iudícium tuum: avértit inimícos tuos. Rex Israël Dóminus in médio tui: non timébis malum ultra. So 3 16 In die illa dicétur Ierúsalem: Noli timére: Sion: Non dissolvántur manus tuæ. So 3 17 Dóminus Deus tuus in médio tui fortis, ipse salvábit: gaudébit super te in lætítia, silébit in dilectióne sua, exsultábit super te in laude. So 3 18 Nugas, qui a lege recésserant, congregábo, quia ex te erant: ut non ultra hábeas super eis oppróbrium. So 3 19 Ecce ego interfíciam omnes qui afflixérunt te in témpore illo: et salvábo claudicántem: et eam quæ eiécta fúerat congregábo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusiónis eórum. So 3 20 In témpore illo quo addúcam vos, et in témpore quo congregábo vos: dabo enim vos in nomen, et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero captivitátem vestram coram óculis vestris, dicit Dóminus. Ag 1 1 In anno secúndo Daríi regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Iuda, et ad Iesum, fílium Iósedec, sacerdótem magnum, dicens: Ag 1 2 Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Pópulus iste dicit: Nondum venit tempus domus Dómini ædificándæ. Ag 1 3 Et factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, dicens: Ag 1 4 Numquid tempus vobis est ut habitétis in dómibus laqueátis, et domus ista desérta? Ag 1 5 Et nunc hæc dicit Dóminus exercítuum: Pónite corda vestra super vias vestras. Ag 1 6 Seminástis multum, et intulístis parum: comedístis, et non estis satiáti: bibístis, et non estis inebriáti: operuístis vos, et non estis calefácti: et qui mercédes congregávit, misit eas in sácculum pertúsum. Ag 1 7 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Pónite corda vestra super vias vestras: Ag 1 8 ascéndite in montem, portáte ligna, et ædificáte domum: et acceptábilis mihi erit, et glorificábor, dicit Dóminus. Ag 1 9 Respexístis ad ámplius, et ecce factum est minus: et intulístis in domum, et exsufflávi illud: quam ob causam, dicit Dóminus exercítuum? quia domus mea desérta est, et vos festinátis unusquísque in domum suam. Ag 1 10 Propter hoc super vos prohíbiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohíbita est ne daret germen suum: Ag 1 11 et vocávi siccitátem super terram, et super montes, et super tríticum, et super vinum, et super óleum, et quæcúmque profert humus, et super hómines, et super iuménta, et super omnem labórem mánuum. Ag 1 12 Et audívit Zoróbabel, fílius Saláthiel, et Iesus, fílius Iósedec, sacérdos magnus, et omnes relíquiæ pópuli, vocem Dómini Dei sui, et verba Aggǽi prophétæ, sicut misit eum Dóminus Deus eórum ad eos: et tímuit pópulus a fácie Dómini. Ag 1 13 Et dixit Aggǽus, núntius Dómini de núntiis Dómini, pópulo dicens: Ego vobíscum sum, dicit Dóminus. Ag 1 14 Et suscitávit Dóminus spíritum Zoróbabel, fílii Saláthiel, ducis Iuda, et spíritum Iesu, fílii Iósedec, sacerdótis magni, et spíritum reliquórum de omni pópulo: et ingréssi sunt, et faciébant opus in domo Dómini exercítuum, Dei sui. Ag 2 1 In die vigésima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secúndo Daríi regis. Ag 2 2 In séptimo mense, vigésima et prima mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, dicens: Ag 2 3 Lóquere ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Iuda, et ad Iesum, fílium Iósedec, sacerdótem magnum, et ad réliquos pópuli, dicens: Ag 2 4 Quis in vobis est derelíctus, qui vidit domum istam in glória sua prima? et quid vos vidétis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in óculis vestris? Ag 2 5 Et nunc confortáre Zoróbabel, dicit Dóminus: et confortáre Iesu fili Iósedec sacérdos magne, et confortáre omnis pópulus terræ, dicit Dóminus exercítuum: et fácite (quóniam ego vobíscum sum, dicit Dóminus exercítuum) Ag 2 6 verbum quod pépigi vobíscum cum egrederémini de terra Ægýpti: et spíritus meus erit in médio vestrum, nolíte timére. Ag 2 7 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc unum módicum est, et ego commovébo cælum, et terram, et mare, et áridam. Ag 2 8 Et movébo omnes gentes, et véniet desiderátus cunctis géntibus: et implébo domum istam glória, dicit Dóminus exercítuum. Ag 2 9 Meum est argéntum, et meum est aurum, dicit Dóminus exercítuum. Ag 2 10 Magna erit glória domus istíus novíssimæ plus quam primæ, dicit Dóminus exercítuum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum. Ag 2 11 In vigésima et quarta noni mensis, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Aggǽum prophétam, dicens: Ag 2 12 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Intérroga sacerdótes legem, dicens: Ag 2 13 Si túlerit homo carnem sanctificátam in ora vestiménti sui, et tetígerit de summitáte eius panem, aut pulméntum, aut vinum, aut óleum, aut omnem cibum, numquid sanctificábitur? Respondéntes autem sacerdótes, dixérunt: Non. Ag 2 14 Et dixit Aggǽus: Si tetígerit pollútus in ánima ex ómnibus his, numquid contaminábitur? Et respondérunt sacerdótes, et dixérunt: Contaminábitur. Ag 2 15 Et respóndit Aggǽus, et dixit: Sic pópulus iste, et sic gens ista ante fáciem meam, dicit Dóminus, et sic omne opus mánuum eórum: et ómnia quæ obtulérunt ibi, contamináta erunt. Ag 2 16 Et nunc pónite corda vestra a die hac et supra, ántequam ponerétur lapis super lápidem in templo Dómini. Ag 2 17 Cum accederétis ad acérvum vigínti modiórum, et fíerent decem: et intrarétis ad tórcular, ut exprimerétis quinquagínta lagénas, et fiébant vigínti. Ag 2 18 Percússi vos vento urénte, et aurúgine, et grándine ómnia ópera mánuum vestrárum: et non fuit in vobis qui reverterétur ad me, dicit Dóminus. Ag 2 19 Pónite corda vestra ex die ista, et in futúrum, a die vigésima et quarta noni mensis: a die qua fundaménta iacta sunt templi Dómini, pónite super cor vestrum. Ag 2 20 Numquid iam semen in gérmine est, et adhuc vínea, et ficus, et malogranátum, et lignum olívæ non flóruit? ex die ista benedícam. Ag 2 21 Et factum est verbum Dómini secúndo ad Aggǽum in vigésima et quarta mensis, dicens: Ag 2 22 Lóquere ad Zoróbabel ducem Iuda, dicens: Ego movébo cælum páriter et terram, Ag 2 23 et subvértam sólium regnórum, et cónteram fortitúdinem regni géntium: et subvértam quadrígam et ascensórem eius, et descéndent equi, et ascensóres eórum, vir in gládio fratris sui. Ag 2 24 In die illa, dicit Dóminus exercítuum, assúmam te Zoróbabel fili Saláthiel serve meus, dicit Dóminus: et ponam te quasi signáculum, quia te elégi, dicit Dóminus exercítuum. Za 1 1 In mense octávo, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens: Za 1 2 Irátus est Dóminus super patres vestros iracúndia. Za 1 3 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum, et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Za 1 4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres, dicéntes: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini de viis vestris malis, et de cogitatiónibus vestris péssimis: et non audiérunt, neque attendérunt ad me, dicit Dóminus. Za 1 5 Patres vestri ubi sunt? et prophétæ numquid in sempitérnum vivent? Za 1 6 Verúmtamen verba mea, et legítima mea, quæ mandávi servis meis prophétis, numquid non comprehendérunt patres vestros, et convérsi sunt, et dixérunt: Sicut cogitávit Dóminus exercítuum fácere nobis secúndum vias nostras, et secúndum adinventiónes nostras, fecit nobis? Za 1 7 In die vigésima et quarta undécimi mensis Sabath, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens: Za 1 8 Vidi per noctem, et ecce vir ascéndens super equum rufum, et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo, et post eum equi rufi, várii, et albi. Za 1 9 Et dixi: Quid sunt isti, Dómine mi? Et dixit ad me ángelus qui loquebátur in me: Ego osténdam tibi quid sint hæc. Za 1 10 Et respóndit vir qui stabat inter myrtéta, et dixit: Isti sunt quos misit Dóminus ut perámbulent terram. Za 1 11 Et respondérunt ángelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur, et quiéscit. Za 1 12 Et respóndit ángelus Dómini, et dixit: Dómine exercítuum, úsquequo tu non miseréberis Ierúsalem, et úrbium Iuda, quibus irátus es? iste iam septuagésimus annus est. Za 1 13 Et respóndit Dóminus ángelo qui loquebátur in me verba bona, verba consolatória. Za 1 14 Et dixit ad me ángelus qui loquebátur in me: Clama, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Ierúsalem et Sion zelo magno. Za 1 15 Et ira magna ego iráscor super gentes opuléntas, quia ego irátus sum parum, ipsi vero adiuvérunt in malum. Za 1 16 Proptérea hæc dicit Dóminus: Revértar ad Ierúsalem in misericórdiis, et domus mea ædificábitur in ea, ait Dóminus exercítuum, et perpendículum extendétur super Ierúsalem. Za 1 17 Adhuc clama, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc áffluent civitátes meæ bonis, et consolábitur adhuc Dóminus Sion, et éliget adhuc Ierúsalem. Za 1 18 Et levávi óculos meos, et vidi, et ecce quátuor córnua. Za 1 19 Et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quid sunt hæc? Et dixit ad me: Hæc sunt córnua quæ ventilavérunt Iudam, et Israël, et Ierúsalem. Za 1 20 Et osténdit mihi Dóminus quátuor fabros. Za 1 21 Et dixi: Quid isti véniunt fácere? Qui ait, dicens: Hæc sunt córnua quæ ventilavérunt Iudam per síngulos viros, et nemo eórum levávit caput suum: et venérunt isti deterrére ea, ut deíciant córnua géntium, quæ levavérunt cornu super terram Iuda ut dispérgerent eam. Za 2 1 Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funículus mensórum. Za 2 2 Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut métiar Ierúsalem, et vídeam quanta sit latitúdo eius, et quanta longitúdo eius. Za 2 3 Et ecce ángelus qui loquebátur in me egrediebátur, et ángelus álius egrediebátur in occúrsum eius. Za 2 4 Et dixit ad eum: Curre, lóquere ad púerum istum, dicens: Absque muro habitábitur Ierúsalem, præ multitúdine hóminum et iumentórum in médio eius. Za 2 5 Et ego ero ei, ait Dóminus, murus ignis in circúitu, et in glória ero in médio eius. Za 2 6 O, o fúgite de terra aquilónis, dicit Dóminus, quóniam in quátuor ventos cæli dispérsi vos, dicit Dóminus. Za 2 7 O Sion, fuge quæ hábitas apud fíliam Babylónis: Za 2 8 quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Post glóriam misit me ad gentes quæ spoliavérunt vos: qui enim tetígerit vos, tangit pupíllam óculi mei: Za 2 9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his, qui serviébant sibi: et cognoscétis quia Dóminus exercítuum misit me. Za 2 10 Lauda et lætáre fília Sion: quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, ait Dóminus. Za 2 11 Et applicabúntur gentes multæ ad Dóminum in die illa, et erunt mihi in pópulum, et habitábo in médio tui: et scies quia Dóminus exercítuum misit me ad te. Za 2 12 Et possidébit Dóminus Iudam partem suam in terra sanctificáta, et éliget adhuc Ierúsalem. Za 2 13 Síleat omnis caro a fácie Dómini, quia consurréxit de habitáculo sancto suo. Za 3 1 Et osténdit mihi Dóminus Iesum sacerdótem magnum, stantem coram ángelo Dómini: et Satan stabat a dextris eius ut adversarétur ei. Za 3 2 Et dixit Dóminus ad Satan: Increpet Dóminus in te, Satan: et íncrepet Dóminus in te, qui elégit Ierúsalem: numquid non iste torris est érutus de igne? Za 3 3 Et Iesus erat indútus véstibus sórdidis, et stabat ante fáciem ángeli. Za 3 4 Qui respóndit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auférte vestiménta sórdida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce ábstuli a te iniquitátem tuam, et índui te mutatóriis. Za 3 5 Et dixit: Pónite cídarim mundam super caput eius. Et posuérunt cídarim mundam super caput eius, et induérunt eum véstibus: et ángelus Dómini stabat. Za 3 6 Et contestabátur ángelus Dómini Iesum, dicens: Za 3 7 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si in viis meis ambuláveris, et custódiam meam custodíeris, tu quoque iudicábis domum meam, et custódies átria mea, et dabo tibi ambulántes de his qui nunc hic assístunt. Za 3 8 Audi Iesu sacérdos magne, tu et amíci tui, qui hábitant coram te, quia viri portendéntes sunt: ecce enim ego addúcam servum meum Oriéntem. Za 3 9 Quia ecce lapis quem dedi coram Iesu: super lápidem unum septem óculi sunt: ecce ego cælábo sculptúram eius, ait Dóminus exercítuum, et áuferam iniquitátem terræ illíus in die una. Za 3 10 In die illa, dicit Dóminus exercítuum, vocábit vir amícum suum subter vitem et subter ficum. Za 4 1 Et revérsus est ángelus qui loquebátur in me, et suscitávit me quasi virum qui suscitátur de somno suo. Za 4 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelábrum áureum totum, et lampas eius super caput ipsíus, et septem lucérnæ eius super illud: et septem infusória lucérnis, quæ erant super caput eius. Za 4 3 Et duæ olívæ super illud: una a dextris lámpadis, et una a sinístris eius. Za 4 4 Et respóndi, et aio ad ángelum qui loquebátur in me, dicens: Quid sunt hæc, dómine mi? Za 4 5 Et respóndit ángelus qui loquebátur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, dómine mi. Za 4 6 Et respóndit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Dómini ad Zoróbabel, dicens: Non in exércitu, nec in róbore, sed in spíritu meo, dicit Dóminus exercítuum. Za 4 7 Quis tu mons magne coram Zoróbabel? in planum: et edúcet lápidem primárium, et exæquábit grátiam grátiæ eius. Za 4 8 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Za 4 9 Manus Zoróbabel fundavérunt domum istam, et manus eius perfícient eam: et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. Za 4 10 Quis enim despéxit dies parvos? Et lætabúntur, et vidébunt lápidem stánneum in manu Zoróbabel. Septem isti óculi sunt Dómini, qui discúrrunt in univérsam terram. Za 4 11 Et respóndi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olívæ istæ, ad déxteram candelábri, et ad sinístram eius? Za 4 12 Et respóndi secúndo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivárum, quæ sunt iuxta duo rostra áurea, in quibus sunt suffusória ex auro? Za 4 13 Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, dómine mi. Za 4 14 Et dixit: Isti sunt duo fílii ólei, qui assístunt Dominatóri univérsæ terræ. Za 5 1 Et convérsus sum, et levávi óculos meos, et vidi, et ecce volúmen volans. Za 5 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego vídeo volúmen volans: longitúdo eius vigínti cubitórum, et latitúdo eius decem cubitórum. Za 5 3 Et dixit ad me: Hæc est maledíctio quæ egréditur super fáciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicábitur: et omnis iurans, ex hoc simíliter iudicábitur. Za 5 4 Edúcam illud, dicit Dóminus exercítuum: et véniet ad domum furis, et ad domum iurántis in nómine meo mendáciter: et commorábitur in médio domus eius, et consúmet eam, et ligna eius, et lápides eius. Za 5 5 Et egréssus est ángelus qui loquebátur in me, et dixit ad me: Leva óculos tuos, et vide quid est hoc quod egréditur. Za 5 6 Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est ámphora egrédiens. Et dixit: Hæc est óculus eórum in univérsa terra. Za 5 7 Et ecce taléntum plumbi portabátur, et ecce múlier una sedens in médio ámphoræ. Za 5 8 Et dixit: Hæc est impíetas. Et proiécit eam in médio ámphoræ, et misit massam plúmbeam in os eius. Za 5 9 Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce duæ mulíeres egrediéntes: et spíritus in alis eárum, et habébant alas quasi alas milvi, et levavérunt ámphoram inter terram et cælum. Za 5 10 Et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quo istæ déferunt ámphoram? Za 5 11 Et dixit ad me: Ut ædificétur ei domus in terra Sénnaar, et stabiliátur, et ponátur ibi super basem suam. Za 6 1 Et convérsus sum, et levávi óculos meos, et vidi: et ecce quátuor quadrígæ egrediéntes de médio duórum móntium: et montes, montes ǽrei. Za 6 2 In quadríga prima equi rufi, et in quadríga secúnda equi nigri, Za 6 3 et in quadríga tértia equi albi, et in quadríga quarta equi várii et fortes. Za 6 4 Et respóndi, et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quid sunt hæc, dómine mi? Za 6 5 Et respóndit ángelus, et ait ad me: Isti sunt quátuor venti cæli, qui egrediúntur ut stent coram Dominatóre omnis terræ. Za 6 6 In qua erant equi nigri, egrediebántur in terram aquilónis: et albi egréssi sunt post eos, et várii egréssi sunt ad terram austri. Za 6 7 Qui autem erant robustíssimi, exiérunt, et quærébant ire et discúrrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambuláte terram: et perambulavérunt terram. Za 6 8 Et vocávit me, et locútus est ad me, dicens: Ecce qui egrediúntur in terram aquilónis, requiéscere fecérunt spíritum meum in terra aquilónis. Za 6 9 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Za 6 10 Sume a transmigratióne, ab Hóldai, et a Tobía, et ab Idaía: et vénies tu in die illa, et intrábis domum Iosíæ fílii Sophoníæ, qui venérunt de Babylóne. Za 6 11 Et sumes aurum et argéntum, et fácies corónas, et pones in cápite Iesu fílii Iósedec, sacerdótis magni, Za 6 12 et loquéris ad eum, dicens: Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Ecce vir Oriens nomen eius: et subter eum oriétur, et ædificábit templum Dómino. Za 6 13 Et ipse éxstruet templum Dómino: et ipse portábit glóriam, et sedébit, et dominábitur super sólio suo: et erit sacérdos super sólio suo, et consílium pacis erit inter illos duos. Za 6 14 Et corónæ erunt Helem, et Tobíæ, et Idaíæ, et Hem fílio Sophoníæ, memoriále in templo Dómini. Za 6 15 Et qui procul sunt, vénient, et ædificábunt in templo Dómini: et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. Erit autem hoc, si audítu audiéritis vocem Dómini Dei vestri. Za 7 1 Et factum est in anno quarto Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. Za 7 2 Et misérunt ad domum Dei Sárasar et Rogómmelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecándam fáciem Dómini: Za 7 3 ut dícerent sacerdótibus domus Dómini exercítuum, et prophétis, loquéntes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificáre me débeo, sicut iam feci multis annis? Za 7 4 Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens: Za 7 5 Lóquere ad omnem pópulum terræ, et ad sacerdótes, dicens: Cum ieiunarétis, et plangerétis in quinto et séptimo per hos septuagínta annos, numquid ieiúnium ieiunástis mihi? Za 7 6 Et cum comedístis et bibístis, numquid non vobis comedístis et vobismetípsis bibístis? Za 7 7 Numquid non sunt verba, quæ locútus est Dóminus in manu prophetárum priórum, cum adhuc Ierúsalem habitarétur ut esset opulénta, ipsa et urbes in circúitu eius, et ad austrum, et in campéstribus habitarétur? Za 7 8 Et factum est verbum Dómini ad Zacharíam, dicens: Za 7 9 Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Iudícium verum iudicáte, et misericórdiam et miseratiónes fácite, unusquísque cum fratre suo. Za 7 10 Et víduam, et pupíllum, et ádvenam, et páuperem nolíte calumniári: et malum vir fratri suo non cógitet in corde suo. Za 7 11 Et noluérunt atténdere, et avertérunt scápulam recedéntem, et aures suas aggravavérunt ne audírent. Za 7 12 Et cor suum posuérunt ut adamántem, ne audírent legem, et verba quæ misit Dóminus exercítuum in spíritu suo per manum prophetárum priórum: et facta est indignátio magna a Dómino exercítuum. Za 7 13 Et factum est sicut locútus est, et non audiérunt: sic clamábunt et non exáudiam, dicit Dóminus exercítuum. Za 7 14 Et dispérsi eos per ómnia regna quæ nésciunt: et terra desoláta est ab eis, eo quod non esset tránsiens et revértens: et posuérunt terram desiderábilem in desértum. Za 8 1 Et factum est verbum Dómini exercítuum, dicens: Za 8 2 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Sion zelo magno, et indignatióne magna zelátus sum eam. Za 8 3 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Revérsus sum ad Sion, et habitábo in médio Ierúsalem: et vocábitur Ierúsalem Cívitas veritátis, et Mons Dómini exercítuum mons sanctificátus. Za 8 4 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc habitábunt senes et anus in platéis Ierúsalem, et viri báculus in manu eius præ multitúdine diérum. Za 8 5 Et platéæ civitátis complebúntur infántibus et puéllis, ludéntibus in platéis eius. Za 8 6 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si vidébitur diffícile in óculis reliquiárum pópuli huius in diébus illis, numquid in óculis meis diffícile erit? dicit Dóminus exercítuum. Za 8 7 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis. Za 8 8 Et addúcam eos, et habitábunt in médio Ierúsalem: et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum, in veritáte et in iustítia. Za 8 9 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum, in die qua fundáta est domus Dómini exercítuum, ut templum ædificarétur. Za 8 10 Síquidem ante dies illos merces hóminum non erat, nec merces iumentórum erat: neque introeúnti, neque exeúnti erat pax præ tribulatióne: et dimísi omnes hómines, unumquémque contra próximum suum. Za 8 11 Nunc autem non iuxta dies prióres ego fáciam relíquiis pópuli huius, dicit Dóminus exercítuum, Za 8 12 sed semen pacis erit: vínea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidére fáciam relíquias pópuli huius univérsa hæc. Za 8 13 Et erit: sicut erátis maledíctio in géntibus, domus Iuda, et domus Israël: sic salvábo vos, et éritis benedíctio. Nolíte timére: conforténtur manus vestræ. Za 8 14 Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus, Za 8 15 et non sum misértus: sic convérsus cogitávi, in diébus istis, ut benefáciam dómui Iuda et Ierúsalem. Nolíte timére. Za 8 16 Hæc sunt ergo verba quæ faciétis: loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: veritátem et iudícium pacis iudicáte in portis vestris. Za 8 17 Et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris, et iuraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dóminus. Za 8 18 Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens: Za 8 19 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ieiúnium quarti, et ieiúnium quinti, et ieiúnium séptimi, et ieiúnium décimi erit dómui Iuda in gáudium et lætítiam et in solemnitátes præcláras. Veritátem tantum et pacem dilígite. Za 8 20 Hæc dicit Dóminus exercítuum: Usquequo véniant pópuli et hábitent in civitátibus multis, Za 8 21 et vadant habitatóres, unus ad álterum, dicéntes: Eámus, et deprecémur fáciem Dómini, et quærámus Dóminum exercítuum: vadam étiam ego. Za 8 22 Et vénient pópuli multi, et gentes robústæ, ad quæréndum Dóminum exercítuum in Ierúsalem, et deprecándam fáciem Dómini. Za 8 23 Hæc dicit Dóminus exercítuum: In diébus illis, in quibus apprehéndent decem hómines ex ómnibus linguis géntium, et apprehéndent fímbriam viri Iudǽi, dicéntes: Ibimus vobíscum: audívimus enim quóniam Deus vobíscum est. Za 9 1 Onus verbi Dómini in terra Hadrach et Damásci requiéi eius, quia Dómini est óculus hóminis et ómnium tríbuum Israël. Za 9 2 Emath quoque in términis eius, et Tyrus, et Sidon: assumpsérunt quippe sibi sapiéntiam valde. Za 9 3 Et ædificávit Tyrus munitiónem suam, et coacervávit argéntum quasi humum, et aurum ut lutum plateárum. Za 9 4 Ecce Dóminus possidébit eam: et percútiet in mari fortitúdinem eius, et hæc igni devorábitur. Za 9 5 Vidébit Ascalon, et timébit, et Gaza, et dolébit nimis, et Accaron, quóniam confúsa est spes eius: et períbit rex de Gaza, et Ascalon non habitábitur. Za 9 6 Et sedébit separátor in Azóto, et dispérdam supérbiam Philisthinórum. Za 9 7 Et áuferam sánguinem eius de ore eius, et abominatiónes eius de médio déntium eius: et relinquétur étiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusǽus. Za 9 8 Et circúmdabo domum meam ex his qui mílitant mihi eúntes et reverténtes: et non transíbit super eos ultra exáctor, quia nunc vidi in óculis meis. Za 9 9 Exsúlta satis fília Sion, iúbila fília Ierúsalem: ecce rex tuus véniet tibi iustus, et salvátor: ipse pauper, et ascéndens super ásinam et super pullum fílium ásinæ. Za 9 10 Et dispérdam quadrígam ex Ephraim, et equum de Ierúsalem, et dissipábitur arcus belli: et loquétur pacem géntibus, et potéstas eius a mari usque ad mare, et a flumínibus usque ad fines terræ. Za 9 11 Tu quoque in sánguine testaménti tui emisísti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Za 9 12 Convertímini ad munitiónem, vincti spei: hódie quoque annúntians duplícia reddam tibi. Za 9 13 Quóniam exténdi mihi Iudam quasi arcum, implévi Ephraim: et suscitábo fílios tuos Sion super fílios tuos Grǽcia: et ponam te quasi gládium fórtium. Za 9 14 Et Dóminus Deus super eos vidébitur, et exíbit ut fulgur iáculum eius: et Dóminus Deus in tuba canet, et vadet in túrbine austri. Za 9 15 Dóminus exercítuum próteget eos: et devorábunt, et subícient lapídibus fundæ: et bibéntes inebriabúntur quasi a vino, et replebúntur ut phíalæ, et quasi córnua altáris. Za 9 16 Et salvábit eos Dóminus Deus eórum in die illa, ut gregem pópuli sui: quia lápides sancti elevabúntur super terram eius. Za 9 17 Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi fruméntum electórum, et vinum gérminans vírgines? Za 10 1 Pétite a Dómino plúviam in témpore serótino, et Dóminus fáciet nives: et plúviam imbris dabit eis, síngulis herbam in agro. Za 10 2 Quia simulácra locúta sunt inútile, et divíni vidérunt mendácium: et somniatóres locúti sunt frustra, vane consolabántur: idcírco abdúcti sunt quasi grex: affligéntur, quia non est eis pastor. Za 10 3 Super pastóres irátus est furor meus, et super hircos visitábo: quia visitávit Dóminus exercítuum gregem suum, domum Iuda, et pósuit eos quasi equum glóriæ suæ in bello. Za 10 4 Ex ipso ángulus, ex ipso paxíllus, ex ipso arcus prœ́lii, ex ipso egrediétur omnis exáctor simul. Za 10 5 Et erunt quasi fortes conculcántes lutum viárum in prœ́lio, et bellábunt, quia Dóminus cum eis: et confundéntur ascensóres equórum. Za 10 6 Et confortábo domum Iuda, et domum Ioseph salvábo: et convértam eos, quia miserébor eórum: et erunt sicut fuérunt quando non proiéceram eos: ego enim Dóminus Deus eórum, et exáudiam eos. Za 10 7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætábitur cor eórum quasi a vino: et fílii eórum vidébunt, et lætabúntur, et exsultábit cor eórum in Dómino. Za 10 8 Sibilábo eis, et congregábo illos, quia redémi eos: et multiplicábo eos sicut ante fúerant multiplicáti. Za 10 9 Et seminábo eos in pópulis, et de longe recordabúntur mei: et vivent cum fíliis suis, et reverténtur. Za 10 10 Et redúcam eos de terra Ægýpti, et de Assýriis congregábo eos, et ad terram Gálaad et Líbani addúcam eos, et non inveniétur eis locus: Za 10 11 et transíbit in maris freto, et percútiet in mari fluctus, et confundéntur ómnia profúnda flúminis: et humiliábitur supérbia Assur, et sceptrum Ægýpti recédet. Za 10 12 Confortábo eos in Dómino, et in nómine eius ambulábunt, dicit Dóminus. Za 11 1 Aperi Líbane portas tuas, et cómedat ignis cedros tuas. Za 11 2 Ulula ábies, quia cécidit cedrus, quóniam magnífici vastáti sunt: ululáte quercus Basan, quóniam succísus est saltus munítus. Za 11 3 Vox ululátus pastórum, quia vastáta est magnificéntia eórum: vox rugítus leónum, quóniam vastáta est supérbia Iordánis. Za 11 4 Hæc dicit Dóminus Deus meus: Pasce pécora occisiónis, Za 11 5 quæ qui posséderant occidébant, et non dolébant, et vendébant ea, dicéntes: Benedíctus Dóminus, dívites facti sumus: et pastóres eórum non parcébant eis. Za 11 6 Et ego non parcam ultra super habitántes terram, dicit Dóminus: ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui, et in manu regis sui: et concídent terram, et non éruam de manu eórum. Za 11 7 Et pascam pecus occisiónis propter hoc, o páuperes gregis: et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Decórem, et álteram vocávi Funículum: et pavi gregem. Za 11 8 Et succídi tres pastóres in mense uno, et contrácta est ánima mea in eis, síquidem et ánima eórum variávit in me. Za 11 9 Et dixi: Non pascam vos: quod móritur, moriátur: et quod succíditur, succidátur: et réliqui dévorent unusquísque carnem próximi sui. Za 11 10 Et tuli virgam meam quæ vocabátur Decus, et abscídi eam, ut írritum fácerem fœdus meum quod percússi cum ómnibus pópulis. Za 11 11 Et in írritum dedúctum est in die illa: et cognovérunt sic páuperes gregis, qui custódiunt mihi, quia verbum Dómini est. Za 11 12 Et dixi ad eos: Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam: et si non, quiéscite. Et appendérunt mercédem meam trigínta argénteos. Za 11 13 Et dixit Dóminus ad me: Próice illud ad statuárium, decórum prétium quo appretiátus sum ab eis. Et tuli trigínta argénteos, et proiéci illos in domum Dómini, ad statuárium. Za 11 14 Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem germanitátem inter Iudam et Israël. Za 11 15 Et dixit Dóminus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti. Za 11 16 Quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui derelícta non visitábit, dispérsum non quæret, et contrítum non sanábit, et id quod stat non enútriet, et carnes pínguium cómedet, et úngulas eórum dissólvet. Za 11 17 O pastor, et idólum, derelínquens gregem: gládius super bráchium eius, et super óculum dextrum eius: bráchium eius ariditáte siccábitur, et óculus dexter eius tenebréscens obscurábitur. Za 12 1 Onus verbi Dómini super Israël. Dicit Dóminus exténdens cælum, et fundans terram, et fingens spíritum hóminis in eo: Za 12 2 Ecce ego ponam Ierúsalem superlimináre crápulæ ómnibus pópulis in circúitu: sed et Iuda erit in obsidióne contra Ierúsalem. Za 12 3 Et erit: in die illa ponam Ierúsalem lápidem óneris cunctis pópulis: omnes qui levábunt eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam ómnia regna terræ. Za 12 4 In die illa, dicit Dóminus, percútiam omnem equum in stupórem, et ascensórem eius in améntiam: et super domum Iuda apériam óculos meos, et omnem equum populórum percútiam cæcitáte. Za 12 5 Et dicent duces Iuda in corde suo: Conforténtur mihi habitatóres Ierúsalem in Dómino exercítuum, Deo eórum. Za 12 6 In die illa ponam duces Iuda sicut camínum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Ierúsalem rursus in loco suo in Ierúsalem. Za 12 7 Et salvábit Dóminus tabernácula Iuda, sicut in princípio, ut non magnífice gloriétur domus David, et glória habitántium Ierúsalem contra Iudam. Za 12 8 In die illa próteget Dóminus habitatóres Ierúsalem: et erit qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum. Za 12 9 Et erit in die illa: quæram contérere omnes gentes quæ véniunt contra Ierúsalem. Za 12 10 Et effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me quem confixérunt, et plangent eum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti. Za 12 11 In die illa, magnus erit planctus in Ierúsalem, sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddon. Za 12 12 Et planget terra: famíliæ et famíliæ seórsum: famíliæ domus David seórsum, et mulíeres eórum seórsum: Za 12 13 famíliæ domus Nathan seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ domus Levi seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ Sémei seórsum, et mulíeres eórum seórsum: Za 12 14 omnes famíliæ réliquæ, famíliæ et famíliæ seórsum, et mulíeres eórum seórsum. Za 13 1 In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem, in ablutiónem peccatóris et menstruátæ. Za 13 2 Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum: dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra: et pseudoprophétas, et spíritum immúndum áuferam de terra. Za 13 3 Et erit: cum prophetáverit quíspiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuérunt eum: Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini: et confígent eum pater eius et mater eius, genitóres eius, cum prophetáverit. Za 13 4 Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua cum prophetáverit: nec operiéntur pállio saccíno, ut mentiántur: Za 13 5 sed dicet: Non sum prophéta: homo agrícola ego sum, quóniam Adam exémplum meum ab adolescéntia mea. Za 13 6 Et dicétur ei: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum qui diligébant me. Za 13 7 Frámea suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum: pércute pastórem, et dispergéntur oves: et convértam manum meam ad párvulos. Za 13 8 Et erunt in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur, et defícient: et tértia pars relinquétur in ea. Za 13 9 Et ducam tértiam partem per ignem, et uram eos sicut úritur argéntum, et probábo eos sicut probátur aurum. Ipse vocábit nomen meum, et ego exáudiam eum. Dicam: Pópulus meus es: et ipse dicet: Dóminus Deus meus. Za 14 1 Ecce vénient dies Dómini, et dividéntur spólia tua in médio tui. Za 14 2 Et congregábo omnes gentes ad Ierúsalem in prœ́lium: et capiétur cívitas, et vastabúntur domus, et mulíeres violabúntur: et egrediétur média pars civitátis in captivitátem, et réliquum pópuli non auferétur ex urbe. Za 14 3 Et egrediétur Dóminus, et prœliábitur contra gentes illas, sicut prœliátus est in die certáminis. Za 14 4 Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivárum, qui est contra Ierúsalem ad oriéntem: et scindétur mons Olivárum ex média parte sui ad oriéntem, et ad occidéntem prærúpto grandi valde, et separábitur médium montis ad aquilónem, et médium eius ad merídiem. Za 14 5 Et fugiétis ad vallem móntium eórum, quóniam coniungétur vallis móntium usque ad próximum: et fugiétis sicut fugístis a fácie terræmótus in diébus Ozíæ regis Iuda: et véniet Dóminus Deus meus, omnésque sancti cum eo. Za 14 6 Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu. Za 14 7 Et erit dies una quæ nota est Dómino, non dies neque nox: et in témpore vésperi erit lux. Za 14 8 Et erit in die illa: exíbunt aquæ vivæ de Ierúsalem: médium eárum ad mare orientále, et médium eárum ad mare novíssimum: in æstáte et in híeme erunt. Za 14 9 Et erit Dóminus rex super omnem terram: in die illa erit Dóminus unus, et erit nomen eius unum. Za 14 10 Et revertétur omnis terra usque ad desértum, de colle Remmon ad austrum Ierúsalem: et exaltábitur, et habitábit in loco suo, a porta Béniamin usque ad locum portæ prióris, et usque ad portam angulórum, et a turre Hanáneel usque ad torculária regis. Za 14 11 Et habitábunt in ea, et anáthema non erit ámplius, sed sedébit Ierúsalem secúra. Za 14 12 Et hæc erit plaga qua percútiet Dóminus omnes gentes quæ pugnavérunt advérsus Ierúsalem: tabéscet caro uniuscuiúsque stantis super pedes suos: et óculi eius contabéscent in foramínibus suis, et lingua eórum contabéscet in ore suo. Za 14 13 In die illa erit tumúltus Dómini magnus in eis: et apprehéndet vir manum próximi sui, et conserétur manus eius super manum próximi sui. Za 14 14 Sed et Iudas pugnábit advérsus Ierúsalem: et congregabúntur divítiæ ómnium géntium in circúitu, aurum, et argéntum, et vestes multæ satis. Za 14 15 Et sic erit ruína equi, et muli, et caméli, et ásini, et ómnium iumentórum quæ fúerint in castris illis, sicut ruína hæc. Za 14 16 Et omnes qui réliqui fúerint de univérsis géntibus quæ venérunt contra Ierúsalem, ascéndent ab anno in annum ut adórent regem, Dóminum exercítuum, et célebrent festivitátem tabernaculórum. Za 14 17 Et erit: qui non ascénderit de famíliis terræ ad Ierúsalem ut adóret regem, Dóminum exercítuum, non erit super eos imber. Za 14 18 Quod etsi família Ægýpti non ascénderit et non vénerit, nec super eos erit: sed erit ruína, qua percútiet Dóminus omnes gentes quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem tabernaculórum. Za 14 19 Hoc erit peccátum Ægýpti, et hoc peccátum ómnium géntium quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem tabernaculórum. Za 14 20 In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Dómino: et erunt lebétes in domo Dómini quasi phíalæ coram altári. Za 14 21 Et erit omnis lebes in Ierúsalem et in Iuda sanctificátus Dómino exercítuum: et vénient omnes immolántes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercátor ultra in domo Dómini exercítuum in die illo. Mal 1 1 Onus verbi Dómini ad Israël in manu Malachíæ. Mal 1 2 Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: In quo dilexísti nos? Nonne frater erat Esau Iacob? dicit Dóminus: et diléxi Iacob, Mal 1 3 Esau autem ódio hábui? et pósui montes eius in solitúdinem, et hereditátem eius in dracónes desérti. Mal 1 4 Quod si díxerit Idumǽa: Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus quæ destrúcta sunt: hæc dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam: et vocabúntur términi impietátis, et pópulus cui irátus est Dóminus usque in ætérnum. Mal 1 5 Et óculi vestri vidébunt, et vos dicétis: Magnificétur Dóminus super términum Israël. Mal 1 6 Fílius honórat patrem, et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dóminus exercítuum? ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum, et dixístis: In quo despéximus nomen tuum? Mal 1 7 Offértis super altáre meum panem pollútum, et dícitis: In quo pollúimus te? in eo quod dícitis: Mensa Dómini despécta est. Mal 1 8 Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placúerit ei, aut si suscéperit fáciem tuam, dicit Dóminus exercítuum. Mal 1 9 Et nunc deprecámini vultum Dei ut misereátur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quómodo suscípiat fácies vestras, dicit Dóminus exercítuum. Mal 1 10 Quis est in vobis qui claudat óstia, et incéndat altáre meum gratuíto? non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum, et munus non suscípiam de manu vestra. Mal 1 11 Ab ortu enim solis usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur: et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum. Mal 1 12 Et vos polluístis illud in eo quod dícitis: Mensa Dómini contamináta est, et quod superpónitur contemptíbilis est, cum igne qui illud dévorat. Mal 1 13 Et dixístis: Ecce de labóre, et exsufflástis illud, dicit Dóminus exercítuum: et intulístis de rapínis claudum et lánguidum, et intulístis munus: numquid suscípiam illud de manu vestra, dicit Dóminus? Mal 1 14 Maledíctus dolósus qui habet in grege suo másculum, et votum fáciens ímmolat débile Dómino: quia rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus. Mal 2 1 Et nunc ad vos mandátum hoc, o sacerdótes. Mal 2 2 Si noluéritis audíre, et si noluéritis pónere super cor, ut detis glóriam nómini meo, ait Dóminus exercítuum, mittam in vos egestátem, et maledícam benedictiónibus vestris, et maledícam illis, quóniam non posuístis super cor. Mal 2 3 Ecce ego proíciam vobis bráchium, et dispérgam super vultum vestrum stercus solemnitátum vestrárum, et assúmet vos secum. Mal 2 4 Et sciétis quia misi ad vos mandátum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dóminus exercítuum. Mal 2 5 Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timórem, et tímuit me, et a fácie nóminis mei pavébat. Mal 2 6 Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte. Mal 2 7 Lábia enim sacerdótis custódient sciéntiam, et legem requírent ex ore eius: quia ángelus Dómini exercítuum est. Mal 2 8 Vos autem recessístis de via, et scandalizástis plúrimos in lege: írritum fecístis pactum Levi, dicit Dóminus exercítuum. Mal 2 9 Propter quod et ego dedi vos contemptíbiles, et húmiles ómnibus pópulis, sicut non servástis vias meas, et accepístis fáciem in lege. Mal 2 10 Numquid non pater unus ómnium nostrum? numquid non Deus unus creávit nos? quare ergo déspicit unusquísque nostrum fratrem suum, víolans pactum patrum nostrórum? Mal 2 11 Transgréssus est Iuda, et abominátio facta est in Israël et in Ierúsalem, quia contaminávit Iuda sanctificatiónem Dómini, quam diléxit, et hábuit fíliam dei aliéni. Mal 2 12 Dispérdet Dóminus virum qui fécerit hoc, magístrum et discípulum, de tabernáculis Iacob, et offeréntem munus Dómino exercítuum. Mal 2 13 Et hoc rursum fecístis: operiebátis lácrymis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam placábile quid de manu vestra. Mal 2 14 Et dixístis: Quam ob causam? quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem pubertátis tuæ, quam tu despexísti: et hæc párticeps tua, et uxor fœ́deris tui. Mal 2 15 Nonne unus fecit, et resíduum spíritus eius est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodíte ergo spíritum vestrum, et uxórem adolescéntiæ tuæ noli despícere. Mal 2 16 Cum ódio habúeris, dimítte, dicit Dóminus Deus Israël: opériet autem iníquitas vestiméntum eius, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum, et nolíte despícere. Mal 2 17 Laboráre fecístis Dóminum in sermónibus vestris: et dixístis: In quo eum fécimus laboráre? In eo quod dícitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspéctu Dómini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus iudícii? Mal 3 1 Ecce ego mitto ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam: et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et ángelus testaménti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum. Mal 3 2 Et quis póterit cogitáre diem advéntus eius, et quis stabit ad vidéndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullónum: Mal 3 3 et sedébit conflans, et emúndans argéntum: et purgábit fílios Levi, et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in iustítia. Mal 3 4 Et placébit Dómino sacrifícium Iuda et Ierúsalem, sicut dies sǽculi, et sicut anni antíqui. Mal 3 5 Et accédam ad vos in iudício, et ero testis velox maléficis, et adúlteris, et periúris, et qui calumniántur mercédem mercenárii, víduas et pupíllos, et ópprimunt peregrínum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum. Mal 3 6 Ego enim Dóminus, et non mutor: et vos fílii Iacob, non estis consúmpti. Mal 3 7 A diébus enim patrum vestrórum recessístis a legítimis meis, et non custodístis: revertímini ad me, et revértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Et dixístis: In quo revertémur? Mal 3 8 Si afflíget homo Deum, quia vos confígitis me? Et dixístis: In quo confígimus te? In décimis et in primítiis. Mal 3 9 Et in penúria vos maledícti estis, et me vos confígitis gens tota. Mal 3 10 Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea: et probáte me super hoc, dicit Dóminus: si non aperúero vobis cataráctas cæli, et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam, Mal 3 11 et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ vestræ, nec erit stérilis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum. Mal 3 12 Et beátos vos dicent omnes gentes: éritis enim vos terra desiderábilis, dicit Dóminus exercítuum. Mal 3 13 Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus. Mal 3 14 Et dixístis: Quid locúti sumus contra te? Dixístis: Vanus est qui servit Deo: et quod emoluméntum quia custodívimus præcépta eius, et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum? Mal 3 15 Ergo nunc beátos dícimus arrogántes: síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem, et tentavérunt Deum, et salvi facti sunt. Mal 3 16 Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo: Et atténdit Dóminus, et audívit, et scriptus est liber monuménti coram eo timéntibus Dóminum, et cogitántibus nomen eius. Mal 3 17 Et erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die qua ego fácio, in pecúlium: et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi. Mal 3 18 Et convertémini, et vidébitis quid sit inter iustum et ímpium, et inter serviéntem Deo et non serviéntem ei. Mal 4 1 Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus: et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula: et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et germen. Mal 4 2 Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol iustítiæ, et sánitas in pennis eius: et egrediémini, et saliétis sicut vítuli de arménto. Mal 4 3 Et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis sub planta pedum vestrórum, in die qua ego fácio, dicit Dóminus exercítuum. Mal 4 4 Mementóte legis Móysi servi mei, quam mandávi ei in Horeb ad omnem Israël, præcépta et iudícia. Mal 4 5 Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis. Mal 4 6 Et convértet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum: ne forte véniam, et percútiam terram anathémate. 1 Ma 1 1 Et factum est, postquam percússit Alexánder Philíppi Mácedo, qui primus regnávit in Grǽcia, egréssus de terra Cethim, Daríum regem Persárum et Medórum: 1 Ma 1 2 constítuit prœ́lia multa, et obtínuit ómnium munitiónes, et interfécit reges terræ, 1 Ma 1 3 et pertránsiit usque ad fines terræ: et accépit spólia multitúdinis géntium, et síluit terra in conspéctu eius. 1 Ma 1 4 Et congregávit virtútem, et exércitum fortem nimis: et exaltátum est, et elevátum cor eius: 1 Ma 1 5 et obtínuit regiónes géntium, et tyránnos: et facti sunt illi in tribútum. 1 Ma 1 6 Et post hæc décidit in lectum, et cognóvit quia morerétur. 1 Ma 1 7 Et vocávit púeros suos nóbiles, qui secum erant nutríti a iuventúte: et divísit illis regnum suum, cum adhuc víveret. 1 Ma 1 8 Et regnávit Alexánder annis duódecim, et mórtuus est. 1 Ma 1 9 Et obtinuérunt púeri eius regnum, unusquísque in loco suo: 1 Ma 1 10 et imposuérunt omnes sibi diadémata post mortem eius, et fílii eórum post eos annis multis, et multiplicáta sunt mala in terra. 1 Ma 1 11 Et éxiit ex eis radix peccátrix, Antíochus illústris, fílius Antíochi regis, qui fúerat Romæ obses: et regnávit in anno centésimo trigésimo séptimo regni Græcórum. 1 Ma 1 12 In diébus illis, exiérunt ex Israël fílii iníqui, et suasérunt multis, dicéntes: Eámus, et disponámus testaméntum cum géntibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala. 1 Ma 1 13 Et bonus visus est sermo in óculis eórum. 1 Ma 1 14 Et destinavérunt áliqui de pópulo, et abiérunt ad regem: et dedit illis potestátem ut fácerent iustítiam géntium. 1 Ma 1 15 Et ædificavérunt gymnásium in Ierosólymis secúndum leges natiónum: 1 Ma 1 16 et fecérunt sibi præpútia, et recessérunt a testaménto sancto, et iuncti sunt natiónibus, et venúndati sunt ut fácerent malum. 1 Ma 1 17 Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et cœpit regnáre in terra Ægýpti ut regnáret super duo regna. 1 Ma 1 18 Et intrávit in Ægýptum in multitúdine gravi, in cúrribus, et elephántis, et equítibus, et copiósa návium multitúdine: 1 Ma 1 19 et constítuit bellum advérsus Ptolemǽum regem Ægýpti, et véritus est Ptolemǽus a fácie eius, et fugit, et cecidérunt vulneráti multi. 1 Ma 1 20 Et comprehéndit civitátes munítas in terra Ægýpti, et accépit spólia terræ Ægýpti. 1 Ma 1 21 Et convértit Antíochus, postquam percússit Ægýptum in centésimo et quadragésimo tértio anno: et ascéndit ad Israël, 1 Ma 1 22 et ascéndit Ierosólymam in multitúdine gravi. 1 Ma 1 23 Et intrávit in sanctificatiónem cum supérbia, et accépit altáre áureum, et candelábrum lúminis, et univérsa vasa eius, et mensam propositiónis, et libatória, et phíalas, et mortaríola áurea, et velum, et corónas, et ornaméntum áureum, quod in fácie templi erat: et commínuit ómnia. 1 Ma 1 24 Et accépit argéntum, et aurum, et vasa concupiscibília: et accépit thesáuros occúltos, quos invénit: et sublátis ómnibus, ábiit in terram suam. 1 Ma 1 25 Et fecit cædem hóminum, et locútus est in supérbia magna. 1 Ma 1 26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eórum: 1 Ma 1 27 et ingemuérunt príncipes et senióres: vírgines et iúvenes infirmáti sunt: et speciósitas mulíerum immutáta est. 1 Ma 1 28 Omnis marítus sumpsit laméntum, et quæ sedébant in thoro maritáli, lugébant: 1 Ma 1 29 et commóta est terra super habitántes in ea, et univérsa domus Iacob índuit confusiónem. 1 Ma 1 30 Et post duos annos diérum, misit rex príncipem tributórum in civitátes Iuda, et venit Ierúsalem cum turba magna. 1 Ma 1 31 Et locútus est ad eos verba pacífica in dolo: et credidérunt ei. 1 Ma 1 32 Et írruit super civitátem repénte, et percússit eam plaga magna, et pérdidit pópulum multum ex Israël. 1 Ma 1 33 Et accépit spólia civitátis: et succéndit eam igni, et destrúxit domos eius, et muros eius in circúitu: 1 Ma 1 34 et captívas duxérunt mulíeres, et natos et pécora possedérunt. 1 Ma 1 35 Et ædificavérunt civitátem David muro magno et firmo, et túrribus firmis, et facta est illis in arcem: 1 Ma 1 36 et posuérunt illic gentem peccatrícem viros iníquos, et convaluérunt in ea: et posuérunt arma, et escas, et congregavérunt spólia Ierúsalem: 1 Ma 1 37 et reposuérunt illic: et facti sunt in láqueum magnum. 1 Ma 1 38 Et factum est hoc ad insídias sanctificatióni, et in diábolum malum in Israël: 1 Ma 1 39 et effudérunt sánguinem innocéntem per circúitum sanctificatiónis, et contaminavérunt sanctificatiónem. 1 Ma 1 40 Et fugérunt habitatóres Ierúsalem propter eos, et facta est habitátio exterórum, et facta est éxtera sémini suo, et nati eius reliquérunt eam. 1 Ma 1 41 Sanctificátio eius desoláta est sicut solitúdo: dies festi eius convérsi sunt in luctum, sábbata eius in oppróbrium, honóres eius in níhilum. 1 Ma 1 42 Secúndum glóriam eius multiplicáta est ignomínia eius, et sublímitas eius convérsa est in luctum. 1 Ma 1 43 Et scripsit rex Antíochus omni regno suo ut esset omnis pópulus unus: et relínqueret unusquísque legem suam. 1 Ma 1 44 Et consensérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi: 1 Ma 1 45 et multi ex Israël consensérunt servitúti eius, et sacrificavérunt idólis, et coinquinavérunt sábbatum. 1 Ma 1 46 Et misit rex libros per manus nuntiórum in Ierúsalem, et in omnes civitátes Iuda, ut sequeréntur leges géntium terræ, 1 Ma 1 47 et prohibérent holocáusta et sacrifícia, et placatiónes fíeri in templo Dei, 1 Ma 1 48 et prohibérent celebrári sábbatum, et dies solémnes: 1 Ma 1 49 et iussit coinquinári sancta, et sanctum pópulum Israël. 1 Ma 1 50 Et iussit ædificári aras, et templa, et idóla, et immolári carnes suíllas, et pécora commúnia, 1 Ma 1 51 et relínquere fílios suos incircumcísos, et coinquinári ánimas eórum in ómnibus immúndis, et abominatiónibus, ita ut oblivisceréntur legem, et immutárent omnes iustificatiónes Dei: 1 Ma 1 52 et quicúmque non fecíssent secúndum verbum regis Antíochi, moreréntur. 1 Ma 1 53 Secúndum ómnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præpósuit príncipes pópulo, qui hæc fíeri cógerent. 1 Ma 1 54 Et iussérunt civitátibus Iuda sacrificáre. 1 Ma 1 55 Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala super terram: 1 Ma 1 56 et effugavérunt pópulum Israël in ábditis, et in abscónditis fugitivórum locis. 1 Ma 1 57 Die quintadécima mensis Casleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit rex Antíochus abominándum idólum desolatiónis super altáre Dei, et per univérsas civitátes Iuda in circúitu ædificavérunt aras: 1 Ma 1 58 et ante iánuas domórum et in platéis incendébant thura, et sacrificábant: 1 Ma 1 59 et libros legis Dei combussérunt igni, scindéntes eos: 1 Ma 1 60 et apud quemcúmque inveniebántur libri testaménti Dómini, et quicúmque observábat legem Dómini, secúndum edíctum regis trucidábant eum. 1 Ma 1 61 In virtúte sua faciébant hæc pópulo Israël, qui inveniebátur in omni mense et mense in civitátibus. 1 Ma 1 62 Et quinta et vigésima die mensis sacrificábant super aram, quæ erat contra altáre. 1 Ma 1 63 Et mulíeres, quæ circumcidébant fílios suos, trucidabántur secúndum iussum regis Antíochi, 1 Ma 1 64 et suspendébant púeros a cervícibus per univérsas domos eórum: et eos, qui circumcíderant illos, trucidábant. 1 Ma 1 65 Et multi de pópulo Israël definiérunt apud se, ut non manducárent immúnda: et elegérunt magis mori, quam cibis coinquinári immúndis: 1 Ma 1 66 et noluérunt infríngere legem Dei sanctam, et trucidáti sunt: 1 Ma 1 67 et facta est ira magna super pópulum valde. 1 Ma 2 1 In diébus illis surréxit Mathathías fílius Ioánnis fílii Simeónis, sacérdos ex fíliis Ióarib, ab Ierúsalem, et consédit in monte Modin: 1 Ma 2 2 et habébat fílios quinque, Ioánnem, qui cognominabátur Gaddis: 1 Ma 2 3 et Simónem, qui cognominabátur Thasi: 1 Ma 2 4 et Iudam, qui vocabátur Machabǽus: 1 Ma 2 5 et Eleázarum, qui cognominabátur Abaron: et Iónathan, qui cognominabátur Apphus. 1 Ma 2 6 Hi vidérunt mala, quæ fiébant in pópulo Iuda, et in Ierúsalem. 1 Ma 2 7 Et dixit Mathathías: Væ mihi, ut quid natus sum vidére contritiónem pópuli mei, et contritiónem civitátis sanctæ, et sedére illic, cum datur in mánibus inimicórum? 1 Ma 2 8 Sancta in manu extraneórum facta sunt: templum eius sicut homo ignóbilis. 1 Ma 2 9 Vasa glóriæ eius captíva abdúcta sunt: trucidáti sunt senes eius in platéis, et iúvenes eius cecidérunt in gládio inimicórum. 1 Ma 2 10 Quæ gens non hereditávit regnum eius et non obtínuit spólia eius? 1 Ma 2 11 Omnis composítio eius abláta est. Quæ erat líbera, facta est ancílla. 1 Ma 2 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritúdo nostra, et cláritas nostra desoláta est, et coinquinavérunt ea gentes. 1 Ma 2 13 Quo ergo nobis adhuc vívere? 1 Ma 2 14 Et scidit vestiménta sua Mathathías, et fílii eius: et operuérunt se cilíciis, et planxérunt valde. 1 Ma 2 15 Et venérunt illuc qui missi erant a rege Antíocho, ut cógerent eos, qui confúgerant in civitátem Modin, immoláre, et accéndere thura, et a lege Dei discédere. 1 Ma 2 16 Et multi de pópulo Israël consentiéntes accessérunt ad eos: sed Mathathías et fílii eius constánter stetérunt. 1 Ma 2 17 Et respondéntes qui missi erant ab Antíocho, dixérunt Mathathíæ: Princeps et claríssimus, et magnus es in hac civitáte, et ornátus fíliis et frátribus. 1 Ma 2 18 Ergo accéde prior, et fac iussum regis, sicut fecérunt omnes gentes, et viri Iuda, et qui remansérunt in Ierúsalem: et eris tu, et fílii tui, inter amícos regis, et amplificátus auro, et argénto, et munéribus multis. 1 Ma 2 19 Et respóndit Mathathías, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antíocho obédiunt, ut discédat unusquísque a servitúte legis patrum suórum, et conséntiat mandátis eius: 1 Ma 2 20 ego et fílii mei, et fratres mei, obediémus legi patrum nostrórum. 1 Ma 2 21 Propítius sit nobis Deus: non est nobis útile relínquere legem, et iustítias Dei: 1 Ma 2 22 non audiémus verba regis Antíochi, nec sacrificábimus transgrediéntes legis nostræ mandáta, ut eámus áltera via. 1 Ma 2 23 Et ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Iudǽus in ómnium óculis sacrificáre idólis super aram in civitáte Modin, secúndum iussum regis: 1 Ma 2 24 et vidit Mathathías, et dóluit, et contremuérunt renes eius, et accénsus est furor eius secúndum iudícium legis, et insíliens trucidávit eum super aram: 1 Ma 2 25 sed et virum, quem rex Antíochus míserat, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore, et aram destrúxit: 1 Ma 2 26 et zelátus est legem, sicut fecit Phínees Zamri fílio Salómi. 1 Ma 2 27 Et exclamávit Mathathías voce magna in civitáte, dicens: Omnis qui zelum habet legis, státuens testaméntum, éxeat post me. 1 Ma 2 28 Et fugit ipse, et fílii eius in montes, et reliquérunt quæcúmque habébant in civitáte. 1 Ma 2 29 Tunc descendérunt multi quæréntes iudícium, et iustítiam, in desértum: 1 Ma 2 30 et sedérunt ibi ipsi, et fílii eórum, et mulíeres eórum, et pécora eórum: quóniam inundavérunt super eos mala. 1 Ma 2 31 Et renuntiátum est viris regis, et exercítui qui erat in Ierúsalem civitáte David, quóniam discessíssent viri quidam, qui dissipavérunt mandátum regis, in loca occúlta in desérto, et abiíssent post illos multi. 1 Ma 2 32 Et statim perrexérunt ad eos, et constituérunt advérsus eos prœ́lium in die sabbatórum, 1 Ma 2 33 et dixérunt ad eos: Resístitis et nunc adhuc? exíte, et fácite secúndum verbum regis Antíochi, et vivétis. 1 Ma 2 34 Et dixérunt: Non exíbimus, neque faciémus verbum regis, ut polluámus diem sabbatórum. 1 Ma 2 35 Et concitavérunt advérsus eos prœ́lium. 1 Ma 2 36 Et non respondérunt eis, nec lápidem misérunt in eos, nec oppilavérunt loca occúlta, 1 Ma 2 37 dicéntes: Moriámur omnes in simplicitáte nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod iniúste pérditis nos. 1 Ma 2 38 Et intulérunt illis bellum sábbatis: et mórtui sunt ipsi, et uxóres eórum, et fílii eórum, et pécora eórum usque ad mille ánimas hóminum. 1 Ma 2 39 Et cognóvit Mathathías et amíci eius, et luctum habuérunt super eos valde. 1 Ma 2 40 Et dixit vir próximo suo: Si omnes fecérimus sicut fratres nostri fecérunt, et non pugnavérimus advérsus gentes pro animábus nostris et iustificatiónibus nostris, nunc cítius dispérdent nos a terra. 1 Ma 2 41 Et cogitavérunt in die illa, dicéntes: Omnis homo, quicúmque vénerit ad nos in bello die sabbatórum, pugnémus advérsus eum: et non moriémur omnes, sicut mórtui sunt fratres nostri in occúltis. 1 Ma 2 42 Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israël, omnis voluntárius in lege: 1 Ma 2 43 et omnes, qui fugiébant a malis, ádditi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmaméntum. 1 Ma 2 44 Et collegérunt exércitum, et percussérunt peccatóres in ira sua, et viros iníquos in indignatióne sua: et céteri fugérunt ad natiónes, ut eváderent. 1 Ma 2 45 Et circuívit Mathathías et amíci eius, et destruxérunt aras: 1 Ma 2 46 et circumcidérunt púeros incircumcísos quotquot invenérunt in fínibus Israël: et in fortitúdine. 1 Ma 2 47 Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in mánibus eórum: 1 Ma 2 48 et obtinuérunt legem de mánibus géntium, et de mánibus regum, et non dedérunt cornu peccatóri. 1 Ma 2 49 Et appropinquavérunt dies Mathathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: Nunc confortáta est supérbia, et castigátio, et tempus eversiónis, et ira indignatiónis. 1 Ma 2 50 Nunc ergo, o fílii, æmulatóres estóte legis, et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum, 1 Ma 2 51 et mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis: et accipiétis glóriam magnam, et nomen ætérnum. 1 Ma 2 52 Abraham nonne in tentatióne invéntus est fidélis, et reputátum est ei ad iustítiam? 1 Ma 2 53 Ioseph in témpore angústiæ suæ custodívit mandátum, et factus est dóminus Ægýpti. 1 Ma 2 54 Phínees pater noster, zelándo zelum Dei, accépit testaméntum sacerdótii ætérni. 1 Ma 2 55 Iesus dum implévit verbum, factus est dux in Israël. 1 Ma 2 56 Caleb dum testificátur in ecclésia, accépit hereditátem. 1 Ma 2 57 David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sǽcula. 1 Ma 2 58 Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in cælum. 1 Ma 2 59 Ananías et Azarías et Mísael credéntes, liberáti sunt de flamma. 1 Ma 2 60 Dániel in sua simplicitáte liberátus est de ore leónum. 1 Ma 2 61 Et ita cogitáte per generatiónem et generatiónem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmántur. 1 Ma 2 62 Et a verbis viri peccatóris ne timuéritis, quia glória eius stercus et vermis est: 1 Ma 2 63 hódie extóllitur, et cras non inveniétur: quia convérsus est in terram suam, et cogitátio eius périit. 1 Ma 2 64 Vos ergo fílii, confortámini, et viríliter ágite in lege: quia in ipsa gloriósi éritis. 1 Ma 2 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper, et ipse erit vobis pater. 1 Ma 2 66 Et Iudas Machabǽus, fortis víribus a iuventúte sua, sit vobis princeps milítiæ, et ipse aget bellum pópuli. 1 Ma 2 67 Et adducétis ad vos omnes factóres legis: et vindicáte vindíctam pópuli vestri. 1 Ma 2 68 Retribúite retributiónem géntibus, et inténdite in præcéptum legis. 1 Ma 2 69 Et benedíxit eos, et appósitus est ad patres suos. 1 Ma 2 70 Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto: et sepúltus est a fíliis suis in sepúlcris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israël planctu magno. 1 Ma 3 1 Et surréxit Iudas, qui vocabátur Machabǽus, fílius eius, pro eo: 1 Ma 3 2 et adiuvábant eum omnes fratres eius, et univérsi qui se coniúnxerant patri eius, et prœliabántur prœ́lium Israël cum lætítia. 1 Ma 3 3 Et dilatávit glóriam pópulo suo, et índuit se lorícam sicut gigas, et succínxit se arma béllica sua in prœ́liis, et protegébat castra gládio suo. 1 Ma 3 4 Símilis factus est leóni in opéribus suis, et sicut cátulus leónis rúgiens in venatióne. 1 Ma 3 5 Et persecútus est iníquos perscrútans eos: et qui conturbábant pópulum suum, eos succéndit flammis: 1 Ma 3 6 et repúlsi sunt inimíci eius præ timóre eius, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt: et dirécta est salus in manu eius. 1 Ma 3 7 Et exacerbábat reges multos, et lætificábat Iacob in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictióne. 1 Ma 3 8 Et perambulávit civitátes Iuda, et pérdidit ímpios ex eis, et avértit iram ab Israël. 1 Ma 3 9 Et nominátus est usque ad novíssimum terræ, et congregávit pereúntes. 1 Ma 3 10 Et congregávit Apollónius gentes, et a Samaría virtútem multam et magnam ad bellándum contra Israël. 1 Ma 3 11 Et cognóvit Iudas, et éxiit óbviam illi: et percússit, et occídit illum: et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt. 1 Ma 3 12 Et accépit spólia eórum: et gládium Apollónii ábstulit Iudas, et erat pugnans in eo ómnibus diébus. 1 Ma 3 13 Et audívit Seron princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Iudas congregatiónem fidélium, et ecclésiam secum, 1 Ma 3 14 et ait: Fáciam mihi nomen, et glorificábor in regno, et debellábo Iudam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernébant verbum regis. 1 Ma 3 15 Et præparávit se: et ascendérunt cum eo castra impiórum fortes auxiliárii ut fácerent vindíctam in fílios Israël. 1 Ma 3 16 Et appropinquavérunt usque ad Béthoron: et exívit Iudas óbviam illi cum paucis. 1 Ma 3 17 Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam, dixérunt Iudæ: Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam, et tam fortem, et nos fatigáti sumus ieiúnio hódie? 1 Ma 3 18 Et ait Iudas: Fácile est conclúdi multos in manus paucórum: et non est differéntia in conspéctu Dei cæli liberáre in multis, et in paucis: 1 Ma 3 19 quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est. 1 Ma 3 20 Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contumáci, et supérbia, ut dispérdant nos, et uxóres nostras, et fílios nostros, et ut spólient nos: 1 Ma 3 21 nos vero pugnábimus pro animábus nostris, et légibus nostris: 1 Ma 3 22 et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram: vos autem ne timuéritis eos. 1 Ma 3 23 Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito: et contrítus est Seron et exércitus eius in conspéctu ipsíus: 1 Ma 3 24 et persecútus est eum in descénsu Béthoron usque in campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri, réliqui autem fugérunt in terram Philísthiim. 1 Ma 3 25 Et cécidit timor Iudæ ac fratrum eius, et formído super omnes gentes in circúitu eórum. 1 Ma 3 26 Et pervénit ad regem nomen eius, et de prœ́liis Iudæ narrábant omnes gentes. 1 Ma 3 27 Ut audívit autem rex Antíochus sermónes istos, irátus est ánimo: et misit, et congregávit exércitum univérsi regni sui, castra fórtia valde: 1 Ma 3 28 et apéruit ærárium suum, et dedit stipéndia exercítui in annum: et mandávit illis ut essent paráti ad ómnia. 1 Ma 3 29 Et vidit quod defécit pecúnia de thesáuris suis, et tribúta regiónis módica propter dissensiónem, et plagam, quam fecit in terra, ut tólleret legítima, quæ erant a primis diébus: 1 Ma 3 30 et tímuit ne non habéret ut semel et bis, in sumptus et donária, quæ déderat ante larga manu: et abundáverat super reges qui ante eum fúerant. 1 Ma 3 31 Et consternátus erat ánimo valde, et cogitávit ire in Pérsidem, et accípere tribúta regiónum, et congregáre argéntum multum. 1 Ma 3 32 Et relíquit Lýsiam hóminem nóbilem de génere regáli, super negótia régia, a flúmine Euphráte usque ad flumen Ægýpti, 1 Ma 3 33 et ut nutríret Antíochum fílium suum, donec redíret. 1 Ma 3 34 Et trádidit ei médium exércitum, et elephántos: et mandávit ei de ómnibus quæ volébat, et de inhabitántibus Iudǽam, et Ierúsalem: 1 Ma 3 35 et ut mítteret ad eos exércitum ad conteréndam et exstirpándam virtútem Israël, et relíquias Ierúsalem, et auferéndam memóriam eórum de loco: 1 Ma 3 36 et ut constitúeret habitatóres fílios alienígenas in ómnibus fínibus eórum, et sorte distribúeret terram eórum. 1 Ma 3 37 Et rex assúmpsit partem exércitus resídui, et exívit ab Antiochía civitáte regni sui anno centésimo et quadragésimo séptimo: et transfretávit Euphráten flumen, et perambulábat superióres regiónes. 1 Ma 3 38 Et elégit Lýsias Ptolemǽum fílium Dorýmini, et Nicánorem, et Górgiam, viros poténtes ex amícis regis: 1 Ma 3 39 et misit cum eis quadragínta míllia virórum, et septem míllia équitum, ut venírent in terram Iuda, et dispérderent eam secúndum verbum regis. 1 Ma 3 40 Et processérunt cum univérsa virtúte sua, et venérunt, et applicuérunt Emmaum in terra campéstri. 1 Ma 3 41 Et audiérunt mercatóres regiónum nomen eórum: et accepérunt argéntum, et aurum multum valde, et púeros, et venérunt in castra ut accíperent fílios Israël in servos, et ádditi sunt ad eos exércitus Sýriæ, et terræ alienigenárum. 1 Ma 3 42 Et vidit Iudas et fratres eius, quia multiplicáta sunt mala, et exércitus applicábant ad fines eórum: et cognovérunt verba regis, quæ mandávit pópulo fácere in intéritum et consummatiónem: 1 Ma 3 43 et dixérunt unusquísque ad próximum suum: Erigámus deiectiónem pópuli nostri, et pugnémus pro pópulo nostro, et sanctis nostris. 1 Ma 3 44 Et congregátus est convéntus ut essent paráti in prœ́lium, et ut orárent et péterent misericórdiam et miseratiónes. 1 Ma 3 45 Et Ierúsalem non habitabátur, sed erat sicut desértum: non erat qui ingrederétur et egrederétur de natis eius. Et sanctum conculcabátur: et fílii alienigenárum erant in arce: ibi erat habitátio géntium: et abláta est volúptas a Iacob, et defécit ibi tíbia et cíthara. 1 Ma 3 46 Et congregáti sunt, et venérunt in Maspha contra Ierúsalem, quia locus oratiónis erat in Maspha ante in Israël. 1 Ma 3 47 Et ieiunavérunt illa die, et induérunt se cilíciis, et cínerem imposuérunt cápiti suo, et discidérunt vestiménta sua: 1 Ma 3 48 et expandérunt libros legis, de quibus scrutabántur gentes similitúdinem simulacrórum suórum: 1 Ma 3 49 et attulérunt ornaménta sacerdotália, et primítias, et décimas: et suscitavérunt Nazarǽos, qui impléverant dies: 1 Ma 3 50 et clamavérunt voce magna in cælum, dicéntes: Quid faciémus istis, et quo eos ducémus? 1 Ma 3 51 Et sancta tua conculcáta sunt, et contamináta sunt, et sacerdótes tui facti sunt in luctum, et in humilitátem: 1 Ma 3 52 et ecce natiónes convenérunt advérsum nos ut nos dispérdant: tu scis quæ cógitant in nos. 1 Ma 3 53 Quómodo potérimus subsístere ante fáciem eórum, nisi tu Deus ádiuves nos? 1 Ma 3 54 Et tubis exclamavérunt voce magna. 1 Ma 3 55 Et post hæc constítuit Iudas duces pópuli, tribúnos, et centuriónes, et pentacontárchos, et decuriónes. 1 Ma 3 56 Et dixit his, qui ædificábant domos, et sponsábant uxóres, et plantábant víneas, et formidolósis, ut redírent unusquísque in domum suam secúndum legem. 1 Ma 3 57 Et movérunt castra, et collocavérunt ad austrum Emmaum. 1 Ma 3 58 Et ait Iudas: Accingímini, et estóte fílii poténtes, et estóte paráti in mane, ut pugnétis advérsus natiónes has quæ convenérunt advérsus nos dispérdere nos, et sancta nostra: 1 Ma 3 59 quóniam mélius est nos mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum. 1 Ma 3 60 Sicut autem fúerit volúntas in cælo, sic fiat. 1 Ma 4 1 Et assúmpsit Górgias quinque míllia virórum, et mille équites eléctos: et movérunt castra nocte, 1 Ma 4 2 ut applicárent ad castra Iudæórum, et percúterent eos súbito: et fílii, qui erant ex arce, erant illis duces. 1 Ma 4 3 Et audívit Iudas, et surréxit ipse et poténtes percútere virtútem exercítuum regis, qui erant in Emmaum: 1 Ma 4 4 adhuc enim dispérsus erat exércitus a castris. 1 Ma 4 5 Et venit Górgias in castra Iudæ noctu, et néminem invénit: et quærébat eos in móntibus, quóniam dixit: Fúgiunt hi a nobis. 1 Ma 4 6 Et cum dies factus esset, appáruit Iudas in campo cum tribus míllibus virórum tantum, qui teguménta et gládios non habébant: 1 Ma 4 7 et vidérunt castra géntium válida, et loricátos et equitátus in circúitu eórum, et hi docti ad prœ́lium. 1 Ma 4 8 Et ait Iudas viris, qui secum erant: Ne timuéritis multitúdinem eórum, et ímpetum eórum ne formidétis. 1 Ma 4 9 Mementóte quáliter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequerétur eos Phárao cum exércitu multo. 1 Ma 4 10 Et nunc clamémus in cælum: et miserébitur nostri Dóminus, et memor erit testaménti patrum nostrórum, et cónteret exércitum istum ante fáciem nostram hódie: 1 Ma 4 11 et scient omnes gentes quia est qui rédimat et líberet Israël. 1 Ma 4 12 Et elevavérunt alienígenæ óculos suos, et vidérunt eos veniéntes ex advérso. 1 Ma 4 13 Et exiérunt de castris in prœ́lium, et tuba cecinérunt hi qui erant cum Iuda. 1 Ma 4 14 Et congréssi sunt: et contrítæ sunt gentes, et fugérunt in campum. 1 Ma 4 15 Novíssimi autem omnes cecidérunt in gládio, et persecúti sunt eos usque Gézeron, et usque in campos Idumǽæ, et Azóti, et Iámniæ: et cecidérunt ex illis usque ad tria míllia virórum. 1 Ma 4 16 Et revérsus est Iudas, et exércitus eius sequens eum. 1 Ma 4 17 Dixítque ad pópulum: Non concupiscátis spólia: quia bellum contra nos est, 1 Ma 4 18 et Górgias et exércitus eius prope nos in monte: sed state nunc contra inimícos nostros, et expugnáte eos, et sumétis póstea spólia secúri. 1 Ma 4 19 Et adhuc loquénte Iuda hæc, ecce appáruit pars quædam prospíciens de monte. 1 Ma 4 20 Et vidit Górgias quod in fugam convérsi sunt sui, et succendérunt castra: fumus enim, qui videbátur, declarábat quod factum est. 1 Ma 4 21 Quibus illi conspéctis timuérunt valde, aspiciéntes simul et Iudam, et exércitum in campo parátum ad prœ́lium. 1 Ma 4 22 Et fugérunt omnes in campum alienigenárum: 1 Ma 4 23 et Iudas revérsus est ad spólia castrórum, et accepérunt aurum multum, et argéntum, et hyacínthinum, et púrpuram marínam, et opes magnas. 1 Ma 4 24 Et convérsi, hymnum canébant, et benedicébant Deum in cælum, quóniam bonus est, quóniam in sǽculum misericórdia eius. 1 Ma 4 25 Et facta est salus magna in Israël in die illa. 1 Ma 4 26 Quicúmque autem alienigenárum evasérunt, venérunt, et nuntiavérunt Lýsiæ univérsa quæ accíderant. 1 Ma 4 27 Quibus ille audítis, consternátus ánimo deficiébat: quod non quália vóluit, tália contigérunt in Israël, et quália mandávit rex. 1 Ma 4 28 Et sequénti anno, congregávit Lýsias virórum electórum sexagínta míllia, et équitum quinque míllia, ut debelláret eos. 1 Ma 4 29 Et venérunt in Iudǽam, et castra posuérunt in Béthoron, et occúrrit illis Iudas cum decem míllibus viris. 1 Ma 4 30 Et vidérunt exércitum fortem, et orávit, et dixit: Benedíctus es salvátor Israël, qui contrivísti ímpetum poténtis in manu servi tui David, et tradidísti castra alienigenárum in manu Iónathæ fílii Saul, et armígeri eius. 1 Ma 4 31 Conclúde exércitum istum in manu pópuli tui Israël, et confundántur in exércitu suo et equítibus. 1 Ma 4 32 Da illis formídinem, et tábefac audáciam virtútis eórum, et commoveántur contritióne sua. 1 Ma 4 33 Déice illos gládio diligéntium te: et colláudent te omnes, qui novérunt nomen tuum, in hymnis. 1 Ma 4 34 Et commisérunt prœ́lium: et cecidérunt de exércitu Lýsiæ quinque míllia virórum. 1 Ma 4 35 Videns autem Lýsias fugam suórum, et Iudæórum audáciam, et quod paráti sunt aut vívere, aut mori fórtiter, ábiit Antiochíam, et elégit mílites, ut multiplicáti rursus venírent in Iudǽam. 1 Ma 4 36 Dixit autem Iudas, et fratres eius: Ecce contríti sunt inimíci nostri: ascendámus nunc mundáre sancta, et renováre. 1 Ma 4 37 Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion. 1 Ma 4 38 Et vidérunt sanctificatiónem desértam, et altáre profanátum, et portas exústas, et in átriis virgúlta nata sicut in saltu vel in móntibus, et pastophória díruta. 1 Ma 4 39 Et scidérunt vestiménta sua, et planxérunt planctu magno, et imposuérunt cínerem super caput suum, 1 Ma 4 40 et cecidérunt in fáciem super terram, et exclamavérunt tubis signórum, et clamavérunt in cælum. 1 Ma 4 41 Tunc ordinávit Iudas viros ut pugnárent advérsus eos qui erant in arce, donec emundárent sancta. 1 Ma 4 42 Et elégit sacerdótes sine mácula, voluntátem habéntes in lege Dei: 1 Ma 4 43 et mundavérunt sancta, et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum. 1 Ma 4 44 Et cogitávit de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fáceret. 1 Ma 4 45 Et íncidit illis consílium bonum ut destrúerent illud: ne forte illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes, et demolíti sunt illud. 1 Ma 4 46 Et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta, et respondéret de eis. 1 Ma 4 47 Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem, et ædificavérunt altáre novum secúndum illud quod fuit prius: 1 Ma 4 48 et ædificavérunt sancta, et quæ intra domum erant intrínsecus: et ædem, et átria sanctificavérunt. 1 Ma 4 49 Et fecérunt vasa sancta nova, et intulérunt candelábrum, et altáre incensórum, et mensam, in templum. 1 Ma 4 50 Et incénsum posuérunt super altáre, et accendérunt lucérnas quæ super candelábrum erant, et lucébant in templo. 1 Ma 4 51 Et posuérunt super mensam panes, et appendérunt vela, et consummavérunt ómnia ópera, quæ fécerant. 1 Ma 4 52 Et ante matutínum surrexérunt quinta et vigésima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centésimi quadragésimi octávi anni: 1 Ma 4 53 et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt. 1 Ma 4 54 Secúndum tempus et secúndum diem in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis, et cítharis, et cínyris, et in cýmbalis. 1 Ma 4 55 Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt, et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis. 1 Ma 4 56 Et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo, et obtulérunt holocáusta cum lætítia, et sacrifícium salutáris et laudis. 1 Ma 4 57 Et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis, et dedicavérunt portas et pastophória, et imposuérunt eis iánuas. 1 Ma 4 58 Et facta est lætítia in pópulo magna valde, et avérsum est oppróbrium géntium. 1 Ma 4 59 Et státuit Iudas, et fratres eius, et univérsa ecclésia Israël, ut agátur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigésima die mensis Casleu, cum lætítia et gáudio. 1 Ma 4 60 Et ædificavérunt in témpore illo montem Sion, et per circúitum muros altos et turres firmas, nequándo venírent gentes, et conculcárent eum sicut ántea fecérunt. 1 Ma 4 61 Et collocávit illic exércitum, ut servárent eum, et munívit eum ad custodiéndum Bethsúram, ut habéret pópulus munitiónem contra fáciem Idumǽæ. 1 Ma 5 1 Et factum est, ut audiérunt gentes in circúitu quia ædificátum est altáre et sanctuárium sicut prius, irátæ sunt valde: 1 Ma 5 2 et cogitábant tóllere genus Iacob, qui erant inter eos, et cœpérunt occídere de pópulo, et pérsequi. 1 Ma 5 3 Et debellábat Iudas fílios Esau in Idumǽa, et eos qui erant in Acrabatháne, quia circumsedébant Israëlítas: et percússit eos plaga magna. 1 Ma 5 4 Et recordátus est malítiam filiórum Bean, qui erant pópulo in láqueum et in scándalum, insidiántes ei in via. 1 Ma 5 5 Et conclúsi sunt ab eo in túrribus, et applícuit ad eos, et anathematizávit eos, et incéndit turres eórum igni cum ómnibus qui in eis erant. 1 Ma 5 6 Et transívit ad fílios Ammon, et invénit manum fortem, et pópulum copiósum, et Timótheum ducem ipsórum: 1 Ma 5 7 et commísit cum eis prœ́lia multa, et contríti sunt in conspéctu eórum, et percússit eos: 1 Ma 5 8 et cepit Gazer civitátem et fílias eius, et revérsus est in Iudǽam. 1 Ma 5 9 Et congregátæ sunt gentes quæ sunt in Gálaad advérsus Israëlítas, qui erant in fínibus eórum, ut tóllerent eos: et fugérunt in Dátheman munitiónem. 1 Ma 5 10 Et misérunt lítteras ad Iudam et fratres eius, dicéntes: Congregátæ sunt advérsum nos gentes per circúitum, ut nos áuferant, 1 Ma 5 11 et parant veníre, et occupáre munitiónem, in quam confúgimus: et Timótheus est dux exércitus eórum. 1 Ma 5 12 Nunc ergo veni, et éripe nos de mánibus eórum, quia cécidit multitúdo de nobis. 1 Ma 5 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfécti sunt: et captívas duxérunt uxóres eórum, et natos, et spólia, et peremérunt illic fere mille viros. 1 Ma 5 14 Et adhuc epístolæ legebántur, et ecce álii núntii venérunt de Galilǽa conscíssis túnicis, nuntiántes secúndum verba hæc: 1 Ma 5 15 dicéntes convenísse advérsum se a Ptolemáida, et Tyro, et Sidóne: et repléta est omnis Galilǽa alienígenis, ut nos consúmant. 1 Ma 5 16 Ut audívit autem Iudas et pópulus sermónes istos, convénit ecclésia magna cogitáre quid fácerent frátribus suis, qui in tribulatióne erant, et expugnabántur ab eis. 1 Ma 5 17 Dixítque Iudas Simóni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et líbera fratres tuos in Galilǽa: ego autem et frater meus Iónathas íbimus in Galaadítim. 1 Ma 5 18 Et relíquit Ioséphum fílium Zacharíæ, et Azaríam, duces pópuli, cum resíduo exércitu in Iudǽa ad custódiam: 1 Ma 5 19 et præcépit illis, dicens: Præestóte pópulo huic: et nolíte bellum commíttere advérsum gentes, donec revertámur. 1 Ma 5 20 Et partíti sunt Simóni viri tria míllia, ut iret in Galilǽam: Iudæ autem octo míllia in Galaadítim. 1 Ma 5 21 Et ábiit Simon in Galilǽam, et commísit prœ́lia multa cum géntibus: et contrítæ sunt gentes a fácie eius, et persecútus est eos usque ad portam 1 Ma 5 22 Ptolemáidis: et cecidérunt de géntibus fere tria míllia virórum. Et accépit spólia eórum, 1 Ma 5 23 et assúmpsit eos qui erant in Galilǽa et in Arbatis, cum uxóribus, et natis, et ómnibus quæ erant illis, et addúxit in Iudǽam cum lætítia magna. 1 Ma 5 24 Et Iudas Machabǽus, et Iónathas frater eius, transiérunt Iordánem, et abiérunt viam trium diérum per desértum. 1 Ma 5 25 Et occurrérunt eis Nabuthǽi, et suscepérunt eos pacífice, et narravérunt eis ómnia quæ accíderant frátribus eórum in Galaadítide, 1 Ma 5 26 et quia multi ex eis comprehénsi sunt in Bárasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Cárnaim: hæ omnes civitátes munítæ et magnæ. 1 Ma 5 27 Sed et in céteris civitátibus Galaadítidis tenéntur comprehénsi, et in crástinum constituérunt admovére exércitum civitátibus his, et comprehéndere, et tóllere eos in una die. 1 Ma 5 28 Et convértit Iudas et exércitus eius viam in desértum Bosor repénte, et occupávit civitátem: et occídit omnem másculum in ore gládii, et accépit ómnia spólia eórum, et succéndit eam igni. 1 Ma 5 29 Et surrexérunt inde nocte, et ibant usque ad munitiónem. 1 Ma 5 30 Et factum est dilúculo, cum elevássent óculos suos, ecce pópulus multus, cuius non erat númerus, portántes scalas et máchinas ut comprehénderent munitiónem, et expugnárent eos. 1 Ma 5 31 Et vidit Iudas quia cœpit bellum, et clamor belli ascéndit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitáte: 1 Ma 5 32 et dixit exercítui suo: Pugnáte hódie pro frátribus vestris. 1 Ma 5 33 Et venit tribus ordínibus post eos, et exclamavérunt tubis, et clamavérunt in oratióne. 1 Ma 5 34 Et cognovérunt castra Timóthei quia Machabǽus est, et refugérunt a fácie eius: et percussérunt eos plaga magna. Et cecidérunt ex eis in die illa fere octo míllia virórum. 1 Ma 5 35 Et divértit Iudas in Maspha, et expugnávit, et cepit eam: et occídit omnem másculum eius, et sumpsit spólia eius, et succéndit eam igni. 1 Ma 5 36 Inde perréxit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et réliquas civitátes Galaadítidis. 1 Ma 5 37 Post hæc autem verba congregávit Timótheus exércitum álium, et castra pósuit contra Raphon trans torréntem. 1 Ma 5 38 Et misit Iudas speculári exércitum: et renuntiavérunt ei, dicéntes: Quia convenérunt ad eum omnes gentes quæ in circúitu nostro sunt, exércitus multus nimis: 1 Ma 5 39 et Arabas conduxérunt in auxílium sibi, et castra posuérunt trans torréntem, paráti ad te veníre in prœ́lium. Et ábiit Iudas óbviam illis. 1 Ma 5 40 Et ait Timótheus princípibus exércitus sui: Cum appropinquáverit Iudas, et exércitus eius ad torréntem aquæ: si transíerit ad nos prior, non potérimus sustinére eum, quia potens póterit advérsum nos: 1 Ma 5 41 si vero timúerit transíre, et posúerit castra extra flumen, transfretámus ad eos, et potérimus advérsus illum. 1 Ma 5 42 Ut autem appropinquávit Iudas ad torréntem aquæ, státuit scribas pópuli secus torréntem, et mandávit eis, dicens: Néminem hóminum reliquéritis, sed véniant omnes in prœ́lium. 1 Ma 5 43 Et transfretávit ad illos prior, et omnis pópulus post eum, et contrítæ sunt omnes gentes a fácie eórum, et proiecérunt arma sua, et fugérunt ad fanum, quod erat in Cárnaim. 1 Ma 5 44 Et occupávit ipsam civitátem, et fanum succéndit igni cum ómnibus qui erant in ipso: et oppréssa est Cárnaim, et non pótuit sustinére contra fáciem Iudæ. 1 Ma 5 45 Et congregávit Iudas univérsos Israëlítas, qui erant in Galaadítide, a mínimo usque ad máximum, et uxóres eórum, et natos, et exércitum magnum valde, ut venírent in terram Iuda. 1 Ma 5 46 Et venérunt usque Ephron: et hæc cívitas magna in ingréssu pósita, muníta valde, et non erat declináre ab ea déxtera vel sinístra, sed per médiam iter erat. 1 Ma 5 47 Et inclusérunt se qui erant in civitáte, et obstruxérunt portas lapídibus: et misit ad eos Iudas verbis pacíficis, 1 Ma 5 48 dicens: Transeámus per terram vestram, ut eámus in terram nostram: et nemo vobis nocébit, tantum pédibus transíbimus. Et nolébant eis aperíre. 1 Ma 5 49 Et præcépit Iudas prædicáre in castris, ut applicárent unusquísque in quo erat loco: 1 Ma 5 50 et applicuérunt se viri virtútis, et oppugnávit civitátem illam tota die et tota nocte, et trádita est cívitas in manu eius: 1 Ma 5 51 et peremérunt omnem másculum in ore gládii, et eradicávit eam, et accépit spólia eius: et transívit per totam civitátem super interféctos. 1 Ma 5 52 Et transgréssi sunt Iordánem in campo magno, contra fáciem Bethsan. 1 Ma 5 53 Et erat Iudas cóngregans extrémos, et exhortabátur pópulum per totam viam, donec venírent in terram Iuda: 1 Ma 5 54 et ascendérunt in montem Sion cum lætítia, et gáudio, et obtulérunt holocáusta, quod nemo ex eis cecidísset donec reverteréntur in pace. 1 Ma 5 55 Et in diébus quibus erat Iudas et Iónathas in terra Gálaad, et Simon frater eius in Galilǽa contra fáciem Ptolemáidis, 1 Ma 5 56 audívit Ioséphus Zacharíæ fílius, et Azarías princeps virtútis, res bene gestas, et prœ́lia quæ facta sunt, 1 Ma 5 57 et dixit: Faciámus et ipsi nobis nomen, et eámus pugnáre advérsus gentes quæ in circúitu nostro sunt. 1 Ma 5 58 Et præcépit his qui erant in exércitu suo, et abiérunt Iámniam. 1 Ma 5 59 Et exívit Górgias de civitáte, et viri eius óbviam illis in pugnam. 1 Ma 5 60 Et fugáti sunt Ioséphus et Azarías usque in fines Iudǽæ: et cecidérunt illo die de pópulo Israël ad duo míllia viri, et facta est fuga magna in pópulo: 1 Ma 5 61 quia non audiérunt Iudam, et fratres eius, existimántes fórtiter se factúros. 1 Ma 5 62 Ipsi autem non erant de sémine virórum illórum, per quos salus facta est in Israël. 1 Ma 5 63 Et viri Iuda magnificáti sunt valde in conspéctu omnis Israël, et géntium ómnium ubi audiebátur nomen eórum. 1 Ma 5 64 Et convenérunt ad eos fausta acclamántes. 1 Ma 5 65 Et exívit Iudas et fratres eius, et expugnábant fílios Esau in terra quæ ad austrum est, et percússit Chebron et fílias eius: et muros eius, et turres succéndit igni in circúitu. 1 Ma 5 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenárum, et perambulábat Samaríam. 1 Ma 5 67 In die illa cecidérunt sacerdótes in bello, dum volunt fórtiter fácere, dum sine consílio éxeunt in prœ́lium. 1 Ma 5 68 Et declinávit Iudas in Azótum in terram alienigenárum, et díruit aras eórum, et sculptília deórum ipsórum succéndit igni: et cepit spólia civitátum, et revérsus est in terram Iuda. 1 Ma 6 1 Et rex Antíochus perambulábat superióres regiónes, et audívit esse civitátem Elymáidem in Pérside nobilíssimam, et copiósam in argénto et auro, 1 Ma 6 2 templúmque in ea lócuples valde, et illic velámina áurea, et lorícæ, et scuta, quæ relíquit Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Grǽcia. 1 Ma 6 3 Et venit, et quærébat cápere civitátem, et deprædári eam: et non pótuit, quóniam innótuit sermo his qui erant in civitáte: 1 Ma 6 4 et insurrexérunt in prœ́lium, et fugit inde, et ábiit cum tristítia magna, et revérsus est in Babylóniam. 1 Ma 6 5 Et venit qui nuntiáret ei in Pérside, quia fugáta sunt castra quæ erant in terra Iuda: 1 Ma 6 6 et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis, et fugátus est a fácie Iudæórum, et invaluérunt armis, et víribus, et spóliis multis, quæ cepérunt de castris, quæ excidérunt: 1 Ma 6 7 et quia diruérunt abominatiónem, quam ædificáverat super altáre quod erat in Ierúsalem: et sanctificatiónem, sicut prius, circumdedérunt muris excélsis, sed et Bethsúram civitátem suam. 1 Ma 6 8 Et factum est ut audívit rex sermónes istos, expávit, et commótus est valde: et décidit in lectum, et íncidit in languórem præ tristítia, quia non factum est ei sicut cogitábat. 1 Ma 6 9 Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori. 1 Ma 6 10 Et vocávit omnes amícos suos, et dixit illis: Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi, et córrui corde præ sollicitúdine: 1 Ma 6 11 et dixi in corde meo: In quantam tribulatiónem devéni, et in quos fluctus tristítiæ, in qua nunc sum: qui iucúndus eram, et diléctus in potestáte mea! 1 Ma 6 12 Nunc vero reminíscor malórum quæ feci in Ierúsalem, unde et ábstuli ómnia spólia áurea et argéntea quæ erant in ea, et misi auférre habitántes Iudǽam sine causa. 1 Ma 6 13 Cognóvi ergo quia proptérea invenérunt me mala ista: et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna. 1 Ma 6 14 Et vocávit Philíppum, unum de amícis suis, et præpósuit eum super univérsum regnum suum: 1 Ma 6 15 et dedit ei diadéma, et stolam suam, et ánnulum, ut addúceret Antíochum fílium suum, et nutríret eum, et regnáret. 1 Ma 6 16 Et mórtuus est illic Antíochus rex anno centésimo quadragésimo nono. 1 Ma 6 17 Et cognóvit Lýsias quóniam mórtuus est rex, et constítuit regnáre Antíochum fílium eius, quem nutrívit adolescéntem: et vocávit nomen eius Eúpator. 1 Ma 6 18 Et hi qui erant in arce, conclúserant Israël in circúitu sanctórum: et quærébant eis mala semper, et firmaméntum géntium. 1 Ma 6 19 Et cogitávit Iudas dispérdere eos: et convocávit univérsum pópulum, ut obsidérent eos. 1 Ma 6 20 Et convenérunt simul, et obsedérunt eos anno centésimo quinquagésimo, et fecérunt ballístas et máchinas. 1 Ma 6 21 Et exiérunt quidam ex eis qui obsidebántur: et adiunxérunt se illis áliqui ímpii ex Israël, 1 Ma 6 22 et abiérunt ad regem, et dixérunt: Quoúsque non facis iudícium, et víndicas fratres nostros? 1 Ma 6 23 Nos decrévimus servíre patri tuo, et ambuláre in præcéptis eius, et óbsequi edíctis eius: 1 Ma 6 24 et fílii pópuli nostri propter hoc alienábant se a nobis, et quicúmque inveniebántur ex nobis, interficiebántur, et hereditátes nostræ diripiebántur. 1 Ma 6 25 Et non ad nos tantum extendérunt manum, sed et in omnes fines nostros: 1 Ma 6 26 et ecce applicuérunt hódie ad arcem Ierúsalem occupáre eam, et munitiónem Bethsúram muniérunt: 1 Ma 6 27 et nisi prævéneris eos velócius, maióra quam hæc fácient, et non póteris obtinére eos. 1 Ma 6 28 Et irátus est rex, ut hæc audívit: et convocávit omnes amícos suos, et príncipes exércitus sui, et eos qui super équites erant: 1 Ma 6 29 sed et de regnis áliis et de ínsulis marítimis venérunt ad eum exércitus conductítii. 1 Ma 6 30 Et erat númerus exércitus eius, centum míllia péditum, et vigínti míllia équitum, et elephánti trigínta duo, docti ad prœ́lium. 1 Ma 6 31 Et venérunt per Idumǽam, et applicuérunt ad Bethsúram, et pugnavérunt dies multos: et fecérunt máchinas, et exiérunt, et succendérunt eas igni, et pugnavérunt viríliter. 1 Ma 6 32 Et recéssit Iudas ab arce, et movit castra ad Bethzácharam contra castra regis. 1 Ma 6 33 Et surréxit rex ante lucem, et concitávit exércitus in ímpetum contra viam Bethzácharam: et comparavérunt se exércitus in prœ́lium, et tubis cecinérunt: 1 Ma 6 34 et elephántis ostendérunt sánguinem uvæ et mori, ad acuéndos eos in prœ́lium: 1 Ma 6 35 et divisérunt béstias per legiónes, et astitérunt síngulis elephántis mille viri in lorícis concatenátis, et gáleæ ǽreæ in capítibus eórum: et quingénti équites ordináti unicuíque béstiæ elécti erant. 1 Ma 6 36 Hi ante tempus, ubicúmque erat béstia, ibi erant: et quocúmque ibat, ibant, et non discedébant ab ea. 1 Ma 6 37 Sed et turres lígneæ super eos firmæ protegéntes super síngulas béstias: et super eas máchinæ: et super síngulas viri virtútis trigínta duo, qui pugnábant désuper: et Indus magíster béstiæ. 1 Ma 6 38 Et resíduum equitátum hinc et inde státuit in duas partes, tubis exércitum commovére, et perurgére constipátos in legiónibus eius. 1 Ma 6 39 Et ut refúlsit sol in clýpeos áureos et ǽreos, resplenduérunt montes ab eis, et resplenduérunt sicut lámpades ignis. 1 Ma 6 40 Et distíncta est pars exércitus regis per montes excélsos, et ália per loca humília: et ibant caute et ordináte. 1 Ma 6 41 Et commovebántur omnes inhabitántes terram a voce multitúdinis, et incéssu turbæ, et collisióne armórum: erat enim exércitus magnus valde, et fortis. 1 Ma 6 42 Et appropiávit Iudas et exércitus eius in prœ́lium, et cecidérunt de exércitu regis sexcénti viri. 1 Ma 6 43 Et vidit Eleázar fílius Saura unam de béstiis loricátam lorícis regis: et erat éminens super céteras béstias, et visum est ei quod in ea esset rex: 1 Ma 6 44 et dedit se ut liberáret pópulum suum, et acquíreret sibi nomen ætérnum. 1 Ma 6 45 Et cucúrrit ad eam audácter in médio legiónis, interfíciens a dextris et a sinístris, et cadébant ab eo huc atque illuc. 1 Ma 6 46 Et ivit sub pedes elephántis, et suppósuit se ei, et occídit eum: et cécidit in terram super ipsum, et mórtuus est illic. 1 Ma 6 47 Et vidéntes virtútem regis, et ímpetum exércitus eius, divertérunt se ab eis. 1 Ma 6 48 Castra autem regis ascendérunt contra eos in Ierúsalem, et applicuérunt castra regis ad Iudǽam, et montem Sion. 1 Ma 6 49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsúra: et exiérunt de civitáte, quia non erant eis ibi aliménta conclúsis, quia sábbata erant terræ. 1 Ma 6 50 Et comprehéndit rex Bethsúram: et constítuit illic custódiam serváre eam. 1 Ma 6 51 Et convértit castra ad locum sanctificatiónis dies multos: et státuit illic ballístas, et máchinas, et ignis iácula, et torménta ad lápides iactándos, et spícula, et scórpios ad mitténdas sagíttas, et fundíbula. 1 Ma 6 52 Fecérunt autem et ipsi máchinas advérsus máchinas eórum, et pugnavérunt dies multos. 1 Ma 6 53 Escæ autem non erant in civitáte, eo quod séptimus annus esset: et qui remánserant in Iudǽa de géntibus, consúmpserant relíquias eórum, quæ repósitæ fúerant. 1 Ma 6 54 Et remansérunt in sanctis viri pauci, quóniam obtinúerat eos fames: et dispérsi sunt unusquísque in locum suum. 1 Ma 6 55 Et audívit Lýsias quod Philíppus, quem constitúerat rex Antíochus cum adhuc víveret, ut nutríret Antíochum fílium suum, et regnáret, 1 Ma 6 56 revérsus esset a Pérside et Média, et exércitus qui abíerat cum ipso, et quia quærébat suscípere regni negótia: 1 Ma 6 57 festinávit ire, et dícere ad regem, et duces exércitus: Defícimus quotídie, et esca nobis módica est: et locus, quem obsidémus, est munítus, et incúmbit nobis ordináre de regno. 1 Ma 6 58 Nunc ítaque demus dextras homínibus istis, et faciámus cum illis pacem, et cum omni gente eórum: 1 Ma 6 59 et constituámus illis ut ámbulent in legítimis suis sicut prius: propter legítima enim ipsórum, quæ despéximus, iráti sunt, et fecérunt ómnia hæc. 1 Ma 6 60 Et plácuit sermo in conspéctu regis et príncipum: et misit ad eos pacem fácere, et recepérunt illam. 1 Ma 6 61 Et iurávit illis rex et príncipes, et exiérunt de munitióne. 1 Ma 6 62 Et intrávit rex montem Sion, et vidit munitiónem loci: et rupit cítius iuraméntum quod iurávit, et mandávit destrúere murum in gyro. 1 Ma 6 63 Et discéssit festinánter, et revérsus est Antiochíam, et invénit Philíppum dominántem civitáti: et pugnávit advérsus eum, et occupávit civitátem. 1 Ma 7 1 Anno centésimo quinquagésimo primo, éxiit Demétrius Seléuci fílius ab urbe Roma, et ascéndit cum paucis viris in civitátem marítimam, et regnávit illic. 1 Ma 7 2 Et factum est, ut ingréssus est domum regni patrum suórum, comprehéndit exércitus Antíochum et Lýsiam, ut addúcerent eos ad eum. 1 Ma 7 3 Et res ei innótuit, et ait: Nolíte mihi osténdere fáciem eórum. 1 Ma 7 4 Et occídit eos exércitus. Et sedit Demétrius super sedem regni sui. 1 Ma 7 5 Et venérunt ad eum viri iníqui et ímpii ex Israël: et Alcimus dux eórum, qui volébat fíeri sacérdos. 1 Ma 7 6 Et accusavérunt pópulum apud regem, dicéntes: Pérdidit Iudas et fratres eius omnes amícos tuos, et nos dispérsit de terra nostra. 1 Ma 7 7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et vídeat extermínium omne quod fecit nobis, et regiónibus regis: et púniat omnes amícos eius, et adiutóres eórum. 1 Ma 7 8 Et elégit rex ex amícis suis Bácchidem, qui dominabátur trans flumen magnum in regno, et fidélem regi: et misit eum, 1 Ma 7 9 ut vidéret extermínium quod fecit Iudas: sed et Alcimum ímpium constítuit in sacerdótium, et mandávit ei fácere ultiónem in fílios Israël. 1 Ma 7 10 Et surrexérunt, et venérunt cum exércitu magno in terram Iuda: et misérunt núntios, et locúti sunt ad Iudam et ad fratres eius verbis pacíficis in dolo. 1 Ma 7 11 Et non intendérunt sermónibus eórum: vidérunt enim quia venérunt cum exércitu magno. 1 Ma 7 12 Et convenérunt ad Alcimum et Bácchidem congregátio scribárum requírere quæ iusta sunt: 1 Ma 7 13 et primi, Assidǽi qui erant in fíliis Israël: et exquirébant ab eis pacem. 1 Ma 7 14 Dixérunt enim: Homo sacérdos de sémine Aaron venit: non decípiet nos: 1 Ma 7 15 et locútus est cum eis verba pacífica, et iurávit illis, dicens: Non inferémus vobis malum, neque amícis vestris. 1 Ma 7 16 Et credidérunt ei: et comprehéndit ex eis sexagínta viros, et occídit eos in una die, secúndum verbum quod scriptum est: 1 Ma 7 17 Carnes sanctórum tuórum, et sánguinem ipsórum effudérunt in circúitu Ierúsalem, et non erat qui sepelíret. 1 Ma 7 18 Et incúbuit timor et tremor in omnem pópulum: quia dixérunt: Non est véritas, et iudícium in eis: transgréssi sunt enim constitútum, et iusiurándum quod iuravérunt. 1 Ma 7 19 Et movit Bácchides castra ab Ierúsalem, et applícuit in Bethzécha: et misit, et comprehéndit multos ex eis qui a se effúgerant: et quosdam de pópulo mactávit, et in púteum magnum proiécit. 1 Ma 7 20 Et commísit regiónem Alcimo, et relíquit cum eo auxílium in adiutórium ipsi. Et ábiit Bácchides ad regem: 1 Ma 7 21 et satis agébat Alcimus pro principátu sacerdótii sui. 1 Ma 7 22 Et convenérunt ad eum omnes, qui perturbábant pópulum suum, et obtinuérunt terram Iuda, et fecérunt plagam magnam in Israël. 1 Ma 7 23 Et vidit Iudas ómnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant fíliis Israël, multo plus quam gentes. 1 Ma 7 24 Et éxiit in omnes fines Iudǽæ in circúitu, et fecit vindíctam in viros desertóres, et cessavérunt ultra exíre in regiónem. 1 Ma 7 25 Vidit autem Alcimus quod præváluit Iudas et qui cum eo erant, et cognóvit quia non potest sustinére eos: et regréssus est ad regem, et accusávit eos multis crimínibus. 1 Ma 7 26 Et misit rex Nicánorem, unum ex princípibus suis nobilióribus, qui erat inimicítias exércens contra Israël: et mandávit ei evértere pópulum. 1 Ma 7 27 Et venit Nicánor in Ierúsalem cum exércitu magno, et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacíficis cum dolo, 1 Ma 7 28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: véniam cum viris paucis, ut vídeam fácies vestras cum pace. 1 Ma 7 29 Et venit ad Iudam, et salutavérunt se ínvicem pacífice: et hostes paráti erant rápere Iudam. 1 Ma 7 30 Et innótuit sermo Iudæ quóniam cum dolo vénerat ad eum: et contérritus est ab eo, et ámplius nóluit vidére fáciem eius. 1 Ma 7 31 Et cognóvit Nicánor quóniam denudátum est consílium eius: et exívit óbviam Iudæ in pugnam iuxta Capharsálama. 1 Ma 7 32 Et cecidérunt de Nicánoris exércitu fere quinque míllia viri, et fugérunt in civitátem David. 1 Ma 7 33 Et post hæc verba ascéndit Nicánor in montem Sion: et exiérunt de sacerdótibus pópuli salutáre eum in pace, et demonstráre ei holocautómata, quæ offerebántur pro rege. 1 Ma 7 34 Et irrídens sprevit eos, et pólluit: et locútus est supérbe, 1 Ma 7 35 et iurávit cum ira, dicens: Nisi tráditus fúerit Iudas et exércitus eius in manus meas, contínuo cum regréssus fúero in pace, succéndam domum istam. Et éxiit cum ira magna. 1 Ma 7 36 Et intravérunt sacerdótes, et stetérunt ante fáciem altáris et templi, et flentes dixérunt: 1 Ma 7 37 Tu Dómine elegísti domum istam ad invocándum nomen tuum in ea, ut esset domus oratiónis et obsecratiónis pópulo tuo: 1 Ma 7 38 fac vindíctam in hómine isto et exércitu eius, et cadant in gládio: meménto blasphémias eórum, et ne déderis eis ut permáneant. 1 Ma 7 39 Et éxiit Nicánor ab Ierúsalem, et castra applícuit ad Béthoron: et occúrrit illi exércitus Sýriæ. 1 Ma 7 40 Et Iudas applícuit in Adársa cum tribus míllibus viris: et orávit Iudas, et dixit: 1 Ma 7 41 Qui missi erant a rege Sennácherib, Dómine, quia blasphemavérunt te, éxiit ángelus, et percússit ex eis centum octogínta quinque míllia: 1 Ma 7 42 sic cóntere exércitum istum in conspéctu nostro hódie: et sciant céteri quia male locútus est super sancta tua: et iúdica illum secúndum malítiam illíus. 1 Ma 7 43 Et commisérunt exércitus prœ́lium tertiadécima die mensis Adar: et contríta sunt castra Nicánoris, et cécidit ipse primus in prœ́lio. 1 Ma 7 44 Ut autem vidit exércitus eius quia cecidísset Nicánor, proiecérunt arma sua, et fugérunt: 1 Ma 7 45 et persecúti sunt eos viam uníus diéi ab Adázer úsquequo veniátur in Gázara, et tubis cecinérunt post eos cum significatiónibus: 1 Ma 7 46 et exiérunt de ómnibus castéllis Iudǽæ in circúitu, et ventilábant eos córnibus, et convertebántur íterum ad eos, et cecidérunt omnes gládio, et non est relíctus ex eis nec unus. 1 Ma 7 47 Et accepérunt spólia eórum in prædam: et caput Nicánoris amputavérunt, et déxteram eius, quam exténderat supérbe, et attulérunt, et suspendérunt contra Ierúsalem. 1 Ma 7 48 Et lætátus est pópulus valde, et egérunt diem illam in lætítia magna. 1 Ma 7 49 Et constítuit agi ómnibus annis diem istam tertiadécima die mensis Adar. 1 Ma 7 50 Et síluit terra Iuda dies paucos. 1 Ma 8 1 Et audívit Iudas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias: et quia sunt poténtes víribus. 1 Ma 8 2 Et audiérunt prœ́lia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum: 1 Ma 8 3 et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia: 1 Ma 8 4 locáque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervénerant eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna: céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis. 1 Ma 8 5 Et Philíppum et Persen Ceteórum regem, et céteros qui advérsum eos arma túlerant, contrivérunt in bello, et obtinuérunt eos: 1 Ma 8 6 et Antíochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intúlerat habens centum vigínti elephántos, et equitátum, et currus, et exércitum magnum valde, contrítum ab eis: 1 Ma 8 7 et quia cepérunt eum vivum, et statuérunt ei ut daret ipse, et qui regnárent post ipsum, tribútum magnum, et daret óbsides, et constitútum, 1 Ma 8 8 et regiónem Indórum, et Medos, et Lydos, de óptimis regiónibus eórum: et accéptas eas ab eis, dedérunt Eúmeni regi, 1 Ma 8 9 et quia qui erant apud Hélladam, voluérunt ire, et tóllere eos: et innótuit sermo his, 1 Ma 8 10 et misérunt ad eos ducem unum, et pugnavérunt contra illos, et cecidérunt ex eis multi, et captívas duxérunt uxóres eórum et fílios, et diripuérunt eos, et terram eórum possedérunt, et destruxérunt muros eórum, et in servitútem illos redegérunt usque in hunc diem: 1 Ma 8 11 et resídua regna, et ínsulas, quæ aliquándo restíterant illis, exterminavérunt, et in potestátem redegérunt. 1 Ma 8 12 Cum amícis autem suis, et qui in ipsis réquiem habébant, conservavérunt amicítiam, et obtinuérunt regna, quæ erant próxima, et quæ erant longe: quia quicúmque audiébant nomen eórum, timébant eos: 1 Ma 8 13 quibus vero vellent auxílio esse ut regnárent, regnábant: quos autem vellent, regno deturbábant: et exaltáti sunt valde. 1 Ma 8 14 Et in ómnibus istis nemo portábat diadéma, nec induebátur púrpura, ut magnificarétur in ea. 1 Ma 8 15 Et quia cúriam fecérunt sibi, et quotídie consulébant trecéntos vigínti consílium agéntes semper de multitúdine, ut quæ digna sunt, gerant: 1 Ma 8 16 et commíttunt uni hómini magistrátum suum per síngulos annos dominári univérsæ terræ suæ, et omnes obédiunt uni, et non est invídia, neque zelus inter eos. 1 Ma 8 17 Et elégit Iudas Eupólemum fílium Ioánnis fílii Iacob, et Iasónem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem: 1 Ma 8 18 et ut auférrent ab eis iugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël. 1 Ma 8 19 Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt: 1 Ma 8 20 Iudas Machabǽus, et fratres eius, et pópulus Iudæórum, misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros. 1 Ma 8 21 Et plácuit sermo in conspéctu eórum. 1 Ma 8 22 Et hoc rescríptum est quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Ierúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis: 1 Ma 8 23 Bene sit Románis, et genti Iudæórum, in mari et in terra in ætérnum: gladiúsque et hostis procul sit ab eis. 1 Ma 8 24 Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum, 1 Ma 8 25 auxílium feret gens Iudæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno: 1 Ma 8 26 et prœliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes. 1 Ma 8 27 Simíliter autem et si genti Iudæórum prius accíderit bellum, adiuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit: 1 Ma 8 28 et adiuvántibus non dábitur tríticum, arma, pecúnia, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum absque dolo: 1 Ma 8 29 secúndum hæc verba constituérunt Románi pópulo Iudæórum. 1 Ma 8 30 Quod si post hæc verba hi aut illi áddere aut démere ad hæc áliquid volúerint, fácient ex propósito suo: et quæcúmque addíderint, vel démpserint, rata erunt. 1 Ma 8 31 Sed et de malis, quæ Demétrius rex fecit in eos, scrípsimus ei, dicéntes: Quare gravásti iugum tuum super amícos nostros, et sócios Iudǽos? 1 Ma 8 32 Si ergo íterum adíerint nos, advérsum te faciémus illis iudícium, et pugnábimus tecum mari terráque. 1 Ma 9 1 Intérea, ut audívit Demétrius quia cécidit Nicánor et exércitus eius in prœ́lio, appósuit Bácchidem et Alcimum rursum míttere in Iudǽam, et dextrum cornu cum illis. 1 Ma 9 2 Et abiérunt viam quæ ducit in Gálgala, et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbéllis: et occupavérunt eam, et peremérunt ánimas hóminum multas. 1 Ma 9 3 In mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi, applicuérunt exércitum ad Ierúsalem: 1 Ma 9 4 et surrexérunt, et abiérunt in Béream vigínti míllia virórum, et duo míllia équitum. 1 Ma 9 5 Et Iudas posúerat castra in Láisa, et tria míllia viri elécti cum eo: 1 Ma 9 6 et vidérunt multitúdinem exércitus, quia multi sunt, et timuérunt valde: et multi subtraxérunt se de castris, et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri. 1 Ma 9 7 Et vidit Iudas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum, et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est. 1 Ma 9 8 Et dixit his qui resídui erant: Surgámus, et eámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos. 1 Ma 9 9 Et avertébant eum, dicéntes: Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo, et revertámur ad fratres nostros, et tunc pugnábimus advérsus eos: nos autem pauci sumus. 1 Ma 9 10 Et ait Iudas: Absit istam rem fácere ut fugiámus ab eis: et si appropiávit tempus nostrum, moriámur in virtúte propter fratres nostros, et non inferámus crimen glóriæ nostræ. 1 Ma 9 11 Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam: et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes. 1 Ma 9 12 Bácchides autem erat in dextro cornu, et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis: 1 Ma 9 13 exclamavérunt autem et hi qui erant ex parte Iudæ étiam ipsi, et commóta est terra a voce exercítuum: et commíssum est prœ́lium a mane usque ad vésperam. 1 Ma 9 14 Et vidit Iudas quod fírmior est pars exércitus Bácchidis in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde: 1 Ma 9 15 et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti. 1 Ma 9 16 Et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Iudam, et eos qui cum ipso erant, a tergo: 1 Ma 9 17 et ingravátum est prœ́lium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis. 1 Ma 9 18 Et Iudas cécidit, et céteri fugérunt. 1 Ma 9 19 Et Iónathas et Simon tulérunt Iudam fratrem suum, et sepeliérunt eum in sepúlcro patrum suórum in civitáte Modin. 1 Ma 9 20 Et flevérunt eum omnis pópulus Israël planctu magno, et lugébant dies multos, 1 Ma 9 21 et dixérunt: Quómodo cécidit potens, qui salvum faciébat pópulum Israël! 1 Ma 9 22 Et cétera verba bellórum Iudæ, et virtútum, quas fecit, et magnitúdinis eius, non sunt descrípta: multa enim erant valde. 1 Ma 9 23 Et factum est: post óbitum Iudæ emersérunt iníqui in ómnibus fínibus Israël, et exórti sunt omnes qui operabántur iniquitátem. 1 Ma 9 24 In diébus illis facta est fames magna valde, et trádidit se Bácchidi omnis régio eórum cum ipsis. 1 Ma 9 25 Et elégit Bácchides viros ímpios, et constítuit eos dóminos regiónis: 1 Ma 9 26 et exquirébant, et perscrutabántur amícos Iudæ, et adducébant eos ad Bácchidem, et vindicábat in illos, et illudébat. 1 Ma 9 27 Et facta est tribulátio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus prophéta in Israël. 1 Ma 9 28 Et congregáti sunt omnes amíci Iudæ, et dixérunt Iónathæ: 1 Ma 9 29 Ex quo frater tuus Iudas defúnctus est, vir símilis ei non est, qui éxeat contra inimícos nostros, Bácchidem et eos qui inimíci sunt gentis nostræ. 1 Ma 9 30 Nunc ítaque, te hódie elégimus esse pro eo nobis in príncipem, et ducem ad bellándum bellum nostrum. 1 Ma 9 31 Et suscépit Iónathas témpore illo principátum, et surréxit loco Iudæ fratris sui. 1 Ma 9 32 Et cognóvit Bácchides, et quærébat eum occídere. 1 Ma 9 33 Et cognóvit Iónathas, et Simon frater eius, et omnes qui cum eo erant: et fugérunt in desértum Thécuæ et consedérunt ad aquam lacus Asphar. 1 Ma 9 34 Et cognóvit Bácchides, et die sabbatórum venit ipse et omnis exércitus eius trans Iordánem. 1 Ma 9 35 Et Iónathas misit fratrem suum ducem pópuli, et rogávit Nabuthǽos amícos suos, ut commodárent illis apparátum suum, qui erat copiósus. 1 Ma 9 36 Et exiérunt fílii Iambri ex Mádaba, et comprehendérunt Ioánnem et ómnia quæ habébat, et abiérunt habéntes ea. 1 Ma 9 37 Post hæc verba, renuntiátum est Iónathæ et Simóni fratri eius, quia fílii Iambri fáciunt núptias magnas, et ducunt sponsam ex Mádaba fíliam uníus de magnis princípibus Chánaan cum ambitióne magna. 1 Ma 9 38 Et recordáti sunt sánguinis Ioánnis fratris sui: et ascendérunt, et abscondérunt se sub teguménto montis. 1 Ma 9 39 Et elevavérunt óculos suos, et vidérunt: et ecce tumúltus, et apparátus multus: et sponsus procéssit, et amíci eius, et fratres eius óbviam illis cum týmpanis, et músicis, et armis multis. 1 Ma 9 40 Et surrexérunt ad eos ex insídiis, et occidérunt eos, et cecidérunt vulneráti multi, et resídui fugérunt in montes: et accepérunt ómnia spólia eórum: 1 Ma 9 41 et convérsæ sunt núptiæ in luctum, et vox musicórum ipsórum in laméntum. 1 Ma 9 42 Et vindicavérunt vindíctam sánguinis fratris sui: et revérsi sunt ad ripam Iordánis. 1 Ma 9 43 Et audívit Bácchides, et venit die sabbatórum usque ad oram Iordánis in virtúte magna. 1 Ma 9 44 Et dixit ad suos Iónathas: Surgámus, et pugnémus contra inimícos nostros: non est enim hódie sicut heri et nudiustértius: 1 Ma 9 45 ecce enim bellum ex advérso, aqua vero Iordánis hinc et inde, et ripæ, et palúdes, et saltus: et non est locus diverténdi. 1 Ma 9 46 Nunc ergo, clamáte in cælum, ut liberémini de manu inimicórum vestrórum. Et commíssum est bellum. 1 Ma 9 47 Et exténdit Iónathas manum suam percútere Bácchidem, et divértit ab eo retro: 1 Ma 9 48 et desíliit Iónathas, et qui cum eo erant, in Iordánem, et transnatavérunt ad eos Iordánem. 1 Ma 9 49 Et cecidérunt de parte Bácchidis die illa mille viri. Et revérsi sunt in Ierúsalem, 1 Ma 9 50 et ædificavérunt civitátes munítas in Iudǽa, munitiónem quæ erat in Iéricho, et in Ammaum, et in Béthoron, et in Bethel, et Thámnata, et Phara, et Thopo muris excélsis, et portis, et seris. 1 Ma 9 51 Et pósuit custódiam in eis, ut inimicítias exercérent in Israël: 1 Ma 9 52 et munívit civitátem Bethsúram, et Gázaram, et arcem, et pósuit in eis auxília, et apparátum escárum: 1 Ma 9 53 et accépit fílios príncipum regiónis óbsides, et pósuit eos in arce in Ierúsalem in custódiam. 1 Ma 9 54 Et anno centésimo quinquagésimo tértio, mense secúndo, præcépit Alcimus déstrui muros domus sanctæ interióris, et déstrui ópera prophetárum: et cœpit destrúere. 1 Ma 9 55 In témpore illo percússus est Alcimus: et impedíta sunt ópera illíus, et occlúsum est os eius, et dissolútus est parálysi, nec ultra pótuit loqui verbum, et mandáre de domo sua. 1 Ma 9 56 Et mórtuus est Alcimus in témpore illo cum torménto magno. 1 Ma 9 57 Et vidit Bácchides quóniam mórtuus est Alcimus, et revérsus est ad regem. Et síluit terra annis duóbus. 1 Ma 9 58 Et cogitavérunt omnes iníqui, dicéntes: Ecce Iónathas, et qui cum eo sunt, in siléntio hábitant confidénter: nunc ergo adducámus Bácchidem, et comprehéndet eos omnes una nocte. 1 Ma 9 59 Et abiérunt, et consílium ei dedérunt. 1 Ma 9 60 Et surréxit ut veníret cum exércitu multo: et misit occúlte epístolas sóciis suis, qui erant in Iudǽa, ut comprehénderent Iónathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuérunt, quia innótuit eis consílium eórum. 1 Ma 9 61 Et apprehéndit de viris regiónis, qui príncipes erant malítiæ, quinquagínta viros, et occídit eos: 1 Ma 9 62 et secéssit Iónathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbéssen, quæ est in desérto: et exstrúxit díruta eius, et firmavérunt eam. 1 Ma 9 63 Et cognóvit Bácchides, et congregávit univérsam multitúdinem suam: et his, qui de Iudǽa erant, denuntiávit. 1 Ma 9 64 Et venit, et castra pósuit désuper Bethbéssen: et oppugnávit eam dies multos, et fecit máchinas. 1 Ma 9 65 Et relíquit Iónathas Simónem fratrem suum in civitáte, et éxiit in regiónem, et venit cum número: 1 Ma 9 66 et percússit Odaren et fratres eius, et fílios Pháseron in tabernáculis ipsórum: et cœpit cǽdere, et créscere in virtútibus. 1 Ma 9 67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exiérunt de civitáte, et succendérunt máchinas, 1 Ma 9 68 et pugnavérunt contra Bácchidem, et contrítus est ab eis: et afflixérunt eum valde, quóniam consílium eius et congréssus eius erat inánis. 1 Ma 9 69 Et irátus contra viros iníquos, qui ei consílium déderant ut veníret in regiónem ipsórum, multos ex eis occídit: ipse autem cogitávit cum réliquis abíre in regiónem suam. 1 Ma 9 70 Et cognóvit Iónathas: et misit ad eum legátos compónere pacem cum ipso, et réddere ei captivitátem. 1 Ma 9 71 Et libénter accépit, et fecit secúndum verba eius, et iurávit se nihil factúrum ei mali ómnibus diébus vitæ eius. 1 Ma 9 72 Et réddidit ei captivitátem, quam prius erat prædátus de terra Iuda: et convérsus ábiit in terram suam, et non appósuit ámplius veníre in fines eius. 1 Ma 9 73 Et cessávit gládius ex Israël: et habitávit Iónathas in Machmas, et cœpit Iónathas ibi iudicáre pópulum, et exterminávit ímpios ex Israël. 1 Ma 10 1 Et anno centésimo sexagésimo, ascéndit Alexánder Antíochi fílius, qui cognominátus est Nóbilis, et occupávit Ptolemáidam: et recepérunt eum, et regnávit illic. 1 Ma 10 2 Et audívit Demétrius rex, et congregávit exércitum copiósum valde, et exívit óbviam illi in prœ́lium. 1 Ma 10 3 Et misit Demétrius epístolam ad Iónathan verbis pacíficis, ut magnificáret eum. 1 Ma 10 4 Dixit enim: Anticipémus fácere pacem cum eo, priúsquam fáciat cum Alexándro advérsum nos: 1 Ma 10 5 recordábitur enim ómnium malórum, quæ fécimus in eum, et in fratrem eius, et in gentem eius. 1 Ma 10 6 Et dedit ei potestátem congregándi exércitum, et fabricáre arma, et esse ipsum sócium eius: et óbsides, qui erant in arce, iussit tradi ei. 1 Ma 10 7 Et venit Iónathas in Ierúsalem, et legit epístolas in audítu omnis pópuli, et eórum qui in arce erant. 1 Ma 10 8 Et timuérunt timóre magno, quóniam audiérunt quod dedit ei rex potestátem congregándi exércitum. 1 Ma 10 9 Et tráditi sunt Iónathæ óbsides, et réddidit eos paréntibus suis: 1 Ma 10 10 et habitávit Iónathas in Ierúsalem, et cœpit ædificáre et innováre civitátem. 1 Ma 10 11 Et dixit faciéntibus ópera ut exstrúerent muros, et montem Sion in circúitu lapídibus quadrátis ad munitiónem: et ita fecérunt. 1 Ma 10 12 Et fugérunt alienígenæ, qui erant in munitiónibus quas Bácchides ædificáverat: 1 Ma 10 13 et relíquit unusquísque locum suum, et ábiit in terram suam: 1 Ma 10 14 tantum in Bethsúra remansérunt áliqui ex his qui relíquerant legem et præcépta Dei: erat enim hæc eis ad refúgium. 1 Ma 10 15 Et audívit Alexánder rex promíssa, quæ promísit Demétrius Iónathæ: et narravérunt ei prœ́lia, et virtútes quas ipse fecit, et fratres eius, et labóres quos laboravérunt: 1 Ma 10 16 et ait: Numquid inveniémus áliquem virum talem? et nunc faciémus eum amícum, et sócium nostrum. 1 Ma 10 17 Et scripsit epístolam, et misit ei secúndum hæc verba, dicens: 1 Ma 10 18 Rex Alexánder fratri Iónathæ salútem. 1 Ma 10 19 Audívimus de te quod vir potens sis víribus, et aptus es ut sis amícus noster: 1 Ma 10 20 et nunc constitúimus te hódie summum sacerdótem gentis tuæ, et ut amícus vocéris regis (et misit ei púrpuram, et corónam áuream) et quæ nostra sunt séntias nobíscum, et consérves amicítias ad nos. 1 Ma 10 21 Et índuit se Iónathas stola sancta séptimo mense, anno centésimo sexagésimo, in die solémni scenopégiæ: et congregávit exércitum, et fecit arma copiósa. 1 Ma 10 22 Et audívit Demétrius verba ista, et contristátus est nimis, et ait: 1 Ma 10 23 Quid hoc fécimus, quod præoccupávit nos Alexánder apprehéndere amicítiam Iudæórum ad munímen sui? 1 Ma 10 24 scribam et ego illis verba deprecatória, et dignitátes, et dona, ut sint mecum in adiutórium. 1 Ma 10 25 Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demétrius genti Iudæórum salútem. 1 Ma 10 26 Quóniam servástis ad nos pactum, et mansístis in amicítia nostra, et non accessístis ad inimícos nostros, audívimus, et gavísi sumus. 1 Ma 10 27 Et nunc perseveráte adhuc conserváre ad nos fidem, et retribuémus vobis bona pro his quæ fecístis nobíscum: 1 Ma 10 28 et remittémus vobis præstatiónes multas, et dábimus vobis donatiónes. 1 Ma 10 29 Et nunc absólvo vos et omnes Iudǽos a tribútis, et prétia salis indúlgeo, et corónas remítto, et tértias séminis: 1 Ma 10 30 et dimídiam partem fructus ligni, quod est portiónis meæ, relínquo vobis ex hodiérno die, et deínceps, ne accipiátur a terra Iuda, et a tribus civitátibus quæ ádditæ sunt illi ex Samaría et Galilǽa: ex hodiérna die et in totum tempus: 1 Ma 10 31 et Ierúsalem sit sancta, et líbera cum fínibus suis: et décimæ et tribúta ipsíus sint. 1 Ma 10 32 Remítto étiam potestátem arcis, quæ est in Ierúsalem: et do eam summo sacerdóti, ut constítuat in ea viros quoscúmque ipse elégerit, qui custódiant eam. 1 Ma 10 33 Et omnem ánimam Iudæórum, quæ captíva est a terra Iuda in omni regno meo, relínquo líberam gratis, ut omnes a tribútis solvántur, étiam pécorum suórum. 1 Ma 10 34 Et omnes dies solémnes, et sábbata, et neoméniæ, et dies decréti, et tres dies ante diem solémnem, et tres dies post diem solémnem, sint omnes immunitátis et remissiónis ómnibus Iudǽis, qui sunt in regno meo: 1 Ma 10 35 et nemo habébit potestátem ágere áliquid, et movére negótia advérsus áliquem illórum in omni causa. 1 Ma 10 36 Et ascribántur ex Iudǽis in exércitu regis ad trigínta míllia virórum: et dabúntur illis cópiæ ut opórtet ómnibus exercítibus regis, et ex eis ordinabúntur qui sint in munitiónibus regis magni: 1 Ma 10 37 et ex his constituéntur super negótia regni, quæ agúntur ex fide, et príncipes sint ex eis, et ámbulent in légibus suis, sicut præcépit rex in terra Iuda. 1 Ma 10 38 Et tres civitátes, quæ ádditæ sunt Iudǽæ ex regióne Samaríæ, cum Iudǽa reputéntur: ut sint sub uno, et non obédiant álii potestáti, nisi summi sacerdótis. 1 Ma 10 39 Ptolemáida et confínes eius, quas dedi donum sanctis qui sunt in Ierúsalem, ad necessários sumptus sanctórum. 1 Ma 10 40 Et ego do síngulis annis quíndecim míllia siclórum argénti de ratiónibus regis, quæ me contíngunt: 1 Ma 10 41 et omne quod réliquum fúerit, quod non reddíderant qui super negótia erant annis prióribus, ex hoc dabunt in ópera domus. 1 Ma 10 42 Et super hæc quinque míllia siclórum argénti, quæ accipiébant de sanctórum ratióne per síngulos annos: et hæc ad sacerdótes pertíneant, qui ministério fungúntur. 1 Ma 10 43 Et quicúmque confúgerint in templum quod est Ierosólymis, et in ómnibus fínibus eius, obnóxii regi in omni negótio dimittántur, et univérsa quæ sunt eis in regno meo, líbera hábeant. 1 Ma 10 44 Et ad ædificánda vel restauránda ópera sanctórum, sumptus dabúntur de ratióne regis: 1 Ma 10 45 et ad exstruéndos muros Ierúsalem, et communiéndos in circúitu, sumptus dabúntur de ratióne regis, et ad construéndos muros in Iudǽa. 1 Ma 10 46 Ut audívit autem Iónathas et pópulus sermónes istos, non credidérunt eis, nec recepérunt eos: quia recordáti sunt malítiæ magnæ, quam fécerat in Israël, et tribuláverat eos valde. 1 Ma 10 47 Et complácuit eis in Alexándrum, quia ipse fúerat eis princeps sermónum pacis, et ipsi auxílium ferébant ómnibus diébus. 1 Ma 10 48 Et congregávit rex Alexánder exércitum magnum, et admóvit castra contra Demétrium. 1 Ma 10 49 Et commisérunt prœ́lium duo reges, et fugit exércitus Demétrii, et insecútus est eum Alexánder, et incúbuit super eos. 1 Ma 10 50 Et inváluit prœ́lium nimis, donec óccidit sol: et cécidit Demétrius in die illa. 1 Ma 10 51 Et misit Alexánder ad Ptolemǽum regem Ægýpti legátos secúndum hæc verba, dicens: 1 Ma 10 52 Quóniam regréssus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meórum, et obtínui principátum, et contrívi Demétrium, et possédi regiónem nostram, 1 Ma 10 53 et commísi pugnam cum eo, et contrítus est ipse et castra eius a nobis, et sédimus in sede regni eius: 1 Ma 10 54 et nunc statuámus ad ínvicem amicítiam: et da mihi fíliam tuam uxórem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. 1 Ma 10 55 Et respóndit rex Ptolemǽus, dicens: Felix dies, in qua revérsus es ad terram patrum tuórum, et sedísti in sede regni eórum. 1 Ma 10 56 Et nunc fáciam tibi quod scripsísti: sed occúrre mihi Ptolemáidam, ut videámus ínvicem nos, et spóndeam tibi sicut dixísti. 1 Ma 10 57 Et exívit Ptolemǽus de Ægýpto, ipse et Cleopátra fília eius, et venit Ptolemáidam anno centésimo sexagésimo secúndo. 1 Ma 10 58 Et occúrrit ei Alexánder rex, et dedit ei Cleopátram fíliam suam: et fecit núptias eius Ptolemáidæ, sicut reges in magna glória. 1 Ma 10 59 Et scripsit rex Alexánder Iónathæ, ut veníret óbviam sibi. 1 Ma 10 60 Et ábiit cum glória Ptolemáidam, et occúrrit ibi duóbus régibus, et dedit illis argéntum multum, et aurum, et dona: et invénit grátiam in conspéctu eórum. 1 Ma 10 61 Et convenérunt advérsus eum viri pestiléntes ex Israël, viri iníqui interpellántes advérsus eum: et non inténdit ad eos rex. 1 Ma 10 62 Et iussit spoliári Iónathan véstibus suis, et índui eum púrpura: et ita fecérunt. Et collocávit eum rex sedére secum. 1 Ma 10 63 Dixítque princípibus suis: Exíte cum eo in médium civitátis, et prædicáte, ut nemo advérsus eum interpéllet de ullo negótio, nec quisquam ei moléstus sit de ulla ratióne. 1 Ma 10 64 Et factum est, ut vidérunt qui interpellábant glóriam eius, quæ prædicabátur, et opértum eum púrpura, fugérunt omnes: 1 Ma 10 65 et magnificávit eum rex, et scripsit eum inter primos amícos, et pósuit eum ducem, et partícipem principátus. 1 Ma 10 66 Et revérsus est Iónathas in Ierúsalem cum pace et lætítia. 1 Ma 10 67 In anno centésimo sexagésimo quinto, venit Demétrius fílius Demétrii a Creta in terram patrum suórum. 1 Ma 10 68 Et audívit Alexánder rex, et contristátus est valde, et revérsus est Antiochíam. 1 Ma 10 69 Et constítuit Demétrius rex Apollónium ducem, qui prǽerat Cœlesýriæ: et congregávit exércitum magnum, et accéssit ad Iámniam: et misit ad Iónathan summum sacerdótem, 1 Ma 10 70 dicens: Tu solus resístis nobis: ego autem factus sum in derísum, et in oppróbrium, proptérea quia tu potestátem advérsum nos exérces in móntibus. 1 Ma 10 71 Nunc ergo si confídis in virtútibus tuis, descénde ad nos in campum, et comparémus illic ínvicem: quia mecum est virtus bellórum. 1 Ma 10 72 Intérroga, et disce quis sum ego, et céteri qui auxílio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante fáciem nostram, quia bis in fugam convérsi sunt patres tui in terra sua: 1 Ma 10 73 et nunc quómodo póteris sustinére equitátum et exércitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiéndi? 1 Ma 10 74 Ut audívit autem Iónathas sermónes Apollónii, motus est ánimo: et elégit decem míllia virórum, et éxiit ab Ierúsalem, et occúrrit ei Simon frater eius in adiutórium: 1 Ma 10 75 et applicuérunt castra in Ioppen, et exclúsit eum a civitáte, quia custódia Apollónii Ioppe erat: et oppugnávit eam. 1 Ma 10 76 Et extérriti qui erant in civitáte, aperuérunt ei, et obtínuit Iónathas Ioppen. 1 Ma 10 77 Et audívit Apollónius, et admóvit tria míllia équitum, et exércitum multum. 1 Ma 10 78 Et ábiit Azótum tamquam iter fáciens, et statim éxiit in campum, eo quod habéret multitúdinem équitum, et confíderet in eis. Et insecútus est eum Iónathas in Azótum, et commisérunt prœ́lium. 1 Ma 10 79 Et relíquit Apollónius in castris mille équites post eos occúlte. 1 Ma 10 80 Et cognóvit Iónathas quóniam insídiæ sunt post se, et circuiérunt castra eius, et iecérunt iácula in pópulum a mane usque ad vésperam. 1 Ma 10 81 Pópulus autem stabat, sicut præcéperat Iónathas: et laboravérunt equi eórum. 1 Ma 10 82 Et eiécit Simon exércitum suum, et commísit contra legiónem: équites enim fatigáti erant: et contríti sunt ab eo, et fugérunt. 1 Ma 10 83 Et qui dispérsi sunt per campum, fugérunt in Azótum, et intravérunt in Béthdagon idólum suum, ut ibi se liberárent. 1 Ma 10 84 Et succéndit Iónathas Azótum, et civitátes quæ erant in circúitu eius, et accépit spólia eórum, et templum Dagon: et omnes qui fugérunt in illud, succéndit igni. 1 Ma 10 85 Et fuérunt qui cecidérunt gládio, cum his qui succénsi sunt, fere octo míllia virórum. 1 Ma 10 86 Et movit inde Iónathas castra, et applícuit ea Ascalónem: et exiérunt de civitáte óbviam illi in magna glória. 1 Ma 10 87 Et revérsus est Iónathas in Ierúsalem cum suis, habéntibus spólia multa. 1 Ma 10 88 Et factum est, ut audívit Alexánder rex sermónes istos, áddidit adhuc glorificáre Iónathan. 1 Ma 10 89 Et misit ei fíbulam áuream, sicut consuetúdo est dari cognátis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines eius, in possessiónem. 1 Ma 11 1 Et rex Ægýpti congregávit exércitum, sicut aréna quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærébat obtinére regnum Alexándri dolo, et áddere illud regno suo. 1 Ma 11 2 Et éxiit in Sýriam verbis pacíficis, et aperiébant ei civitátes, et occurrébant ei: quia mandáverat Alexánder rex exíre ei óbviam, eo quod socer suus esset. 1 Ma 11 3 Cum autem introíret civitátem Ptolemǽus, ponébat custódias mílitum in síngulis civitátibus. 1 Ma 11 4 Et ut appropiávit Azóto, ostendérunt ei templum Dagon succénsum igni, et Azótum, et cétera eius demolíta, et córpora proiécta, et eórum, qui cæsi erant in bello, túmulos quos fécerant secus viam. 1 Ma 11 5 Et narravérunt regi quia hæc fecit Iónathas, ut invídiam fácerent ei: et tácuit rex. 1 Ma 11 6 Et occúrrit Iónathas regi in Ioppen cum glória, et ínvicem se salutavérunt, et dormiérunt illic. 1 Ma 11 7 Et ábiit Iónathas cum rege usque ad flúvium qui vocátur Eléutherus: et revérsus est in Ierúsalem. 1 Ma 11 8 Rex autem Ptolemǽus obtínuit domínium civitátum usque Seléuciam marítimam, et cogitábat in Alexándrum consília mala. 1 Ma 11 9 Et misit legátos ad Demétrium, dicens: Veni, componámus inter nos pactum, et dabo tibi fíliam meam, quam habet Alexánder, et regnábis in regno patris tui: 1 Ma 11 10 pœ́nitet enim me quod déderim illi fíliam meam: quæsívit enim me occídere. 1 Ma 11 11 Et vituperávit eum, proptérea quod concupíerat regnum eius. 1 Ma 11 12 Et ábstulit fíliam suam, et dedit eam Demétrio, et alienávit se ab Alexándro, et maniféstæ sunt inimicítiæ eius. 1 Ma 11 13 Et intrávit Ptolemǽus Antiochíam, et impósuit duo diadémata cápiti suo, Ægýpti et Asiæ. 1 Ma 11 14 Alexánder autem rex erat in Cilícia illis tempóribus: quia rebellábant qui erant in locis illis. 1 Ma 11 15 Et audívit Alexánder, et venit ad eum in bellum: et prodúxit Ptolemǽus rex exércitum, et occúrrit ei in manu válida, et fugávit eum. 1 Ma 11 16 Et fugit Alexánder in Arábiam, ut ibi protegerétur: rex autem Ptolemǽus exaltátus est. 1 Ma 11 17 Et ábstulit Zábdiel Arabs caput Alexándri, et misit Ptolemǽo. 1 Ma 11 18 Et rex Ptolemǽus mórtuus est in die tértia: et qui erant in munitiónibus, periérunt ab his qui erant intra castra. 1 Ma 11 19 Et regnávit Demétrius anno centésimo sexagésimo séptimo. 1 Ma 11 20 In diébus illis congregávit Iónathas eos qui erant in Iudǽa, ut expugnárent arcem quæ est in Ierúsalem: et fecérunt contra eam máchinas multas. 1 Ma 11 21 Et abiérunt quidam qui óderant gentem suam viri iníqui ad regem Demétrium, et renuntiavérunt ei quod Iónathas obsidéret arcem. 1 Ma 11 22 Et ut audívit, irátus est: et statim venit ad Ptolemáidam, et scripsit Iónathæ ne obsidéret arcem, sed occúrreret sibi ad collóquium festináto. 1 Ma 11 23 Ut audívit autem Iónathas, iussit obsidére: et elégit de senióribus Israël, et de sacerdótibus, et dedit se perículo. 1 Ma 11 24 Et accépit aurum, et argéntum, et vestem, et ália xénia multa, et ábiit ad regem Ptolemáidam: et invénit grátiam in conspéctu eius, 1 Ma 11 25 et interpellábant advérsus eum quidam iníqui ex gente sua. 1 Ma 11 26 Et fecit ei rex sicut fécerant ei qui ante eum fúerant: et exaltávit eum in conspéctu ómnium amicórum suórum, 1 Ma 11 27 et státuit ei principátum sacerdótii, et quæcúmque ália hábuit prius pretiósa, et fecit eum príncipem amicórum. 1 Ma 11 28 Et postulávit Iónathas a rege ut immúnem fáceret Iudǽam, et tres topárchias, et Samaríam et confínes eius: et promísit ei talénta trecénta. 1 Ma 11 29 Et consénsit rex: et scripsit Iónathæ epístolas de his ómnibus, hunc modum continéntes: 1 Ma 11 30 Rex Demétrius fratri Iónathæ salútem, et genti Iudæórum. 1 Ma 11 31 Exémplum epístolæ, quam scrípsimus Lástheni parénti nostro de vobis, mísimus ad vos ut scirétis: 1 Ma 11 32 Rex Demétrius Lástheni parénti salútem. 1 Ma 11 33 Genti Iudæórum amícis nostris, et conservántibus quæ iusta sunt apud nos, decrévimus benefácere propter benignitátem ipsórum, quam erga nos habent. 1 Ma 11 34 Statúimus ergo illis omnes fines Iudǽæ, et tres civitátes, Lydan, et Rámathan, quæ ádditæ sunt Iudǽæ ex Samaría, et omnes confínes eárum, sequestrári ómnibus sacrificántibus in Ierosólymis pro his quæ ab eis prius accipiébat rex per síngulos annos, et pro frúctibus terræ et pomórum. 1 Ma 11 35 Et ália quæ ad nos pertinébant decimárum et tributórum ex hoc témpore, remíttimus eis: et áreas salinárum, et corónas, quæ nobis deferebántur, 1 Ma 11 36 ómnia ipsis concédimus: et nihil horum írritum erit, ex hoc, et in omne tempus. 1 Ma 11 37 Nunc ergo curáte fácere horum exémplum, et detur Iónathæ, et ponátur in monte sancto, in loco célebri. 1 Ma 11 38 Et videns Demétrius rex quod síluit terra in conspéctu suo, et nihil ei resístit, dimísit totum exércitum suum, unumquémque in locum suum, excépto peregríno exércitu, quem contráxit ab ínsulis géntium: et inimíci erant ei omnes exércitus patrum eius. 1 Ma 11 39 Tryphon autem erat quidam pártium Alexándri prius: et vidit quóniam omnis exércitus murmurábat contra Demétrium, et ivit ad Emálchuel Arabem, qui nutriébat Antíochum fílium Alexándri: 1 Ma 11 40 et assidébat ei, ut tráderet eum ipsi, ut regnáret loco patris sui: et enuntiávit ei quanta fecit Demétrius, et inimicítias exercítuum eius advérsus illum. Et mansit ibi diébus multis. 1 Ma 11 41 Et misit Iónathas ad Demétrium regem, ut eíceret eos qui in arce erant in Ierúsalem, et qui in præsídiis erant: quia impugnábant Israël. 1 Ma 11 42 Et misit Demétrius ad Iónathan, dicens: Non hæc tantum fáciam tibi, et genti tuæ, sed glória illustrábo te, et gentem tuam, cum fúerit opportúnum. 1 Ma 11 43 Nunc ergo recte féceris, si míseris in auxílium mihi viros: quia discéssit omnis exércitus meus. 1 Ma 11 44 Et misit ei Iónathas tria míllia virórum fórtium Antiochíam: et venérunt ad regem, et delectátus est rex in advéntu eórum. 1 Ma 11 45 Et convenérunt qui erant de civitáte, centum vigínti míllia virórum, et volébant interfícere regem. 1 Ma 11 46 Et fugit rex in aulam: et occupavérunt qui erant de civitáte, itínera civitátis, et cœpérunt pugnáre. 1 Ma 11 47 Et vocávit rex Iudǽos in auxílium, et convenérunt omnes simul ad eum, et dispérsi sunt omnes per civitátem: 1 Ma 11 48 et occidérunt in illa die centum míllia hóminum, et succendérunt civitátem, et cepérunt spólia multa in die illa, et liberavérunt regem. 1 Ma 11 49 Et vidérunt qui erant de civitáte, quod obtinuíssent Iudǽi civitátem sicut volébant: et infirmáti sunt mente sua, et clamavérunt ad regem cum précibus, dicéntes: 1 Ma 11 50 Da nobis dextras, et cessent Iudǽi oppugnáre nos, et civitátem. 1 Ma 11 51 Et proiecérunt arma sua, et fecérunt pacem, et glorificáti sunt Iudǽi in conspéctu regis, et in conspéctu ómnium qui erant in regno eius, et nomináti sunt in regno: et regréssi sunt in Ierúsalem habéntes spólia multa. 1 Ma 11 52 Et sedit Demétrius rex in sede regni sui: et síluit terra in conspéctu eius. 1 Ma 11 53 Et mentítus est ómnia quæcúmque dixit, et abalienávit se a Iónatha, et non retríbuit ei secúndum benefícia quæ sibi tribúerat, et vexábat eum valde. 1 Ma 11 54 Post hæc autem revérsus est Tryphon, et Antíochus cum eo puer adoléscens, et regnávit, et impósuit sibi diadéma. 1 Ma 11 55 Et congregáti sunt ad eum omnes exércitus, quos dispérserat Demétrius, et pugnavérunt contra eum: et fugit, et terga vertit. 1 Ma 11 56 Et accépit Tryphon béstias, et obtínuit Antiochíam. 1 Ma 11 57 Et scripsit Antíochus adoléscens Iónathæ, dicens: Constítuo tibi sacerdótium, et constítuo te super quátuor civitátes, ut sis de amícis regis. 1 Ma 11 58 Et misit illi vasa áurea in ministérium, et dedit ei potestátem bibéndi in auro, et esse in púrpura, et habére fíbulam áuream: 1 Ma 11 59 et Simónem fratrem eius constítuit ducem a términis Tyri usque ad fines Ægýpti. 1 Ma 11 60 Et éxiit Iónathas, et perambulábat trans flumen civitátes: et congregátus est ad eum omnis exércitus Sýriæ in auxílium, et venit Ascalónem, et occurrérunt ei honorífice de civitáte. 1 Ma 11 61 Et ábiit inde Gazam: et conclusérunt se qui erant Gazæ: et obsédit eam, et succéndit quæ erant in circúitu civitátis, et prædátus est ea. 1 Ma 11 62 Et rogavérunt Gazénses Iónathan, et dedit illis déxteram: et accépit fílios eórum óbsides, et misit illos in Ierúsalem: et perambulávit regiónem usque Damáscum. 1 Ma 11 63 Et audívit Iónathas quod prævaricáti sunt príncipes Demétrii in Cades, quæ est in Galilǽa, cum exércitu multo, voléntes eum removére a negótio regni: 1 Ma 11 64 et occúrrit illis: fratrem autem suum Simónem relíquit intra provínciam. 1 Ma 11 65 Et applícuit Simon ad Bethsúram, et expugnábat eam diébus multis, et conclúsit eos. 1 Ma 11 66 Et postulavérunt ab eo dextras accípere, et dedit illis: et eiécit eos inde, et cepit civitátem, et pósuit in ea præsídium. 1 Ma 11 67 Et Iónathas et castra eius applicuérunt ad aquam Génesar, et ante lucem vigilavérunt in campo Asor: 1 Ma 11 68 et ecce castra alienigenárum occurrébant in campo, et tendébant ei insídias in móntibus: ipse autem occúrrit ex advérso. 1 Ma 11 69 Insídiæ vero exsurrexérunt de locis suis, et commisérunt prœ́lium. 1 Ma 11 70 Et fugérunt qui erant ex parte Iónathæ omnes, et nemo relíctus est ex eis, nisi Mathathías fílius Absolómi, et Iudas fílius Calphi, princeps milítiæ exércitus. 1 Ma 11 71 Et scidit Iónathas vestiménta sua, et pósuit terram in cápite suo, et orávit. 1 Ma 11 72 Et revérsus est Iónathas ad eos in prœ́lium, et convértit eos in fugam, et pugnavérunt. 1 Ma 11 73 Et vidérunt qui fugiébant partis illíus, et revérsi sunt ad eum, et insequebántur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenérunt usque illuc: 1 Ma 11 74 et cecidérunt de alienígenis in die illa tria míllia virórum: et revérsus est Iónathas in Ierúsalem. 1 Ma 12 1 Et vidit Iónathas quia tempus eum iuvat, et elégit viros, et misit eos Romam statúere et renováre cum eis amicítiam: 1 Ma 12 2 et ad Spartiátas, et ad ália loca misit epístolas secúndum eámdem formam: 1 Ma 12 3 et abiérunt Romam, et intravérunt cúriam, et dixérunt: Iónathas summus sacérdos, et gens Iudæórum misérunt nos, ut renovarémus amicítiam et societátem secúndum prístinum. 1 Ma 12 4 Et dedérunt illis epístolas ad ipsos per loca, ut dedúcerent eos in terram Iuda cum pace. 1 Ma 12 5 Et hoc est exémplum epistolárum, quas scripsit Iónathas Spartiátis: 1 Ma 12 6 Iónathas summus sacérdos, et senióres gentis, et sacerdótes, et réliquus pópulus Iudæórum, Spartiátis frátribus salútem. 1 Ma 12 7 Iamprídem missæ erant epístolæ ad Oníam summum sacerdótem ab Arío, qui regnábat apud vos, quóniam estis fratres nostri, sicut rescríptum cóntinet, quod subiéctum est. 1 Ma 12 8 Et suscépit Onías virum, qui missus fúerat, cum honóre: et accépit epístolas, in quibus significabátur de societáte et amicítia. 1 Ma 12 9 Nos cum nullo horum indigerémus, habéntes solátio sanctos libros, qui sunt in mánibus nostris, 1 Ma 12 10 malúimus míttere ad vos renováre fraternitátem et amicítiam, ne forte aliéni efficiámur a vobis: multa enim témpora transiérunt, ex quo misístis ad nos. 1 Ma 12 11 Nos ergo in omni témpore sine intermissióne in diébus solémnibus, et céteris, quibus opórtet, mémores sumus vestri in sacrifíciis quæ offérimus, et in observatiónibus, sicut fas est, et decet meminísse fratrum. 1 Ma 12 12 Lætámur ítaque de glória vestra. 1 Ma 12 13 Nos autem circumdedérunt multæ tribulatiónes, et multa prœ́lia, et impugnavérunt nos reges qui sunt in circúitu nostro. 1 Ma 12 14 Nolúimus ergo vobis molésti esse, neque céteris sóciis et amícis nostris in his prœ́liis: 1 Ma 12 15 habúimus enim de cælo auxílium, et liberáti sumus nos, et humiliáti sunt inimíci nostri. 1 Ma 12 16 Elégimus ítaque Numénium Antíochi fílium, et Antipátrem Iasónis fílium, et mísimus ad Romános renováre cum eis amicítiam et societátem prístinam. 1 Ma 12 17 Mandávimus ítaque eis ut véniant étiam ad vos, et salútent vos, et reddant vobis epístolas nostras de innovatióne fraternitátis nostræ. 1 Ma 12 18 Et nunc benefaciétis respondéntes nobis ad hæc. 1 Ma 12 19 Et hoc est rescríptum epistolárum quod míserat Oníæ: 1 Ma 12 20 Aríus rex Spartiatárum Oníæ sacerdóti magno salútem. 1 Ma 12 21 Invéntum est in scriptúra de Spartiátis, et Iudǽis, quóniam sunt fratres, et quod sunt de génere Abraham. 1 Ma 12 22 Et nunc ex quo hæc cognóvimus, benefácitis scribéntes nobis de pace vestra. 1 Ma 12 23 Sed et nos rescrípsimus vobis: Pécora nostra, et possessiónes nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandávimus ítaque hæc nuntiári vobis. 1 Ma 12 24 Et audívit Iónathas quóniam regréssi sunt príncipes Demétrii cum exércitu multo supra quam prius, pugnáre advérsus eum: 1 Ma 12 25 et éxiit ab Ierúsalem, et occúrrit eis in Amathíte regióne: non enim déderat eis spátium ut ingrederéntur regiónem eius. 1 Ma 12 26 Et misit speculatóres in castra eórum: et revérsi renuntiavérunt quod constítuunt superveníre illis nocte. 1 Ma 12 27 Cum occidísset autem sol, præcépit Iónathas suis vigiláre, et esse in armis parátos ad pugnam tota nocte: et pósuit custódes per circúitum castrórum. 1 Ma 12 28 Et audiérunt adversárii quod parátus est Iónathas cum suis in bello: et timuérunt, et formidavérunt in corde suo: et accendérunt focos in castris suis. 1 Ma 12 29 Iónathas autem, et qui cum eo erant, non cognovérunt usque mane: vidébant autem luminária ardéntia, 1 Ma 12 30 et secútus est eos Iónathas, et non comprehéndit eos: transíerant enim flumen Eléutherum. 1 Ma 12 31 Et divértit Iónathas ad Arabas, qui vocántur Zabadǽi: et percússit eos, et accépit spólia eórum. 1 Ma 12 32 Et iunxit, et venit Damáscum, et perambulábat omnem regiónem illam. 1 Ma 12 33 Simon autem éxiit, et venit usque ad Ascalónem, et ad próxima præsídia: et declinávit in Ioppen, et occupávit eam 1 Ma 12 34 (audívit enim quod vellent præsídium trádere pártibus Demétrii), et pósuit ibi custódes ut custodírent eam. 1 Ma 12 35 Et revérsus est Iónathas, et convocávit senióres pópuli, et cogitávit cum eis ædificáre præsídia in Iudǽa, 1 Ma 12 36 et ædificáre muros in Ierúsalem, et exaltáre altitúdinem magnam inter médium arcis et civitátis, ut separáret eam a civitáte, ut esset ipsa singuláriter, et neque emant, neque vendant. 1 Ma 12 37 Et convenérunt ut ædificárent civitátem: et cécidit murus qui erat super torréntem ab ortu solis, et reparávit eum, qui vocátur Caphétetha: 1 Ma 12 38 et Simon ædificávit Adíada in Séphela, et munívit eam, et impósuit portas et seras. 1 Ma 12 39 Et cum cogitásset Tryphon regnáre Asiæ, et assúmere diadéma, et exténdere manum in Antíochum regem: 1 Ma 12 40 timens ne forte non permítteret eum Iónathas, sed pugnáret advérsus eum, quærébat comprehéndere eum, et occídere. Et exsúrgens ábiit in Bethsan. 1 Ma 12 41 Et exívit Iónathas óbviam illi cum quadragínta míllibus virórum electórum in prœ́lium, et venit Bethsan. 1 Ma 12 42 Et vidit Tryphon quia venit Iónathas cum exércitu multo ut exténderet in eum manus: tímuit, 1 Ma 12 43 et excépit eum cum honóre, et commendávit eum ómnibus amícis suis, et dedit ei múnera: et præcépit exercítibus suis ut obedírent ei, sicut sibi. 1 Ma 12 44 Et dixit Iónathæ: Ut quid vexásti univérsum pópulum, cum bellum nobis non sit? 1 Ma 12 45 et nunc remítte eos in domos suas: élige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemáidam, et tradam eam tibi, et réliqua præsídia, et exércitum, et univérsos præpósitos negótii: et convérsus abíbo: proptérea enim veni. 1 Ma 12 46 Et crédidit ei, et fecit sicut dixit: et dimísit exércitum, et abiérunt in terram Iuda. 1 Ma 12 47 Retínuit autem secum tria míllia virórum: ex quibus remísit in Galilǽam duo míllia: mille autem venérunt cum eo. 1 Ma 12 48 Ut autem intrávit Ptolemáidam Iónathas, clausérunt portas civitátis Ptoleménses, et comprehendérunt eum: et omnes qui cum eo intráverant, gládio interfecérunt. 1 Ma 12 49 Et misit Tryphon exércitum et équites in Galilǽam et in campum magnum, ut pérderent omnes sócios Iónathæ. 1 Ma 12 50 At illi cum cognovíssent quia comprehénsus est Iónathas, et périit, et omnes qui cum eo erant, hortáti sunt semetípsos, et exiérunt paráti in prœ́lium. 1 Ma 12 51 Et vidéntes hi qui insecúti fúerant, quia pro ánima res est illis, revérsi sunt: 1 Ma 12 52 illi autem venérunt omnes cum pace in terram Iuda. Et planxérunt Iónathan, et eos qui cum ipso fúerant, valde: et luxit Israël luctu magno. 1 Ma 12 53 Et quæsiérunt omnes gentes quæ erant in circúitu eórum contérere eos: dixérunt enim: 1 Ma 12 54 Non habent príncipem et adiuvántem: nunc ergo expugnémus illos, et tollámus de homínibus memóriam eórum. 1 Ma 13 1 Et audívit Simon quod congregávit Tryphon exércitum copiósum ut veníret in terram Iuda, et attéreret eam. 1 Ma 13 2 Videns quia in tremóre pópulus est, et in timóre, ascéndit Ierúsalem, et congregávit pópulum: 1 Ma 13 3 et adhórtans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fécimus pro légibus et pro sanctis, prœ́lia, et angústias quales vídimus: 1 Ma 13 4 horum grátia periérunt fratres mei omnes propter Israël, et relíctus sum ego solus. 1 Ma 13 5 Et nunc non mihi contíngat párcere ánimæ meæ in omni témpore tribulatiónis: non enim mélior sum frátribus meis. 1 Ma 13 6 Vindicábo ítaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxóres: quia congregátæ sunt univérsæ gentes contérere nos inimicítiæ grátia. 1 Ma 13 7 Et accénsus est spíritus pópuli simul ut audívit sermónes istos: 1 Ma 13 8 et respondérunt voce magna, dicéntes: Tu es dux noster loco Iudæ, et Iónathæ fratris tui: 1 Ma 13 9 pugna prœ́lium nostrum: et ómnia, quæcúmque díxeris nobis, faciémus. 1 Ma 13 10 Et cóngregans omnes viros bellatóres, accelerávit consummáre univérsos muros Ierúsalem, et munívit eam in gyro. 1 Ma 13 11 Et misit Iónathan fílium Absalómi, et cum eo exércitum novum in Ioppen, et eiéctis his qui erant in ea, remánsit illic ipse. 1 Ma 13 12 Et movit Tryphon a Ptolemáida cum exércitu multo, ut veníret in terram Iuda, et Iónathas cum eo in custódia. 1 Ma 13 13 Simon autem applícuit in Addus contra fáciem campi. 1 Ma 13 14 Et ut cognóvit Tryphon quia surréxit Simon loco fratris sui Iónathæ, et quia commissúrus esset cum eo prœ́lium, misit ad eum legátos, 1 Ma 13 15 dicens: Pro argénto, quod debébat frater tuus Iónathas in ratióne regis propter negótia quæ hábuit, detinúimus eum. 1 Ma 13 16 Et nunc mitte argénti talénta centum, et duos fílios eius óbsides, ut non dimíssus fúgiat a nobis, et remittémus eum. 1 Ma 13 17 Et cognóvit Simon quia cum dolo loquerétur secum: iussit tamen dari argéntum et púeros, ne inimicítiam magnam súmeret ad pópulum Israël, dicéntem: 1 Ma 13 18 Quia non misit ei argéntum, et púeros, proptérea périit. 1 Ma 13 19 Et misit púeros, et centum talénta: et mentítus est, et non dimísit Iónathan. 1 Ma 13 20 Et post hæc venit Tryphon intra regiónem, ut contéreret eam: et gyravérunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra eius ambulábant in omnem locum quocúmque ibant. 1 Ma 13 21 Qui autem in arce erant, misérunt ad Tryphónem legátos, ut festináret veníre per desértum, et mítteret illis alimónias. 1 Ma 13 22 Et parávit Tryphon omnem equitátum, ut veníret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaadítim. 1 Ma 13 23 Et cum appropinquásset Báscaman, occídit Iónathan et fílios eius illic. 1 Ma 13 24 Et convértit Tryphon, et ábiit in terram suam. 1 Ma 13 25 Et misit Simon, et accépit ossa Iónathæ fratris sui, et sepelívit ea in Modin civitáte patrum eius. 1 Ma 13 26 Et planxérunt eum omnis Israël planctu magno, et luxérunt eum dies multos. 1 Ma 13 27 Et ædificávit Simon super sepúlcrum patris sui et fratrum suórum ædifícium altum visu, lápide políto retro et ante. 1 Ma 13 28 Et státuit septem pyrámidas, unam contra unam, patri et matri, et quátuor frátribus: 1 Ma 13 29 et his circumpósuit colúmnas magnas: et super colúmnas arma, ad memóriam ætérnam: et iuxta arma naves sculptas, quæ videréntur ab ómnibus navigántibus mare: 1 Ma 13 30 hoc est sepúlcrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem. 1 Ma 13 31 Tryphon autem cum iter fáceret cum Antíocho rege adolescénte, dolo occídit eum: 1 Ma 13 32 et regnávit loco eius, et impósuit sibi diadéma Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. 1 Ma 13 33 Et ædificávit Simon præsídia Iudǽæ, múniens ea túrribus excélsis, et muris magnis, et portis, et seris: et pósuit aliménta in munitiónibus. 1 Ma 13 34 Et elégit Simon viros, et misit ad Demétrium regem ut fáceret remissiónem regióni: quia actus omnes Tryphónis per direptiónem fúerant gesti. 1 Ma 13 35 Et Demétrius rex ad verba ista respóndit ei, et scripsit epístolam talem: 1 Ma 13 36 Rex Demétrius Simóni summo sacerdóti et amíco regum, et senióribus, et genti Iudæórum, salútem. 1 Ma 13 37 Corónam áuream, et bahem, quam misístis, suscépimus: et paráti sumus fácere vobíscum pacem magnam, et scríbere præpósitis regis remíttere vobis quæ indúlsimus. 1 Ma 13 38 Quæcúmque enim constitúimus, vobis constant: munitiónes, quas ædificástis, vobis sint: 1 Ma 13 39 remíttimus quoque ignorántias et peccáta usque in hodiérnum diem, et corónam quam debebátis: et si quid áliud erat tributárium in Ierúsalem, iam non sit tributárium. 1 Ma 13 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscríbi inter nostros, conscribántur, et sit inter nos pax. 1 Ma 13 41 Anno centésimo septuagésimo, ablátum est iugum géntium ab Israël. 1 Ma 13 42 Et cœpit pópulus Israël scríbere in tábulis, et gestis públicis, anno primo sub Simóne summo sacerdóte, magno duce, et príncipe Iudæórum. 1 Ma 13 43 In diébus illis applícuit Simon ad Gazam, et circúmdedit eam castris, et fecit máchinas, et applícuit ad civitátem, et percússit Turrem unam, et comprehéndit eam. 1 Ma 13 44 Et erúperant qui erant intra máchinam in civitátem, et factus est motus magnus in civitáte. 1 Ma 13 45 Et ascendérunt qui erant in civitáte cum uxóribus et fíliis supra murum, scissis túnicis suis, et clamavérunt voce magna, postulántes a Simóne dextras sibi dari, 1 Ma 13 46 et dixérunt: Non nobis reddas secúndum malítias nostras, sed secúndum misericórdias tuas. 1 Ma 13 47 Et flexus Simon, non debellávit eos: eiécit tamen eos de civitáte, et mundávit ædes in quibus fúerant simulácra, et tunc intrávit in eam cum hymnis benedícens Dóminum: 1 Ma 13 48 et eiécta ab ea omni immundítia, collocávit in ea viros qui legem fácerent: et munívit eam, et fecit sibi habitatiónem. 1 Ma 13 49 Qui autem erant in arce Ierúsalem, prohibebántur égredi et íngredi regiónem, et émere ac véndere: et esuriérunt valde, et multi ex eis fame periérunt, 1 Ma 13 50 et clamavérunt ad Simónem ut dextras accíperent: et dedit illis: et eiécit eos inde, et mundávit arcem a contaminatiónibus: 1 Ma 13 51 et intravérunt in eam tértia et vigésima die secúndi mensis, anno centésimo septuagésimo primo, cum laude, et ramis palmárum, et cínyris, et cýmbalis, et nablis, et hymnis, et cánticis, quia contrítus est inimícus magnus ex Israël. 1 Ma 13 52 Et constítuit ut ómnibus annis ageréntur dies hi cum lætítia. 1 Ma 13 53 Et munívit montem templi, qui erat secus arcem, et habitávit ibi ipse, et qui cum eo erant. 1 Ma 13 54 Et vidit Simon Ioánnem fílium suum, quod fortis prœ́lii vir esset: et pósuit eum ducem virtútum universárum: et habitávit in Gázaris. 1 Ma 14 1 Anno centésimo septuagésimo secúndo, congregávit rex Demétrius exércitum suum, et ábiit in Médiam ad contrahénda sibi auxília, ut expugnáret Tryphónem. 1 Ma 14 2 Et audívit Arsaces rex Pérsidis et Médiæ, quia intrávit Demétrius confínes suos: et misit unum de princípibus suis ut comprehénderet eum vivum, et addúceret eum ad se. 1 Ma 14 3 Et ábiit, et percússit castra Demétrii: et comprehéndit eum, et duxit eum ad Arsacem, et pósuit eum in custódiam. 1 Ma 14 4 Et síluit omnis terra Iuda ómnibus diébus Simónis, et quæsívit bona genti suæ: et plácuit illis potéstas eius et glória eius ómnibus diébus. 1 Ma 14 5 Et cum omni glória sua accépit Ioppen in portum, et fecit intróitum in ínsulis maris. 1 Ma 14 6 Et dilatávit fines gentis suæ, et obtínuit regiónem. 1 Ma 14 7 Et congregávit captivitátem multam, et dominátus est Gázaræ, et Bethsúræ, et arci: et ábstulit immundítias ex ea, et non erat qui resísteret ei. 1 Ma 14 8 Et unusquísque colébat terram suam cum pace: et terra Iuda dabat fructus suos, et ligna campórum fructum suum. 1 Ma 14 9 Senióres in platéis sedébant omnes, et de bonis terræ tractábant, et iúvenes induébant se glóriam, et stolas belli. 1 Ma 14 10 Et civitátibus tribuébat alimónias, et constituébat eas ut essent vasa munitiónis quoadúsque nominátum est nomen glóriæ eius usque ad extrémum terræ. 1 Ma 14 11 Fecit pacem super terram, et lætátus est Israël lætítia magna. 1 Ma 14 12 Et sedit unusquísque sub vite sua, et sub ficúlnea sua: et non erat qui eos terréret. 1 Ma 14 13 Defécit impúgnans eos super terram: reges contríti sunt in diébus illis. 1 Ma 14 14 Et confirmávit omnes húmiles pópuli sui, et legem exquisívit, et ábstulit omnem iníquum et malum: 1 Ma 14 15 sancta glorificávit, et multiplicávit vasa sanctórum. 1 Ma 14 16 Et audítum est Romæ quia defúnctus esset Iónathas, et usque in Spartiátas: et contristáti sunt valde. 1 Ma 14 17 Ut audiérunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacérdos loco eius, et ipse obtinéret omnem regiónem, et civitátes in ea, 1 Ma 14 18 scripsérunt ad eum in tábulis ǽreis, ut renovárent amicítias et societátem quam fécerant cum Iuda et cum Iónatha, frátribus eius. 1 Ma 14 19 Et lectæ sunt in conspéctu ecclésiæ in Ierúsalem. Et hoc exémplum epistolárum, quas Spartiátæ misérunt: 1 Ma 14 20 Spartianórum príncipes et civitátes, Simóni sacerdóti magno, et senióribus, et sacerdótibus, et réliquo pópulo Iudæórum, frátribus, salútem. 1 Ma 14 21 Legáti, qui missi sunt ad pópulum nostrum, nuntiavérunt nobis de vestra glória, et honóre, ac lætítia: et gavísi sumus in intróitu eórum. 1 Ma 14 22 Et scrípsimus quæ ab eis erant dicta in concíliis pópuli, sic: Numénius Antíochi, et Antípater Iasónis fílius, legáti Iudæórum, venérunt ad nos, renovántes nobíscum amicítiam prístinam. 1 Ma 14 23 Et plácuit pópulo excípere viros glorióse, et pónere exémplum sermónum eórum in segregátis pópuli libris, ut sit ad memóriam pópulo Spartiatárum. Exémplum autem horum scrípsimus Simóni magno sacerdóti. 1 Ma 14 24 Post hæc autem misit Simon Numénium Romam, habéntem clýpeum áureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuéndam cum eis societátem. Cum autem audísset pópulus Románus 1 Ma 14 25 sermónes istos, dixérunt: Quam gratiárum actiónem reddémus Simóni, et fíliis eius? 1 Ma 14 26 restítuit enim ipse fratres suos, et expugnávit inimícos Israël ab eis, et statuérunt ei libertátem, et descripsérunt in tábulis ǽreis, et posuérunt in títulis in monte Sion. 1 Ma 14 27 Et hoc est exémplum scriptúræ: Octavadécima die mensis Elul, anno centésimo septuagésimo secúndo, anno tértio sub Simóne sacerdóte magno in Asáramel, 1 Ma 14 28 in convéntu magno sacerdótum, et pópuli, et príncipum gentis, et seniórum regiónis, nota facta sunt hæc: quóniam frequénter facta sunt prœ́lia in regióne nostra, 1 Ma 14 29 Simon autem Mathathíæ fílius, ex fíliis Iarib, et fratres eius, dedérunt se perículo, et restitérunt adversáriis gentis suæ, ut starent sancta ipsórum, et lex: et glória magna glorificavérunt gentem suam. 1 Ma 14 30 Et congregávit Iónathas gentem suam, et factus est illis sacérdos magnus, et appósitus est ad pópulum suum. 1 Ma 14 31 Et voluérunt inimíci eórum calcáre et attérere regiónem ipsórum, et exténdere manus in sancta eórum. 1 Ma 14 32 Tunc réstitit Simon, et pugnávit pro gente sua, et erogávit pecúnias multas, et armávit viros virtútis gentis suæ, et dedit illis stipéndia: 1 Ma 14 33 et munívit civitátes Iudǽæ, et Bethsúram, quæ erat in fínibus Iudǽæ, ubi erant arma hóstium ántea: et pósuit illic præsídium viros Iudǽos. 1 Ma 14 34 Et Ioppen munívit, quæ erat ad mare, et Gázaram, quæ est in fínibus Azóti, in qua hostes ántea habitábant: et collocávit illic Iudǽos, et quæcúmque apta erant ad correptiónem eórum, pósuit in eis. 1 Ma 14 35 Et vidit pópulus actum Simónis, et glóriam quam cogitábat fácere genti suæ, et posuérunt eum ducem suum, et príncipem sacerdótum, eo quod ipse fécerat hæc ómnia, et iustítiam, et fidem, quam conservávit genti suæ, et exquisívit omni modo exaltáre pópulum suum. 1 Ma 14 36 Et in diébus eius prosperátum est in mánibus eius, ut tolleréntur gentes de regióne ipsórum, et qui in civitáte David erant, in Ierúsalem in arce, de qua procedébant, et contaminábant ómnia quæ in circúitu sanctórum sunt, et inferébant plagam magnam castitáti: 1 Ma 14 37 et collocávit in ea viros Iudǽos ad tutaméntum regiónis, et civitátis, et exaltávit muros Ierúsalem. 1 Ma 14 38 Et rex Demétrius státuit illi summum sacerdótium. 1 Ma 14 39 Secúndum hæc fecit eum amícum suum, et glorificávit eum glória magna. 1 Ma 14 40 Audívit enim quod appelláti sunt Iudǽi a Románis amíci, et sócii, et fratres, et quia suscepérunt legátos Simónis glorióse, 1 Ma 14 41 et quia Iudǽi et sacerdótes eórum consensérunt eum esse ducem suum, et summum sacerdótem in ætérnum, donec surgat prophéta fidélis: 1 Ma 14 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitúeret præpósitos super ópera eórum, et super regiónem, et super arma, et super præsídia: 1 Ma 14 43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiátur ab ómnibus, et scribántur in nómine eius omnes conscriptiónes in regióne: et ut operiátur púrpura et auro: 1 Ma 14 44 et ne líceat ulli ex pópulo et ex sacerdótibus írritum fácere áliquid horum, et contradícere his quæ ab eo dicúntur, aut convocáre convéntum in regióne sine ipso, et vestíri púrpura, et uti fíbula áurea: 1 Ma 14 45 qui autem fécerit extra hæc, aut írritum fécerit áliquid horum, reus erit. 1 Ma 14 46 Et complácuit omni pópulo statúere Simónem, et fácere secúndum verba ista. 1 Ma 14 47 Et suscépit Simon, et plácuit ei ut summo sacerdótio fungerétur, et esset dux et princeps gentis Iudæórum, et sacerdótum, et præésset ómnibus. 1 Ma 14 48 Et scriptúram istam dixérunt pónere in tábulis ǽreis, et pónere eas in períbolo sanctórum, in loco célebri: 1 Ma 14 49 exémplum autem eórum pónere in ærário, ut hábeat Simon, et fílii eius. 1 Ma 15 1 Et misit rex Antíochus fílius Demétrii epístolas ab ínsulis maris Simóni sacerdóti, et príncipi gentis Iudæórum, et univérsæ genti: 1 Ma 15 2 et erant continéntes hunc modum: Rex Antíochus Simóni sacerdóti magno, et genti Iudæórum salútem. 1 Ma 15 3 Quóniam quidem pestiléntes obtinuérunt regnum patrum nostrórum, volo autem vendicáre regnum, et restitúere illud sicut erat ántea: et eléctam feci multitúdinem exércitus, et feci naves béllicas. 1 Ma 15 4 Volo autem procédere per regiónem ut ulcíscar in eos, qui corrupérunt regiónem nostram, et qui desolavérunt civitátes multas in regno meo. 1 Ma 15 5 Nunc ergo státuo tibi omnes oblatiónes, quas remisérunt tibi ante me omnes reges, et quæcúmque ália dona remisérunt tibi: 1 Ma 15 6 et permítto tibi fácere percussúram próprii numísmatis in regióne tua: 1 Ma 15 7 Ierúsalem autem sanctam esse, et líberam: et ómnia arma, quæ fabricáta sunt, et præsídia, quæ construxísti, quæ tenes, máneant tibi. 1 Ma 15 8 Et omne débitum regis, et quæ futúra sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittúntur tibi. 1 Ma 15 9 Cum autem obtinuérimus regnum nostrum, glorificábimus te, et gentem tuam, et templum, glória magna, ita ut manifestétur glória vestra in univérsa terra. 1 Ma 15 10 Anno centésimo septuagésimo quarto éxiit Antíochus in terram patrum suórum, et convenérunt ad eum omnes exércitus, ita ut pauci relícti essent cum Tryphóne. 1 Ma 15 11 Et insecútus est eum Antíochus rex, et venit Doram fúgiens per marítimam: 1 Ma 15 12 sciébat enim quod congregáta sunt mala in eum, et relíquit eum exércitus: 1 Ma 15 13 et applícuit Antíochus super Doram cum centum vigínti míllibus virórum belligeratórum, et octo míllibus équitum: 1 Ma 15 14 et circuívit civitátem, et naves a mari accessérunt: et vexábant civitátem a terra et mari, et néminem sinébant íngredi vel égredi. 1 Ma 15 15 Venit autem Numénius, et qui cum eo fúerant, ab urbe Roma, habéntes epístolas régibus et regiónibus scriptas, in quibus continebántur hæc: 1 Ma 15 16 Lúcius consul Romanórum, Ptolemǽo regi salútem. 1 Ma 15 17 Legáti Iudæórum venérunt ad nos amíci nostri, renovántes prístinam amicítiam et societátem, missi a Simóne príncipe sacerdótum et pópulo Iudæórum. 1 Ma 15 18 Attulérunt autem et clýpeum áureum mnarum mille. 1 Ma 15 19 Plácuit ítaque nobis scríbere régibus et regiónibus, ut non ínferant illis mala, neque impúgnent eos, et civitátes eórum, et regiónes eórum: et ut non ferant auxílium pugnántibus advérsus eos. 1 Ma 15 20 Visum autem est nobis accípere ab eis clýpeum. 1 Ma 15 21 Si qui ergo pestiléntes refugérunt de regióne ipsórum ad vos, trádite eos Simóni príncipi sacerdótum, ut víndicet in eos secúndum legem suam. 1 Ma 15 22 Hæc éadem scripta sunt Demétrio regi, et Attalo, et Ariaráthi, et Arsáci, 1 Ma 15 23 et in omnes regiónes: et Lámpsaco, et Spartiátis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyónem, et in Cáriam, et in Samum, et in Pamphýliam, et in Lýciam, et in Alicarnássum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phasélidem, et in Gortýnam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrénen. 1 Ma 15 24 Exémplum autem eórum scripsérunt Simóni príncipi sacerdótum, et pópulo Iudæórum. 1 Ma 15 25 Antíochus autem rex applícuit castra in Doram secúndo, ádmovens ei semper manus, et máchinas fáciens: et conclúsit Tryphónem, ne procéderet: 1 Ma 15 26 et misit ad eum Simon duo míllia virórum electórum in auxílium, et argéntum, et aurum, et vasa copiósa: 1 Ma 15 27 et nóluit ea accípere, sed rupit ómnia, quæ pactus est cum eo ántea, et alienávit se ab eo. 1 Ma 15 28 Et misit ad eum Athenóbium unum de amícis suis, ut tractáret cum ipso, dicens: Vos tenétis Ioppen, et Gázaram, et arcem, quæ est in Ierúsalem, civitátes regni mei: 1 Ma 15 29 fines eárum desolástis, et fecístis plagam magnam in terra, et domináti estis per loca multa in regno meo. 1 Ma 15 30 Nunc ergo trádite civitátes quas occupástis, et tribúta locórum in quibus domináti estis extra fines Iudǽæ: 1 Ma 15 31 sin autem, date pro illis quingénta talénta argénti, et extermínii, quod exterminástis, et tributórum civitátum ália talénta quingénta: sin autem, veniémus, et expugnábimus vos. 1 Ma 15 32 Et venit Athenóbius amícus regis in Ierúsalem, et vidit glóriam Simónis, et claritátem in auro, et argénto, et apparátum copiósum: et obstúpuit, et rétulit ei verba regis. 1 Ma 15 33 Et respóndit ei Simon, et dixit ei: Neque aliénam terram súmpsimus, neque aliéna detinémus: sed hereditátem patrum nostrórum, quæ iniúste ab inimícis nostris áliquo témpore posséssa est. 1 Ma 15 34 Nos vero tempus habéntes, vindicámus hereditátem patrum nostrórum. 1 Ma 15 35 Nam de Ioppe et Gázara quæ expóstulas, ipsi faciébant in pópulo plagam magnam, et in regióne nostra: horum damus talénta centum. Et non respóndit ei Athenóbius verbum. 1 Ma 15 36 Revérsus autem cum ira ad regem, renuntiávit ei verba ista, et glóriam Simónis, et univérsa quæ vidit, et irátus est rex ira magna. 1 Ma 15 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosíada. 1 Ma 15 38 Et constítuit rex Cendebǽum ducem marítimum, et exércitum péditum et équitum dedit illi. 1 Ma 15 39 Et mandávit illi movére castra contra fáciem Iudǽæ: et mandávit ei ædificáre Gedórem, et obstrúere portas civitátis, et debelláre pópulum. Rex autem persequebátur Typhónem. 1 Ma 15 40 Et pervénit Cendebǽus Iámniam, et cœpit irritáre plebem, et conculcáre Iudǽam, et captiváre pópulum, et interfícere, et ædificáre Gedórem. 1 Ma 15 41 Et collocávit illic équites et exércitum, ut egréssi perambulárent viam Iudǽæ, sicut constítuit ei rex. 1 Ma 16 1 Et ascéndit Ioánnes de Gázaris, et nuntiávit Simóni patri suo quæ fecit Cendebǽus in pópulo ipsórum. 1 Ma 16 2 Et vocávit Simon duos fílios senióres, Iudam et Ioánnem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnávimus hostes Israël ab adolescéntia usque in hunc diem: et prosperátum est in mánibus nostris liberáre Israël aliquóties. 1 Ma 16 3 Nunc autem sénui: sed estóte loco meo, et fratres mei, et egréssi pugnáte pro gente nostra: auxílium vero de cælo vobíscum sit. 1 Ma 16 4 Et elégit de regióne vigínti míllia virórum belligeratórum, et équites: et profécti sunt ad Cendebǽum, et dormiérunt in Modin. 1 Ma 16 5 Et surrexérunt mane, et abiérunt in campum: et ecce exércitus copiósus in óbviam illis péditum et équitum: et flúvius torrens erat inter médium ipsórum. 1 Ma 16 6 Et admóvit castra contra fáciem eórum ipse et pópulus eius, et vidit pópulum trepidántem ad transfretándum torréntem: et transfretávit primus, et vidérunt eum viri, et transiérunt post eum. 1 Ma 16 7 Et divísit pópulum et équites in médio péditum: erat autem equitátus adversariórum copiósus nimis. 1 Ma 16 8 Et exclamavérunt sacris tubis, et in fugam convérsus est Cendebǽus et castra eius: et cecidérunt ex eis multi vulneráti: resídui autem in munitiónem fugérunt. 1 Ma 16 9 Tunc vulnerátus est Iudas frater Ioánnis: Ioánnes autem insecútus est eos, donec venit Cedrónem, quam ædificávit: 1 Ma 16 10 et fugérunt usque ad turres, quæ erant in agris Azóti, et succéndit eas igni. Et cecidérunt ex illis duo míllia virórum, et revérsus est in Iudǽam in pace. 1 Ma 16 11 Et Ptolemǽus fílius Abóbi constitútus erat dux in campo Iéricho, et habébat argéntum et aurum multum: 1 Ma 16 12 erat enim gener summi sacerdótis. 1 Ma 16 13 Et exaltátum est cor eius, et volébat obtinére regiónem, et cogitábat dolum advérsus Simónem et fílios eius, ut tólleret eos. 1 Ma 16 14 Simon autem, perámbulans civitátes quæ erant in regióne Iudǽæ, et sollicitúdinem gerens eárum, descéndit in Iéricho ipse, et Mathathías fílius eius, et Iudas, anno centésimo septuagésimo séptimo, mense undécimo: hic est mensis Sabath. 1 Ma 16 15 Et suscépit eos fílius Abóbi in munitiúnculam, quæ vocátur Doch, cum dolo, quam ædificávit: et fecit eis convívium magnum, et abscóndit illic viros. 1 Ma 16 16 Et cum inebriátus esset Simon et fílii eius, surréxit Ptolemǽus cum suis, et sumpsérunt arma sua, et intravérunt in convívium: et occidérunt eum, et duos fílios eius, et quosdam púeros eius: 1 Ma 16 17 et fecit deceptiónem magnam in Israël, et réddidit mala pro bonis. 1 Ma 16 18 Et scripsit hæc Ptolemǽus, et misit regi ut mítteret ei exércitum in auxílium, et tráderet ei regiónem, et civitátes eórum, et tribúta. 1 Ma 16 19 Et misit álios in Gázaram tóllere Ioánnem: et tribúnis misit epístolas, ut venírent ad se, et daret eis argéntum, et aurum, et dona. 1 Ma 16 20 Et álios misit occupáre Ierúsalem et montem templi. 1 Ma 16 21 Et præcúrrens quidam, nuntiávit Ioánni in Gázara quia périit pater eius et fratres eius, et quia misit te quoque intérfici. 1 Ma 16 22 Ut audívit autem, veheménter expávit: et comprehéndit viros, qui vénerant pérdere eum, et occídit eos: cognóvit enim quia quærébant eum pérdere. 1 Ma 16 23 Et cétera sermónum Ioánnis, et bellórum eius, et bonárum virtútum, quibus fórtiter gessit, et ædifícii murórum, quos exstrúxit, et rerum gestárum eius: 1 Ma 16 24 ecce hæc scripta sunt in libro diérum sacerdótii eius, ex quo factus est princeps sacerdótum post patrem suum. 2 Ma 1 1 Frátribus qui sunt per Ægýptum Iudǽis, salútem dicunt fratres qui sunt in Ierosólymis Iudǽi, et qui in regióne Iudǽæ, et pacem bonam. 2 Ma 1 2 Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob servórum suórum fidélium: 2 Ma 1 3 et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis eius voluntátem, corde magno et ánimo volénti. 2 Ma 1 4 Adapériat cor vestrum in lege sua, et in præcéptis suis, et fáciat pacem. 2 Ma 1 5 Exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo. 2 Ma 1 6 Et nunc hic sumus orántes pro vobis. 2 Ma 1 7 Regnánte Demétrio, anno centésimo sexagésimo nono, nos Iudǽi scrípsimus vobis in tribulatióne et ímpetu qui supervénit nobis in istis annis, ex quo recéssit Iason a sancta terra, et a regno. 2 Ma 1 8 Portam succendérunt, et effudérunt sánguinem innocéntem: et orávimus ad Dóminum, et exaudíti sumus, et obtúlimus sacrifícium et similáginem, et accéndimus lucérnas, et proposúimus panes. 2 Ma 1 9 Et nunc frequentáte dies scenopégiæ mensis Casleu. 2 Ma 1 10 Anno centésimo octogésimo octávo, pópulus qui est Ierosólymis et in Iudǽa, senatúsque et Iudas, Aristóbolo magístro Ptolemǽi regis, qui est de génere christórum sacerdótum, et his qui in Ægýpto sunt Iudǽis, salútem et sanitátem. 2 Ma 1 11 De magnis perículis a Deo liberáti, magnífice grátias ágimus ipsi, útpote qui advérsus talem regem dimicávimus. 2 Ma 1 12 Ipse enim ebullíre fecit de Pérside eos qui pugnavérunt contra nos et sanctam civitátem. 2 Ma 1 13 Nam cum in Pérside esset dux ipse, et cum ipso imménsus exércitus, cécidit in templo Nanéæ, consílio decéptus sacerdótum Nanéæ. 2 Ma 1 14 Etenim cum ea habitatúrus venit ad locum Antíochus et amíci eius, et ut accíperet pecúnias multas dotis nómine. 2 Ma 1 15 Cumque proposuíssent eas sacerdótes Nanéæ, et ipse cum paucis ingréssus esset intra ámbitum fani, clausérunt templum, 2 Ma 1 16 cum intrásset Antíochus: apertóque occúlto áditu templi, mitténtes lápides percussérunt ducem et eos qui cum eo erant: et divisérunt membrátim, et capítibus amputátis foras proiecérunt. 2 Ma 1 17 Per ómnia benedíctus Deus, qui trádidit ímpios. 2 Ma 1 18 Factúri ígitur quinta et vigésima die mensis Casleu purificatiónem templi, necessárium dúximus significáre vobis: ut et vos quoque agátis diem scenopégiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemías ædificáto templo et altári óbtulit sacrifícia. 2 Ma 1 19 Nam cum in Pérsidem duceréntur patres nostri, sacerdótes qui tunc cultóres Dei erant, accéptum ignem de altári occúlte abscondérunt in valle, ubi erat púteus altus et siccus, et in eo contutáti sunt eum, ita ut ómnibus ignótus esset locus. 2 Ma 1 20 Cum autem præteríssent anni multi, et plácuit Deo ut mitterétur Nehemías a rege Pérsidis, nepótes sacerdótum illórum qui abscónderant, misit ad requiréndum ignem: et sicut narravérunt nobis, non invenérunt ignem, sed aquam crassam. 2 Ma 1 21 Et iussit eos hauríre, et afférre sibi: et sacrifícia quæ impósita erant, iussit sacérdos Nehemías aspérgi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superpósita. 2 Ma 1 22 Utque hoc factum est, et tempus áffuit quo sol refúlsit, qui prius erat in núbilo, accénsus est ignis magnus, ita ut omnes miraréntur. 2 Ma 1 23 Oratiónem autem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium, Iónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. 2 Ma 1 24 Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine Deus ómnium creátor, terríbilis et fortis, iustus et miséricors, qui solus est bonus rex, 2 Ma 1 25 solus præstans, solus iustus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo: qui fecísti patres eléctos, et sanctificásti eos: 2 Ma 1 26 áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam, et sanctífica. 2 Ma 1 27 Cóngrega dispersiónem nostram, líbera eos qui sérviunt géntibus, et contémptos et abominátos réspice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. 2 Ma 1 28 Afflíge oppriméntes nos, et contuméliam faciéntes in supérbia. 2 Ma 1 29 Constítue pópulum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Móyses. 2 Ma 1 30 Sacerdótes autem psallébant hymnos úsquequo consúmptum esset sacrifícium. 2 Ma 1 31 Cum autem consúmptum esset sacrifícium, ex resídua aqua Nehemías iussit lápides maióres perfúndi. 2 Ma 1 32 Quod ut factum est, ex eis flamma accénsa est: sed ex lúmine quod refúlsit ab altári, consúmpta est. 2 Ma 1 33 Ut vero manifestáta est res, renuntiátum est regi Persárum quod in loco in quo ignem abscónderant hi qui transláti fúerant sacerdótes, aqua appáruit, de qua Nehemías, et qui cum eo erant, purificavérunt sacrifícia. 2 Ma 1 34 Consíderans autem rex, et rem diligénter exáminans, fecit ei templum, ut probáret quod factum erat: 2 Ma 1 35 et cum probásset, sacerdótibus donávit multa bona, et ália atque ália múnera: et accípiens manu sua, tribuébat eis. 2 Ma 1 36 Appellávit autem Nehemías hunc locum Nephthar, quod interpretátur Purificátio: vocátur autem apud plures Nephi. 2 Ma 2 1 Invenítur autem in descriptiónibus Ieremíæ prophétæ, quod iussit eos ignem accípere qui transmigrábant, ut significátum est, et ut mandávit transmigrátis. 2 Ma 2 2 Et dedit illis legem, ne oblivisceréntur præcépta Dómini, et non exerrárent méntibus, vidéntes simulácra áurea et argéntea, et ornaménta eórum. 2 Ma 2 3 Et ália huiúsmodi dicens, hortabátur ne legem amovérent a corde suo. 2 Ma 2 4 Erat autem in ipsa scriptúra, quómodo tabernáculum et arcam iussit prophéta divíno respónso ad se facto comitári secum, úsquequo éxiit in montem in quo Móyses ascéndit, et vidit Dei hereditátem. 2 Ma 2 5 Et véniens ibi Ieremías, invénit locum spelúncæ: et tabernáculum, et arcam, et altáre incénsi íntulit illuc, et óstium obstrúxit. 2 Ma 2 6 Et accessérunt quidam simul, qui sequebántur, ut notárent sibi locum: et non potuérunt inveníre. 2 Ma 2 7 Ut autem cognóvit Ieremías, culpans illos dixit: Quod ignótus erit locus donec cóngreget Deus congregatiónem pópuli, et propítius fiat: 2 Ma 2 8 et tunc Dóminus osténdet hæc, et apparébit maiéstas Dómini, et nubes erit, sicut et Móysi manifestabátur, et sicut cum Sálomon pétiit ut locus sanctificarétur magno Deo, manifestábat hæc. 2 Ma 2 9 Magnífice étenim sapiéntiam tractábat: et ut sapiéntiam habens, óbtulit sacrifícium dedicatiónis et consummatiónis templi. 2 Ma 2 10 Sicut et Móyses orábat ad Dóminum, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum, sic et Sálomon orávit, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum. 2 Ma 2 11 Et dixit Móyses: Eo quod non sit coméstum quod erat pro peccáto, consúmptum est. 2 Ma 2 12 Simíliter et Sálomon octo diébus celebrávit dedicatiónem. 2 Ma 2 13 Inferebántur autem in descriptiónibus et commentáriis Nehemíæ hæc éadem: et ut cónstruens bibliothécam congregávit de regiónibus libros et prophetárum et David, et epístolas regum, et de donáriis. 2 Ma 2 14 Simíliter autem et Iudas ea quæ decíderant per bellum quod nobis accíderat, congregávit ómnia, et sunt apud nos. 2 Ma 2 15 Si ergo desiderátis hæc, míttite qui pérferant vobis. 2 Ma 2 16 Actúri ítaque purificatiónem scrípsimus vobis: bene ergo faciétis, si egéritis hos dies. 2 Ma 2 17 Deus autem, qui liberávit pópulum suum, et réddidit hereditátem ómnibus, et regnum, et sacerdótium, et sanctificatiónem, 2 Ma 2 18 sicut promísit in lege, sperámus quod cito nostri miserébitur, et congregábit de sub cælo in locum sanctum. 2 Ma 2 19 Erípuit enim nos de magnis perículis, et locum purgávit. 2 Ma 2 20 De Iuda vero Machabǽo, et frátribus eius, et de templi magni purificatióne, et de aræ dedicatióne, 2 Ma 2 21 sed et de prœ́liis quæ pértinent ad Antíochum Nóbilem et fílium eius Eupátorem, 2 Ma 2 22 et de illuminatiónibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Iudǽis fórtiter fecérunt, ita ut univérsam regiónem, cum pauci essent, vindicárent, et bárbaram multitúdinem fugárent, 2 Ma 2 23 et famosíssimum in toto orbe templum recuperárent, et civitátem liberárent, et leges quæ abólitæ erant, restitueréntur, Dómino cum omni tranquillitáte propítio facto illis. 2 Ma 2 24 Itémque ab Iasóne Cyrenǽo quinque libris comprehénsa tentávimus nos uno volúmine breviáre. 2 Ma 2 25 Considerántes enim multitúdinem librórum, et difficultátem voléntibus ággredi narratiónes historiárum propter multitúdinem rerum, 2 Ma 2 26 curávimus voléntibus quidem légere ut esset ánimi oblectátio: studiósis vero, ut facílius possint memóriæ commendáre: ómnibus autem legéntibus utílitas conferátur. 2 Ma 2 27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviándi causa suscépimus, non fácilem labórem, immo vero negótium plenum vigiliárum et sudóris assúmpsimus. 2 Ma 2 28 Sicut hi qui prǽparant convívium, et quærunt aliórum voluntáti parére propter multórum grátiam, libénter labórem sustinémus. 2 Ma 2 29 Veritátem quidem de síngulis auctóribus concedéntes, ipsi autem secúndum datam formam brevitáti studéntes. 2 Ma 2 30 Sicut enim novæ domus architécto de univérsa structúra curándum est: ei vero qui píngere curat, quæ apta sunt ad ornátum exquirénda sunt: ita æstimándum est et in nobis. 2 Ma 2 31 Etenim intelléctum collígere, et ordináre sermónem, et curiósius partes síngulas quasque disquírere, históriæ cóngruit auctóri: 2 Ma 2 32 brevitátem vero dictiónis sectári, et executiónes rerum vitáre, breviánti concedéndum est. 2 Ma 2 33 Hinc ergo narratiónem incipiémus: de præfatióne tantum dixísse suffíciat. Stultum étenim est ante históriam efflúere, in ipsa autem história succíngi. 2 Ma 3 1 Igitur cum sancta cívitas habitarétur in omni pace, leges étiam adhuc óptime custodiréntur, propter Oníæ pontíficis pietátem, et ánimos ódio habéntes mala, 2 Ma 3 2 fiébat ut et ipsi reges et príncipes locum summo honóre dignum dúcerent, et templum máximis munéribus illustrárent: 2 Ma 3 3 ita ut Seléucus Asiæ rex de reddítibus suis præstáret omnes sumptus ad ministérium sacrificiórum pertinéntes. 2 Ma 3 4 Simon autem de tribu Béniamin, præpósitus templi constitútus, contendébat, obsisténte sibi príncipe sacerdótum, iníquum áliquid in civitáte molíri. 2 Ma 3 5 Sed cum víncere Oníam non posset, venit ad Apollónium Tharsǽæ fílium, qui eo témpore erat dux Cœlesýriæ et Phœnícis: 2 Ma 3 6 et nuntiávit ei pecúniis innumerabílibus plenum esse ærárium Ierosólymis, et commúnes cópias imménsas esse, quæ non pértinent ad ratiónem sacrificiórum: esse autem possíbile sub potestáte regis cádere univérsa. 2 Ma 3 7 Cumque retulísset ad regem Apollónius de pecúniis quæ delátæ erant, illæ accítum Heliodórum, qui erat super negótia eius, misit, cum mandátis ut prædíctam pecúniam transportáret. 2 Ma 3 8 Statímque Heliodórus iter est agréssus, spécie quidem quasi per Cœlesýriam et Phœnícen civitátes esset peragratúrus, re vera autem regis propósitum perfectúrus. 2 Ma 3 9 Sed cum venísset Ierosólymam, et benígne a summo sacerdóte in civitáte esset excéptus, narrávit de dato indício pecuniárum, et cuius rei grátia adésset, apéruit: interrogábat autem si vere hæc ita essent. 2 Ma 3 10 Tunc summus sacérdos osténdit depósita esse hæc, et victuália viduárum et pupillórum: 2 Ma 3 11 quædam vero esse Hircáni Tobíæ viri valde eminéntis, in his quæ detúlerat ímpius Simon: univérsa autem argénti talénta esse quadringénta, et auri ducénta: 2 Ma 3 12 décipi vero eos qui credidíssent loco et templo quod per univérsum mundum honorátur pro sui veneratióne et sanctitáte, omníno impossíbile esse. 2 Ma 3 13 At ille pro his quæ habébat in mandátis a rege, dicébat omni génere regi ea esse deferénda. 2 Ma 3 14 Constitúta autem die, intrábat de his Heliodórus ordinatúrus. Non módica vero per univérsam civitátem erat trepidátio. 2 Ma 3 15 Sacerdótes autem ante altáre cum stolis sacerdotálibus iactavérunt se, et invocábant de cælo eum qui de depósitis legem pósuit, ut his qui deposúerant ea salva custodíret. 2 Ma 3 16 Iam vero qui vidébat summi sacerdótis vultum, mente vulnerabátur: fácies enim et color immutátus declarábat intérnum ánimi dolórem: 2 Ma 3 17 circumfúsa enim erat mœstítia quædam viro, et horror córporis, per quem maniféstus aspiciéntibus dolor cordis eius efficiebátur. 2 Ma 3 18 Alii étiam gregátim de dómibus confluébant, pública supplicatióne obsecrántes, pro eo quod in contémptum locus esset ventúrus. 2 Ma 3 19 Accinctǽque mulíeres cilíciis pectus, per platéas confluébant: sed et vírgines quæ conclúsæ erant, procurrébant ad Oníam, áliæ autem ad muros, quædam vero per fenéstras aspiciébant: 2 Ma 3 20 univérsæ autem protendéntes manus in cælum, deprecabántur: 2 Ma 3 21 erat enim mísera commístæ multitúdinis, et magni sacerdótis in agóne constitúti exspectátio. 2 Ma 3 22 Et hi quidem invocábant omnipoténtem Deum, ut crédita sibi his qui credíderant, cum omni integritáte conservaréntur. 2 Ma 3 23 Heliodórus autem, quod decréverat, perficiébat eódem loco ipse cum satellítibus circa ærárium præsens. 2 Ma 3 24 Sed spíritus omnipoténtis Dei magnam fecit suæ ostensiónis evidéntiam, ita ut omnes qui ausi fúerant parére ei, ruéntes Dei virtúte, in dissolutiónem et formídinem converteréntur. 2 Ma 3 25 Appáruit enim illis quidam equus terríbilem habens sessórem, óptimis operiméntis adornátus: isque cum ímpetu Heliodóro prióres calces elísit: qui autem ei sedébat, videbátur arma habére áurea. 2 Ma 3 26 Alii étiam apparuérunt duo iúvenes virtúte decóri, óptimi glória, speciosíque amíctu: qui circumstetérunt eum, et ex utráque parte flagellábant, sine intermissióne multis plagis verberántes. 2 Ma 3 27 Súbito autem Heliodórus cóncidit in terram, eúmque multa calígine circumfúsum rapuérunt, atque in sella gestatória pósitum eiecérunt. 2 Ma 3 28 Et is, qui cum multis cursóribus et satellítibus prædíctum ingréssus est ærárium, portabátur nullo sibi auxílium ferénte, manifésta Dei cógnita virtúte: 2 Ma 3 29 et ille quidem per divínam virtútem iacébat mutus, atque omni spe et salúte privátus. 2 Ma 3 30 Hi autem Dóminum benedicébant, quia magnificábat locum suum: et templum, quod paulo ante timóre ac tumúltu erat plenum, apparénte omnipoténte Dómino, gáudio et lætítia implétum est. 2 Ma 3 31 Tunc vero ex amícis Heliodóri quidam rogábant conféstim Oníam, ut invocáret Altíssimum ut vitam donáret ei qui in suprémo spíritu erat constitútus. 2 Ma 3 32 Consíderans autem summus sacérdos ne forte rex suspicarétur malítiam áliquam ex Iudǽis circa Heliodórum consummátum, óbtulit pro salúte viri hóstiam salutárem. 2 Ma 3 33 Cumque summus sacérdos exoráret, iídem iúvenes eísdem véstibus amícti astántes Heliodóro, dixérunt: Oníæ sacerdóti grátias age: nam propter eum Dóminus tibi vitam donávit. 2 Ma 3 34 Tu autem a Deo flagellátus, núntia ómnibus magnália Dei, et potestátem. Et his dictis, non comparuérunt. 2 Ma 3 35 Heliodórus autem, hóstia Deo obláta, et votis magnis promíssis ei qui vívere illi concéssit, et Oníæ grátias agens, recépto exércitu, repedábat ad regem. 2 Ma 3 36 Testabátur autem ómnibus ea quæ sub óculis suis víderat ópera magni Dei. 2 Ma 3 37 Cum autem rex interrogásset Heliodórum, quis esset aptus adhuc semel Ierosólymam mitti, ait: 2 Ma 3 38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatórem, mitte illuc, et flagellátum eum recípies, si tamen eváserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. 2 Ma 3 39 Nam ipse, qui habet in cælis habitatiónem, visitátor et adiútor est loci illíus, et veniéntes ad malefaciéndum pércutit ac perdit. 2 Ma 3 40 Igitur de Heliodóro et ærárii custódia ita res se habet. 2 Ma 4 1 Simon autem prædíctus, pecuniárum et pátriæ delátor, male loquebátur de Onía, tamquam ipse Heliodórum instigásset ad hæc, et ipse fuísset incéntor malórum: 2 Ma 4 2 provisorémque civitátis, ac defensórem gentis suæ, et æmulatórem legis Dei, audébat insidiatórem regni dícere. 2 Ma 4 3 Sed cum inimicítiæ in tantum procéderent ut étiam per quosdam Simónis necessários homicídia fíerent, 2 Ma 4 4 consíderans Onías perículum contentiónis, et Apollónium insaníre, útpote ducem Cœlesýriæ et Phœnícis, ad augéndam malítiam Simónis ad regem se cóntulit, 2 Ma 4 5 non ut cívium accusátor, sed commúnem utilitátem apud semetípsum univérsæ multitúdinis consíderans. 2 Ma 4 6 Vidébat enim sine regáli providéntia impossíbile esse pacem rebus dari, nec Simónem posse cessáre a stultítia sua. 2 Ma 4 7 Sed post Seléuci vitæ excéssum, cum suscepísset regnum Antíochus, qui Nóbilis appellabátur, ambiébat Iason frater Oníæ summum sacerdótium: 2 Ma 4 8 ádito rege, promíttens ei argénti talénta trecénta sexagínta, et ex reddítibus áliis talénta octogínta, 2 Ma 4 9 super hæc promittébat et ália centum quinquagínta, si potestáti eius concederétur, gymnásium et ephébiam sibi constitúere, et eos qui in Ierosólymis erant, Antiochénos scríbere. 2 Ma 4 10 Quod cum rex annuísset, et obtinuísset principátum, statim ad gentílem ritum contribúles suos transférre cœpit, 2 Ma 4 11 et amótis his quæ humanitátis causa Iudǽis a régibus fúerant constitúta per Ioánnem patrem Eupólemi, qui apud Romános de amicítia et societáte functus est legatióne legítima, cívium iura destítuens, prava institúta sanciébat. 2 Ma 4 12 Etenim ausus est sub ipsa arce gymnásium constitúere, et óptimos quosque ephebórum in lupanáribus pónere. 2 Ma 4 13 Erat autem hoc non inítium, sed increméntum quoddam, et proféctus gentílis et alienígenæ conversatiónis, propter ímpii et non sacerdótis Iasónis nefárium, et inaudítum scelus: 2 Ma 4 14 ita ut sacerdótes iam non circa altáris offícia déditi essent, sed contémpto templo et sacrifíciis negléctis, festinárent partícipes fíeri palǽstræ et præbitiónis eius iniústæ, et in exercítiis disci. 2 Ma 4 15 Et pátrios quidem honóres nihil habéntes, Græcas glórias óptimas arbitrabántur: 2 Ma 4 16 quarum grátia periculósa eos conténtio habébat, et eórum institúta æmulabántur, ac per ómnia his consímiles esse cupiébant, quos hostes et peremptóres habúerant. 2 Ma 4 17 In leges enim divínas ímpie ágere impúne non cedit: sed hoc tempus sequens declarábit. 2 Ma 4 18 Cum autem quinquennális agon Tyri celebrarétur, et rex præsens esset, 2 Ma 4 19 misit Iason facinorósus ab Ierosólymis viros peccatóres, portántes argénti didráchmas trecéntas in sacríficum Hérculis: quas postulavérunt hi qui asportáverant ne in sacrifíciis erogaréntur, quia non oportéret, sed in álios sumptus eas deputári. 2 Ma 4 20 Sed hæ oblátæ sunt quidem ab eo qui míserat in sacrifícium Hérculis: propter præséntes autem datæ sunt in fábricam návium trirémium. 2 Ma 4 21 Misso autem in Ægýptum Apollónio Mnésthei fílio propter primátes Ptolemǽi Philométoris regis, cum cognovísset Antíochus aliénum se a negótiis regni efféctum, própriis utilitátibus cónsulens, proféctus inde venit Ioppen, et inde Ierosólymam. 2 Ma 4 22 Et magnífice ab Iasóne et civitáte suscéptus, cum faculárum lumínibus et láudibus ingréssus est: et inde in Phœnícen exércitum convértit. 2 Ma 4 23 Et post triénnii tempus, misit Iason Meneláum supradícti Simónis fratrem portántem pecúnias regi, et de negótiis necessáriis respónsa perlatúrum. 2 Ma 4 24 At ille commendátus regi, cum magnificásset fáciem potestátis eius, in semetípsum retórsit summum sacerdótium, superpónens Iasóni talénta argénti trecénta. 2 Ma 4 25 Acceptísque a rege mandátis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdótio: ánimos vero crudélis tyránni, et feræ béluæ iram gerens. 2 Ma 4 26 Et Iason quidem, qui próprium fratrem captiváverat, ipse decéptus prófugus in Ammanítem expúlsus est regiónem. 2 Ma 4 27 Meneláus autem principátum quidem obtínuit: de pecúniis vero regi promíssis, nihil agébat, cum exactiónem fáceret Sóstratus, qui arci erat præpósitus, 2 Ma 4 28 nam ad hunc exáctio vectigálium pertinébant: quam ob causam utríque ad regem sunt evocáti. 2 Ma 4 29 Et Meneláus amótus est a sacerdótio, succedénte Lysímacho fratre suo: Sóstratus autem prælátus est Cýpriis. 2 Ma 4 30 Et cum hæc ageréntur, cóntigit Tharsénses et Mallótas seditiónem movére, eo quod Antióchidi regis concubínæ dono essent dati. 2 Ma 4 31 Festinánter ítaque rex venit sedáre illos, relícto suffécto uno ex comítibus suis Andrónico. 2 Ma 4 32 Ratus autem Meneláus accepísse se tempus opportúnum, áurea quædam vasa e templo furátus donávit Andrónico, et ália vendíderat Tyri, et per vicínas civitátes. 2 Ma 4 33 Quod cum certíssime cognovísset Onías, arguébat eum, ipse in loco tuto se cóntinens Antiochíæ secus Daphnem. 2 Ma 4 34 Unde Meneláus accédens ad Andrónicum, rogábat ut Oníam interfíceret. Qui cum venísset ad Oníam, et datis dextris cum iureiurándo (quamvis esset ei suspéctus) suasísset de asýlo procédere, statim eum perémit, non véritus iustítiam. 2 Ma 4 35 Ob quam causam non solum Iudǽi, sed áliæ quoque natiónes indignabántur, et moléste ferébant de nece tanti viri iniústa. 2 Ma 4 36 Sed regréssum regem de Cilíciæ locis adiérunt Iudǽi apud Antiochíam, simul et Græci, conqueréntes de iníqua nece Oníæ. 2 Ma 4 37 Contristátus ítaque ánimo Antíochus propter Oníam, et flexus ad misericórdiam, lácrymas fudit, recordátus defúncti sobrietátem et modéstiam: 2 Ma 4 38 accensísque ánimis Andrónicum púrpura exútum, per totam civitátem iubet circumdúci: et in eódem loco in quo in Oníam impietátem commíserat, sacrílegum vita privári, Dómino illi condígnam retribuénte pœnam. 2 Ma 4 39 Multis autem sacrilégiis in templo a Lysímacho commíssis Menelái consílio, et divulgáta fama, congregáta est multitúdo advérsum Lysímachum multo iam auro exportáto. 2 Ma 4 40 Turbis autem insurgéntibus, et ánimis ira replétis, Lysímachus armátis fere tribus míllibus iníquis mánibus uti cœpit, duce quodam tyránno, ætáte páriter et deméntia provécto. 2 Ma 4 41 Sed ut intellexérunt conátum Lysímachi, álii lápides, álii fustes válidos arripuére: quidam vero cínerem in Lysímachum iecére. 2 Ma 4 42 Et multi quidem vulneráti, quidam autem et prostráti, omnes vero in fugam convérsi sunt: ipsum étiam sacrílegum secus ærárium interfecérunt. 2 Ma 4 43 De his ergo cœpit iudícium advérsus Meneláum agitári. 2 Ma 4 44 Et cum venísset rex Tyrum, ad ipsum negótium detulérunt missi tres viri a senióribus. 2 Ma 4 45 Et cum superarétur Meneláus, promísit Ptolemǽo multas pecúnias dare ad suadéndum regi. 2 Ma 4 46 Itaque Ptolemǽus in quodam átrio pósitum quasi refrigerándi grátia regem ádiit, et dedúxit a senténtia: 2 Ma 4 47 et Meneláum quidem univérsæ malítiæ reum crimínibus absólvit: míseros autem qui, etiámsi apud Scythas causam dixíssent, innocéntes iudicaréntur, hos morte damnávit. 2 Ma 4 48 Cito ergo iniústam pœnam dedérunt, qui pro civitáte, et pópulo, et sacris vasis causam prosecúti sunt. 2 Ma 4 49 Quam ob rem Týrii quoque indignáti, erga sepultúram eórum liberalíssimi extitérunt. 2 Ma 4 50 Meneláus autem, propter eórum qui in poténtia erant avarítiam, permanébat in potestáte, crescens in malítia ad insídias cívium. 2 Ma 5 1 Eódem témpore, Antíochus secúndam profectiónem parávit in Ægýptum. 2 Ma 5 2 Cóntigit autem per univérsam Ierosolymórum civitátem vidéri diébus quadragínta per áëra équites discurréntes, aurátas stolas habéntes et hastis, quasi cohórtes armátos: 2 Ma 5 3 et cursus equórum per órdines digéstos, et congressiónes fíeri cóminus, et scutórum motus, et galeatórum multitúdinem gládiis distríctis, et telórum iactus, et aureórum armórum splendórem, omnísque géneris loricárum. 2 Ma 5 4 Quaprópter omnes rogábant in bonum monstra convérti. 2 Ma 5 5 Sed cum falsus rumor exísset, tamquam vita excessísset Antíochus, assúmptis Iason non minus mille viris, repénte agréssus est civitátem: et cívibus ad murum convolántibus ad últimum apprehénsa civitáte, Meneláus fugit in arcem: 2 Ma 5 6 Iason vero non parcébat in cæde cívibus suis, nec cogitábat prosperitátem advérsum cognátos malum esse máximum, árbitrans hóstium et non cívium se trophǽa captúrum. 2 Ma 5 7 Et principátum quidem non obtínuit, finem vero insidiárum suárum confusiónem accépit, et prófugus íterum ábiit in Ammanítem. 2 Ma 5 8 Ad últimum, in exítium sui conclúsus ab Aréta Arabum tyránno fúgiens de civitáte in civitátem, ómnibus odiósus, ut réfuga legum et exsecrábilis, ut pátriæ et cívium hostis, in Ægýptum extrúsus est: 2 Ma 5 9 et qui multos de pátria sua expúlerat, péregre périit, Lacedæmónas proféctus, quasi pro cognatióne ibi refúgium habitúrus: 2 Ma 5 10 et qui insepúltos multos abiécerat, ipse et illamentátus et insepúltus abícitur, sepultúra neque peregrína usus, neque pátrio sepúlcro partícipans. 2 Ma 5 11 His ítaque gestis, suspicátus est rex societátem desertúros Iudǽos: et ob hoc proféctus ex Ægýpto efferátis ánimis, civitátem quidem armis cepit. 2 Ma 5 12 Iussit autem milítibus interfícere, nec párcere occursántibus, et per domos ascendéntes trucidáre. 2 Ma 5 13 Fiébant ergo cædes iúvenum ac seniórum, et mulíerum et natórum extermínia, virginúmque et parvulórum neces. 2 Ma 5 14 Erant autem toto tríduo octogínta míllia interfécti, quadragínta míllia vincti, non minus autem venúndati. 2 Ma 5 15 Sed nec ista suffíciunt: ausus est étiam intráre templum univérsa terra sánctius, Meneláo ductóre, qui legum et pátriæ fuit próditor: 2 Ma 5 16 et sceléstis mánibus sumens sancta vasa, quæ ab áliis régibus et civitátibus erant pósita ad ornátum loci, et glóriam, contrectábat indígne, et contaminábat. 2 Ma 5 17 Ita alienátus mente Antíochus, non considerábat quod propter peccáta habitántium civitátem, módicum Deus fúerat irátus: propter quod et áccidit circa locum despéctio: 2 Ma 5 18 alióquin nisi contigísset eos multis peccátis esse involútos, sicut Heliodórus, qui missus est a Seléuco rege ad exspoliándum ærárium, étiam hic statim advéniens flagellátus, et repúlsus útique fuísset ab audácia. 2 Ma 5 19 Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elégit. 2 Ma 5 20 Ideóque et ipse locus párticeps factus est pópuli malórum: póstea autem fiet sócius bonórum, et qui derelíctus in ira Dei omnipoténtis est, íterum in magni Dómini reconciliatióne cum summa glória exaltábitur. 2 Ma 5 21 Igitur Antíochus mille et octingéntis ablátis de templo taléntis, velóciter Antiochíam regréssus est, exístimans se præ supérbia terram ad navigándum, pélagus vero ad iter agéndum deductúrum propter mentis elatiónem. 2 Ma 5 22 Relíquit autem et præpósitos ad affligéndam gentem: Ierosólymis quidem Philíppum génere Phrygem, móribus crudeliórem eo ipso a quo constitútus est: 2 Ma 5 23 in Garízim autem Andrónicum et Meneláum, qui grávius quam céteri imminébant cívibus. 2 Ma 5 24 Cumque appósitus esset contra Iudǽos, misit odiósum príncipem Apollónium cum exércitu vigínti et duóbus míllibus, præcípiens ei omnes perféctæ ætátis interfícere, mulíeres ac iúvenes véndere. 2 Ma 5 25 Qui cum venísset Ierosólymam, pacem símulans, quiévit usque ad diem sanctum sábbati: et tunc feriátis Iudǽis arma cápere suis præcépit. 2 Ma 5 26 Omnésque qui ad spectáculum procésserant, trucidávit: et civitátem cum armátis discúrrens, ingéntem multitúdinem perémit. 2 Ma 5 27 Iudas autem Machabǽus, qui décimus fúerat, secésserat in desértum locum, ibíque inter feras vitam in móntibus cum suis agébat: et fœni cibo vescéntes, demorabántur, ne partícipes essent coinquinatiónis. 2 Ma 6 1 Sed non post multum témporis, misit rex senem quemdam Antiochénum, qui compélleret Iudǽos ut se transférrent a pátriis et Dei légibus: 2 Ma 6 2 contamináre étiam quod in Ierosólymis erat templum, et cognomináre Iovis Olýmpii: et in Garízim, prout erant hi qui locum inhabitábant, Iovis hospitális. 2 Ma 6 3 Péssima autem et univérsis gravis erat malórum incúrsio: 2 Ma 6 4 nam templum luxúria et comessatiónibus géntium erat plenum, et scortántium cum meretrícibus: sacratísque ǽdibus mulíeres se ultro ingerébant, intro feréntes ea quæ non licébat. 2 Ma 6 5 Altáre étiam plenum erat illícitis, quæ légibus prohibebántur. 2 Ma 6 6 Neque autem sábbata custodiebántur, neque dies solémnes pátrii servabántur, nec simplíciter Iudǽum se esse quisquam confitebátur. 2 Ma 6 7 Ducebántur autem cum amára necessitáte in die natális regis ad sacrifícia: et cum Líberi sacra celebraréntur, cogebántur hédera coronáti Líbero circuíre. 2 Ma 6 8 Decrétum autem éxiit in próximas gentílium civitátes, suggeréntibus Ptolemǽis, ut pari modo et ipsi advérsus Iudǽos ágerent, ut sacrificárent: 2 Ma 6 9 eos autem qui nollent transíre ad institúta géntium, interfícerent: erat ergo vidére misériam. 2 Ma 6 10 Duæ enim mulíeres delátæ sunt natos suos circumcidísse: quas, infántibus ad úbera suspénsis, cum públice per civitátem circumduxíssent, per muros præcipitavérunt. 2 Ma 6 11 Alii vero, ad próximas coeúntes spelúncas, et laténter sábbati diem celebrántes, cum indicáti essent Philíppo, flammis succénsi sunt, eo quod verebántur propter religiónem et observántiam manu sibímet auxílium ferre. 2 Ma 6 12 Obsecro autem eos qui hunc librum lectúri sunt, ne abhorréscant propter advérsos casus: sed réputent ea quæ accidérunt, non ad intéritum, sed ad correptiónem esse géneris nostri. 2 Ma 6 13 Etenim multo témpore non sínere peccatóribus ex senténtia ágere, sed statim ultiónes adhibére, magni benefícii est indícium. 2 Ma 6 14 Non enim, sicut in áliis natiónibus, Dóminus patiénter exspéctat, ut eas cum iudícii dies advénerit, in plenitúdine peccatórum púniat: 2 Ma 6 15 ita et in nobis státuit ut, peccátis nostris in finem devolútis, ita demum in nos víndicet. 2 Ma 6 16 Propter quod numquam quidem a nobis misericórdiam suam ámovet: corrípiens vero in advérsis, pópulum suum non derelíquit. 2 Ma 6 17 Sed hæc nobis ad commonitiónem legéntium dicta sint paucis. Iam enim veniéndum est ad narratiónem. 2 Ma 6 18 Igitur Eleázarus, unus de primóribus scribárum, vir ætáte provéctus, et vultu decórus, apérto ore hians compellebátur carnem porcínam manducáre. 2 Ma 6 19 At ille gloriosíssimam mortem magis quam odíbilem vitam compléctens, voluntárie præíbat ad supplícium. 2 Ma 6 20 Intuens autem quemádmodum oportéret accédere, patiénter sústinens, destinávit non admíttere illícita propter vitæ amórem. 2 Ma 6 21 Hi autem qui astábant, iníqua miseratióne commóti propter antíquam viri amicítiam, tolléntes eum secréto rogábant afférri carnes quibus vesci ei licébat, ut simularétur manducásse sicut rex imperáverat de sacrifícii cárnibus, 2 Ma 6 22 ut hoc facto, a morte liberarétur: et propter véterem viri amicítiam, hanc in eo faciébant humanitátem. 2 Ma 6 23 At ille cogitáre cœpit ætátis ac senectútis suæ eminéntiam dignam, et ingénitæ nobilitátis canítiem, atque a púero óptimæ conversatiónis actus: et secúndum sanctæ et a Deo cónditæ legis constitúta, respóndit cito, dicens præmítti se velle in inférnum. 2 Ma 6 24 Non enim ætáti nostræ dignum est, inquit, fíngere: ut multi adolescéntium, arbitrántes Eleázarum nonagínta annórum transísse ad vitam alienigenárum, 2 Ma 6 25 et ipsi propter meam simulatiónem, et propter módicum corruptíbilis vitæ tempus decipiántur, et per hoc máculam atque exsecratiónem meæ senectúti conquíram. 2 Ma 6 26 Nam etsi in præsénti témpore supplíciis hóminum erípiar, sed manum Omnipoténtis nec vivus, nec defúnctus, effúgiam. 2 Ma 6 27 Quam ob rem fórtiter vita excedéndo, senectúte quidem dignus apparébo: 2 Ma 6 28 adolescéntibus autem exémplum forte relínquam, si prompto ánimo ac fórtiter pro gravíssimis ac sanctíssimis légibus honésta morte perfúngar. His dictis, conféstim ad supplícium trahebátur. 2 Ma 6 29 Hi autem qui eum ducébant, et paulo ante fúerant mitióres, in iram convérsi sunt propter sermónes ab eo dictos, quos illi per arrogántiam prolátos arbitrabántur. 2 Ma 6 30 Sed cum plagis perimerétur, ingémuit, et dixit: Dómine, qui habes sanctam sciéntiam, maniféste tu scis quia cum a morte possem liberári, duros córporis sustíneo dolóres: secúndum ánimam vero propter timórem tuum libénter hæc pátior. 2 Ma 6 31 Et iste quidem hoc modo vita decéssit, non solum iuvénibus, sed et univérsæ genti memóriam mortis suæ ad exémplum virtútis et fortitúdinis derelínquens. 2 Ma 7 1 Cóntigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehénsos compélli a rege édere contra fas carnes porcínas, flagris et táureis cruciátos. 2 Ma 7 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis díscere a nobis? paráti sumus mori, magis quam pátrias Dei leges prævaricári. 2 Ma 7 3 Irátus ítaque rex, iussit sartágines et ollas ǽneas succéndi: quibus statim succénsis, 2 Ma 7 4 iussit ei qui prior fúerat locútus amputári linguam, et cute cápitis abstrácta, summas quoque manus et pedes ei præscíndi, céteris eius frátribus et matre inspiciéntibus. 2 Ma 7 5 Et cum iam per ómnia inútilis factus esset, iussit ignem admovéri, et adhuc spirántem torréri in sartágine: in qua cum diu cruciarétur, céteri una cum matre ínvicem se hortabántur mori fórtiter, 2 Ma 7 6 dicéntes: Dóminus Deus aspíciet veritátem, et consolábitur in nobis, quemádmodum in protestatióne cántici declarávit Móyses: Et in servis suis consolábitur. 2 Ma 7 7 Mórtuo ítaque illo primo hoc modo, sequéntem deducébant ad illudéndum: et cute cápitis eius cum capíllis abstrácta, interrogábant si manducáret, priúsquam toto córpore per membra síngula punirétur. 2 Ma 7 8 At ille respóndens pátria voce, dixit: Non fáciam. Propter quod et iste, sequénti loco, primi torménta suscépit: 2 Ma 7 9 et in último spíritu constitútus, sic ait: Tu quidem scelestíssime in præsénti vita nos perdis: sed Rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in ætérnæ vitæ resurrectióne suscitábit. 2 Ma 7 10 Post hunc tértius illúditur, et linguam postulátus cito prótulit, et manus constánter exténdit: 2 Ma 7 11 et cum fidúcia ait: E cælo ista possídeo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despício, quóniam ab ipso me ea receptúrum spero: 2 Ma 7 12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, miraréntur adolescéntis ánimum, quod tamquam níhilum dúceret cruciátus. 2 Ma 7 13 Et hoc ita defúncto, quartum vexábant simíliter torquéntes. 2 Ma 7 14 Et cum iam esset ad mortem, sic ait: Pótius est ab homínibus morti datos spem exspectáre a Deo, íterum ab ipso resuscitándos: tibi enim resurréctio ad vitam non erit. 2 Ma 7 15 Et cum admovíssent quintum, vexábant eum. At ille respíciens in eum, 2 Ma 7 16 dixit: Potestátem inter hómines habens, cum sis corruptíbilis, facis quod vis: noli autem putáre genus nostrum a Deo esse derelíctum: 2 Ma 7 17 tu autem patiénter sústine, et vidébis magnam potestátem ipsíus, quáliter te et semen tuum torquébit. 2 Ma 7 18 Post hunc ducébant sextum, et is, mori incípiens, sic ait: Noli frustra erráre: nos enim propter nosmetípsos hæc pátimur, peccántes in Deum nostrum, et digna admiratióne facta sunt in nobis: 2 Ma 7 19 tu autem ne exístimes tibi impúne futúrum, quod contra Deum pugnáre tentáveris. 2 Ma 7 20 Supra modum autem mater mirábilis, et bonórum memória digna, quæ pereúntes septem fílios sub uníus diéi témpore conspíciens, bono ánimo ferébat propter spem quam in Deum habébat: 2 Ma 7 21 síngulos illórum hortabátur voce pátria fórtiter, repléta sapiéntia: et, femíneæ cogitatióni masculínum ánimum ínserens, 2 Ma 7 22 dixit ad eos: Néscio quáliter in útero meo apparuístis, neque enim ego spíritum et ánimam donávi vobis et vitam, et singulórum membra non ego ipsa compégi: 2 Ma 7 23 sed enim mundi Creátor, qui formávit hóminis nativitátem, quique ómnium invénit oríginem, et spíritum vobis íterum cum misericórdia reddet et vitam, sicut nunc vosmetípsos despícitis propter leges eius. 2 Ma 7 24 Antíochus autem, contémni se arbitrátus, simul et exprobrántis voce despécta, cum adhuc adolescéntior superésset, non solum verbis hortabátur, sed et cum iuraménto affirmábat se dívitem et beátum factúrum, et translátum a pátriis légibus amícum habitúrum, et res necessárias ei præbitúrum. 2 Ma 7 25 Sed ad hæc cum adoléscens nequáquam inclinarétur, vocávit rex matrem, et suadébat ei ut adolescénti fíeret in salútem. 2 Ma 7 26 Cum autem multis eam verbis esset hortátus, promísit suasúrum se fílio suo. 2 Ma 7 27 Itaque inclináta ad illum, irrídens crudélem tyránnum, ait pátria voce: Fili mi, miserére mei, quæ te in útero novem ménsibus portávi, et lac triénnio dedi et álui, et in ætátem istam perdúxi. 2 Ma 7 28 Peto, nate, ut aspícias ad cælum et terram, et ad ómnia quæ in eis sunt, et intélligas quia ex níhilo fecit illa Deus, et hóminum genus: 2 Ma 7 29 ita fiet, ut non tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis efféctus párticeps, súscipe mortem, ut in illa miseratióne cum frátribus tuis te recípiam. 2 Ma 7 30 Cum hæc illa adhuc díceret, ait adoléscens: Quem sustinétis? non obédio præcépto regis, sed præcépto legis, quæ data est nobis per Móysen. 2 Ma 7 31 Tu vero, qui invéntor omnis malítiæ factus es in Hebrǽos, non effúgies manum Dei. 2 Ma 7 32 Nos enim pro peccátis nostris hæc pátimur. 2 Ma 7 33 Et si nobis propter increpatiónem et correptiónem Dóminus Deus noster módicum irátus est: sed íterum reconciliábitur servis suis. 2 Ma 7 34 Tu autem, o sceléste, et ómnium hóminum flagitiosíssime, noli frustra extólli vanis spebus in servos eius inflammátus: 2 Ma 7 35 nondum enim omnipoténtis Dei, et ómnia inspiciéntis, iudícium effugísti. 2 Ma 7 36 Nam fratres mei, módico nunc dolóre sustentáto, sub testaménto ætérnæ vitæ effécti sunt: tu vero iudício Dei iustas supérbiæ tuæ pœnas exsólves. 2 Ma 7 37 Ego autem, sicut fratres mei, ánimam et corpus meum trado pro pátriis légibus, ínvocans Deum matúrius genti nostræ propítium fíeri, teque cum torméntis et verbéribus confitéri quod ipse est Deus solus. 2 Ma 7 38 In me vero et in frátribus meis désinet Omnipoténtis ira, quæ super omne genus nostrum iuste superdúcta est. 2 Ma 7 39 Tunc rex accénsus ira in hunc, super omnes crudélius desǽvit, indígne ferens se derísum. 2 Ma 7 40 Et hic ítaque mundus óbiit, per ómnia in Dómino confídens. 2 Ma 7 41 Novíssime autem post fílios, et mater consúmpta est. 2 Ma 7 42 Igitur de sacrifíciis et de nímiis crudelitátibus satis dictum est. 2 Ma 8 1 Iudas vero Machabǽus, et qui cum illo erant, introíbant laténter in castélla: et convocántes cognátos et amícos, et eos qui permansérunt in Iudaísmo assuméntes, eduxérunt ad se sex míllia virórum. 2 Ma 8 2 Et invocábant Dóminum, ut respíceret in pópulum qui ab ómnibus calcabátur, et misererétur templo quod contaminabátur ab ímpiis: 2 Ma 8 3 misererétur étiam extermínio civitátis, quæ esset íllico complanánda, et vocem sánguinis ad se clamántis audíret: 2 Ma 8 4 memorarétur quoque iniquíssimas mortes parvulórum innocéntum, et blasphémias nómini suo illátas, et indignarétur super his. 2 Ma 8 5 At Machabǽus, congregáta multitúdine, intolerábilis géntibus efficiebátur: ira enim Dómini in misericórdiam convérsa est. 2 Ma 8 6 Et supervéniens castéllis et civitátibus improvísus, succendébat eas: et opportúna loca óccupans, non paucas hóstium strages dabat: 2 Ma 8 7 máxime autem nóctibus ad huiuscémodi excúrsus ferebátur, et fama virtútis eius ubíque diffundebátur. 2 Ma 8 8 Videns autem Philíppus paulátim virum ad proféctum veníre, ac frequéntius res ei cédere próspere, ad Ptolemǽum ducem Cœlesýriæ et Phœnícis scripsit ut auxílium ferret regis negótiis. 2 Ma 8 9 At ille velóciter misit Nicánorem Pátrocli de primóribus amícum, datis ei de permístis géntibus, armátis non minus vigínti míllibus, ut univérsum Iudæórum genus deléret, adiúncto ei Górgia viro militári, et in béllicis rebus experientíssimo. 2 Ma 8 10 Constítuit autem Nicánor, ut regi tribútum, quod Románis erat dandum, duo míllia talentórum de captivitáte Iudæórum suppléret: 2 Ma 8 11 statímque ad marítimas civitátes misit, cónvocans ad coemptiónem Iudaicórum mancipiórum, promíttens se nonagínta mancípia talénto distractúrum, non respíciens ad vindíctam quæ eum ab Omnipoténte esset consecutúra. 2 Ma 8 12 Iudas autem ubi cómperit, indicávit his qui secum erant Iudǽis Nicánoris advéntum. 2 Ma 8 13 Ex quibus quidam formidántes, et non credéntes Dei iustítiæ, in fugam vertebántur: 2 Ma 8 14 álii vero si quid eis supérerat vendébant, simúlque Dóminum deprecabántur ut eríperet eos ab ímpio Nicánore, qui eos priúsquam cóminus veníret, vendíderat: 2 Ma 8 15 etsi non propter eos, propter testaméntum tamen quod erat ad patres eórum, et propter invocatiónem sancti et magnífici nóminis eius super ipsos. 2 Ma 8 16 Convocátis autem Machabǽus septem míllibus qui cum ipso erant, rogábat ne hóstibus reconciliaréntur, neque metúerent iníque veniéntium advérsum se hóstium multitúdinem: sed fórtiter conténderent, 2 Ma 8 17 ante óculos habéntes contuméliam quæ loco sancto ab his iniúste esset illáta, itémque et ludíbrio hábitæ civitátis iniúriam, adhuc étiam véterum institúta convúlsa. 2 Ma 8 18 Nam illi quidem armis confídunt, ait, simul et audácia: nos autem in omnipoténte Dómino, qui potest et veniéntes advérsum nos, et univérsum mundum, uno nutu delére, confídimus. 2 Ma 8 19 Admónuit autem eos et de auxíliis Dei, quæ facta sunt erga paréntes: et quod sub Sennácherib centum octogínta quinque míllia periérunt: 2 Ma 8 20 et de prœ́lio quod eis advérsus Gálatas fuit in Babylónia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedónibus sóciis hæsitántibus, ipsi sex míllia soli peremérunt centum vigínti míllia, propter auxílium illis datum de cælo, et benefícia pro his plúrima consecúti sunt. 2 Ma 8 21 His verbis constántes effécti sunt, et pro légibus et pátria mori paráti. 2 Ma 8 22 Constítuit ítaque fratres suos duces utríque órdini, Simónem, et Ioséphum, et Iónathan, subiéctis unicuíque millénis et quingenténis. 2 Ma 8 23 Ad hoc étiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adiutórii Dei, in prima ácie ipse dux commísit cum Nicánore. 2 Ma 8 24 Et facto sibi adiutóre Omnipoténte, interfecérunt super novem míllia hóminum: maiórem autem partem exércitus Nicánoris vulnéribus débilem factam fúgere compulérunt. 2 Ma 8 25 Pecúniis vero eórum, qui ad emptiónem ipsórum vénerant, sublátis, ipsos usquequáque persecúti sunt: 2 Ma 8 26 sed revérsi sunt hora conclúsi, nam erat ante sábbatum: quam ob causam non perseveravérunt insequéntes. 2 Ma 8 27 Arma autem ipsórum, et spólia congregántes, sábbatum agébant, benedicéntes Dóminum, qui liberávit eos in isto die, misericórdiæ inítium stillans in eos. 2 Ma 8 28 Post sábbatum vero debílibus, et órphanis, et víduis divisérunt spólia: et resídua ipsi cum suis habuére. 2 Ma 8 29 His ítaque gestis, et commúniter ab ómnibus facta obsecratióne, misericórdem Dóminum postulábant ut in finem servis suis reconciliarétur. 2 Ma 8 30 Et ex his qui cum Timótheo et Bácchide erant contra se contendéntes, super vigínti míllia interfecérunt, et munitiónes excélsas obtinuérunt: et plures prædas divisérunt, æquam portiónem debílibus, pupíllis, et víduis, sed et senióribus faciéntes. 2 Ma 8 31 Et cum arma eórum diligénter collegíssent, ómnia composuérunt in locis opportúnis: resídua vero spólia Ierosólymam detulérunt: 2 Ma 8 32 et Philárchen, qui cum Timótheo erat, interfecérunt, virum sceléstum, qui in multis Iudǽos afflíxerat. 2 Ma 8 33 Et cum epinícia ágerent Ierosólymis, eum qui sacras iánuas incénderat, id est, Callísthenem, cum in quoddam domicílium refugísset, incendérunt, digna ei mercéde pro impietátibus suis réddita. 2 Ma 8 34 Facinorosíssimus autem Nicánor, qui mille negotiántes ad Iudæórum venditiónem addúxerat, 2 Ma 8 35 humiliátus auxílio Dómini ab his quos nullos existimáverat, depósita veste glóriæ, per mediterránea fúgiens, solus venit Antiochíam, summam infelicitátem de intéritu sui exércitus consecútus. 2 Ma 8 36 Et qui promíserat Románis se tribútum restitúere de captivitáte Ierosolymórum, prædicábat nunc protectórem Deum habére Iudǽos, et ob ipsum invulnerábiles esse, eo quod sequeréntur leges ab ipso constitútas. 2 Ma 9 1 Eódem témpore, Antíochus inhonéste revertebátur de Pérside. 2 Ma 9 2 Intráverat enim in eam quæ dícitur Persépolis, et tentávit exspoliáre templum, et civitátem opprímere: sed multitúdine ad arma concurrénte, in fugam versi sunt: et ita cóntigit ut Antíochus post fugam túrpiter redíret. 2 Ma 9 3 Et cum venísset circa Ecbátanam, recognóvit quæ erga Nicánorem et Timótheum gesta sunt. 2 Ma 9 4 Elátus autem in ira, arbitrabátur se iniúriam illórum qui se fugáverant posse in Iudǽos retorquére: ideóque iussit agitári currum suum sine intermissióne agens iter, cælésti eum iudício perurgénte, eo quod ita supérbe locútus est se ventúrum Ierosólymam, et congériem sepúlcri Iudæórum eam factúrum. 2 Ma 9 5 Sed qui univérsa cónspicit Dóminus Deus Israël, percússit eum insanábili et invisíbili plaga. Ut enim finívit hunc ipsum sermónem, apprehéndit eum dolor dirus víscerum, et amára internórum torménta: 2 Ma 9 6 et quidem satis iuste, quippe qui multis et novis cruciátibus aliórum tórserat víscera, licet ille nullo modo a sua malítia cessáret. 2 Ma 9 7 Super hoc autem supérbia replétus, ignem spirans ánimo in Iudǽos, et præcípiens accelerári negótium, cóntigit illum ímpetu eúntem de curru cádere, et gravi córporis collisióne membra vexári. 2 Ma 9 8 Isque qui sibi videbátur étiam flúctibus maris imperáre, supra humánum modum supérbia replétus, et móntium altitúdines in statéra appéndere, nunc humiliátus ad terram in gestatório portabátur, maniféstam Dei virtútem in semetípso contéstans: 2 Ma 9 9 ita ut de córpore ímpii vermes scaturírent, ac vivéntis in dolóribus carnes eius efflúerent, odóre étiam illíus et fœtóre exércitus gravarétur: 2 Ma 9 10 et qui paulo ante sídera cæli contíngere se arbitrabátur, eum nemo póterat propter intolerántiam fœtóris portáre. 2 Ma 9 11 Hinc ígitur cœpit ex gravi supérbia dedúctus ad agnitiónem sui veníre, divína admónitus plaga, per moménta síngula dolóribus suis augménta capiéntibus. 2 Ma 9 12 Et cum nec ipse iam fœtórem suum ferre posset, ita ait: Iustum est súbditum esse Deo, et mortálem non pária Deo sentíre. 2 Ma 9 13 Orábat autem hic sceléstus Dóminum, a quo non esset misericórdiam consecutúrus. 2 Ma 9 14 Et civitátem, ad quam festínans veniébat ut eam ad solum dedúceret ac sepúlcrum congestórum fáceret, nunc optat líberam réddere: 2 Ma 9 15 et Iudǽos, quos nec sepultúra quidem se dignos habitúrum, sed ávibus ac feris diripiéndos traditúrum, et cum párvulis exterminatúrum díxerat, æquáles nunc Atheniénsibus factúrum pollicétur: 2 Ma 9 16 templum étiam sanctum, quod prius exspoliáverat, óptimis donis ornatúrum, et sancta vasa multiplicatúrum, et pertinéntes ad sacrifícia sumptus de reddítibus suis præstatúrum: 2 Ma 9 17 super hæc, et Iudǽum se futúrum, et omnem locum terræ perambulatúrum, et prædicatúrum Dei potestátem. 2 Ma 9 18 Sed non cessántibus dolóribus (supervénerat enim in eum iustum Dei iudícium), despérans scripsit ad Iudǽos in modum deprecatiónis epístolam hæc continéntem: 2 Ma 9 19 Optimis cívibus Iudǽis plúrimam salútem, et bene valére, et esse felíces, rex et príncipes Antíochus. 2 Ma 9 20 Si bene valétis, et fílii vestri, et ex senténtia vobis cuncta sunt, máximas ágimus grátias. 2 Ma 9 21 Et ego in infirmitáte constitútus, vestri autem memor benígne revérsus de Pérsidis locis, et infirmitáte gravi apprehénsus, necessárium duxi pro commúni utilitáte curam habére: 2 Ma 9 22 non despérans memetípsum, sed spem multam habens effugiéndi infirmitátem. 2 Ma 9 23 Respíciens autem quod et pater meus, quibus tempóribus in locis superióribus ducébat exércitum, osténdit qui post se suscíperet principátum: 2 Ma 9 24 ut si quid contrárium accíderet, aut diffícile nuntiarétur, sciéntes hi qui in regiónibus erant, cui esset rerum summa derelícta, non turbaréntur. 2 Ma 9 25 Ad hæc, consíderans de próximo poténtes quosque et vicínos tempóribus insidiántes, et evéntum exspectántes, designávi fílium meum Antíochum regem, quem sæpe recúrrens in superióra regna multis vestrum commendábam: et scripsi ad eum quæ subiécta sunt. 2 Ma 9 26 Ora ítaque vos, et peto mémores beneficiórum públice et privátim, ut unusquísque consérvet fidem ad me et ad fílium meum. 2 Ma 9 27 Confído enim eum modéste et humáne actúrum, et sequéntem propósitum meum, et commúnem vobis fore. 2 Ma 9 28 Igitur homicída et blasphémus péssime percússus, et ut ipse álios tractáverat, péregre in móntibus miserábili óbitu vita functus est. 2 Ma 9 29 Transferébat autem corpus Philíppus collactáneus eius: qui, métuens fílium Antíochi, ad Ptolemǽum Philométorem in Ægýptum ábiit. 2 Ma 10 1 Machabǽus autem, et qui cum eo erant, Dómino se protegénte, templum quidem et civitátem recépit: 2 Ma 10 2 aras autem quas alienígenæ per platéas exstrúxerant, itémque delúbra demolítus est: 2 Ma 10 3 et purgáto templo, áliud altáre fecérunt, et de ignítis lapídibus igne concépto sacrifícia obtulérunt post biénnium, et incénsum, et lucérnas, et panes propositiónis posuérunt. 2 Ma 10 4 Quibus gestis, rogábant Dóminum prostráti in terram, ne ámplius tálibus malis incíderent: sed et, si quando peccássent, ut ab ipso mítius corriperéntur, et non bárbaris ac blasphémis homínibus traderéntur. 2 Ma 10 5 Qua die autem templum ab alienígenis pollútum fúerat, cóntigit eádem die purificatiónem fíeri, vigésima quinta mensis qui fuit Casleu. 2 Ma 10 6 Et cum lætítia diébus octo egérunt in modum tabernaculórum, recordántes quod ante módicum témporis diem solémnem tabernaculórum in móntibus et in spelúncis more bestiárum égerant. 2 Ma 10 7 Propter quod thyrsos, et ramos vírides, et palmas præferébant ei qui prosperávit mundári locum suum. 2 Ma 10 8 Et decrevérunt commúni præcépto et decréto univérsæ genti Iudæórum ómnibus annis ágere dies istos. 2 Ma 10 9 Et Antíochi quidem, qui appellátus est Nóbilis, vitæ excéssus ita se hábuit. 2 Ma 10 10 Nunc autem de Eupátore Antíochi ímpii fílio quæ gesta sunt narrábimus, breviántes mala quæ in bellis gesta sunt. 2 Ma 10 11 Hic enim suscépto regno, constítuit super negótia regni Lýsiam quemdam, Phœnícis et Sýriæ milítiæ príncipem. 2 Ma 10 12 Nam Ptolemǽus, qui dicebátur Macer, iusti tenax erga Iudǽos esse constítuit, et præcípue propter iniquitátem quæ facta erat in eos, et pacífice ágere cum eis. 2 Ma 10 13 Sed ob hoc accusátus ab amícis apud Eupátorem, cum frequénter próditor audíret, eo quod Cyprum créditam sibi a Philométore deseruísset, et ad Antíochum Nóbilem translátus étiam ab eo recessísset, venéno vitam finívit. 2 Ma 10 14 Górgias autem cum esset dux locórum, assúmptis ádvenis, frequénter Iudǽos debellábat. 2 Ma 10 15 Iudǽi vero qui tenébant opportúnas munitiónes, fugátos ab Ierosólymis suscipiébant, et belláre tentábant. 2 Ma 10 16 Hi vero qui erant cum Machabǽo, per oratiónes Dóminum rogántes ut esset sibi adiútor, ímpetum fecérunt in munitiónes Idumæórum: 2 Ma 10 17 multáque vi insisténtes, loca obtinuérunt, occurréntes interemérunt, et omnes simul non minus vigínti míllibus trucidavérunt. 2 Ma 10 18 Quidam autem cum confugíssent in duas turres valde munítas, omnem apparátum ad repugnándum habéntes, 2 Ma 10 19 Machabǽus ad eórum expugnatiónem relícto Simóne, et Iosépho, itémque Zachǽo, eísque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ ámplius perurgébant pugnas convérsus est. 2 Ma 10 20 Hi vero qui cum Simóne erant, cupiditáte ducti, a quibúsdam qui in túrribus erant, suási sunt pecúnia: et septuagínta míllibus didráchmis accéptis, dimisérunt quosdam effúgere. 2 Ma 10 21 Cum autem Machabǽo nuntiátum esset quod factum est, princípibus pópuli congregátis accusávit quod pecúnia fratres vendidíssent, adversáriis eórum dimíssis. 2 Ma 10 22 Hos ígitur proditóres factos interfécit, et conféstim duas turres occupávit. 2 Ma 10 23 Armis autem ac mánibus ómnia próspere agéndo in duábus munitiónibus plus quam vigínti míllia perémit. 2 Ma 10 24 At Timótheus, qui prius a Iudǽis fúerat superátus, convocáto exércitu peregrínæ multitúdinis, et congregáto equitátu Asiáno, advénit quasi armis Iudǽam captúrus. 2 Ma 10 25 Machabǽus autem et qui cum ipso erant, appropinquánte illo, deprecabántur Dóminum, caput terra aspergéntes, lumbósque cilíciis præcíncti, 2 Ma 10 26 ad altáris crepídinem provolúti, ut sibi propítius, inimícis autem eórum esset inimícus, et adversáriis adversarétur, sicut lex dicit. 2 Ma 10 27 Et ita post oratiónem, sumptis armis, lóngius de civitáte procedéntes, et próximi hóstibus effécti, resedérunt. 2 Ma 10 28 Primo autem solis ortu utríque commisérunt: isti quidem victóriæ et prosperitátis sponsórem cum virtúte Dóminum habéntes: illi autem ducem belli ánimum habébant. 2 Ma 10 29 Sed cum véhemens pugna esset, apparuérunt adversáriis de cælo viri quinque in equis, frenis áureis decóri, ducátum Iudǽis præstántes: 2 Ma 10 30 ex quibus duo Machabǽum médium habéntes, armis suis circumséptum incólumem conservábant: in adversários autem tela et fúlmina iaciébant, ex quo et cæcitáte confúsi et repléti perturbatióne, cadébant. 2 Ma 10 31 Interfécti sunt autem vigínti míllia quingénti, et équites sexcénti. 2 Ma 10 32 Timótheus vero confúgit in Gázaram præsídium munítum, cui prǽerat Chǽreas. 2 Ma 10 33 Machabǽus autem et qui cum eo erant, lætántes obsedérunt præsídium diébus quátuor. 2 Ma 10 34 At hi qui intus erant, loci firmitáte confísi, supra modum maledicébant, et sermónes nefándos iactábant. 2 Ma 10 35 Sed cum dies quinta illucésceret, vigínti iúvenes ex his qui cum Machabǽo erant, accénsi ánimis propter blasphémiam, viríliter accessérunt ad murum, et feróci ánimo incedéntes ascendébant: 2 Ma 10 36 sed et álii simíliter ascendéntes, turres portásque succéndere aggréssi sunt, atque ipsos malédicos vivos concremáre. 2 Ma 10 37 Per contínuum autem bíduum præsídio vastáto, Timótheum occultántem se in quodam repértum loco peremérunt: et fratrem illíus Chǽream et Apollóphanem occidérunt. 2 Ma 10 38 Quibus gestis, in hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum, qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis. 2 Ma 11 1 Sed parvo post témpore, Lýsias procurátor regis et propínquus, ac negotiórum præpósitus, gráviter ferens de his quæ accíderant, 2 Ma 11 2 congregátis octogínta míllibus, et equitátu univérso, veniébat advérsus Iudǽos, exístimans se civitátem quidem captam géntibus habitáculum factúrum, 2 Ma 11 3 templum vero in pecúniæ quæstum, sicut cétera delúbra géntium, habitúrum, et per síngulos annos venále sacerdótium: 2 Ma 11 4 nusquam recógitans Dei potestátem, sed mente effrenátus in multitúdine péditum, et in míllibus équitum, et in octogínta elephántis confidébat. 2 Ma 11 5 Ingréssus autem Iudǽam, et apprópians Bethsúræ, quæ erat in angústo loco, ab Ierosólyma intervállo quinque stadiórum, illud præsídium expugnábat. 2 Ma 11 6 Ut autem Machabǽus et qui cum eo erant cognovérunt expugnári præsídia, cum fletu et lácrymis rogábant Dóminum, et omnis turba simul, ut bonum ángelum mítteret ad salútem Israël. 2 Ma 11 7 Et ipse primus Machabǽus, sumptis armis, céteros adhortátus est simul secum perículum subíre, et ferre auxílium frátribus suis. 2 Ma 11 8 Cumque páriter prompto ánimo procéderent, Ierosólymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida, armis áureis hastam vibrans. 2 Ma 11 9 Tunc omnes simul benedixérunt misericórdem Dóminum, et convaluérunt ánimis: non solum hómines, sed et béstias ferocíssimas, et muros férreos paráti penetráre. 2 Ma 11 10 Ibant ígitur prompti, de cælo habéntes adiutórem et miserántem super eos Dóminum. 2 Ma 11 11 Leónum autem more ímpetu irruéntes in hostes, prostravérunt ex eis úndecim míllia péditum, et équitum mille sexcéntos: 2 Ma 11 12 univérsos autem in fugam vertérunt, plures autem ex eis vulneráti nudi evasérunt. Sed et ipse Lýsias túrpiter fúgiens evásit. 2 Ma 11 13 Et quia non insensátus erat, secum ipse réputans factam erga se diminutiónem, et intélligens invíctos esse Hebrǽos, omnipoténtis Dei auxílio inniténtes, misit ad eos: 2 Ma 11 14 promisítque se consensúrum ómnibus quæ iusta sunt, et regem compulsúrum amícum fíeri. 2 Ma 11 15 Annuit autem Machabǽus précibus Lýsiæ, in ómnibus utilitáti cónsulens: et quæcúmque Machabǽus scripsit Lýsiæ de Iudǽis, ea rex concéssit. 2 Ma 11 16 Nam erant scriptæ Iudǽis epístolæ a Lýsia quidem hunc modum continéntes: Lýsias pópulo Iudæórum salútem. 2 Ma 11 17 Ioánnes et Abésalom, qui missi fúerant a vobis, tradéntes scripta, postulábant ut ea quæ per illos significabántur, implérem. 2 Ma 11 18 Quæcúmque ígitur regi potuérunt perférri, expósui: et quæ res permittébat, concéssit. 2 Ma 11 19 Si ígitur in negótiis fidem conservavéritis, et deínceps bonórum vobis causa esset, tentábo. 2 Ma 11 20 De céteris autem per síngula verbo mandávi et istis, et his, qui a me missi sunt, cólloqui vobíscum. 2 Ma 11 21 Bene valéte. Anno centésimo, quadragésimo octávo mensis Dióscori, die vigésima et quarta. 2 Ma 11 22 Regis autem epístola ista continébat: Rex Antíochus Lýsiæ fratri salútem. 2 Ma 11 23 Patre nostro inter deos transláto, nos voléntes eos qui sunt in regno nostro sine tumúltu ágere, et rebus suis adhibére diligéntiam, 2 Ma 11 24 audívimus Iudǽos non consensísse patri meo ut transferréntur ad ritum Græcórum, sed tenére velle suum institútum, ac proptérea postuláre a nobis concédi sibi legítima sua. 2 Ma 11 25 Voléntes ígitur hanc quoque gentem quiétam esse, statuéntes iudicávimus templum restítui illis, ut ágerent secúndum suórum maiórum consuetúdinem. 2 Ma 11 26 Bene ígitur féceris, si míseris ad eos et déxteram déderis: ut cógnita nostra voluntáte, bono ánimo sint, et utilitátibus própriis desérviant. 2 Ma 11 27 Ad Iudǽos vero regis epístola talis erat: Rex Antíochus senátui Iudæórum, et céteris Iudǽis salútem. 2 Ma 11 28 Si valétis, sic estis ut vólumus: sed et ipsi bene valémus. 2 Ma 11 29 Adiit nos Meneláus, dicens velle vos descéndere ad vestros, qui sunt apud nos. 2 Ma 11 30 His ígitur qui cómmeant usque ad diem trigésimum mensis Xánthici, damus dextras securitátis, 2 Ma 11 31 ut Iudǽi utántur cibis et légibus suis, sicut et prius: et nemo eórum ullo modo moléstiam patiátur de his quæ per ignorántiam gesta sunt. 2 Ma 11 32 Mísimus autem et Meneláum, qui vos alloquátur. 2 Ma 11 33 Valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, Xánthici mensis quintadécima die. 2 Ma 11 34 Misérunt autem étiam Románi epístolam, ita se habéntem: Quintus Mémmius et Titus Manílius legáti Romanórum, pópulo Iudæórum salútem. 2 Ma 11 35 De his quæ Lýsias cognátus regis concéssit vobis, et nos concéssimus. 2 Ma 11 36 De quibus autem ad regem iudicávit referéndum, conféstim áliquem míttere, diligéntius inter vos conferéntes, ut decernámus, sicut cóngruit vobis: nos enim Antiochíam accédimus. 2 Ma 11 37 Ideóque festináte rescríbere, ut nos quoque sciámus cuius estis voluntátis. 2 Ma 11 38 Bene valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, quintadécima die mensis Xánthici. 2 Ma 12 1 His factis pactiónibus, Lýsias pergébat ad regem, Iudǽi autem agricultúræ óperam dabant. 2 Ma 12 2 Sed hi qui reséderant, Timótheus, et Apollónius Gennǽi fílius, sed et Hierónymus, et Démophon super hos, et Nicánor Cypriárches, non sinébant eos in siléntio ágere et quiéte. 2 Ma 12 3 Ioppítæ vero tale quoddam flagítium perpetrárunt: rogavérunt Iudǽos cum quibus habitábant, ascéndere scaphas quas paráverant, cum uxóribus et fíliis, quasi nullis inimicítiis inter eos subiacéntibus. 2 Ma 12 4 Secúndum commúne ítaque decrétum civitátis, et ipsis acquiescéntibus, pacísque causa nihil suspéctum habéntibus: cum in altum processíssent, submersérunt non minus ducéntos. 2 Ma 12 5 Quam crudelitátem Iudas in suæ gentis hómines factam ut cognóvit, præcépit viris qui erant cum ipso: et invocáto iusto iúdice Deo, 2 Ma 12 6 venit advérsus interfectóres fratrum, et portum quidem noctu succéndit, scaphas exússit, eos autem qui ab igne refúgerant, gládio perémit. 2 Ma 12 7 Et cum hæc ita egísset, discéssit quasi íterum reversúrus, et univérsos Ioppítas eradicatúrus. 2 Ma 12 8 Sed cum cognovísset et eos qui erant Iámniæ, velle pari modo fácere habitántibus secum Iudǽis, 2 Ma 12 9 Iamnítis quoque nocte supervénit, et portum cum návibus succéndit: ita ut lumen ignis apparéret Ierosólymis a stádiis ducéntis quadragínta. 2 Ma 12 10 Inde cum iam abiíssent novem stádiis, et iter fácerent ad Timótheum, commisérunt cum eo Arabes quinque míllia viri, et équites quingénti. 2 Ma 12 11 Cumque pugna válida fíeret, et auxílio Dei próspere cessísset, resídui Arabes victi petébant a Iuda dextram sibi dari, promitténtes se páscua datúros, et in céteris profutúros. 2 Ma 12 12 Iudas autem arbitrátus vere in multis eos útiles, promísit pacem: dextrísque accéptis, discessére ad tabernácula sua. 2 Ma 12 13 Aggréssus est autem et civitátem quamdam firmam póntibus murísque circumséptam, quæ a turbis habitabátur géntium promiscuárum: cui nomen Casphin. 2 Ma 12 14 Hi vero qui intus erant, confidéntes in stabilitáte murórum et apparátu alimoniárum, remíssius agébant, maledíctis lacesséntes Iudam et blasphemántes, ac loquéntes quæ fas non est. 2 Ma 12 15 Machabǽus autem, invocáto magno mundi Príncipe, qui sine ariétibus et máchinis tempóribus Iesu præcipitávit Iéricho, írruit feróciter muris: 2 Ma 12 16 et capta civitáte per Dómini voluntátem, innumerábiles cædes fecit, ita ut ádiacens stagnum stadiórum duórum latitúdinis sánguine interfectórum flúere viderétur. 2 Ma 12 17 Inde discessérunt stádia septingénta quinquagínta, et venérunt in Cháraca ad eos, qui dicúntur Tubianǽi, Iudǽos: 2 Ma 12 18 et Timótheum quidem in illis locis non comprehendérunt, nullóque negótio perfécto regréssus est, relícto in quodam loco firmíssimo præsídio. 2 Ma 12 19 Dosítheus autem et Sosípater, qui erant duces cum Machabǽo, peremérunt a Timótheo relíctos in præsídio, decem míllia viros. 2 Ma 12 20 At Machabǽus, ordinátis circum se sex míllibus, et constitútis per cohórtes, advérsus Timótheum procéssit, habéntem secum centum vigínti míllia péditum, equitúmque duo míllia quingéntos. 2 Ma 12 21 Cógnito autem Iudæ advéntu, Timótheus præmísit mulíeres et fílios, et réliquum apparátum, in præsídium quod Cárnion dícitur: erat enim inexpugnábile, et accéssu diffícile propter locórum angústias. 2 Ma 12 22 Cumque cohors Iudæ prima apparuísset, timor hóstibus incússus est ex præséntia Dei, qui univérsa cónspicit: et in fugam versi sunt álius ab álio, ita ut magis a suis deiceréntur, et gladiórum suórum íctibus debilitaréntur. 2 Ma 12 23 Iudas autem veheménter instábat púniens profános, et prostrávit ex eis trigínta míllia virórum. 2 Ma 12 24 Ipse vero Timótheus íncidit in partes Dosíthei et Sosípatris: et multis précibus postulábat ut vivus dimitterétur, eo quod multórum ex Iudǽis paréntes habéret ac fratres, quos morte eius décipi eveníret. 2 Ma 12 25 Et cum fidem dedísset restitutúrum se eos secúndum constitútum, illǽsum eum dimisérunt propter fratrum salútem. 2 Ma 12 26 Iudas autem egréssus est ad Cárnion, interféctis vigínti quinque míllibus. 2 Ma 12 27 Post horum fugam et necem, movit exércitum ad Ephron civitátem munítam, in qua multitúdo diversárum géntium habitábat: et robústi iúvenes pro muris consisténtes fórtiter repugnábant: in hac autem máchinæ multæ et telórum erat apparátus. 2 Ma 12 28 Sed cum Omnipoténtem invocássent, qui potestáte sua vires hóstium confríngit, cepérunt civitátem: et ex eis qui intus erant, vigínti quinque míllia prostravérunt. 2 Ma 12 29 Inde ad civitátem Scythárum abiérunt, quæ ab Ierosólymis sexcéntis stádiis áberat. 2 Ma 12 30 Contestántibus autem his, qui apud Scythopolítas erant, Iudǽis, quod benígne ab eis haberéntur, étiam tempóribus infelicitátis quod modéste secum égerint: 2 Ma 12 31 grátias agéntes eis, et exhortáti étiam de cétero erga genus suum benígnos esse, venérunt Ierosólymam die solémni septimanárum instánte. 2 Ma 12 32 Et post Pentecósten abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumǽæ. 2 Ma 12 33 Exívit autem cum pedítibus tribus míllibus, et equítibus quadringéntis. 2 Ma 12 34 Quibus congréssis, cóntigit paucos rúere Iudæórum. 2 Ma 12 35 Dosítheus vero quidam de Bacénoris eques, vir fortis, Górgiam tenébat: et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit in eum, humerúmque eius amputávit: atque ita Górgias effúgit in Marésa. 2 Ma 12 36 At illis qui cum Esdrim erant diútius pugnántibus et fatigátis, invocávit Iudas Dóminum adiutórem et ducem belli fíeri: 2 Ma 12 37 incípiens voce pátria, et cum hymnis clamórem extóllens, fugam Górgiæ milítibus incússit. 2 Ma 12 38 Iudas autem collécto exércitu venit in civitátem Odóllam: et cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti, in eódem loco sábbatum egérunt. 2 Ma 12 39 Et sequénti die venit cum suis Iudas, ut córpora prostratórum tólleret, et cum paréntibus póneret in sepúlcris patérnis. 2 Ma 12 40 Invenérunt autem sub túnicis interfectórum de donáriis idolórum quæ apud Iámniam fuérunt, a quibus lex próhibet Iudǽos: ómnibus ergo maniféstum factum est, ob hanc causam eos corruísse. 2 Ma 12 41 Omnes ítaque benedixérunt iustum iudícium Dómini, qui occúlta fécerat manifésta: 2 Ma 12 42 atque ita ad preces convérsi, rogavérunt ut id quod factum erat delíctum oblivióni traderétur. At vero fortíssimus Iudas hortabátur pópulum conserváre se sine peccáto, sub óculis vidéntes quæ facta sunt pro peccátis eórum qui prostráti sunt. 2 Ma 12 43 Et facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Ierosólymam offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans 2 Ma 12 44 (nisi enim eos qui cecíderant resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis), 2 Ma 12 45 et quia considerábat quod hi qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam. 2 Ma 12 46 Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur. 2 Ma 13 1 Anno centésimo quadragésimo nono, cognóvit Iudas Antíochum Eupátorem veníre cum multitúdine advérsus Iudǽam, 2 Ma 13 2 et cum eo Lýsiam procuratórem et præpósitum negotiórum, secum habéntem péditum centum decem míllia, et équitum quinque míllia, et elephántos vigínti duos, currus cum fálcibus trecéntos. 2 Ma 13 3 Commíscuit autem se illis et Meneláus: et cum multa fallácia deprecabátur Antíochum, non pro pátriæ salúte, sed sperans se constítui in principátum. 2 Ma 13 4 Sed Rex regum suscitávit ánimos Antíochi in peccatórem: et suggerénte Lýsia hunc esse causam ómnium malórum, iussit (ut eis est consuetúdo) apprehénsum in eódem loco necári. 2 Ma 13 5 Erat autem in eódem loco turris quinquagínta cubitórum, aggéstum úndique habens cíneris: hæc prospéctum habébat in præceps. 2 Ma 13 6 Inde in cínerem déici iussit sacrílegum, ómnibus eum propelléntibus ad intéritum. 2 Ma 13 7 Et tali lege prævaricatórem legis cóntigit mori, nec terræ dari Meneláum. 2 Ma 13 8 Et quidem satis iuste: nam quia multa erga aram Dei delícta commísit, cuius ignis et cinis erat sanctus: ipse in cíneris morte damnátus est. 2 Ma 13 9 Sed rex mente effrenátus veniébat, nequiórem se patre suo Iudǽis ostensúrus. 2 Ma 13 10 Quibus Iudas cógnitis, præcépit pópulo ut die ac nocte Dóminum invocárent, quo, sicut semper, et nunc adiuváret eos, 2 Ma 13 11 quippe qui lege, et pátria, sanctóque templo privári vereréntur: ac pópulum, qui nuper páululum respirásset, ne síneret blasphémis rursus natiónibus subdi. 2 Ma 13 12 Omnibus ítaque simul id faciéntibus, et peténtibus a Dómino misericórdiam cum fletu et ieiúniis, per tríduum contínuum prostrátis, hortátus est eos Iudas ut se præparárent. 2 Ma 13 13 Ipse vero cum senióribus cogitávit priúsquam rex admovéret exércitum ad Iudǽam et obtinéret civitátem, exíre, et Dómini iudício commíttere éxitum rei. 2 Ma 13 14 Dans ítaque potestátem ómnium Deo mundi creatóri, et exhortátus suos ut fórtiter dimicárent, et usque ad mortem pro légibus, templo, civitáte, pátria, et cívibus starent, circa Modin exércitum constítuit. 2 Ma 13 15 Et dato signo suis Dei victóriæ, iuvénibus fortíssimis eléctis nocte aggréssus aulam régiam, in castris interfécit viros quátuor míllia, et máximum elephantórum cum his qui superpósiti fúerant: 2 Ma 13 16 summóque metu ac perturbatióne hóstium castra repléntes, rebus próspere gestis, abiérunt. 2 Ma 13 17 Hoc autem factum est die illucescénte, adiuvánte eum Dómini protectióne. 2 Ma 13 18 Sed rex, accépto gustu audáciæ Iudæórum, arte difficultátem locórum tentábat: 2 Ma 13 19 et Bethsúræ, quæ erat Iudæórum præsídium munítum, castra admovébat: sed fugabátur, impingébat, minorabátur. 2 Ma 13 20 His autem qui intus erant, Iudas necessária mittébat. 2 Ma 13 21 Enuntiávit autem mystéria hóstibus Rhódocus quidam de Iudáico exércitu, qui requisítus comprehénsus est, et conclúsus. 2 Ma 13 22 Iterum rex sermónem hábuit ad eos qui erant in Bethsúris: dextram dedit, accépit, ábiit: 2 Ma 13 23 commísit cum Iuda, superátus est. Ut autem cognóvit rebellásse Philíppum Antiochíæ, qui relíctus erat super negótia, mente consternátus, Iudǽos déprecans, subditúsque eis, iurat de ómnibus quibus iustum visum est: et reconciliátus óbtulit sacrifícium, honorávit templum, et múnera pósuit. 2 Ma 13 24 Machabǽum amplexátus est, et fecit eum a Ptolemáide usque ad Gerrénos ducem et príncipem. 2 Ma 13 25 Ut autem venit Ptolemáidam, gráviter ferébant Ptoleménses amicítiæ conventiónem, indignántes ne forte fœdus irrúmperent. 2 Ma 13 26 Tunc ascéndit Lýsias tribúnal, et expósuit ratiónem, et pópulum sedávit, regressúsque est Antiochíam: et hoc modo regis proféctio et réditus procéssit. 2 Ma 14 1 Sed post triénnii tempus, cognóvit Iudas et qui cum eo erant Demétrium Seléuci cum multitúdine válida et návibus per portam Trípolis ascendísse ad loca opportúna, 2 Ma 14 2 et tenuísse regiónes advérsus Antíochum, et ducem eius Lýsiam. 2 Ma 14 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacérdos fúerat, sed voluntárie coinquinátus est tempóribus commistiónis, consíderans nullo modo sibi esse salútem neque accéssum ad altáre, 2 Ma 14 4 venit ad regem Demétrium centésimo quinquagésimo anno, ófferens ei corónam áuream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbántur. Et ipsa quidem die síluit. 2 Ma 14 5 Tempus autem opportúnum deméntiæ suæ nactus, convocátus a Demétrio ad consílium, et interrogátus quibus rebus et consíliis Iudǽi niteréntur, 2 Ma 14 6 respóndit: Ipsi qui dicúntur Assidǽi Iudæórum, quibus præest Iudas Machabǽus, bella nútriunt, et seditiónes movent, nec patiúntur regnum esse quiétum: 2 Ma 14 7 nam et ego defraudátus paréntum glória (dico autem summo sacerdótio) huc veni: 2 Ma 14 8 primo quidem utilitátibus regis fidem servans, secúndo autem étiam cívibus cónsulens: nam illórum pravitáte univérsum genus nostrum non mínime vexátur. 2 Ma 14 9 Sed oro his síngulis, o rex, cógnitis, et regióni et géneri, secúndum humanitátem tuam pervulgátam ómnibus, próspice: 2 Ma 14 10 nam, quámdiu súperest Iudas, impossíbile est pacem esse negótiis. 2 Ma 14 11 Tálibus autem ab hoc dictis, et céteri amíci hostíliter se habéntes advérsus Iudam, inflammavérunt Demétrium. 2 Ma 14 12 Qui statim Nicánorem præpósitum elephantórum ducem misit in Iudǽam: 2 Ma 14 13 datis mandátis ut ipsum quidem Iudam cáperet: eos vero qui cum illo erant, dispérgeret, et constitúeret Alcimum máximi templi summum sacerdótem. 2 Ma 14 14 Tunc gentes quæ de Iudǽa fúgerant Iudam, gregátim se Nicánori miscébant, misérias et clades Iudæórum prosperitátes rerum suárum existimántes. 2 Ma 14 15 Audíto ítaque Iudǽi Nicánoris advéntu, et convéntu natiónum, conspérsi terra rogábant eum qui pópulum suum constítuit, ut in ætérnum custodíret, quique suam portiónem signis evidéntibus prótegit. 2 Ma 14 16 Imperánte autem duce, statim inde movérunt, convenerúntque ad castéllum Dessau. 2 Ma 14 17 Simon vero frater Iudæ commíserat cum Nicánore: sed contérritus est repentíno advéntu adversariórum. 2 Ma 14 18 Nicánor tamen, áudiens virtútem cómitum Iudæ, et ánimi magnitúdinem quam pro pátriæ certamínibus habébant, sánguine iudícium fácere metuébat. 2 Ma 14 19 Quam ob rem præmísit Posidónium, et Theodótium, et Matthíam, ut darent dextras atque accíperent. 2 Ma 14 20 Et cum diu de his consílium agerétur, et ipse dux ad multitúdinem retulísset, ómnium una fuit senténtia amicítiis annúere. 2 Ma 14 21 Itaque diem constituérunt, qua secréto inter se ágerent: et síngulis sellæ prolátæ sunt, et pósitæ. 2 Ma 14 22 Præcépit autem Iudas armátos esse locis opportúnis, ne forte ab hóstibus repénte mali áliquid orirétur: et cóngruum collóquium fecérunt. 2 Ma 14 23 Morabátur autem Nicánor Ierosólymis, nihílque iníque agébat: gregésque turbárum quæ congregátæ fúerant, dimísit. 2 Ma 14 24 Habébat autem Iudam semper carum ex ánimo, et erat viro inclinátus. 2 Ma 14 25 Rogavítque eum dúcere uxórem, filiósque procreáre. Núptias fecit: quiéte egit, communitérque vivébant. 2 Ma 14 26 Alcimus autem, videns caritátem illórum ad ínvicem et conventiónes, venit ad Demétrium, et dicébat Nicánorem rebus aliénis assentíre, Iudámque regni insidiatórem successórem sibi destinásse. 2 Ma 14 27 Itaque rex exasperátus, et péssimis huius criminatiónibus irritátus, scripsit Nicánori, dicens gráviter quidem se ferre de amicítiæ conventióne, iubére tamen Machabǽum cítius vinctum míttere Antiochíam. 2 Ma 14 28 Quibus cógnitis, Nicánor consternabátur, et gráviter ferébat, si ea quæ convénerant írrita fáceret, nihil læsus a viro: 2 Ma 14 29 sed quia regi resístere non póterat, opportunitátem observábat qua præcéptum perfíceret. 2 Ma 14 30 At Machabǽus, videns secum austérius ágere Nicánorem, et consuétum occúrsum ferócius exhibéntem, intélligens non ex bono esse austeritátem istam, paucis suórum congregátis, occultávit se a Nicánore. 2 Ma 14 31 Quod cum ille cognóvit, fórtiter se a viro prævéntum, venit ad máximum et sanctíssimum templum: et sacerdótibus sólitas hóstias offeréntibus, iussit sibi tradi virum. 2 Ma 14 32 Quibus cum iuraménto dicéntibus nescíre se ubi esset qui quærebátur, exténdens manum ad templum, 2 Ma 14 33 iurávit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradidéritis, istud Dei fanum in planítiem dedúcam, et altáre effódiam, et templum hoc Líbero patri consecrábo. 2 Ma 14 34 Et his dictis ábiit. Sacerdótes autem protendéntes manus in cælum, invocábant eum qui semper propugnátor esset gentis ipsórum, hæc dicéntes: 2 Ma 14 35 Tu, Dómine universórum, qui nullíus índiges, voluísti templum habitatiónis tuæ fíeri in nobis. 2 Ma 14 36 Et nunc, Sancte sanctórum, ómnium Dómine, consérva in ætérnum impollútam domum istam, quæ nuper mundáta est. 2 Ma 14 37 Razías autem quidam de senióribus ab Ierosólymis delátus est Nicánori, vir amátor civitátis, et bene áudiens: qui pro afféctu pater Iudæórum appellabátur. 2 Ma 14 38 Hic multis tempóribus continéntiæ propósitum ténuit in Iudaísmo, corpúsque et ánimam trádere conténtus pro perseverántia. 2 Ma 14 39 Volens autem Nicánor manifestáre ódium quod habébat in Iudǽos, misit mílites quingéntos ut eum comprehénderent. 2 Ma 14 40 Putábat enim, si illum decepísset, se cladem Iudǽis máximam illatúrum. 2 Ma 14 41 Turbis autem irrúere in domum eius, et iánuam dirúmpere: atque ignem admovére cupiéntibus, cum iam comprehenderétur, gládio se pétiit, 2 Ma 14 42 éligens nobíliter mori pótius quam súbditus fíeri peccatóribus, et contra natáles suos indígnis iniúriis agi. 2 Ma 14 43 Sed cum per festinatiónem non certo ictu plagam dedísset, et turbæ intra óstia irrúmperent, recúrrens audácter ad murum præcipitávit semetípsum viríliter in turbas: 2 Ma 14 44 quibus velóciter locum dántibus cásui eius, venit per médiam cervícem. 2 Ma 14 45 Et cum adhuc spiráret, accénsus ánimo, surréxit, et cum sanguis eius magno fluxu deflúeret, et gravíssimis vulnéribus esset sáucius, cursu turbam pertránsiit: 2 Ma 14 46 et stans supra quamdam petram prærúptam, et iam exsánguis efféctus, compléxus intestína sua, utrísque mánibus proiécit super turbas, ínvocans dominatórem vitæ ac spíritus ut hæc illi íterum rédderet: atque ita vita defúnctus est. 2 Ma 15 1 Nicánor autem, ut cómperit Iudam esse in locis Samaríæ, cogitávit cum omni ímpetu die sábbati commíttere bellum. 2 Ma 15 2 Iudǽis vero qui illum per necessitátem sequebántur, dicéntibus: Ne ita feróciter et bárbare féceris, sed honórem tríbue diéi sanctificatiónis, et honóra eum qui univérsa cónspicit: 2 Ma 15 3 ille infélix interrogávit si est potens in cælo, qui imperávit agi diem sabbatórum. 2 Ma 15 4 Et respondéntibus illis: Est Dóminus vivus ipse in cælo potens, qui iussit agi séptimam diem: 2 Ma 15 5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui ímpero sumi arma, et negótia regis impléri. Tamen non obtínuit ut consílium perfíceret. 2 Ma 15 6 Et Nicánor quidem cum summa supérbia eréctus, cogitáverat commúne trophǽum statúere de Iuda. 2 Ma 15 7 Machabǽus autem semper confidébat cum omni spe auxílium sibi a Deo affutúrum: 2 Ma 15 8 et hortabátur suos ne formidárent ad advéntum natiónum, sed in mente habérent adiutória sibi facta de cælo, et nunc sperárent ab Omnipoténte sibi affutúram victóriam. 2 Ma 15 9 Et allocútus eos de lege et prophétis, ádmonens étiam certámina quæ fécerant prius, promptióres constítuit eos: 2 Ma 15 10 et ita ánimis eórum eréctis simul ostendébat géntium falláciam, et iuramentórum prævaricatiónem. 2 Ma 15 11 Síngulos autem illórum armávit, non clýpei et hastæ munitióne, sed sermónibus óptimis et exhortatiónibus, expósito digno fide sómnio, per quod univérsos lætificávit. 2 Ma 15 12 Erat autem huiuscémodi visus: Oníam, qui fúerat summus sacérdos, virum bonum et benígnum, verecúndum visu, modéstum móribus, et elóquio decórum, et qui a púero in virtútibus exercitátus sit, manus protendéntem oráre pro omni pópulo Iudæórum. 2 Ma 15 13 Post hoc apparuísse et álium virum ætáte et glória mirábilem, et magni decóris habitúdine circa illum. 2 Ma 15 14 Respondéntem vero Oníam dixísse: Hic est fratrum amátor, et pópuli Israël: hic est qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte, Ieremías prophéta Dei. 2 Ma 15 15 Extendísse autem Ieremíam dextram, et dedísse Iudæ gládium áureum, dicéntem: 2 Ma 15 16 Accipe sanctum gládium munus a Deo, in quo deícies adversários pópuli mei Israël. 2 Ma 15 17 Exhortáti ítaque Iudæ sermónibus bonis valde, de quibus extólli posset ímpetus, et ánimi iúvenum confortári, statuérunt dimicáre et conflígere fórtiter: ut virtus de negótiis iudicáret, eo quod cívitas sancta et templum periclitaréntur. 2 Ma 15 18 Erat enim pro uxóribus et fíliis, itémque pro frátribus et cognátis, minor sollicitúdo: máximus vero et primus pro sanctitáte timor erat templi. 2 Ma 15 19 Sed et eos qui in civitáte erant, non mínima sollicitúdo habébat pro his qui congressúri erant. 2 Ma 15 20 Et cum iam omnes sperárent iudícium futúrum, hostésque adéssent atque exércitus esset ordinátus, béstiæ equitésque opportúno in loco compósiti, 2 Ma 15 21 consíderans Machabǽus advéntum multitúdinis, et apparátum várium armórum, et ferocitátem bestiárum, exténdens manus in cælum, prodígia faciéntem Dóminum invocávit, qui non secúndum armórum poténtiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victóriam. 2 Ma 15 22 Dixit autem ínvocans hoc modo: Tu Dómine, qui misísti ángelum tuum sub Ezechía rege Iuda, et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque míllia: 2 Ma 15 23 et nunc, dominátor cælórum, mitte ángelum tuum bonum ante nos in timóre et tremóre magnitúdinis bráchii tui, 2 Ma 15 24 ut métuant qui cum blasphémia véniunt advérsus sanctum pópulum tuum. Et hic quidem ita perorávit. 2 Ma 15 25 Nicánor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et cánticis admovébant. 2 Ma 15 26 Iudas vero et qui cum eo erant, invocáto Deo, per oratiónes congréssi sunt: 2 Ma 15 27 manu quidem pugnántes, sed Dóminum córdibus orántes, prostravérunt non minus trigínta quinque míllia, præséntia Dei magnífice delectáti. 2 Ma 15 28 Cumque cessássent, et cum gáudio redírent, cognovérunt Nicánorem ruísse cum armis suis. 2 Ma 15 29 Facto ítaque clamóre, et perturbatióne excitáta, pátria voce omnipoténtem Dóminum benedicébant. 2 Ma 15 30 Præcépit autem Iudas, qui per ómnia córpore et ánimo mori pro cívibus parátus erat, caput Nicánoris, et manum cum húmero abscíssam, Ierosólymam perférri. 2 Ma 15 31 Quo cum pervenísset, convocátis contribúlibus et sacerdótibus ad altáre, accersíit et eos qui in arce erant. 2 Ma 15 32 Et osténso cápite Nicánoris, et manu nefária quam exténdens contra domum sanctam omnipoténtis Dei magnífice gloriátus est. 2 Ma 15 33 Linguam étiam ímpii Nicánoris præcísam iussit particulátim ávibus dari: manum autem deméntis contra templum suspéndi. 2 Ma 15 34 Omnes ígitur cæli benedixérunt Dóminum, dicéntes: Benedíctus qui locum suum incontaminátum servávit. 2 Ma 15 35 Suspéndit autem Nicánoris caput in summa arce, ut évidens esset, et maniféstum signum auxílii Dei. 2 Ma 15 36 Itaque omnes commúni consílio decrevérunt nullo modo diem istum absque celebritáte præteríre: 2 Ma 15 37 habére autem celebritátem tertiadécima die mensis Adar, quod dícitur voce Syríaca, prídie Mardochǽi diéi. 2 Ma 15 38 Igitur his erga Nicánorem gestis, et ex illis tempóribus ab Hebrǽis civitáte posséssa, ego quoque in his fáciam finem sermónis. 2 Ma 15 39 Et si quidem bene, et ut históriæ cómpetit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedéndum est mihi. 2 Ma 15 40 Sicut enim vinum semper bíbere, aut semper aquam, contrárium est: altérnis autem uti, delectábile: ita legéntibus si semper exáctus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummátus. Mt 1 1 Liber generatiónis Iesu Christi fílii David, fílii Abraham. Mt 1 2 Abraham génuit Isaac. Isaac autem génuit Iacob. Iacob autem génuit Iudam, et fratres eius. Mt 1 3 Iudas autem génuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Mt 1 4 Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Mt 1 5 Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Iesse. Iesse autem génuit David regem. Mt 1 6 David autem rex génuit Salomónem ex ea quæ fuit Uríæ. Mt 1 7 Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa. Mt 1 8 Asa autem génuit Iósaphat. Iósaphat autem génuit Ioram. Ioram autem génuit Ozíam. Mt 1 9 Ozías autem génuit Ióatham. Ióatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Mt 1 10 Ezechías autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Iosíam. Mt 1 11 Iosías autem génuit Iechoníam, et fratres eius in transmigratióne Babylónis. Mt 1 12 Et post transmigratiónem Babylónis: Iechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Mt 1 13 Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Mt 1 14 Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Mt 1 15 Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Iacob. Mt 1 16 Iacob autem génuit Ioseph virum Maríæ, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus. Mt 1 17 Omnes ítaque generatiónes ab Abraham usque ad David, generatiónes quatuórdecim: et a David usque ad transmigratiónem Babylónis, generatiónes quatuórdecim: et a transmigratióne Babylónis usque ad Christum, generatiónes quatuórdecim. Mt 1 18 Christi autem generátio sic erat: cum esset desponsáta mater eius María Ioseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Mt 1 19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Mt 1 20 Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Mt 1 21 Páriet autem fílium: et vocábis nomen eius Iesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum. Mt 1 22 Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Mt 1 23 Ecce virgo in útero habébit, et páriet fílium: et vocábunt nomen eius Emmánuel, quod est interpretátum Nobíscum Deus. Mt 1 24 Exsúrgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei ángelus Dómini, et accépit cóniugem suam. Mt 1 25 Et non cognoscébat eam donec péperit fílium suum primogénitum: et vocávit nomen eius Iesum. Mt 2 1 Cum ergo natus esset Iesus in Béthlehem Iuda in diébus Heródis regis, ecce magi ab oriénte venérunt Ierosólymam, Mt 2 2 dicéntes: Ubi est qui natus est rex Iudæórum? vídimus enim stellam eius in oriénte, et vénimus adoráre eum. Mt 2 3 Audiens autem Heródes rex, turbátus est, et omnis Ierosólyma cum illo. Mt 2 4 Et cóngregans omnes príncipes sacerdótum, et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis ubi Christus nascerétur. Mt 2 5 At illi dixérunt: In Béthlehem Iudæ: sic enim scriptum est per prophétam: Mt 2 6 Et tu Béthlehem terra Iuda, nequáquam mínima es in princípibus Iuda: ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israël. Mt 2 7 Tunc Heródes clam vocátis magis diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis: Mt 2 8 et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. Mt 2 9 Qui cum audíssent regem, abiérunt, et ecce stella, quam víderant in oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra, ubi erat puer. Mt 2 10 Vidéntes autem stellam gavísi sunt gáudio magno valde. Mt 2 11 Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre eius, et procidéntes adoravérunt eum: et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham. Mt 2 12 Et respónso accépto in somnis ne redírent ad Heródem, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam. Mt 2 13 Qui cum recessíssent, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem eius, et fuge in Ægýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futúrum est enim ut Heródes quærat púerum ad perdéndum eum. Mt 2 14 Qui consúrgens accépit púerum et matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum: Mt 2 15 et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi fílium meum. Mt 2 16 Tunc Heródes videns quóniam illúsus esset a magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem, et in ómnibus fínibus eius, a bimátu et infra secúndum tempus, quod exquisíerat a magis. Mt 2 17 Tunc adimplétum est quod dictum est per Ieremíam prophétam dicéntem: Mt 2 18 Vox in Rama audíta est plorátus, et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt. Mt 2 19 Defúncto autem Heróde, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis Ioseph in Ægýpto, Mt 2 20 dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem eius, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim qui quærébant ánimam púeri. Mt 2 21 Qui consúrgens, accépit púerum, et matrem eius, et venit in terram Israël. Mt 2 22 Audiens autem quod Archeláus regnáret in Iudǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire: et admónitus in somnis, secéssit in partes Galilǽæ. Mt 2 23 Et véniens habitávit in civitáte quæ vocátur Názareth: ut adimplerétur quod dictum est per prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur. Mt 3 1 In diébus autem illis venit Ioánnes Baptísta prǽdicans in desérto Iudǽæ, Mt 3 2 et dicens: Pœniténtiam ágite: appropinquávit enim regnum cælórum. Mt 3 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaíam prophétam dicéntem: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas eius. Mt 3 4 Ipse autem Ioánnes habébat vestiméntum de pilis camelórum, et zonam pellíceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locústæ, et mel silvéstre. Mt 3 5 Tunc exíbat ad eum Ierosólyma, et omnis Iudǽa, et omnis régio circa Iordánem: Mt 3 6 et baptizabántur ab eo in Iordáne, confiténtes peccáta sua. Mt 3 7 Videns autem multos Pharisæórum, et Sadducæórum, veniéntes ad baptísmum suum, dixit eis: Progénies viperárum, quis demonstrávit vobis fúgere a ventúra ira? Mt 3 8 Fácite ergo fructum dignum pœniténtiæ. Mt 3 9 Et ne velítis dícere intra vos: Patrem habémus Abraham. Dico enim vobis quóniam potens est Deus de lapídibus istis suscitáre fílios Abrahæ. Mt 3 10 Iam enim secúris ad radícem árborum pósita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. Mt 3 11 Ego quidem baptízo vos in aqua in pœniténtiam: qui autem post me ventúrus est, fórtior me est, cuius non sum dignus calceaménta portáre: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto, et igni. Mt 3 12 Cuius ventilábrum in manu sua: et permundábit áream suam: et congregábit tríticum suum in hórreum, páleas autem combúret igni inexstinguíbili. Mt 3 13 Tunc venit Iesus a Galilǽa in Iordánem ad Ioánnem, ut baptizarétur ab eo. Mt 3 14 Ioánnes autem prohibébat eum, dicens: Ego a te débeo baptizári, et tu venis ad me? Mt 3 15 Respóndens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implére omnem iustítiam. Tunc dimísit eum. Mt 3 16 Baptizátus autem Iesus, conféstim ascéndit de aqua, et ecce apérti sunt ei cæli: et vidit Spíritum Dei descendéntem sicut colúmbam, et veniéntem super se. Mt 3 17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui. Mt 4 1 Tunc Iesus ductus est in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Mt 4 2 Et cum ieiunásset quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. Mt 4 3 Et accédens tentátor dixit ei: Si Fílius Dei es, dic ut lápides isti panes fiant. Mt 4 4 Qui respóndens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei. Mt 4 5 Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, Mt 4 6 et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: Quia ángelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Mt 4 7 Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum. Mt 4 8 Iterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et osténdit ei ómnia regna mundi, et glóriam eórum, Mt 4 9 et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me. Mt 4 10 Tunc dicit ei Iesus: Vade Sátana: Scriptum est enim: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies. Mt 4 11 Tunc relíquit eum diábolus: et ecce ángeli accessérunt, et ministrábant ei. Mt 4 12 Cum autem audísset Iesus quod Ioánnes tráditus esset, secéssit in Galilǽam: Mt 4 13 et, relícta civitáte Názareth, venit, et habitávit in Caphárnaum marítima, in fínibus Zábulon et Néphthalim: Mt 4 14 ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam: Mt 4 15 Terra Zábulon, et terra Néphthalim, via maris trans Iordánem, Galilǽa géntium: Mt 4 16 pópulus, qui sedébat in ténebris, vidit lucem magnam: et sedéntibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis. Mt 4 17 Exínde cœpit Iesus prædicáre, et dícere: Pœniténtiam ágite: appropinquávit enim regnum cælórum. Mt 4 18 Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem eius, mitténtes rete in mare (erant enim piscatóres), Mt 4 19 et ait illis: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. Mt 4 20 At illi contínuo relíctis rétibus secúti sunt eum. Mt 4 21 Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Iacóbum Zebedǽi, et Ioánnem fratrem eius, in navi cum Zebedǽo patre eórum, reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. Mt 4 22 Illi autem statim relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum. Mt 4 23 Et circuíbat Iesus totam Galilǽam, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni: et sanans omnem languórem, et omnem infirmitátem in pópulo. Mt 4 24 Et ábiit opínio eius in totam Sýriam, et obtulérunt ei omnes male habéntes, váriis languóribus, et torméntis comprehénsos, et qui dæmónia habébant, et lunáticos, et paralýticos, et curávit eos: Mt 4 25 et secútæ sunt eum turbæ multæ de Galilǽa, et Decápoli, et de Ierosólymis, et de Iudǽa, et de trans Iordánem. Mt 5 1 Videns autem Iesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli eius, Mt 5 2 et apériens os suum docébat eos dicens: Mt 5 3 Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cælórum. Mt 5 4 Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Mt 5 5 Beáti qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Mt 5 6 Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Mt 5 7 Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Mt 5 8 Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Mt 5 9 Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Mt 5 10 Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam: quóniam ipsórum est regnum cælórum. Mt 5 11 Beáti estis cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos mentiéntes, propter me: Mt 5 12 gaudéte, et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis. Sic enim persecúti sunt prophétas, qui fuérunt ante vos. Mt 5 13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Mt 5 14 Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita, Mt 5 15 neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Mt 5 16 Sic lúceat lux vestra coram homínibus: ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cælis est. Mt 5 17 Nolíte putáre quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Mt 5 18 Amen quippe dico vobis, donec tránseat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Mt 5 19 Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cælórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum. Mt 5 20 Dico enim vobis, quia nisi abundáverit iustítia vestra plus quam scribárum et Pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum. Mt 5 21 Audístis quia dictum est antíquis: Non occídes: qui autem occíderit, reus erit iudício. Mt 5 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui iráscitur fratri suo, reus erit iudício. Qui autem díxerit fratri suo, raca: reus erit concílio. Qui autem díxerit, fátue: reus erit gehénnæ ignis. Mt 5 23 Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsum te: Mt 5 24 relínque ibi munus tuum ante altáre, et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens ófferes munus tuum. Mt 5 25 Esto conséntiens adversário tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversárius iúdici, et iudex tradat te minístro: et in cárcerem mittáris. Mt 5 26 Amen dico tibi, non éxies inde, donec reddas novíssimum quadrántem. Mt 5 27 Audístis quia dictum est antíquis: Non mœcháberis. Mt 5 28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui víderit mulíerem ad concupiscéndum eam, iam mœchátus est eam in corde suo. Mt 5 29 Quod si óculus tuus dexter scandalízat te, érue eum, et próice abs te: éxpedit enim tibi ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum mittátur in gehénnam. Mt 5 30 Et si dextra manus tua scandalízat te, abscíde eam, et próice abs te: éxpedit enim tibi ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum eat in gehénnam. Mt 5 31 Dictum est autem: Quicúmque dimíserit uxórem suam, det ei libéllum repúdii. Mt 5 32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimíserit uxórem suam, excépta fornicatiónis causa, facit eam mœchári: et qui dimíssam dúxerit, adúlterat. Mt 5 33 Iterum audístis quia dictum est antíquis: Non periurábis: reddes autem Dómino iuraménta tua. Mt 5 34 Ego autem dico vobis, non iuráre omníno, neque per cælum, quia thronus Dei est: Mt 5 35 neque per terram, quia scabéllum est pedum eius: neque per Ierosólymam, quia cívitas est magni regis: Mt 5 36 neque per caput tuum iuráveris, quia non potes unum capíllum album fácere, aut nigrum. Mt 5 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundántius est, a malo est. Mt 5 38 Audístis quia dictum est: Oculum pro óculo, et dentem pro dente. Mt 5 39 Ego autem dico vobis, non resístere malo: sed si quis te percússerit in déxteram maxíllam tuam, præbe illi et álteram: Mt 5 40 et ei, qui vult tecum iudício conténdere, et túnicam tuam tóllere, dimítte ei et pállium: Mt 5 41 et quicúmque te angariáverit mille passus, vade cum illo et ália duo. Mt 5 42 Qui petit a te, da ei: et volénti mutuári a te, ne avertáris. Mt 5 43 Audístis quia dictum est: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Mt 5 44 Ego autem dico vobis: dilígite inimícos vestros, benefácite his qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos: Mt 5 45 ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oríri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniústos. Mt 5 46 Si enim dilígitis eos qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Mt 5 47 Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Mt 5 48 Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. Mt 6 1 Atténdite ne iustítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis: alióquin mercédem non habébitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. Mt 6 2 Cum ergo facis eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis, et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen dico vobis, recepérunt mercédem suam. Mt 6 3 Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua: Mt 6 4 ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Mt 6 5 Et cum orátis, non éritis sicut hypócritæ qui amant in synagógis et in ángulis plateárum stantes oráre, ut videántur ab homínibus: amen dico vobis, recepérunt mercédem suam. Mt 6 6 Tu autem cum oráveris, intra in cubículum tuum, et clauso óstio, ora Patrem tuum in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Mt 6 7 Orántes autem, nolíte multum loqui, sicut éthnici, putant enim quod in multilóquio suo exaudiántur. Mt 6 8 Nolíte ergo assimilári eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, ántequam petátis eum. Mt 6 9 Sic ergo vos orábitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Mt 6 10 Advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Mt 6 11 Panem nostrum supersubstantiálem da nobis hódie, Mt 6 12 et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Mt 6 13 Et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen. Mt 6 14 Si enim dimiséritis homínibus peccáta eórum: dimíttet et vobis Pater vester cæléstis delícta vestra. Mt 6 15 Si autem non dimiséritis homínibus: nec Pater vester dimíttet vobis peccáta vestra. Mt 6 16 Cum autem ieiunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus ieiunántes. Amen dico vobis, quia recepérunt mercédem suam. Mt 6 17 Tu autem, cum ieiúnas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava, Mt 6 18 ne videáris homínibus ieiúnans, sed Patri tuo, qui est in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Mt 6 19 Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra: ubi ærúgo, et tínea demolítur: et ubi fures effódiunt, et furántur. Mt 6 20 Thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo, ubi neque ærúgo, neque tínea demolítur, et ubi fures non effódiunt, nec furántur. Mt 6 21 Ubi enim est thesáurus tuus, ibi est et cor tuum. Mt 6 22 Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit. Mt 6 23 Si autem óculus tuus fúerit nequam, totum corpus tuum tenebrósum erit. Si ergo lumen, quod in te est, ténebræ sunt: ipsæ ténebræ quantæ erunt? Mt 6 24 Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ. Mt 6 25 Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca, et corpus plus quam vestiméntum? Mt 6 26 Respícite volatília cæli, quóniam non serunt, neque metunt, neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cæléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Mt 6 27 Quis autem vestrum cógitans potest adícere ad statúram suam cúbitum unum? Mt 6 28 Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri quómodo crescunt: non labórant, neque nent. Mt 6 29 Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Mt 6 30 Si autem fœnum agri, quod hódie est, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit, quanto magis vos módicæ fídei? Mt 6 31 Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus, aut quid bibémus, aut quo operiémur? Mt 6 32 hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Mt 6 33 Quǽrite ergo primum regnum Dei, et iustítiam eius: et hæc ómnia adiciéntur vobis. Mt 6 34 Nolíte ergo sollíciti esse in crástinum. Crástinus enim dies sollícitus erit sibi ipsi: súfficit diéi malítia sua. Mt 7 1 Nolíte iudicáre, ut non iudicémini. Mt 7 2 In quo enim iudício iudicavéritis, iudicabímini: et in qua mensúra mensi fuéritis, remetiétur vobis. Mt 7 3 Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, et trabem in óculo tuo non vides? Mt 7 4 aut quómodo dicis fratri tuo: Sine eíciam festúcam de óculo tuo, et ecce trabs est in óculo tuo? Mt 7 5 Hypócrita, éice primum trabem de óculo tuo, et tunc vidébis eícere festúcam de óculo fratris tui. Mt 7 6 Nolíte dare sanctum cánibus: neque mittátis margarítas vestras ante porcos, ne forte concúlcent eas pédibus suis, et convérsi dirúmpant vos. Mt 7 7 Pétite, et dábitur vobis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Mt 7 8 Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quærit, ínvenit: et pulsánti aperiétur. Mt 7 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petíerit fílius suus panem, numquid lápidem porríget ei? Mt 7 10 aut si piscem petíerit, numquid serpéntem porríget ei? Mt 7 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona peténtibus se? Mt 7 12 Omnia ergo quæcúmque vultis ut fáciant vobis hómines, et vos fácite illis. Hæc est enim lex, et prophétæ. Mt 7 13 Intráte per angústam portam: quia lata porta, et spatiósa via est, quæ ducit ad perditiónem, et multi sunt qui intrant per eam. Mt 7 14 Quam angústa porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui invéniunt eam! Mt 7 15 Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces: Mt 7 16 a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus? Mt 7 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Mt 7 18 Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructus fácere. Mt 7 19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. Mt 7 20 Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Mt 7 21 Non omnis qui dicit mihi, Dómine, Dómine, intrábit in regnum cælórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrábit in regnum cælórum. Mt 7 22 Multi dicent mihi in illa die: Dómine, Dómine, nonne in nómine tuo prophetávimus, et in nómine tuo dæmónia eiécimus, et in nómine tuo virtútes multas fécimus? Mt 7 23 Et tunc confitébor illis: Quia numquam novi vos: discédite a me, qui operámini iniquitátem. Mt 7 24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilábitur viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram, Mt 7 25 et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti, et irruérunt in domum illam, et non cécidit: fundáta enim erat super petram. Mt 7 26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, símilis erit viro stulto, qui ædificávit domum suam super arénam: Mt 7 27 et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti, et irruérunt in domum illam, et cécidit, et fuit ruína illíus magna. Mt 7 28 Et factum est: cum consummásset Iesus verba hæc, admirabántur turbæ super doctrína eius. Mt 7 29 Erat enim docens eos sicut potestátem habens, et non sicut scribæ eórum, et Pharisǽi. Mt 8 1 Cum autem descendísset de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: Mt 8 2 et ecce leprósus véniens, adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. Mt 8 3 Et exténdens Iesus manum, tétigit eum, dicens: Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra eius. Mt 8 4 Et ait illi Iesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Mt 8 5 Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, Mt 8 6 et dicens: Dómine, puer meus iacet in domo paralýticus, et male torquétur. Mt 8 7 Et ait illi Iesus: Ego véniam, et curábo eum. Mt 8 8 Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Mt 8 9 Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit: et álii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. Mt 8 10 Audiens autem Iesus mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Mt 8 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriénte et occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælórum: Mt 8 12 fílii autem regni eiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Mt 8 13 Et dixit Iesus centurióni: Vade, et sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora. Mt 8 14 Et cum venísset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacéntem, et febricitántem: Mt 8 15 et tétigit manum eius, et dimísit eam febris, et surréxit, et ministrábat eis. Mt 8 16 Véspere autem facto, obtulérunt ei multos dæmónia habéntes: et eiciébat spíritus verbo, et omnes male habéntes curávit: Mt 8 17 ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam, dicéntem: Ipse infirmitátes nostras accépit: et ægrotatiónes nostras portávit. Mt 8 18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. Mt 8 19 Et accédens unus scriba, ait illi: Magíster, sequar te, quocúmque íeris. Mt 8 20 Et dicit ei Iesus: Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos: Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. Mt 8 21 Alius autem de discípulis eius ait illi: Dómine, permítte me primum ire, et sepelíre patrem meum. Mt 8 22 Iesus autem ait illi: Séquere me, et dimítte mórtuos sepelíre mórtuos suos. Mt 8 23 Et ascendénte eo in navículam, secúti sunt eum discípuli eius: Mt 8 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Mt 8 25 Et accessérunt ad eum discípuli eius, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Mt 8 26 Et dicit eis Iesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens imperávit ventis, et mari, et facta est tranquíllitas magna. Mt 8 27 Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obédiunt ei? Mt 8 28 Et cum venísset trans fretum in regiónem Gerasenórum, occurrérunt ei duo habéntes dæmónia, de monuméntis exeúntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transíre per viam illam. Mt 8 29 Et ecce clamavérunt, dicéntes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei? Venísti huc ante tempus torquére nos? Mt 8 30 Erat autem non longe ab illis grex multórum porcórum pascens. Mt 8 31 Dǽmones autem rogábant eum, dicéntes: Si éicis nos hinc, mitte nos in gregem porcórum. Mt 8 32 Et ait illis: Ite. At illi exeúntes abiérunt in porcos, et ecce ímpetu ábiit totus grex per præceps in mare: et mórtui sunt in aquis. Mt 8 33 Pastóres autem fugérunt: et veniéntes in civitátem, nuntiavérunt ómnia, et de eis qui dæmónia habúerant. Mt 8 34 Et ecce tota cívitas éxiit óbviam Iesu: et viso eo, rogábant ut transíret a fínibus eórum. Mt 9 1 Et ascéndens in navículam, transfretávit, et venit in civitátem suam. Mt 9 2 Et ecce offerébant ei paralýticum iacéntem in lecto. Et videns Iesus fidem illórum, dixit paralýtico: Confíde fili, remittúntur tibi peccáta tua. Mt 9 3 Et ecce quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. Mt 9 4 Et cum vidísset Iesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Mt 9 5 Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua: an dícere: Surge, et ámbula? Mt 9 6 Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Mt 9 7 Et surréxit, et ábiit in domum suam. Mt 9 8 Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus. Mt 9 9 Et, cum transíret inde Iesus, vidit hóminem sedéntem in telónio, Matthǽum nómine. Et ait illi: Séquere me. Et surgens, secútus est eum. Mt 9 10 Et factum est, discumbénte eo in domo, ecce multi publicáni et peccatóres veniéntes, discumbébant cum Iesu, et discípulis eius. Mt 9 11 Et vidéntes Pharisǽi, dicébant discípulis eius: Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat magíster vester? Mt 9 12 At Iesus áudiens, ait: Non est opus valéntibus médicus, sed male habéntibus. Mt 9 13 Eúntes autem díscite quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocáre iustos, sed peccatóres. Mt 9 14 Tunc accessérunt ad eum discípuli Ioánnis, dicéntes: Quare nos, et Pharisǽi, ieiunámus frequénter: discípuli autem tui non ieiúnant? Mt 9 15 Et ait illis Iesus: Numquid possunt fílii sponsi lugére, quámdiu cum illis est sponsus? Vénient autem dies cum auferétur ab eis sponsus: et tunc ieiunábunt. Mt 9 16 Nemo autem immíttit commissúram panni rudis in vestiméntum vetus: tollit enim plenitúdinem eius a vestiménto, et peior scissúra fit. Mt 9 17 Neque mittunt vinum novum in utres véteres: alióquin rumpúntur utres, et vinum effúnditur, et utres péreunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservántur. Mt 9 18 Hæc illo loquénte ad eos, ecce princeps unus accéssit, et adorábat eum, dicens: Dómine, fília mea modo defúncta est: sed veni, impóne manum tuam super eam, et vivet. Mt 9 19 Et surgens Iesus, sequebátur eum, et discípuli eius. Mt 9 20 Et ecce múlier, quæ sánguinis fluxum patiebátur duódecim annis, accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti eius. Mt 9 21 Dicébat enim intra se: Si tetígero tantum vestiméntum eius, salva ero. Mt 9 22 At Iesus convérsus, et videns eam, dixit: Confíde, fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est múlier ex illa hora. Mt 9 23 Et cum venísset Iesus in domum príncipis, et vidísset tibícines et turbam tumultuántem, dicébat: Mt 9 24 Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum. Mt 9 25 Et cum eiécta esset turba, intrávit: et ténuit manum eius, et surréxit puélla. Mt 9 26 Et éxiit fama hæc in univérsam terram illam. Mt 9 27 Et transeúnte inde Iesu, secúti sunt eum duo cæci, clamántes, et dicéntes: Miserére nostri, fili David. Mt 9 28 Cum autem venísset domum, accessérunt ad eum cæci. Et dicit eis Iesus: Créditis quia hoc possum fácere vobis? Dicunt ei: Utique, Dómine. Mt 9 29 Tunc tétigit óculos eórum, dicens: Secúndum fidem vestram, fiat vobis. Mt 9 30 Et apérti sunt óculi eórum: et comminátus est illis Iesus, dicens: Vidéte ne quis sciat. Mt 9 31 Illi autem exeúntes, diffamavérunt eum in tota terra illa. Mt 9 32 Egréssis autem illis, ecce obtulérunt ei hóminem mutum, dæmónium habéntem. Mt 9 33 Et eiécto dæmónio, locútus est mutus, et mirátæ sunt turbæ, dicéntes: Numquam appáruit sic in Israël. Mt 9 34 Pharisǽi autem dicébant: In príncipe dæmoniórum éicit dǽmones. Mt 9 35 Et circuíbat Iesus omnes civitátes, et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem, et omnem infirmitátem. Mt 9 36 Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et iacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Mt 9 37 Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Mt 9 38 Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Mt 10 1 Et convocátis duódecim discípulis suis, dedit illis potestátem spirítuum immundórum, ut eícerent eos, et curárent omnem languórem, et omnem infirmitátem. Mt 10 2 Duódecim autem Apostolórum nómina sunt hæc. Primus, Simon, qui dícitur Petrus: et Andréas frater eius, Mt 10 3 Iacóbus Zebedǽi, et Ioánnes frater eius, Philíppus, et Bartholomǽus, Thomas, et Matthǽus publicánus, Iacóbus Alphǽi, et Thaddǽus, Mt 10 4 Simon Chananǽus, et Iudas Iscariótes, qui et trádidit eum. Mt 10 5 Hos duódecim misit Iesus, præcípiens eis, dicens: In viam géntium ne abiéritis, et in civitátes Samaritanórum ne intravéritis: Mt 10 6 sed pótius ite ad oves quæ periérunt domus Israël. Mt 10 7 Eúntes autem prædicáte, dicéntes: Quia appropinquávit regnum cælórum. Mt 10 8 Infírmos curáte, mórtuos suscitáte, leprósos mundáte, dǽmones eícite: gratis accepístis, gratis date. Mt 10 9 Nolíte possidére aurum, neque argéntum, neque pecúniam in zonis vestris: Mt 10 10 non peram in via, neque duas túnicas, neque calceaménta, neque virgam: dignus enim est operárius cibo suo. Mt 10 11 In quamcúmque autem civitátem aut castéllum intravéritis, interrogáte, quis in ea dignus sit: et ibi manéte donec exeátis. Mt 10 12 Intrántes autem in domum, salutáte eam, dicéntes: Pax huic dómui. Mt 10 13 Et síquidem fúerit domus illa digna, véniet pax vestra super eam: si autem non fúerit digna, pax vestra revertétur ad vos. Mt 10 14 Et quicúmque non recéperit vos, neque audíerit sermónes vestros: exeúntes foras de domo, vel civitáte, excútite púlverem de pédibus vestris. Mt 10 15 Amen dico vobis: Tolerabílius erit terræ Sodomórum et Gomorrhæórum in die iudícii, quam illi civitáti. Mt 10 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ. Mt 10 17 Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: Mt 10 18 et ad prǽsides, et ad reges ducémini propter me in testimónium illis, et géntibus. Mt 10 19 Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo, aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini: Mt 10 20 non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Mt 10 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient: Mt 10 22 et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. Mt 10 23 Cum autem persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen dico vobis, non consummábitis civitátes Israël, donec véniat Fílius hóminis. Mt 10 24 Non est discípulus super magístrum, nec servus super dóminum suum: Mt 10 25 súfficit discípulo ut sit sicut magíster eius, et servo, sicut dóminus eius. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt, quanto magis domésticos eius? Mt 10 26 Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Mt 10 27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Mt 10 28 Et nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Mt 10 29 Nonne duo pásseres asse véneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Mt 10 30 Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Mt 10 31 Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Mt 10 32 Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. Mt 10 33 Qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. Mt 10 34 Nolíte arbitrári quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium: Mt 10 35 veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: Mt 10 36 et inimíci hóminis, doméstici eius. Mt 10 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Mt 10 38 Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Mt 10 39 Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Mt 10 40 Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum qui me misit. Mt 10 41 Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit iustum in nómine iusti, mercédem iusti accípiet. Mt 10 42 Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen dico vobis, non perdet mercédem suam. Mt 11 1 Et factum est, cum consummásset Iesus, præcípiens duódecim discípulis suis, tránsiit inde ut docéret, et prædicáret in civitátibus eórum. Mt 11 2 Ioánnes autem cum audísset in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, Mt 11 3 ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an álium exspectámus? Mt 11 4 Et respóndens Iesus ait illis: Eúntes renuntiáte Ioánni quæ audístis, et vidístis. Mt 11 5 Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: Mt 11 6 et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Mt 11 7 Illis autem abeúntibus, cœpit Iesus dícere ad turbas de Ioánne: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? Mt 11 8 Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus vestítum? Ecce qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Mt 11 9 Sed quid exístis vidére? prophétam? Etiam dico vobis, et plus quam prophétam. Mt 11 10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. Mt 11 11 Amen dico vobis, non surréxit inter natos mulíerum maior Ioánne Baptísta: qui autem minor est in regno cælórum, maior est illo. Mt 11 12 A diébus autem Ioánnis Baptístæ usque nunc, regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud. Mt 11 13 Omnes enim prophétæ et lex usque ad Ioánnem prophetavérunt: Mt 11 14 et si vultis recípere, ipse est Elías, qui ventúrus est. Mt 11 15 Qui habet aures audiéndi, áudiat. Mt 11 16 Cui autem símilem æstimábo generatiónem istam? Símilis est púeris sedéntibus in foro: qui clamántes coæquálibus Mt 11 17 dicunt: Cecínimus vobis, et non saltástis: lamentávimus, et non planxístis. Mt 11 18 Venit enim Ioánnes neque mandúcans, neque bibens, et dicunt: Dæmónium habet. Mt 11 19 Venit Fílius hóminis mandúcans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potátor vini, publicanórum et peccatórum amícus. Et iustificáta est sapiéntia a fíliis suis. Mt 11 20 Tunc cœpit exprobráre civitátibus, in quibus factæ sunt plúrimæ virtútes eius, quia non egíssent pœniténtiam: Mt 11 21 Væ tibi Corózain, væ tibi Bethsáida: quia, si in Tyro et Sidóne factæ essent virtútes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilício et cínere pœniténtiam egíssent. Mt 11 22 Verúmtamen dico vobis: Tyro et Sidóni remíssius erit in die iudícii, quam vobis. Mt 11 23 Et tu Caphárnaum, numquid usque in cælum exaltáberis? usque in inférnum descéndes, quia si in Sódomis factæ fuíssent virtútes quæ factæ sunt in te, forte mansíssent usque in hanc diem. Mt 11 24 Verúmtamen dico vobis, quia terræ Sodomórum remíssius erit in die iudícii, quam tibi. Mt 11 25 In illo témpore respóndens Iesus dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Mt 11 26 Ita Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Mt 11 27 Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Mt 11 28 Veníte ad me omnes qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. Mt 11 29 Tóllite iugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum, et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Mt 11 30 Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve. Mt 12 1 In illo témpore ábiit Iesus per sata sábbato: discípuli autem eius esuriéntes cœpérunt véllere spicas, et manducáre. Mt 12 2 Pharisǽi autem vidéntes, dixérunt ei: Ecce discípuli tui fáciunt quod non licet fácere sábbatis. Mt 12 3 At ille dixit eis: Non legístis quid fécerit David, quando esúriit, et qui cum eo erant: Mt 12 4 quómodo intrávit in domum Dei, et panes propositiónis comédit, quos non licébat ei édere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdótibus? Mt 12 5 aut non legístis in lege quia sábbatis sacerdótes in templo sábbatum víolant, et sine crímine sunt? Mt 12 6 Dico autem vobis, quia templo maior est hic. Mt 12 7 Si autem scirétis, quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium: numquam condemnassétis innocéntes: Mt 12 8 dóminus enim est Fílius hóminis étiam sábbati. Mt 12 9 Et cum inde transísset, venit in synagógam eórum. Mt 12 10 Et ecce homo manum habens áridam, et interrogábant eum, dicéntes: Si licet sábbatis curáre? ut accusárent eum. Mt 12 11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui hábeat ovem unam, et si cecíderit hæc sábbatis in fóveam, nonne tenébit et levábit eam? Mt 12 12 Quanto magis mélior est homo ove? ítaque licet sábbatis benefácere. Mt 12 13 Tunc ait hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit, et restitúta est sanitáti sicut áltera. Mt 12 14 Exeúntes autem Pharisǽi, consílium faciébant advérsus eum, quómodo pérderent eum. Mt 12 15 Iesus autem sciens recéssit inde: et secúti sunt eum multi, et curávit eos omnes: Mt 12 16 et præcépit eis ne maniféstum eum fácerent. Mt 12 17 Ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam, dicéntem: Mt 12 18 Ecce puer meus, quem elégi, diléctus meus, in quo bene complácuit ánimæ meæ. Ponam spíritum meum super eum, et iudícium géntibus nuntiábit. Mt 12 19 Non conténdet, neque clamábit, neque áudiet áliquis in platéis vocem eius: Mt 12 20 arúndinem quassátam non confrínget, et linum fúmigans non exstínguet, donec eíciat ad victóriam iudícium: Mt 12 21 et in nómine eius gentes sperábunt. Mt 12 22 Tunc oblátus est ei dæmónium habens, cæcus, et mutus, et curávit eum ita ut loquerétur, et vidéret. Mt 12 23 Et stupébant omnes turbæ, et dicébant: Numquid hic est fílius David? Mt 12 24 Pharisǽi autem audiéntes, dixérunt: Hic non éicit dǽmones nisi in Beélzebub príncipe dæmoniórum. Mt 12 25 Iesus autem sciens cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum divísum contra se desolábitur: et omnis cívitas vel domus divísa contra se, non stabit. Mt 12 26 Et si Sátanas Sátanam éicit, advérsus se divísus est: quómodo ergo stabit regnum eius? Mt 12 27 Et si ego in Beélzebub eício dǽmones, fílii vestri in quo eíciunt? ídeo ipsi iúdices vestri erunt. Mt 12 28 Si autem ego in Spíritu Dei eício dǽmones, ígitur pervénit in vos regnum Dei. Mt 12 29 Aut quómodo potest quisquam intráre in domum fortis, et vasa eius dirípere, nisi prius alligáverit fortem? et tunc domum illíus dirípiet. Mt 12 30 Qui non est mecum, contra me est: et qui non cóngregat mecum, spargit. Mt 12 31 Ideo dico vobis: Omne peccátum et blasphémia remittétur homínibus, Spíritus autem blasphémia non remittétur. Mt 12 32 Et quicúmque díxerit verbum contra Fílium hóminis, remittétur ei: qui autem díxerit contra Spíritum Sanctum, non remittétur ei, neque in hoc sǽculo, neque in futúro. Mt 12 33 Aut fácite árborem bonam, et fructum eius bonum: aut fácite árborem malam, et fructum eius malum: síquidem ex fructu arbor agnóscitur. Mt 12 34 Progénies viperárum, quómodo potéstis bona loqui, cum sitis mali? ex abundántia enim cordis os lóquitur. Mt 12 35 Bonus homo de bono thesáuro profert bona: et malus homo de malo thesáuro profert mala. Mt 12 36 Dico autem vobis quóniam omne verbum otiósum, quod locúti fúerint hómines, reddent ratiónem de eo in die iudícii. Mt 12 37 Ex verbis enim tuis iustificáberis et ex verbis tuis condemnáberis. Mt 12 38 Tunc respondérunt ei quidam de scribis et Pharisǽis, dicéntes: Magíster, vólumus a te signum vidére. Mt 12 39 Qui respóndens ait illis: Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Ionæ prophétæ. Mt 12 40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diébus, et tribus nóctibus, sic erit Fílius hóminis in corde terræ tribus diébus et tribus nóctibus. Mt 12 41 Viri Ninivítæ surgent in iudício cum generatióne ista, et condemnábunt eam: quia pœniténtiam egérunt in prædicatióne Ionæ. Et ecce plus quam Ionas hic. Mt 12 42 Regína austri surget in iudício cum generatióne ista, et condemnábit eam: quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis, et ecce plus quam Sálomon hic. Mt 12 43 Cum autem immúndus spíritus exíerit ab hómine, ámbulat per loca árida, quærens réquiem, et non ínvenit. Mt 12 44 Tunc dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et véniens ínvenit eam vacántem, scopis mundátam, et ornátam. Mt 12 45 Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et intrántes hábitant ibi: et fiunt novíssima hóminis illíus peióra prióribus. Sic erit et generatióni huic péssimæ. Mt 12 46 Adhuc eo loquénte ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. Mt 12 47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quæréntes te. Mt 12 48 At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? Mt 12 49 Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. Mt 12 50 Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Mt 13 1 In illo die éxiens Iesus de domo, sedébat secus mare. Mt 13 2 Et congregátæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut navículam ascéndens sedéret: et omnis turba stabat in líttore, Mt 13 3 et locútus est eis multa in parábolis, dicens: Ecce éxiit qui séminat, semináre. Mt 13 4 Et dum séminat, quædam cecidérunt secus viam, et venérunt vólucres cæli, et comedérunt ea. Mt 13 5 Alia autem cecidérunt in petrósa, ubi non habébant terram multam: et contínuo exórta sunt, quia non habébant altitúdinem terræ: Mt 13 6 sole autem orto æstuavérunt: et quia non habébant radícem, aruérunt. Mt 13 7 Alia autem cecidérunt in spinas: et crevérunt spinæ, et suffocavérunt ea. Mt 13 8 Alia autem cecidérunt in terram bonam: et dabant fructum, áliud centésimum, áliud sexagésimum, áliud trigésimum. Mt 13 9 Qui habet aures audiéndi, áudiat. Mt 13 10 Et accedéntes discípuli dixérunt ei: Quare in parábolis lóqueris eis? Mt 13 11 Qui respóndens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mystéria regni cælórum: illis autem non est datum. Mt 13 12 Qui enim habet, dábitur ei, et abundábit: qui autem non habet, et quod habet auferétur ab eo. Mt 13 13 Ideo in parábolis loquor eis: quia vidéntes non vident, et audiéntes non áudiunt, neque intélligunt. Mt 13 14 Et adimplétur in eis prophetía Isaíæ, dicéntis: Audítu audiétis, et non intelligétis: et vidéntes vidébitis, et non vidébitis. Mt 13 15 Incrassátum est enim cor pópuli huius, et áuribus gráviter audiérunt, et óculos suos clausérunt: nequándo vídeant óculis, et áuribus áudiant, et corde intélligant, et convertántur, et sanem eos. Mt 13 16 Vestri autem beáti óculi quia vident, et aures vestræ quia áudiunt. Mt 13 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophétæ et iusti cupiérunt vidére quæ vidétis, et non vidérunt: et audíre quæ audítis, et non audiérunt. Mt 13 18 Vos ergo audíte parábolam seminántis. Mt 13 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intélligit, venit malus, et rapit quod seminátum est in corde eius: hic est qui secus viam seminátus est. Mt 13 20 Qui autem super petrósa seminátus est, hic est qui verbum audit, et contínuo cum gáudio áccipit illud: Mt 13 21 non habet autem in se radícem, sed est temporális: facta autem tribulatióne et persecutióne propter verbum, contínuo scandalizátur. Mt 13 22 Qui autem seminátus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitúdo sǽculi istíus, et fallácia divitiárum suffócat verbum, et sine fructu effícitur. Mt 13 23 Qui vero in terram bonam seminátus est, hic est qui audit verbum, et intélligit, et fructum affert, et facit áliud quidem centésimum, áliud autem sexagésimum, áliud vero trigésimum. Mt 13 24 Aliam parábolam propósuit illis, dicens: Símile factum est regnum cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo: Mt 13 25 cum autem dormírent hómines, venit inimícus eius, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit. Mt 13 26 Cum autem crevísset herba, et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. Mt 13 27 Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? unde ergo habet zizánia? Mt 13 28 Et ait illis: Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collígimus ea? Mt 13 29 Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia, eradicétis simul cum eis et tríticum. Mt 13 30 Sínite útraque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum: tríticum autem congregáte in hórreum meum. Mt 13 31 Aliam parábolam propósuit eis dicens: Símile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: Mt 13 32 quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, maius est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant, et hábitent in ramis eius. Mt 13 33 Aliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. Mt 13 34 Hæc ómnia locútus est Iesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: Mt 13 35 ut implerétur quod dictum erat per prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum: eructábo abscóndita a constitutióne mundi. Mt 13 36 Tunc, dimíssis turbis, venit in domum: et accessérunt ad eum discípuli eius, dicéntes: Edíssere nobis parábolam zizaniórum agri. Mt 13 37 Qui respóndens ait illis: Qui séminat bonum semen, est Fílius hóminis. Mt 13 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt fílii regni. Zizánia autem, fílii sunt nequam. Mt 13 39 Inimícus autem, qui seminávit ea, est diábolus. Messis vero, consummátio sǽculi est. Messóres autem, ángeli sunt. Mt 13 40 Sicut ergo colligúntur zizánia, et igni comburúntur: sic erit in consummatióne sǽculi. Mt 13 41 Mittet Fílius hóminis ángelos suos, et cólligent de regno eius ómnia scándala, et eos qui fáciunt iniquitátem: Mt 13 42 et mittent eos in camínum ignis. Ibi erit fletus et stridor déntium. Mt 13 43 Tunc iusti fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum. Qui habet aures audiéndi, áudiat. Mt 13 44 Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Mt 13 45 Iterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Mt 13 46 Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ hábuit, et emit eam. Mt 13 47 Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Mt 13 48 Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Mt 13 49 Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt ángeli, et separábunt malos de médio iustórum, Mt 13 50 et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus, et stridor déntium. Mt 13 51 Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Mt 13 52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum, símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera. Mt 13 53 Et factum est, cum consummásset Iesus parábolas istas, tránsiit inde. Mt 13 54 Et véniens in pátriam suam, docébat eos in synagógis eórum, ita ut miraréntur, et dícerent: Unde huic sapiéntia hæc, et virtútes? Mt 13 55 Nonne hic est fabri fílius? nonne mater eius dícitur María, et fratres eius, Iacóbus, et Ioseph, et Simon, et Iudas? Mt 13 56 et soróres eius, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic ómnia ista? Mt 13 57 Et scandalizabántur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est prophéta sine honóre, nisi in pátria sua, et in domo sua. Mt 13 58 Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum. Mt 14 1 In illo témpore audívit Heródes tetrárcha famam Iesu: Mt 14 2 et ait púeris suis: Hic est Ioánnes Baptísta: ipse surréxit a mórtuis, et ídeo virtútes operántur in eo. Mt 14 3 Heródes enim ténuit Ioánnem, et alligávit eum: et pósuit in cárcerem propter Herodíadem uxórem fratris sui. Mt 14 4 Dicébat enim illi Ioánnes: Non licet tibi habére eam. Mt 14 5 Et volens illum occídere, tímuit pópulum: quia sicut prophétam eum habébant. Mt 14 6 Die autem natális Heródis saltávit fília Herodíadis in médio, et plácuit Heródi: Mt 14 7 unde cum iuraménto pollícitus est ei dare quodcúmque postulásset ab eo. Mt 14 8 At illa præmónita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioánnis Baptístæ. Mt 14 9 Et contristátus est rex: propter iuraméntum autem, et eos qui páriter recumbébant, iussit dari. Mt 14 10 Misítque et decollávit Ioánnem in cárcere. Mt 14 11 Et allátum est caput eius in disco, et datum est puéllæ, et áttulit matri suæ. Mt 14 12 Et accedéntes discípuli eius, tulérunt corpus eius, et sepeliérunt illud: et veniéntes nuntiavérunt Iesu. Mt 14 13 Quod cum audísset Iesus, secéssit inde in navícula, in locum desértum seórsum: et cum audíssent turbæ, secútæ sunt eum pedéstres de civitátibus. Mt 14 14 Et éxiens vidit turbam multam, et misértus est eis, et curávit lánguidos eórum. Mt 14 15 Véspere autem facto, accessérunt ad eum discípuli eius, dicéntes: Desértus est locus, et hora iam prætériit: dimítte turbas, ut eúntes in castélla, emant sibi escas. Mt 14 16 Iesus autem dixit eis: Non habent necésse ire: date illis vos manducáre. Mt 14 17 Respondérunt ei: Non habémus hic nisi quinque panes et duos pisces. Mt 14 18 Qui ait eis: Afférte mihi illos huc. Mt 14 19 Et cum iussísset turbam discúmbere super fœnum, accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, aspíciens in cælum benedíxit, et fregit, et dedit discípulis panes, discípuli autem turbis. Mt 14 20 Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. Et tulérunt relíquias, duódecim cóphinos fragmentórum plenos. Mt 14 21 Manducántium autem fuit númerus quinque míllia virórum, excéptis muliéribus et párvulis. Mt 14 22 Et statim cómpulit Iesus discípulos ascéndere in navículam, et præcédere eum trans fretum, donec dimítteret turbas. Mt 14 23 Et dimíssa turba, ascéndit in montem solus oráre. Véspere autem facto solus erat ibi: Mt 14 24 navícula autem in médio mari iactabátur flúctibus: erat enim contrárius ventus. Mt 14 25 Quarta enim vigília noctis, venit ad eos ámbulans super mare. Mt 14 26 Et vidéntes eum super mare ambulántem, turbáti sunt, dicéntes: Quia phantásma est. Et præ timóre clamavérunt. Mt 14 27 Statímque Iesus locútus est eis, dicens: Habéte fidúciam: ego sum, nolíte timére. Mt 14 28 Respóndens autem Petrus, dixit: Dómine, si tu es, iube me ad te veníre super aquas. Mt 14 29 At ipse ait: Veni. Et descéndens Petrus de navícula, ambulábat super aquam ut veníret ad Iesum. Mt 14 30 Videns vero ventum válidum, tímuit: et cum cœpísset mergi, clamávit dicens: Dómine, salvum me fac. Mt 14 31 Et contínuo Iesus exténdens manum, apprehéndit eum: et ait illi: Módicæ fídei, quare dubitásti? Mt 14 32 Et cum ascendíssent in navículam, cessávit ventus. Mt 14 33 Qui autem in navícula erant, venérunt, et adoravérunt eum, dicéntes: Vere Fílius Dei es. Mt 14 34 Et cum transfretássent, venérunt in terram Génesar. Mt 14 35 Et cum cognovíssent eum viri loci illíus, misérunt in univérsam regiónem illam, et obtulérunt ei omnes male habéntes: Mt 14 36 et rogábant eum ut vel fímbriam vestiménti eius tángerent. Et quicúmque tetigérunt, salvi facti sunt. Mt 15 1 Tunc accessérunt ad eum ab Ierosólymis scribæ et Pharisǽi, dicéntes: Mt 15 2 Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? non enim lavant manus suas cum panem mandúcant. Mt 15 3 Ipse autem respóndens ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit: Mt 15 4 Honóra patrem, et matrem: et, Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur. Mt 15 5 Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri, vel matri: Munus, quodcúmque est ex me, tibi próderit: Mt 15 6 et non honorificábit patrem suum, aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. Mt 15 7 Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens: Mt 15 8 Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me. Mt 15 9 Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum. Mt 15 10 Et convocátis ad se turbis, dixit eis: Audíte, et intellígite. Mt 15 11 Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem. Mt 15 12 Tunc accedéntes discípuli eius, dixérunt ei: Scis quia Pharisǽi audíto verbo hoc, scandalizáti sunt? Mt 15 13 At ille respóndens ait: Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cæléstis, eradicábitur. Mt 15 14 Sínite illos: cæci sunt, et duces cæcórum: cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt. Mt 15 15 Respóndens autem Petrus dixit ei: Edíssere nobis parábolam istam. Mt 15 16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intelléctu estis? Mt 15 17 Non intellígitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur? Mt 15 18 Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: Mt 15 19 de corde enim éxeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ: Mt 15 20 hæc sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem. Mt 15 21 Et egréssus inde Iesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Mt 15 22 Et ecce múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine fili David: fília mea male a dæmónio vexátur. Mt 15 23 Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli eius rogábant eum dicéntes: Dimítte eam: quia clamat post nos. Mt 15 24 Ipse autem respóndens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. Mt 15 25 At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádiuva me. Mt 15 26 Qui respóndens ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. Mt 15 27 At illa dixit: Etiam Dómine: nam et catélli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Mt 15 28 Tunc respóndens Iesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanáta est fília eius ex illa hora. Mt 15 29 Et cum transísset inde Iesus, venit secus mare Galilǽæ: et ascéndens in montem, sedébat ibi. Mt 15 30 Et accessérunt ad eum turbæ multæ, habéntes secum mutos, cæcos, claudos, débiles, et álios multos: et proiecérunt eos ad pedes eius, et curávit eos, Mt 15 31 ita ut turbæ miraréntur, vidéntes mutos loquéntes, claudos ambulántes, cæcos vidéntes: et magnificábant Deum Israël. Mt 15 32 Iesus autem, convocátis discípulis suis, dixit: Miséreor turbæ, quia tríduo iam persevérant mecum, et non habent quod mandúcent: et dimíttere eos ieiúnos nolo, ne defíciant in via. Mt 15 33 Et dicunt ei discípuli: Unde ergo nobis in desérto panes tantos, ut saturémus turbam tantam? Mt 15 34 Et ait illis Iesus: Quot habétis panes? At illi dixérunt: Septem, et paucos piscículos. Mt 15 35 Et præcépit turbæ ut discúmberent super terram. Mt 15 36 Et accípiens septem panes, et pisces, et grátias agens, fregit, et dedit discípulis suis, et discípuli dedérunt pópulo. Mt 15 37 Et comedérunt omnes, et saturáti sunt. Et quod supérfuit de fragméntis, tulérunt septem sportas plenas. Mt 15 38 Erant autem qui manducavérunt quátuor míllia hóminum, extra párvulos et mulíeres. Mt 15 39 Et, dimíssa turba, ascéndit in navículam: et venit in fines Mágedan. Mt 16 1 Et accessérunt ad eum Pharisǽi et Sadducǽi tentántes: et rogavérunt eum ut signum de cælo osténderet eis. Mt 16 2 At ille respóndens, ait illis: Facto véspere dícitis: Serénum erit, rubicúndum est enim cælum. Mt 16 3 Et mane: Hódie tempéstas, rútilat enim triste cælum. Mt 16 4 Fáciem ergo cæli diiudicáre nostis: signa autem témporum non potéstis scire? Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Ionæ prophétæ. Et relíctis illis, ábiit. Mt 16 5 Et cum veníssent discípuli eius trans fretum, oblíti sunt panes accípere. Mt 16 6 Qui dixit illis: Intuémini, et cavéte a ferménto Pharisæórum et Sadducæórum. Mt 16 7 At illi cogitábant intra se dicéntes: Quia panes non accépimus. Mt 16 8 Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitátis intra vos módicæ fídei, quia panes non habétis? Mt 16 9 Nondum intellígitis, neque recordámini quinque panum in quinque míllia hóminum, et quot cóphinos sumpsístis? Mt 16 10 neque septem panum in quátuor míllia hóminum, et quot sportas sumpsístis? Mt 16 11 Quare non intellígitis, quia non de pane dixi vobis: Cavéte a ferménto Pharisæórum et Sadducæórum? Mt 16 12 Tunc intellexérunt quia non díxerit cavéndum a ferménto panum, sed a doctrína Pharisæórum et Sadducæórum. Mt 16 13 Venit autem Iesus in partes Cæsaréæ Philíppi: et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? Mt 16 14 At illi dixérunt: Alii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Ierémiam, aut unum ex prophétis. Mt 16 15 Dicit illis Iesus: Vos autem, quem me esse dícitis? Mt 16 16 Respóndens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Mt 16 17 Respóndens autem Iesus, dixit ei: Beátus es Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Mt 16 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Mt 16 19 Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis. Mt 16 20 Tunc præcépit discípulis suis ut némini dícerent quia ipse esset Iesus Christus. Mt 16 21 Exínde cœpit Iesus osténdere discípulis suis, quia oportéret eum ire Ierosólymam, et multa pati a senióribus, et scribis, et princípibus sacerdótum, et occídi, et tértia die resúrgere. Mt 16 22 Et assúmens eum Petrus, cœpit increpáre illum dicens: Absit a te, Dómine: non erit tibi hoc. Mt 16 23 Qui convérsus, dixit Petro: Vade post me Sátana, scándalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hóminum. Mt 16 24 Tunc Iesus dixit discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Mt 16 25 Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Mt 16 26 Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Mt 16 27 Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera eius. Mt 16 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem, donec vídeant Fílium hóminis veniéntem in regno suo. Mt 17 1 Et post dies sex assúmit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem eius, et ducit illos in montem excélsum seórsum: Mt 17 2 et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies eius sicut sol: vestiménta autem eius facta sunt alba sicut nix. Mt 17 3 Et ecce apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Mt 17 4 Respóndens autem Petrus, dixit ad Iesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum. Mt 17 5 Adhuc eo loquénte, ecce nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Mt 17 6 Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Mt 17 7 Et accéssit Iesus, et tétigit eos: dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Mt 17 8 Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt, nisi solum Iesum. Mt 17 9 Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Iesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat. Mt 17 10 Et interrogavérunt eum discípuli, dicéntes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Elíam opórteat primum veníre? Mt 17 11 At ille respóndens, ait eis: Elías quidem ventúrus est, et restítuet ómnia. Mt 17 12 Dico autem vobis, quia Elías iam venit, et non cognovérunt eum, sed fecérunt in eo quæcúmque voluérunt. Sic et Fílius hóminis passúrus est ab eis. Mt 17 13 Tunc intellexérunt discípuli, quia de Ioánne Baptísta dixísset eis. Mt 17 14 Et cum venísset ad turbam, accéssit ad eum homo génibus provolútus ante eum, dicens: Dómine, miserére fílio meo, quia lunáticus est, et male pátitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. Mt 17 15 Et óbtuli eum discípulis tuis, et non potuérunt curáre eum. Mt 17 16 Respóndens autem Iesus, ait: O generátio incrédula, et pervérsa, quoúsque ero vobíscum? úsquequo pátiar vos? Afférte huc illum ad me. Mt 17 17 Et increpávit illum Iesus, et éxiit ab eo dæmónium, et curátus est puer ex illa hora. Mt 17 18 Tunc accessérunt discípuli ad Iesum secréto, et dixérunt: Quare nos non potúimus eícere illum? Mt 17 19 Dixit illis Iesus: Propter incredulitátem vestram. Amen quippe dico vobis, si habuéritis fidem sicut granum sinápis, dicétis monti huic: Transi hinc illuc, et transíbit, et nihil impossíbile erit vobis. Mt 17 20 Hoc autem genus non eícitur nisi per oratiónem et ieiúnium. Mt 17 21 Conversántibus autem eis in Galilǽa, dixit illis Iesus: Fílius hóminis tradéndus est in manus hóminum: Mt 17 22 et occídent eum, et tértia die resúrget. Et contristáti sunt veheménter. Mt 17 23 Et cum veníssent Caphárnaum, accessérunt qui didráchma accipiébant ad Petrum, et dixérunt ei: Magíster vester non solvit didráchma? Mt 17 24 Ait: Etiam. Et cum intrásset in domum, prævénit eum Iesus, dicens: Quid tibi vidétur Simon? reges terræ a quibus accípiunt tribútum vel censum? a fíliis suis, an ab aliénis? Mt 17 25 Et ille dixit: Ab aliénis. Dixit illi Iesus: Ergo líberi sunt fílii. Mt 17 26 Ut autem non scandalizémus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascénderit, tolle: et apérto ore eius, invénies statérem: illum sumens, da eis pro me et te. Mt 18 1 In illa hora accessérunt discípuli ad Iesum, dicéntes: Quis, putas, maior est in regno cælórum? Mt 18 2 Et ádvocans Iesus párvulum, státuit eum in médio eórum, Mt 18 3 et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Mt 18 4 Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est maior in regno cælórum. Mt 18 5 Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit: Mt 18 6 qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, éxpedit ei ut suspendátur mola asinária in collo eius, et demergátur in profúndum maris. Mt 18 7 Væ mundo a scándalis! Necésse est enim ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit. Mt 18 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et próice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Mt 18 9 Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et próice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Mt 18 10 Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia ángeli eórum in cælis semper vident fáciem Patris mei, qui in cælis est. Mt 18 11 Venit enim Fílius hóminis salváre quod períerat. Mt 18 12 Quid vobis vidétur? si fúerint alícui centum oves, et errávit una ex eis: nonne relínquit nonagínta novem in móntibus, et vadit quǽrere eam quæ errávit? Mt 18 13 Et si contígerit ut invéniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonagínta novem, quæ non erravérunt. Mt 18 14 Sic non est volúntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut péreat unus de pusíllis istis. Mt 18 15 Si autem peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te, et ipsum solum: si te audíerit, lucrátus eris fratrem tuum. Mt 18 16 Si autem te non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duórum, vel trium téstium stet omne verbum. Mt 18 17 Quod si non audíerit eos: dic ecclésiæ. Si autem ecclésiam non audíerit, sit tibi sicut éthnicus et publicánus. Mt 18 18 Amen dico vobis, quæcúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta et in cælo: et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cælo. Mt 18 19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. Mt 18 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum. Mt 18 21 Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: Dómine, quóties peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? usque sépties? Mt 18 22 Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque sépties: sed usque septuágies sépties. Mt 18 23 Ideo assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Mt 18 24 Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem míllia talénta. Mt 18 25 Cum autem non habéret unde rédderet, iussit eum dóminus eius venundári, et uxórem eius, et fílios, et ómnia quæ habébat, et reddi. Mt 18 26 Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Mt 18 27 Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum, et débitum dimísit ei. Mt 18 28 Egréssus autem servus ille invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocávit eum, dicens: Redde quod debes. Mt 18 29 Et prócidens consérvus eius, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Mt 18 30 Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem donec rédderet débitum. Mt 18 31 Vidéntes autem consérvi eius quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt, et narravérunt dómino suo ómnia quæ facta fúerant. Mt 18 32 Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi quóniam rogásti me: Mt 18 33 nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? Mt 18 34 Et irátus dóminus eius trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Mt 18 35 Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris. Mt 19 1 Et factum est, cum consummásset Iesus sermónes istos, migrávit a Galilǽa, et venit in fines Iudǽæ trans Iordánem, Mt 19 2 et secútæ sunt eum turbæ multæ, et curávit eos ibi. Mt 19 3 Et accessérunt ad eum Pharisǽi tentántes eum, et dicéntes: Si licet hómini dimíttere uxórem suam, quacúmque ex causa? Mt 19 4 Qui respóndens, ait eis: Non legístis, quia qui fecit hóminem ab inítio, másculum et féminam fecit eos? Et dixit: Mt 19 5 Propter hoc dimíttet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. Mt 19 6 Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet. Mt 19 7 Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii, et dimíttere? Mt 19 8 Ait illis: Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab inítio autem non fuit sic. Mt 19 9 Dico autem vobis, quia quicúmque dimíserit uxórem suam, nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit, mœchátur: et qui dimíssam dúxerit, mœchátur. Mt 19 10 Dicunt ei discípuli eius: Si ita est causa hóminis cum uxóre, non éxpedit núbere. Mt 19 11 Qui dixit illis: Non omnes cápiunt verbum istud, sed quibus datum est. Mt 19 12 Sunt enim eunúchi, qui de matris útero sic nati sunt: et sunt eunúchi, qui facti sunt ab homínibus: et sunt eunúchi, qui seípsos castravérunt propter regnum cælórum. Qui potest cápere cápiat. Mt 19 13 Tunc obláti sunt ei párvuli, ut manus eis impóneret, et oráret. Discípuli autem increpábant eos. Mt 19 14 Iesus vero ait eis: Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cælórum. Mt 19 15 Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. Mt 19 16 Et ecce unus accédens, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam ut hábeam vitam ætérnam? Mt 19 17 Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Mt 19 18 Dicit illi: Quæ? Iesus autem dixit: Non homicídium fácies: non adulterábis: non fácies furtum: non falsum testimónium dices: Mt 19 19 honóra patrem tuum, et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut teípsum. Mt 19 20 Dicit illi adoléscens: Omnia hæc custodívi a iuventúte mea: quid adhuc mihi deest? Mt 19 21 Ait illi Iesus: Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me. Mt 19 22 Cum audísset autem adoléscens verbum, ábiit tristis: erat enim habens multas possessiónes. Mt 19 23 Iesus autem dixit discípulis suis: Amen dico vobis, quia dives diffícile intrábit in regnum cælórum. Mt 19 24 Et íterum dico vobis: Facílius est camélum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum cælórum. Mt 19 25 Audítis autem his, discípuli mirabántur valde, dicéntes: Quis ergo póterit salvus esse? Mt 19 26 Aspíciens autem Iesus, dixit illis: Apud hómines hoc impossíbile est: apud Deum autem ómnia possibília sunt. Mt 19 27 Tunc respóndens Petrus, dixit ei: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Mt 19 28 Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne cum séderit Fílius hóminis in sede maiestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, iudicántes duódecim tribus Israël. Mt 19 29 Et omnis qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit. Mt 19 30 Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi. Mt 20 1 Símile est regnum cælórum hómini patrifamílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam. Mt 20 2 Conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam. Mt 20 3 Et egréssus circa horam tértiam, vidit álios stantes in foro otiósos, Mt 20 4 et dixit illis: Ite et vos in víneam meam, et quod iustum fúerit dabo vobis. Mt 20 5 Illi autem abiérunt. Iterum autem éxiit circa sextam et nonam horam: et fecit simíliter. Mt 20 6 Circa undécimam vero éxiit, et invénit álios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiósi? Mt 20 7 Dicunt ei: Quia nemo nos condúxit. Dicit illis: Ite et vos in víneam meam. Mt 20 8 Cum sero autem factum esset, dicit dóminus víneæ procuratóri suo: Voca operários, et redde illis mercédem incípiens a novíssimis usque ad primos. Mt 20 9 Cum veníssent ergo qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt síngulos denários. Mt 20 10 Veniéntes autem et primi, arbitráti sunt quod plus essent acceptúri: accepérunt autem et ipsi síngulos denários. Mt 20 11 Et accipiéntes murmurábant advérsus patremfamílias, Mt 20 12 dicéntes: Hi novíssimi una hora fecérunt, et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi, et æstus. Mt 20 13 At ille respóndens uni eórum, dixit: Amíce, non fácio tibi iniúriam: nonne ex denário convenísti mecum? Mt 20 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novíssimo dare sicut et tibi. Mt 20 15 Aut non licet mihi quod volo, fácere? an óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Mt 20 16 Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti. Mt 20 17 Et ascéndens Iesus Ierosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: Mt 20 18 Ecce ascéndimus Ierosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, Mt 20 19 et tradent eum géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. Mt 20 20 Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Mt 20 21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo. Mt 20 22 Respóndens autem Iesus, dixit: Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Mt 20 23 Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Mt 20 24 Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. Mt 20 25 Iesus autem vocávit eos ad se, et ait: Scitis quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui maióres sunt, potestátem exércent in eos. Mt 20 26 Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos maior fíeri, sit vester miníster: Mt 20 27 et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. Mt 20 28 Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis. Mt 20 29 Et egrediéntibus illis ab Iéricho, secúta est eum turba multa, Mt 20 30 et ecce duo cæci sedéntes secus viam audiérunt quia Iesus transíret: et clamavérunt, dicéntes: Dómine, miserére nostri, fili David. Mt 20 31 Turba autem increpábat eos ut tacérent. At illi magis clamábant, dicéntes: Dómine, miserére nostri, fili David. Mt 20 32 Et stetit Iesus, et vocávit eos, et ait: Quid vultis ut fáciam vobis? Mt 20 33 Dicunt illi: Dómine, ut aperiántur óculi nostri. Mt 20 34 Misértus autem eórum Iesus, tétigit óculos eórum. Et conféstim vidérunt, et secúti sunt eum. Mt 21 1 Et cum appropinquássent Ierosólymis, et veníssent Béthphage ad montem Olivéti: tunc Iesus misit duos discípulos, Mt 21 2 dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam, et pullum cum ea: sólvite, et addúcite mihi: Mt 21 3 et si quis vobis áliquid díxerit, dícite quia Dóminus his opus habet: et conféstim dimíttet eos. Mt 21 4 Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est per prophétam dicéntem: Mt 21 5 Dícite fíliæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam, et pullum fílium subiugális. Mt 21 6 Eúntes autem discípuli fecérunt sicut præcépit illis Iesus. Mt 21 7 Et adduxérunt ásinam, et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére fecérunt. Mt 21 8 Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: Mt 21 9 turbæ autem, quæ præcedébant, et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini: hosánna in altíssimis. Mt 21 10 Et cum intrásset Ierosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? Mt 21 11 Pópuli autem dicébant: Hic est Iesus prophéta a Názareth Galilǽæ. Mt 21 12 Et intrávit Iesus in templum Dei, et eiciébat omnes vendéntes et eméntes in templo, et mensas numulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: Mt 21 13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Mt 21 14 Et accessérunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanávit eos. Mt 21 15 Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília quæ fecit, et púeros clamántes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt, Mt 21 16 et dixérunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem? Mt 21 17 Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit. Mt 21 18 Mane autem revértens in civitátem, esúriit. Mt 21 19 Et videns fici árborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invénit in ea nisi fólia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascátur in sempitérnum. Et arefácta est contínuo ficúlnea. Mt 21 20 Et vidéntes discípuli, miráti sunt, dicéntes: Quómodo contínuo áruit? Mt 21 21 Respóndens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habuéritis fidem, et non hæsitavéritis, non solum de ficúlnea faciétis, sed et si monti huic dixéritis: Tolle, et iacta te in mare, fiet. Mt 21 22 Et ómnia quæcúmque petiéritis in oratióne credéntes, accipiétis. Mt 21 23 Et cum venísset in templum, accessérunt ad eum docéntem príncipes sacerdótum, et senióres pópuli, dicéntes: In qua potestáte hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestátem? Mt 21 24 Respóndens Iesus dixit eis: Interrogábo vos et ego unum sermónem: quem si dixéritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestáte hæc fácio. Mt 21 25 Baptísmus Ioánnis unde erat? e cælo, an ex homínibus? At illi cogitábant inter se, dicéntes: Mt 21 26 Si dixérimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidístis illi? Si autem dixérimus, ex homínibus, timémus turbam: omnes enim habébant Ioánnem sicut prophétam. Mt 21 27 Et respondéntes Iesu, dixérunt: Nescímus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestáte hæc fácio. Mt 21 28 Quid autem vobis vidétur? Homo quidam habébat duos fílios, et accédens ad primum, dixit: Fili, vade hódie, operáre in vínea mea. Mt 21 29 Ille autem respóndens, ait: Nolo. Póstea autem, pœniténtia motus, ábiit. Mt 21 30 Accédens autem ad álterum, dixit simíliter. At ille respóndens, ait: Eo, dómine, et non ivit: Mt 21 31 quis ex duóbus fecit voluntátem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicáni et meretríces præcédent vos in regnum Dei. Mt 21 32 Venit enim ad vos Ioánnes in via iustítiæ, et non credidístis ei: publicáni autem et meretríces credidérunt ei: vos autem vidéntes nec pœniténtiam habuístis póstea, ut crederétis ei. Mt 21 33 Aliam parábolam audíte: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei, et fodit in ea tórcular, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. Mt 21 34 Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus eius. Mt 21 35 Et agrícolæ, apprehénsis servis eius, álium cecidérunt, álium occidérunt, álium vero lapidavérunt. Mt 21 36 Iterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. Mt 21 37 Novíssime autem misit ad eos fílium suum, dicens: Verebúntur fílium meum. Mt 21 38 Agrícolæ autem vidéntes fílium dixérunt intra se: Hic est hæres, veníte, occidámus eum, et habébimus hereditátem eius. Mt 21 39 Et apprehénsum eum eiecérunt extra víneam, et occidérunt. Mt 21 40 Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis illis? Mt 21 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et víneam suam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis. Mt 21 42 Dicit illis Iesus: Numquam legístis in Scriptúris: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris? Mt 21 43 Ideo dico vobis, quia auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus eius. Mt 21 44 Et qui cecíderit super lápidem istum, confringétur: super quem vero cecíderit, cónteret eum. Mt 21 45 Et cum audíssent príncipes sacerdótum et Pharisǽi parábolas eius, cognovérunt quod de ipsis díceret. Mt 21 46 Et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas: quóniam sicut prophétam eum habébant. Mt 22 1 Et respóndens Iesus, dixit íterum in parábolis eis, dicens: Mt 22 2 Símile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Mt 22 3 Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. Mt 22 4 Iterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. Mt 22 5 Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: Mt 22 6 réliqui vero tenuérunt servos eius, et contuméliis afféctos occidérunt. Mt 22 7 Rex autem cum audísset, irátus est: et missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos, et civitátem illórum succéndit. Mt 22 8 Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni: Mt 22 9 ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Mt 22 10 Et egréssi servi eius in vias, congregavérunt omnes quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Mt 22 11 Intrávit autem rex ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Mt 22 12 Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Mt 22 13 Tunc dicit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus eius, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Mt 22 14 Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti. Mt 22 15 Tunc abeúntes Pharisǽi, consílium iniérunt ut cáperent eum in sermóne. Mt 22 16 Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus quia verax es, et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: Mt 22 17 dic ergo nobis quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non? Mt 22 18 Cógnita autem Iesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis hypócritæ? Mt 22 19 Osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. Mt 22 20 Et ait illis Iesus: Cuius est imágo hæc, et superscríptio? Mt 22 21 Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo. Mt 22 22 Et audiéntes miráti sunt, et relícto eo abiérunt. Mt 22 23 In illo die accessérunt ad eum Sadducǽi, qui dicunt non esse resurrectiónem: et interrogavérunt eum, Mt 22 24 dicéntes: Magíster, Móyses dixit: Si quis mórtuus fúerit non habens fílium, ut ducat frater eius uxórem illíus, et súscitet semen fratri suo. Mt 22 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxóre ducta, defúnctus est: et non habens semen, relíquit uxórem suam fratri suo. Mt 22 26 Simíliter secúndus, et tértius usque ad séptimum. Mt 22 27 Novíssime autem ómnium et múlier defúncta est. Mt 22 28 In resurrectióne ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuérunt eam. Mt 22 29 Respóndens autem Iesus, ait illis: Errátis nesciéntes Scriptúras, neque virtútem Dei. Mt 22 30 In resurrectióne enim neque nubent, neque nubéntur: sed erunt sicut ángeli Dei in cælo. Mt 22 31 De resurrectióne autem mortuórum non legístis quod dictum est a Deo dicénte vobis: Mt 22 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuórum, sed vivéntium. Mt 22 33 Et audiéntes turbæ, mirabántur in doctrína eius. Mt 22 34 Pharisǽi autem audiéntes quod siléntium imposuísset Sadducǽis, convenérunt in unum: Mt 22 35 et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Mt 22 36 Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Mt 22 37 Ait illi Iesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. Mt 22 38 Hoc est máximum, et primum mandátum. Mt 22 39 Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. Mt 22 40 In his duóbus mandátis univérsa lex pendet, et prophétæ. Mt 22 41 Congregátis autem Pharisǽis, interrogávit eos Iesus, Mt 22 42 dicens: Quid vobis vidétur de Christo? cuius fílius est? Dicunt ei: David. Mt 22 43 Ait illis: Quómodo ergo David in Spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Mt 22 44 Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? Mt 22 45 Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius eius est? Mt 22 46 Et nemo póterat ei respondére verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre. Mt 23 1 Tunc Iesus locútus est ad turbas, et ad discípulos suos, Mt 23 2 dicens: Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et Pharisǽi. Mt 23 3 Omnia ergo quæcúmque díxerint vobis, serváte, et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim, et non fáciunt. Mt 23 4 Alligant enim ónera grávia, et importabília, et impónunt in húmeros hóminum: dígito autem suo nolunt ea movére. Mt 23 5 Omnia vero ópera sua fáciunt ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua, et magníficant fímbrias. Mt 23 6 Amant autem primos recúbitus in cœnis, et primas cáthedras in synagógis, Mt 23 7 et salutatiónes in foro, et vocári ab homínibus Rabbi. Mt 23 8 Vos autem nolíte vocári Rabbi: unus est enim magíster vester, omnes autem vos fratres estis. Mt 23 9 Et patrem nolíte vocáre vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. Mt 23 10 Nec vocémini magístri: quia magíster vester unus est, Christus. Mt 23 11 Qui maior est vestrum, erit miníster vester. Mt 23 12 Qui autem se exaltáverit, humiliábitur: et qui se humiliáverit, exaltábitur. Mt 23 13 Væ autem vobis scribæ et Pharisǽi hypócritæ, quia cláuditis regnum cælórum ante hómines! vos enim non intrátis, nec introëúntes sínitis intráre. Mt 23 14 Væ vobis scribæ et Pharisǽi hypócritæ, quia coméditis domos viduárum, oratiónes longas orántes! propter hoc ámplius accipiétis iudícium. Mt 23 15 Væ vobis scribæ et Pharisǽi hypócritæ, quia circuítis mare, et áridam, ut faciátis unum prosélytum, et cum fúerit factus, fácitis eum fílium gehénnæ duplo quam vos. Mt 23 16 Væ vobis duces cæci, qui dícitis: Quicúmque iuráverit per templum, nihil est: qui autem iuráverit in auro templi, debet. Mt 23 17 Stulti et cæci: quid enim maius est? aurum, an templum, quod sanctíficat aurum? Mt 23 18 Et quicúmque iuráverit in altári, nihil est: quicúmque autem iuráverit in dono, quod est super illud, debet. Mt 23 19 Cæci: quid enim maius est, donum, an altáre, quod sanctíficat donum? Mt 23 20 Qui ergo iurat in altári, iurat in eo, et in ómnibus quæ super illud sunt. Mt 23 21 Et quicúmque iuráverit in templo, iurat in illo, et in eo qui hábitat in ipso: Mt 23 22 et qui iurat in cælo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. Mt 23 23 Væ vobis scribæ et Pharisǽi hypócritæ, qui decimátis mentham, et anéthum, et cymínum, et reliquístis quæ gravióra sunt legis, iudícium, et misericórdiam, et fidem! hæc opórtuit fácere, et illa non omíttere. Mt 23 24 Duces cæci, excolántes cúlicem, camélum autem glutiéntes. Mt 23 25 Væ vobis scribæ et Pharisǽi hypócritæ, quia mundátis quod déforis est cálicis et parópsidis: intus autem pleni estis rapína et immundítia! Mt 23 26 Pharisǽe cæce, munda prius quod intus est cálicis, et parópsidis, ut fiat id, quod déforis est, mundum. Mt 23 27 Væ vobis scribæ et Pharisǽi hypócritæ, quia símiles estis sepúlcris dealbátis, quæ a foris parent homínibus speciósa, intus vero pleni sunt óssibus mortuórum, et omni spurcítia! Mt 23 28 Sic et vos a foris quidem parétis homínibus iusti: intus autem pleni estis hypócrisi et iniquitáte. Mt 23 29 Væ vobis scribæ et Pharisǽi hypócritæ, qui ædificátis sepúlcra prophetárum, et ornátis monuménta iustórum, Mt 23 30 et dícitis: Si fuissémus in diébus patrum nostrórum, non essémus sócii eórum in sánguine prophetárum! Mt 23 31 ítaque testimónio estis vobismetípsis, quia fílii estis eórum, qui prophétas occidérunt. Mt 23 32 Et vos impléte mensúram patrum vestrórum. Mt 23 33 Serpéntes, genímina viperárum, quómodo fugiétis a iudício gehénnæ? Mt 23 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis, et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: Mt 23 35 ut véniat super vos omnis sanguis iustus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel iusti usque ad sánguinem Zacharíæ, fílii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Mt 23 36 Amen dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Mt 23 37 Ierúsalem, Ierúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóties vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? Mt 23 38 Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. Mt 23 39 Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Mt 24 1 Et egréssus Iesus de templo, ibat. Et accessérunt discípuli eius, ut osténderent ei ædificatiónes templi. Mt 24 2 Ipse autem respóndens dixit illis: Vidétis hæc ómnia? amen dico vobis, non relinquétur hic lapis super lápidem, qui non destruátur. Mt 24 3 Sedénte autem eo super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui, et consummatiónis sǽculi? Mt 24 4 Et respóndens Iesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos sedúcat: Mt 24 5 multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Mt 24 6 Auditúri enim estis prœ́lia, et opiniónes prœliórum. Vidéte ne turbémini: opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis: Mt 24 7 consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca: Mt 24 8 hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Mt 24 9 Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Mt 24 10 Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Mt 24 11 Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Mt 24 12 Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum: Mt 24 13 qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. Mt 24 14 Et prædicábitur hoc Evangélium regni in univérso orbe, in testimónium ómnibus géntibus: et tunc véniet consummátio. Mt 24 15 Cum ergo vidéritis abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est a Daniéle prophéta, stantem in loco sancto, qui legit, intélligat: Mt 24 16 tunc qui in Iudǽa sunt, fúgiant ad montes: Mt 24 17 et qui in tecto, non descéndat tóllere áliquid de domo sua: Mt 24 18 et qui in agro, non revertátur tóllere túnicam suam. Mt 24 19 Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus! Mt 24 20 Oráte autem ut non fiat fuga vestra in híeme, vel sábbato: Mt 24 21 erit enim tunc tribulátio magna, qualis non fuit ab inítio mundi usque modo, neque fiet. Mt 24 22 Et nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter eléctos breviabúntur dies illi. Mt 24 23 Tunc si quis vobis díxerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolíte crédere. Mt 24 24 Surgent enim pseudochrísti, et pseudoprophétæ: et dabunt signa magna, et prodígia, ita ut in errórem inducántur (si fíeri potest) étiam elécti. Mt 24 25 Ecce prædíxi vobis. Mt 24 26 Si ergo díxerint vobis: Ecce in desérto est, nolíte exíre: Ecce in penetrálibus, nolíte crédere. Mt 24 27 Sicut enim fulgur exit ab oriénte, et paret usque in occidéntem: ita erit et advéntus Fílii hóminis. Mt 24 28 Ubicúmque fúerit corpus, illic congregabúntur et áquilæ. Mt 24 29 Statim autem post tribulatiónem diérum illórum sol obscurábitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtútes cælórum commovebúntur: Mt 24 30 et tunc parébit signum Fílii hóminis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cæli cum virtúte multa et maiestáte. Mt 24 31 Et mittet ángelos suos cum tuba, et voce magna: et congregábunt eléctos eius a quátuor ventis, a summis cælórum usque ad términos eórum. Mt 24 32 Ab árbore autem fici díscite parábolam: cum iam ramus eius tener fúerit, et fólia nata, scitis quia prope est æstas: Mt 24 33 ita et vos cum vidéritis hæc ómnia, scitóte quia prope est, in iánuis. Mt 24 34 Amen dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia hæc fiant. Mt 24 35 Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non præteríbunt. Mt 24 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque ángeli cælórum, nisi solus Pater. Mt 24 37 Sicut autem in diébus Noë, ita erit et advéntus Fílii hóminis: Mt 24 38 sicut enim erant in diébus ante dilúvium comedéntes et bibéntes, nubéntes et nuptum tradéntes, usque ad eum diem, quo intrávit Noë in arcam, Mt 24 39 et non cognovérunt donec venit dilúvium, et tulit omnes: ita erit et advéntus Fílii hóminis. Mt 24 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumétur, et unus relinquétur. Mt 24 41 Duæ moléntes in mola: una assumétur, et una relinquétur. Mt 24 42 Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Mt 24 43 Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Mt 24 44 Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Mt 24 45 Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Mt 24 46 Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus eius, invénerit sic faciéntem. Mt 24 47 Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum. Mt 24 48 Si autem díxerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dóminus meus veníre: Mt 24 49 et cœ́perit percútere consérvos suos, mandúcet autem et bibat cum ebriósis: Mt 24 50 véniet dóminus servi illíus in die qua non sperat, et hora qua ignórat: Mt 24 51 et dívidet eum, partémque eius ponet cum hypócritis: illic erit fletus et stridor déntium. Mt 25 1 Tunc símile erit regnum cælórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Mt 25 2 Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: Mt 25 3 sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: Mt 25 4 prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Mt 25 5 Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Mt 25 6 Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei. Mt 25 7 Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Mt 25 8 Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro, quia lámpades nostræ exstinguúntur. Mt 25 9 Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Mt 25 10 Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est iánua. Mt 25 11 Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, dómine, áperi nobis. Mt 25 12 At ille respóndens, ait: Amen dico vobis, néscio vos. Mt 25 13 Vigiláte ítaque, quia nescítis diem, neque horam. Mt 25 14 Sicut enim homo péregre proficíscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Mt 25 15 Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem: et proféctus est statim. Mt 25 16 Abiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Mt 25 17 Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Mt 25 18 Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Mt 25 19 Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Mt 25 20 Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. Mt 25 21 Ait illi dóminus eius: Euge serve bone, et fidélis: quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Mt 25 22 Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum. Mt 25 23 Ait illi dóminus eius: Euge serve bone, et fidélis: quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Mt 25 24 Accédens autem et qui unum taléntum accéperat, ait: Dómine, scio quia homo durus es: metis ubi non seminásti, et cóngregas ubi non sparsísti: Mt 25 25 et timens ábii, et abscóndi taléntum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Mt 25 26 Respóndens autem dóminus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciébas quia meto ubi non sémino, et cóngrego ubi non sparsi: Mt 25 27 opórtuit ergo te commíttere pecúniam meam numuláriis, et véniens ego recepíssem útique quod meum est cum usúra. Mt 25 28 Tóllite ítaque ab eo taléntum, et date ei qui habet decem talénta: Mt 25 29 omni enim habénti dábitur, et abundábit: ei autem qui non habet, et quod vidétur habére, auferétur ab eo. Mt 25 30 Et inútilem servum eícite in ténebras exterióres: illic erit fletus, et stridor déntium. Mt 25 31 Cum autem vénerit Fílius hóminis in maiestáte sua, et omnes ángeli cum eo, tunc sedébit super sedem maiestátis suæ: Mt 25 32 et congregabúntur ante eum omnes gentes, et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab hædis: Mt 25 33 et státuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinístris. Mt 25 34 Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Veníte benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi: Mt 25 35 esurívi enim, et dedístis mihi manducáre: sitívi, et dedístis mihi bíbere: hospes eram, et collegístis me: Mt 25 36 nudus, et cooperuístis me: infírmus, et visitástis me: in cárcere eram, et venístis ad me. Mt 25 37 Tunc respondébunt ei iusti, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, et pávimus te: sitiéntem, et dédimus tibi potum? Mt 25 38 quando autem te vídimus hóspitem, et collégimus te: aut nudum, et cooperúimus te? Mt 25 39 aut quando te vídimus infírmum, aut in cárcere, et vénimus ad te? Mt 25 40 Et respóndens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis. Mt 25 41 Tunc dicet et his qui a sinístris erunt: Discédite a me maledícti in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo, et ángelis eius: Mt 25 42 esurívi enim, et non dedístis mihi manducáre: sitívi, et non dedístis mihi potum: Mt 25 43 hospes eram, et non collegístis me: nudus, et non cooperuístis me: infírmus, et in cárcere, et non visitástis me. Mt 25 44 Tunc respondébunt ei et ipsi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, aut sitiéntem, aut hóspitem, aut nudum, aut infírmum, aut in cárcere, et non ministrávimus tibi? Mt 25 45 Tunc respondébit illis, dicens: Amen dico vobis: Quámdiu non fecístis uni de minóribus his, nec mihi fecístis. Mt 25 46 Et ibunt hi in supplícium ætérnum: iusti autem in vitam ætérnam. Mt 26 1 Et factum est: cum consummásset Iesus sermónes hos omnes, dixit discípulis suis: Mt 26 2 Scitis quia post bíduum Pascha fiet, et Fílius hóminis tradétur ut crucifigátur. Mt 26 3 Tunc congregáti sunt príncipes sacerdótum, et senióres pópuli, in átrium príncipis sacerdótum, qui dicebátur Caíphas: Mt 26 4 et consílium fecérunt ut Iesum dolo tenérent, et occíderent. Mt 26 5 Dicébant autem: Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo. Mt 26 6 Cum autem Iesus esset in Bethánia in domo Simónis leprósi, Mt 26 7 accéssit ad eum múlier habens alabástrum unguénti pretiósi, et effúdit super caput ipsíus recumbéntis. Mt 26 8 Vidéntes autem discípuli, indignáti sunt, dicéntes: Ut quid perdítio hæc? Mt 26 9 pótuit enim istud venundári multo, et dari paupéribus. Mt 26 10 Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molésti estis huic mulíeri? opus enim bonum operáta est in me. Mt 26 11 Nam semper páuperes habétis vobíscum: me autem non semper habétis. Mt 26 12 Mittens enim hæc unguéntum hoc in corpus meum, ad sepeliéndum me fecit. Mt 26 13 Amen dico vobis, ubicúmque prædicátum fúerit hoc Evangélium in toto mundo, dicétur et quod hæc fecit in memóriam eius. Mt 26 14 Tunc ábiit unus de duódecim, qui dicebátur Iudas Iscariótes, ad príncipes sacerdótum: Mt 26 15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituérunt ei trigínta argénteos. Mt 26 16 Et exínde quærébat opportunitátem ut eum tráderet. Mt 26 17 Prima autem die azymórum accessérunt discípuli ad Iesum, dicéntes: Ubi vis parémus tibi comédere Pascha? Mt 26 18 At Iesus dixit: Ite in civitátem ad quemdam, et dícite ei: Magíster dicit: Tempus meum prope est, apud te fácio Pascha cum discípulis meis. Mt 26 19 Et fecérunt discípuli sicut constítuit illis Iesus, et paravérunt Pascha. Mt 26 20 Véspere autem facto, discumbébat cum duódecim discípulis suis. Mt 26 21 Et edéntibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditúrus est. Mt 26 22 Et contristáti valde, cœpérunt sínguli dícere: Numquid ego sum Dómine? Mt 26 23 At ipse respóndens, ait: Qui intíngit mecum manum in parópside, hic me tradet. Mt 26 24 Fílius quidem hóminis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem hómini illi, per quem Fílius hóminis tradétur! bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille. Mt 26 25 Respóndens autem Iudas, qui trádidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixísti. Mt 26 26 Cœnántibus autem eis, accépit Iesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait: Accípite, et comédite: hoc est corpus meum. Mt 26 27 Et accípiens cálicem, grátias egit: et dedit illis, dicens: Bíbite ex hoc omnes. Mt 26 28 Hic est enim sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effundétur in remissiónem peccatórum. Mt 26 29 Dico autem vobis: non bibam ámodo de hoc genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobíscum novum in regno Patris mei. Mt 26 30 Et hymno dicto, exiérunt in montem Olivéti. Mt 26 31 Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis. Mt 26 32 Postquam autem resurréxero, præcédam vos in Galilǽam. Mt 26 33 Respóndens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizáti fúerint in te, ego numquam scandalizábor. Mt 26 34 Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, ántequam gallus cantet, ter me negábis. Mt 26 35 Ait illi Petrus: Etiámsi oportúerit me mori tecum, non te negábo. Simíliter et omnes discípuli dixérunt. Mt 26 36 Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: Sedéte hic donec vadam illuc, et orem. Mt 26 37 Et assúmpto Petro, et duóbus fíliis Zebedǽi, cœpit contristári et mœstus esse. Mt 26 38 Tunc ait illis: Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte mecum. Mt 26 39 Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste: verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Mt 26 40 Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes, et dicit Petro: Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? Mt 26 41 Vigiláte, et oráte ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma. Mt 26 42 Iterum secúndo ábiit, et orávit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transíre nisi bibam illum, fiat volúntas tua. Mt 26 43 Et venit íterum, et invénit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. Mt 26 44 Et relíctis illis, íterum ábiit, et orávit tértio, eúmdem sermónem dicens. Mt 26 45 Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: Dormíte iam, et requiéscite: ecce appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Mt 26 46 Súrgite, eámus: ecce appropinquávit qui me tradet. Mt 26 47 Adhuc eo loquénte, ecce Iudas unus de duódecim venit, et cum eo turba multa cum gládiis et fústibus, missi a princípibus sacerdótum, et senióribus pópuli. Mt 26 48 Qui autem trádidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum. Mt 26 49 Et conféstim accédens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculátus est eum. Mt 26 50 Dixítque illi Iesus: Amíce, ad quid venísti? Tunc accessérunt, et manus iniecérunt in Iesum, et tenuérunt eum. Mt 26 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum amputávit aurículam eius. Mt 26 52 Tunc ait illi Iesus: Convérte gládium tuum in locum suum: omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. Mt 26 53 An putas, quia non possum rogáre Patrem meum, et exhibébit mihi modo plusquam duódecim legiónes angelórum? Mt 26 54 Quómodo ergo implebúntur Scriptúræ, quia sic opórtet fíeri? Mt 26 55 In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus comprehéndere me: quotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis. Mt 26 56 Hoc autem totum factum est, ut adimpleréntur Scriptúræ prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt. Mt 26 57 At illi tenéntes Iesum, duxérunt ad Caípham príncipem sacerdótum, ubi scribæ et senióres convénerant. Mt 26 58 Petrus autem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris, ut vidéret finem. Mt 26 59 Príncipes autem sacerdótum, et omne concílium, quærébant falsum testimónium contra Iesum, ut eum morti tráderent: Mt 26 60 et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem venérunt duo falsi testes, Mt 26 61 et dixérunt: Hic dixit: Possum destrúere templum Dei, et post tríduum reædificáre illud. Mt 26 62 Et surgens princeps sacerdótum, ait illi: Nihil respóndes ad ea, quæ isti advérsum te testificántur? Mt 26 63 Iesus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: Adiúro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Fílius Dei. Mt 26 64 Dicit illi Iesus: Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem in núbibus cæli. Mt 26 65 Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua, dicens: Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus? ecce nunc audístis blasphémiam: Mt 26 66 quid vobis vidétur? At illi respondéntes dixérunt: Reus est mortis. Mt 26 67 Tunc exspuérunt in fáciem eius, et cólaphis eum cecidérunt, álii autem palmas in fáciem eius dedérunt, Mt 26 68 dicéntes: Prophetíza nobis Christe, quis est qui te percússit? Mt 26 69 Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: Et tu cum Iesu Galilǽo eras. Mt 26 70 At ille negávit coram ómnibus, dicens: Néscio quid dicis. Mt 26 71 Exeúnte autem illo iánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazaréno. Mt 26 72 Et íterum negávit cum iuraménto: Quia non novi hóminem. Mt 26 73 Et post pusíllum accessérunt qui stabant, et dixérunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. Mt 26 74 Tunc cœpit detestári et iuráre quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit. Mt 26 75 Et recordátus est Petrus verbi Iesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre. Mt 27 1 Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum et senióres pópuli advérsus Iesum, ut eum morti tráderent. Mt 27 2 Et vinctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto prǽsidi. Mt 27 3 Tunc videns Iudas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, pœniténtia ductus, rétulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum, et senióribus, Mt 27 4 dicens: Peccávi, tradens sánguinem iustum. At illi dixérunt: Quid ad nos? tu víderis. Mt 27 5 Et proiéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens láqueo se suspéndit. Mt 27 6 Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: Non licet eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est. Mt 27 7 Consílio autem ínito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepultúram peregrinórum. Mt 27 8 Propter hoc vocátus est ager ille, Hacéldama, hoc est, Ager sánguinis, usque in hodiérnum diem. Mt 27 9 Tunc implétum est quod dictum est per Ieremíam prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos prétium appretiáti, quem appretiavérunt a fíliis Israël: Mt 27 10 et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus. Mt 27 11 Iesus autem stetit ante prǽsidem, et interrogávit eum præses, dicens: Tu es rex Iudæórum? Dicit illi Iesus: Tu dicis. Mt 27 12 Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum et senióribus, nihil respóndit. Mt 27 13 Tunc dicit illi Pilátus: Non audis quanta advérsum te dicunt testimónia? Mt 27 14 Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur præses veheménter. Mt 27 15 Per diem autem solémnem consuéverat præses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent: Mt 27 16 habébat autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. Mt 27 17 Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam, an Iesum, qui dícitur Christus? Mt 27 18 Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum. Mt 27 19 Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum. Mt 27 20 Príncipes autem sacerdótum et senióres persuasérunt pópulis ut péterent Barábbam, Iesum vero pérderent. Mt 27 21 Respóndens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duóbus dimítti? At illi dixérunt: Barábbam. Mt 27 22 Dicit illis Pilátus: Quid ígitur fáciam de Iesu, qui dícitur Christus? Mt 27 23 Dicunt omnes: Crucifigátur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamábant dicéntes: Crucifigátur. Mt 27 24 Videns autem Pilátus quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: Innocens ego sum a sánguine iusti huius: vos vidéritis. Mt 27 25 Et respóndens univérsus pópulus, dixit: Sanguis eius super nos, et super fílios nostros. Mt 27 26 Tunc dimísit illis Barábbam: Iesum autem flagellátum trádidit eis ut crucifigerétur. Mt 27 27 Tunc mílites prǽsidis suscipiéntes Iesum in prætórium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem: Mt 27 28 et exuéntes eum, chlámydem coccíneam circumdedérunt ei, Mt 27 29 et plecténtes corónam de spinis, posuérunt super caput eius, et arúndinem in déxtera eius. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: Ave rex Iudæórum. Mt 27 30 Et exspuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput eius. Mt 27 31 Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde, et induérunt eum vestiméntis eius, et duxérunt eum ut crucifígerent. Mt 27 32 Exeúntes autem invenérunt hóminem Cyrenǽum, nómine Simónem: hunc angariavérunt ut tólleret crucem eius. Mt 27 33 Et venérunt in locum qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriæ locus. Mt 27 34 Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mistum. Et cum gustásset, nóluit bíbere. Mt 27 35 Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta eius, sortem mitténtes: ut implerétur quod dictum est per prophétam dicéntem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Mt 27 36 Et sedéntes servábant eum. Mt 27 37 Et imposuérunt super caput eius causam ipsíus scriptam: Hic est Iesus rex Iudæórum. Mt 27 38 Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris, et unus a sinístris. Mt 27 39 Prætereúntes autem blasphemábant eum movéntes cápita sua, Mt 27 40 et dicéntes: Vah qui déstruis templum Dei, et in tríduo illud reædíficas: salva temetípsum: si Fílius Dei es, descénde de cruce. Mt 27 41 Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus dicébant: Mt 27 42 Alios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere: si rex Israël est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei: Mt 27 43 confídit in Deo: líberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Fílius Dei sum. Mt 27 44 Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei. Mt 27 45 A sexta autem hora ténebræ factæ sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Mt 27 46 Et circa horam nonam clamávit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabactháni? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? Mt 27 47 Quidam autem illic stantes, et audiéntes, dicébant: Elíam vocat iste. Mt 27 48 Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto, et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. Mt 27 49 Céteri vero dicébant: Sine, videámus an véniat Elías líberans eum. Mt 27 50 Iesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum. Mt 27 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, Mt 27 52 et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. Mt 27 53 Et exeúntes de monuméntis post resurrectiónem eius, venérunt in sanctam civitátem, et apparuérunt multis. Mt 27 54 Centúrio autem, et qui cum eo erant, custodiéntes Iesum, viso terræmótu, et his quæ fiébant, timuérunt valde, dicéntes: Vere Fílius Dei erat iste. Mt 27 55 Erant autem ibi mulíeres multæ a longe, quæ secútæ erant Iesum a Galilǽa, ministrántes ei: Mt 27 56 inter quas erat María Magdaléne, et María Iacóbi, et Ioseph mater, et mater filiórum Zebedǽi. Mt 27 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathǽa, nómine Ioseph, qui et ipse discípulus erat Iesu: Mt 27 58 hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Iesu. Tunc Pilátus iussit reddi corpus. Mt 27 59 Et accépto córpore, Ioseph invólvit illud in síndone munda, Mt 27 60 et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit. Mt 27 61 Erant autem ibi María Magdaléne, et áltera María, sedéntes contra sepúlcrum. Mt 27 62 Altera autem die, quæ est post Parascéven, convenérunt príncipes sacerdótum et Pharisǽi ad Pilátum, Mt 27 63 dicéntes: Dómine, recordáti sumus, quia sedúctor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resúrgam. Mt 27 64 Iube ergo custodíri sepúlcrum usque in diem tértium: ne forte véniant discípuli eius, et furéntur eum, et dicant plebi: Surréxit a mórtuis: et erit novíssimus error peior prióre. Mt 27 65 Ait illis Pilátus: Habétis custódiam, ite, custodíte sicut scitis. Mt 27 66 Illi autem abeúntes, muniérunt sepúlcrum, signántes lápidem, cum custódibus. Mt 28 1 Véspere autem sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María, vidére sepúlcrum. Mt 28 2 Et ecce terræmótus factus est magnus. Angelus enim Dómini descéndit de cælo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum: Mt 28 3 erat autem aspéctus eius sicut fulgur: et vestiméntum eius sicut nix. Mt 28 4 Præ timóre autem eius extérriti sunt custódes, et facti sunt velut mórtui. Mt 28 5 Respóndens autem ángelus dixit muliéribus: Nolíte timére vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifíxus est, quǽritis. Mt 28 6 Non est hic: surréxit enim, sicut dixit: veníte, et vidéte locum ubi pósitus erat Dóminus. Mt 28 7 Et cito eúntes, dícite discípulis eius quia surréxit: et ecce præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis: ecce prædíxi vobis. Mt 28 8 Et exiérunt cito de monuménto cum timóre et gáudio magno, curréntes nuntiáre discípulis eius. Mt 28 9 Et ecce Iesus occúrrit illis, dicens: Avéte. Illæ autem accessérunt, et tenuérunt pedes eius, et adoravérunt eum. Mt 28 10 Tunc ait illis Iesus: Nolíte timére: ite, nuntiáte frátribus meis ut eant in Galilǽam: ibi me vidébunt. Mt 28 11 Quæ cum abiíssent, ecce quidam de custódibus venérunt in civitátem, et nuntiavérunt princípibus sacerdótum ómnia quæ facta fúerant. Mt 28 12 Et congregáti cum senióribus consílio accépto, pecúniam copiósam dedérunt milítibus, Mt 28 13 dicéntes: Dícite quia discípuli eius nocte venérunt, et furáti sunt eum, nobis dormiéntibus. Mt 28 14 Et si hoc audítum fúerit a prǽside, nos suadébimus ei, et secúros vos faciémus. Mt 28 15 At illi, accépta pecúnia, fecérunt sicut erant edócti. Et divulgátum est verbum istud apud Iudǽos, usque in hodiérnum diem. Mt 28 16 Undecim autem discípuli abiérunt in Galilǽam in montem ubi constitúerat illis Iesus. Mt 28 17 Et vidéntes eum adoravérunt: quidam autem dubitavérunt. Mt 28 18 Et accédens Iesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra: Mt 28 19 eúntes ergo docéte omnes gentes: baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: Mt 28 20 docéntes eos serváre ómnia quæcúmque mandávi vobis: et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sǽculi. Mc 1 1 Inítium Evangélii Iesu Christi, Fílii Dei. Mc 1 2 Sicut scriptum est in Isaía prophéta: Ecce ego mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. Mc 1 3 Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas eius. Mc 1 4 Fuit Ioánnes in desérto baptízans, et prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum. Mc 1 5 Et egrediebátur ad eum omnis Iudǽæ régio, et Ierosolymítæ univérsi, et baptizabántur ab illo in Iordánis flúmine, confiténtes peccáta sua. Mc 1 6 Et erat Ioánnes vestítus pilis caméli, et zona pellícea circa lumbos eius, et locústas et mel silvéstre edébat. Mc 1 7 Et prædicábat dicens: Venit fórtior me post me, cuius non sum dignus procúmbens sólvere corrígiam calceamentórum eius. Mc 1 8 Ego baptizávi vos aqua, ille vero baptizábit vos Spíritu Sancto. Mc 1 9 Et factum est: in diébus illis venit Iesus a Názareth Galilǽæ: et baptizátus est a Ioánne in Iordáne. Mc 1 10 Et statim ascéndens de aqua, vidit cælos apértos, et Spíritum tamquam colúmbam descendéntem, et manéntem in ipso. Mc 1 11 Et vox facta est de cælis: Tu es Fílius meus diléctus, in te complácui. Mc 1 12 Et statim Spíritus éxpulit eum in desértum. Mc 1 13 Et erat in desérto quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus: et tentabátur a Sátana: erátque cum béstiis, et ángeli ministrábant illi. Mc 1 14 Postquam autem tráditus est Ioánnes, venit Iesus in Galilǽam, prǽdicans Evangélium regni Dei, Mc 1 15 et dicens: Quóniam implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei: pœnitémini, et crédite Evangélio. Mc 1 16 Et prætériens secus mare Galilǽæ, vidit Simónem, et Andréam fratrem eius, mitténtes rétia in mare (erant enim piscatóres), Mc 1 17 et dixit eis Iesus: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. Mc 1 18 Et prótinus relíctis rétibus, secúti sunt eum. Mc 1 19 Et progréssus inde pusíllum, vidit Iacóbum Zebedǽi, et Ioánnem fratrem eius, et ipsos componéntes rétia in navi: Mc 1 20 et statim vocávit illos. Et relícto patre suo Zebedǽo in navi cum mercenáriis, secúti sunt eum. Mc 1 21 Et ingrediúntur Caphárnaum: et statim sábbatis ingréssus in synagógam, docébat eos. Mc 1 22 Et stupébant super doctrína eius: erat enim docens eos quasi potestátem habens, et non sicut scribæ. Mc 1 23 Et erat in synagóga eórum homo in spíritu immúndo: et exclamávit, Mc 1 24 dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazaréne? venísti pérdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. Mc 1 25 Et comminátus est ei Iesus, dicens: Obmutésce, et exi de hómine. Mc 1 26 Et discérpens eum spíritus immúndus, et exclámans voce magna, éxiit ab eo. Mc 1 27 Et miráti sunt omnes, ita ut conquírerent inter se dicéntes: Quidnam est hoc? quænam doctrína hæc nova? quia in potestáte étiam spirítibus immúndis ímperat, et obédiunt ei. Mc 1 28 Et procéssit rumor eius statim in omnem regiónem Galilǽæ. Mc 1 29 Et prótinus egrediéntes de synagóga, venérunt in domum Simónis et Andréæ, cum Iacóbo et Ioánne. Mc 1 30 Decumbébat autem socrus Simónis febrícitans: et statim dicunt ei de illa. Mc 1 31 Et accédens elevávit eam, apprehénsa manu eius: et contínuo dimísit eam febris, et ministrábat eis. Mc 1 32 Véspere autem facto cum occidísset sol, afferébant ad eum omnes male habéntes, et dæmónia habéntes: Mc 1 33 et erat omnis cívitas congregáta ad iánuam. Mc 1 34 Et curávit multos, qui vexabántur váriis languóribus, et dæmónia multa eiciébat, et non sinébat ea loqui, quóniam sciébant eum. Mc 1 35 Et dilúculo valde surgens, egréssus ábiit in desértum locum, ibíque orábat. Mc 1 36 Et prosecútus est eum Simon, et qui cum illo erant. Mc 1 37 Et cum inveníssent eum, dixérunt ei: Quia omnes quærunt te. Mc 1 38 Et ait illis: Eámus in próximos vicos, et civitátes, ut et ibi prǽdicem: ad hoc enim veni. Mc 1 39 Et erat prǽdicans in synagógis eórum, et in omni Galilǽa, et dæmónia eíciens. Mc 1 40 Et venit ad eum leprósus déprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundáre. Mc 1 41 Iesus autem misértus eius, exténdit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundáre. Mc 1 42 Et cum dixísset, statim discéssit ab eo lepra, et mundátus est. Mc 1 43 Et comminátus est ei, statímque eiécit illum, Mc 1 44 et dicit ei: Vide némini díxeris: sed vade, osténde te príncipi sacerdótum, et offer pro emundatióne tua, quæ præcépit Móyses in testimónium illis. Mc 1 45 At ille egréssus cœpit prædicáre, et diffamáre sermónem, ita ut iam non posset maniféste introíre in civitátem, sed foris in desértis locis esset, et conveniébant ad eum úndique. Mc 2 1 Et íterum intrávit Caphárnaum post dies, Mc 2 2 et audítum est quod in domo esset, et convenérunt multi, ita ut non cáperet neque ad iánuam, et loquebátur eis verbum. Mc 2 3 Et venérunt ad eum feréntes paralýticum, qui a quátuor portabátur. Mc 2 4 Et cum non possent offérre eum illi præ turba, nudavérunt tectum ubi erat: et patefaciéntes submisérunt grabátum in quo paralýticus iacébat. Mc 2 5 Cum autem vidísset Iesus fidem illórum, ait paralýtico: Fili, dimittúntur tibi peccáta tua. Mc 2 6 Erant autem illic quidam de scribis sedéntes, et cogitántes in córdibus suis: Mc 2 7 Quid hic sic lóquitur? blasphémat. Quis potest dimíttere peccáta, nisi solus Deus? Mc 2 8 Quo statim cógnito Iesus spíritu suo, quia sic cogitárent intra se, dicit illis: Quid ista cogitátis in córdibus vestris? Mc 2 9 Quid est facílius dícere paralýtico: Dimittúntur tibi peccáta: an dícere: Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula? Mc 2 10 Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta (ait paralýtico), Mc 2 11 tibi dico: Surge, tolle grabátum tuum, et vade in domum tuam. Mc 2 12 Et statim surréxit ille: et, subláto grabáto, ábiit coram ómnibus, ita ut miraréntur omnes, et honoríficent Deum, dicéntes: Quia numquam sic vídimus. Mc 2 13 Et egréssus est rursus ad mare, omnísque turba veniébat ad eum, et docébat eos. Mc 2 14 Et cum præteríret, vidit Levi Alphǽi sedéntem ad telónium, et ait illi: Séquere me. Et surgens secútus est eum. Mc 2 15 Et factum est, cum accúmberet in domo illíus, multi publicáni et peccatóres simul discumbébant cum Iesu et discípulis eius: erant enim multi, qui et sequebántur eum. Mc 2 16 Et scribæ et Pharisǽi vidéntes quia manducáret cum publicánis et peccatóribus, dicébant discípulis eius: Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat et bibit Magíster vester? Mc 2 17 Hoc audíto Iesus ait illis: Non necésse habent sani médico, sed qui male habent: non enim veni vocáre iustos, sed peccatóres. Mc 2 18 Et erant discípuli Ioánnis et Pharisǽi ieiunántes: et véniunt, et dicunt illi: Quare discípuli Ioánnis et Pharisæórum ieiúnant, tui autem discípuli non ieiúnant? Mc 2 19 Et ait illis Iesus: Numquid possunt fílii nuptiárum, quámdiu sponsus cum illis est, ieiunáre? Quanto témpore habent secum sponsum, non possunt ieiunáre. Mc 2 20 Vénient autem dies cum auferétur ab eis sponsus: et tunc ieiunábunt in illis diébus. Mc 2 21 Nemo assuméntum panni rudis ássuit vestiménto véteri: alióquin aufert suppleméntum novum a véteri, et maior scissúra fit. Mc 2 22 Et nemo mittit vinum novum in utres véteres: alióquin dirúmpet vinum utres, et vinum effundétur, et utres períbunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. Mc 2 23 Et factum est íterum cum Dóminus sábbatis ambuláret per sata, et discípuli eius cœpérunt prógredi, et véllere spicas. Mc 2 24 Pharisǽi autem dicébant ei: Ecce, quid fáciunt sábbatis quod non licet? Mc 2 25 Et ait illis: Numquam legístis quid fécerit David, quando necessitátem hábuit, et esúriit ipse, et qui cum eo erant? Mc 2 26 quómodo introívit in domum Dei sub Abíathar príncipe sacerdótum, et panes propositiónis manducávit, quos non licébat manducáre, nisi sacerdótibus, et dedit eis qui cum eo erant? Mc 2 27 Et dicébat eis: Sábbatum propter hóminem factum est, et non homo propter sábbatum. Mc 2 28 Itaque Dóminus est Fílius hóminis, étiam sábbati. Mc 3 1 Et introívit íterum in synagógam: et erat ibi homo habens manum áridam. Mc 3 2 Et observábant eum, si sábbatis curáret, ut accusárent illum. Mc 3 3 Et ait hómini habénti manum áridam: Surge in médium. Mc 3 4 Et dicit eis: Licet sábbatis benefácere, an male? ánimam salvam fácere, an pérdere? At illi tacébant. Mc 3 5 Et circumspíciens eos cum ira, contristátus super cæcitáte cordis eórum, dicit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit, et restitúta est manus illi. Mc 3 6 Exeúntes autem Pharisǽi, statim cum Herodiánis consílium faciébant advérsus eum quómodo eum pérderent. Mc 3 7 Iesus autem cum discípulis suis secéssit ad mare: et multa turba a Galilǽa et Iudǽa secúta est eum, Mc 3 8 et ab Ierosólymis, et ab Idumǽa, et trans Iordánem: et qui circa Tyrum et Sidónem multitúdo magna, audiéntes quæ faciébat, venérunt ad eum. Mc 3 9 Et dicit discípulis suis ut navícula sibi deservíret propter turbam, ne comprímerent eum: Mc 3 10 multos enim sanábat, ita ut irrúerent in eum ut illum tángerent, quotquot habébant plagas. Mc 3 11 Et spíritus immúndi, cum illum vidébant, procidébant ei: et clamábant, dicéntes: Mc 3 12 Tu es Fílius Dei. Et veheménter comminabátur eis ne manifestárent illum. Mc 3 13 Et ascéndens in montem vocávit ad se quos vóluit ipse: et venérunt ad eum. Mc 3 14 Et fecit ut essent duódecim cum illo: et ut mítteret eos prædicáre. Mc 3 15 Et dedit illis potestátem curándi infirmitátes et eiciéndi dæmónia. Mc 3 16 Et impósuit Simóni nomen Petrus: Mc 3 17 et Iacóbum Zebedǽi, et Ioánnem fratrem Iacóbi, et impósuit eis nómina Boanérges, quod est, Fílii tonítrui: Mc 3 18 et Andréam, et Philíppum, et Bartholomǽum, et Matthǽum, et Thomam, et Iacóbum Alphǽi, et Thaddǽum, et Simónem Cananǽum, Mc 3 19 et Iudam Iscariótem, qui et trádidit illum. Mc 3 20 Et véniunt ad domum: et convénit íterum turba, ita ut non possent neque panem manducáre. Mc 3 21 Et cum audíssent sui, exiérunt tenére eum: dicébant enim: Quóniam in furórem versus est. Mc 3 22 Et scribæ, qui ab Ierosólymis descénderant, dicébant: Quóniam Beélzebub habet, et quia in príncipe dæmoniórum éicit dæmónia. Mc 3 23 Et convocátis eis in parábolis dicébat illis: Quómodo potest Sátanas Sátanam eícere? Mc 3 24 Et si regnum in se dividátur, non potest regnum illud stare. Mc 3 25 Et si domus super semetípsam dispertiátur, non potest domus illa stare. Mc 3 26 Et si Sátanas consurréxerit in semetípsum, dispertítus est, et non póterit stare, sed finem habet. Mc 3 27 Nemo potest vasa fortis ingréssus in domum dirípere, nisi prius fortem álliget, et tunc domum eius dirípiet. Mc 3 28 Amen dico vobis, quóniam ómnia dimitténtur fíliis hóminum peccáta, et blasphémiæ quibus blasphemáverint: Mc 3 29 qui autem blasphemáverit in Spíritum Sanctum, non habébit remissiónem in ætérnum, sed reus erit ætérni delícti. Mc 3 30 Quóniam dicébant: Spíritum immúndum habet. Mc 3 31 Et véniunt mater eius et fratres: et foris stantes misérunt ad eum vocántes eum, Mc 3 32 et sedébat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. Mc 3 33 Et respóndens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? Mc 3 34 Et circumspíciens eos, qui in circúitu eius sedébant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. Mc 3 35 Qui enim fécerit voluntátem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. Mc 4 1 Et íterum cœpit docére ad mare: et congregáta est ad eum turba multa, ita ut navim ascéndens sedéret in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: Mc 4 2 et docébat eos in parábolis multa, et dicébat illis in doctrína sua: Mc 4 3 Audíte: ecce éxiit séminans ad seminándum. Mc 4 4 Et dum séminat, áliud cécidit circa viam, et venérunt vólucres cæli, et comedérunt illud. Mc 4 5 Aliud vero cécidit super petrósa, ubi non hábuit terram multam: et statim exórtum est, quóniam non habébat altitúdinem terræ: Mc 4 6 et quando exórtus est sol, exæstuávit: et eo quod non habébat radícem, exáruit. Mc 4 7 Et áliud cécidit in spinas: et ascendérunt spinæ, et suffocavérunt illud, et fructum non dedit. Mc 4 8 Et áliud cécidit in terram bonam: et dabat fructum ascendéntem et crescéntem, et afferébat unum trigínta, unum sexagínta, et unum centum. Mc 4 9 Et dicébat: Qui habet aures audiéndi, áudiat. Mc 4 10 Et cum esset singuláris, interrogavérunt eum hi qui cum eo erant duódecim, parábolam. Mc 4 11 Et dicébat eis: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parábolis ómnia fiunt: Mc 4 12 ut vidéntes vídeant, et non vídeant: et audiéntes áudiant, et non intélligant: nequándo convertántur, et dimittántur eis peccáta. Mc 4 13 Et ait illis: Nescítis parábolam hanc? Et quómodo omnes parábolas cognoscétis? Mc 4 14 Qui séminat, verbum séminat. Mc 4 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminátur verbum, et cum audíerint, conféstim venit Sátanas, et aufert verbum, quod seminátum est in córdibus eórum. Mc 4 16 Et hi sunt simíliter, qui super petrósa seminántur: qui cum audíerint verbum, statim cum gáudio accípiunt illud: Mc 4 17 et non habent radícem in se, sed temporáles sunt: deínde orta tribulatióne et persecutióne propter verbum, conféstim scandalizántur. Mc 4 18 Et álii sunt qui in spinas seminántur: hi sunt qui verbum áudiunt, Mc 4 19 et ærúmnæ sǽculi, et decéptio divitiárum, et circa réliqua concupiscéntiæ introëúntes suffócant verbum, et sine fructu effícitur. Mc 4 20 Et hi sunt qui super terram bonam semináti sunt, qui áudiunt verbum, et suscípiunt, et fructíficant, unum trigínta, unum sexagínta, et unum centum. Mc 4 21 Et dicébat illis: Numquid venit lucérna ut sub módio ponátur, aut sub lecto? nonne ut super candelábrum ponátur? Mc 4 22 Non est enim áliquid abscónditum, quod non manifestétur: nec factum est occúltum, sed ut in palam véniat. Mc 4 23 Si quis habet aures audiéndi, áudiat. Mc 4 24 Et dicébat illis: Vidéte quid audiátis. In qua mensúra mensi fuéritis, remetiétur vobis, et adiciétur vobis. Mc 4 25 Qui enim habet, dábitur illi: et qui non habet, étiam quod habet auferétur ab eo. Mc 4 26 Et dicébat: Sic est regnum Dei, quemádmodum si homo iáciat seméntem in terram, Mc 4 27 et dórmiat, et exsúrgat nocte et die, et semen gérminet, et incréscat dum nescit ille. Mc 4 28 Ultro enim terra fructíficat, primum herbam, deínde spicam, deínde plenum fruméntum in spica. Mc 4 29 Et cum prodúxerit fructus, statim mittit falcem, quóniam adest messis. Mc 4 30 Et dicébat: Cui assimilábimus regnum Dei? aut cui parábolæ comparábimus illud? Mc 4 31 Sicut granum sinápis, quod cum seminátum fúerit in terra, minus est ómnibus semínibus, quæ sunt in terra: Mc 4 32 et cum seminátum fúerit, ascéndit, et fit maius ómnibus oléribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitáre. Mc 4 33 Et tálibus multis parábolis loquebátur eis verbum, prout póterant audíre: Mc 4 34 sine parábola autem non loquebátur eis: seórsum autem discípulis suis disserébat ómnia. Mc 4 35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeámus contra. Mc 4 36 Et dimitténtes turbam, assúmunt eum ita ut erat in navi: et áliæ naves erant cum illo. Mc 4 37 Et facta est procélla magna venti, et fluctus mittébat in navim, ita ut implerétur navis. Mc 4 38 Et erat ipse in puppi super cervícal dórmiens: et éxcitant eum, et dicunt illi: Magíster, non ad te pértinet, quia perímus? Mc 4 39 Et exsúrgens comminátus est vento, et dixit mari: Tace, obmutésce. Et cessávit ventus: et facta est tranquíllitas magna. Mc 4 40 Et ait illis: Quid tímidi estis? necdum habétis fidem? et timuérunt timóre magno, et dicébant ad altérutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obédiunt ei? Mc 5 1 Et venérunt trans fretum maris in regiónem Gerasenórum. Mc 5 2 Et exeúnti ei de navi, statim occúrrit de monuméntis homo in spíritu immúndo, Mc 5 3 qui domicílium habébat in monuméntis, et neque caténis iam quisquam póterat eum ligáre: Mc 5 4 quóniam sæpe compédibus et caténis vinctus, dirupísset caténas, et cómpedes comminuísset, et nemo póterat eum domáre: Mc 5 5 et semper die ac nocte in monuméntis, et in móntibus erat, clamans, et concídens se lapídibus. Mc 5 6 Videns autem Iesum a longe, cucúrrit, et adorávit eum: Mc 5 7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Iesu Fili Dei altíssimi? adiúro te per Deum, ne me tórqueas. Mc 5 8 Dicébat enim illi: Exi spíritus immúnde ab hómine. Mc 5 9 Et interrogábat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Légio mihi nomen est, quia multi sumus. Mc 5 10 Et deprecabátur eum multum, ne se expélleret extra regiónem. Mc 5 11 Erat autem ibi circa montem grex porcórum magnus, pascens. Mc 5 12 Et deprecabántur eum spíritus, dicéntes: Mitte nos in porcos ut in eos introëámus. Mc 5 13 Et concéssit eis statim Iesus. Et exeúntes spíritus immúndi introiérunt in porcos: et magno ímpetu grex præcipitátus est in mare ad duo míllia, et suffocáti sunt in mari. Mc 5 14 Qui autem pascébant eos, fugérunt, et nuntiavérunt in civitátem et in agros. Et egréssi sunt vidére quid esset factum: Mc 5 15 et véniunt ad Iesum: et vident illum qui a dæmónio vexabátur, sedéntem, vestítum, et sanæ mentis, et timuérunt. Mc 5 16 Et narravérunt illis, qui víderant, quáliter factum esset ei qui dæmónium habúerat, et de porcis. Mc 5 17 Et rogáre cœpérunt eum ut discéderet de fínibus eórum. Mc 5 18 Cumque ascénderet navim, cœpit illum deprecári, qui a dæmónio vexátus fúerat, ut esset cum illo, Mc 5 19 et non admísit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annúntia illis quanta tibi Dóminus fécerit, et misértus sit tui. Mc 5 20 Et ábiit, et cœpit prædicáre in Decápoli, quanta sibi fecísset Iesus: et omnes mirabántur. Mc 5 21 Et cum transcendísset Iesus in navi rursum trans fretum, convénit turba multa ad eum, et erat circa mare. Mc 5 22 Et venit quidam de archisynagógis nómine Iáirus, et videns eum prócidit ad pedes eius, Mc 5 23 et deprecabátur eum multum, dicens: Quóniam fília mea in extrémis est, veni, impóne manum super eam, ut salva sit, et vivat. Mc 5 24 Et ábiit cum illo, et sequebátur eum turba multa, et comprimébant eum. Mc 5 25 Et múlier, quæ erat in proflúvio sánguinis annis duódecim, Mc 5 26 et fúerat multa perpéssa a complúribus médicis: et erogáverat ómnia sua, nec quidquam profécerat, sed magis detérius habébat: Mc 5 27 cum audísset de Iesu, venit in turba retro, et tétigit vestiméntum eius: Mc 5 28 dicébat enim: Quia si vel vestiméntum eius tetígero, salva ero. Mc 5 29 Et conféstim siccátus est fons sánguinis eius: et sensit córpore quia sanáta esset a plaga. Mc 5 30 Et statim Iesus in semetípso cognóscens virtútem quæ exíerat de illo, convérsus ad turbam, aiébat: Quis tétigit vestiménta mea? Mc 5 31 Et dicébant ei discípuli sui: Vides turbam compriméntem te, et dicis: Quis me tétigit? Mc 5 32 Et circumspiciébat vidére eam, quæ hoc fécerat. Mc 5 33 Múlier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et prócidit ante eum, et dixit ei omnem veritátem. Mc 5 34 Ille autem dixit ei: Fília, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. Mc 5 35 Adhuc eo loquénte, véniunt ab archisynagógo, dicéntes: Quia fília tua mórtua est: quid ultra vexas magístrum? Mc 5 36 Iesus autem audíto verbo quod dicebátur, ait archisynagógo: Noli timére: tantúmmodo crede. Mc 5 37 Et non admísit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem Iacóbi. Mc 5 38 Et véniunt in domum archisynagógi, et videt tumúltum, et flentes, et eiulántes multum. Mc 5 39 Et ingréssus, ait illis: Quid turbámini, et plorátis? puélla non est mórtua, sed dormit. Mc 5 40 Et irridébant eum. Ipse vero eiéctis ómnibus assúmit patrem, et matrem puéllæ, et qui secum erant, et ingréditur ubi puélla erat iacens. Mc 5 41 Et tenens manum puéllæ, ait illi: Tálitha cumi, quod est interpretátum: Puélla (tibi dico), surge. Mc 5 42 Et conféstim surréxit puélla, et ambulábat: erat autem annórum duódecim: et obstupuérunt stupóre magno. Mc 5 43 Et præcépit illis veheménter ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducáre. Mc 6 1 Et egréssus inde, ábiit in pátriam suam: et sequebántur eum discípuli sui: Mc 6 2 et facto sábbato cœpit in synagóga docére: et multi audiéntes admirabántur in doctrína eius, dicéntes: Unde huic hæc ómnia? et quæ est sapiéntia, quæ data est illi, et virtútes tales, quæ per manus eius efficiúntur? Mc 6 3 Nonne hic est faber, fílius Maríæ, frater Iacóbi, et Ioseph, et Iudæ, et Simónis? nonne et soróres eius hic nobíscum sunt? Et scandalizabántur in illo. Mc 6 4 Et dicébat illis Iesus: Quia non est prophéta sine honóre nisi in pátria sua, et in domo sua, et in cognatióne sua. Mc 6 5 Et non póterat ibi virtútem ullam fácere, nisi paucos infírmos impósitis mánibus curávit: Mc 6 6 et mirabátur propter incredulitátem eórum, et circuíbat castélla in circúitu docens. Mc 6 7 Et vocávit duódecim: et cœpit eos míttere binos, et dabat illis potestátem spirítuum immundórum. Mc 6 8 Et præcépit eis ne quid tóllerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, Mc 6 9 sed calceátos sandáliis, et ne indueréntur duábus túnicis. Mc 6 10 Et dicébat eis: Quocúmque introiéritis in domum, illic manéte donec exeátis inde: Mc 6 11 et quicúmque non recéperint vos, nec audíerint vos, exeúntes inde, excútite púlverem de pédibus vestris in testimónium illis. Mc 6 12 Et exeúntes prædicábant ut pœniténtiam ágerent: Mc 6 13 et dæmónia multa eiciébant, et ungébant óleo multos ægros, et sanábant. Mc 6 14 Et audívit rex Heródes (maniféstum enim factum est nomen eius), et dicébat: Quia Ioánnes Baptísta resurréxit a mórtuis: et proptérea virtútes operántur in illo. Mc 6 15 Alii autem dicébant: Quia Elías est: álii vero dicébant: Quia prophéta est, quasi unus ex prophétis. Mc 6 16 Quo audíto Heródes ait: Quem ego decollávi Ioánnem, hic a mórtuis resurréxit. Mc 6 17 Ipse enim Heródes misit, ac ténuit Ioánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem uxórem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam. Mc 6 18 Dicébat enim Ioánnes Heródi: Non licet tibi habére uxórem fratris tui. Mc 6 19 Heródias autem insidiabátur illi: et volébat occídere eum, nec póterat. Mc 6 20 Heródes enim metuébat Ioánnem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiébat eum, et audíto eo multa faciébat, et libénter eum audiébat. Mc 6 21 Et cum dies opportúnus accidísset, Heródes natális sui cœnam fecit princípibus, et tribúnis, et primis Galilǽæ: Mc 6 22 cumque introísset fília ipsíus Herodíadis, et saltásset, et placuísset Heródi, simúlque recumbéntibus, rex ait puéllæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: Mc 6 23 et iurávit illi: Quia quidquid petíeris dabo tibi, licet dimídium regni mei. Mc 6 24 Quæ cum exísset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioánnis Baptístæ. Mc 6 25 Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens: Volo ut prótinus des mihi in disco caput Ioánnis Baptístæ. Mc 6 26 Et contristátus est rex: propter iusiurándum, et propter simul discumbéntes, nóluit eam contristáre: Mc 6 27 sed misso speculatóre præcépit afférri caput eius in disco. Et decollávit eum in cárcere, Mc 6 28 et áttulit caput eius in disco: et dedit illud puéllæ, et puélla dedit matri suæ. Mc 6 29 Quo audíto, discípuli eius venérunt, et tulérunt corpus eius: et posuérunt illud in monuménto. Mc 6 30 Et conveniéntes Apóstoli ad Iesum, renuntiavérunt ei ómnia quæ égerant, et docúerant. Mc 6 31 Et ait illis: Veníte seórsum in desértum locum, et requiéscite pusíllum. Erant enim qui veniébant et redíbant multi: et nec spátium manducándi habébant. Mc 6 32 Et ascendéntes in navim, abiérunt in desértum locum seórsum. Mc 6 33 Et vidérunt eos abeúntes, et cognovérunt multi: et pedéstres de ómnibus civitátibus concurrérunt illuc, et prævenérunt eos. Mc 6 34 Et éxiens vidit turbam multam Iesus: et misértus est super eos, quia erant sicut oves non habéntes pastórem, et cœpit docére multa. Mc 6 35 Et cum iam hora multa fíeret, accessérunt discípuli eius, dicéntes: Desértus est locus hic, et iam hora prætériit: Mc 6 36 dimítte illos, ut eúntes in próximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos mandúcent. Mc 6 37 Et respóndens ait illis: Date illis vos manducáre. Et dixérunt ei: Eúntes emámus ducéntis denáriis panes, et dábimus illis manducáre. Mc 6 38 Et dicit eis: Quot panes habétis? ite, et vidéte. Et cum cognovíssent, dicunt: Quinque, et duos pisces. Mc 6 39 Et præcépit illis ut accúmbere fácerent omnes secúndum contubérnia super víride fœnum. Mc 6 40 Et discubuérunt in partes per centénos et quinquagénos. Mc 6 41 Et accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, íntuens in cælum, benedíxit, et fregit panes, et dedit discípulis suis, ut pónerent ante eos: et duos pisces divísit ómnibus. Mc 6 42 Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. Mc 6 43 Et sustulérunt relíquias, fragmentórum duódecim cóphinos plenos, et de píscibus. Mc 6 44 Erant autem qui manducavérunt quinque míllia virórum. Mc 6 45 Et statim coégit discípulos suos ascéndere navim, ut præcéderent eum trans fretum ad Bethsáidam, dum ipse dimítteret pópulum. Mc 6 46 Et cum dimisísset eos, ábiit in montem oráre. Mc 6 47 Et cum sero esset, erat navis in médio mari et ipse solus in terra. Mc 6 48 Et videns eos laborántes in remigándo (erat enim ventus contrárius eis) et circa quartam vigíliam noctis venit ad eos ámbulans supra mare: et volébat præteríre eos. Mc 6 49 At illi ut vidérunt eum ambulántem supra mare, putavérunt phantásma esse, et exclamavérunt. Mc 6 50 Omnes enim vidérunt eum, et conturbáti sunt. Et statim locútus est cum eis, et dixit eis: Confídite, ego sum: nolíte timére. Mc 6 51 Et ascéndit ad illos in navim, et cessávit ventus. Et plus magis intra se stupébant: Mc 6 52 non enim intellexérunt de pánibus: erat enim cor eórum obcæcátum. Mc 6 53 Et cum transfretássent, venérunt in terram Genésareth, et applicuérunt. Mc 6 54 Cumque egréssi essent de navi, contínuo cognovérunt eum: Mc 6 55 et percurréntes univérsam regiónem illam, cœpérunt in grabátis eos, qui se male habébant, circumférre, ubi audiébant eum esse. Mc 6 56 Et quocúmque introíbat, in vicos, vel in villas aut civitátes, in platéis ponébant infírmos, et deprecabántur eum, ut vel fímbriam vestiménti eius tángerent, et quotquot tangébant eum, salvi fiébant. Mc 7 1 Et convéniunt ad eum Pharisǽi, et quidam de scribis, veniéntes ab Ierosólymis. Mc 7 2 Et cum vidíssent quosdam ex discípulis eius commúnibus mánibus, id est non lotis, manducáre panes, vituperavérunt. Mc 7 3 Pharisǽi enim, et omnes Iudǽi, nisi crebro láverint manus, non mandúcant, tenéntes traditiónem seniórum: Mc 7 4 et a foro nisi baptizéntur, non cómedunt: et ália multa sunt, quæ trádita sunt illis serváre, baptísmata cálicum, et urceórum, et æramentórum, et lectórum: Mc 7 5 et interrogábant eum Pharisǽi et scribæ: Quare discípuli tui non ámbulant iuxta traditiónem seniórum, sed commúnibus mánibus mandúcant panem? Mc 7 6 At ille respóndens, dixit eis: Bene prophetávit Isaías de vobis hypócritis, sicut scriptum est: Pópulus hic lábiis me honórat, cor autem eórum longe est a me: Mc 7 7 in vanum autem me colunt, docéntes doctrínas, et præcépta hóminum. Mc 7 8 Relinquéntes enim mandátum Dei, tenétis traditiónem hóminum, baptísmata urceórum et cálicum: et ália simília his fácitis multa. Mc 7 9 Et dicébat illis: Bene írritum fácitis præcéptum Dei, ut traditiónem vestram servétis. Mc 7 10 Móyses enim dixit: Honóra patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur. Mc 7 11 Vos autem dícitis: Si díxerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcúmque ex me, tibi profúerit: Mc 7 12 et ultra non dimíttitis eum quidquam fácere patri suo, aut matri, Mc 7 13 rescindéntes verbum Dei per traditiónem vestram, quam tradidístis: et simília huiúsmodi multa fácitis. Mc 7 14 Et ádvocans íterum turbam, dicébat illis: Audíte me omnes, et intellígite. Mc 7 15 Nihil est extra hóminem intróiens in eum, quod possit eum coinquináre, sed quæ de hómine procédunt, illa sunt quæ commúnicant hóminem. Mc 7 16 Si quis habet aures audiéndi, áudiat. Mc 7 17 Et cum introísset in domum a turba, interrogábant eum discípuli eius parábolam. Mc 7 18 Et ait illis: Sic et vos imprudéntes estis? Non intellígitis quia omne extrínsecus intróiens in hóminem, non potest eum communicáre: Mc 7 19 quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secéssum exit, purgans omnes escas? Mc 7 20 Dicébat autem, quóniam quæ de hómine éxeunt, illa commúnicant hóminem. Mc 7 21 Ab intus enim de corde hóminum malæ cogitatiónes procédunt, adultéria, fornicatiónes, homicídia, Mc 7 22 furta, avarítiæ, nequítiæ, dolus, impudicítiæ, óculus malus, blasphémia, supérbia, stultítia. Mc 7 23 Omnia hæc mala ab intus procédunt, et commúnicant hóminem. Mc 7 24 Et inde surgens ábiit in fines Tyri et Sidónis: et ingréssus domum, néminem vóluit scire, et non pótuit latére. Mc 7 25 Múlier enim statim ut audívit de eo, cuius fília habébat spíritum immúndum, intrávit, et prócidit ad pedes eius. Mc 7 26 Erat enim múlier gentílis, Syrophœníssa génere. Et rogábat eum ut dæmónium eíceret de fília eius. Mc 7 27 Qui dixit illi: Sine prius saturári fílios: non est enim bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. Mc 7 28 At illa respóndit, et dixit illi: Utique Dómine, nam et catélli cómedunt sub mensa de micis puerórum. Mc 7 29 Et ait illi: Propter hunc sermónem vade: éxiit dæmónium a fília tua. Mc 7 30 Et cum abiísset domum suam, invénit puéllam iacéntem supra lectum, et dæmónium exiísse. Mc 7 31 Et íterum éxiens de fínibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ inter médios fines Decapóleos. Mc 7 32 Et addúcunt ei surdum, et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum. Mc 7 33 Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dígitos suos in aurículas eius: et éxspuens, tétigit linguam eius: Mc 7 34 et suspíciens in cælum, ingémuit, et ait illi: Ephphétha, quod est, Adaperíre. Mc 7 35 Et statim apértæ sunt aures eius, et solútum est vínculum linguæ eius, et loquebátur recte. Mc 7 36 Et præcépit illis ne cui dícerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant: Mc 7 37 et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audíre, et mutos loqui. Mc 8 1 In diébus illis íterum cum turba multa esset, nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Mc 8 2 Miséreor super turbam: quia ecce iam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent: Mc 8 3 et si dimísero eos ieiúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt. Mc 8 4 Et respondérunt ei discípuli sui: Unde illos quis póterit saturáre pánibus in solitúdine? Mc 8 5 Et interrogávit eos: Quot panes habétis? Qui dixérunt: Septem. Mc 8 6 Et præcépit turbæ discúmbere super terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit, et dabat discípulis suis ut appónerent, et apposuérunt turbæ. Mc 8 7 Et habébant piscículos paucos: et ipsos benedíxit, et iussit appóni. Mc 8 8 Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Mc 8 9 Erant autem qui manducavérunt, quasi quátuor míllia: et dimísit eos. Mc 8 10 Et statim ascéndens navim cum discípulis suis, venit in partes Dalmanútha. Mc 8 11 Et exiérunt Pharisǽi, et cœpérunt conquírere cum eo, quæréntes ab illo signum de cælo, tentántes eum. Mc 8 12 Et ingemíscens spíritu, ait: Quid generátio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dábitur generatióni isti signum. Mc 8 13 Et dimíttens eos, ascéndit íterum navim et ábiit trans fretum. Mc 8 14 Et oblíti sunt panes súmere: et nisi unum panem non habébant secum in navi. Mc 8 15 Et præcipiébat eis, dicens: Vidéte, et cavéte a ferménto Pharisæórum, et ferménto Heródis. Mc 8 16 Et cogitábant ad altérutrum, dicéntes: Quia panes non habémus. Mc 8 17 Quo cógnito, ait illis Iesus: Quid cogitátis, quia panes non habétis? nondum cognóscitis nec intellígitis? adhuc cæcátum habétis cor vestrum? Mc 8 18 óculos habéntes non vidétis? et aures habéntes non audítis? nec recordámini, Mc 8 19 quando quinque panes fregi in quinque míllia: quot cóphinos fragmentórum plenos sustulístis? Dicunt ei: Duódecim. Mc 8 20 Quando et septem panes in quátuor míllia: quot sportas fragmentórum tulístis? Et dicunt ei: Septem. Mc 8 21 Et dicébat eis: Quómodo nondum intellígitis? Mc 8 22 Et véniunt Bethsáidam, et addúcunt ei cæcum, et rogábant eum ut illum tángeret. Mc 8 23 Et apprehénsa manu cæci, edúxit eum extra vicum: et éxspuens in óculos eius impósitis mánibus suis, interrogávit eum si quid vidéret. Mc 8 24 Et aspíciens, ait: Vídeo hómines velut árbores ambulántes. Mc 8 25 Deínde íterum impósuit manus super óculos eius: et cœpit vidére: et restitútus est ita ut clare vidéret ómnia. Mc 8 26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introíeris, némini díxeris. Mc 8 27 Et egréssus est Iesus, et discípuli eius in castélla Cæsaréæ Philíppi: et in via interrogábat discípulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse hómines? Mc 8 28 Qui respondérunt illi, dicéntes: Ioánnem Baptístam, álii Elíam, álii vero quasi unum de prophétis. Mc 8 29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dícitis? Respóndens Petrus, ait ei: Tu es Christus. Mc 8 30 Et comminátus est eis, ne cui dícerent de illo. Mc 8 31 Et cœpit docére eos quóniam opórtet Fílium hóminis pati multa, et reprobári a senióribus, et a summis sacerdótibus et scribis, et occídi: et post tres dies resúrgere. Mc 8 32 Et palam verbum loquebátur. Et apprehéndens eum Petrus, cœpit increpáre eum. Mc 8 33 Qui convérsus, et videns discípulos suos, comminátus est Petro, dicens: Vade retro me Sátana, quóniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hóminum. Mc 8 34 Et convocáta turba cum discípulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, déneget semetípsum: et tollat crucem suam, et sequátur me. Mc 8 35 Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, et Evangélium, salvam fáciet eam. Mc 8 36 Quid enim próderit hómini, si lucrétur mundum totum et detriméntum ánimæ suæ fáciat? Mc 8 37 Aut quid dabit homo commutatiónis pro ánima sua? Mc 8 38 Qui enim me confúsus fúerit, et verba mea in generatióne ista adúltera et peccatríce, et Fílius hóminis confundétur eum, cum vénerit in glória Patris sui cum ángelis sanctis. Mc 8 39 Et dicébat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem donec vídeant regnum Dei véniens in virtúte. Mc 9 1 Et post dies sex assúmit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum solos, et transfigurátus est coram ipsis. Mc 9 2 Et vestiménta eius facta sunt splendéntia, et cándida nimis velut nix, quália fullo non potest super terram cándida fácere. Mc 9 3 Et appáruit illis Elías cum Móyse: et erant loquéntes cum Iesu. Mc 9 4 Et respóndens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciámus tria tabernácula, tibi unum, et Móysi unum, et Elíæ unum. Mc 9 5 Non enim sciébat quid díceret: erant enim timóre extérriti. Mc 9 6 Et facta est nubes obúmbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus caríssimus: audíte illum. Mc 9 7 Et statim circumspiciéntes, néminem ámplius vidérunt, nisi Iesum tantum secum. Mc 9 8 Et descendéntibus illis de monte, præcépit illis ne cuíquam quæ vidíssent, narrárent: nisi cum Fílius hóminis a mórtuis resurréxerit. Mc 9 9 Et verbum continuérunt apud se: conquiréntes quid esset, cum a mórtuis resurréxerit. Mc 9 10 Et interrogábant eum, dicéntes: Quid ergo dicunt Pharisǽi et scribæ, quia Elíam opórtet veníre primum? Mc 9 11 Qui respóndens, ait illis: Elías cum vénerit primo, restítuet ómnia: et quómodo scriptum est in Fílium hóminis, ut multa patiátur et contemnátur. Mc 9 12 Sed dico vobis quia et Elías venit (et fecérunt illi quæcúmque voluérunt) sicut scriptum est de eo. Mc 9 13 Et véniens ad discípulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquiréntes cum illis. Mc 9 14 Et conféstim omnis pópulus videns Iesum, stupefáctus est, et expavérunt, et accurréntes salutábant eum. Mc 9 15 Et interrogávit eos: Quid inter vos conquíritis? Mc 9 16 Et respóndens unus de turba, dixit: Magíster, áttuli fílium meum ad te habéntem spíritum mutum: Mc 9 17 qui ubicúmque eum apprehénderit, allídit illum, et spumat, et stridet déntibus, et aréscit: et dixi discípulis tuis ut eícerent illum, et non potuérunt. Mc 9 18 Qui respóndens eis, dixit: O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? quámdiu vos pátiar? afférte illum ad me. Mc 9 19 Et attulérunt eum. Et cum vidísset eum, statim spíritus conturbávit illum: et elísus in terram, volutabátur spumans. Mc 9 20 Et interrogávit patrem eius: Quantum témporis est ex quo ei hoc áccidit? At ille ait: Ab infántia: Mc 9 21 et frequénter eum in ignem, et in aquas misit ut eum pérderet: sed si quid potes, ádiuva nos, misértus nostri. Mc 9 22 Iesus autem ait illi: Si potes crédere, ómnia possibília sunt credénti. Mc 9 23 Et contínuo exclámans pater púeri, cum lácrymis aiébat: Credo, Dómine: ádiuva incredulitátem meam. Mc 9 24 Et cum vidéret Iesus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immúndo, dicens illi: Surde et mute spíritus, ego præcípio tibi, exi ab eo: et ámplius ne intróëas in eum. Mc 9 25 Et exclámans, et multum discérpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent: Quia mórtuus est. Mc 9 26 Iesus autem tenens manum eius elevávit eum, et surréxit. Mc 9 27 Et cum introísset in domum, discípuli eius secréto interrogábant eum: Quare nos non potúimus eícere eum? Mc 9 28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exíre, nisi in oratióne et ieiúnio. Mc 9 29 Et inde profécti prætergrediebántur Galilǽam: nec volébat quemquam scire. Mc 9 30 Docébat autem discípulos suos, et dicébat illis: Quóniam Fílius hóminis tradétur in manus hóminum, et occídent eum, et occísus tértia die resúrget. Mc 9 31 At illi ignorábant verbum: et timébant interrogáre eum. Mc 9 32 Et venérunt Caphárnaum. Qui cum domi essent, interrogábat eos: Quid in via tractabátis? Mc 9 33 At illi tacébant: síquidem in via inter se disputavérunt: quis eórum maior esset. Mc 9 34 Et résidens vocávit duódecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus, et ómnium miníster. Mc 9 35 Et accípiens púerum, státuit eum in médio eórum: quem cum compléxus esset, ait illis: Mc 9 36 Quisquis unum ex huiúsmodi púeris recéperit in nómine meo, me récipit: et quicúmque me suscéperit, non me súscipit, sed eum qui misit me. Mc 9 37 Respóndit illi Ioánnes, dicens: Magíster, vídimus quemdam in nómine tuo eiciéntem dæmónia, qui non séquitur nos, et prohibúimus eum. Mc 9 38 Iesus autem ait: Nolíte prohibére eum: nemo est enim qui fáciat virtútem in nómine meo, et possit cito male loqui de me: Mc 9 39 qui enim non est advérsum vos, pro vobis est. Mc 9 40 Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquæ in nómine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercédem suam. Mc 9 41 Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me: bonum est ei magis si circumdarétur mola asinária collo eius, et in mare mitterétur. Mc 9 42 Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem, Mc 9 43 ubi vermis eórum non móritur, et ignis non exstínguitur. Mc 9 44 Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam ætérnam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam ignis inexstinguíbilis, Mc 9 45 ubi vermis eórum non móritur, et ignis non exstínguitur. Mc 9 46 Quod si óculus tuus scandalízat te, éice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis, Mc 9 47 ubi vermis eórum non móritur, et ignis non exstínguitur. Mc 9 48 Omnis enim igne saliétur, et omnis víctima sale saliétur. Mc 9 49 Bonum est sal: quod si sal insúlsum fúerit, in quo illud condiétis? Habéte in vobis sal, et pacem habéte inter vos. Mc 10 1 Et inde exsúrgens venit in fines Iudǽæ ultra Iordánem: et convéniunt íterum turbæ ad eum: et sicut consuéverat, íterum docébat illos. Mc 10 2 Et accedéntes Pharisǽi interrogábant eum: Si licet viro uxórem dimíttere: tentántes eum. Mc 10 3 At ille respóndens, dixit eis: Quid vobis præcépit Móyses? Mc 10 4 Qui dixérunt: Móyses permísit libéllum repúdii scríbere, et dimíttere. Mc 10 5 Quibus respóndens Iesus, ait: Ad durítiam cordis vestri scripsit vobis præcéptum istud: Mc 10 6 ab inítio autem creatúræ másculum et féminam fecit eos Deus. Mc 10 7 Propter hoc relínquet homo patrem suum et matrem, et adhærébit ad uxórem suam: Mc 10 8 et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Mc 10 9 Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet. Mc 10 10 Et in domo íterum discípuli eius de eódem interrogavérunt eum. Mc 10 11 Et ait illis: Quicúmque dimíserit uxórem suam, et áliam dúxerit, adultérium commíttit super eam. Mc 10 12 Et si uxor dimíserit virum suum, et álii núpserit, mœchátur. Mc 10 13 Et offerébant illi párvulos ut tángeret illos. Discípuli autem comminabántur offeréntibus. Mc 10 14 Quos cum vidéret Iesus, indígne tulit, et ait illis: Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei. Mc 10 15 Amen dico vobis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud. Mc 10 16 Et compléxans eos, et impónens manus super illos, benedicébat eos. Mc 10 17 Et cum egréssus esset in viam, procúrrens quidam genu flexo ante eum, rogábat eum: Magíster bone, quid fáciam ut vitam ætérnam percípiam? Mc 10 18 Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. Mc 10 19 Præcépta nosti: ne adúlteres, ne occídas, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris, honóra patrem tuum et matrem. Mc 10 20 At ille respóndens, ait illi: Magíster, hæc ómnia observávi a iuventúte mea. Mc 10 21 Iesus autem intúitus eum, diléxit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes vende, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me. Mc 10 22 Qui contristátus in verbo, ábiit mœrens: erat enim habens multas possessiónes. Mc 10 23 Et circumspíciens Iesus, ait discípulis suis: Quam diffícile qui pecúnias habent, in regnum Dei introíbunt! Mc 10 24 Discípuli autem obstupescébant in verbis eius. At Iesus rursus respóndens ait illis: Filíoli, quam diffícile est, confidéntes in pecúniis, in regnum Dei introíre! Mc 10 25 Facílius est camélum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum Dei. Mc 10 26 Qui magis admirabántur, dicéntes ad semetípsos: Et quis potest salvus fíeri? Mc 10 27 Et íntuens illos Iesus, ait: Apud hómines impossíbile est, sed non apud Deum: ómnia enim possibília sunt apud Deum. Mc 10 28 Et cœpit ei Petrus dícere: Ecce nos dimísimus ómnia, et secúti sumus te. Mc 10 29 Respóndens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui relíquerit domum, aut fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut fílios, aut agros propter me et propter Evangélium, Mc 10 30 qui non accípiat cénties tantum, nunc in témpore hoc: domos, et fratres, et soróres, et matres, et fílios, et agros, cum persecutiónibus, et in sǽculo futúro vitam ætérnam. Mc 10 31 Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi. Mc 10 32 Erant autem in via ascendéntes Ierosólymam: et præcedébat illos Iesus, et stupébant: et sequéntes timébant. Et assúmens íterum duódecim, cœpit illis dícere quæ essent ei eventúra. Mc 10 33 Quia ecce ascéndimus Ierosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et senióribus, et damnábunt eum morte, et tradent eum géntibus: Mc 10 34 et illúdent ei, et cónspuent eum, et flagellábunt eum, et interfícient eum: et tértia die resúrget. Mc 10 35 Et accédunt ad eum Iacóbus et Ioánnes fílii Zebedǽi, dicéntes: Magíster, vólumus ut quodcúmque petiérimus, fácias nobis. Mc 10 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut fáciam vobis? Mc 10 37 Et dixérunt: Da nobis ut unus ad déxteram tuam, et álius ad sinístram tuam sedeámus in glória tua. Mc 10 38 Iesus autem ait eis: Nescítis quid petátis: potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmo, quo ego baptízor, baptizári? Mc 10 39 At illi dixérunt ei: Póssumus. Iesus autem ait eis: Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis: et baptísmo, quo ego baptízor, baptizabímini: Mc 10 40 sedére autem ad déxteram meam, vel ad sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est. Mc 10 41 Et audiéntes decem, cœpérunt indignári de Iacóbo et Ioánne. Mc 10 42 Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis: et príncipes eórum potestátem habent ipsórum. Mc 10 43 Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri maior, erit vester miníster: Mc 10 44 et quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus. Mc 10 45 Nam et Fílius hóminis non venit ut ministrarétur ei, sed ut ministráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis. Mc 10 46 Et véniunt Iéricho: et proficiscénte eo de Iéricho, et discípulis eius, et plúrima multitúdine, fílius Timǽi Bartimǽus cæcus, sedébat iuxta viam mendícans. Mc 10 47 Qui cum audísset quia Iesus Nazarénus est, cœpit clamáre, et dícere: Iesu fili David, miserére mei. Mc 10 48 Et comminabántur ei multi ut tacéret. At ille multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. Mc 10 49 Et stans Iesus præcépit illum vocári. Et vocant cæcum, dicéntes ei: Animǽquior esto: surge, vocat te. Mc 10 50 Qui proiécto vestiménto suo exsíliens, venit ad eum. Mc 10 51 Et respóndens Iesus dixit illi: Quid tibi vis fáciam? Cæcus autem dixit ei: Rabbóni, ut vídeam. Mc 10 52 Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur eum in via. Mc 11 1 Et cum appropinquárent Ierosólymæ et Bethániæ ad montem Olivárum, mittit duos ex discípulis suis, Mc 11 2 et ait illis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim introëúntes illuc, inveniétis pullum ligátum, super quem nemo adhuc hóminum sedit: sólvite illum, et addúcite. Mc 11 3 Et si quis vobis díxerit: Quid fácitis? dícite, quia Dómino necessárius est: et contínuo illum dimíttet huc. Mc 11 4 Et abeúntes invenérunt pullum ligátum ante iánuam foris in bívio: et solvunt eum. Mc 11 5 Et quidam de illic stántibus dicébant illis: Quid fácitis solvéntes pullum? Mc 11 6 Qui dixérunt eis sicut præcéperat illis Iesus, et dimisérunt eis. Mc 11 7 Et duxérunt pullum ad Iesum: et impónunt illi vestiménta sua, et sedit super eum. Mc 11 8 Multi autem vestiménta sua stravérunt in via: álii autem frondes cædébant de arbóribus, et sternébant in via. Mc 11 9 Et qui præíbant, et qui sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna: benedíctus qui venit in nómine Dómini: Mc 11 10 benedíctum quod venit regnum patris nostri David: hosánna in excélsis. Mc 11 11 Et introívit Ierosólymam in templum: et circumspéctis ómnibus, cum iam véspera esset hora, éxiit in Bethániam cum duódecim. Mc 11 12 Et ália die cum exírent a Bethánia, esúriit. Mc 11 13 Cumque vidísset a longe ficum habéntem fólia, venit si quid forte inveníret in ea: et cum venísset ad eam, nihil invénit præter fólia: non enim erat tempus ficórum. Mc 11 14 Et respóndens dixit ei: Iam non ámplius in ætérnum ex te fructum quisquam mandúcet. Et audiébant discípuli eius. Mc 11 15 Et véniunt in Ierosólymam. Et cum introísset in templum, cœpit eícere vendéntes et eméntes in templo: et mensas numulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: Mc 11 16 et non sinébat ut quisquam transférret vas per templum: Mc 11 17 et docébat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus oratiónis vocábitur ómnibus géntibus? vos autem fecístis eam spelúncam latrónum. Mc 11 18 Quo audíto príncipes sacerdótum et scribæ, quærébant quómodo eum pérderent: timébant enim eum, quóniam univérsa turba admirabátur super doctrína eius. Mc 11 19 Et cum véspera facta esset, egrediebátur de civitáte. Mc 11 20 Et cum mane transírent, vidérunt ficum áridam factam a radícibus. Mc 11 21 Et recordátus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixísti, áruit. Mc 11 22 Et respóndens Iesus ait illis: Habéte fidem Dei. Mc 11 23 Amen dico vobis, quia quicúmque díxerit huic monti: Tóllere, et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit, quia quodcúmque díxerit fiat, fiet ei. Mc 11 24 Proptérea dico vobis, ómnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis. Mc 11 25 Et cum stábitis ad orándum, dimíttite si quid habétis advérsus áliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimíttat vobis peccáta vestra. Mc 11 26 Quod si vos non dimiséritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimíttet vobis peccáta vestra. Mc 11 27 Et véniunt rursus Ierosólymam. Et cum ambuláret in templo, accédunt ad eum summi sacerdótes, et scribæ, et senióres: Mc 11 28 et dicunt ei: In qua potestáte hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestátem ut ista fácias? Mc 11 29 Iesus autem respóndens, ait illis: Interrogábo vos et ego unum verbum, et respondéte mihi: et dicam vobis in qua potestáte hæc fáciam. Mc 11 30 Baptísmus Ioánnis, de cælo erat, an ex homínibus? Respondéte mihi. Mc 11 31 At illi cogitábant secum, dicéntes: Si dixérimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidístis ei? Mc 11 32 Si dixérimus: Ex homínibus, timémus pópulum: omnes enim habébant Ioánnem quia vere prophéta esset. Mc 11 33 Et respondéntes dicunt Iesu: Nescímus. Et respóndens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestáte hæc fáciam. Mc 12 1 Et cœpit illis in parábolis loqui: Víneam pastinávit homo, et circúmdedit sepem, et fodit lacum, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. Mc 12 2 Et misit ad agrícolas in témpore servum ut ab agrícolis accíperet de fructu víneæ. Mc 12 3 Qui apprehénsum eum cecidérunt, et dimisérunt vácuum. Mc 12 4 Et íterum misit ad illos álium servum: et illum in cápite vulneravérunt, et contuméliis affecérunt. Mc 12 5 Et rursum álium misit, et illum occidérunt: et plures álios: quosdam cædéntes, álios vero occidéntes. Mc 12 6 Adhuc ergo unum habens fílium caríssimum, et illum misit ad eos novíssimum, dicens: Quia reverebúntur fílium meum. Mc 12 7 Colóni autem dixérunt ad ínvicem: Hic est hæres: veníte, occidámus eum: et nostra erit heréditas. Mc 12 8 Et apprehendéntes eum, occidérunt: et eiecérunt extra víneam. Mc 12 9 Quid ergo fáciet dóminus víneæ? Véniet, et perdet colónos, et dabit víneam áliis. Mc 12 10 Nec scriptúram hanc legístis: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: Mc 12 11 a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris? Mc 12 12 Et quærébant eum tenére: et timuérunt turbam: cognovérunt enim quóniam ad eos parábolam hanc díxerit. Et relícto eo abiérunt. Mc 12 13 Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisǽis, et Herodiánis, ut eum cáperent in verbo. Mc 12 14 Qui veniéntes dicunt ei: Magíster, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in fáciem hóminum, sed in veritáte viam Dei doces. Licet dari tribútum Cǽsari, an non dábimus? Mc 12 15 Qui sciens versútiam illórum, ait illis: Quid me tentátis? afférte mihi denárium ut vídeam. Mc 12 16 At illi attulérunt ei. Et ait illis: Cuius est imágo hæc, et inscríptio? Dicunt ei: Cǽsaris. Mc 12 17 Respóndens autem Iesus dixit illis: Réddite ígitur quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabántur super eo. Mc 12 18 Et venérunt ad eum Sadducǽi, qui dicunt resurrectiónem non esse: et interrogábant eum, dicéntes: Mc 12 19 Magíster, Móyses nobis scripsit, ut si cuius frater mórtuus fúerit, et dimíserit uxórem, et fílios non relíquerit, accípiat frater eius uxórem ipsíus, et resúscitet semen fratri suo. Mc 12 20 Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem, et mórtuus est non relícto sémine. Mc 12 21 Et secúndus accépit eam, et mórtuus est: et nec iste relíquit semen. Et tértius simíliter. Mc 12 22 Et accepérunt eam simíliter septem: et non reliquérunt semen. Novíssima ómnium defúncta est et múlier. Mc 12 23 In resurrectióne ergo cum resurréxerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuérunt eam uxórem. Mc 12 24 Et respóndens Iesus, ait illis: Nonne ídeo errátis, non sciéntes Scriptúras, neque virtútem Dei? Mc 12 25 Cum enim a mórtuis resurréxerint, neque nubent, neque nubéntur, sed sunt sicut ángeli in cælis. Mc 12 26 De mórtuis autem quod resúrgant, non legístis in libro Móysi, super rubum, quómodo díxerit illi Deus, ínquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Mc 12 27 Non est Deus mortuórum, sed vivórum. Vos ergo multum errátis. Mc 12 28 Et accéssit unus de scribis, qui audíerat illos conquiréntes, et videns quóniam bene illis respónderit, interrogávit eum quod esset primum ómnium mandátum. Mc 12 29 Iesus autem respóndit ei: Quia primum ómnium mandátum est: Audi Israël, Dóminus Deus tuus, Deus unus est: Mc 12 30 et díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtúte tua. Hoc est primum mandátum. Mc 12 31 Secúndum autem símile est illi: Díliges próximum tuum tamquam teípsum. Maius horum áliud mandátum non est. Mc 12 32 Et ait illi scriba: Bene, Magíster, in veritáte dixísti, quia unus est Deus, et non est álius præter eum. Mc 12 33 Et ut diligátur ex toto corde, et ex toto intelléctu, et ex tota ánima, et ex tota fortitúdine, et dilígere próximum tamquam seípsum, maius est ómnibus holocautomátibus, et sacrifíciis. Mc 12 34 Iesus autem videns quod sapiénter respondísset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audébat eum interrogáre. Mc 12 35 Et respóndens Iesus dicébat, docens in templo: Quómodo dicunt scribæ Christum fílium esse David? Mc 12 36 Ipse enim David dicit in Spíritu Sancto: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. Mc 12 37 Ipse ergo David dicit eum Dóminum, et unde est fílius eius? Et multa turba eum libénter audívit. Mc 12 38 Et dicébat eis in doctrína sua: Cavéte a scribis, qui volunt in stolis ambuláre, et salutári in foro, Mc 12 39 et in primis cáthedris sedére in synagógis, et primos discúbitus in cœnis: Mc 12 40 qui dévorant domos viduárum sub obténtu prolíxæ oratiónis: hi accípient prolíxius iudícium. Mc 12 41 Et sedens Iesus contra gazophylácium, aspiciébat quómodo turba iactáret æs in gazophylácium, et multi dívites iactábant multa. Mc 12 42 Cum venísset autem vídua una pauper, misit duo minúta, quod est quadrans, Mc 12 43 et cónvocans discípulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quóniam vídua hæc pauper plus ómnibus misit, qui misérunt in gazophylácium. Mc 12 44 Omnes enim ex eo, quod abundábat illis, misérunt: hæc vero de penúria sua ómnia quæ hábuit misit totum victum suum. Mc 13 1 Et cum egrederétur de templo, ait illi unus ex discípulis suis: Magíster, áspice quales lápides, et quales structúræ. Mc 13 2 Et respóndens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificatiónes? Non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur. Mc 13 3 Et cum sedéret in monte Olivárum contra templum, interrogábant eum separátim Petrus, et Iacóbus, et Ioánnes, et Andréas: Mc 13 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc ómnia incípient consummári? Mc 13 5 Et respóndens Iesus cœpit dícere illis: Vidéte ne quis vos sedúcat: Mc 13 6 multi enim vénient in nómine meo, dicéntes quia ego sum: et multos sedúcent. Mc 13 7 Cum audiéritis autem bella, et opiniónes bellórum, ne timuéritis: opórtet enim hæc fíeri: sed nondum finis. Mc 13 8 Exsúrget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmótus per loca, et fames. Inítium dolórum hæc. Mc 13 9 Vidéte autem vosmetípsos. Tradent enim vos in consíliis, et in synagógis vapulábitis, et ante prǽsides et reges stábitis propter me, in testimónium illis. Mc 13 10 Et in omnes gentes primum opórtet prædicári Evangélium. Mc 13 11 Et cum dúxerint vos tradéntes, nolíte præcogitáre quid loquámini: sed quod datum vobis fúerit in illa hora, id loquímini: non enim vos estis loquéntes, sed Spíritus Sanctus. Mc 13 12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et consúrgent fílii in paréntes, et morte affícient eos. Mc 13 13 Et éritis ódio ómnibus propter nomen meum. Qui autem sustinúerit in finem, hic salvus erit. Mc 13 14 Cum autem vidéritis abominatiónem desolatiónis stantem, ubi non debet, qui legit, intélligat: tunc qui in Iudǽa sunt, fúgiant in montes: Mc 13 15 et qui super tectum, ne descéndat in domum, nec intróëat ut tollat quid de domo sua: Mc 13 16 et qui in agro erit, non revertátur retro tóllere vestiméntum suum. Mc 13 17 Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus. Mc 13 18 Oráte vero ut híeme non fiant. Mc 13 19 Erunt enim dies illi tribulatiónes tales quales non fuérunt ab inítio creatúræ, quam cóndidit Deus usque nunc, neque fient. Mc 13 20 Et nisi breviásset Dóminus dies, non fuísset salva omnis caro: sed propter eléctos, quos elégit, breviávit dies. Mc 13 21 Et tunc si quis vobis díxerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credidéritis. Mc 13 22 Exsúrgent enim pseudochrísti et pseudoprophétæ, et dabunt signa et porténta ad seducéndos, si fíeri potest, étiam eléctos. Mc 13 23 Vos ergo vidéte: ecce prædíxi vobis ómnia. Mc 13 24 Sed in illis diébus, post tribulatiónem illam, sol contenebrábitur, et luna non dabit splendórem suum: Mc 13 25 et stellæ cæli erunt decidéntes, et virtútes, quæ in cælis sunt, movebúntur. Mc 13 26 Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cum virtúte multa et glória. Mc 13 27 Et tunc mittet ángelos suos, et congregábit eléctos suos a quátuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. Mc 13 28 A ficu autem díscite parábolam. Cum iam ramus eius tener fúerit, et nata fúerint fólia, cognóscitis quia in próximo sit æstas: Mc 13 29 sic et vos cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quod in próximo sit, in óstiis. Mc 13 30 Amen dico vobis, quóniam non transíbit generátio hæc, donec ómnia ista fiant. Mc 13 31 Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt. Mc 13 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque ángeli in cælo, neque Fílius, nisi Pater. Mc 13 33 Vidéte, vigiláte, et oráte: nescítis enim quando tempus sit. Mc 13 34 Sicut homo qui péregre proféctus relíquit domum suam, et dedit servis suis potestátem cuiúsque óperis, et ianitóri præcépit ut vígilet, Mc 13 35 vigiláte ergo (nescítis enim quando dóminus domus véniat: sero, an média nocte, an galli cantu, an mane), Mc 13 36 ne, cum vénerit repénte, invéniat vos dormiéntes. Mc 13 37 Quod autem vobis dico, ómnibus dico: Vigiláte. Mc 14 1 Erat autem Pascha et ázyma post bíduum: et quærébant summi sacerdótes et scribæ quómodo eum dolo tenérent, et occíderent. Mc 14 2 Dicébant autem: Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo. Mc 14 3 Et cum esset Bethániæ in domo Simónis leprósi, et recúmberet, venit múlier habens alabástrum unguénti nardi spicáti pretiósi: et fracto alabástro, effúdit super caput eius. Mc 14 4 Erant autem quidam indígne feréntes intra semetípsos, et dicéntes: Ut quid perdítio ista unguénti facta est? Mc 14 5 póterat enim unguéntum istud venundári plus quam trecéntis denáriis, et dari paupéribus. Et fremébant in eam. Mc 14 6 Iesus autem dixit: Sínite eam, quid illi molésti estis? Bonum opus operáta est in me: Mc 14 7 semper enim páuperes habétis vobíscum: et cum voluéritis, potéstis illis benefácere: me autem non semper habétis. Mc 14 8 Quod hábuit hæc, fecit: prævénit úngere corpus meum in sepultúram. Mc 14 9 Amen dico vobis: Ubicúmque prædicátum fúerit Evangélium istud in univérso mundo, et quod fecit hæc, narrábitur in memóriam eius. Mc 14 10 Et Iudas Iscariótes, unus de duódecim, ábiit ad summos sacerdótes, ut próderet eum illis. Mc 14 11 Qui audiéntes gavísi sunt: et promisérunt ei pecúniam se datúros. Et quærébat quómodo illum opportúne tráderet. Mc 14 12 Et primo die azymórum quando Pascha immolábant, dicunt ei discípuli: Quo vis eámus, et parémus tibi ut mandúces Pascha? Mc 14 13 Et mittit duos ex discípulis suis, et dicit eis: Ite in civitátem, et occúrret vobis homo lagénam aquæ báiulans: sequímini eum, Mc 14 14 et quocúmque introíerit, dícite dómino domus, quia magíster dicit: Ubi est reféctio mea, ubi Pascha cum discípulis meis mandúcem? Mc 14 15 Et ipse vobis demonstrábit cœnáculum grande, stratum: et illic paráte nobis. Mc 14 16 Et abiérunt discípuli eius, et venérunt in civitátem: et invenérunt sicut díxerat illis, et paravérunt Pascha. Mc 14 17 Véspere autem facto, venit cum duódecim. Mc 14 18 Et discumbéntibus eis, et manducántibus, ait Iesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui mandúcat mecum. Mc 14 19 At illi cœpérunt contristári, et dícere ei singulátim: Numquid ego? Mc 14 20 Qui ait illis: Unus ex duódecim, qui intíngit mecum manum in catíno. Mc 14 21 Et Fílius quidem hóminis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem hómini illi per quem Fílius hóminis tradétur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. Mc 14 22 Et manducántibus illis, accépit Iesus panem: et benedícens fregit, et dedit eis, et ait: Súmite, hoc est corpus meum. Mc 14 23 Et accépto cálice, grátias agens dedit eis: et bibérunt ex illo omnes. Mc 14 24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effundétur. Mc 14 25 Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Mc 14 26 Et hymno dicto exiérunt in montem Olivárum. Mc 14 27 Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabímini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percútiam pastórem, et dispergéntur oves. Mc 14 28 Sed postquam resurréxero, præcédam vos in Galilǽam. Mc 14 29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizáti fúerint in te, sed non ego. Mc 14 30 Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hódie in nocte hac, priúsquam gallus vocem bis déderit, ter me es negatúrus. Mc 14 31 At ille ámplius loquebátur: Et si oportúerit me simul cómmori tibi, non te negábo. Simíliter autem et omnes dicébant. Mc 14 32 Et véniunt in prǽdium, cui nomen Gethsémani. Et ait discípulis suis: Sedéte hic donec orem. Mc 14 33 Et assúmit Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem secum: et cœpit pavére et tædére. Mc 14 34 Et ait illis: Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte. Mc 14 35 Et cum processísset páululum, prócidit super terram, et orábat ut, si fíeri posset, transíret ab eo hora. Mc 14 36 Et dixit: Abba pater, ómnia tibi possibília sunt: transfer cálicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. Mc 14 37 Et venit, et invénit eos dormiéntes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuísti una hora vigiláre? Mc 14 38 vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro vero infírma. Mc 14 39 Et íterum ábiens orávit, eúmdem sermónem dicens. Mc 14 40 Et revérsus, dénuo invénit eos dormiéntes (erant enim óculi eórum graváti), et ignorábant quid respondérent ei. Mc 14 41 Et venit tértio, et ait illis: Dormíte iam, et requiéscite. Súfficit: venit hora: ecce Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Mc 14 42 Súrgite, eámus: ecce qui me tradet, prope est. Mc 14 43 Et, adhuc eo loquénte, venit Iudas Iscariótes unus de duódecim, et cum eo turba multa cum gládiis et lignis, a summis sacerdótibus, et scribis, et senióribus. Mc 14 44 Déderat autem tráditor eius signum eis, dicens: Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum, et dúcite caute. Mc 14 45 Et cum venísset, statim accédens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculátus est eum. Mc 14 46 At illi manus iniecérunt in eum, et tenuérunt eum. Mc 14 47 Unus autem quidam de circumstántibus edúcens gládium, percússit servum summi sacerdótis, et amputávit illi aurículam. Mc 14 48 Et respóndens Iesus, ait illis: Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et lignis comprehéndere me? Mc 14 49 quotídie eram apud vos in templo docens, et non me tenuístis. Sed ut impleántur Scriptúræ. Mc 14 50 Tunc discípuli eius relinquéntes eum, omnes fugérunt. Mc 14 51 Adoléscens autem quidam sequebátur eum amíctus síndone super nudo: et tenuérunt eum. Mc 14 52 At ille reiécta síndone, nudus profúgit ab eis. Mc 14 53 Et adduxérunt Iesum ad summum sacerdótem: et convenérunt omnes sacerdótes, et scribæ, et senióres. Mc 14 54 Petrus autem a longe secútus est eum usque intro in átrium summi sacerdótis: et sedébat cum minístris ad ignem, et calefaciébat se. Mc 14 55 Summi vero sacerdótes et omne concílium quærébant advérsus Iesum testimónium ut eum morti tráderent: nec inveniébant. Mc 14 56 Multi enim testimónium falsum dicébant advérsus eum: et conveniéntia testimónia non erant. Mc 14 57 Et quidam surgéntes, falsum testimónium ferébant advérsus eum, dicéntes: Mc 14 58 Quóniam nos audívimus eum dicéntem: Ego dissólvam templum hoc manu factum, et per tríduum áliud non manu factum ædificábo. Mc 14 59 Et non erat convéniens testimónium illórum. Mc 14 60 Et exsúrgens summus sacérdos in médium, interrogávit Iesum, dicens: Non respóndes quidquam ad ea quæ tibi obiciúntur ab his? Mc 14 61 Ille autem tacébat, et nihil respóndit. Rursum summus sacérdos interrogábat eum, et dixit ei: Tu es Christus Fílius Dei benedícti? Mc 14 62 Iesus autem dixit illi: Ego sum: et vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem cum núbibus cæli. Mc 14 63 Summus autem sacérdos scindens vestiménta sua, ait: Quid adhuc desiderámus testes? Mc 14 64 Audístis blasphémiam: quid vobis vidétur? Qui omnes condemnavérunt eum esse reum mortis. Mc 14 65 Et cœpérunt quidam conspúere eum, et veláre fáciem eius, et cólaphis eum cǽdere, et dícere ei: Prophetíza: et minístri álapis eum cædébant. Mc 14 66 Et cum esset Petrus in átrio deórsum, venit una ex ancíllis summi sacerdótis: Mc 14 67 et cum vidísset Petrum calefaciéntem se, aspíciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazaréno eras. Mc 14 68 At ille negávit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et éxiit foras ante átrium, et gallus cantávit. Mc 14 69 Rursus autem cum vidísset illum ancílla, cœpit dícere circumstántibus: Quia hic ex illis est. Mc 14 70 At ille íterum negávit. Et post pusíllum rursus qui astábant, dicébant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilǽus es. Mc 14 71 Ille autem cœpit anathematizáre et iuráre: Quia néscio hóminem istum, quem dícitis. Mc 14 72 Et statim gallus íterum cantávit. Et recordátus est Petrus verbi quod díxerat ei Iesus: Priúsquam gallus cantet bis, ter me negábis. Et cœpit flere. Mc 15 1 Et conféstim mane consílium faciéntes summi sacerdótes cum senióribus, et scribis, et univérso concílio, vinciéntes Iesum, duxérunt, et tradidérunt Piláto. Mc 15 2 Et interrogávit eum Pilátus: Tu es rex Iudæórum? At ille respóndens, ait illi: Tu dicis. Mc 15 3 Et accusábant eum summi sacerdótes in multis. Mc 15 4 Pilátus autem rursum interrogávit eum, dicens: Non respóndes quidquam? vide in quantis te accúsant. Mc 15 5 Iesus autem ámplius nihil respóndit, ita ut mirarétur Pilátus. Mc 15 6 Per diem autem festum solébat dimíttere illis unum ex vinctis, quemcúmque petíssent. Mc 15 7 Erat autem qui dicebátur Barábbas, qui cum seditiósis erat vinctus, qui in seditióne fécerat homicídium. Mc 15 8 Et cum ascendísset turba, cœpit rogáre, sicut semper faciébat illis. Mc 15 9 Pilátus autem respóndit eis, et dixit: Vultis dimíttam vobis regem Iudæórum? Mc 15 10 Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum summi sacerdótes. Mc 15 11 Pontífices autem concitavérunt turbam, ut magis Barábbam dimítteret eis. Mc 15 12 Pilátus autem íterum respóndens, ait illis: Quid ergo vultis fáciam regi Iudæórum? Mc 15 13 At illi íterum clamavérunt: Crucifíge eum. Mc 15 14 Pilátus vero dicébat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamábant: Crucifíge eum. Mc 15 15 Pilátus autem volens pópulo satisfácere, dimísit illis Barábbam, et trádidit Iesum flagéllis cæsum, ut crucifigerétur. Mc 15 16 Mílites autem duxérunt eum in átrium prætórii, et cónvocant totam cohórtem, Mc 15 17 et índuunt eum púrpura, et impónunt ei plecténtes spíneam corónam. Mc 15 18 Et cœpérunt salutáre eum: Ave rex Iudæórum. Mc 15 19 Et percutiébant caput eius arúndine: et conspuébant eum, et ponéntes génua, adorábant eum. Mc 15 20 Et postquam illusérunt ei, exuérunt illum púrpura, et induérunt eum vestiméntis suis: et edúcunt illum ut crucifígerent eum. Mc 15 21 Et angariavérunt prætereúntem quémpiam, Simónem Cyrenǽum veniéntem de villa, patrem Alexándri et Rufi, ut tólleret crucem eius. Mc 15 22 Et perdúcunt illum in Gólgotha locum: quod est interpretátum Calváriæ locus. Mc 15 23 Et dabant ei bíbere myrrhátum vinum: et non accépit. Mc 15 24 Et crucifigéntes eum, divisérunt vestiménta eius, mitténtes sortem super eis, quis quid tólleret. Mc 15 25 Erat autem hora tértia: et crucifixérunt eum. Mc 15 26 Et erat títulus causæ eius inscríptus: Rex Iudæórum. Mc 15 27 Et cum eo crucifígunt duos latrónes: unum a dextris, et álium a sinístris eius. Mc 15 28 Et impléta est Scriptúra, quæ dicit: Et cum iníquis reputátus est. Mc 15 29 Et prætereúntes blasphemábant eum, movéntes cápita sua, et dicéntes: Vah! qui déstruis templum Dei, et in tribus diébus reædíficas, Mc 15 30 salvum fac temetípsum descéndens de cruce. Mc 15 31 Simíliter et summi sacerdótes illudéntes, ad altérutrum cum scribis dicébant: Alios salvos fecit: seípsum non potest salvum fácere. Mc 15 32 Christus rex Israël descéndat nunc de cruce, ut videámus, et credámus. Et qui cum eo crucifíxi erant, convitiabántur ei. Mc 15 33 Et facta hora sexta, ténebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. Mc 15 34 Et hora nona exclamávit Iesus voce magna, dicens: Eloi, Eloi, lamma sabactháni? quod est interpretátum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? Mc 15 35 Et quidam de circumstántibus audiéntes, dicébant: Ecce Elíam vocat. Mc 15 36 Currens autem unus, et implens spóngiam acéto, circumponénsque cálamo, potum dabat ei, dicens: Sínite, videámus si véniat Elías ad deponéndum eum. Mc 15 37 Iesus autem emíssa voce magna expirávit. Mc 15 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deórsum. Mc 15 39 Videns autem centúrio, qui ex advérso stabat, quia sic clamans expirásset, ait: Vere hic homo Fílius Dei erat. Mc 15 40 Erant autem et mulíeres de longe aspiciéntes: inter quas erat María Magdaléne, et María Iacóbi minóris, et Ioseph mater, et Salóme: Mc 15 41 et cum esset in Galilǽa, sequebántur eum, et ministrábant ei, et áliæ multæ, quæ simul cum eo ascénderant Ierosólymam. Mc 15 42 Et cum iam sero esset factum (quia erat parascéve, quod est ante sábbatum), Mc 15 43 venit Ioseph ab Arimathǽa nóbilis decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Iesu. Mc 15 44 Pilátus autem mirabátur si iam obiísset. Et accersíto centurióne, interrogávit eum si iam mórtuus esset. Mc 15 45 Et cum cognovísset a centurióne, donávit corpus Ioseph. Mc 15 46 Ioseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti. Mc 15 47 María autem Magdaléne et María Ioseph aspiciébant ubi ponerétur. Mc 16 1 Et cum transísset sábbatum, María Magdaléne, et María Iacóbi, et Salóme emérunt arómata ut veniéntes úngerent Iesum. Mc 16 2 Et valde mane una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto iam sole. Mc 16 3 Et dicébant ad ínvicem: Quis revólvet nobis lápidem ab óstio monuménti? Mc 16 4 Et respiciéntes vidérunt revolútum lápidem. Erat quippe magnus valde. Mc 16 5 Et introëúntes in monuméntum vidérunt iúvenem sedéntem in dextris, coopértum stola cándida, et obstupuérunt. Mc 16 6 Qui dicit illis: Nolíte expavéscere: Iesum quǽritis Nazarénum, crucifíxum: surréxit, non est hic, ecce locus ubi posuérunt eum. Mc 16 7 Sed ite, dícite discípulis eius, et Petro, quia præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, sicut dixit vobis. Mc 16 8 At illæ exeúntes, fugérunt de monuménto: inváserat enim eas tremor et pavor: et némini quidquam dixérunt: timébant enim. Mc 16 9 Surgens autem mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdaléne, de qua eiécerat septem dæmónia. Mc 16 10 Illa vadens nuntiávit his, qui cum eo fúerant, lugéntibus et fléntibus. Mc 16 11 Et illi audiéntes quia víveret, et visus esset ab ea, non credidérunt. Mc 16 12 Post hæc autem duóbus ex his ambulántibus osténsus est in ália effígie, eúntibus in villam: Mc 16 13 et illi eúntes nuntiavérunt céteris: nec illis credidérunt. Mc 16 14 Novíssime recumbéntibus illis úndecim appáruit: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Mc 16 15 Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum prædicáte Evangélium omni creatúræ. Mc 16 16 Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Mc 16 17 Signa autem eos qui credíderint, hæc sequéntur: in nómine meo dæmónia eícient: linguis loquéntur novis: Mc 16 18 serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Mc 16 19 Et Dóminus quidem Iesus postquam locútus est eis, assúmptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. Mc 16 20 Illi autem profécti prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte, et sermónem confirmánte, sequéntibus signis. Lc 1 1 Quóniam quidem multi conáti sunt ordináre narratiónem, quæ in nobis complétæ sunt, rerum: Lc 1 2 sicut tradidérunt nobis, qui ab inítio ipsi vidérunt, et minístri fuérunt sermónis: Lc 1 3 visum est et mihi, assecúto ómnia a princípio diligénter, ex órdine tibi scríbere, óptime Theóphile, Lc 1 4 ut cognóscas eórum verbórum, de quibus erudítus es, veritátem. Lc 1 5 Fuit in diébus Heródis, regis Iudǽæ, sacérdos quidam nómine Zacharías de vice Abía, et uxor illíus de filiábus Aaron, et nomen eius Elísabeth. Lc 1 6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedéntes in ómnibus mandátis et iustificatiónibus Dómini sine queréla. Lc 1 7 Et non erat illis fílius, eo quod esset Elísabeth stérilis, et ambo processíssent in diébus suis. Lc 1 8 Factum est autem, cum sacerdótio fungerétur in órdine vicis suæ ante Deum, Lc 1 9 secúndum consuetúdinem sacerdótii, sorte éxiit ut incénsum póneret, ingréssus in templum Dómini: Lc 1 10 et omnis multitúdo pópuli erat orans foris hora incénsi. Lc 1 11 Appáruit autem illi ángelus Dómini, stans a dextris altáris incénsi. Lc 1 12 Et Zacharías turbátus est videns, et timor írruit super eum. Lc 1 13 Ait autem ad illum ángelus: Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua: et uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem: Lc 1 14 et erit gáudium tibi, et exsultátio, et multi in nativitáte eius gaudébunt: Lc 1 15 erit enim magnus coram Dómino: et vinum et síceram non bibet, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ: Lc 1 16 et multos filiórum Israël convértet ad Dóminum Deum ipsórum: Lc 1 17 et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ: ut convértat corda patrum in fílios, et incrédulos ad prudéntiam iustórum, paráre Dómino plebem perféctam. Lc 1 18 Et dixit Zacharías ad ángelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea procéssit in diébus suis. Lc 1 19 Et respóndens ángelus dixit ei: Ego sum Gábriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizáre. Lc 1 20 Et ecce eris tacens, et non póteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidísti verbis meis, quæ implebúntur in témpore suo. Lc 1 21 Et erat plebs exspéctans Zacharíam: et mirabántur quod tardáret ipse in templo. Lc 1 22 Egréssus autem non póterat loqui ad illos, et cognovérunt quod visiónem vidísset in templo. Et ipse erat ínnuens illis, et permánsit mutus. Lc 1 23 Et factum est, ut impléti sunt dies offícii eius, ábiit in domum suam: Lc 1 24 post hos autem dies concépit Elísabeth uxor eius, et occultábat se ménsibus quinque, dicens: Lc 1 25 Quia sic fecit mihi Dóminus in diébus, quibus respéxit auférre oppróbrium meum inter hómines. Lc 1 26 In mense autem sexto, missus est ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, Lc 1 27 ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David: et nomen vírginis María. Lc 1 28 Et ingréssus ángelus ad eam dixit: Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Lc 1 29 Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne eius, et cogitábat qualis esset ista salutátio. Lc 1 30 Et ait ángelus ei: Ne tímeas, María: invenísti enim grátiam apud Deum. Lc 1 31 Ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum: Lc 1 32 hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnábit in domo Iacob in ætérnum, Lc 1 33 et regni eius non erit finis. Lc 1 34 Dixit autem María ad ángelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Lc 1 35 Et respóndens ángelus dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te sanctum, vocábitur Fílius Dei. Lc 1 36 Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: Lc 1 37 quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Lc 1 38 Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum. Et discéssit ab illa ángelus. Lc 1 39 Exsúrgens autem María in diébus illis, ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Iuda: Lc 1 40 et intrávit in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. Lc 1 41 Et factum est, ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth: Lc 1 42 et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Lc 1 43 Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Lc 1 44 Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Lc 1 45 Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Lc 1 46 Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: Lc 1 47 et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Lc 1 48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, Lc 1 49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius, Lc 1 50 et misericórdia eius a progénie in progénies timéntibus eum. Lc 1 51 Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. Lc 1 52 Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles. Lc 1 53 Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes. Lc 1 54 Suscépit Israël púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ: Lc 1 55 sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sǽcula. Lc 1 56 Mansit autem María cum illa quasi ménsibus tribus: et revérsa est in domum suam. Lc 1 57 Elísabeth autem implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Lc 1 58 Et audiérunt vicíni et cognáti eius quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Lc 1 59 Et factum est in die octávo, venérunt circumcídere púerum, et vocábant eum nómine patris sui Zacharíam. Lc 1 60 Et respóndens mater eius, dixit: Nequáquam, sed vocábitur Ioánnes. Lc 1 61 Et dixérunt ad illam: Quia nemo est in cognatióne tua, qui vocétur hoc nómine. Lc 1 62 Innuébant autem patri eius, quem vellet vocári eum. Lc 1 63 Et póstulans pugillárem scripsit, dicens: Ioánnes est nomen eius. Et miráti sunt univérsi. Lc 1 64 Apértum est autem íllico os eius, et lingua eius, et loquebátur benedícens Deum. Lc 1 65 Et factus est timor super omnes vicínos eórum: et super ómnia montána Iudǽæ divulgabántur ómnia verba hæc: Lc 1 66 et posuérunt omnes qui audíerant in corde suo, dicéntes: Quis, putas, puer iste erit? étenim manus Dómini erat cum illo. Lc 1 67 Et Zacharías pater eius replétus est Spíritu Sancto: et prophetávit, dicens: Lc 1 68 Benedíctus Dóminus Deus Israël, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ: Lc 1 69 et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui, Lc 1 70 sicut locútus est per os sanctórum, qui a sǽculo sunt, prophetárum eius: Lc 1 71 salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium qui odérunt nos: Lc 1 72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti: Lc 1 73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, datúrum se nobis Lc 1 74 ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi Lc 1 75 in sanctitáte et iustítia coram ipso, ómnibus diébus nostris. Lc 1 76 Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius, Lc 1 77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: in remissiónem peccatórum eórum: Lc 1 78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitávit nos, óriens ex alto: Lc 1 79 illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. Lc 1 80 Puer autem crescébat, et confortabátur spíritu: et erat in desértis usque in diem ostensiónis suæ ad Israël. Lc 2 1 Factum est autem in diébus illis, éxiit edíctum a Cǽsare Augústo ut describerétur univérsus orbis. Lc 2 2 Hæc descríptio prima facta est a prǽside Sýriæ Cyríno: Lc 2 3 et ibant omnes ut profiteréntur sínguli in suam civitátem. Lc 2 4 Ascéndit autem et Ioseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Iudǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem: eo quod esset de domo et família David, Lc 2 5 ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre prægnánte. Lc 2 6 Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies ut páreret. Lc 2 7 Et péperit fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit, et reclinávit eum in præsépio: quia non erat eis locus in diversório. Lc 2 8 Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigílias noctis super gregem suum. Lc 2 9 Et ecce ángelus Dómini stetit iuxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Lc 2 10 Et dixit illis ángelus: Nolíte timére: ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo: Lc 2 11 quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Lc 2 12 Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in præsépio. Lc 2 13 Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiæ cæléstis laudántium Deum, et dicéntium: Lc 2 14 Glória in altíssimis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Lc 2 15 Et factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in cælum: pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Lc 2 16 Et venérunt festinántes: et invenérunt Maríam, et Ioseph, et infántem pósitum in præsépio. Lc 2 17 Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de púero hoc. Lc 2 18 Et omnes qui audiérunt, miráti sunt: et de his quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. Lc 2 19 María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Lc 2 20 Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos. Lc 2 21 Et postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur puer, vocátum est nomen eius Iesus, quod vocátum est ab ángelo priúsquam in útero conciperétur. Lc 2 22 Et postquam impléti sunt dies purgatiónis eius secúndum legem Móysi, tulérunt illum in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino, Lc 2 23 sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam, sanctum Dómino vocábitur: Lc 2 24 et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum, aut duos pullos columbárum. Lc 2 25 Et ecce homo erat in Ierúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste iustus, et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël: et Spíritus Sanctus erat in eo. Lc 2 26 Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini. Lc 2 27 Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, Lc 2 28 et ipse accépit eum in ulnas suas: et benedíxit Deum, et dixit: Lc 2 29 Nunc dimíttis servum tuum Dómine, secúndum verbum tuum in pace: Lc 2 30 quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, Lc 2 31 quod parásti ante fáciem ómnium populórum: Lc 2 32 lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israël. Lc 2 33 Et erat pater eius et mater mirántes super his quæ dicebántur de illo. Lc 2 34 Et benedíxit illis Símeon, et dixit ad Maríam matrem eius: Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israël, et in signum cui contradicétur: Lc 2 35 et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius, ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes. Lc 2 36 Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser: hæc procésserat in diébus multis, et víxerat cum viro suo annis septem a virginitáte sua. Lc 2 37 Et hæc vídua usque ad annos octogínta quátuor: quæ non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Lc 2 38 Et hæc, ipsa hora supervéniens, confitebátur Dómino: et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Israël. Lc 2 39 Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth. Lc 2 40 Puer autem crescébat, et confortabátur plenus sapiéntia: et grátia Dei erat in illo. Lc 2 41 Et ibant paréntes eius per omnes annos in Ierúsalem, in die solémni Paschæ. Lc 2 42 Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis Ierosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, Lc 2 43 consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius. Lc 2 44 Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Lc 2 45 Et non inveniéntes, regréssi sunt in Ierúsalem, requiréntes eum. Lc 2 46 Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. Lc 2 47 Stupébant autem omnes qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis eius. Lc 2 48 Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Lc 2 49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Lc 2 50 Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad eos. Lc 2 51 Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et mater eius conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Lc 2 52 Et Iesus proficiébat sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum et hómines. Lc 3 1 Anno autem quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Iudǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre eius tetrárcha Iturǽæ, et Trachonítidis regiónis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, Lc 3 2 sub princípibus sacerdótum Anna et Caípha: factum est verbum Dómini super Ioánnem, Zacharíæ fílium, in desérto. Lc 3 3 Et venit in omnem regiónem Iordánis, prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum, Lc 3 4 sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas eius: Lc 3 5 omnis vallis implébitur, et omnis mons, et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: Lc 3 6 et vidébit omnis caro salutáre Dei. Lc 3 7 Dicébat ergo ad turbas quæ exíbant ut baptizaréntur ab ipso: Genímina viperárum, quis osténdit vobis fúgere a ventúra ira? Lc 3 8 Fácite ergo fructus dignos pœniténtiæ, et ne cœpéritis dícere: Patrem habémus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapídibus istis suscitáre fílios Abrahæ. Lc 3 9 Iam enim secúris ad radícem árborum pósita est. Omnis ergo arbor non fáciens fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. Lc 3 10 Et interrogábant eum turbæ, dicéntes: Quid ergo faciémus? Lc 3 11 Respóndens autem dicébat illis: Qui habet duas túnicas, det non habénti: et qui habet escas, simíliter fáciat. Lc 3 12 Venérunt autem et publicáni ut baptizaréntur, et dixérunt ad illum: Magíster, quid faciémus? Lc 3 13 At ille dixit ad eos: Nihil ámplius, quam quod constitútum est vobis, faciátis. Lc 3 14 Interrogábant autem eum et mílites, dicéntes: Quid faciémus et nos? Et ait illis: Néminem concutiátis, neque calúmniam faciátis: et conténti estóte stipéndiis vestris. Lc 3 15 Existimánte autem pópulo, et cogitántibus ómnibus in córdibus suis de Ioánne, ne forte ipse esset Christus, Lc 3 16 respóndit Ioánnes, dicens ómnibus: Ego quidem aqua baptízo vos: véniet autem fórtior me, cuius non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum eius: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni: Lc 3 17 cuius ventilábrum in manu eius, et purgábit áream suam, et congregábit tríticum in hórreum suum, páleas autem combúret igni inexstinguíbili. Lc 3 18 Multa quidem et ália exhórtans evangelizábat pópulo. Lc 3 19 Heródes autem tetrárcha cum corriperétur ab illo de Herodíade uxóre fratris sui, et de ómnibus malis quæ fecit Heródes, Lc 3 20 adiécit et hoc super ómnia, et inclúsit Ioánnem in cárcere. Lc 3 21 Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus, et Iesu baptizáto, et oránte, apértum est cælum: Lc 3 22 et descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es fílius meus diléctus, in te complácui mihi. Lc 3 23 Et ipse Iesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, Lc 3 24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Ianne, qui fuit Ioseph, Lc 3 25 qui fuit Mathathíæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, Lc 3 26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathíæ, qui fuit Sémei, qui fuit Ioseph, qui fuit Iuda, Lc 3 27 qui fuit Ioánna, qui fuit Resa, qui fuit Zoróbabel, qui fuit Saláthiel, qui fuit Neri, Lc 3 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, Lc 3 29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliézer, qui fuit Iorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, Lc 3 30 qui fuit Símeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Elíakim, Lc 3 31 qui fuit Mélea, qui fuit Menna, qui fuit Máthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, Lc 3 32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naásson, Lc 3 33 qui fuit Amínadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ, Lc 3 34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, Lc 3 35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, Lc 3 36 qui fuit Cáinan, qui fuit Arpháxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech, Lc 3 37 qui fuit Mathúsale, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Maláleel, qui fuit Cáinan, Lc 3 38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Lc 4 1 Iesus autem plenus Spíritu Sancto regréssus est a Iordáne: et agebátur a Spíritu in desértum Lc 4 2 diébus quadragínta, et tentabátur a diábolo. Et nihil manducávit in diébus illis: et consummátis illis esúriit. Lc 4 3 Dixit autem illi diábolus: Si Fílius Dei es, dic lápidi huic ut panis fiat. Lc 4 4 Et respóndit ad illum Iesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Lc 4 5 Et duxit illum diábolus in montem excélsum, et osténdit illi ómnia regna orbis terræ in moménto témporis, Lc 4 6 et ait illi: Tibi dabo potestátem hanc univérsam, et glóriam illórum: quia mihi trádita sunt, et cui volo do illa. Lc 4 7 Tu ergo si adoráveris coram me, erunt tua ómnia. Lc 4 8 Et respóndens Iesus, dixit illi: Scriptum est: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies. Lc 4 9 Et duxit illum in Ierúsalem, et státuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Fílius Dei es, mitte te hinc deórsum. Lc 4 10 Scriptum est enim quod ángelis suis mandávit de te, ut consérvent te: Lc 4 11 et quia in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Lc 4 12 Et respóndens Iesus, ait illi: Dictum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum. Lc 4 13 Et consummáta omni tentatióne, diábolus recéssit ab illo, usque ad tempus. Lc 4 14 Et regréssus est Iesus in virtúte Spíritus in Galilǽam, et fama éxiit per univérsam regiónem de illo. Lc 4 15 Et ipse docébat in synagógis eórum, et magnificabátur ab ómnibus. Lc 4 16 Et venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam, et surréxit légere. Lc 4 17 Et tráditus est illi liber Isaíæ prophétæ. Et ut revólvit librum, invénit locum ubi scriptum erat: Lc 4 18 Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde, Lc 4 19 prædicáre captívis remissiónem, et cæcis visum, dimíttere confráctos in remissiónem, prædicáre annum Dómini accéptum et diem retributiónis. Lc 4 20 Et cum plicuísset librum, réddidit minístro, et sedit. Et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. Lc 4 21 Cœpit autem dícere ad illos: Quia hódie impléta est hæc scriptúra in áuribus vestris. Lc 4 22 Et omnes testimónium illi dabant: et mirabántur in verbis grátiæ, quæ procedébant de ore ipsíus, et dicébant: Nonne hic est fílius Ioseph? Lc 4 23 Et ait illis: Utique dicétis mihi hanc similitúdinem: Médice cura teípsum: quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Lc 4 24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo prophéta accéptus est in pátria sua. Lc 4 25 In veritáte dico vobis, multæ víduæ erant in diébus Elíæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et ménsibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: Lc 4 26 et ad nullam illárum missus est Elías, nisi in Sarépta Sidóniæ, ad mulíerem víduam. Lc 4 27 Et multi leprósi erant in Israël sub Eliséo prophéta: et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus. Lc 4 28 Et repléti sunt omnes in synagóga ira, hæc audiéntes. Lc 4 29 Et surrexérunt, et eiecérunt illum extra civitátem: et duxérunt illum usque ad supercílium montis, super quem cívitas illórum erat ædificáta, ut præcipitárent eum. Lc 4 30 Ipse autem tránsiens per médium illórum, ibat. Lc 4 31 Et descéndit in Caphárnaum civitátem Galilǽæ, ibíque docébat illos sábbatis. Lc 4 32 Et stupébant in doctrína eius, quia in potestáte erat sermo ipsíus. Lc 4 33 Et in synagóga erat homo habens dæmónium immúndum, et exclamávit voce magna, Lc 4 34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazaréne? venísti pérdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. Lc 4 35 Et increpávit illum Iesus, dicens: Obmutésce, et exi ab eo. Et cum proiecísset illum dæmónium in médium, éxiit ab illo, nihílque illum nócuit. Lc 4 36 Et factus est pavor in ómnibus, et colloquebántur ad ínvicem, dicéntes: Quod est hoc verbum, quia in potestáte et virtúte ímperat immúndis spirítibus, et éxeunt? Lc 4 37 Et divulgabátur fama de illo in omnem locum regiónis. Lc 4 38 Surgens autem Iesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Lc 4 39 Et stans super illam imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Lc 4 40 Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Lc 4 41 Exíbant autem dæmónia a multis clamántia, et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui: quia sciébant ipsum esse Christum. Lc 4 42 Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum ne discéderet ab eis. Lc 4 43 Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Lc 4 44 Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ. Lc 5 1 Factum est autem, cum turbæ irrúerent in eum ut audírent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth. Lc 5 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatóres autem descénderant, et lavábant rétia. Lc 5 3 Ascéndens autem in unam navim, quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et sedens docébat de navícula turbas. Lc 5 4 Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: Duc in altum, et laxáte rétia vestra in captúram. Lc 5 5 Et respóndens Simon, dixit illi: Præcéptor, per totam noctem laborántes nihil cépimus: in verbo autem tuo laxábo rete. Lc 5 6 Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem rete eórum. Lc 5 7 Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent, et adiuvárent eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navículas, ita ut pene mergeréntur. Lc 5 8 Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine. Lc 5 9 Stupor enim circumdéderat eum, et omnes qui cum illo erant, in captúra píscium, quam céperant: Lc 5 10 simíliter autem Iacóbum et Ioánnem, fílios Zebedǽi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Iesus: Noli timére: ex hoc iam hómines eris cápiens. Lc 5 11 Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secúti sunt eum. Lc 5 12 Et factum est, cum esset in una civitátum, et ecce vir plenus lepra, et videns Iesum, et prócidens in fáciem, rogávit eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. Lc 5 13 Et exténdens manum, tétigit eum dicens: Volo: mundáre. Et conféstim lepra discéssit ab illo. Lc 5 14 Et ipse præcépit illi ut némini díceret: sed, Vade, osténde te sacerdóti, et offer pro emundatióne tua, sicut præcépit Móyses, in testimónium illis. Lc 5 15 Perambulábat autem magis sermo de illo: et conveniébant turbæ multæ ut audírent, et curaréntur ab infirmitátibus suis. Lc 5 16 Ipse autem secedébat in desértum, et orábat. Lc 5 17 Et factum est in una diérum, et ipse sedébat docens. Et erant Pharisǽi sedéntes, et legis doctóres, qui vénerant ex omni castéllo Galilǽæ, et Iudǽæ, et Ierúsalem: et virtus Dómini erat ad sanándum eos. Lc 5 18 Et ecce viri portántes in lecto hóminem, qui erat paralýticus: et quærébant eum inférre, et pónere ante eum. Lc 5 19 Et non inveniéntes qua parte illum inférrent præ turba, ascendérunt supra tectum, et per tégulas summisérunt eum cum lecto in médium ante Iesum. Lc 5 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittúntur tibi peccáta tua. Lc 5 21 Et cœpérunt cogitáre scribæ et Pharisǽi, dicéntes: Quis est hic, qui lóquitur blasphémias? quis potest dimíttere peccáta, nisi solus Deus? Lc 5 22 Ut cognóvit autem Iesus cogitatiónes eórum, respóndens, dixit ad illos: Quid cogitátis in córdibus vestris? Lc 5 23 Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta: an dícere: Surge, et ámbula? Lc 5 24 Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, (ait paralýtico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Lc 5 25 Et conféstim consúrgens coram illis, tulit lectum in quo iacébat: et ábiit in domum suam, magníficans Deum. Lc 5 26 Et stupor apprehéndit omnes, et magnificábant Deum. Et repléti sunt timóre, dicéntes: Quia vídimus mirabília hódie. Lc 5 27 Et post hæc éxiit, et vidit publicánum nómine Levi, sedéntem ad telónium, et ait illi: Séquere me. Lc 5 28 Et relíctis ómnibus, surgens secútus est eum. Lc 5 29 Et fecit ei convívium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanórum, et aliórum qui cum illis erant discumbéntes. Lc 5 30 Et murmurábant Pharisǽi et scribæ eórum, dicéntes ad discípulos eius: Quare cum publicánis et peccatóribus manducátis et bíbitis? Lc 5 31 Et respóndens Iesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt médico, sed qui male habent. Lc 5 32 Non veni vocáre iustos, sed peccatóres ad pœniténtiam. Lc 5 33 At illi dixérunt ad eum: Quare discípuli Ioánnis ieiúnant frequénter, et obsecratiónes fáciunt, simíliter et Pharisæórum: tui autem edunt et bibunt? Lc 5 34 Quibus ipse ait: Numquid potéstis fílios sponsi, dum cum illis est sponsus, fácere ieiunáre? Lc 5 35 Vénient autem dies, cum ablátus fúerit ab illis sponsus: tunc ieiunábunt in illis diébus. Lc 5 36 Dicébat autem et similitúdinem ad illos: Quia nemo commissúram a novo vestiménto immíttit in vestiméntum vetus: alióquin et novum rumpit, et véteri non cónvenit commissúra a novo. Lc 5 37 Et nemo mittit vinum novum in utres véteres: alióquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundétur, et utres períbunt: Lc 5 38 sed vinum novum in utres novos mitténdum est, et útraque conservántur. Lc 5 39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus mélius est. Lc 6 1 Factum est autem in sábbato secúndo, primo, cum transíret per sata, vellébant discípuli eius spicas, et manducábant confricántes mánibus. Lc 6 2 Quidam autem Pharisæórum, dicébant illis: Quid fácitis quod non licet in sábbatis? Lc 6 3 Et respóndens Iesus ad eos, dixit: Nec hoc legístis quod fecit David, cum esurísset ipse, et qui cum illo erant? Lc 6 4 quómodo intrávit in domum Dei, et panes propositiónis sumpsit, et manducávit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducáre nisi tantum sacerdótibus? Lc 6 5 Et dicébat illis: Quia dóminus est Fílius hóminis étiam sábbati. Lc 6 6 Factum est autem in álio sábbato, ut intráret in synagógam, et docéret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat árida. Lc 6 7 Observábant autem scribæ et Pharisǽi si in sábbato curáret, ut invenírent unde accusárent eum. Lc 6 8 Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum: et ait hómini qui habébat manum áridam: Surge, et sta in médium. Et surgens stetit. Lc 6 9 Ait autem ad illos Iesus: Intérrogo vos si licet sábbatis benefácere, an male: ánimam salvam fácere, an pérdere? Lc 6 10 Et circumspéctis ómnibus dixit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit: et restitúta est manus eius. Lc 6 11 Ipsi autem repléti sunt insipiéntia, et colloquebántur ad ínvicem, quidnam fácerent Iesu. Lc 6 12 Factum est autem in illis diébus, éxiit in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Lc 6 13 Et cum dies factus esset, vocávit discípulos suos: et elégit duódecim ex ipsis (quos et apóstolos nominávit): Lc 6 14 Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andréam fratrem eius, Iacóbum, et Ioánnem, Philíppum, et Bartholomǽum, Lc 6 15 Matthǽum, et Thomam, Iacóbum Alphǽi, et Simónem, qui vocátur Zelótes, Lc 6 16 et Iudam Iacóbi, et Iudam Iscariótem, qui fuit próditor. Lc 6 17 Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum eius, et multitúdo copiósa plebis ab omni Iudǽa, et Ierúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, Lc 6 18 qui vénerant ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Lc 6 19 Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Lc 6 20 Et ipse elevátis óculis in discípulis suis, dicébat: Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. Lc 6 21 Beáti qui nunc esurítis, quia saturabímini. Beáti qui nunc fletis, quia ridébitis. Lc 6 22 Beáti éritis cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis. Lc 6 23 Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secúndum hæc enim faciébant prophétis patres eórum. Lc 6 24 Verúmtamen væ vobis divítibus, quia habétis consolatiónem vestram. Lc 6 25 Væ vobis, qui saturáti estis: quia esuriétis. Væ vobis, qui ridétis nunc: quia lugébitis et flébitis. Lc 6 26 Væ cum benedíxerint vobis hómines: secúndum hæc enim faciébant pseudoprophétis patres eórum. Lc 6 27 Sed vobis dico, qui audítis: dilígite inimícos vestros, benefácite his qui odérunt vos. Lc 6 28 Benedícite maledicéntibus vobis, et oráte pro calumniántibus vos. Lc 6 29 Et qui te pércutit in maxíllam, præbe et álteram. Et ab eo qui aufert tibi vestiméntum, étiam túnicam noli prohibére. Lc 6 30 Omni autem peténti te, tríbue: et qui aufert quæ tua sunt, ne répetas. Lc 6 31 Et prout vultis ut fáciant vobis hómines, et vos fácite illis simíliter. Lc 6 32 Et si dilígitis eos qui vos díligunt, quæ vobis est grátia? nam et peccatóres diligéntes se díligunt. Lc 6 33 Et si benefecéritis his qui vobis benefáciunt, quæ vobis est grátia? síquidem et peccatóres hoc fáciunt. Lc 6 34 Et si mútuum dedéritis his a quibus sperátis recípere, quæ grátia est vobis? nam et peccatóres peccatóribus fœnerántur, ut recípiant æquália. Lc 6 35 Verúmtamen dilígite inimícos vestros: benefácite, et mútuum date, nihil inde sperántes: et erit merces vestra multa, et éritis fílii Altíssimi, quia ipse benígnus est super ingrátos et malos. Lc 6 36 Estóte ergo misericórdes sicut et Pater vester miséricors est. Lc 6 37 Nolíte iudicáre, et non iudicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Lc 6 38 Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eádem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Lc 6 39 Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo in fóveam cadunt? Lc 6 40 Non est discípulus super magístrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magíster eius. Lc 6 41 Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? Lc 6 42 aut quómodo potes dícere fratri tuo: Frater, sine eíciam festúcam de óculo tuo: ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypócrita, éice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspícies ut edúcas festúcam de óculo fratris tui. Lc 6 43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, fáciens fructum bonum. Lc 6 44 Unaquǽque enim arbor de fructu suo cognóscitur. Neque enim de spinis cólligunt ficus: neque de rubo vindémiant uvam. Lc 6 45 Bonus homo de bono thesáuro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesáuro profert malum. Ex abundántia enim cordis os lóquitur. Lc 6 46 Quid autem vocátis me Dómine, Dómine: et non fácitis quæ dico? Lc 6 47 Omnis qui venit ad me, et audit sermónes meos, et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit: Lc 6 48 símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum, et pósuit fundaméntum super petram: inundatióne autem facta, illísum est flumen dómui illi, et non pótuit eam movére: fundáta enim erat super petram. Lc 6 49 Qui autem audit, et non facit, símilis est hómini ædificánti domum suam super terram sine fundaménto: in quam illísus est flúvius, et contínuo cécidit: et facta est ruína domus illíus magna. Lc 7 1 Cum autem implésset ómnia verba sua in aures plebis, intrávit Caphárnaum. Lc 7 2 Centuriónis autem cuiúsdam servus male habens, erat moritúrus: qui illi erat pretiósus. Lc 7 3 Et cum audísset de Iesu, misit ad eum senióres Iudæórum, rogans eum ut veníret et salváret servum eius. Lc 7 4 At illi cum veníssent ad Iesum, rogábant eum sollícite, dicéntes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: Lc 7 5 díligit enim gentem nostram, et synagógam ipse ædificávit nobis. Lc 7 6 Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centúrio amícos, dicens: Dómine, noli vexári: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: Lc 7 7 propter quod et meípsum non sum dignum arbitrátus ut venírem ad te: sed dic verbo, et sanábitur puer meus. Lc 7 8 Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites: et dico huic, Vade, et vadit: et álii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. Lc 7 9 Quo audíto Iesus mirátus est: et convérsus sequéntibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem invéni. Lc 7 10 Et revérsi, qui missi fúerant, domum, invenérunt servum, qui langúerat, sanum. Lc 7 11 Et factum est: deínceps ibat in civitátem quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli eius et turba copiósa. Lc 7 12 Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vídua erat: et turba civitátis multa cum illa. Lc 7 13 Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Lc 7 14 Et accéssit, et tétigit lóculum. (Hi autem qui portábant, stetérunt.) Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Lc 7 15 Et resédit qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Lc 7 16 Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam. Lc 7 17 Et éxiit hic sermo in univérsam Iudǽam de eo, et in omnem circa regiónem. Lc 7 18 Et nuntiavérunt Ioánni discípuli eius de ómnibus his. Lc 7 19 Et convocávit duos de discípulis suis Ioánnes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es qui ventúrus es, an álium exspectámus? Lc 7 20 Cum autem veníssent ad eum viri, dixérunt: Ioánnes Baptísta misit nos ad te dicens: Tu es qui ventúrus es, an álium exspectámus? Lc 7 21 (In ipsa autem hora multos curávit a languóribus, et plagis, et spirítibus malis, et cæcis multis donávit visum.) Lc 7 22 Et respóndens, dixit illis: Eúntes renuntiáte Ioánni quæ audístis et vidístis: quia cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: Lc 7 23 et beátus est quicúmque non fúerit scandalizátus in me. Lc 7 24 Et cum discessíssent núntii Ioánnis, cœpit de Ioánne dícere ad turbas: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? Lc 7 25 Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus véstibus indútum? Ecce qui in veste pretiósa sunt et delíciis, in dómibus regum sunt. Lc 7 26 Sed quid exístis vidére? prophétam? Utique dico vobis, et plus quam prophétam: Lc 7 27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. Lc 7 28 Dico enim vobis: maior inter natos mulíerum prophéta Ioánne Baptísta nemo est: qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. Lc 7 29 Et omnis pópulus áudiens et publicáni, iustificavérunt Deum, baptizáti baptísmo Ioánnis. Lc 7 30 Pharisǽi autem et legisperíti consílium Dei sprevérunt in semetípsos, non baptizáti ab eo. Lc 7 31 Ait autem Dóminus: Cui ergo símiles dicam hómines generatiónis huius? et cui símiles sunt? Lc 7 32 Símiles sunt púeris sedéntibus in foro, et loquéntibus ad ínvicem, et dicéntibus: Cantávimus vobis tíbiis, et non saltástis: lamentávimus, et non plorástis. Lc 7 33 Venit enim Ioánnes Baptísta, neque mandúcans panem, neque bibens vinum, et dícitis: Dæmónium habet. Lc 7 34 Venit Fílius hóminis mandúcans, et bibens, et dícitis: Ecce homo devorátor, et bibens vinum, amícus publicanórum et peccatórum. Lc 7 35 Et iustificáta est sapiéntia ab ómnibus fíliis suis. Lc 7 36 Rogábat autem illum quidam de Pharisǽis ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum Pharisǽi discúbuit. Lc 7 37 Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit quod accubuísset in domo Pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: Lc 7 38 et stans retro secus pedes eius, lácrymis cœpit rigáre pedes eius, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes eius, et unguénto ungébat. Lc 7 39 Videns autem Pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset prophéta, sciret útique quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Lc 7 40 Et respóndens Iesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Lc 7 41 Duo debitóres erant cuídam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Lc 7 42 Non habéntibus illis unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Lc 7 43 Respóndens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte iudicásti. Lc 7 44 Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrymis rigávit pedes meos, et capíllis suis tersit. Lc 7 45 Osculum mihi non dedísti: hæc autem ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Lc 7 46 Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Lc 7 47 Propter quod dico tibi: remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Lc 7 48 Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Lc 7 49 Et cœpérunt qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic qui étiam peccáta dimíttit? Lc 7 50 Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Lc 8 1 Et factum est deínceps, et ipse iter faciébat per civitátes, et castélla prǽdicans, et evangelízans regnum Dei: et duódecim cum illo, Lc 8 2 et mulíeres áliquæ, quæ erant curátæ a spirítibus malígnis et infirmitátibus: María, quæ vocátur Magdaléne, de qua septem dæmónia exíerant, Lc 8 3 et Ioánna uxor Chusæ procuratóris Heródis, et Susánna, et áliæ multæ, quæ ministrábant ei de facultátibus suis. Lc 8 4 Cum autem turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem: Lc 8 5 Exiit qui séminat, semináre semen suum. Et dum séminat, áliud cécidit secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud. Lc 8 6 Et áliud cécidit supra petram: et natum áruit, quia non habébat humórem. Lc 8 7 Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. Lc 8 8 Et áliud cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum céntuplum. Hæc dicens clamábat: Qui habet aures audiéndi, áudiat. Lc 8 9 Interrogábant autem eum discípuli eius, quæ esset hæc parábola. Lc 8 10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non vídeant, et audiéntes non intélligant. Lc 8 11 Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei. Lc 8 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt: deínde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. Lc 8 13 Nam qui supra petram, qui cum audíerint, cum gáudio suscípiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Lc 8 14 Quod autem in spinas cécidit: hi sunt qui audiérunt, et a sollicitudínibus, et divítiis, et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum. Lc 8 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia. Lc 8 16 Nemo autem lucérnam accéndens, óperit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelábrum ponit, ut intrántes vídeant lumen. Lc 8 17 Non est enim occúltum, quod non manifestétur: nec abscónditum, quod non cognoscátur, et in palam véniat. Lc 8 18 Vidéte ergo quómodo audiátis. Qui enim habet, dábitur illi: et quicúmque non habet, étiam quod putat se habére, auferétur ab illo. Lc 8 19 Venérunt autem ad illum mater et fratres eius, et non póterant adíre eum præ turba. Lc 8 20 Et nuntiátum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, voléntes te vidére. Lc 8 21 Qui respóndens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei áudiunt et fáciunt. Lc 8 22 Factum est autem in una diérum: et ipse ascéndit in navículam, et discípuli eius, et ait ad illos: Transfretémus trans stagnum. Et ascendérunt. Lc 8 23 Et navigántibus illis, obdormívit, et descéndit procélla venti in stagnum, et complebántur, et periclitabántur. Lc 8 24 Accedéntes autem suscitavérunt eum, dicéntes: Præcéptor, perímus. At ille surgens, increpávit ventum, et tempestátem aquæ, et cessávit: et facta est tranquíllitas. Lc 8 25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timéntes, miráti sunt ad ínvicem, dicéntes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari ímperat, et obédiunt ei? Lc 8 26 Et navigavérunt ad regiónem Gerasenórum, quæ est contra Galilǽam. Lc 8 27 Et cum egréssus esset ad terram, occúrrit illi vir quidam, qui habébat dæmónium iam tempóribus multis, et vestiménto non induebátur, neque in domo manébat, sed in monuméntis. Lc 8 28 Is, ut vidit Iesum, prócidit ante illum: et exclámans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Iesu Fili Dei Altíssimi? óbsecro te, ne me tórqueas. Lc 8 29 Præcipiébat enim spirítui immúndo ut exíret ab hómine. Multis enim tempóribus arripiébat illum, et vinciebátur caténis, et compédibus custodítus. Et ruptis vínculis agebátur a dæmónio in desérta. Lc 8 30 Interrogávit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Légio: quia intráverant dæmónia multa in eum. Lc 8 31 Et rogábant illum ne imperáret illis ut in abýssum irent. Lc 8 32 Erat autem ibi grex porcórum multórum pascéntium in monte: et rogábant eum, ut permítteret eis in illos íngredi. Et permísit illis. Lc 8 33 Exiérunt ergo dæmónia ab hómine, et intravérunt in porcos: et ímpetu ábiit grex per præceps in stagnum, et suffocátus est. Lc 8 34 Quod ut vidérunt factum qui pascébant, fugérunt, et nuntiavérunt in civitátem et in villas. Lc 8 35 Exiérunt autem vidére quod factum est, et venérunt ad Iesum, et invenérunt hóminem sedéntem, a quo dæmónia exíerant, vestítum ac sana mente, ad pedes eius, et timuérunt. Lc 8 36 Nuntiavérunt autem illis et qui víderant, quómodo sanus factus esset a legióne: Lc 8 37 et rogavérunt illum omnis multitúdo regiónis Gerasenórum ut discéderet ab ipsis: quia magno timóre tenebántur. Ipse autem ascéndens navim, revérsus est. Lc 8 38 Et rogábat illum vir, a quo dæmónia exíerant, ut cum eo esset. Dimísit autem eum Iesus, dicens: Lc 8 39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et ábiit per univérsam civitátem, prǽdicans quanta illi fecísset Iesus. Lc 8 40 Factum est autem cum rediísset Iesus, excépit illum turba: erant enim omnes exspectántes eum. Lc 8 41 Et ecce venit vir, cui nomen Iáirus, et ipse princeps synagógæ erat: et cécidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intráret in domum eius, Lc 8 42 quia única fília erat ei fere annórum duódecim, et hæc moriebátur. Et cóntigit, dum iret, a turba comprimebátur. Lc 8 43 Et múlier quædam erat in fluxu sánguinis ab annis duódecim, quæ in médicos erogáverat omnem substántiam suam, nec ab ullo pótuit curári: Lc 8 44 accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti eius: et conféstim stetit fluxus sánguinis eius. Lc 8 45 Et ait Iesus: Quis est, qui me tétigit? Negántibus autem ómnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præcéptor, turbæ te cómprimunt, et afflígunt, et dicis: Quis me tétigit? Lc 8 46 Et dicit Iesus: Tétigit me áliquis: nam ego novi virtútem de me exiísse. Lc 8 47 Videns autem múlier, quia non látuit, tremens venit, et prócidit ante pedes eius: et ob quam causam tetígerit eum, indicávit coram omni pópulo: et quemádmodum conféstim sanáta sit. Lc 8 48 At ipse dixit ei: Fília, fides tua salvam te fecit: vade in pace. Lc 8 49 Adhuc illo loquénte, venit quidam ad príncipem synagógæ, dicens ei: Quia mórtua est fília tua, noli vexáre illum. Lc 8 50 Iesus autem, audíto hoc verbo, respóndit patri puéllæ: Noli timére, crede tantum, et salva erit. Lc 8 51 Et cum venísset domum, non permísit intráre secum quemquam, nisi Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem, et patrem, et matrem puéllæ. Lc 8 52 Flebant autem omnes, et plangébant illam. At ille dixit: Nolíte flere: non est mórtua puélla, sed dormit. Lc 8 53 Et deridébant eum, sciéntes quod mórtua esset. Lc 8 54 Ipse autem tenens manum eius clamávit, dicens: Puélla, surge. Lc 8 55 Et revérsus est spíritus eius, et surréxit contínuo. Et iussit illi dari manducáre. Lc 8 56 Et stupuérunt paréntes eius, quibus præcépit ne alícui dícerent quod factum erat. Lc 9 1 Convocátis autem duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Lc 9 2 Et misit illos prædicáre regnum Dei, et sanáre infírmos. Lc 9 3 Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Lc 9 4 Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte, et inde ne exeátis. Lc 9 5 Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Lc 9 6 Egréssi autem circuíbant per castélla evangelizántes, et curántes ubíque. Lc 9 7 Audívit autem Heródes tetrárcha ómnia quæ fiébant ab eo, et hæsitábat eo quod dicerétur Lc 9 8 a quibúsdam: Quia Ioánnes surréxit a mórtuis: a quibúsdam vero: Quia Elías appáruit: ab áliis autem: Quia prophéta unus de antíquis surréxit. Lc 9 9 Et ait Heródes: Ioánnem ego decollávi: quis est autem iste, de quo ego tália áudio? Et quærébat vidére eum. Lc 9 10 Et revérsi Apóstoli, narravérunt illi quæcúmque fecérunt: et assúmptis illis secéssit seórsum in locum desértum, qui est Bethsáidæ. Lc 9 11 Quod cum cognovíssent turbæ, secútæ sunt illum: et excépit eos, et loquebátur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigébant, sanábat. Lc 9 12 Dies autem cœ́perat declináre, et accedéntes duódecim dixérunt illi: Dimítte turbas, ut eúntes in castélla villásque quæ circa sunt, divértant, et invéniant escas: quia hic in loco desérto sumus. Lc 9 13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducáre. At illi dixérunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eámus, et emámus in omnem hanc turbam escas. Lc 9 14 Erant autem fere viri quinque míllia. Ait autem ad discípulos suos: Fácite illos discúmbere per convívia quinquagénos. Lc 9 15 Et ita fecérunt: et discúmbere fecérunt omnes. Lc 9 16 Accéptis autem quinque pánibus et duóbus píscibus, respéxit in cælum, et benedíxit illis: et fregit, et distríbuit discípulis suis, ut pónerent ante turbas. Lc 9 17 Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. Et sublátum est quod supérfuit illis, fragmentórum cóphini duódecim. Lc 9 18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discípuli: et interrogávit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? Lc 9 19 At illi respondérunt, et dixérunt: Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero quia unus prophéta de prióribus surréxit. Lc 9 20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. Lc 9 21 At ille íncrepans illos, præcépit ne cui dícerent hoc, Lc 9 22 dicens: Quia opórtet Fílium hóminis multa pati, et reprobári a senióribus, et princípibus sacerdótum, et scribis, et occídi, et tértia die resúrgere. Lc 9 23 Dicébat autem ad omnes: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam quotídie, et sequátur me. Lc 9 24 Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam: nam qui perdíderit ánimam suam propter me, salvam fáciet illam. Lc 9 25 Quid enim próficit homo, si lucrétur univérsum mundum, se autem ipsum perdat, et detriméntum sui fáciat? Lc 9 26 Nam qui me erubúerit, et meos sermónes: hunc Fílius hóminis erubéscet cum vénerit in maiestáte sua, et Patris, et sanctórum angelórum. Lc 9 27 Dico autem vobis vere: sunt áliqui hic stantes, qui non gustábunt mortem donec vídeant regnum Dei. Lc 9 28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assúmpsit Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem, et ascéndit in montem ut oráret. Lc 9 29 Et facta est, dum oráret, spécies vultus eius áltera: et vestítus eius albus et refúlgens. Lc 9 30 Et ecce duo viri loquebántur cum illo. Erant autem Móyses et Elías, Lc 9 31 visi in maiestáte: et dicébant excéssum eius, quem completúrus erat in Ierúsalem. Lc 9 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, graváti erant somno. Et evigilántes vidérunt maiestátem eius, et duos viros qui stabant cum illo. Lc 9 33 Et factum est cum discéderent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Præcéptor, bonum est nos hic esse: et faciámus tria tabernácula, unum tibi, et unum Móysi, et unum Elíæ: nésciens quid díceret. Lc 9 34 Hæc autem illo loquénte, facta est nubes, et obumbrávit eos: et timuérunt, intrántibus illis in nubem. Lc 9 35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, ipsum audíte. Lc 9 36 Et dum fíeret vox, invéntus est Iesus solus. Et ipsi tacuérunt, et némini dixérunt in illis diébus quidquam ex his quæ víderant. Lc 9 37 Factum est autem in sequénti die, descendéntibus illis de monte, occúrrit illis turba multa. Lc 9 38 Et ecce vir de turba exclamávit, dicens: Magíster, óbsecro te, réspice in fílium meum quia únicus est mihi: Lc 9 39 et ecce spíritus apprehéndit eum, et súbito clamat, et elídit, et díssipat eum cum spuma, et vix discédit dilánians eum: Lc 9 40 et rogávi discípulos tuos ut eícerent illum, et non potuérunt. Lc 9 41 Respóndens autem Iesus, dixit: O generátio infidélis, et pervérsa, úsquequo ero apud vos, et pátiar vos? adduc huc fílium tuum. Lc 9 42 Et cum accéderet, elísit illum dæmónium, et dissipávit. Lc 9 43 Et increpávit Iesus spíritum immúndum, et sanávit púerum, et réddidit illum patri eius. Lc 9 44 Stupébant autem omnes in magnitúdine Dei: omnibúsque mirántibus in ómnibus quæ faciébat, dixit ad discípulos suos: Pónite vos in córdibus vestris sermónes istos: Fílius enim hóminis futúrum est ut tradátur in manus hóminum. Lc 9 45 At illi ignorábant verbum istud, et erat velátum ante eos ut non sentírent illud: et timébant eum interrogáre de hoc verbo. Lc 9 46 Intrávit autem cogitátio in eos quis eórum maior esset. Lc 9 47 At Iesus videns cogitatiónes cordis illórum, apprehéndit púerum, et státuit illum secus se, Lc 9 48 et ait illis: Quicúmque suscéperit púerum istum in nómine meo, me récipit: et quicúmque me recéperit, récipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est. Lc 9 49 Respóndens autem Ioánnes dixit: Præcéptor, vídimus quemdam in nómine tuo eiciéntem dæmónia, et prohibúimus eum: quia non séquitur nobíscum. Lc 9 50 Et ait ad illum Iesus: Nolíte prohibére: qui enim non est advérsum vos, pro vobis est. Lc 9 51 Factum est autem dum compleréntur dies assumptiónis eius, et ipse fáciem suam firmávit ut iret in Ierúsalem. Lc 9 52 Et misit núntios ante conspéctum suum: et eúntes intravérunt in civitátem Samaritanórum ut parárent illi. Lc 9 53 Et non recepérunt eum, quia fácies eius erat eúntis in Ierúsalem. Lc 9 54 Cum vidíssent autem discípuli eius Iacóbus et Ioánnes, dixérunt: Dómine, vis dícimus ut ignis descéndat de cælo, et consúmat illos? Lc 9 55 Et convérsus increpávit illos, dicens: Nescítis cuius spíritus estis. Lc 9 56 Fílius hóminis non venit ánimas pérdere, sed salváre. Et abiérunt in áliud castéllum. Lc 9 57 Factum est autem: ambulántibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocúmque íeris. Lc 9 58 Dixit illi Iesus: Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos: Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. Lc 9 59 Ait autem ad álterum: Séquere me: ille autem dixit: Dómine, permítte mihi primum ire, et sepelíre patrem meum. Lc 9 60 Dixítque ei Iesus: Sine ut mórtui sepéliant mórtuos suos: tu autem vade, et annúntia regnum Dei. Lc 9 61 Et ait alter: Sequar te Dómine, sed permítte mihi primum renuntiáre his quæ domi sunt. Lc 9 62 Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad arátrum, et respíciens retro, aptus est regno Dei. Lc 10 1 Post hæc autem designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Lc 10 2 Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Lc 10 3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Lc 10 4 Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. Lc 10 5 In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: Lc 10 6 et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. Lc 10 7 In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Lc 10 8 Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: Lc 10 9 et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei. Lc 10 10 In quamcúmque autem civitátem intravéritis, et non suscéperint vos, exeúntes in platéas eius, dícite: Lc 10 11 Etiam púlverem, qui adhǽsit nobis de civitáte vestra, extérgimus in vos: tamen hoc scitóte, quia appropinquávit regnum Dei. Lc 10 12 Dico vobis, quia Sódomis in die illa remíssius erit, quam illi civitáti. Lc 10 13 Væ tibi Corózain! væ tibi Bethsáida! quia si in Tyro et Sidóne factæ fuíssent virtútes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilício et cínere sedéntes pœnitérent. Lc 10 14 Verúmtamen Tyro et Sidóni remíssius erit in iudício, quam vobis. Lc 10 15 Et tu Caphárnaum, usque ad cælum exaltáta, usque ad inférnum demergéris. Lc 10 16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Lc 10 17 Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: Dómine, étiam dæmónia subiciúntur nobis in nómine tuo. Lc 10 18 Et ait illis: Vidébam Sátanam sicut fulgor de cælo cadéntem. Lc 10 19 Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes, et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Lc 10 20 Verúmtamen in hoc nolíte gaudére quia spíritus vobis subiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cælis. Lc 10 21 In ipsa hora exsultávit Spíritu Sancto, et dixit: Confíteor tibi Pater, Dómine cæli et terræ, quod abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Etiam Pater: quóniam sic plácuit ante te. Lc 10 22 Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Fílius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Lc 10 23 Et convérsus ad discípulos suos, dixit: Beáti óculi qui vident quæ vos vidétis. Lc 10 24 Dico enim vobis quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos vidétis, et non vidérunt: et audíre quæ audítis, et non audiérunt. Lc 10 25 Et ecce quidam legisperítus surréxit tentans illum, et dicens: Magíster, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo? Lc 10 26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? Lc 10 27 Ille respóndens dixit: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis, et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum. Lc 10 28 Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et vives. Lc 10 29 Ille autem volens iustificáre seípsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus próximus? Lc 10 30 Suscípiens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Ierúsalem in Iéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt semivívo relícto. Lc 10 31 Accidit autem ut sacérdos quidam descénderet eádem via: et viso illo præterívit. Lc 10 32 Simíliter et Levíta, cum esset secus locum, et vidéret eum, pertránsiit. Lc 10 33 Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. Lc 10 34 Et apprópians alligávit vúlnera eius, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in iuméntum suum, duxit in stábulum, et curam eius egit. Lc 10 35 Et áltera die prótulit duos denários, et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero reddam tibi. Lc 10 36 Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes? Lc 10 37 At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac simíliter. Lc 10 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intrávit in quoddam castéllum: et múlier quædam, Martha nómine, excépit illum in domum suam, Lc 10 39 et huic erat soror nómine María, quæ étiam sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. Lc 10 40 Martha autem satagébat circa frequens ministérium: quæ stetit, et ait: Dómine, non est tibi curæ quod soror mea relíquit me solam ministráre? dic ergo illi ut me ádiuvet. Lc 10 41 Et respóndens dixit illi Dóminus: Martha, Martha, sollícita es, et turbáris erga plúrima, Lc 10 42 porro unum est necessárium. María óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea. Lc 11 1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessávit, dixit unus ex discípulis eius ad eum: Dómine, doce nos oráre, sicut dócuit et Ioánnes discípulos suos. Lc 11 2 Et ait illis: Cum orátis, dícite: Pater, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Lc 11 3 Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Lc 11 4 Et dimítte nobis peccáta nostra, síquidem et ipsi dimíttimus omni debénti nobis. Et ne nos indúcas in tentatiónem. Lc 11 5 Et ait ad illos: Quis vestrum habébit amícum, et ibit ad illum média nocte, et dicet illi: Amíce, cómmoda mihi tres panes, Lc 11 6 quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum, Lc 11 7 et ille de intus respóndens dicat: Noli mihi moléstus esse, iam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli: non possum súrgere, et dare tibi. Lc 11 8 Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amícus eius sit, propter improbitátem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessários. Lc 11 9 Et ego dico vobis: Pétite, et dábitur vobis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Lc 11 10 Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quærit, ínvenit: et pulsánti aperiétur. Lc 11 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lápidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpéntem dabit illi? Lc 11 12 aut si petíerit ovum, numquid porríget illi scorpiónem? Lc 11 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit Spíritum bonum peténtibus se? Lc 11 14 Et erat eíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum eiecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Lc 11 15 Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe dæmoniórum éicit dæmónia. Lc 11 16 Et álii tentántes, signum de cælo quærébant ab eo. Lc 11 17 Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. Lc 11 18 Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum eius? quia dícitis in Beélzebub me eícere dæmónia. Lc 11 19 Si autem ego in Beélzebub eício dæmónia: fílii vestri in quo eíciunt? ídeo ipsi iúdices vestri erunt. Lc 11 20 Porro si in dígito Dei eício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Lc 11 21 Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea quæ póssidet. Lc 11 22 Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma eius áuferet, in quibus confidébat, et spólia eius distríbuet. Lc 11 23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit. Lc 11 24 Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non invéniens dicit: Revértar in domum meam unde exívi. Lc 11 25 Et cum vénerit, ínvenit eam scopis mundátam, et ornátam. Lc 11 26 Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum, nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus peióra prióribus. Lc 11 27 Factum est autem, cum hæc díceret: extóllens vocem quædam múlier de turba dixit illi: Beátus venter qui te portávit, et úbera quæ suxísti. Lc 11 28 At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud. Lc 11 29 Turbis autem concurréntibus cœpit dícere: Generátio hæc, generátio nequam est: signum quærit, et signum non dábitur ei, nisi signum Ionæ prophétæ. Lc 11 30 Nam sicut fuit Ionas signum Ninivítis, ita erit et Fílius hóminis generatióni isti. Lc 11 31 Regína austri surget in iudício cum viris generatiónis huius, et condemnábit illos: quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis: et ecce plus quam Sálomon hic. Lc 11 32 Viri Ninivítæ surgent in iudício cum generatióne hac, et condemnábunt illam: quia pœniténtiam egérunt ad prædicatiónem Ionæ, et ecce plus quam Ionas hic. Lc 11 33 Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur, lumen vídeant. Lc 11 34 Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Lc 11 35 Vide ergo ne lumen quod in te est, ténebræ sint. Lc 11 36 Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te. Lc 11 37 Et cum loquerétur, rogávit illum quidam Pharisǽus ut prandéret apud se. Et ingréssus recúbuit. Lc 11 38 Pharisǽus autem cœpit intra se réputans dícere, quare non baptizátus esset ante prándium. Lc 11 39 Et ait Dóminus ad illum: Nunc vos Pharisǽi, quod déforis est cálicis et catíni, mundátis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapína et iniquitáte. Lc 11 40 Stulti! nonne qui fecit quod déforis est, étiam id quod deíntus est fecit? Lc 11 41 Verúmtamen quod súperest, date eleemósynam: et ecce ómnia munda sunt vobis. Lc 11 42 Sed væ vobis, Pharisǽis, quia decimátis mentham, et rutam, et omne olus, et præterítis iudícium et caritátem Dei: hæc autem opórtuit fácere, et illa non omíttere. Lc 11 43 Væ vobis, Pharisǽis, quia dilígitis primas cáthedras in synagógis, et salutatiónes in foro. Lc 11 44 Væ vobis, quia estis ut monuménta, quæ non ápparent, et hómines ambulántes supra, nésciunt. Lc 11 45 Respóndens autem quidam ex legisperítis, ait illi: Magíster, hæc dicens étiam contuméliam nobis facis. Lc 11 46 At ille ait: Et vobis legisperítis væ: quia onerátis hómines onéribus, quæ portáre non possunt, et ipsi uno dígito vestro non tángitis sárcinas. Lc 11 47 Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Lc 11 48 Profécto testificámini quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Lc 11 49 Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas, et apóstolos, et ex illis occídent, et persequéntur: Lc 11 50 ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, Lc 11 51 a sánguine Abel, usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne. Lc 11 52 Væ vobis, legisperítis, quia tulístis clavem sciéntiæ: ipsi non introístis, et eos qui introíbant, prohibuístis. Lc 11 53 Cum autem hæc ad illos díceret, cœpérunt Pharisǽi et legisperíti gráviter insístere, et os eius opprímere de multis, Lc 11 54 insidiántes ei, et quæréntes áliquid cápere de ore eius, ut accusárent eum. Lc 12 1 Multis autem turbis circumstántibus, ita ut se ínvicem conculcárent, cœpit dícere ad discípulos suos: Atténdite a ferménto Pharisæórum, quod est hypócrisis. Lc 12 2 Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Lc 12 3 Quóniam quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Lc 12 4 Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Lc 12 5 Osténdam autem vobis quem timeátis: timéte eum qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam: ita dico vobis, hunc timéte. Lc 12 6 Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Lc 12 7 sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Lc 12 8 Dico autem vobis: Omnis quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram ángelis Dei: Lc 12 9 qui autem negáverit me coram homínibus, negábitur coram ángelis Dei. Lc 12 10 Et omnis qui dicit verbum in Fílium hóminis, remittétur illi: ei autem qui in Spíritum Sanctum blasphemáverit, non remittétur. Lc 12 11 Cum autem indúcent vos in synagógas, et ad magistrátus, et potestátes, nolíte sollíciti esse quáliter, aut quid respondeátis, aut quid dicátis. Lc 12 12 Spíritus enim Sanctus docébit vos in ipsa hora quid opórteat vos dícere. Lc 12 13 Ait autem ei quidam de turba: Magíster, dic fratri meo ut dívidat mecum hereditátem. Lc 12 14 At ille dixit illi: Homo, quis me constítuit iúdicem, aut divisórem super vos? Lc 12 15 Dixítque ad illos: Vidéte, et cavéte ab omni avarítia: quia non in abundántia cuiúsquam vita eius est ex his quæ póssidet. Lc 12 16 Dixit autem similitúdinem ad illos, dicens: Hóminis cuiúsdam dívitis úberes fructus ager áttulit: Lc 12 17 et cogitábat intra se dicens: Quid fáciam, quia non hábeo quo cóngregem fructus meos? Lc 12 18 Et dixit: Hoc fáciam: déstruam hórrea mea, et maióra fáciam: et illuc congregábo ómnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, Lc 12 19 et dicam ánimæ meæ: Anima, habes multa bona pósita in annos plúrimos: requiésce, cómede, bibe, epuláre. Lc 12 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte ánimam tuam répetunt a te: quæ autem parásti, cuius erunt? Lc 12 21 Sic est qui sibi thesaurízat, et non est in Deum dives. Lc 12 22 Dixítque ad discípulos suos: Ideo dico vobis, nolíte sollíciti esse ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori quid induámini. Lc 12 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestiméntum. Lc 12 24 Consideráte corvos, quia non séminant, neque metunt, quibus non est cellárium, neque hórreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? Lc 12 25 Quis autem vestrum cogitándo potest adícere ad statúram suam cúbitum unum? Lc 12 26 Si ergo neque quod mínimum est potéstis, quid de céteris sollíciti estis? Lc 12 27 Consideráte lília quómodo crescunt: non labórant, neque nent: dico autem vobis, nec Sálomon in omni glória sua vestiebátur sicut unum ex istis. Lc 12 28 Si autem fœnum, quod hódie est in agro, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusíllæ fídei? Lc 12 29 Et vos nolíte quǽrere quid manducétis, aut quid bibátis: et nolíte in sublíme tolli: Lc 12 30 hæc enim ómnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quóniam his indigétis. Lc 12 31 Verúmtamen quǽrite primum regnum Dei, et iustítiam eius: et hæc ómnia adiciéntur vobis. Lc 12 32 Nolíte timére pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Lc 12 33 Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis: quo fur non apprópriat, neque tínea corrúmpit. Lc 12 34 Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Lc 12 35 Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, Lc 12 36 et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Lc 12 37 Beáti servi illi quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Lc 12 38 Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Lc 12 39 Hoc autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Lc 12 40 Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet. Lc 12 41 Ait autem ei Petrus: Dómine, ad nos dicis hanc parábolam, an et ad omnes? Lc 12 42 Dixit autem Dóminus: Quis, putas, est fidélis dispensátor, et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Lc 12 43 Beátus ille servus quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem. Lc 12 44 Vere dico vobis, quóniam supra ómnia quæ póssidet, constítuet illum. Lc 12 45 Quod si díxerit servus ille in corde suo: Moram facit dóminus meus veníre: et cœ́perit percútere servos, et ancíllas, et édere, et bíbere, et inebriári: Lc 12 46 véniet dóminus servi illíus in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dívidet eum, partémque eius cum infidélibus ponet. Lc 12 47 Ille autem servus qui cognóvit voluntátem dómini sui, et non præparávit, et non fecit secúndum voluntátem eius, vapulábit multis: Lc 12 48 qui autem non cognóvit, et fecit digna plagis, vapulábit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quærétur ab eo: et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo. Lc 12 49 Ignem veni míttere in terram, et quid volo nisi ut accendátur? Lc 12 50 Baptísmo autem hábeo baptizári: et quómodo coárctor usque dum perficiátur? Lc 12 51 Putátis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separatiónem: Lc 12 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divísi, tres in duos, et duo in tres Lc 12 53 dividéntur: pater in fílium, et fílius in patrem suum, mater in fíliam, et fília in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. Lc 12 54 Dicébat autem et ad turbas: Cum vidéritis nubem oriéntem ab occásu, statim dícitis: Nimbus venit: et ita fit. Lc 12 55 Et cum austrum flantem, dícitis: Quia æstus erit: et fit. Lc 12 56 Hypócritæ! fáciem cæli et terræ nostis probáre: hoc autem tempus quómodo non probátis? Lc 12 57 quid autem et a vobis ipsis non iudicátis quod iustum est? Lc 12 58 Cum autem vadis cum adversário tuo ad príncipem, in via da óperam liberári ab illo, ne forte trahat te ad iúdicem, et iudex tradat te exactóri, et exáctor mittat te in cárcerem. Lc 12 59 Dico tibi, non éxies inde, donec étiam novíssimum minútum reddas. Lc 13 1 Aderant autem quidam ipso in témpore, nuntiántes illi de Galilǽis, quorum sánguinem Pilátus míscuit cum sacrifíciis eórum. Lc 13 2 Et respóndens dixit illis: Putátis quod hi Galilǽi præ ómnibus Galilǽis peccatóres fúerint, quia tália passi sunt? Lc 13 3 Non, dico vobis: sed nisi pœniténtiam habuéritis, omnes simíliter períbitis. Lc 13 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cécidit turris in Síloë, et occídit eos: putátis quia et ipsi debitóres fúerint præter omnes hómines habitántes in Ierúsalem? Lc 13 5 Non, dico vobis: sed si pœniténtiam non egéritis, omnes simíliter períbitis. Lc 13 6 Dicébat autem et hanc similitúdinem: Arborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invénit. Lc 13 7 Dixit autem ad cultórem víneæ: Ecce anni tres sunt ex quo vénio quærens fructum in ficúlnea hac, et non invénio: succíde ergo illam: ut quid étiam terram óccupat? Lc 13 8 At ille respóndens, dicit illi: Dómine dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam, et mittam stércora, Lc 13 9 et síquidem fécerit fructum: sin autem, in futúrum succídes eam. Lc 13 10 Erat autem docens in synagóga eórum sábbatis. Lc 13 11 Et ecce múlier, quæ habébat spíritum infirmitátis annis decem et octo: et erat inclináta, nec omníno póterat sursum respícere. Lc 13 12 Quam cum vidéret Iesus, vocávit eam ad se, et ait illi: Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua. Lc 13 13 Et impósuit illi manus, et conféstim erécta est, et glorificábat Deum. Lc 13 14 Respóndens autem archisynagógus, indígnans quia sábbato curásset Iesus, dicébat turbæ: Sex dies sunt in quibus opórtet operári: in his ergo veníte, et curámini, et non in die sábbati. Lc 13 15 Respóndens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritæ, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum, aut ásinum a præsépio, et ducit adaquáre? Lc 13 16 Hanc autem fíliam Abrahæ, quam alligávit Sátanas, ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati? Lc 13 17 Et cum hæc díceret, erubescébant omnes adversárii eius: et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quæ glorióse fiébant ab eo. Lc 13 18 Dicébat ergo: Cui símile est regnum Dei, et cui símile æstimábo illud? Lc 13 19 Símile est grano sinápis, quod accéptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in árborem magnam: et vólucres cæli requievérunt in ramis eius. Lc 13 20 Et íterum dixit: Cui símile æstimábo regnum Dei? Lc 13 21 Símile est ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ sata tria, donec fermentarétur totum. Lc 13 22 Et ibat per civitátes et castélla, docens, et iter fáciens in Ierúsalem. Lc 13 23 Ait autem illi quidam: Dómine, si pauci sunt, qui salvántur? Ipse autem dixit ad illos: Lc 13 24 Conténdite intráre per angústam portam: quia multi, dico vobis, quærent intráre, et non póterunt. Lc 13 25 Cum autem intráverit paterfamílias, et cláuserit óstium, incipiétis foris stare, et pulsáre óstium, dicéntes: Dómine, áperi nobis: et respóndens dicet vobis: Néscio vos unde sitis: Lc 13 26 tunc incipiétis dícere: Manducávimus coram te, et bíbimus, et in platéis nostris docuísti. Lc 13 27 Et dicet vobis: Néscio vos unde sitis: discédite a me omnes operárii iniquitátis. Lc 13 28 Ibi erit fletus et stridor déntium: cum vidéritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes prophétas in regno Dei, vos autem expélli foras. Lc 13 29 Et vénient ab oriénte, et occidénte, et aquilóne, et austro, et accúmbent in regno Dei. Lc 13 30 Et ecce sunt novíssimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novíssimi. Lc 13 31 In ipsa die accessérunt quidam Pharisæórum, dicéntes illi: Exi, et vade hinc: quia Heródes vult te occídere. Lc 13 32 Et ait illis: Ite, et dícite vulpi illi: Ecce eício dæmónia, et sanitátes perfício hódie, et cras, et tértia die consúmmor. Lc 13 33 Verúmtamen opórtet me hódie et cras et sequénti die ambuláre: quia non capit prophétam períre extra Ierúsalem. Lc 13 34 Ierúsalem, Ierúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos qui mittúntur ad te, quóties vólui congregáre fílios tuos quemádmodum avis nidum suum sub pennis, et noluísti? Lc 13 35 Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico autem vobis, quia non vidébitis me donec véniat cum dicétis: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Lc 14 1 Et factum est cum intráret Iesus in domum cuiúsdam príncipis Pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Lc 14 2 Et ecce homo quidam hydrópicus erat ante illum. Lc 14 3 Et respóndens Iesus dixit ad legisperítos et Pharisǽos, dicens: Si licet sábbato curáre? Lc 14 4 At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum, ac dimísit. Lc 14 5 Et respóndens ad illos dixit: Cuius vestrum ásinus, aut bos in púteum cadet, et non contínuo éxtrahet illum die sábbati? Lc 14 6 Et non póterant ad hæc respondére illi. Lc 14 7 Dicébat autem et ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: Lc 14 8 Cum invitátus fúeris ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo. Lc 14 9 Et véniens is, qui te et illum vocávit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. Lc 14 10 Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco: ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi: Amíce, ascénde supérius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus: Lc 14 11 quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humíliat, exaltábitur. Lc 14 12 Dicébat autem et ei, qui invitáverat: Cum facis prándium, aut cœnam, noli vocáre amícos tuos, neque fratres tuos, neque cognátos, neque vicínos dívites: ne forte te et ipsi reinvítent, et fiat tibi retribútio: Lc 14 13 sed cum facis convívium, voca páuperes, débiles, claudos, et cæcos: Lc 14 14 et beátus eris, quia non habent retribúere tibi: retribuétur enim tibi in resurrectióne iustórum. Lc 14 15 Hæc cum audísset quidam de simul discumbéntibus, dixit illi: Beátus qui manducábit panem in regno Dei. Lc 14 16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocávit multos. Lc 14 17 Et misit servum suum hora cœnæ dícere invitátis ut venírent, quia iam paráta sunt ómnia. Lc 14 18 Et cœpérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei: Villam emi, et necésse hábeo exíre, et vidére illam: rogo te, habe me excusátum. Lc 14 19 Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probáre illa: rogo te, habe me excusátum. Lc 14 20 Et álius dixit: Uxórem duxi, et ídeo non possum veníre. Lc 14 21 Et revérsus servus nuntiávit hæc dómino suo. Tunc irátus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in platéas et vicos civitátis: et páuperes, ac débiles, et cæcos, et claudos intróduc huc. Lc 14 22 Et ait servus: Dómine, factum est ut imperásti, et adhuc locus est. Lc 14 23 Et ait dóminus servo: Exi in vias, et sæpes: et compélle intráre, ut impleátur domus mea. Lc 14 24 Dico autem vobis quod nemo virórum illórum qui vocáti sunt, gustábit cœnam meam. Lc 14 25 Ibant autem turbæ multæ cum eo: et convérsus dixit ad illos: Lc 14 26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Lc 14 27 Et qui non báiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Lc 14 28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum, Lc 14 29 ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes qui vident, incípiant illúdere ei, Lc 14 30 dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Lc 14 31 Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem míllibus occúrrere ei, qui cum vigínti míllibus venit ad se? Lc 14 32 Alióquin adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea quæ pacis sunt. Lc 14 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. Lc 14 34 Bonum est sal: si autem sal evanúerit, in quo condiétur? Lc 14 35 Neque in terram, neque in sterquilínium útile est, sed foras mittétur. Qui habet aures audiéndi, áudiat. Lc 15 1 Erant autem appropinquántes ei publicáni, et peccatóres ut audírent illum. Lc 15 2 Et murmurábant Pharisǽi, et scribæ, dicéntes: Quia hic peccatóres récipit, et mandúcat cum illis. Lc 15 3 Et ait ad illos parábolam istam dicens: Lc 15 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto, et vadit ad illam quæ períerat, donec invéniat eam? Lc 15 5 Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens: Lc 15 6 et véniens domum cónvocat amícos et vicínos, dicens illis: Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ períerat. Lc 15 7 Dico vobis quod ita gáudium erit in cælo super uno peccatóre pœniténtiam agénte, quam super nonagínta novem iustis, qui non índigent pœniténtia. Lc 15 8 Aut quæ múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quærit diligénter, donec invéniat? Lc 15 9 Et cum invénerit cónvocat amícas et vicínas, dicens: Congratulámini mihi, quia invéni drachmam quam perdíderam. Lc 15 10 Ita, dico vobis, gáudium erit coram ángelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte. Lc 15 11 Ait autem: Homo quidam hábuit duos fílios: Lc 15 12 et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me contíngit. Et divísit illis substántiam. Lc 15 13 Et non post multos dies, congregátis ómnibus, adolescéntior fílius péregre proféctus est in regiónem longínquam, et ibi dissipávit substántiam suam vivéndo luxurióse. Lc 15 14 Et postquam ómnia consummásset, facta est fames válida in regióne illa, et ipse cœpit egére. Lc 15 15 Et ábiit, et adhǽsit uni cívium regiónis illíus: et misit illum in villam suam ut pásceret porcos. Lc 15 16 Et cupiébat implére ventrem suum de síliquis, quas porci manducábant: et nemo illi dabat. Lc 15 17 In se autem revérsus, dixit: Quanti mercenárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo! Lc 15 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccávi in cælum, et coram te: Lc 15 19 iam non sum dignus vocári fílius tuus: fac me sicut unum de mercenáriis tuis. Lc 15 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est, et accúrrens cécidit super collum eius, et osculátus est eum. Lc 15 21 Dixítque ei fílius: Pater, peccávi in cælum, et coram te: iam non sum dignus vocári fílius tuus. Lc 15 22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proférte stolam primam, et indúite illum, et date ánnulum in manum eius, et calceaménta in pedes eius: Lc 15 23 et addúcite vítulum saginátum, et occídite, et manducémus, et epulémur: Lc 15 24 quia hic fílius meus mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est. Et cœpérunt epulári. Lc 15 25 Erat autem fílius eius sénior in agro: et cum veníret, et appropinquáret dómui, audívit symphóniam et chorum: Lc 15 26 et vocávit unum de servis, et interrogávit quid hæc essent. Lc 15 27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occídit pater tuus vítulum saginátum, quia salvum illum recépit. Lc 15 28 Indignátus est autem, et nolébat introíre. Pater ergo illíus egréssus, cœpit rogáre illum. Lc 15 29 At ille respóndens, dixit patri suo: Ecce tot annis sérvio tibi, et numquam mandátum tuum præterívi: et numquam dedísti mihi hædum ut cum amícis meis epulárer. Lc 15 30 Sed postquam fílius tuus hic, qui devorávit substántiam suam cum meretrícibus, venit, occidísti illi vítulum saginátum. Lc 15 31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt: Lc 15 32 epulári autem, et gaudére oportébat, quia frater tuus hic mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est. Lc 16 1 Dicébat autem et ad discípulos suos: Homo quidam erat dives, qui habébat víllicum: et hic diffamátus est apud illum quasi dissipásset bona ipsíus. Lc 16 2 Et vocávit illum, et ait illi: Quid hoc áudio de te? redde ratiónem villicatiónis tuæ: iam enim non póteris villicáre. Lc 16 3 Ait autem víllicus intra se: Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me villicatiónem? Fódere non váleo, mendicáre erubésco. Lc 16 4 Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a villicatióne, recípiant me in domos suas. Lc 16 5 Convocátis ítaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo: Quantum debes dómino meo? Lc 16 6 At ille dixit: Centum cados ólei. Dixítque illi: Accipe cautiónem tuam: et sede cito, scribe quinquagínta. Lc 16 7 Deínde álii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros trítici. Ait illi: Accipe lítteras tuas, et scribe octogínta. Lc 16 8 Et laudávit dóminus víllicum iniquitátis, quia prudénter fecísset: quia fílii huius sǽculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt. Lc 16 9 Et ego vobis dico: fácite vobis amícos de mammóna iniquitátis: ut, cum defecéritis, recípiant vos in ætérna tabernácula. Lc 16 10 Qui fidélis est in mínimo, et in maióri fidélis est: et qui in módico iníquus est, et in maióri iníquus est. Lc 16 11 Si ergo in iníquo mammóna fidéles non fuístis: quod verum est, quis credet vobis? Lc 16 12 Et si in aliéno fidéles non fuístis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Lc 16 13 Nemo servus potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódiet, et álterum díliget: aut uni adhærébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ. Lc 16 14 Audiébant autem ómnia hæc Pharisǽi, qui erant avári: et deridébant illum. Lc 16 15 Et ait illis: Vos estis qui iustificátis vos coram homínibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod homínibus altum est, abominátio est ante Deum. Lc 16 16 Lex et prophétæ usque ad Ioánnem: ex eo regnum Dei evangelizátur, et omnis in illud vim facit. Lc 16 17 Facílius est autem cælum et terram præteríre, quam de lege unum ápicem cádere. Lc 16 18 Omnis qui dimíttit uxórem suam et álteram ducit, mœchátur: et qui dimíssam a viro ducit, mœchátur. Lc 16 19 Homo quidam erat dives, qui induebátur púrpura et bysso, et epulabátur quotídie spléndide. Lc 16 20 Et erat quidam mendícus, nómine Lázarus, qui iacébat ad iánuam eius, ulcéribus plenus, Lc 16 21 cúpiens saturári de micis quæ cadébant de mensa dívitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniébant, et lingébant úlcera eius. Lc 16 22 Factum est autem ut morerétur mendícus, et portarétur ab ángelis in sinum Abrahæ. Mórtuus est autem et dives, et sepúltus est in inférno. Lc 16 23 Elevans autem óculos suos, cum esset in torméntis, vidit Abraham a longe, et Lázarum in sinu eius: Lc 16 24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserére mei, et mitte Lázarum ut intíngat extrémum dígiti sui in aquam, ut refrígeret linguam meam, quia crúcior in hac flamma. Lc 16 25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordáre quia recepísti bona in vita tua, et Lázarus simíliter mala: nunc autem hic consolátur, tu vero cruciáris: Lc 16 26 et in his ómnibus inter nos et vos chaos magnum firmátum est: ut hi qui volunt hinc transíre ad vos, non possint, neque inde huc transmeáre. Lc 16 27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: Lc 16 28 hábeo enim quinque fratres: ut testétur illis, ne et ipsi véniant in hunc locum tormentórum. Lc 16 29 Et ait illi Abraham: Habent Móysen et prophétas: áudiant illos. Lc 16 30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mórtuis íerit ad eos, pœniténtiam agent. Lc 16 31 Ait autem illi: Si Móysen et prophétas non áudiunt, neque si quis ex mórtuis resurréxerit, credent. Lc 17 1 Et ait ad discípulos suos: Impossíbile est ut non véniant scándala: væ autem illi per quem véniunt. Lc 17 2 Utílius est illi si lapis moláris imponátur circa collum eius, et proiciátur in mare quam ut scandalízet unum de pusíllis istis. Lc 17 3 Atténdite vobis: Si peccáverit in te frater tuus, íncrepa illum: et si pœniténtiam égerit, dimítte illi. Lc 17 4 Et si sépties in die peccáverit in te, et sépties in die convérsus fúerit ad te, dicens: Pœ́nitet me, dimítte illi. Lc 17 5 Et dixérunt apóstoli Dómino: Adáuge nobis fidem. Lc 17 6 Dixit autem Dóminus: Si habuéritis fidem sicut granum sinápis, dicétis huic árbori moro: Eradicáre, et transplantáre in mare, et obédiet vobis. Lc 17 7 Quis autem vestrum habens servum arántem aut pascéntem, qui regrésso de agro dicat illi: Statim transi, recúmbe: Lc 17 8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcínge te, et minístra mihi donec mandúcem, et bibam, et post hæc tu manducábis, et bibes? Lc 17 9 Numquid grátiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperáverat? Lc 17 10 non puto. Sic et vos cum fecéritis ómnia quæ præcépta sunt vobis, dícite: Servi inútiles sumus: quod debúimus fácere, fécimus. Lc 17 11 Et factum est, dum iret in Ierúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. Lc 17 12 Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe: Lc 17 13 et levavérunt vocem, dicéntes: Iesu præcéptor, miserére nostri. Lc 17 14 Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Lc 17 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, Lc 17 16 et cécidit in fáciem ante pedes eius, grátias agens: et hic erat Samaritánus. Lc 17 17 Respóndens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt? Lc 17 18 Non est invéntus qui redíret, et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Lc 17 19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. Lc 17 20 Interrogátus autem a Pharisǽis: Quando venit regnum Dei? respóndens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatióne: Lc 17 21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. Lc 17 22 Et ait ad discípulos suos: Vénient dies quando desiderétis vidére unum diem Fílii hóminis, et non vidébitis. Lc 17 23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolíte ire, neque sectémini: Lc 17 24 nam, sicut fulgur corúscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Fílius hóminis in die sua. Lc 17 25 Primum autem opórtet illum multa pati, et reprobári a generatióne hac. Lc 17 26 Et sicut factum est in diébus Noë, ita erit et in diébus Fílii hóminis: Lc 17 27 edébant et bibébant: uxóres ducébant et dabántur ad núptias, usque in diem, qua intrávit Noë in arcam: et venit dilúvium, et pérdidit omnes. Lc 17 28 Simíliter sicut factum est in diébus Lot: edébant et bibébant, emébant et vendébant, plantábant et ædificábant: Lc 17 29 qua die autem éxiit Lot a Sódomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes pérdidit: Lc 17 30 secúndum hæc erit qua die Fílius hóminis revelábitur. Lc 17 31 In illa hora, qui fúerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descéndat tóllere illa: et qui in agro, simíliter non rédeat retro. Lc 17 32 Mémores estóte uxóris Lot. Lc 17 33 Quicúmque quæsíerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam: et quicúmque perdíderit illam, vivificábit eam. Lc 17 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumétur, et alter relinquétur: Lc 17 35 duæ erunt moléntes in unum: una assumétur, et áltera relinquétur: duo in agro: unus assumétur, et alter relinquétur. Lc 17 36 Respondéntes dicunt illi: Ubi Dómine? Lc 17 37 Qui dixit illis: Ubicúmque fúerit corpus, illuc congregabúntur et áquilæ. Lc 18 1 Dicébat autem et parábolam ad illos, quóniam opórtet semper oráre et non defícere, Lc 18 2 dicens: Iudex quidam erat in quadam civitáte, qui Deum non timébat, et hóminem non reverebátur. Lc 18 3 Vídua autem quædam erat in civitáte illa, et veniébat ad eum, dicens: Víndica me de adversário meo. Lc 18 4 Et nolébat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non tímeo, nec hóminem revéreor: Lc 18 5 tamen quia molésta est mihi hæc vídua, vindicábo illam, ne in novíssimo véniens sugíllet me. Lc 18 6 Ait autem Dóminus: Audíte quid iudex iniquitátis dicit: Lc 18 7 Deus autem non fáciet vindíctam electórum suórum clamántium ad se die ac nocte, et patiéntiam habébit in illis? Lc 18 8 Dico vobis quia cito fáciet vindíctam illórum. Verúmtamen Fílius hóminis véniens, putas, invéniet fidem in terra? Lc 18 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidébant tamquam iusti, et aspernabántur céteros, parábolam istam: Lc 18 10 Duo hómines ascendérunt in templum ut orárent: unus Pharisǽus et alter publicánus. Lc 18 11 Pharisǽus stans, hæc apud se orábat: Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum: raptóres, iniústi, adúlteri, velut étiam hic publicánus: Lc 18 12 ieiúno bis in sábbato, décimas do ómnium quæ possídeo. Lc 18 13 Et publicánus a longe stans, nolébat nec óculos ad cælum leváre: sed percutiébat pectus suum, dicens: Deus propítius esto mihi peccatóri. Lc 18 14 Dico vobis, descéndit hic iustificátus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exáltat, humiliábitur, et qui se humíliat, exaltábitur. Lc 18 15 Afferébant autem ad illum et infántes, ut eos tángeret. Quod cum vidérent discípuli, increpábant illos. Lc 18 16 Iesus autem cónvocans illos, dixit: Sínite púeros veníre ad me, et nolíte vetáre eos: tálium est enim regnum Dei. Lc 18 17 Amen dico vobis, quicúmque non accéperit regnum Dei sicut puer, non intrábit in illud. Lc 18 18 Et interrogávit eum quidam princeps, dicens: Magíster bone, quid fáciens vitam ætérnam possidébo? Lc 18 19 Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. Lc 18 20 Mandáta nosti: non occídes: non mœcháberis: non furtum fácies: non falsum testimónium dices: honóra patrem tuum et matrem. Lc 18 21 Qui ait: Hæc ómnia custodívi a iuventúte mea. Lc 18 22 Quo audíto, Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: ómnia quæcúmque habes vende, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me. Lc 18 23 His ille audítis, contristátus est: quia dives erat valde. Lc 18 24 Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: Quam diffícile, qui pecúnias habent, in regnum Dei intrábunt! Lc 18 25 facílius est enim camélum per forámen acus transíre quam dívitem intráre in regnum Dei. Lc 18 26 Et dixérunt qui audiébant: Et quis potest salvus fíeri? Lc 18 27 Ait illis: Quæ impossibília sunt apud hómines, possibília sunt apud Deum. Lc 18 28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimísimus ómnia et secúti sumus te. Lc 18 29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui relíquit domum, aut paréntes, aut fratres, aut uxórem, aut fílios propter regnum Dei, Lc 18 30 et non recípiat multo plura in hoc témpore, et in sǽculo ventúro vitam ætérnam. Lc 18 31 Assúmpsit autem Iesus duódecim, et ait illis: Ecce ascéndimus Ierosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt per prophétas de Fílio hóminis: Lc 18 32 tradétur enim géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: Lc 18 33 et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. Lc 18 34 Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intelligébant quæ dicebántur. Lc 18 35 Factum est autem, cum appropinquáret Iéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans. Lc 18 36 Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat quid hoc esset. Lc 18 37 Dixérunt autem ei quod Iesus Nazarénus transíret. Lc 18 38 Et clamávit, dicens: Iesu, fili David, miserére mei. Lc 18 39 Et qui præíbant, increpábant eum ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. Lc 18 40 Stans autem Iesus iussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum, Lc 18 41 dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam. Lc 18 42 Et Iesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. Lc 18 43 Et conféstim vidit, et sequebátur illum magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Lc 19 1 Et ingréssus perambulábat Iéricho. Lc 19 2 Et ecce vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: Lc 19 3 et quærébat vidére Iesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Lc 19 4 Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum ut vidéret eum: quia inde erat transitúrus. Lc 19 5 Et cum venísset ad locum, suspíciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde: quia hódie in domo tua opórtet me manére. Lc 19 6 Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens. Lc 19 7 Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes quod ad hóminem peccatórem divertísset. Lc 19 8 Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Lc 19 9 Ait Iesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Lc 19 10 Venit enim Fílius hóminis quǽrere, et salvum fácere quod períerat. Lc 19 11 Hæc illis audiéntibus adíciens, dixit parábolam, eo quod esset prope Ierúsalem: et quia existimárent quod conféstim regnum Dei manifestarétur. Lc 19 12 Dixit ergo: Homo quidam nóbilis ábiit in regiónem longínquam accípere sibi regnum, et revérti. Lc 19 13 Vocátis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini dum vénio. Lc 19 14 Cives autem eius óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos. Lc 19 15 Et factum est ut redíret accépto regno: et iussit vocári servos, quibus dedit pecúniam, ut sciret quantum quisque negotiátus esset. Lc 19 16 Venit autem primus dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit. Lc 19 17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes. Lc 19 18 Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quinque mnas. Lc 19 19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitátes. Lc 19 20 Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário: Lc 19 21 tímui enim te, quia homo austérus es: tollis quod non posuísti, et metis quod non seminásti. Lc 19 22 Dicit ei: De ore tuo te iúdico, serve nequam. Sciébas quod ego homo austérus sum, tollens quod non pósui, et metens quod non seminávi: Lc 19 23 et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usúris útique exegíssem illam? Lc 19 24 Et astántibus dixit: Auférte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. Lc 19 25 Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas. Lc 19 26 Dico autem vobis, quia omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferétur ab eo. Lc 19 27 Verúmtamen inimícos meos illos, qui noluérunt me regnáre super se, addúcite huc: et interfícite ante me. Lc 19 28 Et his dictis, præcedébat ascéndens Ierosólymam. Lc 19 29 Et factum est, cum appropinquásset ad Béthphage et Bethániam, ad montem qui vocátur Olivéti, misit duos discípulos suos, Lc 19 30 dicens: Ite in castéllum quod contra est: in quod introëúntes, inveniétis pullum ásinæ alligátum, cui nemo umquam hóminum sedit: sólvite illum, et addúcite. Lc 19 31 Et si quis vos interrogáverit: Quare sólvitis? sic dicétis ei: Quia Dóminus óperam eius desíderat. Lc 19 32 Abiérunt autem qui missi erant: et invenérunt, sicut dixit illis, stantem pullum. Lc 19 33 Solvéntibus autem illis pullum, dixérunt dómini eius ad illos: Quid sólvitis pullum? Lc 19 34 At illi dixérunt: Quia Dóminus eum necessárium habet. Lc 19 35 Et duxérunt illum ad Iesum. Et iactántes vestiménta sua supra pullum, imposuérunt Iesum. Lc 19 36 Eúnte autem illo, substernébant vestiménta sua in via: Lc 19 37 et cum appropinquáret iam ad descénsum montis Olivéti, cœpérunt omnes turbæ discipulórum gaudéntes laudáre Deum voce magna super ómnibus, quas víderant, virtútibus, Lc 19 38 dicéntes: Benedíctus, qui venit rex in nómine Dómini: pax in cælo, et glória in excélsis. Lc 19 39 Et quidam Pharisæórum de turbis dixérunt ad illum: Magíster, íncrepa discípulos tuos. Lc 19 40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacúerint, lápides clamábunt. Lc 19 41 Et ut appropinquávit, videns civitátem flevit super illam, dicens: Lc 19 42 Quia si cognovísses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. Lc 19 43 Quia vénient dies in te: et circúmdabunt te inimíci tui vallo, et circúmdabunt te: et coangustábunt te úndique: Lc 19 44 et ad terram prostérnent te, et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem: eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ. Lc 19 45 Et ingréssus in templum, cœpit eícere vendéntes in illo, et eméntes, Lc 19 46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus oratiónis est: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Lc 19 47 Et erat docens quotídie in templo. Príncipes autem sacerdótum, et scribæ, et príncipes plebis quærébant illum pérdere: Lc 19 48 et non inveniébant quid fácerent illi. Omnis enim pópulus suspénsus erat, áudiens illum. Lc 20 1 Et factum est in una diérum, docénte illo pópulum in templo, et evangelizánte, convenérunt príncipes sacerdótum, et scribæ cum senióribus, Lc 20 2 et aiunt dicéntes ad illum: Dic nobis in qua potestáte hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestátem? Lc 20 3 Respóndens autem Iesus, dixit ad illos: Interrogábo vos et ego unum verbum. Respondéte mihi: Lc 20 4 baptísmus Ioánnis de cælo erat, an ex homínibus? Lc 20 5 At illi cogitábant intra se, dicéntes: Quia si dixérimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidístis illi? Lc 20 6 Si autem dixérimus: Ex homínibus, plebs univérsa lapidábit nos: certi sunt enim Ioánnem prophétam esse. Lc 20 7 Et respondérunt se nescíre unde esset. Lc 20 8 Et Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestáte hæc fácio. Lc 20 9 Cœpit autem dícere ad plebem parábolam hanc: Homo plantávit víneam, et locávit eam colónis: et ipse péregre fuit multis tempóribus. Lc 20 10 Et in témpore misit ad cultóres servum, ut de fructu víneæ darent illi. Qui cæsum dimisérunt eum inánem. Lc 20 11 Et áddidit álterum servum míttere. Illi autem hunc quoque cædéntes, et afficiéntes contumélia, dimisérunt inánem. Lc 20 12 Et áddidit tértium míttere: qui et illum vulnerántes eiecérunt. Lc 20 13 Dixit autem dóminus víneæ: Quid fáciam? Mittam fílium meum diléctum: fórsitan, cum hunc víderint, verebúntur. Lc 20 14 Quem cum vidíssent colóni, cogitavérunt intra se, dicéntes: Hic est hæres, occidámus illum, ut nostra fiat heréditas. Lc 20 15 Et eiéctum illum extra víneam, occidérunt. Quid ergo fáciet illis dóminus víneæ? Lc 20 16 véniet, et perdet colónos istos, et dabit víneam áliis. Quo audíto, dixérunt illi: Absit. Lc 20 17 Ille autem aspíciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli? Lc 20 18 Omnis qui cecíderit super illum lápidem, conquassábitur: super quem autem cecíderit, commínuet illum. Lc 20 19 Et quærébant príncipes sacerdótum et scribæ míttere in illum manus illa hora, et timuérunt pópulum: cognovérunt enim quod ad ipsos díxerit similitúdinem hanc. Lc 20 20 Et observántes misérunt insidiatóres, qui se iustos simulárent, ut cáperent eum in sermóne, ut tráderent illum principátui, et potestáti prǽsidis. Lc 20 21 Et interrogavérunt eum, dicéntes: Magíster, scimus quia recte dicis et doces: et non áccipis persónam, sed viam Dei in veritáte doces. Lc 20 22 Licet nobis tribútum dare Cǽsari, an non? Lc 20 23 Consíderans autem dolum illórum, dixit ad eos: Quid me tentátis? Lc 20 24 osténdite mihi denárium. Cuius habet imáginem et inscriptiónem? Respondéntes dixérunt ei: Cǽsaris. Lc 20 25 Et ait illis: Réddite ergo quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo. Lc 20 26 Et non potuérunt verbum eius reprehéndere coram plebe: et miráti in respónso eius, tacuérunt. Lc 20 27 Accessérunt autem quidam Sadducæórum, qui negant esse resurrectiónem, et interrogavérunt eum, Lc 20 28 dicéntes: Magíster, Móyses scripsit nobis: Si frater alicúius mórtuus fúerit habens uxórem, et hic sine líberis fúerit, ut accípiat eam frater eius uxórem, et súscitet semen fratri suo. Lc 20 29 Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem, et mórtuus est sine fíliis. Lc 20 30 Et sequens accépit illam, et ipse mórtuus est sine fílio. Lc 20 31 Et tértius accépit illam. Simíliter et omnes septem, et non reliquérunt semen, et mórtui sunt. Lc 20 32 Novíssime ómnium mórtua est et múlier. Lc 20 33 In resurrectióne ergo, cuius eórum erit uxor? síquidem septem habuérunt eam uxórem. Lc 20 34 Et ait illis Iesus: Fílii huius sǽculi nubunt, et tradúntur ad núptias: Lc 20 35 illi vero qui digni habebúntur sǽculo illo, et resurrectióne ex mórtuis, neque nubent, neque ducent uxóres: Lc 20 36 neque enim ultra mori póterunt: æquáles enim ángelis sunt, et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis. Lc 20 37 Quia vero resúrgant mórtui, et Móyses osténdit secus rubum, sicut dicit Dóminum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob. Lc 20 38 Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei. Lc 20 39 Respondéntes autem quidam scribárum, dixérunt ei: Magíster, bene dixísti. Lc 20 40 Et ámplius non audébant eum quidquam interrogáre. Lc 20 41 Dixit autem ad illos: Quómodo dicunt Christum fílium esse David? Lc 20 42 et ipse David dicit in libro Psalmórum: Dixit Dóminus Dómino meo: sede a dextris meis, Lc 20 43 donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. Lc 20 44 David ergo Dóminum illum vocat: et quómodo fílius eius est? Lc 20 45 Audiénte autem omni pópulo, dixit discípulis suis: Lc 20 46 Atténdite a scribis, qui volunt ambuláre in stolis, et amant salutatiónes in foro, et primas cáthedras in synagógis, et primos discúbitus in convíviis, Lc 20 47 qui dévorant domos viduárum, simulántes longam oratiónem: hi accípient damnatiónem maiórem. Lc 21 1 Respíciens autem, vidit eos qui mittébant múnera sua in gazophylácium, dívites. Lc 21 2 Vidit autem et quamdam víduam paupérculam mitténtem æra minúta duo. Lc 21 3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vídua hæc pauper plus quam omnes misit. Lc 21 4 Nam omnes hi ex abundánti sibi misérunt in múnera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem hábuit, misit. Lc 21 5 Et quibúsdam dicéntibus de templo quod bonis lapídibus et donis ornátum esset, dixit: Lc 21 6 Hæc quæ vidétis, vénient dies in quibus non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur. Lc 21 7 Interrogavérunt autem illum, dicéntes: Præcéptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fíeri incípient? Lc 21 8 Qui dixit: Vidéte ne seducámini: multi enim vénient in nómine meo, dicéntes quia ego sum: et tempus appropinquávit: nolíte ergo ire post eos. Lc 21 9 Cum autem audiéritis prœ́lia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Lc 21 10 Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Lc 21 11 Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cælo, et signa magna erunt. Lc 21 12 Sed ante hæc ómnia inícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum: Lc 21 13 contínget autem vobis in testimónium. Lc 21 14 Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quemádmodum respondeátis: Lc 21 15 ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Lc 21 16 Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: Lc 21 17 et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: Lc 21 18 et capíllus de cápite vestro non períbit. Lc 21 19 In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras. Lc 21 20 Cum autem vidéritis circúmdari ab exércitu Ierúsalem, tunc scitóte quia appropinquávit desolátio eius: Lc 21 21 tunc qui in Iudǽa sunt, fúgiant ad montes, et qui in médio eius, discédant: et qui in regiónibus, non intrent in eam, Lc 21 22 quia dies ultiónis hi sunt, ut impleántur ómnia quæ scripta sunt. Lc 21 23 Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus! erit enim pressúra magna super terram, et ira pópulo huic. Lc 21 24 Et cadent in ore gládii, et captívi ducéntur in omnes gentes, et Ierúsalem calcábitur a géntibus, donec impleántur témpora natiónum. Lc 21 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressúra géntium præ confusióne sónitus maris, et flúctuum: Lc 21 26 arescéntibus homínibus præ timóre, et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes cælórum movebúntur: Lc 21 27 et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et maiestáte. Lc 21 28 His autem fíeri incipiéntibus, respícite, et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. Lc 21 29 Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam, et omnes árbores: Lc 21 30 cum prodúcunt iam ex se fructum, scitis quóniam prope est æstas. Lc 21 31 Ita et vos cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quóniam prope est regnum Dei. Lc 21 32 Amen dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant. Lc 21 33 Cælum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt. Lc 21 34 Atténdite autem vobis, ne forte gravéntur corda vestra in crápula, et ebrietáte, et curis huius vitæ, et supervéniat in vos repentína dies illa: Lc 21 35 tamquam láqueus enim supervéniet in omnes qui sedent super fáciem omnis terræ. Lc 21 36 Vigiláte ítaque, omni témpore orántes, ut digni habeámini fúgere ista ómnia quæ futúra sunt, et stare ante Fílium hóminis. Lc 21 37 Erat autem diébus docens in templo: nóctibus vero éxiens, morabátur in monte qui vocátur Olivéti. Lc 21 38 Et omnis pópulus manicábat ad eum in templo audíre eum. Lc 22 1 Appropinquábat autem dies festus azymórum, qui dícitur Pascha: Lc 22 2 et quærébant príncipes sacerdótum, et scribæ, quómodo Iesum interfícerent: timébant vero plebem. Lc 22 3 Intrávit autem Sátanas in Iudam, qui cognominabátur Iscariótes, unum de duódecim: Lc 22 4 et ábiit, et locútus est cum princípibus sacerdótum, et magistrátibus, quemádmodum illum tráderet eis. Lc 22 5 Et gavísi sunt, et pacti sunt pecúniam illi dare. Lc 22 6 Et spopóndit, et quærébat opportunitátem ut tráderet illum sine turbis. Lc 22 7 Venit autem dies azymórum, in qua necésse erat occídi pascha. Lc 22 8 Et misit Petrum et Ioánnem, dicens: Eúntes paráte nobis pascha, ut manducémus. Lc 22 9 At illi dixérunt: Ubi vis parémus? Lc 22 10 Et dixit ad eos: Ecce introëúntibus vobis in civitátem occúrret vobis homo quidam ámphoram aquæ portans: sequímini eum in domum, in quam intrat, Lc 22 11 et dicétis patrifamílias domus: Dicit tibi Magíster: Ubi est diversórium, ubi pascha cum discípulis meis mandúcem? Lc 22 12 Et ipse osténdet vobis cœnáculum magnum stratum, et ibi paráte. Lc 22 13 Eúntes autem invenérunt sicut dixit illis, et paravérunt pascha. Lc 22 14 Et cum facta esset hora, discúbuit, et duódecim apóstoli cum eo. Lc 22 15 Et ait illis: Desidério desiderávi hoc pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. Lc 22 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. Lc 22 17 Et accépto cálice grátias egit, et dixit: Accípite, et divídite inter vos. Lc 22 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatióne vitis donec regnum Dei véniat. Lc 22 19 Et accépto pane grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Lc 22 20 Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in sánguine meo, qui pro vobis fundétur. Lc 22 21 Verúmtamen ecce manus tradéntis me, mecum est in mensa. Lc 22 22 Et quidem Fílius hóminis, secúndum quod definítum est, vadit: verúmtamen væ hómini illi per quem tradétur. Lc 22 23 Et ipsi cœpérunt quǽrere inter se quis esset ex eis qui hoc factúrus esset. Lc 22 24 Facta est autem et conténtio inter eos, quis eórum viderétur esse maior. Lc 22 25 Dixit autem eis: Reges géntium dominántur eórum: et qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. Lc 22 26 Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcéssor est, sicut ministrátor. Lc 22 27 Nam quis maior est, qui recúmbit, an qui minístrat? nonne qui recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui minístrat: Lc 22 28 vos autem estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis. Lc 22 29 Et ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, Lc 22 30 ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo, et sedeátis super thronos iudicántes duódecim tribus Israël. Lc 22 31 Ait autem Dóminus: Simon, Simon, ecce Sátanas expetívit vos ut cribráret sicut tríticum: Lc 22 32 ego autem rogávi pro te ut non defíciat fides tua: et tu aliquándo convérsus, confírma fratres tuos. Lc 22 33 Qui dixit ei: Dómine, tecum parátus sum et in cárcerem et in mortem ire. Lc 22 34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantábit hódie gallus, donec ter ábneges nosse me. Et dixit eis: Lc 22 35 Quando misi vos sine sácculo, et pera, et calceaméntis, numquid áliquid défuit vobis? Lc 22 36 At illi dixérunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sácculum, tollat: simíliter et peram: et qui non habet, vendat túnicam suam et emat gládium. Lc 22 37 Dico enim vobis, quóniam adhuc hoc quod scriptum est, opórtet impléri in me: Et cum iníquis deputátus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. Lc 22 38 At illi dixérunt: Dómine, ecce duo gládii hic. At ille dixit eis: Satis est. Lc 22 39 Et egréssus ibat secúndum consuetúdinem in montem Olivárum. Secúti sunt autem illum et discípuli. Lc 22 40 Et cum pervenísset ad locum, dixit illis: Oráte ne intrétis in tentatiónem. Lc 22 41 Et ipse avúlsus est ab eis quantum iactus est lápidis: et pósitis génibus orábat, Lc 22 42 dicens: Pater, si vis, transfer cálicem istum a me: verúmtamen non mea volúntas, sed tua fiat. Lc 22 43 Appáruit autem illi ángelus de cælo, confórtans eum. Et factus in agónia, prolíxius orábat. Lc 22 44 Et factus est sudor eius sicut guttæ sánguinis decurréntis in terram. Lc 22 45 Et cum surrexísset ab oratióne et venísset ad discípulos suos, invénit eos dormiéntes præ tristítia. Lc 22 46 Et ait illis: Quid dormítis? súrgite, oráte, ne intrétis in tentatiónem. Lc 22 47 Adhuc eo loquénte, ecce turba: et qui vocabátur Iudas, unus de duódecim, antecedébat eos, et appropinquávit Iesu ut oscularétur eum. Lc 22 48 Iesus autem dixit illi: Iuda, ósculo Fílium hóminis tradis? Lc 22 49 Vidéntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futúrum erat, dixérunt ei: Dómine, si percútimus in gládio? Lc 22 50 Et percússit unus ex illis servum príncipis sacerdótum, et amputávit aurículam eius déxteram. Lc 22 51 Respóndens autem Iesus, ait: Sínite usque huc. Et cum tetigísset aurículam eius, sanávit eum. Lc 22 52 Dixit autem Iesus ad eos qui vénerant ad se príncipes sacerdótum, et magistrátus templi, et senióres: Quasi ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus? Lc 22 53 Cum quotídie vobíscum fúerim in templo, non extendístis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potéstas tenebrárum. Lc 22 54 Comprehendéntes autem eum, duxérunt ad domum príncipis sacerdótum: Petrus vero sequebátur a longe. Lc 22 55 Accénso autem igne in médio átrii et circumsedéntibus illis, erat Petrus in médio eórum. Lc 22 56 Quem cum vidísset ancílla quædam sedéntem ad lumen, et eum fuísset intúita, dixit: Et hic cum illo erat. Lc 22 57 At ille negávit eum, dicens: Múlier, non novi illum. Lc 22 58 Et post pusíllum álius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. Lc 22 59 Et intervállo facto quasi horæ uníus, álius quidam affirmábat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilǽus est. Lc 22 60 Et ait Petrus: Homo, néscio quid dicis. Et contínuo, adhuc illo loquénte, cantávit gallus. Lc 22 61 Et convérsus Dóminus respéxit Petrum, et recordátus est Petrus verbi Dómini, sicut díxerat: Quia priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Lc 22 62 Et egréssus foras Petrus flevit amáre. Lc 22 63 Et viri qui tenébant illum, illudébant ei, cædéntes. Lc 22 64 Et velavérunt eum, et percutiébant fáciem eius: et interrogábant eum, dicéntes: Prophetíza, quis est, qui te percússit? Lc 22 65 Et ália multa blasphemántes dicébant in eum. Lc 22 66 Et ut factus est dies, convenérunt senióres plebis, et príncipes sacerdótum, et scribæ, et duxérunt illum in concílium suum, dicéntes: Si tu es Christus, dic nobis. Lc 22 67 Et ait illis: Si vobis díxero, non credétis mihi: Lc 22 68 si autem et interrogávero, non respondébitis mihi, neque dimittétis. Lc 22 69 Ex hoc autem erit Fílius hóminis sedens a dextris virtútis Dei. Lc 22 70 Dixérunt autem omnes: Tu ergo es Fílius Dei? Qui ait: Vos dícitis, quia ego sum. Lc 22 71 At illi dixérunt: Quid adhuc desiderámus testimónium? ipsi enim audívimus de ore eius. Lc 23 1 Et surgens omnis multitúdo eórum, duxérunt illum ad Pilátum. Lc 23 2 Cœpérunt autem illum accusáre, dicéntes: Hunc invénimus subverténtem gentem nostram, et prohibéntem tribúta dare Cǽsari, et dicéntem se Christum regem esse. Lc 23 3 Pilátus autem interrogávit eum, dicens: Tu es rex Iudæórum? At ille respóndens ait: Tu dicis. Lc 23 4 Ait autem Pilátus ad príncipes sacerdótum et turbas: Nihil invénio causæ in hoc hómine. Lc 23 5 At illi invalescébant, dicéntes: Cómmovet pópulum docens per univérsam Iudǽam, incípiens a Galilǽa usque huc. Lc 23 6 Pilátus autem áudiens Galilǽam, interrogávit si homo Galilǽus esset. Lc 23 7 Et ut cognóvit quod de Heródis potestáte esset, remísit eum ad Heródem, qui et ipse Ierosólymis erat illis diébus. Lc 23 8 Heródes autem viso Iesu, gavísus est valde. Erat enim cúpiens ex multo témpore vidére eum, eo quod audíerat multa de eo, et sperábat signum áliquod vidére ab eo fíeri. Lc 23 9 Interrogábat autem eum multis sermónibus. At ipse nihil illi respondébat. Lc 23 10 Stabant autem príncipes sacerdótum et scribæ constánter accusántes eum. Lc 23 11 Sprevit autem illum Heródes cum exércitu suo: et illúsit indútum veste alba, et remísit ad Pilátum. Lc 23 12 Et facti sunt amíci Heródes et Pilátus in ipsa die: nam ántea inimíci erant ad ínvicem. Lc 23 13 Pilátus autem, convocátis princípibus sacerdótum, et magistrátibus, et plebe, Lc 23 14 dixit ad illos: Obtulístis mihi hunc hóminem, quasi averténtem pópulum, et ecce ego coram vobis intérrogans, nullam causam invéni in hómine isto ex his in quibus eum accusátis. Lc 23 15 Sed neque Heródes: nam remísi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Lc 23 16 Emendátum ergo illum dimíttam. Lc 23 17 Necésse autem habébat dimíttere eis per diem festum unum. Lc 23 18 Exclamávit autem simul univérsa turba, dicens: Tolle hunc, et dimítte nobis Barábbam: Lc 23 19 qui erat propter seditiónem quamdam factam in civitáte et homicídium missus in cárcerem. Lc 23 20 Iterum autem Pilátus locútus est ad eos, volens dimíttere Iesum. Lc 23 21 At illi succlamábant, dicéntes: Crucifíge, crucifíge eum. Lc 23 22 Ille autem tértio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invénio in eo: corrípiam ergo illum et dimíttam. Lc 23 23 At illi instábant vócibus magnis postulántes ut crucifigerétur: et invalescébant voces eórum. Lc 23 24 Et Pilátus adiudicávit fíeri petitiónem eórum. Lc 23 25 Dimísit autem illis eum qui propter homicídium et seditiónem missus fúerat in cárcerem, quem petébant: Iesum vero trádidit voluntáti eórum. Lc 23 26 Et cum dúcerent eum, apprehendérunt Simónem quemdam Cyrenénsem veniéntem de villa: et imposuérunt illi crucem portáre post Iesum. Lc 23 27 Sequebátur autem illum multa turba pópuli et mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum. Lc 23 28 Convérsus autem ad illas Iesus, dixit: Fíliæ Ierúsalem, nolíte flere super me, sed super vos ipsas flete et super fílios vestros. Lc 23 29 Quóniam ecce vénient dies in quibus dicent: Beátæ stériles, et ventres qui non genuérunt, et úbera quæ non lactavérunt. Lc 23 30 Tunc incípient dícere móntibus: Cádite super nos: et cóllibus: Operíte nos. Lc 23 31 Quia si in víridi ligno hæc fáciunt, in árido quid fiet? Lc 23 32 Ducebántur autem et álii duo nequam cum eo, ut interficeréntur. Lc 23 33 Et postquam venérunt in locum qui vocátur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum: et latrónes, unum a dextris, et álterum a sinístris. Lc 23 34 Iesus autem dicébat: Pater, dimítte illis: non enim sciunt quid fáciunt. Dividéntes vero vestiménta eius, misérunt sortes. Lc 23 35 Et stabat pópulus spectans, et deridébant eum príncipes cum eis, dicéntes: Alios salvos fecit, se salvum fáciat, si hic est Christus Dei eléctus. Lc 23 36 Illudébant autem ei et mílites accedéntes, et acétum offeréntes ei, Lc 23 37 et dicéntes: Si tu es rex Iudæórum, salvum te fac. Lc 23 38 Erat autem et superscríptio scripta super eum lítteris græcis, et latínis, et hebráicis: Hic est rex Iudæórum. Lc 23 39 Unus autem de his, qui pendébant, latrónibus, blasphemábat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetípsum et nos. Lc 23 40 Respóndens autem alter increpábat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eádem damnatióne es. Lc 23 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recípimus: hic vero nihil mali gessit. Lc 23 42 Et dicébat ad Iesum: Dómine, meménto mei cum véneris in regnum tuum. Lc 23 43 Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: hódie mecum eris in paradíso. Lc 23 44 Erat autem fere hora sexta, et ténebræ factæ sunt in univérsam terram usque ad horam nonam. Lc 23 45 Et obscurátus est sol, et velum templi scissum est médium. Lc 23 46 Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum. Et hæc dicens, expirávit. Lc 23 47 Videns autem centúrio quod factum fúerat, glorificávit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat. Lc 23 48 Et omnis turba eórum, qui simul áderant ad spectáculum istud, et vidébant quæ fiébant, percutiéntes péctora sua revertebántur. Lc 23 49 Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulíeres, quæ secútæ eum erant a Galilǽa, hæc vidéntes. Lc 23 50 Et ecce vir nómine Ioseph, qui erat decúrio, vir bonus et iustus: Lc 23 51 hic non consénserat consílio, et áctibus eórum: ab Arimathǽa civitáte Iudǽæ, qui exspectábat et ipse regnum Dei: Lc 23 52 hic accéssit ad Pilátum et pétiit corpus Iesu: Lc 23 53 et depósitum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto excíso, in quo nondum quisquam pósitus fúerat. Lc 23 54 Et dies erat parascéves, et sábbatum illucescébat. Lc 23 55 Subsecútæ autem mulíeres, quæ cum eo vénerant de Galilǽa, vidérunt monuméntum, et quemádmodum pósitum erat corpus eius. Lc 23 56 Et reverténtes paravérunt arómata, et unguénta: et sábbato quidem siluérunt secúndum mandátum. Lc 24 1 Una autem sábbati valde dilúculo venérunt ad monuméntum, portántes quæ paráverant arómata: Lc 24 2 et invenérunt lápidem revolútum a monuménto. Lc 24 3 Et ingréssæ non invenérunt corpus Dómini Iesu. Lc 24 4 Et factum est, dum mente consternátæ essent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti. Lc 24 5 Cum timérent autem, et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis? Lc 24 6 non est hic, sed surréxit: recordámini quáliter locútus est vobis, cum adhuc in Galilǽa esset, Lc 24 7 dicens: Quia opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi, et die tértia resúrgere. Lc 24 8 Et recordátæ sunt verbórum eius. Lc 24 9 Et regréssæ a monuménto nuntiavérunt hæc ómnia illis úndecim, et céteris ómnibus. Lc 24 10 Erat autem María Magdaléne, et Ioánna, et María Iacóbi, et céteræ quæ cum eis erant, quæ dicébant ad apóstolos hæc. Lc 24 11 Et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credidérunt illis. Lc 24 12 Petrus autem surgens cucúrrit ad monuméntum: et procúmbens vidit linteámina sola pósita, et ábiit secum mirans quod factum fúerat. Lc 24 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Ierúsalem, nómine Emmaus. Lc 24 14 Et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus quæ accíderant. Lc 24 15 Et factum est, dum fabularéntur, et secum quǽrerent: et ipse Iesus appropínquans ibat cum illis: Lc 24 16 óculi autem illórum tenebántur ne eum agnóscerent. Lc 24 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes? Lc 24 18 Et respóndens unus, cui nomen Cléophas, dixit ei: Tu solus peregrínus es in Ierúsalem, et non cognovísti quæ facta sunt in illa his diébus? Lc 24 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixérunt: De Iesu Nazaréno, qui fuit vir prophéta, potens in ópere et sermóne coram Deo et omni pópulo: Lc 24 20 et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum: Lc 24 21 nos autem sperabámus quia ipse esset redemptúrus Israël: et nunc super hæc ómnia, tértia dies est hódie quod hæc facta sunt. Lc 24 22 Sed et mulíeres quædam ex nostris terruérunt nos, quæ ante lucem fuérunt ad monuméntum, Lc 24 23 et non invénto córpore eius, venérunt, dicéntes se étiam visiónem angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. Lc 24 24 Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum: et ita invenérunt sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non invenérunt. Lc 24 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credéndum in ómnibus quæ locúti sunt prophétæ! Lc 24 26 Nonne hæc opórtuit pati Christum, et ita intráre in glóriam suam? Lc 24 27 Et incípiens a Móyse, et ómnibus prophétis, interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris quæ de ipso erant. Lc 24 28 Et appropinquavérunt castéllo quo ibant: et ipse se finxit lóngius ire. Lc 24 29 Et coëgérunt illum, dicéntes: Mane nobíscum, quóniam advesperáscit, et inclináta est iam dies. Et intrávit cum illis. Lc 24 30 Et factum est, dum recúmberet cum eis, accépit panem, et benedíxit, ac fregit, et porrigébat illis. Lc 24 31 Et apérti sunt óculi eórum, et cognovérunt eum: et ipse evánuit ex óculis eórum. Lc 24 32 Et dixérunt ad ínvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loquerétur in via, et aperíret nobis Scriptúras? Lc 24 33 Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Ierúsalem: et invenérunt congregátos úndecim, et eos qui cum illis erant, Lc 24 34 dicéntes: Quod surréxit Dóminus vere, et appáruit Simóni. Lc 24 35 Et ipsi narrábant quæ gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis. Lc 24 36 Dum autem hæc loquúntur, stetit Iesus in médio eórum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolíte timére. Lc 24 37 Conturbáti vero et contérriti, existimábant se spíritum vidére. Lc 24 38 Et dixit eis: Quid turbáti estis, et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Lc 24 39 vidéte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum: palpáte et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére. Lc 24 40 Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Lc 24 41 Adhuc autem illis non credéntibus, et mirántibus præ gáudio, dixit: Habétis hic áliquid quod manducétur? Lc 24 42 At illi obtulérunt ei partem piscis assi et favum mellis. Lc 24 43 Et cum manducásset coram eis, sumens relíquias dedit eis. Lc 24 44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locútus sum ad vos cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia quæ scripta sunt in lege Móysi, et prophétis, et Psalmis de me. Lc 24 45 Tunc apéruit illis sensum ut intellígerent Scriptúras, Lc 24 46 et dixit eis: Quóniam sic scriptum est, et sic oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die: Lc 24 47 et prædicári in nómine eius pœniténtiam, et remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Ierosólyma. Lc 24 48 Vos autem testes estis horum. Lc 24 49 Et ego mitto promíssum Patris mei in vos: vos autem sedéte in civitáte, quoadúsque induámini virtúte ex alto. Lc 24 50 Edúxit autem eos foras in Bethániam, et elevátis mánibus suis benedíxit eis. Lc 24 51 Et factum est, dum benedíceret illis, recéssit ab eis, et ferebátur in cælum. Lc 24 52 Et ipsi adorántes regréssi sunt in Ierúsalem cum gáudio magno: Lc 24 53 et erant semper in templo, laudántes et benedicéntes Deum. Amen. Jo 1 1 In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Jo 1 2 Hoc erat in princípio apud Deum. Jo 1 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Jo 1 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: Jo 1 5 et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Jo 1 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes. Jo 1 7 Hic venit in testimónium ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Jo 1 8 Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Jo 1 9 Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. Jo 1 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. Jo 1 11 In própria venit, et sui eum non recepérunt. Jo 1 12 Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his qui credunt in nómine eius: Jo 1 13 qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Jo 1 14 Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre plenum grátiæ et veritátis. Jo 1 15 Ioánnes testimónium pérhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me ventúrus est, ante me factus est: quia prior me erat. Jo 1 16 Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia: Jo 1 17 quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iesum Christum facta est. Jo 1 18 Deum nemo vidit umquam: unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit. Jo 1 19 Et hoc est testimónium Ioánnis, quando misérunt Iudǽi ab Ierosólymis sacerdótes et Levítas ad eum ut interrogárent eum: Tu quis es? Jo 1 20 Et conféssus est, et non negávit, et conféssus est: Quia non sum ego Christus. Jo 1 21 Et interrogavérunt eum: Quid ergo? Elías es tu? Et dixit: Non sum. Prophéta es tu? Et respóndit: Non. Jo 1 22 Dixérunt ergo ei: Quis es ut respónsum demus his qui misérunt nos? quid dicis de teípso? Jo 1 23 Ait: Ego vox clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías prophéta. Jo 1 24 Et qui missi fúerant, erant ex Pharisǽis. Jo 1 25 Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque prophéta? Jo 1 26 Respóndit eis Ioánnes, dicens: Ego baptízo in aqua: médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis. Jo 1 27 Ipse est qui post me ventúrus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrígiam calceaménti. Jo 1 28 Hæc in Bethánia facta sunt trans Iordánem, ubi erat Ioánnes baptízans. Jo 1 29 Altera die vidit Ioánnes Iesum veniéntem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. Jo 1 30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: Jo 1 31 et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Israël, proptérea veni ego in aqua baptízans. Jo 1 32 Et testimónium perhíbuit Ioánnes, dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum. Jo 1 33 Et ego nesciébam eum: sed qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est qui baptízat in Spíritu Sancto. Jo 1 34 Et ego vidi: et testimónium perhíbui quia hic est Fílius Dei. Jo 1 35 Altera die íterum stabat Ioánnes, et ex discípulis eius duo. Jo 1 36 Et respíciens Iesum ambulántem, dicit: Ecce agnus Dei. Jo 1 37 Et audiérunt eum duo discípuli loquéntem, et secúti sunt Iesum. Jo 1 38 Convérsus autem Iesus, et videns eos sequéntes se, dicit eis: Quid quǽritis? Qui dixérunt ei: Rabbi (quod dícitur interpretátum Magíster), ubi hábitas? Jo 1 39 Dicit eis: Veníte et vidéte. Venérunt, et vidérunt ubi manéret, et apud eum mansérunt die illo: hora autem erat quasi décima. Jo 1 40 Erat autem Andréas, frater Simónis Petri, unus ex duóbus qui audíerant a Ioánne, et secúti fúerant eum. Jo 1 41 Invenit hic primum fratrem suum Simónem, et dicit ei: Invénimus Messíam (quod est interpretátum Christus). Jo 1 42 Et addúxit eum ad Iesum. Intúitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon, fílius Iona: tu vocáberis Cephas, quod interpretátur Petrus. Jo 1 43 In crástinum vóluit exíre in Galilǽam, et invénit Philíppum. Et dicit ei Iesus: Séquere me. Jo 1 44 Erat autem Philíppus a Bethsáida, civitáte Andréæ et Petri. Jo 1 45 Invenit Philíppus Nathánaël, et dicit ei: Quem scripsit Móyses in lege, et prophétæ, invénimus Iesum fílium Ioseph a Názareth. Jo 1 46 Et dixit ei Nathánaël: A Názareth potest áliquid boni esse? Dicit ei Philíppus: Veni et vide. Jo 1 47 Vidit Iesus Nathánaël veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlíta, in quo dolus non est. Jo 1 48 Dicit ei Nathánaël: Unde me nosti? Respóndit Iesus, et dixit ei: Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te. Jo 1 49 Respóndit ei Nathánaël, et ait: Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es rex Israël. Jo 1 50 Respóndit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his vidébis. Jo 1 51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, vidébitis cælum apértum, et ángelos Dei ascendéntes, et descendéntes supra Fílium hóminis. Jo 2 1 Et die tértia núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ, et erat mater Iesu ibi. Jo 2 2 Vocátus est autem et Iesus, et discípuli eius, ad núptias. Jo 2 3 Et deficiénte vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Jo 2 4 Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, múlier? nondum venit hora mea. Jo 2 5 Dicit mater eius minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Jo 2 6 Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Iudæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Jo 2 7 Dicit eis Iesus: Impléte hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Jo 2 8 Et dicit eis Iesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Jo 2 9 Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, Jo 2 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Jo 2 11 Hoc fecit inítium signórum Iesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli eius. Jo 2 12 Post hoc descéndit Caphárnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discípuli eius: et ibi mansérunt non multis diébus. Jo 2 13 Et prope erat Pascha Iudæórum, et ascéndit Iesus Ierosólymam: Jo 2 14 et invénit in templo vendéntes boves, et oves, et colúmbas, et numulários sedéntes. Jo 2 15 Et cum fecísset quasi flagéllum de funículis, omnes eiécit de templo, oves quoque, et boves, et numulariórum effúdit æs, et mensas subvértit. Jo 2 16 Et his qui colúmbas vendébant, dixit: Auférte ista hinc, et nolíte fácere domum patris mei, domum negotiatiónis. Jo 2 17 Recordáti sunt vero discípuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuæ comédit me. Jo 2 18 Respondérunt ergo Iudǽi, et dixérunt ei: Quod signum osténdis nobis, quia hæc facis? Jo 2 19 Respóndit Iesus, et dixit eis: Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud. Jo 2 20 Dixérunt ergo Iudǽi: Quadragínta et sex annis ædificátum est templum hoc, et tu in tribus diébus excitábis illud? Jo 2 21 Ille autem dicébat de templo córporis sui. Jo 2 22 Cum ergo resurrexísset a mórtuis, recordáti sunt discípuli eius, quia hoc dicébat, et credidérunt Scriptúræ et sermóni quem dixit Iesus. Jo 2 23 Cum autem esset Ierosólymis in Pascha in die festo, multi credidérunt in nómine eius, vidéntes signa eius, quæ faciébat. Jo 2 24 Ipse autem Iesus non credébat semetípsum eis, eo quod ipse nosset omnes, Jo 2 25 et quia opus ei non erat ut quis testimónium perhibéret de hómine: ipse enim sciébat quid esset in hómine. Jo 3 1 Erat autem homo ex Pharisǽis, Nicodémus nómine, princeps Iudæórum. Jo 3 2 Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venísti magíster, nemo enim potest hæc signa fácere, quæ tu facis, nisi fúerit Deus cum eo. Jo 3 3 Respóndit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renátus fúerit dénuo, non potest vidére regnum Dei. Jo 3 4 Dicit ad eum Nicodémus: Quómodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iteráto introíre et renásci? Jo 3 5 Respóndit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renátus fúerit ex aqua, et Spíritu Sancto, non potest introíre in regnum Dei. Jo 3 6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex Spíritu, spíritus est. Jo 3 7 Non miréris quia dixi tibi: opórtet vos nasci dénuo. Jo 3 8 Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde véniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex Spíritu. Jo 3 9 Respóndit Nicodémus, et dixit ei: Quómodo possunt hæc fíeri? Jo 3 10 Respóndit Iesus, et dixit ei: Tu es magíster in Israël, et hæc ignóras? Jo 3 11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus lóquimur, et quod vídimus testámur, et testimónium nostrum non accípitis. Jo 3 12 Si terréna dixi vobis, et non créditis: quómodo, si díxero vobis cæléstia, credétis? Jo 3 13 Et nemo ascéndit in cælum, nisi qui descéndit de cælo, Fílius hóminis, qui est in cælo. Jo 3 14 Et sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis: Jo 3 15 ut omnis qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Jo 3 16 Sic enim Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Jo 3 17 Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Jo 3 18 Qui credit in eum, non iudicátur: qui autem non credit, iam iudicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. Jo 3 19 Hoc est autem iudícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem: erant enim eórum mala ópera. Jo 3 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera eius: Jo 3 21 qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera eius, quia in Deo sunt facta. Jo 3 22 Post hæc venit Iesus et discípuli eius in terram Iudǽam: et illic demorabátur cum eis, et baptizábat. Jo 3 23 Erat autem et Ioánnes baptízans, in Ænnon, iuxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniébant et baptizabántur. Jo 3 24 Nondum enim missus fúerat Ioánnes in cárcerem. Jo 3 25 Facta est autem quǽstio ex discípulis Ioánnis cum Iudǽis de purificatióne. Jo 3 26 Et venérunt ad Ioánnem, et dixérunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordánem, cui tu testimónium perhibuísti, ecce hic baptízat, et omnes véniunt ad eum. Jo 3 27 Respóndit Ioánnes, et dixit: Non potest homo accípere quidquam, nisi fúerit ei datum de cælo. Jo 3 28 Ipsi vos mihi testimónium perhibétis, quod díxerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. Jo 3 29 Qui habet sponsam, sponsus est: amícus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gáudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gáudium meum implétum est. Jo 3 30 Illum opórtet créscere, me autem mínui. Jo 3 31 Qui desúrsum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra lóquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. Jo 3 32 Et quod vidit, et audívit, hoc testátur: et testimónium eius nemo áccipit. Jo 3 33 Qui accépit eius testimónium signávit, quia Deus verax est. Jo 3 34 Quem enim misit Deus, verba Dei lóquitur: non enim ad mensúram dat Deus Spíritum. Jo 3 35 Pater díligit Fílium et ómnia dedit in manu eius. Jo 3 36 Qui credit in Fílium, habet vitam ætérnam: qui autem incrédulus est Fílio, non vidébit vitam, sed ira Dei manet super eum. Jo 4 1 Ut ergo cognóvit Iesus quia audiérunt Pharisǽi quod Iesus plures discípulos facit, et baptízat, quam Ioánnes Jo 4 2 (quamquam Iesus non baptizáret, sed discípuli eius), Jo 4 3 relíquit Iudǽam, et ábiit íterum in Galilǽam. Jo 4 4 Oportébat autem eum transíre per Samaríam. Jo 4 5 Venit ergo in civitátem Samaríæ, quæ dícitur Sichar, iuxta prǽdium quod dedit Iacob Ioseph fílio suo. Jo 4 6 Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigátus ex itínere, sedébat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. Jo 4 7 Venit múlier de Samaría hauríre aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bíbere. Jo 4 8 (Discípuli enim eius abíerant in civitátem ut cibos émerent.) Jo 4 9 Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Iudǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? non enim coutúntur Iudǽi Samaritánis. Jo 4 10 Respóndit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bíbere, tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam. Jo 4 11 Dicit ei múlier: Dómine, neque in quo háurias habes, et púteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? Jo 4 12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit, et fílii eius, et pécora eius? Jo 4 13 Respóndit Iesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum: qui autem bíberit ex aqua quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum: Jo 4 14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. Jo 4 15 Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre. Jo 4 16 Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Jo 4 17 Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum: Jo 4 18 quinque enim viros habuísti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti. Jo 4 19 Dicit ei múlier: Dómine, vídeo quia prophéta es tu. Jo 4 20 Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Ierosólymis est locus ubi adoráre opórtet. Jo 4 21 Dicit ei Iesus: Múlier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosólymis adorábitis Patrem. Jo 4 22 Vos adorátis quod nescítis: nos adorámus quod scimus, quia salus ex Iudǽis est. Jo 4 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum. Jo 4 24 Spíritus est Deus: et eos qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre. Jo 4 25 Dicit ei múlier: Scio quia Messías venit (qui dícitur Christus): cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. Jo 4 26 Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum. Jo 4 27 Et contínuo venérunt discípuli eius, et mirabántur quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid lóqueris cum ea? Jo 4 28 Relíquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus: Jo 4 29 Veníte, et vidéte hóminem qui dixit mihi ómnia quæcúmque feci: numquid ipse est Christus? Jo 4 30 Exiérunt ergo de civitáte et veniébant ad eum. Jo 4 31 Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca. Jo 4 32 Ille autem dicit eis: Ego cibum hábeo manducáre, quem vos nescítis. Jo 4 33 Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre? Jo 4 34 Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut fáciam voluntátem eius qui misit me, ut perfíciam opus eius. Jo 4 35 Nonne vos dícitis quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albæ sunt iam ad messem. Jo 4 36 Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam ætérnam: ut et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit. Jo 4 37 In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit. Jo 4 38 Ego misi vos métere quod vos non laborástis: álii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis. Jo 4 39 Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia quæcúmque feci. Jo 4 40 Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies. Jo 4 41 Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem eius. Jo 4 42 Et mulíeri dicébant: Quia iam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus quia hic est vere Salvátor mundi. Jo 4 43 Post duos autem dies éxiit inde, et ábiit in Galilǽam. Jo 4 44 Ipse enim Iesus testimónium perhíbuit, quia prophéta in sua pátria honórem non habet. Jo 4 45 Cum ergo venísset in Galilǽam, excepérunt eum Galilǽi, cum ómnia vidíssent quæ fécerat Ierosólymis in die festo: et ipsi enim vénerant ad diem festum. Jo 4 46 Venit ergo íterum in Cana Galilǽæ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam régulus, cuius fílius infirmabátur Caphárnaum. Jo 4 47 Hic cum audísset quia Iesus adveníret a Iudǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum ut descénderet, et sanáret fílium eius: incipiébat enim mori. Jo 4 48 Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Jo 4 49 Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde priúsquam moriátur fílius meus. Jo 4 50 Dicit ei Iesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni quem dixit ei Iesus, et ibat. Jo 4 51 Iam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei, et nuntiavérunt dicéntes, quia fílius eius víveret. Jo 4 52 Interrogábat ergo horam ab eis in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Jo 4 53 Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus eius tota. Jo 4 54 Hoc íterum secúndum signum fecit Iesus, cum venísset a Iudǽa in Galilǽam. Jo 5 1 Post hæc erat dies festus Iudæórum, et ascéndit Iesus Ierosólymam. Jo 5 2 Est autem Ierosólymis probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. Jo 5 3 In his iacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum, exspectántium aquæ motum. Jo 5 4 Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte. Jo 5 5 Erat autem quidam homo ibi trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Jo 5 6 Hunc autem cum vidísset Iesus iacéntem, et cognovísset quia iam multum tempus habéret, dicit ei: Vis sanus fíeri? Jo 5 7 Respóndit ei lánguidus: Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius ante me descéndit. Jo 5 8 Dicit ei Iesus: Surge, tolle grabátum tuum et ámbula. Jo 5 9 Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. Jo 5 10 Dicébant ergo Iudǽi illi qui sanátus fúerat: Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum. Jo 5 11 Respóndit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabátum tuum et ámbula. Jo 5 12 Interrogavérunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabátum tuum et ámbula? Jo 5 13 Is autem qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset. Iesus enim declinávit a turba constitúta in loco. Jo 5 14 Póstea invénit eum Iesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat. Jo 5 15 Abiit ille homo, et nuntiávit Iudǽis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. Jo 5 16 Proptérea persequebántur Iudǽi Iesum, quia hæc faciébat in sábbato. Jo 5 17 Iesus autem respóndit eis: Pater meus usque modo operátur, et ego óperor. Jo 5 18 Proptérea ergo magis quærébant eum Iudǽi interfícere: quia non solum solvébat sábbatum, sed et Patrem suum dicébat Deum, æquálem se fáciens Deo. Respóndit ítaque Iesus, et dixit eis: Jo 5 19 Amen, amen dico vobis: non potest Fílius a se fácere quidquam, nisi quod víderit Patrem faciéntem: quæcúmque enim ille fécerit, hæc et Fílius simíliter facit. Jo 5 20 Pater enim díligit Fílium, et ómnia demónstrat ei quæ ipse facit: et maióra his demonstrábit ei ópera, ut vos mirémini. Jo 5 21 Sicut enim Pater súscitat mórtuos, et vivíficat, sic et Fílius, quos vult, vivíficat. Jo 5 22 Neque enim Pater iúdicat quemquam: sed omne iudícium dedit Fílio, Jo 5 23 ut omnes honoríficent Fílium, sicut honoríficant Patrem: qui non honoríficat Fílium, non honoríficat Patrem, qui misit illum. Jo 5 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, et in iudícium non venit, sed tránsiit a morte in vitam. Jo 5 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint, vivent. Jo 5 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso: Jo 5 27 et potestátem dedit ei iudícium fácere, quia Fílius hóminis est. Jo 5 28 Nolíte mirári hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monuméntis sunt áudient vocem Fílii Dei: Jo 5 29 et procédent qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ: qui vero mala egérunt, in resurrectiónem iudícii. Jo 5 30 Non possum ego a meípso fácere quidquam. Sicut áudio, iúdico: et iudícium meum iustum est, quia non quæro voluntátem meam, sed voluntátem eius qui misit me. Jo 5 31 Si ego testimónium perhíbeo de meípso, testimónium meum non est verum. Jo 5 32 Alius est qui testimónium pérhibet de me: et scio quia verum est testimónium, quod pérhibet de me. Jo 5 33 Vos misístis ad Ioánnem, et testimónium perhíbuit veritáti. Jo 5 34 Ego autem non ab hómine testimónium accípio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. Jo 5 35 Ille erat lucérna ardens et lucens: vos autem voluístis ad horam exsultáre in luce eius. Jo 5 36 Ego autem hábeo testimónium maius Ioánne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perfíciam ea: ipsa ópera, quæ ego fácio, testimónium pérhibent de me, quia Pater misit me: Jo 5 37 et qui misit me Pater, ipse testimónium perhíbuit de me: neque vocem eius umquam audístis, neque spéciem eius vidístis: Jo 5 38 et verbum eius non habétis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non créditis. Jo 5 39 Scrutámini Scriptúras, quia vos putátis in ipsis vitam ætérnam habére: et illæ sunt quæ testimónium pérhibent de me: Jo 5 40 et non vultis veníre ad me ut vitam habeátis. Jo 5 41 Claritátem ab homínibus non accípio. Jo 5 42 Sed cognóvi vos, quia dilectiónem Dei non habétis in vobis. Jo 5 43 Ego veni in nómine Patris mei, et non accípitis me: si álius vénerit in nómine suo, illum accipiétis. Jo 5 44 Quómodo vos potéstis crédere, qui glóriam ab ínvicem accípitis, et glóriam quæ a solo Deo est, non quǽritis? Jo 5 45 Nolíte putáre quia ego accusatúrus sim vos apud Patrem: est qui accúsat vos Móyses, in quo vos sperátis. Jo 5 46 Si enim crederétis Móysi, crederétis fórsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Jo 5 47 Si autem illíus lítteris non créditis, quómodo verbis meis credétis? Jo 6 1 Post hæc ábiit Iesus trans mare Galilǽæ, quod est Tiberíadis: Jo 6 2 et sequebátur eum multitúdo magna, quia vidébant signa quæ faciébat super his qui infirmabántur. Jo 6 3 Súbiit ergo in montem Iesus et ibi sedébat cum discípulis suis. Jo 6 4 Erat autem próximum Pascha dies festus Iudæórum. Jo 6 5 Cum sublevásset ergo óculos Iesus, et vidísset quia multitúdo máxima venit ad eum, dixit ad Philíppum: Unde emémus panes, ut mandúcent hi? Jo 6 6 Hoc autem dicébat tentans eum: ipse enim sciébat quid esset factúrus. Jo 6 7 Respóndit ei Philíppus: Ducentórum denariórum panes non suffíciunt eis, ut unusquísque módicum quid accípiat. Jo 6 8 Dicit ei unus ex discípulis eius, Andréas, frater Simónis Petri: Jo 6 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeáceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? Jo 6 10 Dixit ergo Iesus: Fácite hómines discúmbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuérunt ergo viri, número quasi quinque míllia. Jo 6 11 Accépit ergo Iesus panes: et cum grátias egísset, distríbuit discumbéntibus: simíliter et ex píscibus quantum volébant. Jo 6 12 Ut autem impléti sunt, dixit discípulis suis: Collígite quæ superavérunt fragménta, ne péreant. Jo 6 13 Collegérunt ergo, et implevérunt duódecim cóphinos fragmentórum ex quinque pánibus hordeáceis, quæ superfuérunt his qui manducáverant. Jo 6 14 Illi ergo hómines cum vidíssent quod Iesus fécerat signum, dicébant: Quia hic est vere prophéta, qui ventúrus est in mundum. Jo 6 15 Iesus ergo cum cognovísset quia ventúri essent ut ráperent eum, et fácerent eum regem, fugit íterum in montem ipse solus. Jo 6 16 Ut autem sero factum est, descendérunt discípuli eius ad mare. Jo 6 17 Et cum ascendíssent navim, venérunt trans mare in Caphárnaum: et ténebræ iam factæ erant et non vénerat ad eos Iesus. Jo 6 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgébat. Jo 6 19 Cum remigássent ergo quasi stádia vigínti quinque aut trigínta, vident Iesum ambulántem supra mare, et próximum navi fíeri, et timuérunt. Jo 6 20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolíte timére. Jo 6 21 Voluérunt ergo accípere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. Jo 6 22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navícula ália non erat ibi nisi una, et quia non introísset cum discípulis suis Iesus in navim, sed soli discípuli eius abiíssent: Jo 6 23 áliæ vero supervenérunt naves a Tiberíade iuxta locum ubi manducáverant panem, grátias agénte Dómino. Jo 6 24 Cum ergo vidísset turba quia Iesus non esset ibi, neque discípuli eius, ascendérunt in navículas, et venérunt Caphárnaum quæréntes Iesum. Jo 6 25 Et cum inveníssent eum trans mare, dixérunt ei: Rabbi, quando huc venísti? Jo 6 26 Respóndit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quǽritis me non quia vidístis signa, sed quia manducástis ex pánibus et saturáti estis. Jo 6 27 Operámini non cibum, qui perit, sed qui pérmanet in vitam ætérnam, quem Fílius hóminis dabit vobis. Hunc enim Pater signávit Deus. Jo 6 28 Dixérunt ergo ad eum: Quid faciémus ut operémur ópera Dei? Jo 6 29 Respóndit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credátis in eum quem misit ille. Jo 6 30 Dixérunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videámus et credámus tibi? quid operáris? Jo 6 31 Patres nostri manducavérunt manna in desérto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducáre. Jo 6 32 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. Jo 6 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descéndit, et dat vitam mundo. Jo 6 34 Dixérunt ergo ad eum: Dómine, semper da nobis panem hunc. Jo 6 35 Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esúriet, et qui credit in me, non sítiet umquam. Jo 6 36 Sed dixi vobis quia et vidístis me, et non créditis. Jo 6 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me véniet: et eum qui venit ad me, non eíciam foras: Jo 6 38 quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem eius qui misit me. Jo 6 39 Hæc est autem volúntas eius qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Jo 6 40 Hæc est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam ætérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Jo 6 41 Murmurábant ergo Iudǽi de illo, quia dixísset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi, Jo 6 42 et dicébant: Nonne hic est Iesus fílius Ioseph, cuius nos nóvimus patrem et matrem? quómodo ergo dicit hic: Quia de cælo descéndi? Jo 6 43 Respóndit ergo Iesus, et dixit eis: Nolíte murmuráre in ínvicem: Jo 6 44 nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum: et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Jo 6 45 Est scriptum in prophétis: Et erunt omnes docíbiles Dei. Omnis qui audívit a Patre, et dídicit, venit ad me. Jo 6 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. Jo 6 47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam ætérnam. Jo 6 48 Ego sum panis vitæ. Jo 6 49 Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt. Jo 6 50 Hic est panis de cælo descéndens: ut si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Jo 6 51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Jo 6 52 Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Jo 6 53 Litigábant ergo Iudǽi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? Jo 6 54 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis, et bibéritis eius sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Jo 6 55 Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Jo 6 56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus: Jo 6 57 qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo. Jo 6 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Jo 6 59 Hic est panis qui de cælo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum. Jo 6 60 Hæc dixit in synagóga docens, in Caphárnaum. Jo 6 61 Multi ergo audiéntes ex discípulis eius, dixérunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audíre? Jo 6 62 Sciens autem Iesus apud semetípsum quia murmurárent de hoc discípuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalízat? Jo 6 63 si ergo vidéritis Fílium hóminis ascendéntem ubi erat prius? Jo 6 64 Spíritus est qui vivíficat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt. Jo 6 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciébat enim ab inítio Iesus qui essent non credéntes, et quis traditúrus esset eum. Jo 6 66 Et dicébat: Proptérea dixi vobis, quia nemo potest veníre ad me, nisi fúerit ei datum a Patre meo. Jo 6 67 Ex hoc multi discipulórum eius abiérunt retro: et iam non cum illo ambulábant. Jo 6 68 Dixit ergo Iesus ad duódecim: Numquid et vos vultis abíre? Jo 6 69 Respóndit ergo ei Simon Petrus: Dómine, ad quem íbimus? verba vitæ ætérnæ habes: Jo 6 70 et nos credídimus, et cognóvimus quia tu es Christus Fílius Dei. Jo 6 71 Respóndit eis Iesus: Nonne ego vos duódecim elégi: et ex vobis unus diábolus est? Jo 6 72 Dicébat autem Iudam Simónis Iscariótem: hic enim erat traditúrus eum, cum esset unus ex duódecim. Jo 7 1 Post hæc autem ambulábat Iesus in Galilǽam: non enim volébat in Iudǽam ambuláre, quia quærébant eum Iudǽi interfícere. Jo 7 2 Erat autem in próximo dies festus Iudæórum, Scenopégia. Jo 7 3 Dixérunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudǽam, ut et discípuli tui vídeant ópera tua, quæ facis. Jo 7 4 Nemo quippe in occúlto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifésta teípsum mundo. Jo 7 5 Neque enim fratres eius credébant in eum. Jo 7 6 Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advénit: tempus autem vestrum semper est parátum. Jo 7 7 Non potest mundus odísse vos: me autem odit, quia ego testimónium perhíbeo de illo quod ópera eius mala sunt. Jo 7 8 Vos ascéndite ad diem festum hunc, ego autem non ascéndo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum implétum est. Jo 7 9 Hæc cum dixísset, ipse mansit in Galilǽa. Jo 7 10 Ut autem ascendérunt fratres eius, tunc et ipse ascéndit ad diem festum non maniféste, sed quasi in occúlto. Jo 7 11 Iudǽi ergo quærébant eum in die festo, et dicébant: Ubi est ille? Jo 7 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicébant: Quia bonus est. Alii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas. Jo 7 13 Nemo tamen palam loquebátur de illo propter metum Iudæórum. Jo 7 14 Iam autem die festo mediánte, ascéndit Iesus in templum, et docébat. Jo 7 15 Et mirabántur Iudǽi, dicéntes: Quómodo hic lítteras scit, cum non didícerit? Jo 7 16 Respóndit eis Iesus, et dixit: Mea doctrína non est mea, sed eius qui misit me. Jo 7 17 Si quis volúerit voluntátem eius fácere, cognóscet de doctrína, utrum ex Deo sit, an ego a meípso loquar. Jo 7 18 Qui a semetípso lóquitur, glóriam própriam quærit: qui autem quærit glóriam eius qui misit eum, hic verax est, et iniustítia in illo non est. Jo 7 19 Nonne Móyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? Jo 7 20 Quid me quǽritis interfícere? Respóndit turba, et dixit: Dæmónium habes: quis te quærit interfícere? Jo 7 21 Respóndit Iesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes mirámini: Jo 7 22 proptérea Móyses dedit vobis circumcisiónem (non quia ex Móyse est, sed ex pátribus), et in sábbato circumcíditis hóminem. Jo 7 23 Si circumcisiónem áccipit homo in sábbato, ut non solvátur lex Móysi: mihi indignámini quia totum hóminem sanum feci in sábbato? Jo 7 24 Nolíte iudicáre secúndum fáciem, sed iustum iudícium iudicáte. Jo 7 25 Dicébant ergo quidam ex Ierosólymis: Nonne hic est, quem quærunt interfícere? Jo 7 26 et ecce palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognovérunt príncipes quia hic est Christus? Jo 7 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum vénerit, nemo scit unde sit. Jo 7 28 Clamábat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meípso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescítis. Jo 7 29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. Jo 7 30 Quærébant ergo eum apprehéndere: et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora eius. Jo 7 31 De turba autem multi credidérunt in eum, et dicébant: Christus cum vénerit, numquid plura signa fáciet quam quæ hic facit? Jo 7 32 Audiérunt Pharisǽi turbam murmurántem de illo hæc: et misérunt príncipes et Pharisǽi minístros ut apprehénderent eum. Jo 7 33 Dixit ergo eis Iesus: Adhuc módicum tempus vobíscum sum: et vado ad eum qui me misit. Jo 7 34 Quærétis me, et non inveniétis: et ubi ego sum, vos non potéstis veníre. Jo 7 35 Dixérunt ergo Iudǽi ad semetípsos: Quo hic itúrus est, quia non inveniémus eum? numquid in dispersiónem géntium itúrus est, et doctúrus gentes? Jo 7 36 quis est hic sermo, quem dixit: Quærétis me, et non inveniétis: et ubi sum ego, vos non potéstis veníre? Jo 7 37 In novíssimo autem die magno festivitátis stabat Iesus, et clamábat dicens: Si quis sitit, véniat ad me et bibat. Jo 7 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptúra, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ. Jo 7 39 Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum: nondum enim erat Spíritus datus, quia Iesus nondum erat glorificátus. Jo 7 40 Ex illa ergo turba cum audíssent hos sermónes eius, dicébant: Hic est vere prophéta. Jo 7 41 Alii dicébant: Hic est Christus. Quidam autem dicébant: Numquid a Galilǽa venit Christus? Jo 7 42 nonne Scriptúra dicit: Quia ex sémine David, et de Béthlehem castéllo, ubi erat David, venit Christus? Jo 7 43 Dissénsio ítaque facta est in turba propter eum. Jo 7 44 Quidam autem ex ipsis volébant apprehéndere eum: sed nemo misit super eum manus. Jo 7 45 Venérunt ergo minístri ad pontífices et Pharisǽos. Et dixérunt eis illi: Quare non adduxístis illum? Jo 7 46 Respondérunt minístri: Numquam sic locútus est homo, sicut hic homo. Jo 7 47 Respondérunt ergo eis Pharisǽi: Numquid et vos sedúcti estis? Jo 7 48 numquid ex princípibus áliquis crédidit in eum, aut ex Pharisǽis? Jo 7 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledícti sunt. Jo 7 50 Dixit Nicodémus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: Jo 7 51 Numquid lex nostra iúdicat hóminem, nisi prius audíerit ab ipso, et cognóverit quid fáciat? Jo 7 52 Respondérunt, et dixérunt ei: Numquid et tu Galilǽus es? scrutáre Scriptúras, et vide quia a Galilǽa prophéta non surgit. Jo 7 53 Et revérsi sunt unusquísque in domum suam. Jo 8 1 Iesus autem perréxit in montem Olivéti: Jo 8 2 et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum, et sedens docébat eos. Jo 8 3 Addúcunt autem scribæ et Pharisǽi mulíerem in adultério deprehénsam: et statuérunt eam in médio, Jo 8 4 et dixérunt ei: Magíster, hæc múlier modo deprehénsa est in adultério. Jo 8 5 In lege autem Móyses mandávit nobis huiúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis? Jo 8 6 Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Iesus autem inclínans se deórsum, dígito scribébat in terra. Jo 8 7 Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et dixit eis: Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat. Jo 8 8 Et íterum se inclínans, scribébat in terra. Jo 8 9 Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus: et remánsit solus Iesus, et múlier in médio stans. Jo 8 10 Erigens autem se Iesus, dixit ei: Múlier, ubi sunt qui te accusábant? nemo te condemnávit? Jo 8 11 Quæ dixit: Nemo, Dómine. Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnábo: vade, et iam ámplius noli peccáre. Jo 8 12 Iterum ergo locútus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ. Jo 8 13 Dixérunt ergo ei Pharisǽi: Tu de teípso testimónium pérhibes: testimónium tuum non est verum. Jo 8 14 Respóndit Iesus, et dixit eis: Et si ego testimónium perhíbeo de meípso, verum est testimónium meum: quia scio unde veni et quo vado: vos autem nescítis unde vénio aut quo vado. Jo 8 15 Vos secúndum carnem iudicátis: ego non iúdico quemquam: Jo 8 16 et si iúdico ego, iudícium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. Jo 8 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duórum hóminum testimónium verum est. Jo 8 18 Ego sum qui testimónium perhíbeo de meípso, et testimónium pérhibet de me qui misit me, Pater. Jo 8 19 Dicébant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respóndit Iesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me scirétis, fórsitan et Patrem meum scirétis. Jo 8 20 Hæc verba locútus est Iesus in gazophylácio, docens in templo: et nemo apprehéndit eum, quia necdum vénerat hora eius. Jo 8 21 Dixit ergo íterum eis Iesus: Ego vado, et quærétis me, et in peccáto vestro moriémini. Quo ego vado, vos non potéstis veníre. Jo 8 22 Dicébant ergo Iudǽi: Numquid interfíciet semetípsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potéstis veníre? Jo 8 23 Et dicébat eis: Vos de deórsum estis, ego de supérnis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Jo 8 24 Dixi ergo vobis quia moriémini in peccátis vestris: si enim non credidéritis quia ego sum, moriémini in peccáto vestro. Jo 8 25 Dicébant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus: Princípium, qui et loquor vobis. Jo 8 26 Multa hábeo de vobis loqui, et iudicáre: sed qui me misit, verax est: et ego quæ audívi ab eo, hæc loquor in mundo. Jo 8 27 Et non cognovérunt quia Patrem eius dicébat Deum. Jo 8 28 Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum, et a meípso fácio nihil, sed sicut dócuit me Pater, hæc loquor: Jo 8 29 et qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum: quia ego quæ plácita sunt ei, fácio semper. Jo 8 30 Hæc illo loquénte, multi credidérunt in eum. Jo 8 31 Dicébat ergo Iesus ad eos, qui credidérunt ei, Iudǽos: Si vos manséritis in sermóne meo, vere discípuli mei éritis, Jo 8 32 et cognoscétis veritátem, et véritas liberábit vos. Jo 8 33 Respondérunt ei: Semen Abrahæ sumus, et némini servívimus umquam: quómodo tu dicis: Líberi éritis? Jo 8 34 Respóndit eis Iesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccátum, servus est peccáti. Jo 8 35 Servus autem non manet in domo in ætérnum: fílius autem manet in ætérnum. Jo 8 36 Si ergo vos fílius liberáverit, vere líberi éritis. Jo 8 37 Scio quia fílii Abrahæ estis: sed quǽritis me interfícere, quia sermo meus non capit in vobis. Jo 8 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidístis apud patrem vestrum, fácitis. Jo 8 39 Respondérunt, et dixérunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus: Si fílii Abrahæ estis, ópera Abrahæ fácite. Jo 8 40 Nunc autem quǽritis me interfícere, hóminem, qui veritátem vobis locútus sum, quam audívi a Deo: hoc Abraham non fecit. Jo 8 41 Vos fácitis ópera patris vestri. Dixérunt ítaque ei: Nos ex fornicatióne non sumus nati: unum patrem habémus Deum. Jo 8 42 Dixit ergo eis Iesus: Si Deus pater vester esset, diligerétis útique et me: ego enim ex Deo procéssi, et veni: neque enim a meípso veni, sed ille me misit. Jo 8 43 Quare loquélam meam non cognóscitis? Quia non potéstis audíre sermónem meum. Jo 8 44 Vos ex patre diábolo estis: et desidéria patris vestri vultis fácere. Ille homicída erat ab inítio, et in veritáte non stetit: quia non est véritas in eo: cum lóquitur mendácium, ex própriis lóquitur, quia mendax est, et pater eius. Jo 8 45 Ego autem si veritátem dico, non créditis mihi. Jo 8 46 Quis ex vobis árguet me de peccáto? si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? Jo 8 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. Jo 8 48 Respondérunt ergo Iudǽi, et dixérunt ei: Nonne bene dícimus nos quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes? Jo 8 49 Respóndit Iesus: Ego dæmónium non hábeo: sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. Jo 8 50 Ego autem non quæro glóriam meam: est qui quærat, et iúdicet. Jo 8 51 Amen, amen dico vobis: si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum. Jo 8 52 Dixérunt ergo Iudǽi: Nunc cognóvimus quia dæmónium habes. Abraham mórtuus est, et prophétæ: et tu dicis: Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum. Jo 8 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mórtuus est? et prophétæ mórtui sunt. Quem teípsum facis? Jo 8 54 Respóndit Iesus: Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est: est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis quia Deus vester est, Jo 8 55 et non cognovístis eum: ego autem novi eum. Et si díxero quia non scio eum, ero símilis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermónem eius servo. Jo 8 56 Abraham pater vester exsultávit ut vidéret diem meum: vidit, et gavísus est. Jo 8 57 Dixérunt ergo Iudǽi ad eum: Quinquagínta annos nondum habes, et Abraham vidísti? Jo 8 58 Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, ántequam Abraham fíeret, ego sum. Jo 8 59 Tulérunt ergo lápides, ut iácerent in eum: Iesus autem abscóndit se, et exívit de templo. Jo 9 1 Et prætériens Iesus vidit hóminem cæcum a nativitáte: Jo 9 2 et interrogavérunt eum discípuli eius: Rabbi, quis peccávit, hic, aut paréntes eius, ut cæcus nascerétur? Jo 9 3 Respóndit Iesus: Neque hic peccávit, neque paréntes eius: sed ut manifesténtur ópera Dei in illo. Jo 9 4 Me opórtet operári ópera eius qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operári: Jo 9 5 quámdiu sum in mundo, lux sum mundi. Jo 9 6 Hæc cum dixísset, éxspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linívit lutum super óculos eius, Jo 9 7 et dixit ei: Vade, lava in natatória Síloë (quod interpretátur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. Jo 9 8 Itaque vicíni, et qui víderant eum prius quia mendícus erat, dicébant: Nonne hic est qui sedébat, et mendicábat? Alii dicébant: Quia hic est. Jo 9 9 Alii autem: Nequáquam, sed símilis est ei. Ille vero dicébat: Quia ego sum. Jo 9 10 Dicébant ergo ei: Quómodo apérti sunt tibi óculi? Jo 9 11 Respóndit: Ille homo qui dícitur Iesus, lutum fecit: et unxit óculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatória Síloë, et lava. Et ábii, et lavi, et vídeo. Jo 9 12 Et dixérunt ei: Ubi est ille? Ait: Néscio. Jo 9 13 Addúcunt eum ad Pharisǽos, qui cæcus fúerat. Jo 9 14 Erat autem sábbatum quando lutum fecit Iesus, et apéruit óculos eius. Jo 9 15 Iterum ergo interrogábant eum Pharisǽi quómodo vidísset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi pósuit super óculos, et lavi, et vídeo. Jo 9 16 Dicébant ergo ex Pharisǽis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sábbatum non custódit. Alii autem dicébant: Quómodo potest homo peccátor hæc signa fácere? Et schisma erat inter eos. Jo 9 17 Dicunt ergo cæco íterum: Tu quid dicis de illo qui apéruit óculos tuos? Ille autem dixit: Quia prophéta est. Jo 9 18 Non credidérunt ergo Iudǽi de illo, quia cæcus fuísset et vidísset, donec vocavérunt paréntes eius, qui víderat: Jo 9 19 et interrogavérunt eos, dicéntes: Hic est fílius vester, quem vos dícitis quia cæcus natus est? quómodo ergo nunc videt? Jo 9 20 Respondérunt eis paréntes eius, et dixérunt: Scimus quia hic est fílius noster, et quia cæcus natus est: Jo 9 21 quómodo autem nunc vídeat, nescímus: aut quis eius apéruit óculos, nos nescímus: ipsum interrogáte: ætátem habet, ipse de se loquátur. Jo 9 22 Hæc dixérunt paréntes eius, quóniam timébant Iudǽos: iam enim conspiravérunt Iudǽi, ut si quis eum confiterétur esse Christum, extra synagógam fíeret. Jo 9 23 Proptérea paréntes eius dixérunt: Quia ætátem habet, ipsum interrogáte. Jo 9 24 Vocavérunt ergo rursum hóminem qui fúerat cæcus, et dixérunt ei: Da glóriam Deo: nos scimus quia hic homo peccátor est. Jo 9 25 Dixit ergo eis ille: Si peccátor est, néscio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo vídeo. Jo 9 26 Dixérunt ergo illi: Quid fecit tibi? quómodo apéruit tibi óculos? Jo 9 27 Respóndit eis: Dixi vobis iam, et audístis: quid íterum vultis audíre? numquid et vos vultis discípuli eius fíeri? Jo 9 28 Maledixérunt ergo ei, et dixérunt: Tu discípulus illíus sis: nos autem Móysi discípuli sumus. Jo 9 29 Nos scimus quia Móysi locútus est Deus: hunc autem nescímus unde sit. Jo 9 30 Respóndit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirábile est quia vos nescítis unde sit, et apéruit meos óculos: Jo 9 31 scimus autem quia peccatóres Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntátem eius facit, hunc exáudit. Jo 9 32 A sǽculo non est audítum quia quis apéruit óculos cæci nati. Jo 9 33 Nisi esset hic a Deo, non póterat fácere quidquam. Jo 9 34 Respondérunt, et dixérunt ei: In peccátis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecérunt eum foras. Jo 9 35 Audívit Iesus quia eiecérunt eum foras: et cum invenísset eum, dixit ei: Tu credis in Fílium Dei? Jo 9 36 Respóndit ille, et dixit: Quis est, Dómine, ut credam in eum? Jo 9 37 Et dixit ei Iesus: Et vidísti eum, et qui lóquitur tecum, ipse est. Jo 9 38 At ille ait: Credo, Dómine. Et prócidens adorávit eum. Jo 9 39 Et dixit Iesus: In iudícium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident vídeant, et qui vident cæci fiant. Jo 9 40 Et audiérunt quidam ex Pharisǽis qui cum ipso erant, et dixérunt ei: Numquid et nos cæci sumus? Jo 9 41 Dixit eis Iesus: Si cæci essétis, non haberétis peccátum. Nunc vero dícitis, Quia vidémus: peccátum vestrum manet. Jo 10 1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est et latro. Jo 10 2 Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. Jo 10 3 Huic ostiárius áperit, et oves vocem eius áudiunt, et próprias oves vocat nominátim, et edúcit eas. Jo 10 4 Et cum próprias oves emíserit, ante eas vadit: et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem eius. Jo 10 5 Aliénum autem non sequúntur, sed fúgiunt ab eo: quia non novérunt vocem alienórum. Jo 10 6 Hoc provérbium dixit eis Iesus: illi autem non cognovérunt quid loquerétur eis. Jo 10 7 Dixit ergo eis íterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum óstium óvium. Jo 10 8 Omnes quotquot venérunt, fures sunt, et latrónes, et non audiérunt eos oves. Jo 10 9 Ego sum óstium. Per me si quis introíerit, salvábitur: et ingrediétur, et egrediétur, et páscua invéniet. Jo 10 10 Fur non venit nisi ut furétur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant. Jo 10 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Jo 10 12 Mercenárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispérgit oves: Jo 10 13 mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. Jo 10 14 Ego sum pastor bonus: et cognósco meas, et cognóscunt me meæ. Jo 10 15 Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem: et ánimam meam pono pro óvibus meis. Jo 10 16 Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor. Jo 10 17 Proptérea me díligit Pater: quia ego pono ánimam meam, ut íterum sumam eam. Jo 10 18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meípso, et potestátem hábeo ponéndi eam, et potestátem hábeo íterum suméndi eam. Hoc mandátum accépi a Patre meo. Jo 10 19 Dissénsio íterum facta est inter Iudǽos propter sermónes hos. Jo 10 20 Dicébant autem multi ex ipsis: Dæmónium habet, et insánit: quid eum audítis? Jo 10 21 Alii dicébant: Hæc verba non sunt dæmónium habéntis: numquid dæmónium potest cæcórum óculos aperíre? Jo 10 22 Facta sunt autem Encǽnia in Ierosólymis, et hiems erat. Jo 10 23 Et ambulábat Iesus in templo, in pórticu Salomónis. Jo 10 24 Circumdedérunt ergo eum Iudǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. Jo 10 25 Respóndit eis Iesus: Loquor vobis, et non créditis: ópera quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me: Jo 10 26 sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. Jo 10 27 Oves meæ vocem meam áudiunt, et ego cognósco eas, et sequúntur me: Jo 10 28 et ego vitam ætérnam do eis, et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. Jo 10 29 Pater meus quod dedit mihi, maius ómnibus est: et nemo potest rápere de manu Patris mei. Jo 10 30 Ego et Pater unum sumus. Jo 10 31 Sustulérunt ergo lápides Iudǽi, ut lapidárent eum. Jo 10 32 Respóndit eis Iesus: Multa bona ópera osténdi vobis ex Patre meo: propter quod eórum opus me lapidátis? Jo 10 33 Respondérunt ei Iudǽi: De bono ópere non lapidámus te, sed de blasphémia: et quia tu homo cum sis, facis teípsum Deum. Jo 10 34 Respóndit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? Jo 10 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptúra: Jo 10 36 quem Pater sanctificávit, et misit in mundum vos dícitis: Quia blasphémas, quia dixi: Fílius Dei sum? Jo 10 37 Si non fácio ópera Patris mei, nolíte crédere mihi. Jo 10 38 Si autem fácio: etsi mihi non vultis crédere, opéribus crédite, ut cognoscátis, et credátis quia Pater in me est, et ego in Patre. Jo 10 39 Quærébant ergo eum apprehéndere: et exívit de mánibus eórum. Jo 10 40 Et ábiit íterum trans Iordánem, in eum locum ubi erat Ioánnes baptízans primum, et mansit illic: Jo 10 41 et multi venérunt ad eum, et dicébant: Quia Ioánnes quidem signum fecit nullum. Jo 10 42 Omnia autem quæcúmque dixit Ioánnes de hoc, vera erant. Et multi credidérunt in eum. Jo 11 1 Erat autem quidam languens Lázarus a Bethánia, de castéllo Maríæ et Marthæ soróris eius. Jo 11 2 (María autem erat quæ unxit Dóminum unguénto, et extérsit pedes eius capíllis suis: cuius frater Lázarus infirmabátur.) Jo 11 3 Misérunt ergo soróres eius ad eum dicéntes: Dómine, ecce quem amas infirmátur. Jo 11 4 Audiens autem Iesus dixit eis: Infírmitas hæc non est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei per eam. Jo 11 5 Diligébat autem Iesus Martham, et sorórem eius Maríam, et Lázarum. Jo 11 6 Ut ergo audívit quia infirmabátur, tunc quidem mansit in eódem loco duóbus diébus: Jo 11 7 deínde post hæc dixit discípulis suis: Eámus in Iudǽam íterum. Jo 11 8 Dicunt ei discípuli: Rabbi, nunc quærébant te Iudǽi lapidáre, et íterum vadis illuc? Jo 11 9 Respóndit Iesus: Nonne duódecim sunt horæ diéi? Si quis ambuláverit in die, non offéndit, quia lucem huius mundi videt: Jo 11 10 si autem ambuláverit in nocte, offéndit, quia lux non est in eo. Jo 11 11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lázarus amícus noster dormit: sed vado ut a somno éxcitem eum. Jo 11 12 Dixérunt ergo discípuli eius: Dómine, si dormit, salvus erit. Jo 11 13 Díxerat autem Iesus de morte eius: illi autem putavérunt quia de dormitióne somni díceret. Jo 11 14 Tunc ergo Iesus dixit eis maniféste: Lázarus mórtuus est: Jo 11 15 et gáudeo propter vos, ut credátis, quóniam non eram ibi, sed eámus ad eum. Jo 11 16 Dixit ergo Thomas, qui dícitur Dídymus, ad condiscípulos: Eámus et nos, ut moriámur cum eo. Jo 11 17 Venit ítaque Iesus: et invénit eum quátuor dies iam in monuménto habéntem. Jo 11 18 (Erat autem Bethánia iuxta Ierosólymam quasi stádiis quíndecim.) Jo 11 19 Multi autem ex Iudǽis vénerant ad Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre suo. Jo 11 20 Martha ergo ut audívit quia Iesus venit, occúrrit illi: María autem domi sedébat. Jo 11 21 Dixit ergo Martha ad Iesum: Dómine, si fuísses hic, frater meus non fuísset mórtuus: Jo 11 22 sed et nunc scio quia quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus. Jo 11 23 Dicit illi Iesus: Resúrget frater tuus. Jo 11 24 Dicit ei Martha: Scio quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die. Jo 11 25 Dixit ei Iesus: Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet: Jo 11 26 et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc? Jo 11 27 Ait illi: Utique Dómine, ego crédidi quia tu es Christus, Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti. Jo 11 28 Et cum hæc dixísset, ábiit, et vocávit Maríam sorórem suam siléntio, dicens: Magíster adest, et vocat te. Jo 11 29 Illa ut audívit, surgit cito, et venit ad eum: Jo 11 30 nondum enim vénerat Iesus in castéllum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occúrrerat ei Martha. Jo 11 31 Iudǽi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabántur eam, cum vidíssent Maríam quia cito surréxit, et éxiit, secúti sunt eam dicéntes: Quia vadit ad monuméntum, ut ploret ibi. Jo 11 32 María ergo, cum venísset ubi erat Iesus, videns eum, cécidit ad pedes eius, et dicit ei: Dómine, si fuísses hic, non esset mórtuus frater meus. Jo 11 33 Iesus ergo, ut vidit eam plorántem, et Iudǽos, qui vénerant cum ea, plorántes, infrémuit spíritu, et turbávit seípsum, Jo 11 34 et dixit: Ubi posuístis eum? Dicunt ei: Dómine, veni, et vide. Jo 11 35 Et lacrymátus est Iesus. Jo 11 36 Dixérunt ergo Iudǽi: Ecce quómodo amábat eum. Jo 11 37 Quidam autem ex ipsis dixérunt: Non póterat hic, qui apéruit óculos cæci nati, fácere ut hic non morerétur? Jo 11 38 Iesus ergo rursum fremens in semetípso, venit ad monuméntum. Erat autem spelúnca, et lapis superpósitus erat ei. Jo 11 39 Ait Iesus: Tóllite lápidem. Dicit ei Martha, soror eius qui mórtuus fúerat: Dómine, iam fœtet, quatriduánus est enim. Jo 11 40 Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quóniam si credíderis, vidébis glóriam Dei? Jo 11 41 Tulérunt ergo lápidem: Iesus autem, elevátis sursum óculis, dixit: Pater, grátias ago tibi quóniam audísti me. Jo 11 42 Ego autem sciébam quia semper me audis, sed propter pópulum qui circúmstat, dixi: ut credant quia tu me misísti. Jo 11 43 Hæc cum dixísset, voce magna clamávit: Lázare, veni foras. Jo 11 44 Et statim pródiit qui fúerat mórtuus, ligátus pedes, et manus ínstitis, et fácies illíus sudário erat ligáta. Dixit eis Iesus: Sólvite eum et sínite abíre. Jo 11 45 Multi ergo ex Iudǽis, qui vénerant ad Maríam, et Martham, et víderant quæ fecit Iesus, credidérunt in eum. Jo 11 46 Quidam autem ex ipsis abiérunt ad Pharisǽos, et dixérunt eis quæ fecit Iesus. Jo 11 47 Collegérunt ergo pontífices et Pharisǽi concílium, et dicébant: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Jo 11 48 Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum, et vénient Románi, et tollent nostrum locum, et gentem. Jo 11 49 Unus autem ex ipsis, Caíphas nómine, cum esset póntifex anni illíus, dixit eis: Vos nescítis quidquam, Jo 11 50 nec cogitátis quia éxpedit vobis ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat. Jo 11 51 Hoc autem a semetípso non dixit: sed cum esset póntifex anni illíus, prophetávit, quod Iesus moritúrus erat pro gente, Jo 11 52 et non tantum pro gente, sed ut fílios Dei, qui erant dispérsi, congregáret in unum. Jo 11 53 Ab illo ergo die cogitavérunt ut interfícerent eum. Jo 11 54 Iesus ergo iam non in palam ambulábat apud Iudǽos, sed ábiit in regiónem iuxta desértum, in civitátem quæ dícitur Ephrem, et ibi morabátur cum discípulis suis. Jo 11 55 Próximum autem erat Pascha Iudæórum, et ascendérunt multi Ierosólymam de regióne ante Pascha, ut sanctificárent seípsos. Jo 11 56 Quærébant ergo Iesum, et colloquebántur ad ínvicem, in templo stantes: Quid putátis, quia non venit ad diem festum? Déderant autem pontífices et Pharisǽi mandátum ut si quis cognóverit ubi sit, índicet, ut apprehéndant eum. Jo 12 1 Iesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Iesus. Jo 12 2 Fecérunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrábat, Lázarus vero unus erat ex discumbéntibus cum eo. Jo 12 3 María ergo accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Iesu, et extérsit pedes eius capíllis suis: et domus impléta est ex odóre unguénti. Jo 12 4 Dixit ergo unus ex discípulis eius, Iudas Iscariótes, qui erat eum traditúrus: Jo 12 5 Quare hoc unguéntum non véniit trecéntis denáriis, et datum est egénis? Jo 12 6 Dixit autem hoc, non quia de egénis pertinébat ad eum, sed quia fur erat, et lóculos habens, ea quæ mittebántur, portábat. Jo 12 7 Dixit ergo Iesus: Sínite illam ut in diem sepultúræ meæ servet illud. Jo 12 8 Páuperes enim semper habétis vobíscum: me autem non semper habétis. Jo 12 9 Cognóvit ergo turba multa ex Iudǽis quia illic est, et venérunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lázarum vidérent, quem suscitávit a mórtuis. Jo 12 10 Cogitavérunt autem príncipes sacerdótum ut et Lázarum interfícerent: Jo 12 11 quia multi propter illum abíbant ex Iudǽis, et credébant in Iesum. Jo 12 12 In crástinum autem, turba multa quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent quia venit Iesus Ierosólymam, Jo 12 13 accepérunt ramos palmárum, et processérunt óbviam ei, et clamábant: Hosánna, benedíctus qui venit in nómine Dómini, rex Israël. Jo 12 14 Et invénit Iesus aséllum, et sedit super eum, sicut scriptum est: Jo 12 15 Noli timére, fília Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum ásinæ. Jo 12 16 Hæc non cognovérunt discípuli eius primum: sed quando glorificátus est Iesus, tunc recordáti sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecérunt ei. Jo 12 17 Testimónium ergo perhibébat turba, quæ erat cum eo quando Lázarum vocávit de monuménto, et suscitávit eum a mórtuis. Jo 12 18 Proptérea et óbviam venit ei turba: quia audiérunt fecísse hoc signum. Jo 12 19 Pharisǽi ergo dixérunt ad semetípsos: Vidétis quia nihil profícimus? ecce mundus totus post eum ábiit. Jo 12 20 Erant autem quidam gentíles, ex his qui ascénderant ut adorárent in die festo. Jo 12 21 Hi ergo accessérunt ad Philíppum, qui erat a Bethsáida Galilǽæ, et rogábant eum, dicéntes: Dómine, vólumus Iesum vidére. Jo 12 22 Venit Philíppus, et dicit Andréæ: Andréas rursum et Philíppus dixérunt Iesu. Jo 12 23 Iesus autem respóndit eis, dicens: Venit hora, ut clarificétur Fílius hóminis. Jo 12 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, Jo 12 25 ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Jo 12 26 Si quis mihi minístrat, me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus. Jo 12 27 Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hac hora. Sed proptérea veni in horam hanc: Jo 12 28 Pater, clarífica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificávi, et íterum clarificábo. Jo 12 29 Turba ergo, quæ stabat, et audíerat, dicébat tonítruum esse factum. Alii dicébant: Angelus ei locútus est. Jo 12 30 Respóndit Iesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. Jo 12 31 Nunc iudícium est mundi: nunc princeps huius mundi eiciétur foras. Jo 12 32 Et ego, si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum. Jo 12 33 (Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus.) Jo 12 34 Respóndit ei turba: Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum: et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hóminis? quis est iste Fílius hóminis? Jo 12 35 Dixit ergo eis Iesus: Adhuc módicum, lumen in vobis est. Ambuláte dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant: et qui ámbulat in ténebris, nescit quo vadat. Jo 12 36 Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis. Hæc locútus est Iesus, et ábiit et abscóndit se ab eis. Jo 12 37 Cum autem tanta signa fecísset coram eis, non credébant in eum: Jo 12 38 ut sermo Isaíæ prophétæ implerétur, quem dixit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est? Jo 12 39 Proptérea non póterant crédere, quia íterum dixit Isaías: Jo 12 40 Excæcávit óculos eórum, et indurávit cor eórum ut non vídeant óculis, et non intélligant corde, et convertántur, et sanem eos. Jo 12 41 Hæc dixit Isaías, quando vidit glóriam eius, et locútus est de eo. Jo 12 42 Verúmtamen et ex princípibus multi credidérunt in eum: sed propter Pharisǽos non confitebántur, ut e synagóga non eiceréntur. Jo 12 43 Dilexérunt enim glóriam hóminum magis quam glóriam Dei. Jo 12 44 Iesus autem clamávit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Jo 12 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me. Jo 12 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in ténebris non máneat. Jo 12 47 Et si quis audíerit verba mea, et non custodíerit, ego non iúdico eum: non enim veni ut iúdicem mundum, sed ut salvíficem mundum. Jo 12 48 Qui spernit me et non áccipit verba mea, habet qui iúdicet eum. Sermo quem locútus sum, ille iudicábit eum in novíssimo die. Jo 12 49 Quia ego ex meípso non sum locútus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandátum dedit quid dicam et quid loquar. Jo 12 50 Et scio quia mandátum eius vita ætérna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Jo 13 1 Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit hora eius ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Jo 13 2 Et cœna facta, cum diábolus iam misísset in cor ut tráderet eum Iudas Simónis Iscariótæ: Jo 13 3 sciens quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exívit, et ad Deum vadit: Jo 13 4 surgit a cœna, et ponit vestiménta sua, et cum accepísset línteum, præcínxit se. Jo 13 5 Deínde mittit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Jo 13 6 Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Jo 13 7 Respóndit Iesus, et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea. Jo 13 8 Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Iesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Jo 13 9 Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. Jo 13 10 Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Jo 13 11 Sciébat enim quisnam esset qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Jo 13 12 Postquam ergo lavit pedes eórum, et accépit vestiménta sua, cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis quid fécerim vobis? Jo 13 13 Vos vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis: sum étenim. Jo 13 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster, et vos debétis alter altérius laváre pedes. Jo 13 15 Exémplum enim dedi vobis, ut quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis. Jo 13 16 Amen, amen dico vobis: non est servus maior dómino suo: neque apóstolus maior est eo qui misit illum. Jo 13 17 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea. Jo 13 18 Non de ómnibus vobis dico: ego scio quos elégerim: sed ut adimpleátur Scriptúra: Qui mandúcat mecum panem, levábit contra me calcáneum suum. Jo 13 19 Amodo dico vobis, priúsquam fiat: ut cum factum fúerit, credátis quia ego sum. Jo 13 20 Amen, amen dico vobis: qui áccipit si quem mísero, me áccipit: qui autem me áccipit, áccipit eum qui me misit. Jo 13 21 Cum hæc dixísset Iesus, turbátus est spíritu: et protestátus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Jo 13 22 Aspiciébant ergo ad ínvicem discípuli, hæsitántes de quo díceret. Jo 13 23 Erat ergo recúmbens unus ex discípulis eius in sinu Iesu, quem diligébat Iesus. Jo 13 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? Jo 13 25 Itaque cum recubuísset ille supra pectus Iesu, dicit ei: Dómine, quis est? Jo 13 26 Respóndit Iesus: Ille est cui ego intínctum panem porréxero. Et cum intinxísset panem, dedit Iudæ Simónis Iscariótæ. Jo 13 27 Et post buccéllam, introívit in eum Sátanas. Et dixit ei Iesus: Quod facis, fac cítius. Jo 13 28 Hoc autem nemo scivit discumbéntium ad quid díxerit ei. Jo 13 29 Quidam enim putábant, quia lóculos habébat Iudas, quod dixísset ei Iesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egénis ut áliquid daret. Jo 13 30 Cum ergo accepísset ille buccéllam, exívit contínuo. Erat autem nox. Jo 13 31 Cum ergo exísset, dixit Iesus: Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo. Jo 13 32 Si Deus clarificátus est in eo, et Deus clarificábit eum in semetípso: et contínuo clarificábit eum. Jo 13 33 Filíoli, adhuc módicum vobíscum sum. Quærétis me: et sicut dixi Iudǽis, quo ego vado, vos non potéstis veníre: et vobis dico modo. Jo 13 34 Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem: sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem. Jo 13 35 In hoc cognóscent omnes quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. Jo 13 36 Dicit ei Simon Petrus: Dómine, quo vadis? Respóndit Iesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequéris autem póstea. Jo 13 37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? ánimam meam pro te ponam. Jo 13 38 Respóndit ei Iesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantábit gallus, donec ter me neges. Jo 14 1 Non turbétur cor vestrum. Créditis in Deum, et in me crédite. Jo 14 2 In domo Patris mei mansiónes multæ sunt: si quóminus dixíssem vobis: quia vado paráre vobis locum. Jo 14 3 Et si abíero, et præparávero vobis locum, íterum vénio, et accípiam vos ad meípsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. Jo 14 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Jo 14 5 Dicit ei Thomas: Dómine, nescímus quo vadis: et quómodo póssumus viam scire? Jo 14 6 Dicit ei Iesus: Ego sum via, et véritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Jo 14 7 Si cognovissétis me, et Patrem meum útique cognovissétis: et ámodo cognoscétis eum, et vidístis eum. Jo 14 8 Dicit ei Philíppus: Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis. Jo 14 9 Dicit ei Iesus: Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovístis me? Philíppe, qui videt me, videt et Patrem. Quómodo tu dicis: Osténde nobis Patrem? Jo 14 10 Non créditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meípso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit ópera. Jo 14 11 Non créditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Jo 14 12 alióquin propter ópera ipsa crédite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, ópera quæ ego fácio, et ipse fáciet, et maióra horum fáciet: quia ego ad Patrem vado. Jo 14 13 Et quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, hoc fáciam: ut glorificétur Pater in Fílio. Jo 14 14 Si quid petiéritis me in nómine meo, hoc fáciam. Jo 14 15 Si dilígitis me, mandáta mea serváte: Jo 14 16 et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, Jo 14 17 Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscétis eum, quia apud vos manébit, et in vobis erit. Jo 14 18 Non relínquam vos órphanos: véniam ad vos. Jo 14 19 Adhuc módicum, et mundus me iam non videt. Vos autem vidétis me: quia ego vivo, et vos vivétis. Jo 14 20 In illo die vos cognoscétis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Jo 14 21 Qui habet mandáta mea, et servat ea: ille est qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum. Jo 14 22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariótes: Dómine, quid factum est, quia manifestatúrus es nobis teípsum, et non mundo? Jo 14 23 Respóndit Iesus, et dixit ei: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus: Jo 14 24 qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem, quem audístis, non est meus: sed eius qui misit me, Patris. Jo 14 25 Hæc locútus sum vobis apud vos manens. Jo 14 26 Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia, et súggeret vobis ómnia quæcúmque díxero vobis. Jo 14 27 Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum, neque formídet. Jo 14 28 Audístis quia ego dixi vobis: Vado, et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. Jo 14 29 Et nunc dixi vobis priúsquam fiat: ut cum factum fúerit, credátis. Jo 14 30 Iam non multa loquar vobíscum: venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Jo 14 31 Sed ut cognóscat mundus quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio. Súrgite, eámus hinc. Jo 15 1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est. Jo 15 2 Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jo 15 3 Iam vos mundi estis propter sermónem quem locútus sum vobis. Jo 15 4 Manéte in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite, sic nec vos, nisi in me manséritis. Jo 15 5 Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere. Jo 15 6 Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Jo 15 7 Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis petétis, et fiet vobis. Jo 15 8 In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Jo 15 9 Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Jo 15 10 Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in eius dilectióne. Jo 15 11 Hæc locútus sum vobis: ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur. Jo 15 12 Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Jo 15 13 Maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Jo 15 14 Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jo 15 15 Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid fáciat dóminus eius. Vos autem dixi amícos: quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Jo 15 16 Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat: ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis. Jo 15 17 Hæc mando vobis: ut diligátis ínvicem. Jo 15 18 Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. Jo 15 19 Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Jo 15 20 Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus maior dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequéntur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Jo 15 21 Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum qui misit me. Jo 15 22 Si non veníssem, et locútus fuíssem eis, peccátum non habérent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Jo 15 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. Jo 15 24 Si ópera non fecíssem in eis quæ nemo álius fecit, peccátum non habérent: nunc autem et vidérunt, et odérunt et me, et Patrem meum. Jo 15 25 Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis. Jo 15 26 Cum autem vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: Jo 15 27 et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Jo 16 1 Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Jo 16 2 Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis qui intérficit vos arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Jo 16 3 Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem, neque me. Jo 16 4 Sed hæc locútus sum vobis, ut cum vénerit hora eórum, reminiscámini quia ego dixi vobis. Jo 16 5 Hæc autem vobis ab inítio non dixi, quia vobíscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me: et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis? Jo 16 6 sed quia hæc locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum. Jo 16 7 Sed ego veritátem dico vobis: éxpedit vobis ut ego vadam: si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos. Jo 16 8 Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto, et de iustítia, et de iudício. Jo 16 9 De peccáto quidem, quia non credidérunt in me. Jo 16 10 De iustítia vero, quia ad Patrem vado, et iam non vidébitis me. Jo 16 11 De iudício autem, quia princeps huius mundi iam iudicátus est. Jo 16 12 Adhuc multa hábeo vobis dícere, sed non potéstis portáre modo. Jo 16 13 Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem: non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet loquétur, et quæ ventúra sunt annuntiábit vobis. Jo 16 14 Ille me clarificábit, quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis. Jo 16 15 Omnia quæcúmque habet Pater, mea sunt. Proptérea dixi: quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis. Jo 16 16 Módicum, et iam non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem. Jo 16 17 Dixérunt ergo ex discípulis eius ad ínvicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem? Jo 16 18 Dicébant ergo: Quid est hoc quod dicit: Módicum? nescímus quid lóquitur. Jo 16 19 Cognóvit autem Iesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc quǽritis inter vos quia dixi: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me. Jo 16 20 Amen, amen dico vobis: quia plorábitis, et flébitis vos, mundus autem gaudébit: vos autem contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium. Jo 16 21 Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepérerit púerum, iam non méminit pressúræ propter gáudium, quia natus est homo in mundum. Jo 16 22 Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis. Jo 16 23 Et in illo die me non rogábitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Jo 16 24 Usque modo non petístis quidquam in nómine meo: pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Jo 16 25 Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora cum iam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis: Jo 16 26 in illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis quia ego rogábo Patrem de vobis: Jo 16 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis, quia ego a Deo exívi. Jo 16 28 Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Jo 16 29 Dicunt ei discípuli eius: Ecce nunc palam lóqueris, et provérbium nullum dicis: Jo 16 30 nunc scimus quia scis ómnia, et non opus est tibi ut quis te intérroget: in hoc crédimus quia a Deo exísti. Jo 16 31 Respóndit eis Iesus: Modo créditis? Jo 16 32 ecce venit hora, et iam venit, ut dispergámini unusquísque in própria, et me solum relinquátis: et non sum solus, quia Pater mecum est. Jo 16 33 Hæc locútus sum vobis, ut in me pacem habeátis. In mundo pressúram habébitis: sed confídite, ego vici mundum. Jo 17 1 Hæc locútus est Iesus: et sublevátis óculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te: Jo 17 2 sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Jo 17 3 Hæc est autem vita ætérna: ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Iesum Christum. Jo 17 4 Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi ut fáciam: Jo 17 5 et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. Jo 17 6 Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedísti: et sermónem tuum servavérunt. Jo 17 7 Nunc cognovérunt quia ómnia quæ dedísti mihi, abs te sunt: Jo 17 8 quia verba quæ dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti. Jo 17 9 Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedísti mihi: quia tui sunt: Jo 17 10 et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis. Jo 17 11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio. Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quos dedísti mihi: ut sint unum, sicut et nos. Jo 17 12 Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo. Quos dedísti mihi, custodívi: et nemo ex eis périit, nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Jo 17 13 Nunc autem ad te vénio: et hæc loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis. Jo 17 14 Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus eos ódio hábuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Jo 17 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Jo 17 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Jo 17 17 Sanctífica eos in veritáte. Sermo tuus véritas est. Jo 17 18 Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum: Jo 17 19 et pro eis ego sanctífico meípsum: ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte. Jo 17 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui creditúri sunt per verbum eórum in me: Jo 17 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misísti. Jo 17 22 Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Jo 17 23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummáti in unum: et cognóscat mundus quia tu me misísti, et dilexísti eos, sicut et me dilexísti. Jo 17 24 Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi: quia dilexísti me ante constitutiónem mundi. Jo 17 25 Pater iuste, mundus te non cognóvit, ego autem te cognóvi: et hi cognovérunt, quia tu me misísti. Jo 17 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum fáciam: ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Jo 18 1 Hæc cum dixísset Iesus, egréssus est cum discípulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introívit ipse, et discípuli eius. Jo 18 2 Sciébat autem et Iudas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Iesus convénerat illuc cum discípulis suis. Jo 18 3 Iudas ergo cum accepísset cohórtem, et a pontifícibus et Pharisǽis minístros, venit illuc cum latérnis, et fácibus, et armis. Jo 18 4 Iesus ítaque sciens ómnia quæ ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis: Quem quǽritis? Jo 18 5 Respondérunt ei: Iesum Nazarénum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradébat eum, cum ipsis. Jo 18 6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrórsum, et cecidérunt in terram. Jo 18 7 Iterum ergo interrogávit eos: Quem quǽritis? Illi autem dixérunt: Iesum Nazarénum. Jo 18 8 Respóndit Iesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quǽritis, sínite hos abíre. Jo 18 9 Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedísti mihi, non pérdidi ex eis quemquam. Jo 18 10 Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontíficis servum, et abscídit aurículam eius déxteram. Erat autem nomen servo Malchus. Jo 18 11 Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gládium tuum in vagínam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? Jo 18 12 Cohors ergo, et tribúnus, et minístri Iudæórum comprehendérunt Iesum, et ligavérunt eum. Jo 18 13 Et adduxérunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caíphæ, qui erat póntifex anni illíus. Jo 18 14 Erat autem Caíphas, qui consílium déderat Iudǽis: Quia éxpedit unum hóminem mori pro pópulo. Jo 18 15 Sequebátur autem Iesum Simon Petrus, et álius discípulus. Discípulus autem ille erat notus pontífici, et introívit cum Iesu in átrium pontíficis. Jo 18 16 Petrus autem stabat ad óstium foris. Exívit ergo discípulus álius, qui erat notus pontífici, et dixit ostiáriæ: et introdúxit Petrum. Jo 18 17 Dicit ergo Petro ancílla ostiária: Numquid et tu ex discípulis es hóminis istíus? Dicit ille: Non sum. Jo 18 18 Stabant autem servi et minístri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefáciens se. Jo 18 19 Póntifex ergo interrogávit Iesum de discípulis suis, et de doctrína eius. Jo 18 20 Respóndit ei Iesus: Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga, et in templo, quo omnes Iudǽi convéniunt, et in occúlto locútus sum nihil. Jo 18 21 Quid me intérrogas? intérroga eos qui audiérunt quid locútus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ díxerim ego. Jo 18 22 Hæc autem cum dixísset, unus assístens ministrórum dedit álapam Iesu, dicens: Sic respóndes pontífici? Jo 18 23 Respóndit ei Iesus: Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? Jo 18 24 Et misit eum Annas ligátum ad Caípham pontíficem. Jo 18 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: Numquid et tu ex discípulis eius es? Negávit ille, et dixit: Non sum. Jo 18 26 Dicit ei unus ex servis pontíficis, cognátus eius, cuius abscídit Petrus aurículam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Jo 18 27 Iterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit. Jo 18 28 Addúcunt ergo Iesum a Caípha in prætórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in prætórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent Pascha. Jo 18 29 Exívit ergo Pilátus ad eos foras, et dixit: Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc? Jo 18 30 Respondérunt, et dixérunt ei: Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum. Jo 18 31 Dixit ergo eis Pilátus: Accípite eum vos, et secúndum legem vestram iudicáte eum. Dixérunt ergo ei Iudǽi: Nobis non licet interfícere quemquam. Jo 18 32 Ut sermo Iesu implerétur, quem dixit, signíficans qua morte esset moritúrus. Jo 18 33 Introívit ergo íterum in prætórium Pilátus: et vocávit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudæórum? Jo 18 34 Respóndit Iesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? Jo 18 35 Respóndit Pilátus: Numquid ego Iudǽus sum? gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? Jo 18 36 Respóndit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent ut non tráderer Iudǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. Jo 18 37 Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo rex es tu? Respóndit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis qui est ex veritáte, audit vocem meam. Jo 18 38 Dicit ei Pilátus: Quid est véritas? Et cum hoc dixísset, íterum exívit ad Iudǽos, et dicit eis: Ego nullam invénio in eo causam. Jo 18 39 Est autem consuetúdo vobis ut unum dimíttam vobis in Pascha: vultis ergo dimíttam vobis regem Iudæórum? Jo 18 40 Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: Non hunc, sed Barábbam. Erat autem Barábbas latro. Jo 19 1 Tunc ergo apprehéndit Pilátus Iesum, et flagellávit. Jo 19 2 Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti eius: et veste purpúrea circumdedérunt eum. Jo 19 3 Et veniébant ad eum, et dicébant: Ave, rex Iudæórum: et dabant ei álapas. Jo 19 4 Exívit ergo íterum Pilátus foras, et dicit eis: Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis quia nullam invénio in eo causam. Jo 19 5 (Exívit ergo Iesus portans corónam spíneam, et purpúreum vestiméntum.) Et dicit eis: Ecce homo. Jo 19 6 Cum ergo vidíssent eum pontífices et minístri, clamábant, dicéntes: Crucifíge, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Accípite eum vos, et crucifígite: ego enim non invénio in eo causam. Jo 19 7 Respondérunt ei Iudǽi: Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit. Jo 19 8 Cum ergo audísset Pilátus hunc sermónem, magis tímuit. Jo 19 9 Et ingréssus est prætórium íterum: et dixit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem respónsum non dedit ei. Jo 19 10 Dicit ergo ei Pilátus: Mihi non lóqueris? nescis quia potestátem hábeo crucifígere te, et potestátem hábeo dimíttere te? Jo 19 11 Respóndit Iesus: Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea qui me trádidit tibi, maius peccátum habet. Jo 19 12 Et exínde quærébat Pilátus dimíttere eum. Iudǽi autem clamábant dicéntes: Si hunc dimíttis, non es amícus Cǽsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradícit Cǽsari. Jo 19 13 Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Iesum: et sedit pro tribunáli, in loco qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Jo 19 14 Erat autem parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Iudǽis: Ecce rex vester. Jo 19 15 Illi autem clamábant: Tolle, tolle, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Regem vestrum crucifígam? Respondérunt pontífices: Non habémus regem, nisi Cǽsarem. Jo 19 16 Tunc ergo trádidit eis illum ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Iesum, et eduxérunt. Jo 19 17 Et báiulans sibi crucem exívit in eum, qui dícitur Calváriæ locum, hebráice autem Gólgotha: Jo 19 18 ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos hinc et hinc, médium autem Iesum. Jo 19 19 Scripsit autem et títulum Pilátus, et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarénus, Rex Iudæórum. Jo 19 20 Hunc ergo títulum multi Iudæórum legérunt: quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Iesus, et erat scriptum hebráice, græce, et latíne. Jo 19 21 Dicébant ergo Piláto pontífices Iudæórum: Noli scríbere: Rex Iudæórum: sed quia ipse dixit: Rex sum Iudæórum. Jo 19 22 Respóndit Pilátus: Quod scripsi, scripsi. Jo 19 23 Mílites ergo cum crucifixíssent eum, accepérunt vestiménta eius (et fecérunt quátuor partes, unicuíque míliti partem) et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum. Jo 19 24 Dixérunt ergo ad ínvicem: Non scindámus eam, sed sortiámur de illa cuius sit. Ut Scriptúra implerétur, dicens: Partíti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mílites quidem hæc fecérunt. Jo 19 25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, María Cléophæ, et María Magdaléne. Jo 19 26 Cum vidísset ergo Iesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Jo 19 27 Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. Jo 19 28 Póstea sciens Iesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio. Jo 19 29 Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori eius. Jo 19 30 Cum ergo accepísset Iesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto cápite trádidit spíritum. Jo 19 31 Iudǽi ergo (quóniam parascéve erat) ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Jo 19 32 Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Jo 19 33 Ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura, Jo 19 34 sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Jo 19 35 Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credátis. Jo 19 36 Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Jo 19 37 Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt. Jo 19 38 Post hæc autem rogávit Pilátum Ioseph ab Arimathǽa (eo quod esset discípulus Iesu, occúltus autem propter metum Iudæórum), ut tólleret corpus Iesu. Et permísit Pilátus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Jo 19 39 Venit autem et Nicodémus, qui vénerat ad Iesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhæ et áloës, quasi libras centum. Jo 19 40 Accepérunt ergo corpus Iesu, et ligavérunt illud línteis cum aromátibus, sicut mos est Iudǽis sepelíre. Jo 19 41 Erat autem in loco, ubi crucifíxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat. Jo 19 42 Ibi ergo propter parascéven Iudæórum, quia iuxta erat monuméntum, posuérunt Iesum. Jo 20 1 Una autem sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum: et vidit lápidem sublátum a monuménto. Jo 20 2 Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Iesus, et dicit illis: Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus ubi posuérunt eum. Jo 20 3 Exiit ergo Petrus, et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum. Jo 20 4 Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. Jo 20 5 Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina: non tamen introívit. Jo 20 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita, Jo 20 7 et sudárium, quod fúerat super caput eius, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Jo 20 8 Tunc ergo introívit et ille discípulus qui vénerat primus ad monuméntum: et vidit, et crédidit: Jo 20 9 nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere. Jo 20 10 Abiérunt ergo íterum discípuli ad semetípsos. Jo 20 11 María autem stabat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum: Jo 20 12 et vidit duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Iesu. Jo 20 13 Dicunt ei illi: Múlier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulérunt Dóminum meum: et néscio ubi posuérunt eum. Jo 20 14 Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum, et vidit Iesum stantem: et non sciébat quia Iesus est. Jo 20 15 Dicit ei Iesus: Múlier, quid ploras? quem quæris? Illa exístimans quia hortulánus esset, dicit ei: Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi ubi posuísti eum, et ego eum tollam. Jo 20 16 Dicit ei Iesus: María. Convérsa illa, dicit ei: Rabbóni (quod dícitur Magíster). Jo 20 17 Dicit ei Iesus: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. Jo 20 18 Venit María Magdaléne annúntians discípulis: Quia vidi Dóminum, et hæc dixit mihi. Jo 20 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Iudæórum: venit Iesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. Jo 20 20 Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Jo 20 21 Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Jo 20 22 Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: Jo 20 23 quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis, reténta sunt. Jo 20 24 Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Iesus. Jo 20 25 Dixérunt ergo ei álii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi vídero in mánibus eius fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Jo 20 26 Et post dies octo, íterum erant discípuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus iánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Jo 20 27 Deínde dicit Thomæ: Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Jo 20 28 Respóndit Thomas, et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Jo 20 29 Dixit ei Iesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti qui non vidérunt, et credidérunt. Jo 20 30 Multa quidem et ália signa fecit Iesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Jo 20 31 Hæc autem scripta sunt ut credátis, quia Iesus est Christus Fílius Dei: et ut credéntes, vitam habeátis in nómine eius. Jo 21 1 Póstea manifestávit se íterum Iesus discípulis ad mare Tiberíadis. Manifestávit autem sic: Jo 21 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánaël, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi, et álii ex discípulis eius duo. Jo 21 3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscári. Dicunt ei: Venímus et nos tecum. Et exiérunt, et ascendérunt in navim: et illa nocte nihil prendidérunt. Jo 21 4 Mane autem facto stetit Iesus in líttore: non tamen cognovérunt discípuli quia Iesus est. Jo 21 5 Dixit ergo eis Iesus: Púeri, numquid pulmentárium habétis? Respondérunt ei: Non. Jo 21 6 Dicit eis: Míttite in déxteram navígii rete, et inveniétis. Misérunt ergo: et iam non valébant illud tráhere præ multitúdine píscium. Jo 21 7 Dixit ergo discípulus ille, quem diligébat Iesus, Petro: Dóminus est. Simon Petrus cum audísset quia Dóminus est, túnica succínxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Jo 21 8 Alii autem discípuli navígio venérunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis), trahéntes rete píscium. Jo 21 9 Ut ergo descendérunt in terram, vidérunt prunas pósitas, et piscem superpósitum, et panem. Jo 21 10 Dicit eis Iesus: Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc. Jo 21 11 Ascéndit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Jo 21 12 Dicit eis Iesus: Veníte, prandéte. Et nemo audébat discumbéntium interrogáre eum: Tu quis es? sciéntes, quia Dóminus est. Jo 21 13 Et venit Iesus, et áccipit panem, et dat eis, et piscem simíliter. Jo 21 14 Hoc iam tértio manifestátus est Iesus discípulis suis cum resurrexísset a mórtuis. Jo 21 15 Cum ergo prandíssent, dicit Simóni Petro Iesus: Simon Ioánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Etiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Jo 21 16 Dicit ei íterum: Simon Ioánnis, díligis me? Ait illi: Etiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Jo 21 17 Dicit ei tértio: Simon Ioánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio: Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. Jo 21 18 Amen, amen dico tibi: cum esses iúnior, cingébas te, et ambulábas ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget, et ducet quo tu non vis. Jo 21 19 Hoc autem dixit signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum. Et cum hoc dixísset, dicit ei: Séquere me. Jo 21 20 Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Iesus, sequéntem, qui et recúbuit in cœna super pectus eius, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te? Jo 21 21 Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Iesu: Dómine, hic autem quid? Jo 21 22 Dicit ei Iesus: Sic eum volo manére donec véniam, quid ad te? tu me séquere. Jo 21 23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Iesus: Non móritur, sed: Sic eum volo manére donec véniam, quid ad te? Jo 21 24 Hic est discípulus ille qui testimónium pérhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimónium eius. Jo 21 25 Sunt autem et ália multa quæ fecit Iesus: quæ si scribántur per síngula, nec ipsum árbitror mundum cápere posse eos, qui scribéndi sunt, libros. Ac 1 1 Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Iesus fácere et docére Ac 1 2 usque in diem qua præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: Ac 1 3 quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei. Ac 1 4 Et convéscens, præcépit eis ab Ierosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: Ac 1 5 quia Ioánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Ac 1 6 Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Ac 1 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta quæ Pater pósuit in sua potestáte: Ac 1 8 sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Ierúsalem, et in omni Iudǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ. Ac 1 9 Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est: et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Ac 1 10 Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt iuxta illos in véstibus albis, Ac 1 11 qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Iesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum. Ac 1 12 Tunc revérsi sunt Ierosólymam a monte qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem, sábbati habens iter. Ac 1 13 Et cum introíssent in cœnáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Ioánnes, Iacóbus, et Andréas, Philíppus, et Thomas, Bartholomǽus, et Matthǽus, Iacóbus Alphǽi, et Simon Zelótes, et Iudas Iacóbi. Ac 1 14 Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus, et María matre Iesu, et frátribus eius. Ac 1 15 In diébus illis, exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti): Ac 1 16 Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eórum qui comprehendérunt Iesum: Ac 1 17 qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii huius. Ac 1 18 Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera eius. Ac 1 19 Et notum factum est ómnibus habitántibus Ierúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis. Ac 1 20 Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit qui inhábitet in ea: et episcopátum eius accípiat alter. Ac 1 21 Opórtet ergo ex his viris qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Iesus, Ac 1 22 incípiens a baptísmate Ioánnis usque in diem qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis eius nobíscum fíeri unum ex istis. Ac 1 23 Et statuérunt duos, Ioseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Iustus, et Matthíam. Ac 1 24 Et orántes dixérunt: Tu Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde quem elégeris ex his duóbus unum, Ac 1 25 accípere locum ministérii huius et apostolátus, de quo prævaricátus est Iudas ut abíret in locum suum. Ac 1 26 Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam: et annumerátus est cum úndecim Apóstolis. Ac 2 1 Et cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco: Ac 2 2 et factus est repénte de cælo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, et replévit totam domum ubi erant sedéntes. Ac 2 3 Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: Ac 2 4 et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Ac 2 5 Erant autem in Ierúsalem habitántes Iudǽi, viri religiósi ex omni natióne quæ sub cælo est. Ac 2 6 Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes. Ac 2 7 Stupébant autem omnes, et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti qui loquúntur, Galilǽi sunt? Ac 2 8 et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram in qua nati sumus? Ac 2 9 Parthi, et Medi, et Ælamítæ, et qui hábitant Mesopotámiam, Iudǽam, et Cappadóciam, Pontum, et Asiam, Ac 2 10 Phrýgiam, et Pamphýliam, Ægýptum, et partes Líbyæ quæ est circa Cyrénen: et ádvenæ Románi, Ac 2 11 Iudǽi quoque, et Prosélyti, Cretes, et Arabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei. Ac 2 12 Stupébant autem omnes, et mirabántur ad ínvicem, dicéntes: Quidnam vult hoc esse? Ac 2 13 Alii autem irridéntes dicébant: Quia musto pleni sunt isti. Ac 2 14 Stans autem Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Iudǽi, et qui habitátis Ierúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea. Ac 2 15 Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia: Ac 2 16 sed hoc est quod dictum est per prophétam Ioël: Ac 2 17 Et erit in novíssimis diébus, dicit Dóminus, effúndam de Spíritu meo super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et iúvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt. Ac 2 18 Et quidem super servos meos, et super ancíllas meas, in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt: Ac 2 19 et dabo prodígia in cælo sursum, et signa in terra deórsum, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi: Ac 2 20 sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus. Ac 2 21 Et erit: omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Ac 2 22 Viri Israëlítæ, audíte verba hæc: Iesum Nazarénum, virum approbátum a Deo in vobis, virtútibus, et prodígiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in médio vestri, sicut et vos scitis: Ac 2 23 hunc, definíto consílio et præsciéntia Dei tráditum, per manus iniquórum affligéntes interemístis: Ac 2 24 quem Deus suscitávit, solútis dolóribus inférni, iuxta quod impossíbile erat tenéri illum ab eo. Ac 2 25 David enim dicit in eum: Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear: Ac 2 26 propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea, ínsuper et caro mea requiéscet in spe: Ac 2 27 quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. Ac 2 28 Notas mihi fecísti vias vitæ: et replébis me iucunditáte cum fácie tua. Ac 2 29 Viri fratres, líceat audénter dícere ad vos de patriárcha David, quóniam defúnctus est, et sepúltus: et sepúlcrum eius est apud nos usque in hodiérnum diem. Ac 2 30 Prophéta ígitur cum esset, et sciret quia iureiurándo iurásset illi Deus de fructu lumbi eius sedére super sedem eius: Ac 2 31 próvidens locútus est de resurrectióne Christi, quia neque derelíctus est in inférno, neque caro eius vidit corruptiónem. Ac 2 32 Hunc Iesum resuscitávit Deus, cuius omnes nos testes sumus. Ac 2 33 Déxtera ígitur Dei exaltátus, et promissióne Spíritus Sancti accépta a Patre, effúdit hunc, quem vos vidétis et audítis. Ac 2 34 Non enim David ascéndit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, Ac 2 35 donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum. Ac 2 36 Certíssime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dóminum eum et Christum fecit Deus hunc Iesum, quem vos crucifixístis. Ac 2 37 His autem audítis, compúncti sunt corde, et dixérunt ad Petrum et ad réliquos Apóstolos: Quid faciémus, viri fratres? Ac 2 38 Petrus vero ad illos: Pœniténtiam, inquit, ágite, et baptizétur unusquísque vestrum in nómine Iesu Christi in remissiónem peccatórum vestrórum: et accipiétis donum Spíritus Sancti. Ac 2 39 Vobis enim est repromíssio, et fíliis vestris, et ómnibus qui longe sunt, quoscúmque advocáverit Dóminus Deus noster. Ac 2 40 Aliis étiam verbis plúrimis testificátus est, et exhortabátur eos, dicens: Salvámini a generatióne ista prava. Ac 2 41 Qui ergo recepérunt sermónem eius, baptizáti sunt: et appósitæ sunt in die illa ánimæ círciter tria míllia. Ac 2 42 Erant autem perseverántes in doctrína Apostolórum, et communicatióne fractiónis panis, et oratiónibus. Ac 2 43 Fiébat autem omni ánimæ timor: multa quoque prodígia et signa per Apóstolos in Ierúsalem fiébant, et metus erat magnus in univérsis. Ac 2 44 Omnes étiam qui credébant, erant páriter, et habébant ómnia commúnia. Ac 2 45 Possessiónes et substántias vendébant, et dividébant illa ómnibus, prout cuíque opus erat. Ac 2 46 Quotídie quoque perdurántes unanímiter in templo, et frangéntes circa domos panem, sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis, Ac 2 47 collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. Dóminus autem augébat qui salvi fíerent quotídie in idípsum. Ac 3 1 Petrus autem et Ioánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Ac 3 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, baiulabátur: quem ponébant quotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introëúntibus in templum. Ac 3 3 Is cum vidísset Petrum et Ioánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat ut eleemósynam accíperet. Ac 3 4 Intuens autem in eum Petrus cum Ioánne, dixit: Réspice in nos. Ac 3 5 At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. Ac 3 6 Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do: in nómine Iesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. Ac 3 7 Et apprehénsa manu eius déxtera, allevávit eum, et prótinus consolidátæ sunt bases eius et plantæ. Ac 3 8 Et exsíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum ámbulans, et exsíliens, et laudans Deum. Ac 3 9 Et vidit omnis pópulus eum ambulántem et laudántem Deum. Ac 3 10 Cognoscébant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupóre et éxtasi in eo quod contígerat illi. Ac 3 11 Cum tenéret autem Petrum et Ioánnem, cucúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum quæ appellátur Salomónis, stupéntes. Ac 3 12 Videns autem Petrus, respóndit ad pópulum: Viri Israëlítæ, quid mirámini in hoc, aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut potestáte fecérimus hunc ambuláre? Ac 3 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrórum glorificávit Fílium suum Iesum, quem vos quidem tradidístis, et negástis ante fáciem Piláti, iudicánte illo dimítti. Ac 3 14 Vos autem sanctum et iustum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis: Ac 3 15 auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cuius nos testes sumus. Ac 3 16 Et in fide nóminis eius, hunc quem vos vidístis et nostis, confirmávit nomen eius: et fides, quæ per eum est, dedit íntegram sanitátem istam in conspéctu ómnium vestrum. Ac 3 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri. Ac 3 18 Deus autem, quæ prænuntiávit per os ómnium prophetárum, pati Christum suum, sic implévit. Ac 3 19 Pœnitémini ígitur et convertímini, ut deleántur peccáta vestra: Ac 3 20 ut cum vénerint témpora refrigérii a conspéctu Dómini, et míserit eum qui prædicátus est vobis, Iesum Christum, Ac 3 21 quem opórtet quidem cælum suscípere usque in témpora restitutiónis ómnium quæ locútus est Deus per os sanctórum suórum a sǽculo prophetárum. Ac 3 22 Móyses quidem dixit: Quóniam prophétam suscitábit vobis Dóminus Deus vester de frátribus vestris, tamquam me: ipsum audiétis iuxta ómnia quæcúmque locútus fúerit vobis. Ac 3 23 Erit autem: omnis ánima quæ non audíerit prophétam illum, exterminábitur de plebe. Ac 3 24 Et omnes prophétæ, a Sámuel et deínceps, qui locúti sunt, annuntiavérunt dies istos. Ac 3 25 Vos estis fílii prophetárum, et testaménti quod dispósuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliæ terræ. Ac 3 26 Vobis primum Deus súscitans Fílium suum, misit eum benedicéntem vobis: ut convértat se unusquísque a nequítia sua. Ac 4 1 Loquéntibus autem illis ad pópulum, supervenérunt sacerdótes, et magistrátus templi, et Sadducǽi, Ac 4 2 doléntes quod docérent pópulum, et annuntiárent in Iesu resurrectiónem ex mórtuis: Ac 4 3 et iniecérunt in eos manus, et posuérunt eos in custódiam in crástinum: erat enim iam véspera. Ac 4 4 Multi autem eórum qui audíerant verbum, credidérunt: et factus est númerus virórum quinque míllia. Ac 4 5 Factum est autem in crástinum, ut congregaréntur príncipes eórum, et senióres, et scribæ, in Ierúsalem: Ac 4 6 et Annas princeps sacerdótum, et Caíphas, et Ioánnes, et Alexánder, et quotquot erant de génere sacerdotáli. Ac 4 7 Et statuéntes eos in médio, interrogábant: In qua virtúte, aut in quo nómine fecístis hoc vos? Ac 4 8 Tunc replétus Spíritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Príncipes pópuli, et senióres, audíte: Ac 4 9 si nos hódie diiudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, Ac 4 10 notum sit ómnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nómine Dómini nostri Iesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Ac 4 11 Hic est lapis qui reprobátus est a vobis ædificántibus, qui factus est in caput ánguli: Ac 4 12 et non est in álio áliquo salus. Nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri. Ac 4 13 Vidéntes autem Petri constántiam, et Ioánnis, compérto quod hómines essent sine lítteris, et idiótæ, admirabántur, et cognoscébant eos quóniam cum Iesu fúerant: Ac 4 14 hóminem quoque vidéntes stantem cum eis, qui curátus fúerat, nihil póterant contradícere. Ac 4 15 Iussérunt autem eos foras extra concílium secédere: et conferébant ad ínvicem, Ac 4 16 dicéntes: Quid faciémus homínibus istis? quóniam quidem notum signum factum est per eos ómnibus habitántibus Ierúsalem: maniféstum est, et non póssumus negáre. Ac 4 17 Sed ne ámplius divulgétur in pópulum, comminémur eis ne ultra loquántur in nómine hoc ulli hóminum. Ac 4 18 Et vocántes eos, denuntiavérunt ne omníno loqueréntur neque docérent in nómine Iesu. Ac 4 19 Petrus vero et Ioánnes respondéntes, dixérunt ad eos: Si iustum est in conspéctu Dei vos pótius audíre quam Deum, iudicáte. Ac 4 20 Non enim póssumus quæ vídimus et audívimus non loqui. Ac 4 21 At illi comminántes dimisérunt eos, non inveniéntes quómodo punírent eos propter pópulum: quia omnes clarificábant id quod factum fúerat in eo quod accíderat. Ac 4 22 Annórum enim erat ámplius quadragínta homo, in quo factum fúerat signum istud sanitátis. Ac 4 23 Dimíssi autem venérunt ad suos, et annuntiavérunt eis quanta ad eos príncipes sacerdótum et senióres dixíssent. Ac 4 24 Qui cum audíssent, unanímiter levavérunt vocem ad Deum, et dixérunt: Dómine, tu es qui fecísti cælum et terram, mare et ómnia quæ in eis sunt: Ac 4 25 qui Spíritu Sancto per os patris nostri David púeri tui dixísti: Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? Ac 4 26 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius. Ac 4 27 Convenérunt enim vere in civitáte ista advérsus sanctum púerum tuum Iesum, quem unxísti, Heródes et Póntius Pilátus, cum géntibus et pópulis Israël, Ac 4 28 fácere quæ manus tua et consílium tuum decrevérunt fíeri. Ac 4 29 Et nunc, Dómine, réspice in minas eórum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum, Ac 4 30 in eo quod manum tuam exténdas ad sanitátes, et signa, et prodígia fíeri per nomen sancti Fílii tui Iesu. Ac 4 31 Et cum orássent, motus est locus in quo erant congregáti: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et loquebántur verbum Dei cum fidúcia. Ac 4 32 Multitúdinis autem credéntium erat cor unum et ánima una: nec quisquam eórum quæ possidébat, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia. Ac 4 33 Et virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Iesu Christi Dómini nostri: et grátia magna erat in ómnibus illis. Ac 4 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessóres agrórum aut domórum erant, vendéntes afferébant prétia eórum quæ vendébant, Ac 4 35 et ponébant ante pedes Apostolórum. Dividebátur autem síngulis prout cuíque opus erat. Ac 4 36 Ioseph autem, qui cognominátus est Bárnabas ab Apóstolis (quod est interpretátum, Fílius consolatiónis), Levítes, Cýprius génere, Ac 4 37 cum habéret agrum, véndidit eum, et áttulit prétium, et pósuit ante pedes Apostolórum. Ac 5 1 Vir autem quidam nómine Ananías, cum Saphíra uxóre suo véndidit agrum, Ac 5 2 et fraudávit de prétio agri, cónscia uxóre sua: et áfferens partem quamdam, ad pedes Apostolórum pósuit. Ac 5 3 Dixit autem Petrus: Ananía, cur tentávit Sátanas cor tuum, mentíri te Spirítui Sancto, et fraudáre de prétio agri? Ac 5 4 nonne manens tibi manébat, et venúndatum in tua erat potestáte? quare posuísti in corde tuo hanc rem? non es mentítus homínibus, sed Deo. Ac 5 5 Audiens autem Ananías hæc verba, cécidit, et expirávit. Et factus est timor magnus super omnes qui audiérunt. Ac 5 6 Surgéntes autem iúvenes amovérunt eum, et efferéntes sepeliérunt. Ac 5 7 Factum est autem quasi horárum trium spátium, et uxor ipsíus, nésciens quod factum fúerat, introívit. Ac 5 8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi múlier, si tanti agrum vendidístis? At illa dixit: Etiam tanti. Ac 5 9 Petrus autem ad eam: Quid útique convénit vobis tentáre Spíritum Dómini? Ecce pedes eórum qui sepeliérunt virum tuum ad óstium, et éfferent te. Ac 5 10 Conféstim cécidit ante pedes eius, et expirávit. Intrántes autem iúvenes invenérunt illam mórtuam: et extulérunt, et sepeliérunt ad virum suum. Ac 5 11 Et factus est timor magnus in univérsa Ecclésia, et in omnes qui audiérunt hæc. Ac 5 12 Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ac 5 13 Ceterórum autem nemo audébat se coniúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Ac 5 14 Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, Ac 5 15 ita ut in platéas eícerent infírmos, et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Ac 5 16 Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Ierúsalem, afferéntes ægros, et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes. Ac 5 17 Exsúrgens autem princeps sacerdótum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hǽresis Sadducæórum), repléti sunt zelo: Ac 5 18 et iniecérunt manus in Apóstolos, et posuérunt eos in custódia pública. Ac 5 19 Angelus autem Dómini per noctem apériens iánuas cárceris, et edúcens eos, dixit: Ac 5 20 Ite, et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius. Ac 5 21 Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum, et docébant. Advéniens autem princeps sacerdótum, et qui cum eo erant, convocavérunt concílium, et omnes senióres filiórum Israël: et misérunt ad cárcerem ut adduceréntur. Ac 5 22 Cum autem veníssent minístri, et apérto cárcere non inveníssent illos, revérsi nuntiavérunt, Ac 5 23 dicéntes: Cárcerem quidem invénimus clausum cum omni diligéntia, et custódes stantes ante iánuas: aperiéntes autem néminem intus invénimus. Ac 5 24 Ut autem audiérunt hos sermónes magistrátus templi et príncipes sacerdótum, ambigébant de illis quidnam fíeret. Ac 5 25 Advéniens autem quidam, nuntiávit eis: Quia ecce viri quos posuístis in cárcerem, sunt in templo, stantes et docéntes pópulum. Ac 5 26 Tunc ábiit magistrátus cum minístris, et addúxit illos sine vi: timébant enim pópulum ne lapidaréntur. Ac 5 27 Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio: et interrogávit eos princeps sacerdótum, Ac 5 28 dicens: Præcipiéndo præcépimus vobis ne docerétis in nómine isto, et ecce repléstis Ierúsalem doctrína vestra: et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus. Ac 5 29 Respóndens autem Petrus et Apóstoli, dixérunt: Obedíre opórtet Deo magis quam homínibus. Ac 5 30 Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis, suspendéntes in ligno. Ac 5 31 Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxtera sua ad dandam pœniténtiam Israëli, et remissiónem peccatórum: Ac 5 32 et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus ómnibus obediéntibus sibi. Ac 5 33 Hæc cum audíssent, dissecabántur, et cogitábant interfícere illos. Ac 5 34 Surgens autem quidam in concílio Pharisǽus, nómine Gamáliel, legis doctor, honorábilis univérsæ plebi, iussit foras ad breve hómines fíeri, Ac 5 35 dixítque ad illos: Viri Israëlítæ, atténdite vobis super homínibus istis quid actúri sitis. Ac 5 36 Ante hos enim dies éxtitit Théodas, dicens se esse áliquem, cui consénsit númerus virórum círciter quadringentórum: qui occísus est, et omnes qui credébant ei, dissipáti sunt, et redácti ad níhilum. Ac 5 37 Post hunc éxtitit Iudas Galilǽus in diébus professiónis, et avértit pópulum post se: et ipse périit, et omnes quotquot consensérunt ei, dispérsi sunt. Ac 5 38 Et nunc ítaque dico vobis, discédite ab homínibus istis, et sínite illos: quóniam si est ex homínibus consílium hoc aut opus, dissolvétur: Ac 5 39 si vero ex Deo est, non potéritis dissólvere illud, ne forte et Deo repugnáre inveniámini. Consensérunt autem illi. Ac 5 40 Et convocántes Apóstolos, cæsis denuntiavérunt ne omníno loqueréntur in nómine Iesu, et dimisérunt eos. Ac 5 41 Et illi quidem ibant gaudéntes a conspéctu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine Iesu contuméliam pati. Ac 5 42 Omni autem die non cessábant in templo et circa domos, docéntes et evangelizántes Christum Iesum. Ac 6 1 In diébus illis, crescénte número discipulórum, factum est murmur Græcórum advérsus Hebrǽos, eo quod despiceréntur in ministério quotidiáno víduæ eórum. Ac 6 2 Convocántes autem duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: Non est æquum nos derelínquere verbum Dei, et ministráre mensis. Ac 6 3 Consideráte ergo, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem, plenos Spíritu Sancto et sapiéntia, quos constituámus super hoc opus. Ac 6 4 Nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus. Ac 6 5 Et plácuit sermo coram omni multitúdine. Et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum, et Próchorum, et Nicánorem, et Timónem, et Pármenam, et Nicoláum ádvenam Antiochénum. Ac 6 6 Hos statuérunt ante conspéctum Apostolórum: et orántes imposuérunt eis manus. Ac 6 7 Et verbum Dómini crescébat, et multiplicabátur númerus discipulórum in Ierúsalem valde: multa étiam turba sacerdótum obediébat fídei. Ac 6 8 Stéphanus autem plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Ac 6 9 Surrexérunt autem quidam de synagóga quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum qui erant a Cilícia, et Asia, disputántes cum Stéphano: Ac 6 10 et non póterant resístere sapiéntiæ, et Spirítui qui loquebátur. Ac 6 11 Tunc summisérunt viros, qui dícerent se audivísse eum dicéntem verba blasphémiæ in Móysen et in Deum. Ac 6 12 Commovérunt ítaque plebem, et senióres, et scribas: et concurréntes rapuérunt eum, et adduxérunt in concílium, Ac 6 13 et statuérunt falsos testes, qui dícerent: Homo iste non cessat loqui verba advérsus locum sanctum, et legem: Ac 6 14 audívimus enim eum dicéntem quóniam Iesus Nazarénus hic déstruet locum istum, et mutábit traditiónes quas trádidit nobis Móyses. Ac 6 15 Et intuéntes eum omnes qui sedébant in concílio, vidérunt fáciem eius tamquam fáciem ángeli. Ac 7 1 Dixit autem princeps sacerdótum: Si hæc ita se habent? Ac 7 2 Qui ait: Viri fratres et patres, audíte: Deus glóriæ appáruit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotámia, priúsquam morarétur in Charan, Ac 7 3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatióne tua, et veni in terram quam monstrávero tibi. Ac 7 4 Tunc éxiit de terra Chaldæórum, et habitávit in Charan. Et inde, postquam mórtuus est pater eius, tránstulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitátis. Ac 7 5 Et non dedit illi hereditátem in ea, nec passum pedis: sed repromísit dare illi eam in possessiónem, et sémini eius post ipsum, cum non habéret fílium. Ac 7 6 Locútus est autem ei Deus: Quia erit semen eius áccola in terra aliéna, et servitúti eos subícient, et male tractábunt eos annis quadringéntis: Ac 7 7 et gentem cui servíerint, iudicábo ego, dixit Dóminus: et post hæc exíbunt, et sérvient mihi in loco isto. Ac 7 8 Et dedit illi testaméntum circumcisiónis: et sic génuit Isaac, et circumcídit eum die octávo: et Isaac, Iacob: et Iacob, duódecim patriárchas. Ac 7 9 Et patriárchæ æmulántes, Ioseph vendidérunt in Ægýptum: et erat Deus cum eo, Ac 7 10 et erípuit eum ex ómnibus tribulatiónibus eius, et dedit ei grátiam et sapiéntiam in conspéctu Pharaónis regis Ægýpti: et constítuit eum præpósitum super Ægýptum, et super omnem domum suam. Ac 7 11 Venit autem fames in univérsam Ægýptum et Chánaan, et tribulátio magna: et non inveniébant cibos patres nostri. Ac 7 12 Cum audísset autem Iacob esse fruméntum in Ægýpto, misit patres nostros primum: Ac 7 13 et in secúndo cógnitus est Ioseph a frátribus suis, et manifestátum est Pharaóni genus eius. Ac 7 14 Mittens autem Ioseph, accersívit Iacob patrem suum et omnem cognatiónem suam, in animábus septuagínta quinque. Ac 7 15 Et descéndit Iacob in Ægýptum: et defúnctus est ipse, et patres nostri. Ac 7 16 Et transláti sunt in Sichem, et pósiti sunt in sepúlcro, quod emit Abraham prétio argénti a fíliis Hemor fílii Sichem. Ac 7 17 Cum autem appropinquáret tempus promissiónis quam conféssus erat Deus Abrahæ, crevit pópulus, et multiplicátus est in Ægýpto, Ac 7 18 quoadúsque surréxit álius rex in Ægýpto, qui non sciébat Ioseph. Ac 7 19 Hic circumvéniens genus nostrum, afflíxit patres nostros ut expónerent infántes suos, ne vivificaréntur. Ac 7 20 Eódem témpore natus est Móyses, et fuit gratus Deo: qui nutrítus est tribus ménsibus in domo patris sui. Ac 7 21 Expósito autem illo, sústulit eum fília Pharaónis, et nutrívit eum sibi in fílium. Ac 7 22 Et erudítus est Móyses omni sapiéntia Ægyptiórum, et erat potens in verbis et in opéribus suis. Ac 7 23 Cum autem implerétur ei quadragínta annórum tempus, ascéndit in cor eius ut visitáret fratres suos fílios Israël. Ac 7 24 Et cum vidísset quemdam iniúriam patiéntem, vindicávit illum, et fecit ultiónem ei qui iniúriam sustinébat, percússo Ægýptio. Ac 7 25 Existimábat autem intellígere fratres, quóniam Deus per manum ipsíus daret salútem illis: at illi non intellexérunt. Ac 7 26 Sequénti vero die appáruit illis litigántibus: et reconciliábat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocétis altérutrum? Ac 7 27 Qui autem iniúriam faciébat próximo, répulit eum, dicens: Quis te constítuit príncipem et iúdicem super nos? Ac 7 28 Numquid interfícere me tu vis, quemádmodum interfecísti heri Ægýptium? Ac 7 29 Fugit autem Móyses in verbo isto: et factus est ádvena in terra Mádian, ubi generávit fílios duos. Ac 7 30 Et explétis annis quadragínta, appáruit illi in desérto montis Sina ángelus in igne flammæ rubi. Ac 7 31 Móyses autem videns, admirátus est visum. Et accedénte illo ut consideráret, facta est ad eum vox Dómini, dicens: Ac 7 32 Ego sum Deus patrum tuórum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefáctus autem Móyses, non audébat consideráre. Ac 7 33 Dixit autem illi Dóminus: Solve calceaméntum pedum tuórum: locus enim in quo stas, terra sancta est. Ac 7 34 Videns vidi afflictiónem pópuli mei qui est in Ægýpto, et gémitum eórum audívi, et descéndi liberáre eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægýptum. Ac 7 35 Hunc Móysen, quem negavérunt, dicéntes: Quis te constítuit príncipem et iúdicem? hunc Deus príncipem et redemptórem misit, cum manu ángeli qui appáruit illi in rubo. Ac 7 36 Hic edúxit illos fáciens prodígia et signa in terra Ægýpti, et in rubro mari, et in desérto annis quadragínta. Ac 7 37 Hic est Móyses, qui dixit fíliis Israël: Prophétam suscitábit vobis Deus de frátribus vestris, tamquam me: ipsum audiétis. Ac 7 38 Hic est qui fuit in ecclésia in solitúdine cum ángelo, qui loquebátur ei in monte Sina, et cum pátribus nostris: qui accépit verba vitæ dare nobis. Ac 7 39 Cui noluérunt obedíre patres nostri: sed repulérunt, et avérsi sunt córdibus suis in Ægýptum, Ac 7 40 dicéntes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcédant nos: Móyses enim hic, qui edúxit nos de terra Ægýpti, nescímus quid factum sit ei. Ac 7 41 Et vítulum fecérunt in diébus illis, et obtulérunt hóstiam simulácro, et lætabántur in opéribus mánuum suárum. Ac 7 42 Convértit autem Deus, et trádidit eos servíre milítiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetárum: Numquid víctimas et hóstias obtulístis mihi annis quadragínta in desérto, domus Israël? Ac 7 43 Et suscepístis tabernáculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figúras quas fecístis adoráre eas: et tránsferam vos trans Babylónem. Ac 7 44 Tabernáculum testimónii fuit cum pátribus nostris in desérto, sicut dispósuit illis Deus loquens ad Móysen, ut fáceret illud secúndum formam quam víderat. Ac 7 45 Quod et induxérunt, suscipiéntes patres nostri cum Iesu in possessiónem géntium quas éxpulit Deus a fácie patrum nostrórum, usque in diébus David, Ac 7 46 qui invénit grátiam ante Deum, et pétiit ut inveníret tabernáculum Deo Iacob. Ac 7 47 Sálomon autem ædificávit illi domum. Ac 7 48 Sed non Excélsus in manufáctis hábitat, sicut prophéta dicit: Ac 7 49 Cælum mihi sedes est: terra autem scabéllum pedum meórum. Quam domum ædificábitis mihi? dicit Dóminus: aut quis locus requietiónis meæ est? Ac 7 50 Nonne manus mea fecit hæc ómnia? Ac 7 51 Dura cervíce, et incircumcísis córdibus et áuribus, vos semper Spirítui Sancto resístitis: sicut patres vestri, ita et vos. Ac 7 52 Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri? et occidérunt eos qui prænuntiábant de advéntu Iusti, cuius vos nunc proditóres et homicídæ fuístis: Ac 7 53 qui accepístis legem in dispositióne angelórum, et non custodístis. Ac 7 54 Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Ac 7 55 Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum, vidit glóriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce vídeo cælos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Ac 7 56 Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum. Ac 7 57 Et eiciéntes eum extra civitátem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis qui vocabátur Saulus. Ac 7 58 Et lapidábant Stéphanum invocántem, et dicéntem: Dómine Iesu, súscipe spíritum meum. Ac 7 59 Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino. Saulus autem erat conséntiens neci eius. Ac 8 1 Facta est autem in illa die persecútio magna in Ecclésia quæ erat Ierosólymis, et omnes dispérsi sunt per regiónes Iudǽæ et Samaríæ præter Apóstolos. Ac 8 2 Curavérunt autem Stéphanum viri timoráti, et fecérunt planctum magnum super eum. Ac 8 3 Saulus autem devastábat Ecclésiam per domos intrans, et trahens viros ac mulíeres, tradébat in custódiam. Ac 8 4 Igitur qui dispérsi erant pertransíbant, evangelizántes verbum Dei. Ac 8 5 Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Ac 8 6 Intendébant autem turbæ his quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes, et vidéntes signa quæ faciébat. Ac 8 7 Multi enim eórum qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Ac 8 8 Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte. Ac 8 9 Vir autem quidam nómine Simon, qui ante fúerat in civitáte magus, sedúcens gentem Samaríæ, dicens se esse áliquem magnum: Ac 8 10 cui auscultábant omnes a mínimo usque ad máximum, dicéntes: Hic est virtus Dei, quæ vocátur magna. Ac 8 11 Attendébant autem eum: propter quod multo témpore magíis suis dementásset eos. Ac 8 12 Cum vero credidíssent Philíppo evangelizánti de regno Dei, in nómine Iesu Christi baptizabántur viri ac mulíeres. Ac 8 13 Tunc Simon et ipse crédidit: et cum baptizátus esset, adhærébat Philíppo. Videns étiam signa et virtútes máximas fíeri, stupens admirabátur. Ac 8 14 Cum autem audíssent Apóstoli qui erant Ierosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Ioánnem. Ac 8 15 Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis ut accíperent Spíritum Sanctum: Ac 8 16 nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Iesu. Ac 8 17 Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum. Ac 8 18 Cum vidísset autem Simon quia per impositiónem manus Apostolórum darétur Spíritus Sanctus, óbtulit eis pecúniam, Ac 8 19 dicens: Date et mihi hanc potestátem, ut cuicúmque imposúero manus, accípiat Spíritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: Ac 8 20 Pecúnia tua tecum sit in perditiónem: quóniam donum Dei existimásti pecúnia possidéri. Ac 8 21 Non est tibi pars neque sors in sermóne isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. Ac 8 22 Pœniténtiam ítaque age ab hac nequítia tua: et roga Deum, si forte remittátur tibi hæc cogitátio cordis tui. Ac 8 23 In felle enim amaritúdinis, et obligatióne iniquitátis, vídeo te esse. Ac 8 24 Respóndens autem Simon, dixit: Precámini vos pro me ad Dóminum, ut nihil véniat super me horum quæ dixístis. Ac 8 25 Et illi quidem testificáti, et locúti verbum Dómini, redíbant Ierosólymam, et multis regiónibus Samaritanórum evangelizábant. Ac 8 26 Angelus autem Dómini locútus est ad Philíppum, dicens: Surge, et vade contra meridiánum, ad viam quæ descéndit ab Ierúsalem in Gazam: hæc est desérta. Ac 8 27 Et surgens ábiit. Et ecce vir Æthiops, eunúchus, potens Cándacis regínæ Æthíopum, qui erat super omnes gazas eius, vénerat adoráre in Ierúsalem: Ac 8 28 et revertebátur sedens super currum suum, legénsque Isaíam prophétam. Ac 8 29 Dixit autem Spíritus Philíppo: Accéde, et adiúnge te ad currum istum. Ac 8 30 Accúrrens autem Philíppus, audívit eum legéntem Isaíam prophétam, et dixit: Putásne intélligis quæ legis? Ac 8 31 Qui ait: Et quómodo possum, si non áliquis osténderit mihi? Rogavítque Philíppum ut ascénderet, et sedéret secum. Ac 8 32 Locus autem Scriptúræ quem legébat, erat hic: Tamquam ovis ad occisiónem ductus est: et sicut agnus coram tondénte se, sine voce, sic non apéruit os suum. Ac 8 33 In humilitáte iudícium eius sublátum est. Generatiónem eius quis enarrábit? quóniam tollétur de terra vita eius. Ac 8 34 Respóndens autem eunúchus Philíppo, dixit: Obsecro te, de quo prophéta dicit hoc? de se, an de álio áliquo? Ac 8 35 Apériens autem Philíppus os suum, et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Iesum. Ac 8 36 Et dum irent per viam, venérunt ad quamdam aquam: et ait eunúchus: Ecce aqua: quid próhibet me baptizári? Ac 8 37 Dixit autem Philíppus: Si credis ex toto corde, licet. Et respóndens ait: Credo Fílium Dei esse Iesum Christum. Ac 8 38 Et iussit stare currum: et descendérunt utérque in aquam, Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum. Ac 8 39 Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philíppum, et ámplius non vidit eum eunúchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Ac 8 40 Philíppus autem invéntus est in Azóto, et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis, donec veníret Cæsaréam. Ac 9 1 Saulus autem adhuc spirans minárum et cædis in discípulos Dómini, accéssit ad príncipem sacerdótum, Ac 9 2 et pétiit ab eo epístolas in Damáscum ad synagógas: ut si quos invenísset huius viæ viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Ierúsalem. Ac 9 3 Et cum iter fáceret, cóntigit ut appropinquáret Damásco: et súbito circumfúlsit eum lux de cælo. Ac 9 4 Et cadens in terram audívit vocem dicéntem sibi: Saule, Saule, quid me perséqueris? Ac 9 5 Qui dixit: Quis es, Dómine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu perséqueris: durum est tibi contra stímulum calcitráre. Ac 9 6 Et tremens ac stupens dixit: Dómine, quid me vis fácere? Ac 9 7 Et Dóminus ad eum: Surge, et ingrédere civitátem, et ibi dicétur tibi quid te opórteat fácere. Viri autem illi qui comitabántur cum eo, stabant stupefácti, audiéntes quidem vocem, néminem autem vidéntes. Ac 9 8 Surréxit autem Saulus de terra, apertísque óculis nihil vidébat. Ad manus autem illum trahéntes, introduxérunt Damáscum. Ac 9 9 Et erat ibi tribus diébus non videns, et non manducávit, neque bibit. Ac 9 10 Erat autem quidam discípulus Damásci, nómine Ananías: et dixit ad illum in visu Dóminus: Ananía. At ille ait: Ecce ego, Dómine. Ac 9 11 Et Dóminus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocátur Rectus: et quære in domo Iudæ Saulum nómine Tarsénsem: ecce enim orat. Ac 9 12 (Et vidit virum Ananíam nómine, introëúntem, et imponéntem sibi manus ut visum recípiat.) Ac 9 13 Respóndit autem Ananías: Dómine, audívi a multis de viro hoc, quanta mala fécerit sanctis tuis in Ierúsalem: Ac 9 14 et hic habet potestátem a princípibus sacerdótum alligándi omnes qui ínvocant nomen tuum. Ac 9 15 Dixit autem ad eum Dóminus: Vade, quóniam vas electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus, et régibus, et fíliis Israël. Ac 9 16 Ego enim osténdam illi quanta opórteat eum pro nómine meo pati. Ac 9 17 Et ábiit Ananías, et introívit in domum: et impónens ei manus, dixit: Saule frater, Dóminus misit me Iesus, qui appáruit tibi in via qua veniébas, ut vídeas, et impleáris Spíritu Sancto. Ac 9 18 Et conféstim cecidérunt ab óculis eius tamquam squamæ, et visum recépit: et surgens baptizátus est. Ac 9 19 Et cum accepísset cibum, confortátus est. Fuit autem cum discípulis qui erant Damásci per dies áliquot. Ac 9 20 Et contínuo in synagógis prædicábat Iesum, quóniam hic est Fílius Dei. Ac 9 21 Stupébant autem omnes qui audiébant, et dicébant: Nonne hic est qui expugnábat in Ierúsalem eos qui invocábant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos dúceret ad príncipes sacerdótum? Ac 9 22 Saulus autem multo magis convalescébat, et confundébat Iudǽos qui habitábant Damásci, affírmans quóniam hic est Christus. Ac 9 23 Cum autem impleréntur dies multi, consílium fecérunt in unum Iudǽi ut eum interfícerent. Ac 9 24 Notæ autem factæ sunt Saulo insídiæ eórum. Custodiébant autem et portas die ac nocte, ut eum interfícerent. Ac 9 25 Accipiéntes autem eum discípuli nocte, per murum dimisérunt eum, submitténtes in sporta. Ac 9 26 Cum autem venísset in Ierúsalem, tentábat se iúngere discípulis, et omnes timébant eum, non credéntes quod esset discípulus. Ac 9 27 Bárnabas autem apprehénsum illum duxit ad Apóstolos: et narrávit illis quómodo in via vidísset Dóminum, et quia locútus est ei, et quómodo in Damásco fiduciáliter égerit in nómine Iesu. Ac 9 28 Et erat cum illis intrans et éxiens in Ierúsalem, et fiduciáliter agens in nómine Dómini. Ac 9 29 Loquebátur quoque géntibus, et disputábat cum Græcis: illi autem quærébant occídere eum. Ac 9 30 Quod cum cognovíssent fratres, deduxérunt eum Cæsaréam, et dimisérunt Tarsum. Ac 9 31 Ecclésia quidem per totam Iudǽam, et Galilǽam, et Samaríam habébat pacem, et ædificabátur ámbulans in timóre Dómini, et consolatióne Sancti Spíritus replebátur. Ac 9 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransíret univérsos, deveníret ad sanctos qui habitábant Lyddæ. Ac 9 33 Invénit autem ibi hóminem quemdam, nómine Ænéam, ab annis octo iacéntem in grabáto, qui erat paralýticus. Ac 9 34 Et ait illi Petrus: Ænéa, sanat te Dóminus Iesus Christus: surge, et sterne tibi. Et contínuo surréxit. Ac 9 35 Et vidérunt eum omnes qui habitábant Lyddæ et Sarónæ: qui convérsi sunt ad Dóminum. Ac 9 36 In Ioppe autem fuit quædam discípula, nómine Tábitha, quæ interpretáta dícitur Dorcas. Hæc erat plena opéribus bonis et eleemósynis quas faciébat. Ac 9 37 Factum est autem in diébus illis ut infirmáta morerétur. Quam cum lavíssent, posuérunt eam in cœnáculo. Ac 9 38 Cum autem prope esset Lydda ad Ioppen, discípuli, audiéntes quia Petrus esset in ea, misérunt duos viros ad eum, rogántes: Ne pigritéris veníre ad nos. Ac 9 39 Exsúrgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenísset, duxérunt illum in cœnáculum: et circumstetérunt illum omnes víduæ flentes, et ostendéntes ei túnicas et vestes quas faciébat illis Dorcas. Ac 9 40 Eiéctis autem ómnibus foras, Petrus ponens génua orávit: et convérsus ad corpus, dixit: Tábitha, surge. At illa apéruit óculos suos: et viso Petro, resédit. Ac 9 41 Dans autem illi manum, eréxit eam. Et cum vocásset sanctos et víduas, assignávit eam vivam. Ac 9 42 Notum autem factum est per univérsam Ioppen: et credidérunt multi in Dómino. Ac 9 43 Factum est autem ut dies multos morarétur in Ioppe, apud Simónem quemdam coriárium. Ac 10 1 Vir autem quidam erat in Cæsaréa, nómine Cornélius, centúrio cohórtis quæ dícitur Itálica, Ac 10 2 religiósus, ac timens Deum cum omni domo sua, fáciens eleemósynas multas plebi, et déprecans Deum semper. Ac 10 3 Is vidit in visu maniféste, quasi hora diéi nona, ángelum Dei introëúntem ad se, et dicéntem sibi: Cornéli. Ac 10 4 At ille íntuens eum, timóre corréptus, dixit: Quid est, Dómine? Dixit autem illi: Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei. Ac 10 5 Et nunc mitte viros in Ioppen, et accérsi Simónem quemdam, qui cognominátur Petrus: Ac 10 6 hic hospitátur apud Simónem quemdam coriárium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te opórteat fácere. Ac 10 7 Et cum discessísset ángelus qui loquebátur illi, vocávit duos domésticos suos, et mílitem metuéntem Dóminum ex his qui illi parébant. Ac 10 8 Quibus cum narrásset ómnia, misit illos in Ioppen. Ac 10 9 Póstera autem die, iter illis faciéntibus, et appropinquántibus civitáti, ascéndit Petrus in superióra ut oráret circa horam sextam. Ac 10 10 Et cum esuríret, vóluit gustáre. Parántibus autem illis, cécidit super eum mentis excéssus: Ac 10 11 et vidit cælum apértum, et descéndens vas quoddam, velut línteum magnum, quátuor inítiis submítti de cælo in terram, Ac 10 12 in quo erant ómnia quadrupédia, et serpéntia terræ, et volatília cæli. Ac 10 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occíde, et mandúca. Ac 10 14 Ait autem Petrus: Absit Dómine, quia numquam manducávi omne commúne et immúndum. Ac 10 15 Et vox íterum secúndo ad eum: Quod Deus purificávit, tu commúne ne díxeris. Ac 10 16 Hoc autem factum est per ter: et statim recéptum est vas in cælum. Ac 10 17 Et dum intra se hæsitáret Petrus quidnam esset vísio quam vidísset, ecce viri qui missi erant a Cornélio, inquiréntes domum Simónis astitérunt ad iánuam. Ac 10 18 Et cum vocássent, interrogábant, si Simon qui cognominátur Petrus illic habéret hospítium. Ac 10 19 Petro autem cogitánte de visióne, dixit Spíritus ei: Ecce viri tres quærunt te. Ac 10 20 Surge ítaque, descénde, et vade cum eis nihil dúbitans: quia ego misi illos. Ac 10 21 Descéndens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quǽritis: quæ causa est, propter quam venístis? Ac 10 22 Qui dixérunt: Cornélius centúrio, vir iustus et timens Deum, et testimónium habens ab univérsa gente Iudæórum, respónsum accépit ab ángelo sancto accersíre te in domum suam, et audíre verba abs te. Ac 10 23 Introdúcens ergo eos, recépit hospítio. Sequénti autem die, surgens proféctus est cum illis, et quidam ex frátribus ab Ioppe comitáti sunt eum. Ac 10 24 Altera autem die introívit Cæsaréam. Cornélius vero exspectábat illos, convocátis cognátis suis et necessáriis amícis. Ac 10 25 Et factum est cum introísset Petrus, óbvius venit ei Cornélius, et prócidens ad pedes eius adorávit. Ac 10 26 Petrus vero elevávit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. Ac 10 27 Et loquens cum illo intrávit, et invénit multos qui convénerant: Ac 10 28 dixítque ad illos: Vos scitis quómodo abominátum sit viro Iudǽo coniúngi aut accédere ad alienígenam: sed mihi osténdit Deus néminem commúnem aut immúndum dícere hóminem. Ac 10 29 Propter quod sine dubitatióne veni accersítus. Intérrogo ergo, quam ob causam accersístis me? Ac 10 30 Et Cornélius ait: A nudiusquárta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste cándida, et ait: Ac 10 31 Cornéli, exaudíta est orátio tua, et eleemósynæ tuæ commemorátæ sunt in conspéctu Dei. Ac 10 32 Mitte ergo in Ioppen, et accérsi Simónem qui cognominátur Petrus: hic hospitátur in domo Simónis coriárii iuxta mare. Ac 10 33 Conféstim ergo misi ad te: et tu benefecísti veniéndo. Nunc ergo omnes nos in conspéctu tuo ádsumus audíre ómnia quæcúmque tibi præcépta sunt a Dómino. Ac 10 34 Apériens autem Petrus os suum, dixit: In veritáte cómperi quia non est personárum accéptor Deus: Ac 10 35 sed in omni gente qui timet eum, et operátur iustítiam, accéptus est illi. Ac 10 36 Verbum misit Deus fíliis Israël, annúntians pacem per Iesum Christum (hic est ómnium Dóminus). Ac 10 37 Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudǽam: incípiens enim a Galilǽa post baptísmum quod prædicávit Ioánnes, Ac 10 38 Iesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto, et virtúte, qui pertránsiit benefaciéndo, et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo. Ac 10 39 Et nos testes sumus ómnium quæ fecit in regióne Iudæórum, et Ierúsalem, quem occidérunt suspendéntes in ligno. Ac 10 40 Hunc Deus suscitávit tértia die, et dedit eum maniféstum fíeri, Ac 10 41 non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo: nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis. Ac 10 42 Et præcépit nobis prædicáre pópulo, et testificári, quia ipse est qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum. Ac 10 43 Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes qui credunt in eum. Ac 10 44 Adhuc loquénte Petro verba hæc, cécidit Spíritus Sanctus super omnes qui audiébant verbum. Ac 10 45 Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles qui vénerant cum Petro, quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est. Ac 10 46 Audiébant enim illos loquéntes linguis, et magnificántes Deum. Ac 10 47 Tunc respóndit Petrus: Numquid aquam quis prohibére potest ut non baptizéntur hi qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos? Ac 10 48 Et iussit eos baptizári in nómine Dómini Iesu Christi. Tunc rogavérunt eum ut manéret apud eos áliquot diébus. Ac 11 1 Audiérunt autem Apóstoli et fratres qui erant in Iudǽa, quóniam et gentes recepérunt verbum Dei. Ac 11 2 Cum autem ascendísset Petrus Ierosólymam, disceptábant advérsus illum qui erant ex circumcisióne, Ac 11 3 dicéntes: Quare introísti ad viros præpútium habéntes, et manducásti cum illis? Ac 11 4 Incípiens autem Petrus exponébat illis órdinem, dicens: Ac 11 5 Ego eram in civitáte Ioppe orans, et vidi in excéssu mentis visiónem, descéndens vas quoddam velut línteum magnum quátuor inítiis summítti de cælo, et venit usque ad me. Ac 11 6 In quod íntuens considerábam, et vidi quadrupédia terræ, et béstias, et reptília, et volatília cæli. Ac 11 7 Audívi autem et vocem dicéntem mihi: Surge, Petre: occíde, et mandúca. Ac 11 8 Dixi autem: Nequáquam Dómine: quia commúne aut immúndum numquam introívit in os meum. Ac 11 9 Respóndit autem vox secúndo de cælo: Quæ Deus mundávit, tu ne commúne díxeris. Ac 11 10 Hoc autem factum est per ter: et recépta sunt ómnia rursum in cælum. Ac 11 11 Et ecce viri tres conféstim astitérunt in domo in qua eram, missi a Cæsaréa ad me. Ac 11 12 Dixit autem Spíritus mihi ut irem cum illis, nihil hǽsitans. Venérunt autem mecum et sex fratres isti, et ingréssi sumus in domum viri. Ac 11 13 Narrávit autem nobis quómodo vidísset ángelum in domo sua, stantem et dicéntem sibi: Mitte in Ioppen, et accérsi Simónem qui cognominátur Petrus, Ac 11 14 qui loquétur tibi verba in quibus salvus eris tu, et univérsa domus tua. Ac 11 15 Cum autem cœpíssem loqui, cécidit Spíritus Sanctus super eos, sicut et in nos in inítio. Ac 11 16 Recordátus sum autem verbi Dómini, sicut dicébat: Ioánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto. Ac 11 17 Si ergo eámdem grátiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credídimus in Dóminum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibére Deum? Ac 11 18 His audítis, tacuérunt: et glorificavérunt Deum, dicéntes: Ergo et géntibus pœniténtiam dedit Deus ad vitam. Ac 11 19 Et illi quidem qui dispérsi fúerant a tribulatióne quæ facta fúerat sub Stéphano, perambulavérunt usque Phœnícen, et Cyprum, et Antiochíam, némini loquéntes verbum, nisi solis Iudǽis. Ac 11 20 Erant autem quidam ex eis viri Cýprii et Cyrenǽi, qui cum introíssent Antiochíam, loquebántur et ad Græcos, annuntiántes Dóminum Iesum. Ac 11 21 Et erat manus Dómini cum eis: multúsque númerus credéntium convérsus est ad Dóminum. Ac 11 22 Pervénit autem sermo ad aures Ecclésiæ quæ erat Ierosólymis super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. Ac 11 23 Qui cum pervenísset, et vidísset grátiam Dei, gavísus est: et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino: Ac 11 24 quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto, et fide. Et appósita est multa turba Dómino. Ac 11 25 Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quǽreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Ac 11 26 Et annum totum conversáti sunt ibi in Ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli, Christiáni. Ac 11 27 In his autem diébus supervenérunt ab Ierosólymis prophétæ Antiochíam: Ac 11 28 et surgens unus ex eis nómine Agabus, significábat per Spíritum famem magnam futúram in univérso orbe terrárum, quæ facta est sub Cláudio. Ac 11 29 Discípuli autem, prout quis habébat, proposuérunt sínguli in ministérium míttere habitántibus in Iudǽa frátribus: Ac 11 30 quod et fecérunt, mitténtes ad senióres per manus Bárnabæ et Sauli. Ac 12 1 Eódem autem témpore misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de Ecclésia. Ac 12 2 Occídit autem Iacóbum fratrem Ioánnis gládio. Ac 12 3 Videns autem quia placéret Iudǽis, appósuit ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies Azymórum. Ac 12 4 Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Ac 12 5 Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab Ecclésia ad Deum pro eo. Ac 12 6 Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Ac 12 7 Et ecce ángelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus eius. Ac 12 8 Dixit autem ángelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Ac 12 9 Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat quia verum est, quod fiébat per ángelum: existimábat autem se visum vidére. Ac 12 10 Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit ángelus ab eo. Ac 12 11 Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dóminus ángelum suum, et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Iudæórum. Ac 12 12 Consideránsque venit ad domum Maríæ matris Ioánnis, qui cognominátus est Marcus, ubi erant multi congregáti, et orántes. Ac 12 13 Pulsánte autem eo óstium iánuæ, procéssit puélla ad audiéndum, nómine Rhode. Ac 12 14 Et ut cognóvit vocem Petri, præ gáudio non apéruit iánuam, sed intro currens nuntiávit stare Petrum ante iánuam. Ac 12 15 At illi dixérunt ad eam: Insánis. Illa autem affirmábat sic se habére. Illi autem dicébant: Angelus eius est. Ac 12 16 Petrus autem perseverábat pulsans. Cum autem aperuíssent, vidérunt eum, et obstupuérunt. Ac 12 17 Annuens autem eis manu ut tacérent, narrávit quómodo Dóminus eduxísset eum de cárcere, dixítque: Nuntiáte Iacóbo et frátribus hæc. Et egréssus ábiit in álium locum. Ac 12 18 Facta autem die, erat non parva turbátio inter mílites, quidnam factum esset de Petro. Ac 12 19 Heródes autem cum requisísset eum et non invenísset, inquisitióne facta de custódibus, iussit eos duci: descendénsque a Iudǽa in Cæsaréam, ibi commorátus est. Ac 12 20 Erat autem irátus Týriis et Sidóniis. At illi unánimes venérunt ad eum, et persuáso Blasto, qui erat super cubículum regis, postulábant pacem, eo quod aleréntur regiónes eórum ab illo. Ac 12 21 Statúto autem die Heródes vestítus veste régia sedit pro tribunáli, et concionabátur ad eos. Ac 12 22 Pópulus autem acclamábat: Dei voces, et non hóminis. Ac 12 23 Conféstim autem percússit eum ángelus Dómini, eo quod non dedísset honórem Deo: et consúmptus a vérmibus, expirávit. Ac 12 24 Verbum autem Dómini crescébat, et multiplicabátur. Ac 12 25 Bárnabas autem et Saulus revérsi sunt ab Ierosólymis expléto ministério assúmpto Ioánne, qui cognominátus est Marcus. Ac 13 1 Erant autem in Ecclésia quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen, qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ac 13 2 Ministrántibus autem illis Dómino, et ieiunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus ad quod assúmpsi eos. Ac 13 3 Tunc ieiunántes et orántes, imponentésque eis manus, dimisérunt illos. Ac 13 4 Et ipsi quidem missi a Spíritu Sancto abiérunt Seléuciam: et inde navigavérunt Cyprum. Ac 13 5 Et cum veníssent Salamínam, prædicábant verbum Dei in synagógis Iudæórum. Habébant autem et Ioánnem in ministério. Ac 13 6 Et cum perambulássent univérsam ínsulam usque Paphum, invenérunt quemdam virum magum pseudoprophétam, Iudǽum, cui nomen erat Bariésu, Ac 13 7 qui erat cum procónsule Sérgio Paulo viro prudénte. Hic, accersítis Bárnaba et Saulo, desiderábat audíre verbum Dei. Ac 13 8 Resistébat autem illis Elymas magus (sic enim interpretátur nomen eius), quærens avértere procónsulem a fide. Ac 13 9 Saulus autem, qui et Paulus, replétus Spíritu Sancto, íntuens in eum, Ac 13 10 dixit: O plene omni dolo et omni fallácia, fili diáboli, inimíce omnis iustítiæ, non désinis subvértere vias Dómini rectas. Ac 13 11 Et nunc ecce manus Dómini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et conféstim cécidit in eum calígo et ténebræ: et circúiens quærébat qui ei manum daret. Ac 13 12 Tunc procónsul cum vidísset factum, crédidit admírans super doctrína Dómini. Ac 13 13 Et cum a Papho navigássent Paulus et qui cum eo erant, venérunt Pergen Pamphýliæ. Ioánnes autem discédens ab eis, revérsus est Ierosólymam. Ac 13 14 Illi vero pertranseúntes Pergen, venérunt Antiochíam Pisídiæ: et ingréssi synagógam die sabbatórum, sedérunt. Ac 13 15 Post lectiónem autem legis et prophetárum, misérunt príncipes synagógæ ad eos, dicéntes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortatiónis ad plebem, dícite. Ac 13 16 Surgens autem Paulus, et manu siléntium indícens, ait: Viri Israëlítæ, et qui timétis Deum, audíte: Ac 13 17 Deus plebis Israël elégit patres nostros, et plebem exaltávit cum essent íncolæ in terra Ægýpti, et in bráchio excélso edúxit eos ex ea, Ac 13 18 et per quadragínta annórum tempus mores eórum sustínuit in desérto. Ac 13 19 Et déstruens gentes septem in terra Chánaan, sorte distríbuit eis terram eórum, Ac 13 20 quasi post quadringéntos et quinquagínta annos: et post hæc dedit iúdices, usque ad Sámuel prophétam. Ac 13 21 Et exínde postulavérunt regem: et dedit illis Deus Saul fílium Cis, virum de tribu Béniamin, annis quadragínta: Ac 13 22 et amóto illo, suscitávit illis David regem: cui testimónium pérhibens, dixit: Invéni David fílium Iesse, virum secúndum cor meum, qui fáciet omnes voluntátes meas. Ac 13 23 Huius Deus ex sémine secúndum promissiónem edúxit Israël salvatórem Iesum, Ac 13 24 prædicánte Ioánne ante fáciem advéntus eius baptísmum pœniténtiæ omni pópulo Israël. Ac 13 25 Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat: Quem me arbitrámini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere. Ac 13 26 Viri fratres, fílii géneris Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salútis huius missum est. Ac 13 27 Qui enim habitábant Ierúsalem, et príncipes eius hunc ignorántes, et voces prophetárum quæ per omne sábbatum legúntur, iudicántes implevérunt, Ac 13 28 et nullam causam mortis inveniéntes in eo, petiérunt a Piláto ut interfícerent eum. Ac 13 29 Cumque consummássent ómnia quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno, posuérunt eum in monuménto. Ac 13 30 Deus vero suscitávit eum a mórtuis tértia die: qui visus est per dies multos his Ac 13 31 qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Ierúsalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem. Ac 13 32 Et nos vobis annuntiámus eam, quæ ad patres nostros repromíssio facta est: Ac 13 33 quóniam hanc Deus adimplévit fíliis nostris resúscitans Iesum, sicut et in psalmo secúndo scriptum est: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Ac 13 34 Quod autem suscitávit eum a mórtuis, ámplius iam non reversúrum in corruptiónem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidélia. Ac 13 35 Ideóque et álias dicit: Non dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. Ac 13 36 David enim in sua generatióne cum administrásset, voluntáti Dei dormívit: et appósitus est ad patres suos, et vidit corruptiónem. Ac 13 37 Quem vero Deus suscitávit a mórtuis, non vidit corruptiónem. Ac 13 38 Notum ígitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remíssio peccatórum annuntiátur, et ab ómnibus quibus non potuístis in lege Móysi iustificári, Ac 13 39 in hoc omnis qui credit, iustificátur. Ac 13 40 Vidéte ergo ne supervéniat vobis quod dictum est in prophétis: Ac 13 41 Vidéte contemptóres, et admirámini, et disperdímini: quia opus óperor ego in diébus vestris, opus quod non credétis, si quis enarráverit vobis. Ac 13 42 Exeúntibus autem illis rogábant ut sequénti sábbato loqueréntur sibi verba hæc. Ac 13 43 Cumque dimíssa esset synagóga, secúti sunt multi Iudæórum, et coléntium advenárum, Paulum et Bárnabam: qui loquéntes suadébant eis ut permanérent in grátia Dei. Ac 13 44 Sequénti vero sábbato pene univérsa cívitas convénit audíre verbum Dei. Ac 13 45 Vidéntes autem turbas Iudǽi, repléti sunt zelo, et contradicébant his quæ a Paulo dicebántur, blasphemántes. Ac 13 46 Tunc constánter Paulus et Bárnabas dixérunt: Vobis oportébat primum loqui verbum Dei: sed quóniam repéllitis illud, et indígnos vos iudicátis ætérnæ vitæ, ecce convértimur ad gentes. Ac 13 47 Sic enim præcépit nobis Dóminus: Pósui te in lucem géntium, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ. Ac 13 48 Audiéntes autem gentes, gavísæ sunt, et glorificábant verbum Dómini: et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam. Ac 13 49 Disseminabátur autem verbum Dómini per univérsam regiónem. Ac 13 50 Iudǽi autem concitavérunt mulíeres religiósas et honéstas, et primos civitátis, et excitavérunt persecutiónem in Paulum et Bárnabam: et eiecérunt eos de fínibus suis. Ac 13 51 At illi excússo púlvere pedum in eos, venérunt Icónium. Ac 13 52 Discípuli quoque replebántur gáudio, et Spíritu Sancto. Ac 14 1 Factum est autem Icónii, ut simul introírent in synagógam Iudæórum, et loqueréntur, ita ut créderet Iudæórum et Græcórum copiósa multitúdo. Ac 14 2 Qui vero incréduli fuérunt Iudǽi, suscitavérunt et ad iracúndiam concitavérunt ánimas géntium advérsus fratres. Ac 14 3 Multo ígitur témpore demoráti sunt, fiduciáliter agéntes in Dómino, testimónium perhibénte verbo grátiæ suæ, dante signa et prodígia fíeri per manus eórum. Ac 14 4 Divísa est autem multitúdo civitátis: et quidam quidem erant cum Iudǽis, quidam vero cum Apóstolis. Ac 14 5 Cum autem factus esset ímpetus gentílium et Iudæórum cum princípibus suis, ut contuméliis affícerent, et lapidárent eos, Ac 14 6 intelligéntes confugérunt ad civitátes Lycaóniæ Lystram et Derben, et univérsam in circúitu regiónem, et ibi evangelizántes erant. Ac 14 7 Et quidam vir Lystris infírmus pédibus sedébat, claudus ex útero matris suæ, qui numquam ambuláverat. Ac 14 8 Hic audívit Paulum loquéntem. Qui intúitus eum, et videns quia fidem habéret ut salvus fíeret, Ac 14 9 dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilívit, et ambulábat. Ac 14 10 Turbæ autem cum vidíssent quod fécerat Paulus, levavérunt vocem suam Lycaónice, dicéntes: Dii símiles facti homínibus descendérunt ad nos. Ac 14 11 Et vocábant Bárnabam Iovem, Paulum vero Mercúrium: quóniam ipse erat dux verbi. Ac 14 12 Sacérdos quoque Iovis, qui erat ante civitátem, tauros et corónas ante iánuas áfferens, cum pópulis volébat sacrificáre. Ac 14 13 Quod ubi audiérunt Apóstoli, Bárnabas et Paulus, conscíssis túnicis suis exiliérunt in turbas, clamántes Ac 14 14 et dicéntes: Viri, quid hæc fácitis? et nos mortáles sumus, símiles vobis hómines, annuntiántes vobis ab his vanis convérti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt: Ac 14 15 qui in prætéritis generatiónibus dimísit omnes gentes íngredi vias suas. Ac 14 16 Et quidem non sine testimónio semetípsum relíquit benefáciens de cælo, dans plúvias et témpora fructífera, implens cibo et lætítia corda nostra. Ac 14 17 Et hæc dicéntes, vix sedavérunt turbas ne sibi immolárent. Ac 14 18 Supervenérunt autem quidam ab Antiochía et Icónio Iudǽi: et persuásis turbis, lapidantésque Paulum, traxérunt extra civitátem, existimántes eum mórtuum esse. Ac 14 19 Circumdántibus autem eum discípulis, surgens intrávit civitátem, et póstera die proféctus est cum Bárnaba in Derben. Ac 14 20 Cumque evangelizássent civitáti illi, et docuíssent multos, revérsi sunt Lystram, et Icónium, et Antiochíam, Ac 14 21 confirmántes ánimas discipulórum, exhortantésque ut permanérent in fide: et quóniam per multas tribulatiónes opórtet nos intráre in regnum Dei. Ac 14 22 Et cum constituíssent illis per síngulas Ecclésias presbýteros, et orássent cum ieiunatiónibus, commendavérunt eos Dómino, in quem credidérunt. Ac 14 23 Transeuntésque Pisídiam, venérunt in Pamphýliam, Ac 14 24 et loquéntes verbum Dómini in Perge, descendérunt in Attáliam: Ac 14 25 et inde navigavérunt Antiochíam, unde erant tráditi grátiæ Dei in opus quod complevérunt. Ac 14 26 Cum autem veníssent, et congregássent Ecclésiam, retulérunt quanta fecísset Deus cum illis, et quia aperuísset géntibus óstium fídei. Ac 14 27 Moráti sunt autem tempus non módicum cum discípulis. Ac 15 1 Et quidam descendéntes de Iudǽa docébant fratres: Quia nisi circumcidámini secúndum morem Móysi, non potéstis salvári. Ac 15 2 Facta ergo seditióne non mínima Paulo et Bárnabæ advérsus illos, statuérunt ut ascénderent Paulus et Bárnabas, et quidam álii ex áliis ad Apóstolos et presbýteros in Ierúsalem super hac quæstióne. Ac 15 3 Illi ergo dedúcti ab Ecclésia pertransíbant Phœnícen et Samaríam, narrántes conversiónem géntium: et faciébant gáudium magnum ómnibus frátribus. Ac 15 4 Cum autem veníssent Ierosólymam, suscépti sunt ab Ecclésia, et ab Apóstolis et senióribus, annuntiántes quanta Deus fecísset cum illis. Ac 15 5 Surrexérunt autem quidam de hǽresi Pharisæórum, qui credidérunt, dicéntes quia opórtet circumcídi eos, præcípere quoque serváre legem Móysi. Ac 15 6 Convenerúntque Apóstoli et senióres vidére de verbo hoc. Ac 15 7 Cum autem magna conquisítio fíeret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quóniam ab antíquis diébus Deus in nobis elégit, per os meum audíre gentes verbum Evangélii et crédere. Ac 15 8 Et qui novit corda Deus, testimónium perhíbuit, dans illis Spíritum Sanctum, sicut et nobis, Ac 15 9 et nihil discrévit inter nos et illos, fide puríficans corda eórum. Ac 15 10 Nunc ergo quid tentátis Deum, impónere iugum super cervíces discipulórum quod neque patres nostri, neque nos portáre potúimus? Ac 15 11 sed per grátiam Dómini Iesu Christi crédimus salvári, quemádmodum et illi. Ac 15 12 Tácuit autem omnis multitúdo: et audiébant Bárnabam et Paulum narrántes quanta Deus fecísset signa et prodígia in géntibus per eos. Ac 15 13 Et postquam tacuérunt, respóndit Iacóbus, dicens: Viri fratres, audíte me. Ac 15 14 Simon narrávit quemádmodum primum Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo. Ac 15 15 Et huic concórdant verba prophetárum: sicut scriptum est: Ac 15 16 Post hæc revértar, et reædificábo tabernáculum David quod décidit: et díruta eius reædificábo, et érigam illud: Ac 15 17 ut requírant céteri hóminum Dóminum, et omnes gentes super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus fáciens hæc. Ac 15 18 Notum a sǽculo est Dómino opus suum. Ac 15 19 Propter quod ego iúdico non inquietári eos qui ex géntibus convertúntur ad Deum, Ac 15 20 sed scríbere ad eos ut abstíneant se a contaminatiónibus simulacrórum, et fornicatióne, et suffocátis, et sánguine. Ac 15 21 Móyses enim a tempóribus antíquis habet in síngulis civitátibus qui eum prǽdicent in synagógis, ubi per omne sábbatum légitur. Ac 15 22 Tunc plácuit Apóstolis et senióribus cum omni Ecclésia elígere viros ex eis, et míttere Antiochíam cum Paulo et Bárnaba: Iudam, qui cognominabátur Bársabas, et Silam, viros primos in frátribus: Ac 15 23 scribéntes per manus eórum: Apóstoli et senióres fratres, his qui sunt Antiochíæ, et Sýriæ, et Cilíciæ, frátribus ex géntibus, salútem. Ac 15 24 Quóniam audívimus quia quidam ex nobis exeúntes, turbavérunt vos verbis, everténtes ánimas vestras, quibus non mandávimus, Ac 15 25 plácuit nobis colléctis in unum elígere viros, et míttere ad vos cum caríssimis nostris Bárnaba et Paulo, Ac 15 26 homínibus qui tradidérunt ánimas suas pro nómine Dómini nostri Iesu Christi. Ac 15 27 Mísimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi vobis verbis réferent éadem. Ac 15 28 Visum est enim Spirítui Sancto et nobis nihil ultra impónere vobis óneris quam hæc necessária: Ac 15 29 ut abstineátis vos ab immolátis simulacrórum, et sánguine, et suffocáto, et fornicatióne: a quibus custodiéntes vos, bene agétis. Valéte. Ac 15 30 Illi ergo dimíssi, descendérunt Antiochíam: et congregáta multitúdine tradidérunt epístolam. Ac 15 31 Quam cum legíssent, gavísi sunt super consolatióne. Ac 15 32 Iudas autem et Silas, et ipsi cum essent prophétæ, verbo plúrimo consoláti sunt fratres, et confirmavérunt. Ac 15 33 Facto autem ibi aliquánto témpore, dimíssi sunt cum pace a frátribus ad eos qui míserant illos. Ac 15 34 Visum est autem Silæ ibi remanére: Iudas autem solus ábiit Ierúsalem. Ac 15 35 Paulus autem et Bárnabas demorabántur Antiochíæ, docéntes et evangelizántes cum áliis plúribus verbum Dómini. Ac 15 36 Post áliquot autem dies, dixit ad Bárnabam Paulus: Reverténtes visitémus fratres per univérsas civitátes in quibus prædicávimus verbum Dómini, quómodo se hábeant. Ac 15 37 Bárnabas autem volébat secum assúmere et Ioánnem, qui cognominabátur Marcus. Ac 15 38 Paulus autem rogábat eum (ut qui discessísset ab eis de Pamphýlia, et non isset cum eis in opus) non debére récipi. Ac 15 39 Facta est autem dissénsio, ita ut discéderent ab ínvicem, et Bárnabas quidem, assúmpto Marco, navigáret Cyprum. Ac 15 40 Paulus vero, elécto Sila, proféctus est, tráditus grátiæ Dei a frátribus. Ac 15 41 Perambulábat autem Sýriam et Cilíciam, confírmans Ecclésias: præcípiens custodíre præcépta Apostolórum et seniórum. Ac 16 1 Pervénit autem Derben et Lystram. Et ecce discípulus quidam erat ibi nómine Timótheus, fílius mulíeris Iudǽæ fidélis, patre gentíli. Ac 16 2 Huic testimónium bonum reddébant qui in Lystris erant et Icónio fratres. Ac 16 3 Hunc vóluit Paulus secum proficísci: et assúmens circumcídit eum propter Iudǽos qui erant in illis locis. Sciébant enim omnes quod pater eius erat gentílis. Ac 16 4 Cum autem pertransírent civitátes, tradébant eis custodíri dógmata quæ erant decréta ab Apóstolis et senióribus qui erant Ierosólymis. Ac 16 5 Et ecclésiæ quidem confirmabántur fide, et abundábunt número quotídie. Ac 16 6 Transeúntes autem Phrýgiam et Galátiæ regiónem, vetáti sunt a Spíritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. Ac 16 7 Cum veníssent autem in Mýsiam, tentábant ire in Bithýniam: et non permísit eos Spíritus Iesu. Ac 16 8 Cum autem pertransíssent Mýsiam, descendérunt Tróadem: Ac 16 9 et vísio per noctem Paulo osténsa est: vir Mácedo quidam erat stans et déprecans eum, et dicens: Tránsiens in Macedóniam, ádiuva nos. Ac 16 10 Ut autem visum vidit, statim quæsívimus proficísci in Macedóniam, certi facti quod vocásset nos Deus evangelizáre eis. Ac 16 11 Navigántes autem a Tróade, recto cursu vénimus Samothráciam, et sequénti die Neápolim: Ac 16 12 et inde Philíppos, quæ est prima partis Macedóniæ cívitas, colónia. Erámus autem in hac urbe diébus áliquot, conferéntes. Ac 16 13 Die autem sabbatórum egréssi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbátur orátio esse: et sedéntes loquebámur muliéribus quæ convénerant. Ac 16 14 Et quædam múlier nómine Lýdia, purpurária civitátis Thyatirenórum, colens Deum, audívit: cuius Dóminus apéruit cor inténdere his quæ dicebántur a Paulo. Ac 16 15 Cum autem baptizáta esset, et domus eius, deprecáta est, dicens: Si iudicástis me fidélem Dómino esse, introíte in domum meam, et manéte. Et coégit nos. Ac 16 16 Factum est autem eúntibus nobis ad oratiónem, puéllam quamdam habéntem spíritum pythónem obviáre nobis, quæ quæstum magnum præstábat dóminis suis divinándo. Ac 16 17 Hæc subsecúta Paulum et nos, clamábat dicens: Isti hómines servi Dei excélsi sunt, qui annúntiant vobis viam salútis. Ac 16 18 Hoc autem faciébat multis diébus. Dolens autem Paulus, et convérsus, spirítui dixit: Præcípio tibi in nómine Iesu Christi exíre ab ea. Et éxiit eádem hora. Ac 16 19 Vidéntes autem dómini eius quia exívit spes quæstus eórum, apprehendéntes Paulum et Silam, perduxérunt in forum ad príncipes: Ac 16 20 et offeréntes eos magistrátibus, dixérunt: Hi hómines contúrbant civitátem nostram, cum sint Iudǽi: Ac 16 21 et annúntiant morem quem non licet nobis suscípere neque fácere, cum simus Románi. Ac 16 22 Et cucúrrit plebs advérsus eos: et magistrátus, scissis túnicis eórum, iussérunt eos virgis cædi. Ac 16 23 Et cum multas plagas eis imposuíssent, misérunt eos in cárcerem, præcipiéntes custódi ut diligénter custodíret eos. Ac 16 24 Qui cum tale præcéptum accepísset, misit eos in interiórem cárcerem, et pedes eórum strinxit ligno. Ac 16 25 Média autem nocte Paulus et Silas orántes, laudábant Deum: et audiébant eos qui in custódia erant. Ac 16 26 Súbito vero terræmótus factus est magnus, ita ut moveréntur fundaménta cárceris. Et statim apérta sunt ómnia óstia: et universórum víncula solúta sunt. Ac 16 27 Expergefáctus autem custos cárceris, et videns iánuas apértas cárceris, evagináto gládio volébat se interfícere, ǽstimans fugísse vinctos. Ac 16 28 Clamávit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali féceris: univérsi enim hic sumus. Ac 16 29 Petitóque lúmine, introgréssus est: et tremefáctus prócidit Paulo et Silæ ad pedes: Ac 16 30 et prodúcens eos foras, ait: Dómini, quid me opórtet fácere, ut salvus fiam? Ac 16 31 At illi dixérunt: Crede in Dóminum Iesum, et salvus eris tu, et domus tua. Ac 16 32 Et locúti sunt ei verbum Dómini cum ómnibus qui erant in domo eius. Ac 16 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eórum: et baptizátus est ipse, et omnis domus eius contínuo. Ac 16 34 Cumque perduxísset eos in domum suam, appósuit eis mensam, et lætátus est cum omni domo sua credens Deo. Ac 16 35 Et cum dies factus esset, misérunt magistrátus lictóres, dicéntes: Dimítte hómines illos. Ac 16 36 Nuntiávit autem custos cárceris verba hæc Paulo: Quia misérunt magistrátus ut dimittámini: nunc ígitur exeúntes, ite in pace. Ac 16 37 Paulus autem dixit eis: Cæsos nos públice, indemnátos hómines Romános, misérunt in cárcerem: et nunc occúlte nos eíciunt? Non ita: sed véniant, Ac 16 38 et ipsi nos eíciant. Nuntiavérunt autem magistrátibus lictóres verba hæc. Timuerúntque audíto quod Románi essent: Ac 16 39 et veniéntes deprecáti sunt eos, et educéntes rogábant ut egrederéntur de urbe. Ac 16 40 Exeúntes autem de cárcere, introiérunt ad Lýdiam: et visis frátribus consoláti sunt eos, et profécti sunt. Ac 17 1 Cum autem perambulássent Amphípolim et Apollóniam, venérunt Thessalonícam, ubi erat synagóga Iudæórum. Ac 17 2 Secúndum consuetúdinem autem Paulus introívit ad eos, et per sábbata tria disserébat eis de Scriptúris, Ac 17 3 adapériens et insínuans quia Christum opórtuit pati, et resúrgere a mórtuis: et quia hic est Iesus Christus, quem ego annúntio vobis. Ac 17 4 Et quidam ex eis credidérunt et adiúncti sunt Paulo et Silæ: et de coléntibus gentilibúsque multitúdo magna, et mulíeres nóbiles non paucæ. Ac 17 5 Zelántes autem Iudǽi, assumentésque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitavérunt civitátem: et assisténtes dómui Iasónis quærébant eos prodúcere in pópulum. Ac 17 6 Et cum non inveníssent eos, trahébant Iasónem et quosdam fratres ad príncipes civitátis, clamántes: Quóniam hi qui urbem cóncitant, et huc venérunt, Ac 17 7 quos suscépit Iason, et hi omnes contra decréta Cǽsaris fáciunt, regem álium dicéntes esse, Iesum. Ac 17 8 Concitavérunt autem plebem et príncipes civitátis audiéntes hæc. Ac 17 9 Et accépta satisfactióne a Iasóne et a céteris, dimisérunt eos. Ac 17 10 Fratres vero conféstim per noctem dimisérunt Paulum et Silam in Berœ́am. Qui cum veníssent, in synagógam Iudæórum introiérunt. Ac 17 11 Hi autem erant nobilióres eórum qui sunt Thessalonícæ, qui suscepérunt verbum cum omni aviditáte, quotídie scrutántes Scriptúras, si hæc ita se habérent. Ac 17 12 Et multi quidem credidérunt ex eis, et mulíerum gentílium honestárum, et viri non pauci. Ac 17 13 Cum autem cognovíssent in Thessaloníca Iudǽi quia et Berœ́æ prædicátum est a Paulo verbum Dei, venérunt et illuc commovéntes, et turbántes multitúdinem. Ac 17 14 Statímque tunc Paulum dimisérunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timótheus remansérunt ibi. Ac 17 15 Qui autem deducébant Paulum, perduxérunt eum usque Athénas, et accépto mandáto ab eo ad Silam et Timótheum ut quam celériter venírent ad illum, profécti sunt. Ac 17 16 Paulus autem cum Athénis eos exspectáret, incitabátur spíritus eius in ipso, videns idololatríæ déditam civitátem. Ac 17 17 Disputábat ígitur in synagóga cum Iudǽis et coléntibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui áderant. Ac 17 18 Quidam autem Epicuréi et Stóici philósophi disserébant cum eo, et quidam dicébant: Quid vult seminivérbius hic dícere? Alii vero: Novórum dæmoniórum vidétur annuntiátor esse: quia Iesum et resurrectiónem annuntiábat eis. Ac 17 19 Et apprehénsum eum ad Areópagum duxérunt, dicéntes: Póssumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dícitur, doctrína? Ac 17 20 nova enim quædam infers áuribus nostris: vólumus ergo scire quidnam velint hæc esse. Ac 17 21 (Atheniénses autem omnes, et ádvenæ hóspites, ad nihil áliud vacábant nisi aut dícere aut audíre áliquid novi.) Ac 17 22 Stans autem Paulus in médio Areópagi, ait: Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. Ac 17 23 Prætériens enim, et videns simulácra vestra, invéni et aram in qua scriptum erat: Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. Ac 17 24 Deus, qui fecit mundum, et ómnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, Ac 17 25 nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam, et inspiratiónem, et ómnia: Ac 17 26 fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora, et términos habitatiónis eórum, Ac 17 27 quǽrere Deum si forte attréctent eum, aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. Ac 17 28 In ipso enim vívimus, et movémur, et sumus: sicut et quidam vestrórum poëtárum dixérunt: Ipsíus enim et genus sumus. Ac 17 29 Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro, aut argénto, aut lápidi, sculptúræ artis, et cogitatiónis hóminis, divínum esse símile. Ac 17 30 Et témpora quidem huius ignorántiæ despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus ut omnes ubíque pœniténtiam agant, Ac 17 31 eo quod státuit diem in quo iudicatúrus est orbem in æquitáte, in viro in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis. Ac 17 32 Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt: Audiémus te de hoc íterum. Ac 17 33 Sic Paulus exívit de médio eórum. Ac 17 34 Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt: in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis. Ac 18 1 Post hæc egréssus ab Athénis, venit Corínthum: Ac 18 2 et invéniens quemdam Iudǽum nómine Aquilam, Pónticum génere, qui nuper vénerat ab Itália, et Priscíllam uxórem eius (eo quod præcepísset Cláudius discédere omnes Iudǽos a Roma), accéssit ad eos. Ac 18 3 Et quia eiúsdem erat artis, manébat apud eos, et operabátur. (Erant autem scenofactóriæ artis.) Ac 18 4 Et disputábat in synagóga per omne sábbatum, interpónens nomen Dómini Iesu: suadebátque Iudǽis et Græcis. Ac 18 5 Cum veníssent autem de Macedónia Silas et Timótheus, instábat verbo Paulus, testíficans Iudǽis esse Christum Iesum. Ac 18 6 Contradicéntibus autem eis, et blasphemántibus, excútiens vestiménta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. Ac 18 7 Et migrans inde, intrávit in domum cuiúsdam, nómine Titi Iusti, coléntis Deum, cuius domus erat coniúncta synagógæ. Ac 18 8 Crispus autem archisynagógus crédidit Dómino cum omni domo sua: et multi Corinthiórum audiéntes credébant, et baptizabántur. Ac 18 9 Dixit autem Dóminus nocte per visiónem Paulo: Noli timére, sed lóquere, et ne táceas: Ac 18 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponétur tibi ut nóceat te: quóniam pópulus est mihi multus in hac civitáte. Ac 18 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. Ac 18 12 Gallióne autem procónsule Acháiæ, insurrexérunt uno ánimo Iudǽi in Paulum, et adduxérunt eum ad tribúnal, Ac 18 13 dicéntes: Quia contra legem hic persuádet homínibus cólere Deum. Ac 18 14 Incipiénte autem Paulo aperíre os, dixit Gállio ad Iudǽos: Si quidem esset iníquum áliquid aut fácinus péssimum, o viri Iudǽi, recte vos sustinérem. Ac 18 15 Si vero quæstiónes sunt de verbo, et nomínibus, et lege vestra, vos ipsi vidéritis: iudex ego horum nolo esse. Ac 18 16 Et minávit eos a tribunáli. Ac 18 17 Apprehendéntes autem omnes Sósthenem príncipem synagógæ, percutiébant eum ante tribúnal: et nihil eórum Gallióni curæ erat. Ac 18 18 Paulus vero cum adhuc sustinuísset dies multos, frátribus valefáciens, navigávit in Sýriam (et cum eo Priscílla et Aquila), qui sibi totónderat in Cenchris caput: habébat enim votum. Ac 18 19 Devenítque Ephesum, et illos ibi relíquit. Ipse vero ingréssus synagógam, disputábat cum Iudǽis. Ac 18 20 Rogántibus autem eis ut amplióri témpore manéret, non consénsit, Ac 18 21 sed valefáciens, et dicens: Iterum revértar ad vos, Deo volénte: proféctus est ab Epheso. Ac 18 22 Et descéndens Cæsaréam, ascéndit, et salutávit Ecclésiam, et descéndit Antiochíam. Ac 18 23 Et facto ibi aliquánto témpore proféctus est, perámbulans ex órdine Galáticam regiónem, et Phrýgiam, confírmans omnes discípulos. Ac 18 24 Iudǽus autem quidam, Apóllo nómine, Alexandrínus génere, vir éloquens, devénit Ephesum, potens in Scriptúris. Ac 18 25 Hic erat edóctus viam Dómini: et fervens spíritu loquebátur, et docébat diligénter ea quæ sunt Iesu, sciens tantum baptísma Ioánnis. Ac 18 26 Hic ergo cœpit fiduciáliter ágere in synagóga. Quem cum audíssent Priscílla et Aquila, assumpsérunt eum, et diligéntius exposuérunt ei viam Dómini. Ac 18 27 Cum autem vellet ire Acháiam, exhortáti fratres, scripsérunt discípulis ut suscíperent eum. Qui cum venísset, cóntulit multum his qui credíderant. Ac 18 28 Veheménter enim Iudǽos revincébat públice, osténdens per Scriptúras esse Christum Iesum. Ac 19 1 Factum est autem cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus peragrátis superióribus pártibus veníret Ephesum, et inveníret quosdam discípulos: Ac 19 2 dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque si Spíritus Sanctus est, audívimus. Ac 19 3 Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Ioánnis baptísmate. Ac 19 4 Dixit autem Paulus: Ioánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens in eum qui ventúrus esset post ipsum ut créderent, hoc est, in Iesum. Ac 19 5 His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Iesu. Ac 19 6 Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Ac 19 7 Erant autem omnes viri fere duódecim. Ac 19 8 Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei. Ac 19 9 Cum autem quidam induraréntur, et non créderent, maledicéntes viam Dómini coram multitúdine, discédens ab eis, segregávit discípulos, quotídie dísputans in schola tyránni cuiúsdam. Ac 19 10 Hoc autem factum est per biénnium, ita ut omnes qui habitábant in Asia audírent verbum Dómini, Iudǽi atque gentíles. Ac 19 11 Virtutésque non quáslibet faciébat Deus per manum Pauli, Ac 19 12 ita ut étiam super lánguidos deferréntur a córpore eius sudária et semicínctia, et recedébant ab eis languóres, et spíritus nequam egrediebántur. Ac 19 13 Tentavérunt autem quidam et de circumeúntibus Iudǽis exorcístis invocáre super eos qui habébant spíritus malos nomen Dómini Iesu, dicéntes: Adiúro vos per Iesum, quem Paulus prǽdicat. Ac 19 14 Erant autem quidam Iudǽi, Scevæ príncipis sacerdótum septem fílii, qui hoc faciébant. Ac 19 15 Respóndens autem spíritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? Ac 19 16 Et insíliens in eos homo, in quo erat dæmónium péssimum, et dominátus ambórum, inváluit contra eos, ita ut nudi et vulneráti effúgerent de domo illa. Ac 19 17 Hoc autem notum factum est ómnibus Iudǽis, atque gentílibus qui habitábant Ephesi: et cécidit timor super omnes illos, et magnificabátur nomen Dómini Iesu. Ac 19 18 Multíque credéntium veniébant, confiténtes et annuntiántes actus suos. Ac 19 19 Multi autem ex eis, qui fúerant curiósa sectáti, contulérunt libros, et combussérunt coram ómnibus: et computátis prétiis illórum, invenérunt pecúniam denariórum quinquagínta míllium. Ac 19 20 Ita fórtiter crescébat verbum Dei, et confirmabátur. Ac 19 21 His autem explétis, propósuit Paulus in Spíritu, tránsita Macedónia et Acháia, ire Ierosólymam, dicens: Quóniam postquam fúero ibi, opórtet me et Romam vidére. Ac 19 22 Mittens autem in Macedóniam duos ex ministrántibus sibi, Timótheum et Erástum, ipse remánsit ad tempus in Asia. Ac 19 23 Facta est autem illo témpore turbátio non mínima de via Dómini. Ac 19 24 Demétrius enim quidam nómine, argentárius, fáciens ædes argénteas Diánæ, præstábat artifícibus non módicum quæstum: Ac 19 25 quos cónvocans, et eos qui huiúsmodi erant opífices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artifício est nobis acquisítio: Ac 19 26 et vidétis et audítis quia non solum Ephesi, sed pene totíus Asiæ, Paulus hic suádens avértit multam turbam, dicens: Quóniam non sunt dii, qui mánibus fiunt. Ac 19 27 Non solum autem hæc periclitábitur nobis pars in redargutiónem veníre, sed et magnæ Diánæ templum in níhilum reputábitur, sed et déstrui incípiet maiéstas eius, quam tota Asia et orbis colit. Ac 19 28 His audítis, repléti sunt ira, et exclamavérunt dicéntes: Magna Diána Ephesiórum. Ac 19 29 Et impléta est cívitas confusióne, et ímpetum fecérunt uno ánimo in theátrum, rapto Gáio et Aristárcho Macedónibus, comítibus Pauli. Ac 19 30 Paulo autem volénte intráre in pópulum, non permisérunt discípuli. Ac 19 31 Quidam autem et de Asiæ princípibus, qui erant amíci eius, misérunt ad eum rogántes ne se daret in theátrum: Ac 19 32 álii autem áliud clamábant. Erat enim ecclésia confúsa: et plures nesciébant qua ex causa conveníssent. Ac 19 33 De turba autem detraxérunt Alexándrum, propelléntibus eum Iudǽis. Alexánder autem manu siléntio postuláto, volébat réddere ratiónem pópulo. Ac 19 34 Quem ut cognovérunt Iudǽum esse, vox facta una est ómnium, quasi per horas duas clamántium: Magna Diána Ephesiórum. Ac 19 35 Et cum sedásset scriba turbas, dixit: Viri Ephésii, quis enim est hóminum, qui nésciat Ephesiórum civitátem cultrícem esse magnæ Diánæ, Iovísque prolis? Ac 19 36 Cum ergo his contradíci non possit, opórtet vos sedátos esse, et nihil témere ágere. Ac 19 37 Adduxístis enim hómines istos, neque sacrílegos, neque blasphemántes deam vestram. Ac 19 38 Quod si Demétrius et qui cum eo sunt artífices, habent advérsus áliquem causam, convéntus forénses agúntur, et procónsules sunt: accúsent ínvicem. Ac 19 39 Si quid autem altérius rei quǽritis, in legítima ecclésia póterit absólvi. Ac 19 40 Nam et periclitámur árgui seditiónis hodiérnæ, cum nullus obnóxius sit de quo possímus réddere ratiónem concúrsus istíus. Et cum hæc dixísset, dimísit ecclésiam. Ac 20 1 Postquam autem cessávit tumúltus, vocátis Paulus discípulis, et exhortátus eos, valedíxit, et proféctus est ut iret in Macedóniam. Ac 20 2 Cum autem perambulásset partes illas, et exhortátus eos fuísset multo sermóne, venit ad Grǽciam: Ac 20 3 ubi cum fecísset menses tres, factæ sunt illi insídiæ a Iudǽis navigatúro in Sýriam: habuítque consílium ut reverterétur per Macedóniam. Ac 20 4 Comitátus est autem eum Sópater Pyrrhi Berœénsis, Thessalonicénsium vero Aristárchus, et Secúndus, et Gaius Dérbeus, et Timótheus: Asiáni vero Týchicus et Tróphimus. Ac 20 5 Hi cum præcessíssent, sustinuérunt nos Tróade: Ac 20 6 nos vero navigávimus post dies azymórum a Philíppis, et vénimus ad eos Tróadem in diébus quinque, ubi demoráti sumus diébus septem. Ac 20 7 Una autem sábbati cum convenissémus ad frangéndum panem, Paulus disputábat cum eis profectúrus in crástinum, protraxítque sermónem usque in médiam noctem. Ac 20 8 Erant autem lámpades copiósæ in cœnáculo, ubi erámus congregáti. Ac 20 9 Sedens autem quidam adoléscens nómine Eútychus super fenéstram, cum mergerétur somno gravi, disputánte diu Paulo, ductus somno cécidit de tértio cœnáculo deórsum, et sublátus est mórtuus. Ac 20 10 Ad quem cum descendísset Paulus, incúbuit super eum: et compléxus dixit: Nolíte turbári, ánima enim ipsíus in ipso est. Ac 20 11 Ascéndens autem, frangénsque panem, et gustans, satísque allocútus usque in lucem, sic proféctus est. Ac 20 12 Adduxérunt autem púerum vivéntem, et consoláti sunt non mínime. Ac 20 13 Nos autem ascendéntes navem, navigávimus in Asson, inde susceptúri Paulum: sic enim disposúerat ipse per terram iter factúrus. Ac 20 14 Cum autem convenísset nos in Asson, assúmpto eo, vénimus Mitylénen. Ac 20 15 Et inde navigántes, sequénti die vénimus contra Chium, et ália applicúimus Samum, et sequénti die vénimus Milétum. Ac 20 16 Proposúerat enim Paulus transnavigáre Ephesum, ne qua mora illi fíeret in Asia. Festinábat enim, si possíbile sibi esset, ut diem Pentecóstes fáceret Ierosólymis. Ac 20 17 A Miléto autem mittens Ephesum, vocávit maióres natu Ecclésiæ. Ac 20 18 Qui cum veníssent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingréssus sum in Asiam, quáliter vobíscum per omne tempus fúerim, Ac 20 19 sérviens Dómino cum omni humilitáte, et lácrymis, et tentatiónibus, quæ mihi accidérunt ex insídiis Iudæórum: Ac 20 20 quómodo nihil subtráxerim utílium, quóminus annuntiárem vobis et docérem vos, públice et per domos, Ac 20 21 testíficans Iudǽis atque gentílibus in Deum pœniténtiam, et fidem in Dóminum nostrum Iesum Christum. Ac 20 22 Et nunc ecce alligátus ego spíritu, vado in Ierúsalem: quæ in ea ventúra sint mihi, ignórans: Ac 20 23 nisi quod Spíritus Sanctus per omnes civitátes mihi protestátur, dicens quóniam víncula et tribulatiónes Ierosólymis me manent. Ac 20 24 Sed nihil horum véreor: nec fácio ánimam meam pretiosiórem quam me, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium verbi quod accépi a Dómino Iesu, testificári Evangélium grátiæ Dei. Ac 20 25 Et nunc ecce ego scio quia ámplius non vidébitis fáciem meam vos omnes, per quos transívi prǽdicans regnum Dei. Ac 20 26 Quaprópter contéstor vos hodiérna die, quia mundus sum a sánguine ómnium. Ac 20 27 Non enim subterfúgi, quóminus annuntiárem omne consílium Dei vobis. Ac 20 28 Atténdite vobis, et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere Ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo. Ac 20 29 Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi rapáces in vos, non parcéntes gregi. Ac 20 30 Et ex vobis ipsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut abdúcant discípulos post se. Ac 20 31 Propter quod vigiláte, memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi, cum lácrymis monens unumquémque vestrum. Ac 20 32 Et nunc comméndo vos Deo, et verbo grátiæ ipsíus, qui potens est ædificáre, et dare hereditátem in sanctificátis ómnibus. Ac 20 33 Argéntum, et aurum, aut vestem nullíus concupívi, sicut Ac 20 34 ipsi scitis: quóniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministravérunt manus istæ. Ac 20 35 Omnia osténdi vobis, quóniam sic laborántes, opórtet suscípere infírmos ac meminísse verbi Dómini Iesu: quóniam ipse dixit: Beátius est magis dare, quam accípere. Ac 20 36 Et cum hæc dixísset, pósitis génibus suis orávit cum ómnibus illis. Ac 20 37 Magnus autem fletus factus est ómnium: et procumbéntes super collum Pauli, osculabántur eum, Ac 20 38 doléntes máxime in verbo quod díxerat, quóniam ámplius fáciem eius non essent visúri. Et deducébant eum ad navem. Ac 21 1 Cum autem factum esset ut navigarémus abstrácti ab eis, recto cursu vénimus Coum, et sequénti die Rhodum, et inde Pátaram. Ac 21 2 Et cum invenissémus navem transfretántem in Phœnícen, ascendéntes navigávimus. Ac 21 3 Cum apparuissémus autem Cypro, relinquéntes eam ad sinístram, navigávimus in Sýriam, et vénimus Tyrum: ibi enim navis expositúra erat onus. Ac 21 4 Invéntis autem discípulis, mánsimus ibi diébus septem: qui Paulo dicébant per Spíritum ne ascénderet Ierosólymam. Ac 21 5 Et explétis diébus, profécti ibámus, deducéntibus nos ómnibus cum uxóribus et fíliis usque foras civitátem: et pósitis génibus in líttore, orávimus. Ac 21 6 Et cum valefecissémus ínvicem, ascéndimus navem: illi autem rediérunt in sua. Ac 21 7 Nos vero navigatióne expléta a Tyro descéndimus Ptolemáidam: et salutátis frátribus, mánsimus die una apud illos. Ac 21 8 Alia autem die profécti, vénimus Cæsaréam. Et intrántes domum Philíppi evangelístæ, qui erat unus de septem, mánsimus apud eum. Ac 21 9 Huic autem erant quátuor fíliæ vírgines prophetántes. Ac 21 10 Et cum morarémur per dies áliquot, supervénit quidam a Iudǽa prophéta, nómine Agabus. Ac 21 11 Is cum venísset ad nos, tulit zonam Pauli: et álligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spíritus Sanctus: Virum, cuius est zona hæc, sic alligábunt in Ierúsalem Iudǽi, et tradent in manus géntium. Ac 21 12 Quod cum audissémus, rogabámus nos, et qui loci illíus erant, ne ascénderet Ierosólymam. Ac 21 13 Tunc respóndit Paulus, et dixit: Quid fácitis flentes, et affligéntes cor meum? Ego enim non solum alligári, sed et mori in Ierúsalem parátus sum propter nomen Dómini Iesu. Ac 21 14 Et cum ei suadére non possémus, quiévimus, dicéntes: Dómini volúntas fiat. Ac 21 15 Post dies autem istos, præparáti ascendebámus in Ierúsalem. Ac 21 16 Venérunt autem et ex discípulis a Cæsaréa nobíscum, adducéntes secum apud quem hospitarémur Mnasónem quemdam Cýprium, antíquum discípulum. Ac 21 17 Et cum venissémus Ierosólymam, libénter excepérunt nos fratres. Ac 21 18 Sequénti autem die introíbat Paulus nobíscum ad Iacóbum, omnésque collécti sunt senióres. Ac 21 19 Quos cum salutásset, narrábat per síngula quæ Deus fecísset in géntibus per ministérium ipsíus. Ac 21 20 At illi cum audíssent, magnificábant Deum, dixerúntque ei: Vides, frater, quot míllia sunt in Iudǽis qui credidérunt, et omnes æmulatóres sunt legis. Ac 21 21 Audiérunt autem de te quia discessiónem dóceas a Móyse eórum qui per gentes sunt Iudæórum, dicens non debére eos circumcídere fílios suos, neque secúndum consuetúdinem íngredi. Ac 21 22 Quid ergo est? útique opórtet conveníre multitúdinem: áudient enim te supervenísse. Ac 21 23 Hoc ergo fac quod tibi dícimus. Sunt nobis viri quátuor, votum habéntes super se. Ac 21 24 His assúmptis, sanctífica te cum illis, et impénde in illis ut radant cápita: et scient omnes quia quæ de te audiérunt, falsa sunt, sed ámbulas et ipse custódiens legem. Ac 21 25 De his autem qui credidérunt ex géntibus, nos scrípsimus iudicántes ut abstíneant se ab idólis immoláto, et sánguine, et suffocáto, et fornicatióne. Ac 21 26 Tunc Paulus, assúmptis viris, póstera die purificátus cum illis intrávit in templum, annúntians expletiónem diérum purificatiónis, donec offerrétur pro unoquóque eórum oblátio. Ac 21 27 Dum autem septem dies consummaréntur, hi qui de Asia erant Iudǽi, cum vidíssent eum in templo, concitavérunt omnem pópulum, et iniecérunt ei manus, clamántes: Ac 21 28 Viri Israëlítæ, adiuváte: hic est homo qui advérsus pópulum, et legem, et locum hunc, omnes ubíque docens, ínsuper et gentíles indúxit in templum, et violávit sanctum locum istum. Ac 21 29 Víderant enim Tróphimum Ephésium in civitáte cum ipso, quem æstimavérunt quóniam in templum introduxísset Paulus. Ac 21 30 Commotáque est cívitas tota, et facta est concúrsio pópuli. Et apprehendéntes Paulum, trahébant eum extra templum: et statim clausæ sunt iánuæ. Ac 21 31 Quæréntibus autem eum occídere, nuntiátum est tribúno cohórtis quia tota confúnditur Ierúsalem. Ac 21 32 Qui statim, assúmptis milítibus et centuriónibus, decúrrit ad illos. Qui cum vidíssent tribúnum et mílites, cessavérunt percútere Paulum. Ac 21 33 Tunc accédens tribúnus apprehéndit eum, et iussit eum alligári caténis duábus: et interrogábat quis esset, et quid fecísset. Ac 21 34 Alii autem áliud clamábant in turba. Et cum non posset certum cognóscere præ tumúltu, iussit duci eum in castra. Ac 21 35 Et cum venísset ad gradus, cóntigit ut portarétur a milítibus propter vim pópuli. Ac 21 36 Sequebátur enim multitúdo pópuli, clamans: Tolle eum. Ac 21 37 Et cum cœpísset indúci in castra Paulus, dicit tribúno: Si licet mihi loqui áliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? Ac 21 38 nonne tu es Ægýptius, qui ante hos dies tumúltum concitásti, et eduxísti in desértum quátuor míllia virórum sicariórum? Ac 21 39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Iudǽus a Tarso Cilíciæ, non ignótæ civitátis múniceps. Rogo autem te, permítte mihi loqui ad pópulum. Ac 21 40 Et cum ille permisísset, Paulus stans in grádibus ánnuit manu ad plebem, et magno siléntio facto, allocútus est lingua Hebrǽa, dicens: Ac 22 1 Viri fratres, et patres, audíte quam ad vos nunc reddo ratiónem. Ac 22 2 Cum audíssent autem quia Hebrǽa lingua loquerétur ad illos, magis præstitérunt siléntium. Ac 22 3 Et dicit: Ego sum vir Iudǽus, natus in Tarso Cilíciæ, nutrítus autem in ista civitáte, secus pedes Gamáliel erudítus iuxta veritátem patérnæ legis, æmulátor legis, sicut et vos omnes estis hódie: Ac 22 4 qui hanc viam persecútus sum usque ad mortem, álligans et tradens in custódias viros ac mulíeres, Ac 22 5 sicut princeps sacerdótum mihi testimónium reddit, et omnes maióres natu: a quibus et epístolas accípiens, ad fratres Damáscum pergébam, ut addúcerem inde vinctos in Ierúsalem ut puniréntur. Ac 22 6 Factum est autem, eúnte me, et appropinquánte Damásco média die, súbito de cælo circumfúlsit me lux copiósa: Ac 22 7 et décidens in terram, audívi vocem dicéntem mihi: Saule, Saule, quid me perséqueris? Ac 22 8 Ego autem respóndi: Quis es, Dómine? Dixítque ad me: Ego sum Iesus Nazarénus, quem tu perséqueris. Ac 22 9 Et qui mecum erant, lumen quidem vidérunt, vocem autem non audiérunt eius qui loquebátur mecum. Ac 22 10 Et dixi: Quid fáciam, Dómine? Dóminus autem dixit ad me: Surgens vade Damáscum: et ibi tibi dicétur de ómnibus quæ te opórteat fácere. Ac 22 11 Et cum non vidérem præ claritáte lúminis illíus, ad manum dedúctus a comítibus, veni Damáscum. Ac 22 12 Ananías autem quidam vir secúndum legem, testimónium habens ab ómnibus cohabitántibus Iudǽis, Ac 22 13 véniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, réspice. Et ego eádem hora respéxi in eum. Ac 22 14 At ille dixit: Deus patrum nostrórum præordinávit te, ut cognósceres voluntátem eius, et vidéres iustum, et audíres vocem ex ore eius: Ac 22 15 quia eris testis illíus ad omnes hómines eórum quæ vidísti et audísti. Ac 22 16 Et nunc quid moráris? Exsúrge, et baptizáre, et áblue peccáta tua, invocáto nómine ipsíus. Ac 22 17 Factum est autem reverténti mihi in Ierúsalem, et oránti in templo, fíeri me in stupóre mentis, Ac 22 18 et vidére illum dicéntem mihi: Festína, et exi velóciter ex Ierúsalem: quóniam non recípient testimónium tuum de me. Ac 22 19 Et ego dixi: Dómine, ipsi sciunt quia ego eram conclúdens in cárcerem, et cædens per synagógas eos qui credébant in te: Ac 22 20 et cum funderétur sanguis Stéphani testis tui, ego astábam, et consentiébam, et custodiébam vestiménta interficiéntium illum. Ac 22 21 Et dixit ad me: Vade, quóniam ego in natiónes longe mittam te. Ac 22 22 Audiébant autem eum usque ad hoc verbum, et levavérunt vocem suam, dicéntes: Tolle de terra huiúsmodi: non enim fas est eum vívere. Ac 22 23 Vociferántibus autem eis, et proiciéntibus vestiménta sua, et púlverem iactántibus in áërem, Ac 22 24 iussit tribúnus indúci eum in castra, et flagéllis cædi, et torquéri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamárent ei. Ac 22 25 Et cum astrinxíssent eum loris, dicit astánti sibi centurióni Paulus: Si hóminem Románum et indemnátum licet vobis flagelláre? Ac 22 26 Quo audíto, centúrio accéssit ad tribúnum, et nuntiávit ei, dicens: Quid actúrus es? hic enim homo civis Románus est. Ac 22 27 Accédens autem tribúnus, dixit illi: Dic mihi si tu Románus es? At ille dixit: Etiam. Ac 22 28 Et respóndit tribúnus: Ego multa summa civilitátem hanc consecútus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. Ac 22 29 Prótinus ergo discessérunt ab illo qui eum tortúri erant. Tribúnus quoque tímuit postquam rescívit, quia civis Románus esset, et quia alligásset eum. Ac 22 30 Póstera autem die volens scire diligéntius qua ex causa accusarétur a Iudǽis, solvit eum, et iussit sacerdótes conveníre, et omne concílium: et prodúcens Paulum, státuit inter illos. Ac 23 1 Inténdens autem in concílium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni consciéntia bona conversátus sum ante Deum usque in hodiérnum diem. Ac 23 2 Princeps autem sacerdótum Ananías præcépit astántibus sibi percútere os eius. Ac 23 3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percútiet te Deus, páries dealbáte. Et tu sedens iúdicas me secúndum legem, et contra legem iubes me pércuti? Ac 23 4 Et qui astábant dixérunt: Summum sacerdótem Dei maledícis? Ac 23 5 Dixit autem Paulus: Nesciébam, fratres, quia princeps est sacerdótum. Scriptum est enim: Príncipem pópuli tui non maledíces. Ac 23 6 Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæórum, et áltera Pharisæórum, exclamávit in concílio: Viri fratres, ego Pharisǽus sum, fílius Pharisæórum: de spe et resurrectióne mortuórum ego iúdicor. Ac 23 7 Et cum hæc dixísset, facta est dissénsio inter Pharisǽos et Sadducǽos, et solúta est multitúdo. Ac 23 8 Sadducǽi enim dicunt non esse resurrectiónem, neque ángelum, neque spíritum: Pharisǽi autem útraque confiténtur. Ac 23 9 Factus est autem clamor magnus. Et surgéntes quidam Pharisæórum, pugnábant, dicéntes: Nihil mali invénimus in hómine isto: quid si spíritus locútus est ei, aut ángelus? Ac 23 10 Et cum magna dissénsio facta esset, timens tribúnus ne discerperétur Paulus ab ipsis, iussit mílites descéndere, et rápere eum de médio eórum, ac dedúcere eum in castra. Ac 23 11 Sequénti autem nocte assístens ei Dóminus, ait: Constans esto: sicut enim testificátus es de me in Ierúsalem, sic te opórtet et Romæ testificári. Ac 23 12 Facta autem die collegérunt se quidam ex Iudǽis, et devovérunt, se dicéntes neque manducatúros, neque bibitúros donec occíderent Paulum. Ac 23 13 Erant autem plus quam quadragínta viri qui hanc coniuratiónem fécerant: Ac 23 14 qui accessérunt ad príncipes sacerdótum et senióres, et dixérunt: Devotióne devóvimus nos nihil gustatúros, donec occidámus Paulum. Ac 23 15 Nunc ergo vos notum fácite tribúno cum concílio, ut prodúcat illum ad vos, tamquam áliquid cértius cognitúri de eo. Nos vero priúsquam apprópiet, paráti sumus interfícere illum. Ac 23 16 Quod cum audísset fílius soróris Pauli insídias, venit, et intrávit in castra, nuntiavítque Paulo. Ac 23 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centuriónibus, ait: Adolescéntem hunc perduc ad tribúnum, habet enim áliquid indicáre illi. Ac 23 18 Et ille quidem assúmens eum duxit ad tribúnum, et ait: Vinctus Paulus rogávit me hunc adolescéntem perdúcere ad te, habéntem áliquid loqui tibi. Ac 23 19 Apprehéndens autem tribúnus manum illíus, secéssit cum eo seórsum, et interrogávit illum: Quid est quod habes indicáre mihi? Ac 23 20 Ille autem dixit: Iudǽis cónvenit rogáre te ut crástina die prodúcas Paulum in concílium, quasi áliquid cértius inquisitúri sint de illo: Ac 23 21 tu vero ne credíderis illis: insidiántur enim ei ex eis viri ámplius quam quadragínta, qui se devovérunt non manducáre, neque bíbere donec interfíciant eum: et nunc paráti sunt, exspectántes promíssum tuum. Ac 23 22 Tribúnus ígitur dimísit adolescéntem, præcípiens ne cui loquerétur quóniam hæc nota sibi fecísset. Ac 23 23 Et vocátis duóbus centuriónibus, dixit illis: Paráte mílites ducéntos ut eant usque Cæsaréam, et équites septuagínta, et lanceários ducéntos a tértia hora noctis, Ac 23 24 et iuménta præparáte ut imponéntes Paulum, salvum perdúcerent ad Felícem prǽsidem. Ac 23 25 (Tímuit enim ne forte ráperent eum Iudǽi, et occíderent, et ipse póstea calúmniam sustinéret, tamquam acceptúrus pecúniam.) Ac 23 26 Scribens epístolam continéntem hæc: Cláudius Lýsias óptimo prǽsidi Felíci, salútem. Ac 23 27 Virum hunc comprehénsum a Iudǽis, et incipiéntem intérfici ab eis, supervéniens cum exércitu erípui, cógnito quia Románus est. Ac 23 28 Volénsque scire causam quam obiciébant illi, dedúxi eum in concílium eórum. Ac 23 29 Quem invéni accusári de quæstiónibus legis ipsórum, nihil vero dignum morte aut vínculis habéntem críminis. Ac 23 30 Et cum mihi perlátum esset de insídiis quas paráverant illi, misi eum ad te, denúntians et accusatóribus ut dicant apud te. Vale. Ac 23 31 Mílites ergo secúndum præcéptum sibi assuméntes Paulum, duxérunt per noctem in Antipátridem. Ac 23 32 Et póstera die dimíssis equítibus ut cum eo irent, revérsi sunt ad castra. Ac 23 33 Qui cum veníssent Cæsaréam, et tradidíssent epístolam prǽsidi, statuérunt ante illum et Paulum. Ac 23 34 Cum legísset autem, et interrogásset de qua província esset, et cognóscens quia de Cilícia: Ac 23 35 Audiam te, inquit, cum accusatóres tui vénerint. Iussítque in prætório Heródis custodíri eum. Ac 24 1 Post quinque autem dies descéndit princeps sacerdótum Ananías, cum senióribus quibúsdam, et Tertúllo quodam oratóre, qui adiérunt prǽsidem advérsus Paulum. Ac 24 2 Et citáto Paulo cœpit accusáre Tertúllus, dicens: Cum in multa pace agámus per te, et multa corrigántur per tuam providéntiam, Ac 24 3 semper et ubíque suscípimus, óptime Felix, cum omni gratiárum actióne. Ac 24 4 Ne diútius autem te prótraham, oro, bréviter áudias nos pro tua cleméntia. Ac 24 5 Invénimus hunc hóminem pestíferum, et concitántem seditiónes ómnibus Iudǽis in univérso orbe, et auctórem seditiónis sectæ Nazarenórum: Ac 24 6 qui étiam templum violáre conátus est, quem et apprehénsum volúimus secúndum legem nostram iudicáre. Ac 24 7 Supervéniens autem tribúnus Lýsias, cum vi magna erípuit eum de mánibus nostris, Ac 24 8 iubens accusatóres eius ad te veníre: a quo póteris ipse iúdicans, de ómnibus istis cognóscere, de quibus nos accusámus eum. Ac 24 9 Adiecérunt autem et Iudǽi, dicéntes hæc ita se habére. Ac 24 10 Respóndit autem Paulus (annuénte sibi prǽside dícere): Ex multis annis te esse iúdicem genti huic sciens, bono ánimo pro me satisfáciam. Ac 24 11 Potes enim cognóscere quia non plus sunt mihi dies quam duódecim, ex quo ascéndi adoráre in Ierúsalem: Ac 24 12 et neque in templo invenérunt me cum áliquo disputántem, aut concúrsum faciéntem turbæ, neque in synagógis, neque in civitáte: Ac 24 13 neque probáre possunt tibi de quibus nunc me accúsant. Ac 24 14 Confíteor autem hoc tibi, quod secúndum sectam quam dicunt hǽresim, sic desérvio Patri et Deo meo, credens ómnibus quæ in lege et prophétis scripta sunt: Ac 24 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspéctant, resurrectiónem futúram iustórum et iniquórum. Ac 24 16 In hoc et ipse stúdeo sine offendículo consciéntiam habére ad Deum et ad hómines semper. Ac 24 17 Post annos autem plures eleemósynas factúrus in gentem meam, veni, et oblatiónes, et vota, Ac 24 18 in quibus invenérunt me purificátum in templo: non cum turba, neque cum tumúltu. Ac 24 19 Quidam autem ex Asia Iudǽi, quos oportébat apud te præsto esse, et accusáre si quid habérent advérsum me: Ac 24 20 aut hi ipsi dicant si quid invenérunt in me iniquitátis cum stem in concílio, Ac 24 21 nisi de una hac solúmmodo voce qua clamávi inter eos stans: Quóniam de resurrectióne mortuórum ego iúdicor hódie a vobis. Ac 24 22 Dístulit autem illos Felix, certíssime sciens de via hac, dicens: Cum tribúnus Lýsias descénderit, áudiam vos. Ac 24 23 Iussítque centurióni custodíre eum, et habére réquiem, nec quemquam de suis prohibére ministráre ei. Ac 24 24 Post áliquot autem dies véniens Felix cum Drusílla uxóre sua, quæ erat Iudǽa, vocávit Paulum, et audívit ab eo fidem quæ est in Christum Iesum. Ac 24 25 Disputánte autem illo de iustítia, et castitáte, et de iudício futúro, tremefáctus Felix, respóndit: Quod nunc áttinet, vade: témpore autem opportúno accérsam te: Ac 24 26 simul et sperans quod pecúnia ei darétur a Paulo, propter quod et frequénter accérsens eum, loquebátur cum eo. Ac 24 27 Biénnio autem expléto, accépit successórem Felix Pórtium Festum. Volens autem grátiam præstáre Iudǽis Felix, relíquit Paulum vinctum. Ac 25 1 Festus ergo cum venísset in provínciam, post tríduum ascéndit Ierosólymam a Cæsaréa. Ac 25 2 Adierúntque eum príncipes sacerdótum et primi Iudæórum advérsus Paulum: et rogábant eum, Ac 25 3 postulántes grátiam advérsus eum, ut iubéret perdúci eum in Ierúsalem, insídias tendéntes ut interfícerent eum in via. Ac 25 4 Festus autem respóndit servári Paulum in Cæsaréa: se autem matúrius profectúrum. Ac 25 5 Qui ergo in vobis, ait, poténtes sunt, descendéntes simul, si quod est in viro crimen, accúsent eum. Ac 25 6 Demorátus autem inter eos dies non ámplius quam octo aut decem, descéndit Cæsaréam, et áltera die sedit pro tribunáli, et iussit Paulum addúci. Ac 25 7 Qui cum perdúctus esset, circumstetérunt eum, qui ab Ierosólyma descénderant Iudǽi, multas et graves causas obiciéntes, quas non póterant probáre: Ac 25 8 Paulo ratiónem reddénte: Quóniam neque in legem Iudæórum, neque in templum, neque in Cǽsarem quidquam peccávi. Ac 25 9 Festus autem volens grátiam præstáre Iudǽis, respóndens Paulo, dixit: Vis Ierosólymam ascéndere, et ibi de his iudicári apud me? Ac 25 10 Dixit autem Paulus: Ad tribúnal Cǽsaris sto: ibi me opórtet iudicári: Iudǽis non nócui, sicut tu mélius nosti. Ac 25 11 Si enim nócui, aut dignum morte áliquid feci, non recúso mori: si vero nihil est eórum quæ hi accúsant me, nemo potest me illis donáre. Cǽsarem appéllo. Ac 25 12 Tunc Festus cum concílio locútus, respóndit: Cǽsarem appellásti? ad Cǽsarem ibis. Ac 25 13 Et cum dies áliquot transácti essent, Agríppa rex et Berníce descendérunt Cæsaréam ad salutándum Festum. Ac 25 14 Et cum dies plures ibi demoraréntur, Festus regi indicávit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelíctus a Felíce vinctus, Ac 25 15 de quo cum essem Ierosólymis, adiérunt me príncipes sacerdótum et senióres Iudæórum, postulántes advérsus illum damnatiónem. Ac 25 16 Ad quos respóndi: Quia non est Románis consuetúdo damnáre áliquem hóminem priúsquam is qui accusátur præséntes hábeat accusatóres, locúmque defendéndi accípiat ad abluénda crímina. Ac 25 17 Cum ergo huc conveníssent sine ulla dilatióne, sequénti die sedens pro tribunáli, iussi addúci virum. Ac 25 18 De quo, cum stetíssent accusatóres, nullam causam deferébant, de quibus ego suspicábar malum. Ac 25 19 Quæstiónes vero quasdam de sua superstitióne habébant advérsus eum, et de quodam Iesu defúncto, quem affirmábat Paulus vívere. Ac 25 20 Hǽsitans autem ego de huiúsmodi quæstióne, dicébam si vellet ire Ierosólymam, et ibi iudicári de istis. Ac 25 21 Paulo autem appellánte ut servarétur ad Augústi cognitiónem, iussi servári eum, donec mittam eum ad Cǽsarem. Ac 25 22 Agríppa autem dixit ad Festum: Volébam et ipse hóminem audíre. Cras, inquit, áudies eum. Ac 25 23 Altera autem die cum venísset Agríppa et Berníce cum multa ambitióne, et introíssent in auditórium cum tribúnis et viris principálibus civitátis, iubénte Festo, addúctus est Paulus. Ac 25 24 Et dicit Festus: Agríppa rex, et omnes qui simul adéstis nobíscum viri, vidétis hunc de quo omnis multitúdo Iudæórum interpellávit me Ierosólymis, peténtes et acclamántes non oportére eum vívere ámplius. Ac 25 25 Ego vere cómperi nihil dignum morte eum admisísse. Ipso autem hoc appellánte ad Augústum, iudicávi míttere. Ac 25 26 De quo quid certum scribam dómino, non hábeo. Propter quod prodúxi eum ad vos, et máxime ad te, rex Agríppa, ut interrogatióne facta hábeam quid scribam. Ac 25 27 Sine ratióne enim mihi vidétur míttere vinctum, et causas eius non significáre. Ac 26 1 Agríppa vero ad Paulum ait: Permíttitur tibi loqui pro temetípso. Tunc Paulus exténta manu cœpit ratiónem réddere: Ac 26 2 De ómnibus quibus accúsor a Iudǽis, rex Agríppa, ǽstimo me beátum apud te cum sim defensúrus me hódie, Ac 26 3 máxime te sciénte ómnia, et quæ apud Iudǽos sunt consuetúdines et quæstiónes: propter quod óbsecro patiénter me áudias. Ac 26 4 Et quidem vitam meam a iuventúte, quæ ab inítio fuit in gente mea in Ierosólymis, novérunt omnes Iudǽi: Ac 26 5 præsciéntes me ab inítio (si velint testimónium perhibére) quóniam secúndum certíssimam sectam nostræ religiónis vixi Pharisǽus. Ac 26 6 Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissiónis facta est a Deo, sto iudício subiéctus: Ac 26 7 in quam duódecim tribus nostræ nocte ac die deserviéntes, sperant deveníre. De qua spe accúsor a Iudǽis, rex. Ac 26 8 Quid incredíbile iudicátur apud vos, si Deus mórtuos súscitat? Ac 26 9 Et ego quidem existimáveram me advérsus nomen Iesu Nazaréni debére multa contrária ágere, Ac 26 10 quod et feci Ierosólymis, et multos sanctórum ego in carcéribus inclúsi, a princípibus sacerdótum potestáte accépta: et cum occideréntur, détuli senténtiam. Ac 26 11 Et per omnes synagógas frequénter púniens eos, compellébam blasphemáre: et ámplius insániens in eos, persequébar usque in éxteras civitátes. Ac 26 12 In quibus dum irem Damáscum cum potestáte et permíssu príncipum sacerdótum, Ac 26 13 die média in via vidi, rex, de cælo supra splendórem solis circumfulsísse me lumen, et eos qui mecum simul erant. Ac 26 14 Omnésque nos cum decidissémus in terram, audívi vocem loquéntem mihi Hebráica lingua: Saule, Saule, quid me perséqueris? durum est tibi contra stímulum calcitráre. Ac 26 15 Ego autem dixi: Quis es, Dómine? Dóminus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu perséqueris. Ac 26 16 Sed exsúrge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim appárui tibi, ut constítuam te minístrum, et testem eórum quæ vidísti, et eórum quibus apparébo tibi, Ac 26 17 erípiens te de pópulo et géntibus, in quas nunc ego mitto te, Ac 26 18 aperíre óculos eórum, ut convertántur a ténebris ad lucem, et de potestáte Sátanæ ad Deum, ut accípiant remissiónem peccatórum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. Ac 26 19 Unde, rex Agríppa, non fui incrédulus cælésti visióni: Ac 26 20 sed his qui sunt Damásci primum, et Ierosólymis, et in omnem regiónem Iudǽæ, et géntibus, annuntiábam, ut pœniténtiam ágerent, et converteréntur ad Deum, digna pœniténtiæ ópera faciéntes. Ac 26 21 Hac ex causa me Iudǽi, cum essem in templo, comprehénsum tentábant interfícere. Ac 26 22 Auxílio autem adiútus Dei usque in hodiérnum diem, sto, testíficans minóri atque maióri, nihil extra dicens quam ea quæ prophétæ locúti sunt futúra esse, et Móyses, Ac 26 23 si passíbilis Christus, si primus ex resurrectióne mortuórum, lumen annuntiatúrus est pópulo et géntibus. Ac 26 24 Hæc loquénte eo, et ratiónem reddénte, Festus magna voce dixit: Insánis, Paule: multæ te lítteræ ad insániam convértunt. Ac 26 25 Et Paulus: Non insánio, inquit, óptime Feste, sed veritátis et sobrietátis verba loquor. Ac 26 26 Scit enim de his rex, ad quem et constánter loquor: latére enim eum nihil horum árbitror. Neque enim in ángulo quidquam horum gestum est. Ac 26 27 Credis, rex Agríppa, prophétis? Scio quia credis. Ac 26 28 Agríppa autem ad Paulum: In módico suádes me Christiánum fíeri. Ac 26 29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in módico et in magno, non tantum te, sed étiam omnes qui áudiunt hódie fíeri tales, qualis et ego sum, excéptis vínculis his. Ac 26 30 Et exsurréxit rex, et præses, et Berníce, et qui assidébant eis. Ac 26 31 Et cum secessíssent, loquebántur ad ínvicem, dicéntes: Quia nihil morte aut vínculis dignum quid fecit homo iste. Ac 26 32 Agríppa autem Festo dixit: Dimítti póterat homo hic, si non appellásset Cǽsarem. Ac 27 1 Ut autem iudicátum est navigáre eum in Itáliam, et tradi Paulum cum réliquis custódiis centurióni nómine Iúlio cohórtis Augústæ, Ac 27 2 ascendéntes navem Adrumetínam, incipiéntes navigáre circa Asiæ loca, sustúlimus, perseveránte nobíscum Aristárcho Macédone Thessalonicénsi. Ac 27 3 Sequénti autem die devénimus Sidónem. Humáne autem tractans Iúlius Paulum, permísit ad amícos ire, et curam sui ágere. Ac 27 4 Et inde cum sustulissémus, subnavigávimus Cyprum, proptérea quod essent venti contrárii. Ac 27 5 Et pélagus Cilíciæ et Pamphýliæ navigántes, vénimus Lystram, quæ est Lýciæ: Ac 27 6 et ibi invéniens centúrio navem Alexandrínam navigántem in Itáliam, transpósuit nos in eam. Ac 27 7 Et cum multis diébus tarde navigarémus, et vix devenissémus contra Gnidum, prohibénte nos vento, adnavigávimus Cretæ iuxta Salmónem: Ac 27 8 et vix iuxta navigántes, vénimus in locum quemdam qui vocátur Bonipórtus, cui iuxta erat cívitas Thalássa. Ac 27 9 Multo autem témpore perácto, et cum iam non esset tuta navigátio eo quod et ieiúnium iam præteriísset, consolabátur eos Paulus, Ac 27 10 dicens eis: Viri, vídeo quóniam cum iniúria et multo damno non solum óneris, et navis, sed étiam animárum nostrárum íncipit esse navigátio. Ac 27 11 Centúrio autem gubernatóri et naucléro magis credébat, quam his quæ a Paulo dicebántur. Ac 27 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemándum, plúrimi statuérunt consílium navigáre inde, si quómodo possent, deveniéntes Phœnícen hiemáre, portum Cretæ respiciéntem ad Africum et ad Corum. Ac 27 13 Aspiránte autem austro, æstimántes propósitum se tenére, cum sustulíssent de Asson, legébant Cretam. Ac 27 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhónicus, qui vocátur Euroáquilo. Ac 27 15 Cumque arrépta esset navis, et non posset conári in ventum, data nave flátibus, ferebámur. Ac 27 16 In ínsulam autem quamdam decurréntes, quæ vocátur Cauda, potúimus vix obtinére scapham. Ac 27 17 Qua subláta, adiutóriis utebántur, accingéntes navem, timéntes ne in Syrtim incíderent, summísso vase sic ferebántur. Ac 27 18 Válida autem nobis tempestáte iactátis, sequénti die iactum fecérunt: Ac 27 19 et tértia die suis mánibus armaménta navis proiecérunt. Ac 27 20 Neque autem sole, neque sidéribus apparéntibus per plures dies, et tempestáte non exígua imminénte, iam abláta erat spes omnis salútis nostræ. Ac 27 21 Et cum multa ieiunátio fuísset, tunc stans Paulus in médio eórum, dixit: Oportébat quidem, o viri, audíto me, non tóllere a Creta, lucríque fácere iniúriam hanc et iactúram. Ac 27 22 Et nunc suádeo vobis bono ánimo esse: amíssio enim nullíus ánimæ erit ex vobis, prætérquam navis. Ac 27 23 Astitit enim mihi hac nocte ángelus Dei, cuius sum ego, et cui desérvio, Ac 27 24 dicens: Ne tímeas, Paule: Cǽsari te opórtet assístere: et ecce donávit tibi Deus omnes qui návigant tecum. Ac 27 25 Propter quod bono ánimo estóte, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemádmodum dictum est mihi. Ac 27 26 In ínsulam autem quamdam opórtet nos deveníre. Ac 27 27 Sed posteáquam quartadécima nox supervénit, navigántibus nobis in Adria circa médiam noctem, suspicabántur nautæ apparére sibi áliquam regiónem. Ac 27 28 Qui et summitténtes bólidem, invenérunt passus vigínti: et pusíllum inde separáti, invenérunt passus quíndecim. Ac 27 29 Timéntes autem ne in áspera loca inciderémus, de puppi mitténtes ánchoras quátuor, optábant diem fíeri. Ac 27 30 Nautis vero quæréntibus fúgere de navi, cum misíssent scapham in mare, sub obténtu quasi incíperent a prora ánchoras exténdere, Ac 27 31 dixit Paulus centurióni et milítibus: Nisi hi in navi mánserint, vos salvi fíeri non potéstis. Ac 27 32 Tunc abscidérunt mílites funes scaphæ, et passi sunt eam excídere. Ac 27 33 Et cum lux incíperet fíeri, rogábat Paulus omnes súmere cibum, dicens: Quartadécima die hódie exspectántes ieiúni permanétis, nihil accipiéntes. Ac 27 34 Propter quod rogo vos accípere cibum pro salúte vestra: quia nullíus vestrum capíllus de cápite períbit. Ac 27 35 Et cum hæc dixísset, sumens panem, grátias egit Deo in conspéctu ómnium: et cum fregísset, cœpit manducáre. Ac 27 36 Animæquióres autem facti omnes, et ipsi sumpsérunt cibum. Ac 27 37 Erámus vero univérsæ ánimæ in navi ducéntæ septuagínta sex. Ac 27 38 Et satiáti cibo alleviábant navem, iactántes tríticum in mare. Ac 27 39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscébant: sinum vero quemdam considerábant habéntem littus, in quem cogitábant si possent eícere navem. Ac 27 40 Et cum ánchoras sustulíssent, committébant se mari, simul laxántes iunctúras gubernaculórum: et leváto artemóne secúndum auræ flatum, tendébant ad littus. Ac 27 41 Et cum incidissémus in locum dithalássum, impegérunt navem: et prora quidem fixa manébat immóbilis, puppis vero solvebátur a vi maris. Ac 27 42 Mílitum autem consílium fuit ut custódias occíderent, ne quis cum enatásset, effúgeret. Ac 27 43 Centúrio autem volens serváre Paulum, prohíbuit fíeri: iussítque eos qui possent natáre, emíttere se primos, et evádere, et ad terram exíre: Ac 27 44 et céteros, álios in tábulis ferébant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes ánimæ eváderent ad terram. Ac 28 1 Et cum evasissémus, tunc cognóvimus quia Mélita ínsula vocabátur. Bárbari vero præstábant non módicam humanitátem nobis. Ac 28 2 Accénsa enim pyra, reficiébant nos omnes propter imbrem qui imminébat, et frigus. Ac 28 3 Cum congregásset autem Paulus sarmentórum aliquántam multitúdinem, et imposuísset super ignem, vípera a calóre cum processísset, invásit manum eius. Ac 28 4 Ut vero vidérunt bárbari pendéntem béstiam de manu eius, ad ínvicem dicébant: Utique homicída est homo hic, qui cum eváserit de mari, últio non sinit eum vívere. Ac 28 5 Et ille quidem excútiens béstiam in ignem, nihil mali passus est. Ac 28 6 At illi existimábant eum in tumórem converténdum, et súbito casúrum et mori. Diu autem illis exspectántibus, et vidéntibus nihil mali in eo fíeri, converténtes se, dicébant eum esse deum. Ac 28 7 In locis autem illis erant prǽdia príncipis ínsulæ, nómine Públii, qui nos suscípiens, tríduo benígne exhíbuit. Ac 28 8 Cóntigit autem patrem Públii fébribus et dysentéria vexátum iacére. Ad quem Paulus intrávit: et cum orásset, et imposuísset ei manus, salvávit eum. Ac 28 9 Quo facto, omnes qui in ínsula habébant infirmitátes, accedébant, et curabántur: Ac 28 10 qui étiam multis honóribus nos honoravérunt, et navigántibus imposuérunt quæ necessária erant. Ac 28 11 Post menses autem tres navigávimus in navi Alexandrína, quæ in ínsula hiemáverat, cui erat insígne Castórum. Ac 28 12 Et cum venissémus Syracúsam, mánsimus ibi tríduo. Ac 28 13 Inde circumlegéntes devénimus Rhégium: et post unum diem, flante austro, secúnda die vénimus Putéolos: Ac 28 14 ubi invéntis frátribus rogáti sumus manére apud eos dies septem: et sic vénimus Romam. Ac 28 15 Et inde cum audíssent fratres, occurrérunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabérnas. Quos cum vidísset Paulus, grátias agens Deo, accépit fidúciam. Ac 28 16 Cum autem venissémus Romam, permíssum est Paulo manére sibímet cum custodiénte se mílite. Ac 28 17 Post tértium autem diem convocávit primos Iudæórum. Cumque conveníssent, dicébat eis: Ego, viri fratres, nihil advérsus plebem fáciens, aut morem patérnum, vinctus ab Ierosólymis tráditus sum in manus Romanórum, Ac 28 18 qui cum interrogatiónem de me habuíssent, voluérunt me dimíttere, eo quod nulla esset causa mortis in me. Ac 28 19 Contradicéntibus autem Iudǽis, coáctus sum appelláre Cǽsarem, non quasi gentem meam habens áliquid accusáre. Ac 28 20 Propter hanc ígitur causam rogávi vos vidére, et álloqui. Propter spem enim Israël caténa hac circúmdatus sum. Ac 28 21 At illi dixérunt ad eum: Nos neque lítteras accépimus de te a Iudǽa, neque advéniens áliquis fratrum nuntiávit, aut locútus est quid de te malum. Ac 28 22 Rogámus autem a te audíre quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubíque ei contradícitur. Ac 28 23 Cum constituíssent autem illi diem, venérunt ad eum in hospítium plúrimi, quibus exponébat testíficans regnum Dei, suadénsque eis de Iesu ex lege Móysi et prophétis a mane usque ad vésperam. Ac 28 24 Et quidam credébant his quæ dicebántur: quidam vero non credébant. Ac 28 25 Cumque ínvicem non essent consentiéntes, discedébant, dicénte Paulo unum verbum: Quia bene Spíritus Sanctus locútus est per Isaíam prophétam ad patres nostros, Ac 28 26 dicens: Vade ad pópulum istum, et dic ad eos: Aure audiétis, et non intelligétis, et vidéntes vidébitis, et non perspiciétis. Ac 28 27 Incrassátum est enim cor pópuli huius, et áuribus gráviter audiérunt, et óculos suos compressérunt: ne forte vídeant óculis, et áuribus áudiant, et corde intélligant, et convertántur, et sanem eos. Ac 28 28 Notum ergo sit vobis, quóniam géntibus missum est hoc salutáre Dei, et ipsi áudient. Ac 28 29 Et cum hæc dixísset, exiérunt ab eo Iudǽi, multam habéntes inter se quæstiónem. Ac 28 30 Mansit autem biénnio toto in suo condúcto: et suscipiébat omnes qui ingrediebántur ad eum, Ac 28 31 prǽdicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Dómino Iesu Christo cum omni fidúcia, sine prohibitióne. Rm 1 1 Paulus, servus Iesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, Rm 1 2 quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis Rm 1 3 de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem, Rm 1 4 qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Iesu Christi Dómini nostri: Rm 1 5 per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine eius, Rm 1 6 in quibus estis et vos vocáti Iesu Christi: Rm 1 7 ómnibus qui sunt Romæ, diléctis Dei, vocátis sanctis. Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. Rm 1 8 Primum quidem grátias ago Deo meo per Iesum Christum pro ómnibus vobis: quia fides vestra annuntiátur in univérso mundo. Rm 1 9 Testis enim mihi est Deus, cui sérvio in spíritu meo in Evangélio Fílii eius, quod sine intermissióne memóriam vestri fácio Rm 1 10 semper in oratiónibus meis: óbsecrans, si quómodo tandem aliquándo prósperum iter hábeam in voluntáte Dei veniéndi ad vos. Rm 1 11 Desídero enim vidére vos, ut áliquid impértiar vobis grátiæ spirituális ad confirmándos vos: Rm 1 12 id est, simul consolári in vobis per eam quæ ínvicem est, fidem vestram atque meam. Rm 1 13 Nolo autem vos ignoráre fratres: quia sæpe propósui veníre ad vos (et prohíbitus sum usque adhuc) ut áliquem fructum hábeam et in vobis, sicut et in céteris géntibus. Rm 1 14 Græcis ac bárbaris, sapiéntibus, et insipiéntibus débitor sum: Rm 1 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizáre. Rm 1 16 Non enim erubésco Evangélium. Virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum, et Græco. Rm 1 17 Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit. Rm 1 18 Revelátur enim ira Dei de cælo super omnem impietátem, et iniustítiam hóminum eórum, qui veritátem Dei in iniustítia détinent: Rm 1 19 quia quod notum est Dei, maniféstum est in illis. Deus enim illis manifestávit. Rm 1 20 Invisibília enim ipsíus, a creatúra mundi, per ea quæ facta sunt, intellécta, conspiciúntur: sempitérna quoque eius virtus, et divínitas: ita ut sint inexcusábiles. Rm 1 21 Quia cum cognovíssent Deum, non sicut Deum glorificavérunt, aut grátias egérunt: sed evanuérunt in cogitatiónibus suis, et obscurátum est insípiens cor eórum: Rm 1 22 dicéntes enim se esse sapiéntes, stulti facti sunt. Rm 1 23 Et mutavérunt glóriam incorruptíbilis Dei in similitúdinem imáginis corruptíbilis hóminis, et vólucrum, et quadrúpedum, et serpéntium. Rm 1 24 Propter quod trádidit illos Deus in desidéria cordis eórum, in immundítiam, ut contuméliis affíciant córpora sua in semetípsis: Rm 1 25 qui commutavérunt veritátem Dei in mendácium: et coluérunt, et serviérunt creatúræ pótius quam Creatóri, qui est benedíctus in sǽcula. Amen. Rm 1 26 Proptérea trádidit illos Deus in passiónes ignomíniæ: nam féminæ eórum immutavérunt naturálem usum in eum usum qui est contra natúram. Rm 1 27 Simíliter autem et másculi, relícto naturáli usu féminæ, exarsérunt in desidériis suis in ínvicem, másculi in másculos turpitúdinem operántes, et mercédem, quam opórtuit, erróris sui in semetípsis recipiéntes. Rm 1 28 Et sicut non probavérunt Deum habére in notítia, trádidit illos Deus in réprobum sensum, ut fáciant ea quæ non convéniunt, Rm 1 29 replétos omni iniquitáte, malítia, fornicatióne, avarítia, nequítia, plenos invídia, homicídio, contentióne, dolo, malignitáte: susurrónes, Rm 1 30 detractóres, Deo odíbiles, contumeliósos, supérbos, elátos, inventóres malórum, paréntibus non obediéntes, Rm 1 31 insipiéntes, incompósitos, sine affectióne, absque fœ́dere, sine misericórdia. Rm 1 32 Qui cum iustítiam Dei cognovíssent, non intellexérunt quóniam qui tália agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea fáciunt, sed étiam qui conséntiunt faciéntibus. Rm 2 1 Propter quod inexcusábilis es, o homo omnis qui iúdicas. In quo enim iúdicas álterum, teípsum condémnas: éadem enim agis quæ iúdicas. Rm 2 2 Scimus enim quóniam iudícium Dei est secúndum veritátem in eos qui tália agunt. Rm 2 3 Exístimas autem hoc, o homo, qui iúdicas eos qui tália agunt, et facis ea, quia tu effúgies iudícium Dei? Rm 2 4 an divítias bonitátis eius, et patiéntiæ, et longanimitátis contémnis? ignóras quóniam benígnitas Dei ad pœniténtiam te addúcit? Rm 2 5 Secúndum autem durítiam tuam, et impœ́nitens cor, thesaurízas tibi iram in die iræ, et revelatiónis iusti iudícii Dei, Rm 2 6 qui reddet unicuíque secúndum ópera eius: Rm 2 7 iis quidem qui secúndum patiéntiam boni óperis, glóriam, et honórem, et incorruptiónem quærunt, vitam ætérnam: Rm 2 8 iis autem qui sunt ex contentióne, et qui non acquiéscunt veritáti, credunt autem iniquitáti, ira et indignátio. Rm 2 9 Tribulátio et angústia in omnem ánimam hóminis operántis malum, Iudǽi primum, et Græci: Rm 2 10 glória autem, et honor, et pax omni operánti bonum, Iudǽo primum, et Græco: Rm 2 11 non enim est accéptio personárum apud Deum. Rm 2 12 Quicúmque enim sine lege peccavérunt, sine lege períbunt: et quicúmque in lege peccavérunt, per legem iudicabúntur. Rm 2 13 Non enim auditóres legis iusti sunt apud Deum, sed factóres legis iustificabúntur. Rm 2 14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturáliter ea, quæ legis sunt, fáciunt, eiúsmodi legem non habéntes, ipsi sibi sunt lex: Rm 2 15 qui osténdunt opus legis scriptum in córdibus suis, testimónium reddénte illis consciéntia ipsórum, et inter se ínvicem cogitatiónibus accusántibus, aut étiam defendéntibus, Rm 2 16 in die, cum iudicábit Deus occúlta hóminum, secúndum Evangélium meum per Iesum Christum. Rm 2 17 Si autem tu Iudǽus cognomináris, et requiéscis in lege, et gloriáris in Deo, Rm 2 18 et nosti voluntátem eius, et probas utilióra, instrúctus per legem, Rm 2 19 confídis teípsum esse ducem cæcórum, lumen eórum qui in ténebris sunt, Rm 2 20 eruditórem insipiéntium, magístrum infántium, habéntem formam sciéntiæ, et veritátis in lege. Rm 2 21 Qui ergo álium doces, teípsum non doces: qui prǽdicas non furándum, furáris: Rm 2 22 qui dicis non mœchándum, mœcháris: qui abomináris idóla, sacrilégium facis: Rm 2 23 qui in lege gloriáris, per prævaricatiónem legis Deum inhonóras. Rm 2 24 (Nomen enim Dei per vos blasphemátur inter gentes, sicut scriptum est.) Rm 2 25 Circumcísio quidem prodest, si legem obsérves: si autem prævaricátor legis sis, circumcísio tua præpútium facta est. Rm 2 26 Si ígitur præpútium iustítias legis custódiat, nonne præpútium illíus in circumcisiónem reputábitur? Rm 2 27 et iudicábit id quod ex natúra est præpútium, legem consúmmans, te, qui per lítteram et circumcisiónem prævaricátor legis es? Rm 2 28 Non enim qui in manifésto, Iudǽus est: neque quæ in manifésto, in carne, est circumcísio: Rm 2 29 sed qui in abscóndito, Iudǽus est: et circumcísio cordis in spíritu, non líttera: cuius laus non ex homínibus, sed ex Deo est. Rm 3 1 Quid ergo ámplius Iudǽo est? aut quæ utílitas circumcisiónis? Rm 3 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia crédita sunt illis elóquia Dei. Rm 3 3 Quid enim si quidam illórum non credidérunt? numquid incredúlitas illórum fidem Dei evacuábit? Absit. Rm 3 4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificéris in sermónibus tuis: et vincas cum iudicáris. Rm 3 5 Si autem iníquitas nostra iustítiam Dei comméndat, quid dicémus? Numquid iníquus est Deus, qui infert iram? Rm 3 6 secúndum hóminem dico. Absit. Alióquin quómodo iudicábit Deus hunc mundum? Rm 3 7 Si enim véritas Dei in meo mendácio abundávit in glóriam ipsíus: quid adhuc et ego tamquam peccátor iúdicor? Rm 3 8 et non (sicut blasphemámur, et sicut aiunt quidam nos dícere) faciámus mala ut véniant bona: quorum damnátio iusta est. Rm 3 9 Quid ergo? præcéllimus eos? Nequáquam. Causáti enim sumus Iudǽos et Græcos omnes sub peccáto esse, Rm 3 10 sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam: Rm 3 11 non est intélligens, non est requírens Deum. Rm 3 12 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. Rm 3 13 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant: venénum áspidum sub lábiis eórum: Rm 3 14 quorum os maledictióne, et amaritúdine plenum est: Rm 3 15 velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem: Rm 3 16 contrítio et infelícitas in viis eórum: Rm 3 17 et viam pacis non cognovérunt: Rm 3 18 non est timor Dei ante óculos eórum. Rm 3 19 Scimus autem quóniam quæcúmque lex lóquitur, iis, qui in lege sunt, lóquitur: ut omne os obstruátur, et súbditus fiat omnis mundus Deo: Rm 3 20 quia ex opéribus legis non iustificábitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognítio peccáti. Rm 3 21 Nunc autem sine lege iustítia Dei manifestáta est: testificáta a lege et prophétis. Rm 3 22 Iustítia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distínctio: Rm 3 23 omnes enim peccavérunt, et egent glória Dei. Rm 3 24 Iustificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem quæ est in Christo Iesu, Rm 3 25 quem propósuit Deus propitiatiónem per fidem in sánguine ipsíus, ad ostensiónem iustítiæ suæ propter remissiónem præcedéntium delictórum Rm 3 26 in sustentatióne Dei, ad ostensiónem iustítiæ eius in hoc témpore: ut sit ipse iustus, et iustíficans eum, qui est ex fide Iesu Christi. Rm 3 27 Ubi est ergo gloriátio tua? Exclúsa est. Per quam legem? Factórum? Non: sed per legem fídei. Rm 3 28 Arbitrámur enim iustificári hóminem per fidem sine opéribus legis. Rm 3 29 An Iudæórum Deus tantum? nonne et géntium? Immo et géntium: Rm 3 30 quóniam quidem unus est Deus, qui iustíficat circumcisiónem ex fide, et præpútium per fidem. Rm 3 31 Legem ergo destrúimus per fidem? Absit: sed legem statúimus. Rm 4 1 Quid ergo dicémus invenísse Abraham patrem nostrum secúndum carnem? Rm 4 2 Si enim Abraham ex opéribus iustificátus est, habet glóriam, sed non apud Deum. Rm 4 3 Quid enim dicit Scriptúra? Crédidit Abraham Deo, et reputátum est illi ad iustítiam. Rm 4 4 Ei autem qui operátur, merces non imputátur secúndum grátiam, sed secúndum débitum. Rm 4 5 Ei vero qui non operátur, credénti autem in eum, qui iustíficat ímpium, reputátur fides eius ad iustítiam secúndum propósitum grátiæ Dei. Rm 4 6 Sicut et David dicit beatitúdinem hóminis, cui Deus accépto fert iustítiam sine opéribus: Rm 4 7 Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta. Rm 4 8 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum. Rm 4 9 Beatitúdo ergo hæc in circumcisióne tantum manet, an étiam in præpútio? Dícimus enim quia reputáta est Abrahæ fides ad iustítiam. Rm 4 10 Quómodo ergo reputáta est? in circumcisióne, an in præpútio? Non in circumcisióne, sed in præpútio. Rm 4 11 Et signum accépit circumcisiónis, signáculum iustítiæ fídei, quæ est in præpútio: ut sit pater ómnium credéntium per præpútium, ut reputétur et illis ad iustítiam: Rm 4 12 et sit pater circumcisiónis non iis tantum, qui sunt ex circumcisióne, sed et iis qui sectántur vestígia fídei, quæ est in præpútio patris nostri Abrahæ. Rm 4 13 Non enim per legem promíssio Abrahæ, aut sémini eius ut hæres esset mundi: sed per iustítiam fídei. Rm 4 14 Si enim qui ex lege, herédes sunt: exinaníta est fides, abólita est promíssio. Rm 4 15 Lex enim iram operátur. Ubi enim non est lex, nec prævaricátio. Rm 4 16 Ideo ex fide, ut secúndum grátiam firma sit promíssio omni sémini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est ómnium nostrum Rm 4 17 (sicut scriptum est: Quia patrem multárum géntium pósui te) ante Deum, cui crédidit, qui vivíficat mórtuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: Rm 4 18 qui contra spem in spem crédidit, ut fíeret pater multárum géntium secúndum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. Rm 4 19 Et non infirmátus est fide, nec considerávit corpus suum emórtuum, cum iam fere centum esset annórum, et emórtuam vulvam Saræ. Rm 4 20 In repromissióne étiam Dei non hæsitávit diffidéntia, sed confortátus est fide, dans glóriam Deo: Rm 4 21 pleníssime sciens, quia quæcúmque promísit, potens est et fácere. Rm 4 22 Ideo et reputátum est illi ad iustítiam. Rm 4 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputátum est illi ad iustítiam: Rm 4 24 sed et propter nos, quibus reputábitur credéntibus in eum, qui suscitávit Iesum Christum Dóminum nostrum a mórtuis, Rm 4 25 qui tráditus est propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram. Rm 5 1 Iustificáti ergo ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum: Rm 5 2 per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Rm 5 3 Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur: Rm 5 4 patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, Rm 5 5 spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis. Rm 5 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus, pro ímpiis mórtuus est? Rm 5 7 vix enim pro iusto quis móritur: nam pro bono fórsitan quis áudeat mori. Rm 5 8 Comméndat autem caritátem suam Deus in nobis: quóniam cum adhuc peccatóres essémus, secúndum tempus, Rm 5 9 Christus pro nobis mórtuus est: multo ígitur magis nunc iustificáti in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum. Rm 5 10 Si enim cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius: multo magis reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus. Rm 5 11 Non solum autem: sed et gloriámur in Deo per Dóminum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliatiónem accépimus. Rm 5 12 Proptérea sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit, et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, in quo omnes peccavérunt. Rm 5 13 Usque ad legem enim peccátum erat in mundo: peccátum autem non imputabátur, cum lex non esset. Rm 5 14 Sed regnávit mors ab Adam usque ad Móysen étiam in eos qui non peccavérunt in similitúdinem prævaricatiónis Adæ, qui est forma futúri. Rm 5 15 Sed non sicut delíctum, ita et donum: si enim uníus delícto multi mórtui sunt: multo magis grátia Dei et donum in grátia uníus hóminis Iesu Christi in plures abundávit. Rm 5 16 Et non sicut per unum peccátum, ita et donum. Nam iudícium quidem ex uno in condemnatiónem: grátia autem ex multis delíctis in iustificatiónem. Rm 5 17 Si enim uníus delícto mors regnávit per unum: multo magis abundántiam grátiæ, et donatiónis, et iustítiæ accipiéntes, in vita regnábunt per unum Iesum Christum. Rm 5 18 Igitur sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem: sic et per uníus iustítiam in omnes hómines in iustificatiónem vitæ. Rm 5 19 Sicut enim per inobediéntiam uníus hóminis, peccatóres constitúti sunt multi: ita et per uníus obeditiónem, iusti constituéntur multi. Rm 5 20 Lex autem subintrávit ut abundáret delíctum. Ubi autem abundávit delíctum, superabundávit grátia: Rm 5 21 ut sicut regnávit peccátum in mortem: ita et grátia regnet per iustítiam in vitam ætérnam, per Iesum Christum Dóminum nostrum. Rm 6 1 Quid ergo dicémus? permanébimus in peccáto ut grátia abúndet? Rm 6 2 Absit. Qui enim mórtui sumus peccáto, quómodo adhuc vivémus in illo? Rm 6 3 an ignorátis quia quicúmque baptizáti sumus in Christo Iesu, in morte ipsíus baptizáti sumus? Rm 6 4 Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem: ut quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. Rm 6 5 Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius: simul et resurrectiónis érimus. Rm 6 6 Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto. Rm 6 7 Qui enim mórtuus est, iustificátus est a peccáto. Rm 6 8 Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, Rm 6 9 sciéntes quod Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. Rm 6 10 Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Rm 6 11 Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Iesu Dómino nostro. Rm 6 12 Non ergo regnet peccátum in vestro mortáli córpore ut obediátis concupiscéntiis eius. Rm 6 13 Sed neque exhibeátis membra vestra arma iniquitátis peccáto: sed exhibéte vos Deo, tamquam ex mórtuis vivéntes: et membra vestra arma iustítiæ Deo. Rm 6 14 Peccátum enim vobis non dominábitur: non enim sub lege estis, sed sub grátia. Rm 6 15 Quid ergo? peccábimus, quóniam non sumus sub lege, sed sub grátia? Absit. Rm 6 16 Nescítis quóniam cui exhibétis vos servos ad obediéndum, servi estis eius, cui obedítis, sive peccáti ad mortem, sive obeditiónis ad iustítiam? Rm 6 17 Grátias autem Deo quod fuístis servi peccáti, obedístis autem ex corde in eam formam doctrínæ, in quam tráditi estis. Rm 6 18 Liberáti autem a peccáto, servi facti estis iustítiæ. Rm 6 19 Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ, et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre iustítiæ in sanctificatiónem. Rm 6 20 Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis iustítiæ. Rm 6 21 Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? nam finis illórum mors est. Rm 6 22 Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. Rm 6 23 Stipéndia enim peccáti, mors. Grátia autem Dei, vita ætérna, in Christo Iesu Dómino nostro. Rm 7 1 An ignorátis, fratres (sciéntibus enim legem loquor), quia lex in hómine dominátur quanto témpore vivit? Rm 7 2 Nam quæ sub viro est múlier, vivénte viro, alligáta est legi: si autem mórtuus fúerit vir eius, solúta est a lege viri. Rm 7 3 Igitur, vivénte viro, vocábitur adúltera si fúerit cum álio viro: si autem mórtuus fúerit vir eius, liberáta est a lege viri, ut non sit adúltera si fúerit cum álio viro. Rm 7 4 Itaque fratres mei, et vos mortificáti estis legi per corpus Christi: ut sitis altérius, qui ex mórtuis resurréxit, ut fructificémus Deo. Rm 7 5 Cum enim essémus in carne, passiónes peccatórum, quæ per legem erant, operabántur in membris nostris, ut fructificárent morti. Rm 7 6 Nunc autem solúti sumus a lege mortis, in qua detinebámur, ita ut serviámus in novitáte spíritus, et non in vetustáte lítteræ. Rm 7 7 Quid ergo dicémus? lex peccátum est? Absit. Sed peccátum non cognóvi, nisi per legem: nam concupiscéntiam nesciébam, nisi lex díceret: Non concupísces. Rm 7 8 Occasióne autem accépta, peccátum per mandátum operátum est in me omnem concupiscéntiam. Sine lege enim peccátum mórtuum erat. Rm 7 9 Ego autem vivébam sine lege aliquándo: sed cum venísset mandátum, peccátum revíxit. Rm 7 10 Ego autem mórtuus sum: et invéntum est mihi mandátum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Rm 7 11 Nam peccátum occasióne accépta per mandátum, sedúxit me, et per illud occídit. Rm 7 12 Itaque lex quidem sancta, et mandátum sanctum, et iustum, et bonum. Rm 7 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccátum, ut appáreat peccátum, per bonum operátum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccátum per mandátum. Rm 7 14 Scimus enim quia lex spirituális est: ego autem carnális sum, venúndatus sub peccáto. Rm 7 15 Quod enim óperor, non intélligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud fácio. Rm 7 16 Si autem quod nolo, illud fácio: conséntio legi, quóniam bona est. Rm 7 17 Nunc autem iam non ego óperor illud, sed quod hábitat in me peccátum. Rm 7 18 Scio enim quia non hábitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, ádiacet mihi: perfícere autem bonum, non invénio. Rm 7 19 Non enim quod volo bonum, hoc fácio: sed quod nolo malum, hoc ago. Rm 7 20 Si autem quod nolo, illud fácio: iam non ego óperor illud, sed quod hábitat in me, peccátum. Rm 7 21 Invénio ígitur legem, volénti mihi fácere bonum, quóniam mihi malum ádiacet: Rm 7 22 condeléctor enim legi Dei secúndum interiórem hóminem: Rm 7 23 vídeo autem áliam legem in membris meis, repugnántem legi mentis meæ, et captivántem me in lege peccáti, quæ est in membris meis. Rm 7 24 Infélix ego homo, quis me liberábit de córpore mortis huius? Rm 7 25 grátia Dei per Iesum Christum Dóminum nostrum. Igitur ego ipse mente sérvio legi Dei: carne autem, legi peccáti. Rm 8 1 Nihil ergo nunc damnatiónis est iis qui sunt in Christo Iesu: qui non secúndum carnem ámbulant. Rm 8 2 Lex enim spíritus vitæ in Christo Iesu liberávit me a lege peccáti et mortis. Rm 8 3 Nam quod impossíbile erat legi, in quo infirmabátur per carnem: Deus Fílium suum mittens in similitúdinem carnis peccáti et de peccáto, damnávit peccátum in carne, Rm 8 4 ut iustificátio legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum spíritum. Rm 8 5 Qui enim secúndum carnem sunt, quæ carnis sunt, sápiunt: qui vero secúndum spíritum sunt, quæ sunt spíritus, séntiunt. Rm 8 6 Nam prudéntia carnis, mors est: prudéntia autem spíritus, vita et pax: Rm 8 7 quóniam sapiéntia carnis inimíca est Deo: legi enim Dei non est subiécta, nec enim potest. Rm 8 8 Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt. Rm 8 9 Vos autem in carne non estis, sed in spíritu: si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non habet, hic non est eius. Rm 8 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vivit propter iustificatiónem. Rm 8 11 Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis: qui suscitávit Iesum Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra, propter inhabitántem Spíritum eius in vobis. Rm 8 12 Ergo fratres, debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus. Rm 8 13 Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini: si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivétis. Rm 8 14 Quicúmque enim Spíritu Dei agúntur, ii sunt fílii Dei. Rm 8 15 Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba (Pater). Rm 8 16 Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro quod sumus fílii Dei. Rm 8 17 Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi: si tamen compátimur ut et conglorificémur. Rm 8 18 Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Rm 8 19 Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Rm 8 20 Vanitáti enim creatúra subiécta est non volens, sed propter eum, qui subiécit eam in spe: Rm 8 21 quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei. Rm 8 22 Scimus enim quod omnis creatúra ingemíscit, et párturit usque adhuc. Rm 8 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri. Rm 8 24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ vidétur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? Rm 8 25 Si autem quod non vidémus, sperámus: per patiéntiam exspectámus. Rm 8 26 Simíliter autem et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram: nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus: sed ipse Spíritus póstulat pro nobis gemítibus inenarrabílibus. Rm 8 27 Qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus: quia secúndum Deum póstulat pro sanctis. Rm 8 28 Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, iis qui secúndum propósitum vocáti sunt sancti. Rm 8 29 Nam quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus. Rm 8 30 Quos autem prædestinávit, hos et vocávit: et quos vocávit, hos et iustificávit: quos autem iustificávit, illos et glorificávit. Rm 8 31 Quid ergo dicémus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? Rm 8 32 Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum: quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit? Rm 8 33 Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus qui iustíficat, Rm 8 34 quis est qui condémnet? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui et resurréxit, qui est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis. Rm 8 35 Quis ergo nos separábit a caritáte Christi? tribulátio? an angústia? an fames? an núditas? an perículum? an persecútio? an gládius? Rm 8 36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis.) Rm 8 37 Sed in his ómnibus superámus propter eum qui diléxit nos. Rm 8 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, Rm 8 39 neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra ália póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro. Rm 9 1 Veritátem dico in Christo, non méntior: testimónium mihi perhibénte consciéntia mea in Spíritu Sancto: Rm 9 2 quóniam tristítia mihi magna est, et contínuus dolor cordi meo. Rm 9 3 Optábam enim ego ipse anáthema esse a Christo pro frátribus meis, qui sunt cognáti mei secúndum carnem, Rm 9 4 qui sunt Israëlítæ, quorum adóptio est filiórum, et glória, et testaméntum, et legislátio, et obséquium, et promíssa: Rm 9 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secúndum carnem, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula. Amen. Rm 9 6 Non autem quod excíderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlítæ: Rm 9 7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes fílii: sed in Isaac vocábitur tibi semen: Rm 9 8 id est, non qui fílii carnis, hi fílii Dei: sed qui fílii sunt promissiónis, æstimántur in sémine. Rm 9 9 Promissiónis enim verbum hoc est: Secúndum hoc tempus véniam: et erit Saræ fílius. Rm 9 10 Non solum autem illa: sed et Rebécca ex uno concúbitu habens, Isaac patris nostri. Rm 9 11 Cum enim nondum nati fuíssent, aut áliquid boni egíssent, aut mali (ut secúndum electiónem propósitum Dei manéret), Rm 9 12 non ex opéribus, sed ex vocánte dictum est ei: Quia maior sérviet minóri, Rm 9 13 sicut scriptum est: Iacob diléxi, Esau autem ódio hábui. Rm 9 14 Quid ergo dicémus? numquid iníquitas apud Deum? Absit. Rm 9 15 Móysi enim dicit: Miserébor cuius miséreor: et misericórdiam præstábo cuius miserébor. Rm 9 16 Igitur non voléntis, neque curréntis, sed miseréntis est Dei. Rm 9 17 Dicit enim Scriptúra Pharaóni: Quia in hoc ipsum excitávi te, ut osténdam in te virtútem meam: et ut annuntiétur nomen meum in univérsa terra. Rm 9 18 Ergo cuius vult miserétur, et quem vult indúrat. Rm 9 19 Dicis ítaque mihi: Quid adhuc quéritur? voluntáti enim eius quis resístit? Rm 9 20 O homo, tu quis es, qui respóndeas Deo? numquid dicit figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic? Rm 9 21 an non habet potestátem fígulus luti ex eádem massa fácere áliud quidem vas in honórem, áliud vero in contuméliam? Rm 9 22 Quod si Deus volens osténdere iram, et notum fácere poténtiam suam, sustínuit in multa patiéntia vasa iræ, apta in intéritum, Rm 9 23 ut osténderet divítias glóriæ suæ in vasa misericórdiæ, quæ præparávit in glóriam. Rm 9 24 Quos et vocávit nos non solum ex Iudǽis, sed étiam in géntibus, Rm 9 25 sicut in Osée dicit: Vocábo non plebem meam, plebem meam: et non diléctam, diléctam: et non misericórdiam consecútam, misericórdiam consecútam. Rm 9 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabúntur fílii Dei vivi. Rm 9 27 Isaías autem clamat pro Israël: Si fúerit númerus filiórum Israël tamquam aréna maris, relíquiæ salvæ fient. Rm 9 28 Verbum enim consúmmans, et abbrévians in æquitáte: quia verbum breviátum fáciet Dóminus super terram: Rm 9 29 et sicut prædíxit Isaías: Nisi Dóminus Sábaoth reliquísset nobis semen, sicut Sódoma facti essémus, et sicut Gomórrha símiles fuissémus. Rm 9 30 Quid ergo dicémus? Quod gentes, quæ non sectabántur iustítiam, apprehendérunt iustítiam: iustítiam autem, quæ ex fide est. Rm 9 31 Israël vero sectándo legem iustítiæ, in legem iustítiæ non pervénit. Rm 9 32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex opéribus: offendérunt enim in lápidem offensiónis, Rm 9 33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lápidem offensiónis, et petram scándali: et omnis qui credit in eum, non confundétur. Rm 10 1 Fratres, volúntas quidem cordis mei, et obsecrátio ad Deum, fit pro illis in salútem. Rm 10 2 Testimónium enim perhíbeo illis quod æmulatiónem Dei habent, sed non secúndum sciéntiam. Rm 10 3 Ignorántes enim iustítiam Dei, et suam quæréntes statúere, iustítiæ Dei non sunt subiécti. Rm 10 4 Finis enim legis, Christus, ad iustítiam omni credénti. Rm 10 5 Móyses enim scripsit, quóniam iustítiam, quæ ex lege est, qui fécerit homo, vivet in ea. Rm 10 6 Quæ autem ex fide est iustítia, sic dicit: Ne díxeris in corde tuo: Quis ascéndet in cælum? id est, Christum dedúcere: Rm 10 7 aut, Quis descéndet in abýssum? hoc est, Christum a mórtuis revocáre. Rm 10 8 Sed quid dicit Scriptúra? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fídei, quod prædicámus. Rm 10 9 Quia si confiteáris in ore tuo Dóminum Iesum, et in corde tuo credíderis quod Deus illum suscitávit a mórtuis, salvus eris. Rm 10 10 Corde enim créditur ad iustítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Rm 10 11 Dicit enim Scriptúra: Omnis qui credit in illum, non confundétur. Rm 10 12 Non enim est distínctio Iudǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes qui ínvocant illum. Rm 10 13 Omnis enim quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Rm 10 14 Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? quómodo autem áudient sine prædicánte? Rm 10 15 quómodo vero prædicábunt nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona! Rm 10 16 Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Rm 10 17 Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Rm 10 18 Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. Rm 10 19 Sed dico: Numquid Israël non cognóvit? Primus Móyses dicit: Ego ad æmulatiónem vos addúcam in non gentem: in gentem insipiéntem, in iram vos mittam. Rm 10 20 Isaías autem audet, et dicit: Invéntus sum a non quæréntibus me: palam appárui iis qui me non interrogábant. Rm 10 21 Ad Israël autem dicit: Tota die expándi manus meas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem. Rm 11 1 Dico ergo: Numquid Deus répulit pópulum suum? Absit. Nam et ego Israëlíta sum ex sémine Abraham, de tribu Béniamin: Rm 11 2 non répulit Deus plebem suam, quam præscívit. An nescítis in Elía quid dicit Scriptúra? quemádmodum interpéllat Deum advérsum Israël: Rm 11 3 Dómine, prophétas tuos occidérunt, altária tua suffodérunt: et ego relíctus sum solus, et quærunt ánimam meam. Rm 11 4 Sed quid dicit illi divínum respónsum? Relíqui mihi septem míllia virórum, qui non curvavérunt génua ante Baal. Rm 11 5 Sic ergo et in hoc témpore relíquiæ secúndum electiónem grátiæ salvæ factæ sunt. Rm 11 6 Si autem grátia, iam non ex opéribus: alióquin grátia iam non est grátia. Rm 11 7 Quid ergo? Quod quærébat Israël, hoc non est consecútus: eléctio autem consecúta est: céteri vero excæcáti sunt: Rm 11 8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spíritum compunctiónis: óculos ut non vídeant, et aures ut non áudiant, usque in hodiérnum diem. Rm 11 9 Et David dicit: Fiat mensa eórum in láqueum, et in captiónem, et in scándalum, et in retributiónem illis. Rm 11 10 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: et dorsum eórum semper incúrva. Rm 11 11 Dico ergo: Numquid sic offendérunt ut cáderent? Absit. Sed illórum delícto, salus est géntibus ut illos æmuléntur. Rm 11 12 Quod si delíctum illórum divítiæ sunt mundi, et diminútio eórum divítiæ géntium: quanto magis plenitúdo eórum? Rm 11 13 Vobis enim dico géntibus: Quámdiu quidem ego sum géntium Apóstolus, ministérium meum honorificábo, Rm 11 14 si quómodo ad æmulándum próvocem carnem meam, et salvos fáciam áliquos ex illis. Rm 11 15 Si enim amíssio eórum, reconciliátio est mundi: quæ assúmptio, nisi vita ex mórtuis? Rm 11 16 Quod si delibátio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. Rm 11 17 Quod si áliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleáster esses, insértus es in illis, et sócius radícis, et pinguédinis olívæ factus es, Rm 11 18 noli gloriári advérsus ramos. Quod si gloriáris: non tu radícem portas, sed radix te. Rm 11 19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego ínserar. Rm 11 20 Bene: propter incredulitátem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sápere, sed time. Rm 11 21 Si enim Deus naturálibus ramis non pepércit: ne forte nec tibi parcat. Rm 11 22 Vide ergo bonitátem, et severitátem Dei: in eos quidem qui cecidérunt, severitátem: in te autem bonitátem Dei, si permánseris in bonitáte, alióquin et tu excidéris. Rm 11 23 Sed et illi, si non permánserint in incredulitáte, inseréntur: potens est enim Deus íterum insérere illos. Rm 11 24 Nam si tu ex naturáli excísus es oleástro, et contra natúram insértus es in bonam olívam: quanto magis ii qui secúndum natúram inseréntur suæ olívæ? Rm 11 25 Nolo enim vos ignoráre, fratres, mystérium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapiéntes), quia cǽcitas ex parte cóntigit in Israël, donec plenitúdo géntium intráret, Rm 11 26 et sic omnis Israël salvus fíeret, sicut scriptum est: Véniet ex Sion, qui erípiat, et avértat impietátem a Iacob. Rm 11 27 Et hoc illis a me testaméntum: cum abstúlero peccáta eórum. Rm 11 28 Secúndum Evangélium quidem, inimíci propter vos: secúndum electiónem autem, caríssimi propter patres. Rm 11 29 Sine pœniténtia enim sunt dona et vocátio Dei. Rm 11 30 Sicut enim aliquándo et vos non credidístis Deo, nunc autem misericórdiam consecúti estis propter incredulitátem illórum: Rm 11 31 ita et isti nunc non credidérunt in vestram misericórdiam: ut et ipsi misericórdiam consequántur. Rm 11 32 Conclúsit enim Deus ómnia in incredulitáte, ut ómnium misereátur. Rm 11 33 O altitúdo divitiárum sapiéntiæ, et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt iudícia eius, et investigábiles viæ eius! Rm 11 34 Quis enim cognóvit sensum Dómini? aut quis consiliárius eius fuit? Rm 11 35 aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Rm 11 36 Quóniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen. Rm 12 1 Obsecro ítaque vos fratres per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. Rm 12 2 Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. Rm 12 3 Dico enim per grátiam quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos, non plus sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. Rm 12 4 Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúmdem actum habent: Rm 12 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter altérius membra. Rm 12 6 Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes: sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, Rm 12 7 sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, Rm 12 8 qui exhortátur in exhortándo, qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte. Rm 12 9 Diléctio sine simulatióne: odiéntes malum, adhæréntes bono: Rm 12 10 caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes: honóre ínvicem præveniéntes: Rm 12 11 sollicitúdine non pigri: spíritu fervéntes: Dómino serviéntes: Rm 12 12 spe gaudéntes: in tribulatióne patiéntes: oratióni instántes: Rm 12 13 necessitátibus sanctórum communicántes: hospitalitátem sectántes. Rm 12 14 Benedícite persequéntibus vos: benedícite, et nolíte maledícere. Rm 12 15 Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus: Rm 12 16 idípsum ínvicem sentiéntes: non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: Rm 12 17 nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Rm 12 18 Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: Rm 12 19 non vosmetípsos defendéntes caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. Rm 12 20 Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput eius. Rm 12 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Rm 13 1 Omnis ánima potestátibus sublimióribus súbdita sit: non est enim potéstas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinátæ sunt. Rm 13 2 Itaque qui resístit potestáti, Dei ordinatióni resístit. Qui autem resístunt, ipsi sibi damnatiónem acquírunt: Rm 13 3 nam príncipes non sunt timóri boni óperis, sed mali. Vis autem non timére potestátem? Bonum fac: et habébis laudem ex illa: Rm 13 4 Dei enim miníster est tibi in bonum. Si autem malum féceris, time: non enim sine causa gládium portat. Dei enim miníster est: vindex in iram ei qui malum agit. Rm 13 5 Ideo necessitáte súbditi estóte non solum propter iram, sed étiam propter consciéntiam. Rm 13 6 Ideo enim et tribúta præstátis: minístri enim Dei sunt, in hoc ipsum serviéntes. Rm 13 7 Réddite ergo ómnibus débita: cui tribútum, tribútum: cui vectígal, vectígal: cui timórem, timórem: cui honórem, honórem. Rm 13 8 Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Rm 13 9 Nam: Non adulterábis: non occídes: non furáberis: non falsum testimónium dices: non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: díliges próximum tuum sicut teípsum. Rm 13 10 Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio. Rm 13 11 Et hoc sciéntes tempus: quia hora est iam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. Rm 13 12 Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Rm 13 13 Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus, et ebrietátibus, non in cubílibus, et impudicítiis, non in contentióne, et æmulatióne: Rm 13 14 sed induímini Dóminum Iesum Christum, et carnis curam ne fecéritis in desidériis. Rm 14 1 Infírmum autem in fide assúmite, non in disceptatiónibus cogitatiónum. Rm 14 2 Alius enim credit se manducáre ómnia: qui autem infírmus est, olus mandúcet. Rm 14 3 Is qui mandúcat, non manducántem non spernat: et qui non mandúcat, manducántem non iúdicet: Deus enim illum assúmpsit. Rm 14 4 Tu quis es, qui iúdicas aliénum servum? Dómino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statúere illum. Rm 14 5 Nam álius iúdicat diem inter diem: álius autem iúdicat omnem diem: unusquísque in suo sensu abúndet. Rm 14 6 Qui sapit diem, Dómino sapit, et qui mandúcat, Dómino mandúcat: grátias enim agit Deo. Et qui non mandúcat, Dómino non mandúcat, et grátias agit Deo. Rm 14 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. Rm 14 8 Sive enim vívimus, Dómino vívimus: sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. Rm 14 9 In hoc enim Christus mórtuus est, et resurréxit: ut et mortuórum et vivórum dominétur. Rm 14 10 Tu autem quid iúdicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stábimus ante tribúnal Christi. Rm 14 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quóniam mihi flectétur omne genu: et omnis lingua confitébitur Deo. Rm 14 12 Itaque unusquísque nostrum pro se ratiónem reddet Deo. Rm 14 13 Non ergo ámplius ínvicem iudicémus: sed hoc iudicáte magis, ne ponátis offendículum fratri, vel scándalum. Rm 14 14 Scio, et confído in Dómino Iesu, quia nihil commúne per ipsum, nisi ei qui exístimat quid commúne esse, illi commúne est. Rm 14 15 Si enim propter cibum frater tuus contristátur, iam non secúndum caritátem ámbulas. Noli cibo tuo illum pérdere, pro quo Christus mórtuus est. Rm 14 16 Non ergo blasphemétur bonum nostrum. Rm 14 17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed iustítia, et pax, et gáudium in Spíritu Sancto: Rm 14 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probátus est homínibus. Rm 14 19 Itaque quæ pacis sunt, sectémur: et quæ ædificatiónis sunt, in ínvicem custodiámus. Rm 14 20 Noli propter escam destrúere opus Dei: ómnia quidem sunt munda: sed malum est hómini, qui per offendículum mandúcat. Rm 14 21 Bonum est non manducáre carnem, et non bíbere vinum, neque in quo frater tuus offénditur, aut scandalizátur, aut infirmátur. Rm 14 22 Tu fidem habes? penes temetípsum habe coram Deo. Beátus qui non iúdicat semetípsum in eo quod probat. Rm 14 23 Qui autem discérnit, si manducáverit, damnátus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccátum est. Rm 15 1 Debémus autem nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. Rm 15 2 Unusquísque vestrum próximo suo pláceat in bonum, ad ædificatiónem. Rm 15 3 Etenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me. Rm 15 4 Quæcúmque enim scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam, et consolatiónem Scripturárum, spem habeámus. Rm 15 5 Deus autem patiéntiæ et solátii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Iesum Christum: Rm 15 6 ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Iesu Christi. Rm 15 7 Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. Rm 15 8 Dico enim Christum Iesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: Rm 15 9 gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. Rm 15 10 Et íterum dicit: Lætámini gentes cum plebe eius. Rm 15 11 Et íterum: Laudáte omnes gentes Dóminum: et magnificáte eum omnes pópuli. Rm 15 12 Et rursus Isaías ait: Erit radix Iesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. Rm 15 13 Deus autem spei répleat vos omni gáudio, et pace in credéndo: ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sancti. Rm 15 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quóniam et ipsi pleni estis dilectióne, repléti omni sciéntia, ita ut possítis altérutrum monére. Rm 15 15 Audácius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memóriam vos redúcens: propter grátiam, quæ data est mihi a Deo, Rm 15 16 ut sim miníster Christi Iesu in géntibus: sanctíficans Evangélium Dei, ut fiat oblátio géntium accépta, et sanctificáta in Spíritu Sancto. Rm 15 17 Hábeo ígitur glóriam in Christo Iesu ad Deum. Rm 15 18 Non enim áudeo áliquid loqui eórum, quæ per me non éfficit Christus in obediéntiam géntium, verbo et factis: Rm 15 19 in virtúte signórum, et prodigiórum, in virtúte Spíritus Sancti: ita ut ab Ierúsalem per circúitum usque ad Illýricum repléverim Evangélium Christi. Rm 15 20 Sic autem prædicávi Evangélium hoc, non ubi nominátus est Christus, ne super aliénum fundaméntum ædificárem: Rm 15 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiátum de eo, vidébunt: et qui non audiérunt, intélligent. Rm 15 22 Propter quod et impediébar plúrimum veníre ad vos, et prohíbitus sum usque adhuc. Rm 15 23 Nunc vero ultérius locum non habens in his regiónibus, cupiditátem autem habens veniéndi ad vos ex multis iam præcedéntibus annis: Rm 15 24 cum in Hispániam proficísci cœ́pero, spero quod prætériens vídeam vos, et a vobis dedúcar illuc, si vobis primum ex parte frúitus fúero. Rm 15 25 Nunc ígitur proficíscar in Ierúsalem ministráre sanctis. Rm 15 26 Probavérunt enim Macedónia et Acháia collatiónem áliquam fácere in páuperes sanctórum, qui sunt in Ierúsalem. Rm 15 27 Plácuit enim eis: et debitóres sunt eórum. Nam si spirituálium eórum partícipes facti sunt gentíles, debent et in carnálibus ministráre illis. Rm 15 28 Hoc ígitur cum consummávero, et assignávero eis fructum hunc, per vos proficíscar in Hispániam. Rm 15 29 Scio autem quóniam véniens ad vos, in abundántia benedictiónis Evangélii Christi véniam. Rm 15 30 Obsecro ergo vos fratres per Dóminum nostrum Iesum Christum, et per caritátem Sancti Spíritus, ut adiuvétis me in oratiónibus vestris pro me ad Deum, Rm 15 31 ut líberer ab infidélibus, qui sunt in Iudǽa, et obséquii mei oblátio accépta fiat in Ierúsalem sanctis, Rm 15 32 ut véniam ad vos in gáudio per voluntátem Dei, et refrígerer vobíscum. Rm 15 33 Deus autem pacis sit cum ómnibus vobis. Amen. Rm 16 1 Comméndo autem vobis Phœben sorórem nostram, quæ est in ministério Ecclésiæ, quæ est in Cenchris: Rm 16 2 ut eam suscipiátis in Dómino digne sanctis: et assistátis ei in quocúmque negótio vestri indigúerit: étenim ipsa quoque ástitit multis, et mihi ipsi. Rm 16 3 Salutáte Priscam et Aquilam, adiutóres meos in Christo Iesu Rm 16 4 (qui pro ánima mea suas cervíces supposuérunt: quibus non solus ego grátias ago, sed et cunctæ Ecclésiæ géntium), Rm 16 5 et domésticam ecclésiam eórum. Salutáte Epǽnetum diléctum mihi, qui est primitívus Asiæ in Christo. Rm 16 6 Salutáte Maríam, quæ multum laborávit in vobis. Rm 16 7 Salutáte Andrónicum et Iúniam, cognátos, et concaptívos meos: qui sunt nóbiles in Apóstolis, qui et ante me fuérunt in Christo. Rm 16 8 Salutáte Ampliátum dilectíssimum mihi in Dómino. Rm 16 9 Salutáte Urbánum adiutórem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn diléctum meum. Rm 16 10 Salutáte Apéllen probum in Christo. Rm 16 11 Salutáte eos qui sunt ex Aristóboli domo. Salutáte Herodiónem cognátum meum. Salutáte eos qui sunt ex Narcíssi domo, qui sunt in Dómino. Rm 16 12 Salutáte Tryphǽnam et Tryphósam, quæ labórant in Dómino. Salutáte Pérsidem caríssimam, quæ multum laborávit in Dómino. Rm 16 13 Salutáte Rufum eléctum in Dómino, et matrem eius, et meam. Rm 16 14 Salutáte Asýncritum, Phlegóntem, Hermam, Pátrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. Rm 16 15 Salutáte Philólogum et Iúliam, Néreum, et sorórem eius, et Olympíadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. Rm 16 16 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes Ecclésiæ Christi. Rm 16 17 Rogo autem vos fratres, ut observétis eos qui dissensiónes et offendícula, præter doctrínam, quam vos didicístis, fáciunt, et declináte ab illis. Rm 16 18 Huiuscémodi enim Christo Dómino nostro non sérviunt, sed suo ventri: et per dulces sermónes et benedictiónes sedúcunt corda innocéntium. Rm 16 19 Vestra enim obediéntia in omnem locum divulgáta est. Gáudeo ígitur in vobis. Sed volo vos sapiéntes esse in bono, et símplices in malo. Rm 16 20 Deus autem pacis cónterat Sátanam sub pédibus vestris velóciter. Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum. Rm 16 21 Salútat vos Timótheus adiútor meus, et Lúcius, et Iason, et Sosípater cognáti mei. Rm 16 22 Salúto vos ego Tértius, qui scripsi epístolam, in Dómino. Rm 16 23 Salútat vos Caius hospes meus, et univérsa Ecclésia. Salútat vos Erástus arcárius civitátis, et Quartus, frater. Rm 16 24 Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis. Amen. Rm 16 25 Ei autem, qui potens est vos confirmáre iuxta Evangélium meum, et prædicatiónem Iesu Christi, secúndum revelatiónem mystérii tempóribus ætérnis táciti Rm 16 26 (quod nunc patefáctum est per Scriptúras prophetárum secúndum præcéptum ætérni Dei, ad obeditiónem fídei), in cunctis géntibus cógniti, Rm 16 27 soli sapiénti Deo, per Iesum Christum, cui honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen. 1 Co 1 1 Paulus vocátus Apóstolus Iesu Christi per voluntátem Dei, et Sósthenes frater, 1 Co 1 2 Ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi, sanctificátis in Christo Iesu, vocátis sanctis, cum ómnibus qui ínvocant nomen Dómini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsórum et nostro. 1 Co 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. 1 Co 1 4 Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Iesu: 1 Co 1 5 quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia. 1 Co 1 6 Sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: 1 Co 1 7 ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi, 1 Co 1 8 qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Iesu Christi. 1 Co 1 9 Fidélis Deus: per quem vocáti estis in societátem Fílii eius Iesu Christi Dómini nostri. 1 Co 1 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Dómini nostri Iesu Christi: ut idípsum dicátis omnes, et non sint in vobis schísmata: sitis autem perfécti in eódem sensu, et in eádem senténtia. 1 Co 1 11 Significátum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiónes sunt inter vos. 1 Co 1 12 Hoc autem dico, quod unusquísque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apóllo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. 1 Co 1 13 Divísus est Christus? numquid Paulus crucifíxus est pro vobis? aut in nómine Pauli baptizáti estis? 1 Co 1 14 Grátias ago Deo, quod néminem vestrum baptizávi, nisi Crispum et Caium: 1 Co 1 15 ne quis dicat quod in nómine meo baptizáti estis. 1 Co 1 16 Baptizávi autem et Stéphanæ domum: céterum néscio si quem álium baptizáverim. 1 Co 1 17 Non enim misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. 1 Co 1 18 Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 1 Co 1 19 Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium, et prudéntiam prudéntium reprobábo. 1 Co 1 20 Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor huius sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam huius mundi? 1 Co 1 21 Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. 1 Co 1 22 Quóniam et Iudǽi signa petunt, et Græci sapiéntiam quærunt: 1 Co 1 23 nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Iudǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam, 1 Co 1 24 ipsis autem vocátis Iudǽis, atque Græcis Christum Dei virtútem, et Dei sapiéntiam: 1 Co 1 25 quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus. 1 Co 1 26 Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: 1 Co 1 27 sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: 1 Co 1 28 et ignobília mundi, et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: 1 Co 1 29 ut non gloriétur omnis caro in conspéctu eius. 1 Co 1 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et iustítia, et sanctificátio, et redémptio: 1 Co 1 31 ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. 1 Co 2 1 Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis, aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi. 1 Co 2 2 Non enim iudicávi me scire áliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifíxum. 1 Co 2 3 Et ego in infirmitáte, et timóre, et tremóre multo fui apud vos: 1 Co 2 4 et sermo meus, et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis: 1 Co 2 5 ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei. 1 Co 2 6 Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non huius sǽculi, neque príncipum huius sǽculi, qui destruúntur: 1 Co 2 7 sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, 1 Co 2 8 quam nemo príncipum huius sǽculi cognóvit: si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. 1 Co 2 9 Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum: 1 Co 2 10 nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum: Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. 1 Co 2 11 Quis enim hóminum scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei. 1 Co 2 12 Nos autem non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis: 1 Co 2 13 quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritus, spirituálibus spirituália comparántes. 1 Co 2 14 Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei: stultítia enim est illi, et non potest intellígere: quia spirituáliter examinátur. 1 Co 2 15 Spirituális autem iúdicat ómnia: et ipse a némine iudicátur. 1 Co 2 16 Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? nos autem sensum Christi habémus. 1 Co 3 1 Et ego, fratres, non pótui vobis loqui quasi spirituálibus, sed quasi carnálibus. Tamquam párvulis in Christo, 1 Co 3 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poterátis: sed nec nunc quidem potéstis: adhuc enim carnáles estis. 1 Co 3 3 Cum enim sit inter vos zelus, et conténtio: nonne carnáles estis, et secúndum hóminem ambulátis? 1 Co 3 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli: álius autem: Ego Apóllo: nonne hómines estis? Quid ígitur est Apóllo? quid vero Paulus? 1 Co 3 5 minístri eius, cui credidístis, et unicuíque sicut Dóminus dedit. 1 Co 3 6 Ego plantávi, Apóllo rigávit: sed Deus increméntum dedit. 1 Co 3 7 Itaque neque qui plantat est áliquid, neque qui rigat: sed qui increméntum dat, Deus. 1 Co 3 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquísque autem própriam mercédem accípiet, secúndum suum labórem. 1 Co 3 9 Dei enim sumus adiutóres: Dei agricultúra estis, Dei ædificátio estis. 1 Co 3 10 Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui: álius autem superædíficat. Unusquísque autem vídeat quómodo superædíficet. 1 Co 3 11 Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus. 1 Co 3 12 Si quis autem superædíficat super fundaméntum hoc, aurum, argéntum, lápides pretiósos, ligna, fœnum, stípulam, 1 Co 3 13 uniuscuiúsque opus maniféstum erit: dies enim Dómini declarábit, quia in igne revelábitur: et uniuscuiúsque opus quale sit, ignis probábit. 1 Co 3 14 Si cuius opus mánserit quod superædificávit, mercédem accípiet. 1 Co 3 15 Si cuius opus árserit, detriméntum patiétur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 1 Co 3 16 Nescítis quia templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis? 1 Co 3 17 Si quis autem templum Dei violáverit, dispérdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. 1 Co 3 18 Nemo se sedúcat: si quis vidétur inter vos sápiens esse in hoc sǽculo, stultus fiat ut sit sápiens. 1 Co 3 19 Sapiéntia enim huius mundi, stultítia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehéndam sapiéntes in astútia eórum. 1 Co 3 20 Et íterum: Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium, quóniam vanæ sunt. 1 Co 3 21 Nemo ítaque gloriétur in homínibus. 1 Co 3 22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apóllo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præséntia, sive futúra: ómnia enim vestra sunt: 1 Co 3 23 vos autem Christi: Christus autem Dei. 1 Co 4 1 Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. 1 Co 4 2 Hic iam quǽritur inter dispensatóres ut fidélis quis inveniátur. 1 Co 4 3 Mihi autem pro mínimo est ut a vobis iúdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum iúdico. 1 Co 4 4 Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum: qui autem iúdicat me, Dóminus est. 1 Co 4 5 Itaque nolíte ante tempus iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo. 1 Co 4 6 Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo, propter vos: ut in nobis discátis, ne supra quam scriptum est, unus advérsus álterum inflétur pro álio. 1 Co 4 7 Quis enim te discérnit? quid autem habes quod non accepísti? si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis? 1 Co 4 8 Iam saturáti estis, iam dívites facti estis: sine nobis regnátis: et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus. 1 Co 4 9 Puto enim quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et ángelis, et homínibus. 1 Co 4 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. 1 Co 4 11 Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, 1 Co 4 12 et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: 1 Co 4 13 blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta huius mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. 1 Co 4 14 Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. 1 Co 4 15 Nam si decem míllia pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangélium ego vos génui. 1 Co 4 16 Rogo ergo vos, imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi. 1 Co 4 17 Ideo misi ad vos Timótheum, qui est fílius meus caríssimus, et fidélis in Dómino: qui vos commonefáciet vias meas, quæ sunt in Christo Iesu, sicut ubíque in omni Ecclésia dóceo. 1 Co 4 18 Tamquam non ventúrus sim ad vos, sic infláti sunt quidam. 1 Co 4 19 Véniam autem ad vos cito, si Dóminus volúerit: et cognóscam non sermónem eórum qui infláti sunt, sed virtútem. 1 Co 4 20 Non enim in sermóne est regnum Dei, sed in virtúte. 1 Co 4 21 Quid vultis? in virga véniam ad vos, an in caritáte, et spíritu mansuetúdinis? 1 Co 5 1 Omníno audítur inter vos fornicátio, et talis fornicátio, qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris sui áliquis hábeat. 1 Co 5 2 Et vos infláti estis: et non magis luctum habuístis ut tollátur de médio vestrum qui hoc opus fecit. 1 Co 5 3 Ego quidem absens córpore, præsens autem spíritu, iam iudicávi ut præsens eum, qui sic operátus est, 1 Co 5 4 in nómine Dómini nostri Iesu Christi, congregátis vobis et meo spíritu, cum virtúte Dómini nostri Iesu, 1 Co 5 5 trádere huiúsmodi Sátanæ in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini nostri Iesu Christi. 1 Co 5 6 Non est bona gloriátio vestra. Nescítis quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit? 1 Co 5 7 Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus. 1 Co 5 8 Itaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis. 1 Co 5 9 Scripsi vobis in epístola: Ne commisceámini fornicáriis: 1 Co 5 10 non útique fornicáriis huius mundi, aut aváris, aut rapácibus, aut idólis serviéntibus: alióquin debuerátis de hoc mundo exiísse. 1 Co 5 11 Nunc autem scripsi vobis non commiscéri: si is qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut malédicus, aut ebriósus, aut rapax, cum eiúsmodi nec cibum súmere. 1 Co 5 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, iudicáre? nonne de iis qui intus sunt, vos iudicátis? 1 Co 5 13 nam eos qui foris sunt, Deus iudicábit. Auférte malum ex vobis ipsis. 1 Co 6 1 Audet áliquis vestrum habens negótium advérsus álterum, iudicári apud iníquos, et non apud sanctos? 1 Co 6 2 an nescítis quóniam sancti de hoc mundo iudicábunt? et si in vobis iudicábitur mundus, indígni estis qui de mínimis iudicétis? 1 Co 6 3 Nescítis quóniam ángelos iudicábimus? quanto magis sæculária? 1 Co 6 4 Sæculária ígitur iudícia si habuéritis: contemptíbiles, qui sunt in Ecclésia, illos constitúite ad iudicándum. 1 Co 6 5 Ad verecúndiam vestram dico. Sic non est inter vos sápiens quisquam, qui possit iudicáre inter fratrem suum? 1 Co 6 6 Sed frater cum fratre iudício conténdit: et hoc apud infidéles? 1 Co 6 7 Iam quidem omníno delíctum est in vobis, quod iudícia habétis inter vos. Quare non magis iniúriam accípitis? quare non magis fraudem patímini? 1 Co 6 8 Sed vos iniúriam fácitis, et fraudátis: et hoc frátribus. 1 Co 6 9 An nescítis quia iníqui regnum Dei non possidébunt? Nolíte erráre: neque fornicárii, neque idólis serviéntes, neque adúlteri, 1 Co 6 10 neque molles, neque masculórum concubitóres, neque fures, neque avári, neque ebriósi, neque malédici, neque rapáces regnum Dei possidébunt. 1 Co 6 11 Et hæc quidam fuístis: sed ablúti estis, sed sanctificáti estis, sed iustificáti estis in nómine Dómini nostri Iesu Christi, et in Spíritu Dei nostri. 1 Co 6 12 Omnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt: ómnia mihi licent, sed ego sub nullíus rédigar potestáte. 1 Co 6 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has déstruet: corpus autem non fornicatióni, sed Dómino: et Dóminus córpori. 1 Co 6 14 Deus vero et Dóminum suscitávit: et nos suscitábit per virtútem suam. 1 Co 6 15 Nescítis quóniam córpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, fáciam membra meretrícis? Absit. 1 Co 6 16 An nescítis quóniam qui adhǽret meretríci, unum corpus effícitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. 1 Co 6 17 Qui autem adhǽret Dómino, unus spíritus est. 1 Co 6 18 Fúgite fornicatiónem. Omne peccátum, quodcúmque fécerit homo, extra corpus est: qui autem fornicátur, in corpus suum peccat. 1 Co 6 19 An nescítis quóniam membra vestra, templum sunt Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri? 1 Co 6 20 Empti enim estis prétio magno. Glorificáte, et portáte Deum in córpore vestro. 1 Co 7 1 De quibus autem scripsístis mihi: Bonum est hómini mulíerem non tángere: 1 Co 7 2 propter fornicatiónem autem unusquísque suam uxórem hábeat, et unaquǽque suum virum hábeat. 1 Co 7 3 Uxóri vir débitum reddat: simíliter autem et uxor viro. 1 Co 7 4 Múlier sui córporis potestátem non habet, sed vir. Simíliter autem et vir sui córporis potestátem non habet, sed múlier. 1 Co 7 5 Nolíte fraudáre ínvicem, nisi forte ex consénsu ad tempus, ut vacétis oratióni: et íterum revertímini in idípsum, ne tentet vos Sátanas propter incontinéntiam vestram. 1 Co 7 6 Hoc autem dico secúndum indulgéntiam, non secúndum impérium. 1 Co 7 7 Volo enim omnes vos esse sicut meípsum: sed unusquísque próprium donum habet ex Deo: álius quidem sic, álius vero sic. 1 Co 7 8 Dico autem non nuptis, et víduis: bonum est illis si sic permáneant, sicut et ego. 1 Co 7 9 Quod si non se cóntinent, nubant. Mélius est enim núbere, quam uri. 1 Co 7 10 Iis autem qui matrimónio iuncti sunt, præcípio non ego, sed Dóminus, uxórem a viro non discédere: 1 Co 7 11 quod si discésserit, manére innúptam, aut viro suo reconciliári. Et vir uxórem non dimíttat. 1 Co 7 12 Nam céteris ego dico, non Dóminus. Si quis frater uxórem habet infidélem, et hæc conséntit habitáre cum illo, non dimíttat illam. 1 Co 7 13 Et si qua múlier fidélis habet virum infidélem, et hic conséntit habitáre cum illa, non dimíttat virum: 1 Co 7 14 sanctificátus est enim vir infidélis per mulíerem fidélem, et sanctificáta est múlier infidélis per virum fidélem: alióquin fílii vestri immúndi essent, nunc autem sancti sunt. 1 Co 7 15 Quod si infidélis discédit, discédat: non enim servitúti subiéctus est frater, aut soror in huiúsmodi: in pace autem vocávit nos Deus. 1 Co 7 16 Unde enim scis múlier, si virum salvum fácies? aut unde scis vir, si mulíerem salvam fácies? 1 Co 7 17 Nisi unicuíque sicut divísit Dóminus, unumquémque sicut vocávit Deus, ita ámbulet, et sicut in ómnibus Ecclésiis dóceo. 1 Co 7 18 Circumcísus áliquis vocátus est? non addúcat præpútium. In præpútio áliquis vocátus est? non circumcidátur. 1 Co 7 19 Circumcísio nihil est, et præpútium nihil est: sed observátio mandatórum Dei. 1 Co 7 20 Unusquísque in qua vocatióne vocátus est, in ea permáneat. 1 Co 7 21 Servus vocátus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fíeri liber, magis útere. 1 Co 7 22 Qui enim in Dómino vocátus est servus, libértus est Dómini: simíliter qui liber vocátus est, servus est Christi. 1 Co 7 23 Prétio empti estis: nolíte fíeri servi hóminum. 1 Co 7 24 Unusquísque in quo vocátus est, fratres, in hoc permáneat apud Deum. 1 Co 7 25 De virgínibus autem præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. 1 Co 7 26 Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. 1 Co 7 27 Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. 1 Co 7 28 Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt huiúsmodi. Ego autem vobis parco. 1 Co 7 29 Hoc ítaque dico, fratres: tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint: 1 Co 7 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes: 1 Co 7 31 et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra huius mundi. 1 Co 7 32 Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. 1 Co 7 33 Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. 1 Co 7 34 Et múlier innúpta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore, et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro. 1 Co 7 35 Porro hoc ad utilitátem vestram dico: non ut láqueum vobis iníciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi. 1 Co 7 36 Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri: quod vult fáciat: non peccat, si nubat. 1 Co 7 37 Nam qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc iudicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit. 1 Co 7 38 Igitur et qui matrimónio iungit vírginem suam, bene facit: et qui non iungit, mélius facit. 1 Co 7 39 Múlier alligáta est legi quanto témpore vir eius vivit, quod si dormíerit vir eius, liberáta est: cui vult nubat, tantum in Dómino. 1 Co 7 40 Beátior autem erit si sic permánserit secúndum meum consílium: puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam. 1 Co 8 1 De iis autem quæ idólis sacrificántur, scimus quia omnes sciéntiam habémus. Sciéntia inflat, cáritas vero ædíficat. 1 Co 8 2 Si quis autem se exístimat scire áliquid, nondum cognóvit quemádmodum opórteat eum scire. 1 Co 8 3 Si quis autem díligit Deum, hic cógnitus est ab eo. 1 Co 8 4 De escis autem quæ idólis immolántur, scimus quia nihil est idólum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. 1 Co 8 5 Nam etsi sunt qui dicántur dii sive in cælo, sive in terra (síquidem sunt dii multi, et dómini multi): 1 Co 8 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo ómnia, et nos in illum: et unus Dóminus Iesus Christus, per quem ómnia, et nos per ipsum. 1 Co 8 7 Sed non in ómnibus est sciéntia. Quidam autem cum consciéntia usque nunc idóli, quasi idolóthytum mandúcant: et consciéntia ipsórum cum sit infírma, pollúitur. 1 Co 8 8 Esca autem nos non comméndat Deo. Neque enim si manducavérimus, abundábimus: neque si non manducavérimus, deficiémus. 1 Co 8 9 Vidéte autem ne forte hæc licéntia vestra offendículum fiat infírmis. 1 Co 8 10 Si enim quis víderit eum, qui habet sciéntiam, in idolío recumbéntem: nonne consciéntia eius, cum sit infírma, ædificábitur ad manducándum idolóthyta? 1 Co 8 11 Et períbit infírmus in tua sciéntia, frater, propter quem Christus mórtuus est? 1 Co 8 12 Sic autem peccántes in fratres, et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis. 1 Co 8 13 Quaprópter si esca scandalízat fratrem meum, non manducábo carnem in ætérnum, ne fratrem meum scandalízem. 1 Co 9 1 Non sum liber? non sum Apóstolus? nonne Christum Iesum Dóminum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Dómino? 1 Co 9 2 Et si áliis non sum Apóstolus, sed tamen vobis sum: nam signáculum apostolátus mei vos estis in Dómino. 1 Co 9 3 Mea defénsio apud eos qui me intérrogant, hæc est: 1 Co 9 4 Numquid non habémus potestátem manducándi et bibéndi? 1 Co 9 5 numquid non habémus potestátem mulíerem sorórem circumducéndi sicut et céteri Apóstoli, et fratres Dómini, et Cephas? 1 Co 9 6 aut ego solus, et Bárnabas, non habémus potestátem hoc operándi? 1 Co 9 7 Quis mílitat suis stipéndiis umquam? quis plantat víneam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non mandúcat? 1 Co 9 8 Numquid secúndum hóminem hæc dico? an et lex hæc non dicit? 1 Co 9 9 Scriptum est enim in lege Móysi: Non alligábis os bovi trituránti. Numquid de bobus cura est Deo? 1 Co 9 10 an propter nos útique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quóniam debet in spe qui arat, aráre: et qui tritúrat, in spe fructus percipiéndi. 1 Co 9 11 Si nos vobis spirituália seminávimus, magnum est si nos carnália vestra metámus? 1 Co 9 12 Si álii potestátis vestræ partícipes sunt, quare non pótius nos? Sed non usi sumus hac potestáte: sed ómnia sustinémus, ne quod offendículum demus Evangélio Christi. 1 Co 9 13 Nescítis quóniam qui in sacrário operántur, quæ de sacrário sunt, edunt: et qui altári desérviunt, cum altári partícipant? 1 Co 9 14 Ita et Dóminus ordinávit iis qui Evangélium annúntiant, de Evangélio vívere. 1 Co 9 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut glóriam meam quis evácuet. 1 Co 9 16 Nam si evangelizávero, non est mihi glória: necéssitas enim mihi incúmbit: væ enim mihi est, si non evangelizávero. 1 Co 9 17 Si enim volens hoc ago, mercédem hábeo: si autem invítus, dispensátio mihi crédita est. 1 Co 9 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangélium prǽdicans, sine sumptu ponam Evangélium, ut non abútar potestáte mea in Evangélio. 1 Co 9 19 Nam cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucrifácerem. 1 Co 9 20 Et factus sum Iudǽis tamquam Iudǽus, ut Iudǽos lucrárer: 1 Co 9 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifácerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifácerem eos qui sine lege erant. 1 Co 9 22 Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem. Omnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos. 1 Co 9 23 Omnia autem fácio propter Evangélium: ut párticeps eius effíciar. 1 Co 9 24 Nescítis quod ii qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite ut comprehendátis. 1 Co 9 25 Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant: nos autem incorrúptam. 1 Co 9 26 Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans: 1 Co 9 27 sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar. 1 Co 10 1 Nolo enim vos ignoráre fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, 1 Co 10 2 et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube, et in mari: 1 Co 10 3 et omnes eámdem escam spiritálem manducavérunt, 1 Co 10 4 et omnes eúmdem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus): 1 Co 10 5 sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo: nam prostráti sunt in desérto. 1 Co 10 6 Hæc autem in figúra facta sunt nostri, ut non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt. 1 Co 10 7 Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere. 1 Co 10 8 Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia. 1 Co 10 9 Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt. 1 Co 10 10 Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre. 1 Co 10 11 Hæc autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines sæculórum devenérunt. 1 Co 10 12 Itaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat. 1 Co 10 13 Tentátio vos non apprehéndat nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum ut possítis sustinére. 1 Co 10 14 Propter quod, caríssimi mihi, fúgite ab idolórum cultúra: 1 Co 10 15 ut prudéntibus loquor, vos ipsi iudicáte quod dico. 1 Co 10 16 Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? et panis quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est? 1 Co 10 17 Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámus. 1 Co 10 18 Vidéte Israël secúndum carnem: nonne qui edunt hóstias, partícipes sunt altáris? 1 Co 10 19 Quid ergo? dico quod idólis immolátum sit áliquid? aut quod idólum sit áliquid? 1 Co 10 20 Sed quæ ímmolant gentes, dæmóniis ímmolant, et non Deo. Nolo autem vos sócios fíeri dæmoniórum: 1 Co 10 21 non potéstis cálicem Dómini bíbere, et cálicem dæmoniórum: non potéstis mensæ Dómini partícipes esse, et mensæ dæmoniórum. 1 Co 10 22 An æmulámur Dóminum? numquid fortióres illo sumus? Omnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt. 1 Co 10 23 Omnia mihi licent, sed non ómnia ædíficant. 1 Co 10 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod altérius. 1 Co 10 25 Omne quod in macéllo venit, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam. 1 Co 10 26 Dómini est terra, et plenitúdo eius. 1 Co 10 27 Si quis vocat vos infidélium, et vultis ire: omne quod vobis appónitur, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam. 1 Co 10 28 Si quis autem díxerit: Hoc immolátum est idólis: nolíte manducáre propter illum qui indicávit, et propter consciéntiam: 1 Co 10 29 consciéntiam autem dico non tuam, sed altérius. Ut quid enim libértas mea iudicátur ab aliéna consciéntia? 1 Co 10 30 Si ego cum grátia partícipo, quid blasphémor pro eo quod grátias ago? 1 Co 10 31 Sive ergo manducátis, sive bíbitis, sive áliud quid fácitis: ómnia in glóriam Dei fácite. 1 Co 10 32 Sine offensióne estóte Iudǽis, et géntibus, et Ecclésiæ Dei: 1 Co 10 33 sicut et ego per ómnia ómnibus pláceo, non quærens quod mihi útile est, sed quod multis: ut salvi fiant. 1 Co 11 1 Imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi. 1 Co 11 2 Laudo autem vos fratres quod per ómnia mei mémores estis: et sicut trádidi vobis, præcépta mea tenétis. 1 Co 11 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulíeris, vir: caput vero Christi, Deus. 1 Co 11 4 Omnis vir orans, aut prophétans veláto cápite, detúrpat caput suum. 1 Co 11 5 Omnis autem múlier orans, aut prophétans non veláto cápite, detúrpat caput suum: unum enim est ac si decalvétur. 1 Co 11 6 Nam si non velátur múlier, tondeátur. Si vero turpe est mulíeri tondéri, aut decalvári, velet caput suum. 1 Co 11 7 Vir quidem non debet veláre caput suum: quóniam imágo et glória Dei est, múlier autem glória viri est. 1 Co 11 8 Non enim vir ex mulíere est, sed múlier ex viro. 1 Co 11 9 Etenim non est creátus vir propter mulíerem, sed múlier propter virum. 1 Co 11 10 Ideo debet múlier potestátem habére supra caput propter ángelos. 1 Co 11 11 Verúmtamen neque vir sine mulíere: neque múlier sine viro in Dómino. 1 Co 11 12 Nam sicut múlier de viro, ita et vir per mulíerem: ómnia autem ex Deo. 1 Co 11 13 Vos ipsi iudicáte: decet mulíerem non velátam oráre Deum? 1 Co 11 14 Nec ipsa natúra docet vos, quod vir quidem si comam nútriat, ignomínia est illi: 1 Co 11 15 múlier vero si comam nútriat, glória est illi: quóniam capílli pro velámine ei dati sunt. 1 Co 11 16 Si quis autem vidétur contentiósus esse: nos talem consuetúdinem non habémus, neque Ecclésia Dei. 1 Co 11 17 Hoc autem præcípio: non laudans quod non in mélius, sed in detérius convenítis. 1 Co 11 18 Primum quidem conveniéntibus vobis in ecclésiam, áudio scissúras esse inter vos, et ex parte credo. 1 Co 11 19 Nam opórtet et hǽreses esse, ut et qui probáti sunt, manifésti fiant in vobis. 1 Co 11 20 Conveniéntibus ergo vobis in unum, iam non est Domínicam cœnam manducáre. 1 Co 11 21 Unusquísque enim suam cœnam præsúmit ad manducándum, et álius quidem ésurit, álius autem ébrius est. 1 Co 11 22 Numquid domos non habétis ad manducándum, et bibéndum? aut Ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. 1 Co 11 23 Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iesus in qua nocte tradebátur, accépit panem, 1 Co 11 24 et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. 1 Co 11 25 Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. 1 Co 11 26 Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat. 1 Co 11 27 Itaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. 1 Co 11 28 Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat. 1 Co 11 29 Qui enim mandúcat et bibit indígne, iudícium sibi mandúcat et bibit, non diiúdicans corpus Dómini. 1 Co 11 30 Ideo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi. 1 Co 11 31 Quod si nosmetípsos diiudicarémus, non útique iudicarémur. 1 Co 11 32 Dum iudicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur. 1 Co 11 33 Itaque fratres mei, cum convenítis ad manducándum, ínvicem exspectáte. 1 Co 11 34 Si quis ésurit, domi mandúcet, ut non in iudícium conveniátis. Cétera autem, cum vénero, dispónam. 1 Co 12 1 De spirituálibus autem, nolo vos ignoráre fratres. 1 Co 12 2 Scitis quóniam cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes. 1 Co 12 3 Ideo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Iesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Iesus, nisi in Spíritu Sancto. 1 Co 12 4 Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus: 1 Co 12 5 et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus: 1 Co 12 6 et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus qui operátur ómnia in ómnibus. 1 Co 12 7 Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem. 1 Co 12 8 Alii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ: álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúmdem Spíritum: 1 Co 12 9 álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu: 1 Co 12 10 álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum. 1 Co 12 11 Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. 1 Co 12 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, ómnia autem membra córporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 1 Co 12 13 Etenim in uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Iudǽi, sive gentíles, sive servi, sive líberi: et omnes in uno Spíritu potáti sumus. 1 Co 12 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 1 Co 12 15 Si díxerit pes: Quóniam non sum manus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore? 1 Co 12 16 Et si díxerit auris: Quóniam non sum óculus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore? 1 Co 12 17 Si totum corpus óculus: ubi audítus? Si totum audítus: ubi odorátus? 1 Co 12 18 Nunc autem pósuit Deus membra, unumquódque eórum in córpore sicut vóluit. 1 Co 12 19 Quod si essent ómnia unum membrum, ubi corpus? 1 Co 12 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 1 Co 12 21 Non potest autem óculus dícere mánui: Opera tua non indígeo: aut íterum caput pédibus: Non estis mihi necessárii. 1 Co 12 22 Sed multo magis quæ vidéntur membra córporis infirmióra esse, necessarióra sunt: 1 Co 12 23 et quæ putámus ignobilióra membra esse córporis, his honórem abundantiórem circúmdamus: et quæ inhonésta sunt nostra, abundantiórem honestátem habent. 1 Co 12 24 Honésta autem nostra nullíus egent: sed Deus temperávit corpus, ei cui déerat, abundantiórem tribuéndo honórem, 1 Co 12 25 ut non sit schisma in córpore, sed idípsum pro ínvicem sollícita sint membra. 1 Co 12 26 Et si quid pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra: sive gloriátur unum membrum, congáudent ómnia membra. 1 Co 12 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 1 Co 12 28 Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos, secúndo prophétas, exínde doctóres, deínde virtútes, exínde grátias curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatiónes sermónum. 1 Co 12 29 Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? 1 Co 12 30 numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curatiónum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? 1 Co 12 31 Æmulámini autem charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro. 1 Co 13 1 Si linguis hóminum loquar, et angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens. 1 Co 13 2 Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. 1 Co 13 3 Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest. 1 Co 13 4 Cáritas pátiens est, benígna est. Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, 1 Co 13 5 non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, 1 Co 13 6 non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: 1 Co 13 7 ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. 1 Co 13 8 Cáritas numquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. 1 Co 13 9 Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. 1 Co 13 10 Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est. 1 Co 13 11 Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. 1 Co 13 12 Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum. 1 Co 13 13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: maior autem horum est cáritas. 1 Co 14 1 Sectámini caritátem, æmulámini spirituália: magis autem ut prophetétis. 1 Co 14 2 Qui enim lóquitur lingua, non homínibus lóquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spíritu autem lóquitur mystéria. 1 Co 14 3 Nam qui prophétat, homínibus lóquitur ad ædificatiónem, et exhortatiónem, et consolatiónem. 1 Co 14 4 Qui lóquitur lingua, semetípsum ædíficat: qui autem prophétat, Ecclésiam Dei ædíficat. 1 Co 14 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetáre. Nam maior est qui prophétat, quam qui lóquitur linguis: nisi forte interpretétur ut Ecclésia ædificatiónem accípiat. 1 Co 14 6 Nunc autem, fratres, si vénero ad vos linguis loquens: quid vobis pródero, nisi vobis loquar aut in revelatióne, aut in sciéntia, aut in prophetía, aut in doctrína? 1 Co 14 7 Tamen quæ sine ánima sunt vocem dántia, sive tíbia, sive cíthara: nisi distinctiónem sonítuum déderint, quómodo sciétur id quod cánitur, aut quod citharizátur? 1 Co 14 8 Etenim si incértam vocem det tuba, quis parábit se ad bellum? 1 Co 14 9 Ita et vos per linguam nisi maniféstum sermónem dedéritis: quómodo sciétur id quod dícitur? éritis enim in áëra loquéntes. 1 Co 14 10 Tam multa, ut puta génera linguárum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. 1 Co 14 11 Si ergo nescíero virtútem vocis, ero ei, cui loquor, bárbarus: et qui lóquitur, mihi bárbarus. 1 Co 14 12 Sic et vos, quóniam æmulatóres estis spirítuum, ad ædificatiónem ecclésiæ quǽrite ut abundétis. 1 Co 14 13 Et ídeo qui lóquitur lingua, oret ut interpretétur. 1 Co 14 14 Nam si orem lingua, spíritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 1 Co 14 15 Quid ergo est? Orábo spíritu, orábo et mente: psallam spíritu, psallam et mente. 1 Co 14 16 Céterum si benedíxeris spíritu, qui supplet locum idiótæ, quómodo dicet: Amen, super tuam benedictiónem? quóniam quid dicas, nescit. 1 Co 14 17 Nam tu quidem bene grátias agis, sed alter non ædificátur. 1 Co 14 18 Grátias ago Deo meo, quod ómnium vestrum lingua loquor. 1 Co 14 19 Sed in Ecclésia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et álios ínstruam: quam decem míllia verbórum in lingua. 1 Co 14 20 Fratres, nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte: sénsibus autem perfécti estóte. 1 Co 14 21 In lege scriptum est: Quóniam in áliis linguis et lábiis áliis loquar pópulo huic: et nec sic exáudient me, dicit Dóminus. 1 Co 14 22 Itaque linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus: prophetíæ autem non infidélibus, sed fidélibus. 1 Co 14 23 Si ergo convéniat univérsa Ecclésia in unum, et omnes linguis loquántur, intrent autem idiótæ, aut infidéles: nonne dicent quod insanítis? 1 Co 14 24 Si autem omnes prophétent, intret autem quis infidélis, vel idióta, convíncitur ab ómnibus, diiudicátur ab ómnibus: 1 Co 14 25 occúlta cordis eius manifésta fiunt: et ita cadens in fáciem adorábit Deum, pronúntians quod vere Deus in vobis sit. 1 Co 14 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenítis, unusquísque vestrum psalmum habet, doctrínam habet, apocalýpsim habet, linguam habet, interpretatiónem habet: ómnia ad ædificatiónem fiant. 1 Co 14 27 Sive lingua quis lóquitur, secúndum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretétur. 1 Co 14 28 Si autem non fúerit intérpres, táceat in ecclésia: sibi autem loquátur, et Deo. 1 Co 14 29 Prophétæ autem duo, aut tres dicant, et céteri diiúdicent. 1 Co 14 30 Quod si álii revelátum fúerit sedénti, prior táceat. 1 Co 14 31 Potéstis enim omnes per síngulos prophetáre: ut omnes discant, et omnes exhorténtur: 1 Co 14 32 et spíritus prophetárum prophétis subiécti sunt. 1 Co 14 33 Non enim est dissensiónis Deus, sed pacis: sicut et in ómnibus Ecclésiis sanctórum dóceo. 1 Co 14 34 Mulíeres in ecclésiis táceant, non enim permíttitur eis loqui, sed súbditas esse, sicut et lex dicit. 1 Co 14 35 Si quid autem volunt díscere, domi viros suos intérrogent. Turpe est enim mulíeri loqui in ecclésia. 1 Co 14 36 An a vobis verbum Dei procéssit? aut in vos solos pervénit? 1 Co 14 37 Si quis vidétur prophéta esse, aut spirituális, cognóscat quæ scribo vobis, quia Dómini sunt mandáta. 1 Co 14 38 Si quis autem ignórat, ignorábitur. 1 Co 14 39 Itaque fratres æmulámini prophetáre: et loqui linguis nolíte prohibére. 1 Co 14 40 Omnia autem honéste, et secúndum órdinem fiant. 1 Co 15 1 Notum autem vobis fácio, fratres, Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, 1 Co 15 2 per quod et salvámini: qua ratióne prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis. 1 Co 15 3 Trádidi enim vobis in primis quod et accépi: quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras: 1 Co 15 4 et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras: 1 Co 15 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim: 1 Co 15 6 deínde visus est plus quam quingéntis frátribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt: 1 Co 15 7 deínde visus est Iacóbo, deínde Apóstolis ómnibus: 1 Co 15 8 novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi. 1 Co 15 9 Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei. 1 Co 15 10 Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia eius in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi: non ego autem, sed grátia Dei mecum: 1 Co 15 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicámus, et sic credidístis. 1 Co 15 12 Si autem Christus prædicátur quod resurréxit a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis, quóniam resurréctio mortuórum non est? 1 Co 15 13 Si autem resurréctio mortuórum non est: neque Christus resurréxit. 1 Co 15 14 Si autem Christus non resurréxit, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra: 1 Co 15 15 invenímur autem et falsi testes Dei: quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si mórtui non resúrgunt. 1 Co 15 16 Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit. 1 Co 15 17 Quod si Christus non resurréxit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccátis vestris. 1 Co 15 18 Ergo et qui dormiérunt in Christo, periérunt. 1 Co 15 19 Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus. 1 Co 15 20 Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium, 1 Co 15 21 quóniam quidem per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum. 1 Co 15 22 Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. 1 Co 15 23 Unusquísque autem in suo órdine, primítiæ Christus: deínde ii qui sunt Christi, qui in advéntu eius credidérunt. 1 Co 15 24 Deínde finis: cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum, et potestátem, et virtútem. 1 Co 15 25 Opórtet autem illum regnáre donec ponat omnes inimícos sub pédibus eius. 1 Co 15 26 Novíssima autem inimíca destruétur mors: ómnia enim subiécit pédibus eius. Cum autem dicat: 1 Co 15 27 Omnia subiécta sunt ei, sine dúbio præter eum qui subiécit ei ómnia. 1 Co 15 28 Cum autem subiécta fúerint illi ómnia: tunc et ipse Fílius subiéctus erit ei, qui subiécit sibi ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus. 1 Co 15 29 Alióquin quid fácient qui baptizántur pro mórtuis, si omníno mórtui non resúrgunt? ut quid et baptizántur pro illis? 1 Co 15 30 ut quid et nos periclitámur omni hora? 1 Co 15 31 Quotídie mórior per vestram glóriam, fratres, quam hábeo in Christo Iesu Dómino nostro. 1 Co 15 32 Si secúndum hóminem ad béstias pugnávi Ephesi, quid mihi prodest, si mórtui non resúrgunt? Manducémus, et bibámus, cras enim moriémur. 1 Co 15 33 Nolíte sedúci: corrúmpunt mores bonos collóquia mala. 1 Co 15 34 Evigiláte iusti, et nolíte peccáre: ignorántiam enim Dei quidam habent, ad reveréntiam vobis loquor. 1 Co 15 35 Sed dicet áliquis: Quómodo resúrgunt mórtui? qualíve córpore vénient? 1 Co 15 36 Insípiens, tu quod séminas non vivificátur, nisi prius moriátur: 1 Co 15 37 et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici, aut alicúius ceterórum. 1 Co 15 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuíque séminum próprium corpus. 1 Co 15 39 Non omnis caro, éadem caro: sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium. 1 Co 15 40 Et córpora cæléstia, et córpora terréstria: sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium. 1 Co 15 41 Alia cláritas solis, ália cláritas lunæ, et ália cláritas stellárum. Stella enim a stella differt in claritáte: 1 Co 15 42 sic et resurréctio mortuórum. Seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne. 1 Co 15 43 Seminátur in ignobilitáte, surget in glória: seminátur in infirmitáte, surget in virtúte: 1 Co 15 44 seminátur corpus animále, surget corpus spiritále. Si est corpus animále, est et spiritále, sicut scriptum est: 1 Co 15 45 Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem, novíssimus Adam in spíritum vivificántem. 1 Co 15 46 Sed non prius quod spiritále est, sed quod animále: deínde quod spiritále. 1 Co 15 47 Primus homo de terra, terrénus: secúndus homo de cælo, cæléstis. 1 Co 15 48 Qualis terrénus, tales et terréni: et qualis cæléstis, tales et cæléstes. 1 Co 15 49 Igitur, sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis. 1 Co 15 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt: neque corrúptio incorruptélam possidébit. 1 Co 15 51 Ecce mystérium vobis dico: omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur. 1 Co 15 52 In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur. 1 Co 15 53 Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem. 1 Co 15 54 Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória. 1 Co 15 55 Ubi est mors victória tua? ubi est mors stímulus tuus? 1 Co 15 56 Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex. 1 Co 15 57 Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum. 1 Co 15 58 Itaque fratres mei dilécti, stábiles estóte, et immóbiles: abundántes in ópere Dómini semper, sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino. 1 Co 16 1 De colléctis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinávi Ecclésiis Galátiæ, ita et vos fácite. 1 Co 16 2 Per unam sábbati unusquísque vestrum apud se sepónat, recóndens quod ei bene placúerit: ut non, cum vénero, tunc colléctæ fiant. 1 Co 16 3 Cum autem præsens fúero, quos probavéritis per epístolas, hos mittam perférre grátiam vestram in Ierúsalem. 1 Co 16 4 Quod si dignum fúerit ut et ego eam, mecum ibunt. 1 Co 16 5 Véniam autem ad vos, cum Macedóniam pertransíero: nam Macedóniam pertransíbo. 1 Co 16 6 Apud vos autem fórsitan manébo, vel étiam hiemábo: ut vos me deducátis quocúmque íero. 1 Co 16 7 Nolo enim vos modo in tránsitu vidére, spero enim me aliquántulum témporis manére apud vos, si Dóminus permíserit. 1 Co 16 8 Permanébo autem Ephesi usque ad Pentecósten. 1 Co 16 9 Ostium enim mihi apértum est magnum, et évidens: et adversárii multi. 1 Co 16 10 Si autem vénerit Timótheus, vidéte ut sine timóre sit apud vos: opus enim Dómini operátur, sicut et ego. 1 Co 16 11 Ne quis ergo illum spernat: dedúcite autem illum in pace, ut véniat ad me: exspécto enim illum cum frátribus. 1 Co 16 12 De Apóllo autem fratre vobis notum fácio, quóniam multum rogávi eum ut veníret ad vos cum frátribus: et útique non fuit volúntas ut nunc veníret: véniet autem, cum ei vácuum fúerit. 1 Co 16 13 Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini. 1 Co 16 14 Omnia vestra in caritáte fiant. 1 Co 16 15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam sunt primítiæ Acháiæ, et in ministérium sanctórum ordinavérunt seípsos: 1 Co 16 16 ut et vos súbditi sitis eiúsmodi, et omni cooperánti, et laboránti. 1 Co 16 17 Gáudeo autem in præséntia Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam id, quod vobis déerat, ipsi supplevérunt: 1 Co 16 18 refecérunt enim et meum spíritum, et vestrum. Cognóscite ergo qui huiúsmodi sunt. 1 Co 16 19 Salútant vos Ecclésiæ Asiæ. Salútant vos in Dómino multum, Aquila et Priscílla cum doméstica sua ecclésia: apud quos et hóspitor. 1 Co 16 20 Salútant vos omnes fratres. Salutáte ínvicem in ósculo sancto. 1 Co 16 21 Salutátio, mea manu Pauli. 1 Co 16 22 Si quis non amat Dóminum nostrum Iesum Christum, sit anáthema, Maran Atha. 1 Co 16 23 Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum. 1 Co 16 24 Cáritas mea cum ómnibus vobis in Christo Iesu. Amen. 2 Co 1 1 Paulus, Apóstolus Iesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater, Ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi cum ómnibus sanctis, qui sunt in univérsa Acháia. 2 Co 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. 2 Co 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, 2 Co 1 4 qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. 2 Co 1 5 Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. 2 Co 1 6 Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúmdem passiónum, quas et nos pátimur: 2 Co 1 7 ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis. 2 Co 1 8 Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra, quæ facta est in Asia, quóniam supra modum graváti sumus supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere. 2 Co 1 9 Sed ipsi in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos: 2 Co 1 10 qui de tantis perículis nos erípuit, et éruit: in quem sperámus quóniam et adhuc erípiet, 2 Co 1 11 adiuvántibus et vobis in oratióne pro nobis: ut ex multórum persónis, eius quæ in nobis est donatiónis, per multos grátiæ agántur pro nobis. 2 Co 1 12 Nam glória nostra hæc est: testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte cordis et sinceritáte Dei, et non in sapiéntia carnáli, sed in grátia Dei, conversáti sumus in hoc mundo: abundántius autem ad vos. 2 Co 1 13 Non enim ália scríbimus vobis, quam quæ legístis, et cognovístis. Spero autem quod usque in finem cognoscétis, 2 Co 1 14 sicut et cognovístis nos ex parte, quod glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Iesu Christi. 2 Co 1 15 Et hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis: 2 Co 1 16 et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos, et a vobis dedúci in Iudǽam. 2 Co 1 17 Cum ergo hoc voluíssem, numquid levitáte usus sum? aut quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me Est et Non? 2 Co 1 18 Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. 2 Co 1 19 Dei enim Fílius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me, et Silvánum, et Timótheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. 2 Co 1 20 Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo Est: ídeo et per ipsum Amen Deo ad glóriam nostram. 2 Co 1 21 Qui autem confírmat nos vobíscum in Christo, et qui unxit nos Deus: 2 Co 1 22 qui et signávit nos, et dedit pignus Spíritus in córdibus nostris. 2 Co 1 23 Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corínthum: non quia dominámur fídei vestræ, sed adiutóres sumus gáudii vestri: nam fide statis. 2 Co 2 1 Státui autem hoc ipsum apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos. 2 Co 2 2 Si enim ego contrísto vos: et quis est, qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me? 2 Co 2 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum vénero, tristítiam super tristítiam hábeam, de quibus oportúerat me gaudére: confídens in ómnibus vobis, quia meum gáudium, ómnium vestrum est. 2 Co 2 4 Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrymas: non ut contristémini, sed ut sciátis, quam caritátem hábeam abundántius in vobis. 2 Co 2 5 Si quis autem contristávit, non me contristávit: sed ex parte, ut non ónerem omnes vos. 2 Co 2 6 Súfficit illi, qui eiúsmodi est, obiurgátio hæc, quæ fit a plúribus: 2 Co 2 7 ita ut e contrário magis donétis, et consolémini, ne forte abundantióri tristítia absorbeátur qui eiúsmodi est. 2 Co 2 8 Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem. 2 Co 2 9 Ideo enim et scripsi, ut cognóscam experiméntum vestrum, an in ómnibus obediéntes sitis. 2 Co 2 10 Cui autem áliquid donástis, et ego: nam et ego quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi, 2 Co 2 11 ut non circumveniámur a Sátana: non enim ignorámus cogitatiónes eius. 2 Co 2 12 Cum veníssem autem Tróadem propter Evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino, 2 Co 2 13 non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis, proféctus sum in Macedóniam. 2 Co 2 14 Deo autem grátias, qui semper triúmphat nos in Christo Iesu, et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco: 2 Co 2 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui péreunt: 2 Co 2 16 áliis quidem odor mortis in mortem: áliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idóneus? 2 Co 2 17 non enim sumus sicut plúrimi, adulterántes verbum Dei, sed ex sinceritáte, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo lóquimur. 2 Co 3 1 Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? aut numquid egémus (sicut quidam) commendatítiis epístolis ad vos, aut ex vobis? 2 Co 3 2 Epístola nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur, et légitur ab ómnibus homínibus: 2 Co 3 3 manifestáti quod epístola estis Christi, ministráta a nobis, et scripta non atraménto, sed Spíritu Dei vivi: non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus. 2 Co 3 4 Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum: 2 Co 3 5 non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: 2 Co 3 6 qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed Spíritu: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat. 2 Co 3 7 Quod si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur: 2 Co 3 8 quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? 2 Co 3 9 Nam si ministrátio damnatiónis glória est: multo magis abúndat ministérium iustítiæ in glória. 2 Co 3 10 Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam. 2 Co 3 11 Si enim quod evacuátur, per glóriam est: multo magis quod manet, in glória est. 2 Co 3 12 Habéntes ígitur talem spem, multa fidúcia útimur: 2 Co 3 13 et non sicut Móyses ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israël in fáciem eius, quod evacuátur, 2 Co 3 14 sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem, idípsum velámen in lectióne véteris testaménti manet non revelátum (quóniam in Christo evacuátur), 2 Co 3 15 sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen pósitum est super cor eórum. 2 Co 3 16 Cum autem convérsus fúerit ad Dóminum, auferétur velámen. 2 Co 3 17 Dóminus autem Spíritus est: ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. 2 Co 3 18 Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eámdem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu. 2 Co 4 1 Ideo habéntes administratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, 2 Co 4 2 sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo. 2 Co 4 3 Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum, in iis, qui péreunt, est opértum: 2 Co 4 4 in quibus Deus huius sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. 2 Co 4 5 Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Iesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Iesum: 2 Co 4 6 quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Iesu. 2 Co 4 7 Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. 2 Co 4 8 In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur: 2 Co 4 9 persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: deícimur, sed non perímus: 2 Co 4 10 semper mortificatiónem Iesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Iesu manifestétur in corpóribus nostris. 2 Co 4 11 Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum: ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli. 2 Co 4 12 Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis. 2 Co 4 13 Habéntes autem eúmdem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur: 2 Co 4 14 sciéntes quóniam qui suscitávit Iesum, et nos cum Iesu suscitábit, et constítuet vobíscum. 2 Co 4 15 Omnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actióne, abúndet in glóriam Dei. 2 Co 4 16 Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. 2 Co 4 17 Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis, 2 Co 4 18 non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt. 2 Co 5 1 Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra huius habitatiónis dissolvátur, quod ædificatiónem ex Deo habémus, domum non manufáctam, ætérnam in cælis. 2 Co 5 2 Nam et in hoc ingemíscimus, habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes: 2 Co 5 3 si tamen vestíti, non nudi inveniámur. 2 Co 5 4 Nam et qui sumus in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti: eo quod nólumus exspoliári, sed supervestíri, ut absorbeátur quod mortále est, a vita. 2 Co 5 5 Qui autem éfficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spíritus. 2 Co 5 6 Audéntes ígitur semper, sciéntes quóniam dum sumus in córpore, peregrinámur a Dómino 2 Co 5 7 (per fidem enim ambulámus, et non per spéciem): 2 Co 5 8 audémus autem, et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore, et præséntes esse ad Dóminum. 2 Co 5 9 Et ídeo conténdimus, sive abséntes, sive præséntes, placére illi. 2 Co 5 10 Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque própria córporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. 2 Co 5 11 Sciéntes ergo timórem Dómini, homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus. Spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. 2 Co 5 12 Non íterum commendámus nos vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis: ut habeátis ad eos qui in fácie gloriántur, et non in corde. 2 Co 5 13 Sive enim mente excédimus, Deo: sive sóbrii sumus, vobis. 2 Co 5 14 Cáritas enim Christi urget nos: æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt: 2 Co 5 15 et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. 2 Co 5 16 Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc iam non nóvimus. 2 Co 5 17 Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova. 2 Co 5 18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliávit sibi per Christum: et dedit nobis ministérium reconciliatiónis, 2 Co 5 19 quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. 2 Co 5 20 Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tamquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. 2 Co 5 21 Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur iustítia Dei in ipso. 2 Co 6 1 Adiuvántes autem exhortámur ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. 2 Co 6 2 Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis. 2 Co 6 3 Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum: 2 Co 6 4 sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, 2 Co 6 5 in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, 2 Co 6 6 in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, 2 Co 6 7 in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma iustítiæ a dextris et a sinístris, 2 Co 6 8 per glóriam, et ignobilitátem, per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces, sicut qui ignóti, et cógniti: 2 Co 6 9 quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti: 2 Co 6 10 quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes. 2 Co 6 11 Os nostrum patet ad vos, o Corínthii: cor nostrum dilatátum est. 2 Co 6 12 Non angustiámini in nobis: angustiámini autem in viscéribus vestris: 2 Co 6 13 eámdem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico: dilatámini et vos. 2 Co 6 14 Nolíte iugum dúcere cum infidélibus. Quæ enim participátio iustítiæ cum iniquitáte? aut quæ socíetas luci ad ténebras? 2 Co 6 15 quæ autem convéntio Christi ad Bélial? aut quæ pars fidéli cum infidéli? 2 Co 6 16 qui autem consénsus templo Dei cum idólis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quóniam inhabitábo in illis, et inambulábo inter eos, et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. 2 Co 6 17 Propter quod exíte de médio eórum, et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis: 2 Co 6 18 et ego recípiam vos: et ero vobis in patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens. 2 Co 7 1 Has ergo habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei. 2 Co 7 2 Cápite nos. Néminem lǽsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus. 2 Co 7 3 Non ad condemnatiónem vestram dico: prædíximus enim quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et ad convivéndum. 2 Co 7 4 Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis: replétus sum consolatióne: superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. 2 Co 7 5 Nam et cum venissémus in Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi sumus: foris pugnæ, intus timóres. 2 Co 7 6 Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi. 2 Co 7 7 Non solum autem in advéntu eius, sed étiam in consolatióne, qua consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem. 2 Co 7 8 Quóniam etsi contristávi vos in epístola, non me pœ́nitet: etsi pœnitéret, videns quod epístola illa (etsi ad horam) vos contristávit, 2 Co 7 9 nunc gáudeo: non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pœniténtiam. Contristáti enim estis ad Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis. 2 Co 7 10 Quæ enim secúndum Deum tristítia est, pœniténtiam in salútem stábilem operátur: sǽculi autem tristítia mortem operátur. 2 Co 7 11 Ecce enim hoc ipsum, secúndum Deum contristári vos, quantam in vobis operátur sollicitúdinem: sed defensiónem, sed indignatiónem, sed timórem, sed desidérium, sed æmulatiónem, sed vindíctam: in ómnibus exhibuístis vos incontaminátos esse negótio. 2 Co 7 12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit iniúriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestándam sollicitúdinem nostram, quam habémus pro vobis 2 Co 7 13 coram Deo: ídeo consoláti sumus. In consolatióne autem nostra, abundántius magis gavísi sumus super gáudio Titi, quia reféctus est spíritus eius ab ómnibus vobis: 2 Co 7 14 et si quid apud illum de vobis gloriátus sum, non sum confúsus: sed sicut ómnia vobis in veritáte locúti sumus, ita et gloriátio nostra, quæ fuit ad Titum, véritas facta est, 2 Co 7 15 et víscera eius abundántius in vobis sunt, reminiscéntis ómnium vestrum obediéntiam: quómodo cum timóre et tremóre excepístis illum. 2 Co 7 16 Gáudeo quod in ómnibus confído in vobis. 2 Co 8 1 Notam autem fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in Ecclésiis Macedóniæ: 2 Co 8 2 quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum fuit, et altíssima paupértas eórum abundávit in divítias simplicitátis eórum: 2 Co 8 3 quia secúndum virtútem testimónium illis reddo, et supra virtútem voluntárii fuérunt, 2 Co 8 4 cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam, et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos. 2 Co 8 5 Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei, 2 Co 8 6 ita ut rogarémus Titum, ut quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vobis étiam grátiam istam. 2 Co 8 7 Sed sicut in ómnibus abundátis fide, et sermóne, et sciéntia, et omni sollicitúdine, ínsuper et caritáte vestra in nos, ut et in hac grátia abundétis. 2 Co 8 8 Non quasi ímperans dico: sed per aliórum sollicitúdinem, étiam vestræ caritátis ingénium bonum cómprobans. 2 Co 8 9 Scitis enim grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis. 2 Co 8 10 Et consílium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cœpístis ab anno prióre: 2 Co 8 11 nunc vero et facto perfícite: ut quemádmodum promptus est ánimus voluntátis, ita sit et perficiéndi ex eo quod habétis. 2 Co 8 12 Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum id quod non habet. 2 Co 8 13 Non enim ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio, sed ex æqualitáte. 2 Co 8 14 In præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat: ut et illórum abundántia vestræ inópiæ sit suppleméntum, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est: 2 Co 8 15 Qui multum, non abundávit: et qui módicum, non minorávit. 2 Co 8 16 Grátias autem Deo, qui dedit eámdem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, 2 Co 8 17 quóniam exhortatiónem quidem suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos. 2 Co 8 18 Mísimus étiam cum illo fratrem, cuius laus est in Evangélio per omnes Ecclésias: 2 Co 8 19 non solum autem, sed et ordinátus est ab Ecclésiis comes peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam, et destinátam voluntátem nostram: 2 Co 8 20 devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis. 2 Co 8 21 Providémus enim bona non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus. 2 Co 8 22 Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos, 2 Co 8 23 sive pro Tito, qui est sócius meus, et in vos adiútor, sive fratres nostri, Apóstoli Ecclesiárum, glória Christi. 2 Co 8 24 Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos osténdite in fáciem Ecclesiárum. 2 Co 9 1 Nam de ministério, quod fit in sanctos ex abundánti est mihi scríbere vobis. 2 Co 9 2 Scio enim promptum ánimum vestrum: pro quo de vobis glórior apud Macédones. Quóniam et Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos. 2 Co 9 3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut (quemádmodum dixi) paráti sitis: 2 Co 9 4 ne cum vénerint Macédones mecum, et invénerint vos imparátos, erubescámus nos (ut non dicámus vos) in hac substántia. 2 Co 9 5 Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos, et prǽparent repromíssam benedictiónem hanc parátam esse sic, quasi benedictiónem, non tamquam avarítiam. 2 Co 9 6 Hoc autem dico: qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. 2 Co 9 7 Unusquísque, prout destinávit in corde suo, non ex tristítia, aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus. 2 Co 9 8 Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis: ut in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, 2 Co 9 9 sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. 2 Co 9 10 Qui autem adminístrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum iustítiæ vestræ: 2 Co 9 11 ut in ómnibus locupletáti abundétis in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo. 2 Co 9 12 Quóniam ministérium huius offícii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes in Dómino, 2 Co 9 13 per probatiónem ministérii huius, glorificántes Deum in obediéntia confessiónis vestræ, in Evangélium Christi, et simplicitáte communicatiónis in illos, et in omnes, 2 Co 9 14 et in ipsórum obsecratióne pro vobis, desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis. 2 Co 9 15 Grátias Deo super inenarrábili dono eius. 2 Co 10 1 Ipse autem ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis sum inter vos, absens autem confído in vos. 2 Co 10 2 Rogo autem vos ne præsens áudeam per eam confidéntiam, qua exístimor audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. 2 Co 10 3 In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus. 2 Co 10 4 Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt, sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum, consília destruéntes, 2 Co 10 5 et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, 2 Co 10 6 et in promptu habéntes ulcísci omnem inobediéntiam, cum impléta fúerit vestra obediéntia. 2 Co 10 7 Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 2 Co 10 8 Nam etsi ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit nobis Dóminus in ædificatiónem, et non in destructiónem vestram, non erubéscam. 2 Co 10 9 Ut autem non exístimer tamquam terrére vos per epístolas: 2 Co 10 10 quóniam quidem epístolæ, ínquiunt, graves sunt et fortes: præséntia autem córporis infírma, et sermo contemptíbilis: 2 Co 10 11 hoc cógitet qui eiúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístolas abséntes, tales et præséntes in facto. 2 Co 10 12 Non enim audémus insérere, aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant: sed ipsi in nobis nosmetípsos metiéntes, et comparántes nosmetípsos nobis. 2 Co 10 13 Nos autem non in imménsum gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, qua mensus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos. 2 Co 10 14 Non enim quasi non pertingéntes ad vos, superexténdimus nos: usque ad vos enim pervénimus in Evangélio Christi. 2 Co 10 15 Non in imménsum gloriántes in aliénis labóribus: spem autem habéntes crescéntis fídei vestræ, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam, 2 Co 10 16 étiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizáre, non in aliéna régula in iis quæ præparáta sunt gloriári. 2 Co 10 17 Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur. 2 Co 10 18 Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat. 2 Co 11 1 Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáre me: 2 Co 11 2 ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro, vírginem castam exhibére Christo. 2 Co 11 3 Tímeo autem ne sicut serpens Hevam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri, et éxcidant a simplicitáte, quæ est in Christo. 2 Co 11 4 Nam si is qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium spíritum accípitis, quem non accepístis: aut áliud Evangélium, quod non recepístis: recte paterémini. 2 Co 11 5 Exístimo enim nihil me minus fecísse a magnis Apóstolis. 2 Co 11 6 Nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in ómnibus autem manifestáti sumus vobis. 2 Co 11 7 Aut numquid peccátum feci, meípsum humílians, ut vos exaltémini? quóniam gratis Evangélium Dei evangelizávi vobis? 2 Co 11 8 Alias Ecclésias exspoliávi, accípiens stipéndium ad ministérium vestrum. 2 Co 11 9 Et cum essem apud vos, et egérem, nulli onerósus fui: nam quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia: et in ómnibus sine ónere me vobis servávi, et servábo. 2 Co 11 10 Est véritas Christi in me, quóniam hæc gloriátio non infringétur in me in regiónibus Acháiæ. 2 Co 11 11 Quare? quia non díligo vos? Deus scit. 2 Co 11 12 Quod autem fácio, et fáciam: ut ámputem occasiónem eórum qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur, inveniántur sicut et nos. 2 Co 11 13 Nam eiúsmodi pseudoapóstoli sunt operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi. 2 Co 11 14 Et non mirum: ipse enim Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis. 2 Co 11 15 Non est ergo magnum, si minístri eius transfiguréntur velut minístri iustítiæ: quorum finis erit secúndum ópera ipsórum. 2 Co 11 16 Iterum dico (ne quis me putet insipiéntem esse, alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier), 2 Co 11 17 quod loquor, non loquor secúndum Deum, sed quasi in insipiéntia, in hac substántia glóriæ. 2 Co 11 18 Quóniam multi gloriántur secúndum carnem: et ego gloriábor. 2 Co 11 19 Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes. 2 Co 11 20 Sustinétis enim si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit. 2 Co 11 21 Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus in hac parte. In quo quis audet (in insipiéntia dico) áudeo et ego: 2 Co 11 22 Hebrǽi sunt, et ego: Israëlítæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego. 2 Co 11 23 Minístri Christi sunt (ut minus sápiens dico), plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter. 2 Co 11 24 A Iudǽis quínquies, quadragénas, una minus, accépi. 2 Co 11 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum: ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui, 2 Co 11 26 in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus: 2 Co 11 27 in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in ieiúniis multis, in frígore et nuditáte, 2 Co 11 28 præter illa quæ extrínsecus sunt, instántia mea quotidiána, sollicitúdo ómnium Ecclesiárum. 2 Co 11 29 Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror? 2 Co 11 30 Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. 2 Co 11 31 Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui est benedíctus in sǽcula, scit quod non méntior. 2 Co 11 32 Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum ut me comprehénderet: 2 Co 11 33 et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic effúgi manus eius. 2 Co 12 1 Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem), véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. 2 Co 12 2 Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim, sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit, raptum huiúsmodi usque ad tértium cælum. 2 Co 12 3 Et scio huiúsmodi hóminem sive in córpore, sive extra corpus néscio, Deus scit: 2 Co 12 4 quóniam raptus est in paradísum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. 2 Co 12 5 Pro huiúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. 2 Co 12 6 Nam etsi volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id quod videt in me, aut áliquid audit ex me. 2 Co 12 7 Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus Sátanæ, qui me colaphízet. 2 Co 12 8 Propter quod ter Dóminum rogávi ut discéderet a me: 2 Co 12 9 et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. 2 Co 12 10 Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus meis, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus, in angústiis pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum. 2 Co 12 11 Factus sum insípiens, vos me coëgístis. Ego enim a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apóstoli: tamétsi nihil sum: 2 Co 12 12 signa tamen apostolátus mei facta sunt super vos in omni patiéntia, in signis, et prodígiis, et virtútibus. 2 Co 12 13 Quid est enim, quod minus habuístis præ céteris Ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? donáte mihi hanc iniúriam. 2 Co 12 14 Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. 2 Co 12 15 Ego autem libentíssime impéndam, et super impéndar ipse pro animábus vestris: licet plus vos díligens, minus díligar. 2 Co 12 16 Sed esto: ego vos non gravávi: sed cum essem astútus, dolo vos cepi. 2 Co 12 17 Numquid per áliquem eórum, quos misi ad vos, circumvéni vos? 2 Co 12 18 Rogávi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvénit? nonne eódem spíritu ambulávimus? nonne iísdem vestígiis? 2 Co 12 19 Olim putátis quod excusémus nos apud vos? coram Deo in Christo lóquimur: ómnia autem, caríssimi, propter ædificatiónem vestram. 2 Co 12 20 Tímeo enim ne forte cum vénero, non quales volo, invéniam vos: et ego invéniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint inter vos: 2 Co 12 21 ne íterum cum vénero, humíliet me Deus apud vos, et lúgeam multos ex iis qui ante peccavérunt, et non egérunt pœniténtiam super immundítia, et fornicatióne, et impudicítia, quam gessérunt. 2 Co 13 1 Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. 2 Co 13 2 Prædíxi, et prædíco, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam. 2 Co 13 3 An experiméntum quǽritis eius, qui in me lóquitur Christus, qui in vobis non infirmátur, sed potens est in vobis? 2 Co 13 4 Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte: sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo: sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vobis. 2 Co 13 5 Vosmetípsos tentáte si estis in fide: ipsi vos probáte. An non cognóscitis vosmetípsos quia Christus Iesus in vobis est? nisi forte réprobi estis. 2 Co 13 6 Spero autem quod cognoscétis, quia nos non sumus réprobi. 2 Co 13 7 Orámus autem Deum ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti appareámus, sed ut vos quod bonum est faciátis: nos autem ut réprobi simus. 2 Co 13 8 Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte. 2 Co 13 9 Gaudémus enim, quóniam nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis. Hoc et orámus, vestram consummatiónem. 2 Co 13 10 Ideo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi in ædificatiónem, et non in destructiónem. 2 Co 13 11 De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte, et Deus pacis et dilectiónis erit vobíscum. 2 Co 13 12 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes sancti. 2 Co 13 13 Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Amen. Ga 1 1 Paulus, Apóstolus non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis: Ga 1 2 et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclésiis Galátiæ. Ga 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre, et Dómino nostro Iesu Christo, Ga 1 4 qui dedit semetípsum pro peccátis nostris, ut eríperet nos de præsénti sǽculo nequam, secúndum voluntátem Dei et Patris nostri, Ga 1 5 cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen. Ga 1 6 Miror quod sic tam cito transferímini ab eo qui vos vocávit in grátiam Christi in áliud Evangélium: Ga 1 7 quod non est áliud, nisi sunt áliqui qui vos contúrbant, et volunt convértere Evangélium Christi. Ga 1 8 Sed licet nos aut ángelus de cælo evangelízet vobis prætérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit. Ga 1 9 Sicut prædíximus, et nunc íterum dico: si quis vobis evangelizáverit præter id quod accepístis, anáthema sit. Ga 1 10 Modo enim homínibus suádeo, an Deo? an quæro homínibus placére? si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem. Ga 1 11 Notum enim vobis fácio, fratres, Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: Ga 1 12 neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Iesu Christi. Ga 1 13 Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Iudaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, Ga 1 14 et proficiébam in Iudaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exístens paternárum meárum traditiónum. Ga 1 15 Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, Ga 1 16 ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, Ga 1 17 neque veni Ierosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam, et íterum revérsus sum Damáscum: Ga 1 18 deínde post annos tres veni Ierosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: Ga 1 19 álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Iacóbum fratrem Dómini. Ga 1 20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior. Ga 1 21 Deínde veni in partes Sýriæ, et Cilíciæ. Ga 1 22 Eram autem ignótus fácie Ecclésiis Iudǽæ, quæ erant in Christo: Ga 1 23 tantum autem audítum habébant quóniam qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat: Ga 1 24 et in me clarificábant Deum. Ga 2 1 Deínde post annos quatuórdecim, íterum ascéndi Ierosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito. Ga 2 2 Ascéndi autem secúndum revelatiónem: et cóntuli cum illis Evangélium, quod prǽdico in géntibus, seórsum autem iis qui videbántur áliquid esse: ne forte in vácuum cúrrerem, aut cucurríssem. Ga 2 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentílis, compúlsus est circumcídi: Ga 2 4 sed propter subintrodúctos falsos fratres, qui subintroiérunt exploráre libertátem nostram, quam habémus in Christo Iesu, ut nos in servitútem redígerent. Ga 2 5 Quibus neque ad horam céssimus subiectióne, ut véritas Evangélii permáneat apud vos: Ga 2 6 ab iis autem, qui videbántur esse áliquid (quales aliquándo fúerint, nihil mea ínterest: Deus persónam hóminis non áccipit): mihi enim qui videbántur esse áliquid, nihil contulérunt. Ga 2 7 Sed e contra cum vidíssent quod créditum est mihi Evangélium præpútii, sicut et Petro circumcisiónis Ga 2 8 (qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes): Ga 2 9 et cum cognovíssent grátiam, quæ data est mihi, Iacóbus, et Cephas, et Ioánnes, qui videbántur colúmnæ esse, dextras dedérunt mihi, et Bárnabæ societátis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem: Ga 2 10 tantum ut páuperum mémores essémus, quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere. Ga 2 11 Cum autem venísset Cephas Antiochíam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat. Ga 2 12 Prius enim quam venírent quidam a Iacóbo, cum géntibus edébat: cum autem veníssent, subtrahébat, et segregábat se, timens eos qui ex circumcisióne erant. Ga 2 13 Et simulatióni eius consensérunt céteri Iudǽi, ita ut et Bárnabas ducerétur ab eis in illam simulatiónem. Ga 2 14 Sed cum vidíssem quod non recte ambulárent ad veritátem Evangélii, dixi Cephæ coram ómnibus: Si tu, cum Iudǽus sis, gentíliter vivis, et non Iudáice: quómodo gentes cogis Iudaizáre? Ga 2 15 Nos natúra Iudǽi, et non ex géntibus peccatóres. Ga 2 16 Sciéntes autem quod non iustificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Iesu Christi: et nos in Christo Iesu crédimus, ut iustificémur ex fide Christi, et non ex opéribus legis: propter quod ex opéribus legis non iustificábitur omnis caro. Ga 2 17 Quod si quæréntes iustificári in Christo, invénti sumus et ipsi peccatóres, numquid Christus peccáti miníster est? Absit. Ga 2 18 Si enim quæ destrúxi, íterum hæc ædífico: prævaricatórem me constítuo. Ga 2 19 Ego enim per legem, legi mórtuus sum, ut Deo vivam: Christo confíxus sum cruci. Ga 2 20 Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me. Ga 2 21 Non abício grátiam Dei. Si enim per legem iustítia, ergo gratis Christus mórtuus est. Ga 3 1 O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit non obedíre veritáti, ante quorum óculos Iesus Christus præscríptus est, in vobis crucifíxus? Ga 3 2 Hoc solum a vobis volo díscere: ex opéribus legis Spíritum accepístis, an ex audítu fídei? Ga 3 3 sic stulti estis, ut cum spíritu cœpéritis, nunc carne consummémini? Ga 3 4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. Ga 3 5 Qui ergo tríbuit vobis Spíritum, et operátur virtútes in vobis: ex opéribus legis, an ex audítu fídei? Ga 3 6 Sicut scriptum est: Abraham crédidit Deo, et reputátum est illi ad iustítiam: Ga 3 7 cognóscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt fílii Abrahæ. Ga 3 8 Próvidens autem Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ: Quia benedicéntur in te omnes gentes. Ga 3 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicéntur cum fidéli Abraham. Ga 3 10 Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt. Scriptum est enim: Maledíctus omnis qui non permánserit in ómnibus quæ scripta sunt in libro legis ut fáciat ea. Ga 3 11 Quóniam autem in lege nemo iustificátur apud Deum, maniféstum est: quia iustus ex fide vivit. Ga 3 12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fécerit ea, vivet in illis. Ga 3 13 Christus nos redémit de maledícto legis, factus pro nobis maledíctum: quia scriptum est: Maledíctus omnis qui pendet in ligno: Ga 3 14 ut in géntibus benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Iesu, ut pollicitatiónem Spíritus accipiámus per fidem. Ga 3 15 Fratres (secúndum hóminem dico) tamen hóminis confirmátum testaméntum nemo spernit, aut superórdinat. Ga 3 16 Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini eius. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Ga 3 17 Hoc autem dico, testaméntum confirmátum a Deo: quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem. Ga 3 18 Nam si ex lege heréditas, iam non ex promissióne. Abrahæ autem per repromissiónem donávit Deus. Ga 3 19 Quid ígitur lex? Propter transgressiónes pósita est donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per ángelos in manu mediatóris. Ga 3 20 Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est. Ga 3 21 Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset iustítia. Ga 3 22 Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Iesu Christi darétur credéntibus. Ga 3 23 Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat. Ga 3 24 Itaque lex pædagógus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificémur. Ga 3 25 At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo. Ga 3 26 Omnes enim fílii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Iesu. Ga 3 27 Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis. Ga 3 28 Non est Iudǽus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est másculus, neque fémina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Ga 3 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secúndum promissiónem herédes. Ga 4 1 Dico autem: quanto témpore hæres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: Ga 4 2 sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre: Ga 4 3 ita et nos cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. Ga 4 4 At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum factum ex mulíere, factum sub lege, Ga 4 5 ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Ga 4 6 Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater. Ga 4 7 Itaque iam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et hæres per Deum. Ga 4 8 Sed tunc quidem ignorántes Deum, iis, qui natúra non sunt dii, serviebátis. Ga 4 9 Nunc autem cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a Deo: quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus dénuo servíre vultis? Ga 4 10 Dies observátis, et menses, et témpora, et annos. Ga 4 11 Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis. Ga 4 12 Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis. Ga 4 13 Scitis autem quia per infirmitátem carnis evangelizávi vobis iamprídem: et tentatiónem vestram in carne mea Ga 4 14 non sprevístis, neque respuístis: sed sicut ángelum Dei excepístis me, sicut Christum Iesum. Ga 4 15 Ubi est ergo beatitúdo vestra? testimónium enim perhíbeo vobis, quia, si fíeri posset, óculos vestros eruissétis, et dedissétis mihi. Ga 4 16 Ergo inimícus vobis factus sum, verum dicens vobis? Ga 4 17 Æmulántur vos non bene: sed exclúdere vos volunt, ut illos æmulémini. Ga 4 18 Bonum autem æmulámini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. Ga 4 19 Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis: Ga 4 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutáre vocem meam: quóniam confúndor in vobis. Ga 4 21 Dícite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legístis? Ga 4 22 Scriptum est enim: Quóniam Abraham duos fílios hábuit: unum de ancílla, et unum de líbera. Ga 4 23 Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est: qui autem de líbera, per repromissiónem: Ga 4 24 quæ sunt per allegoríam dicta. Hæc enim sunt duo testaménta. Unum quidem in monte Sina, in servitútem génerans, quæ est Agar: Ga 4 25 Sina enim mons est in Arábia, qui coniúnctus est ei quæ nunc est Ierúsalem, et servit cum fíliis suis. Ga 4 26 Illa autem, quæ sursum est Ierúsalem, líbera est, quæ est mater nostra. Ga 4 27 Scriptum est enim: Lætáre, stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis: quia multi fílii desértæ, magis quam eius quæ habet virum. Ga 4 28 Nos autem, fratres, secúndum Isaac promissiónis fílii sumus. Ga 4 29 Sed quómodo tunc is, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum qui secúndum spíritum: ita et nunc. Ga 4 30 Sed quid dicit Scriptúra? Eice ancíllam, et fílium eius: non enim hæres erit fílius ancíllæ cum fílio líberæ. Ga 4 31 Itaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii, sed líberæ: qua libertáte Christus nos liberávit. Ga 5 1 State, et nolíte íterum iugo servitútis continéri. Ga 5 2 Ecce ego Paulus dico vobis: quóniam si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. Ga 5 3 Testíficor autem rursus omni hómini circumcidénti se, quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ. Ga 5 4 Evacuáti estis a Christo, qui in lege iustificámini: a grátia excidístis. Ga 5 5 Nos enim spíritu ex fide, spem iustítiæ exspectámus. Ga 5 6 Nam in Christo Iesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium: sed fides, quæ per caritátem operátur. Ga 5 7 Currebátis bene: quis vos impedívit veritáti non obedíre? Ga 5 8 persuásio hæc non est ex eo, qui vocat vos. Ga 5 9 Módicum ferméntum totam massam corrúmpit. Ga 5 10 Ego confído in vobis in Dómino, quod nihil áliud sapiétis: qui autem contúrbat vos, portábit iudícium, quicúmque est ille. Ga 5 11 Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico: quid adhuc persecutiónem pátior? ergo evacuátum est scándalum crucis. Ga 5 12 Utinam et abscindántur qui vos contúrbant. Ga 5 13 Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres: tantum ne libertátem in occasiónem detis carnis, sed per caritátem Spíritus servíte ínvicem. Ga 5 14 Omnis enim lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Ga 5 15 Quod si ínvicem mordétis, et coméditis: vidéte ne ab ínvicem consumámini. Ga 5 16 Dico autem: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Ga 5 17 Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. Ga 5 18 Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege. Ga 5 19 Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria, Ga 5 20 idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, Ga 5 21 invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi: quóniam qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. Ga 5 22 Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, Ga 5 23 mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus huiúsmodi non est lex. Ga 5 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. Ga 5 25 Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus. Ga 5 26 Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Ga 6 1 Fratres, etsi præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, huiúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris. Ga 6 2 Alter altérius ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi. Ga 6 3 Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Ga 6 4 Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. Ga 6 5 Unusquísque enim onus suum portábit. Ga 6 6 Commúnicet autem is qui catechizátur verbo, ei qui se catechízat, in ómnibus bonis. Ga 6 7 Nolíte erráre: Deus non irridétur. Ga 6 8 Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Ga 6 9 Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus non deficiéntes. Ga 6 10 Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei. Ga 6 11 Vidéte quálibus lítteris scripsi vobis mea manu. Ga 6 12 Quicúmque enim volunt placére in carne, hi cogunt vos circumcídi, tantum ut crucis Christi persecutiónem non patiántur. Ga 6 13 Neque enim qui circumcidúntur, legem custódiunt: sed volunt vos circumcídi, ut in carne vestra gloriéntur. Ga 6 14 Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Ga 6 15 In Christo enim Iesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium, sed nova creatúra. Ga 6 16 Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos, et misericórdia, et super Israël Dei. Ga 6 17 De cétero, nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Iesu in córpore meo porto. Ga 6 18 Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen. Ep 1 1 Paulus Apóstolus Iesu Christi per voluntátem Dei, ómnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidélibus in Christo Iesu. Ep 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. Ep 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo, Ep 1 4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte. Ep 1 5 Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ, Ep 1 6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo. Ep 1 7 In quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ eius, Ep 1 8 quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia: Ep 1 9 ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum eius, quod propósuit in eo, Ep 1 10 in dispensatióne plenitúdinis témporum, instauráre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso: Ep 1 11 in quo étiam et nos sorte vocáti sumus prædestináti secúndum propósitum eius qui operátur ómnia secúndum consílium voluntátis suæ: Ep 1 12 ut simus in laudem glóriæ eius nos, qui ante sperávimus in Christo: Ep 1 13 in quo et vos, cum audissétis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ, in quo et credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto, Ep 1 14 qui est pignus hereditátis nostræ, in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus. Ep 1 15 Proptérea et ego áudiens fidem vestram, quæ est in Dómino Iesu, et dilectiónem in omnes sanctos, Ep 1 16 non cesso grátias agens pro vobis, memóriam vestri fáciens in oratiónibus meis: Ep 1 17 ut Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det vobis spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, Ep 1 18 illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis eius, et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis, Ep 1 19 et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis eius in nos, qui crédimus secúndum operatiónem poténtiæ virtútis eius, Ep 1 20 quam operátus est in Christo, súscitans illum a mórtuis, et constítuens ad déxteram suam in cæléstibus: Ep 1 21 supra omnem principátum, et potestátem, et virtútem, et dominatiónem, et omne nomen, quod nominátur non solum in hoc sǽculo, sed étiam in futúro. Ep 1 22 Et ómnia subiécit sub pédibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclésiam, Ep 1 23 quæ est corpus ipsíus, et plenitúdo eius, qui ómnia in ómnibus adimplétur. Ep 2 1 Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris, Ep 2 2 in quibus aliquándo ambulástis secúndum sǽculum mundi huius, secúndum príncipem potestátis áëris huius, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ, Ep 2 3 in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in desidériis carnis nostræ, faciéntes voluntátem carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ, sicut et céteri: Ep 2 4 Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, Ep 2 5 et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo (cuius grátia estis salváti), Ep 2 6 et conresuscitávit, et consedére fecit in cæléstibus in Christo Iesu: Ep 2 7 ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ, in bonitáte super nos in Christo Iesu. Ep 2 8 Grátia enim estis salváti per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: Ep 2 9 non ex opéribus, ut ne quis gloriétur. Ep 2 10 Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Iesu in opéribus bonis, quæ præparávit Deus ut in illis ambulémus. Ep 2 11 Propter quod mémores estóte quod aliquándo vos gentes in carne, qui dicímini præpútium ab ea quæ dícitur circumcísio in carne, manu facta: Ep 2 12 quia erátis illo in témpore sine Christo, alienáti a conversatióne Israël, et hóspites testamentórum, promissiónis spem non habéntes, et sine Deo in hoc mundo. Ep 2 13 Nunc autem in Christo Iesu, vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. Ep 2 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum, et médium paríetem macériæ solvens, inimicítias in carne sua, Ep 2 15 legem mandatórum decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem: Ep 2 16 et reconcíliet ambos in uno córpore, Deo per crucem, interfíciens inimicítias in semetípso. Ep 2 17 Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis, qui prope. Ep 2 18 Quóniam per ipsum habémus accéssum ambo in uno Spíritu ad Patrem. Ep 2 19 Ergo iam non estis hóspites, et ádvenæ: sed estis cives sanctórum, et doméstici Dei, Ep 2 20 superædificáti super fundaméntum apostolórum, et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu: Ep 2 21 in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino, Ep 2 22 in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu. Ep 3 1 Huius rei grátia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis géntibus, Ep 3 2 si tamen audístis dispensatiónem grátiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: Ep 3 3 quóniam secúndum revelatiónem notum mihi factum est sacraméntum, sicut supra scripsi in brevi, Ep 3 4 prout potéstis legéntes intellígere prudéntiam meam in mystério Christi: Ep 3 5 quod áliis generatiónibus non est ágnitum fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis eius et prophétis in Spíritu, Ep 3 6 gentes esse coherédes, et concorporáles, et compartícipes promissiónis eius in Christo Iesu per Evangélium: Ep 3 7 cuius factus sum miníster secúndum donum grátiæ Dei, quæ data est mihi secúndum operatiónem virtútis eius. Ep 3 8 Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, Ep 3 9 et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: Ep 3 10 ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam, multifórmis sapiéntia Dei, Ep 3 11 secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Iesu Dómino nostro: Ep 3 12 in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem eius. Ep 3 13 Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra. Ep 3 14 Huius rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, Ep 3 15 ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, Ep 3 16 ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum eius in interiórem hóminem, Ep 3 17 Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti, et fundáti, Ep 3 18 ut possítis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: Ep 3 19 scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei. Ep 3 20 Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellígimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis: Ep 3 21 ipsi glória in Ecclésia, et in Christo Iesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen. Ep 4 1 Obsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, Ep 4 2 cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, Ep 4 3 sollíciti serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis. Ep 4 4 Unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Ep 4 5 Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Ep 4 6 Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. Ep 4 7 Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Ep 4 8 Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Ep 4 9 Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Ep 4 10 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia. Ep 4 11 Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, Ep 4 12 ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: Ep 4 13 donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi: Ep 4 14 ut iam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris. Ep 4 15 Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: Ep 4 16 ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem iunctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscuiúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte. Ep 4 17 Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut iam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui, Ep 4 18 ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, Ep 4 19 qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ, in operatiónem immundítiæ omnis in avarítiam. Ep 4 20 Vos autem non ita didicístis Christum, Ep 4 21 si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Iesu, Ep 4 22 depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris. Ep 4 23 Renovámini autem spíritu mentis vestræ, Ep 4 24 et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia, et sanctitáte veritátis. Ep 4 25 Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. Ep 4 26 Irascímini, et nolíte peccáre: sol non óccidat super iracúndiam vestram. Ep 4 27 Nolíte locum dare diábolo: Ep 4 28 qui furabátur, iam non furétur: magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti. Ep 4 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat: sed si quis bonus ad ædificatiónem fídei ut det grátiam audiéntibus. Ep 4 30 Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei: in quo signáti estis in diem redemptiónis. Ep 4 31 Omnis amaritúdo, et ira, et indignátio, et clamor, et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia. Ep 4 32 Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem sicut et Deus in Christo donávit vobis. Ep 5 1 Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi, Ep 5 2 et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Ep 5 3 Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos: Ep 5 4 aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio. Ep 5 5 Hoc enim scitóte intelligéntes: quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. Ep 5 6 Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ. Ep 5 7 Nolíte ergo éffici partícipes eórum. Ep 5 8 Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte: Ep 5 9 fructus enim lucis est in omni bonitáte, et iustítia, et veritáte: Ep 5 10 probántes quid sit beneplácitum Deo: Ep 5 11 et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum, magis autem redargúite. Ep 5 12 Quæ enim in occúlto fiunt ab ipsis, turpe est et dícere. Ep 5 13 Omnia autem, quæ arguúntur, a lúmine manifestántur: omne enim, quod manifestátur, lumen est. Ep 5 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus. Ep 5 15 Vidéte ítaque, fratres, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, Ep 5 16 sed ut sapiéntes: rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Ep 5 17 Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intelligéntes quæ sit volúntas Dei. Ep 5 18 Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria, sed implémini Spíritu Sancto, Ep 5 19 loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino, Ep 5 20 grátias agéntes semper pro ómnibus in nómine Dómini nostri Iesu Christi Deo et Patri, Ep 5 21 subiécti ínvicem in timóre Christi. Ep 5 22 Mulíeres viris suis súbditæ sint, sicut Dómino: Ep 5 23 quóniam vir caput est mulíeris, sicut Christus caput est Ecclésiæ: ipse, salvátor córporis eius. Ep 5 24 Sed sicut Ecclésia subiécta est Christo, ita et mulíeres viris suis in ómnibus. Ep 5 25 Viri, dilígite uxóres vestras, sicut et Christus diléxit Ecclésiam, et seípsum trádidit pro ea, Ep 5 26 ut illam sanctificáret, mundans lavácro aquæ in verbo vitæ, Ep 5 27 ut exhibéret ipse sibi gloriósam Ecclésiam, non habéntem máculam, aut rugam, aut áliquid huiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta. Ep 5 28 Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit. Ep 5 29 Nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclésiam: Ep 5 30 quia membra sumus córporis eius, de carne eius et de óssibus eius. Ep 5 31 Propter hoc relínquet homo patrem et matrem suam, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. Ep 5 32 Sacraméntum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclésia. Ep 5 33 Verúmtamen et vos sínguli, unusquísque uxórem suam sicut seípsum díligat: uxor autem tímeat virum suum. Ep 6 1 Fílii, obedíte paréntibus vestris in Dómino: hoc enim iustum est. Ep 6 2 Honóra patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandátum primum in promissióne: Ep 6 3 ut bene sit tibi, et sis longǽvus super terram. Ep 6 4 Et vos patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros: sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini. Ep 6 5 Servi, obedíte dóminis carnálibus cum timóre et tremóre, in simplicitáte cordis vestri, sicut Christo: Ep 6 6 non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed ut servi Christi, faciéntes voluntátem Dei ex ánimo, Ep 6 7 cum bona voluntáte serviéntes, sicut Dómino, et non homínibus: Ep 6 8 sciéntes quóniam unusquísque quodcúmque fécerit bonum, hoc recípiet a Dómino, sive servus, sive liber. Ep 6 9 Et vos dómini, éadem fácite illis, remitténtes minas: sciéntes quia et illórum et vester Dóminus est in cælis: et personárum accéptio non est apud eum. Ep 6 10 De cétero, fratres, confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis eius. Ep 6 11 Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli: Ep 6 12 quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus. Ep 6 13 Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. Ep 6 14 State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam iustítiæ, Ep 6 15 et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis, Ep 6 16 in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea exstínguere: Ep 6 17 et gáleam salútis assúmite, et gládium spíritus (quod est verbum Dei), Ep 6 18 per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in spíritu: et in ipso vigilántes in omni instántia et obsecratióne pro ómnibus sanctis: Ep 6 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertióne oris mei cum fidúcia, notum fácere mystérium Evangélii: Ep 6 20 pro quo legatióne fungor in caténa, ita ut in ipso áudeam, prout opórtet me loqui. Ep 6 21 Ut autem et vos sciátis quæ circa me sunt, quid agam, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster in Dómino: Ep 6 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscátis quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra. Ep 6 23 Pax frátribus, et cáritas cum fide a Deo Patre et Dómino Iesu Christo. Ep 6 24 Grátia cum ómnibus qui díligunt Dóminum nostrum Iesum Christum in incorruptióne. Amen. Ph 1 1 Paulus et Timótheus, servi Iesu Christi, ómnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diacónibus. Ph 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. Ph 1 3 Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, Ph 1 4 semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens, Ph 1 5 super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc. Ph 1 6 Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu: Ph 1 7 sicut est mihi iustum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Ph 1 8 Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Iesu Christi. Ph 1 9 Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: Ph 1 10 ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi, Ph 1 11 repléti fructu iustítiæ per Iesum Christum, in glóriam et laudem Dei. Ph 1 12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt Evangélii: Ph 1 13 ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório, et in céteris ómnibus, Ph 1 14 et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis, abundántius audérent sine timóre verbum Dei loqui. Ph 1 15 Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem: quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prǽdicant: Ph 1 16 quidam ex caritáte, sciéntes quóniam in defensiónem Evangélii pósitus sum. Ph 1 17 Quidam autem ex contentióne Christum annúntiant non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis. Ph 1 18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasiónem, sive per veritátem, Christus annuntiétur: et in hoc gáudeo, sed et gaudébo. Ph 1 19 Scio enim quia hoc mihi provéniet ad salútem, per vestram oratiónem, et subministratiónem Spíritus Iesu Christi, Ph 1 20 secúndum exspectatiónem et spem meam, quia in nullo confúndar: sed in omni fidúcia sicut semper, et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Ph 1 21 Mihi enim vívere Christus est, et mori lucrum. Ph 1 22 Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. Ph 1 23 Coárctor autem e duóbus: desidérium habens dissólvi, et esse cum Christo, multo magis mélius: Ph 1 24 permanére autem in carne, necessárium propter vos. Ph 1 25 Et hoc confídens scio quia manébo, et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum, et gáudium fídei: Ph 1 26 ut gratulátio vestra abúndet in Christo Iesu in me, per meum advéntum íterum ad vos. Ph 1 27 Tantum digne Evangélio Christi conversámini: ut sive cum vénero, et vídero vos, sive absens áudiam de vobis, quia statis in uno spíritu unánimes, collaborántes fídei Evangélii: Ph 1 28 et in nullo terreámini ab adversáriis: quæ illis est causa perditiónis, vobis autem salútis, et hoc a Deo: Ph 1 29 quia vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini: Ph 1 30 idem certámen habéntes, quale et vidístis in me, et nunc audístis de me. Ph 2 1 Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solátium caritátis, si qua socíetas spíritus, si qua víscera miseratiónis: Ph 2 2 impléte gáudium meum ut idem sapiátis, eámdem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sentiéntes, Ph 2 3 nihil per contentiónem, neque per inánem glóriam: sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, Ph 2 4 non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum. Ph 2 5 Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: Ph 2 6 qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: Ph 2 7 sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Ph 2 8 Humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ph 2 9 Propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: Ph 2 10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium, terréstrium et infernórum, Ph 2 11 et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris. Ph 2 12 Itaque caríssimi mei (sicut semper obedístis), non ut in præséntia mei tantum, sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini. Ph 2 13 Deus est enim, qui operátur in vobis et velle, et perfícere pro bona voluntáte. Ph 2 14 Omnia autem fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus: Ph 2 15 ut sitis sine queréla, et símplices fílii Dei, sine reprehensióne in médio natiónis pravæ et pervérsæ: inter quos lucétis sicut luminária in mundo, Ph 2 16 verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi. Ph 2 17 Sed et si ímmolor supra sacrifícium, et obséquium fídei vestræ, gáudeo, et congrátulor ómnibus vobis. Ph 2 18 Idípsum autem et vos gaudéte, et congratulámini mihi. Ph 2 19 Spero autem in Dómino Iesu, Timótheum me cito míttere ad vos: ut et ego bono ánimo sim, cógnitis quæ circa vos sunt. Ph 2 20 Néminem enim hábeo tam unánimem, qui sincéra affectióne pro vobis sollícitus sit. Ph 2 21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Iesu Christi. Ph 2 22 Experiméntum autem eius cognóscite, quia sicut patri fílius, mecum servívit in Evangélio. Ph 2 23 Hunc ígitur spero me míttere ad vos, mox ut vídero quæ circa me sunt. Ph 2 24 Confído autem in Dómino quóniam et ipse véniam ad vos cito. Ph 2 25 Necessárium autem existimávi Epaphróditum fratrem, et cooperatórem, et commilitónem meum, vestrum autem apóstolum, et minístrum necessitátis meæ, míttere ad vos: Ph 2 26 quóniam quidem omnes vos desiderábat: et mœstus erat, proptérea quod audierátis illum infirmátum. Ph 2 27 Nam et infirmátus est usque ad mortem: sed Deus misértus est eius: non solum autem eius, verum étiam et mei, ne tristítiam super tristítiam habérem. Ph 2 28 Festinántius ergo misi illum, ut viso eo íterum gaudeátis, et ego sine tristítia sim. Ph 2 29 Excípite ítaque illum cum omni gáudio in Dómino, et eiúsmodi cum honóre habetóte: Ph 2 30 quóniam propter opus Christi usque ad mortem accéssit, tradens ánimam suam ut impléret id quod ex vobis déerat erga meum obséquium. Ph 3 1 De cétero, fratres mei, gaudéte in Dómino. Eadem vobis scríbere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessárium. Ph 3 2 Vidéte canes, vidéte malos operários, vidéte concisiónem. Ph 3 3 Nos enim sumus circumcísio, qui spíritu servímus Deo, et gloriámur in Christo Iesu, et non in carne fidúciam habéntes, Ph 3 4 quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis, Ph 3 5 circumcísus octávo die, ex génere Israël, de tribu Béniamin, Hebrǽus ex Hebrǽis, secúndum legem Pharisǽus, Ph 3 6 secúndum æmulatiónem pérsequens Ecclésiam Dei, secúndum iustítiam, quæ in lege est, conversátus sine queréla. Ph 3 7 Sed quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Ph 3 8 Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Iesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, Ph 3 9 et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Iesu: quæ ex Deo est iustítia in fide, Ph 3 10 ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis eius, et societátem passiónum illíus: configurátus morti eius: Ph 3 11 si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: Ph 3 12 non quod iam accéperim, aut iam perféctus sim: sequor autem, si quómodo comprehéndam in quo et comprehénsus sum a Christo Iesu. Ph 3 13 Fratres, ego me non árbitror comprehendísse. Unum autem, quæ quidem retro sunt oblivíscens, ad ea vero quæ sunt prióra, exténdens meípsum, Ph 3 14 ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu. Ph 3 15 Quicúmque ergo perfécti sumus, hoc sentiámus: et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit. Ph 3 16 Verúmtamen ad quod pervénimus ut idem sapiámus, et in eádem permaneámus régula. Ph 3 17 Imitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Ph 3 18 Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi: Ph 3 19 quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Ph 3 20 Nostra autem conversátio in cælis est: unde étiam Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Iesum Christum, Ph 3 21 qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subícere sibi ómnia. Ph 4 1 Itaque fratres mei caríssimi, et desideratíssimi, gáudium meum, et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Ph 4 2 Evódiam rogo, et Sýntychen déprecor, idípsum sápere in Dómino. Ph 4 3 Etiam rogo et te, germáne compar, ádiuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adiutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ. Ph 4 4 Gaudéte in Dómino semper: íterum dico gaudéte. Ph 4 5 Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Ph 4 6 Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Ph 4 7 Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra, et intelligéntias vestras in Christo Iesu. Ph 4 8 De cétero fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplínæ, hæc cogitáte. Ph 4 9 Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc ágite: et Deus pacis erit vobíscum. Ph 4 10 Gavísus sum autem in Dómino veheménter, quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis: occupáti autem erátis. Ph 4 11 Non quasi propter penúriam dico: ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. Ph 4 12 Scio et humiliári, scio et abundáre (ubíque et in ómnibus institútus sum): et satiári, et esuríre, et abundáre, et penúriam pati. Ph 4 13 Omnia possum in eo qui me confórtat. Ph 4 14 Verúmtamen bene fecístis, communicántes tribulatióni meæ. Ph 4 15 Scitis autem et vos Philippénses, quod in princípio Evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi Ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti, nisi vos soli: Ph 4 16 quia et Thessalonícam semel et bis in usum mihi misístis. Ph 4 17 Non quia quæro datum, sed requíro fructum abundántem in ratióne vestra. Ph 4 18 Hábeo autem ómnia, et abúndo: replétus sum, accéptis ab Epaphródito quæ misístis odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo. Ph 4 19 Deus autem meus ímpleat omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu. Ph 4 20 Deo autem et Patri nostro glória in sǽcula sæculórum. Amen. Ph 4 21 Salutáte omnem sanctum in Christo Iesu. Ph 4 22 Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem qui de Cǽsaris domo sunt. Ph 4 23 Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen. Col 1 1 Paulus Apóstolus Iesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater: Col 1 2 eis, qui sunt Colóssis, sanctis, et fidélibus frátribus in Christo Iesu. Col 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. Grátias ágimus Deo, et Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes: Col 1 4 audiéntes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes Col 1 5 propter spem, quæ repósita est vobis in cælis: quam audístis in verbo veritátis Evangélii: Col 1 6 quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte, Col 1 7 sicut didicístis ab Epaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Iesu, Col 1 8 qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu. Col 1 9 Ideo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis eius, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: Col 1 10 ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei: Col 1 11 in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio, Col 1 12 grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: Col 1 13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, Col 1 14 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum: Col 1 15 qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ: Col 1 16 quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt: Col 1 17 et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Col 1 18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens: Col 1 19 quia in ipso complácuit, omnem plenitúdinem inhabitáre: Col 1 20 et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. Col 1 21 Et vos cum essétis aliquándo alienáti, et inimíci sensu in opéribus malis: Col 1 22 nunc autem reconciliávit in córpore carnis eius per mortem, exhibére vos sanctos, et immaculátos, et irreprehensíbiles coram ipso: Col 1 23 si tamen permanétis in fide fundáti, et stábiles, et immóbiles a spe Evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus miníster. Col 1 24 Qui nunc gáudeo in passiónibus pro vobis, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est Ecclésia: Col 1 25 cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei: Col 1 26 mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis, et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, Col 1 27 quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ sacraménti huius in géntibus, quod est Christus, in vobis spes glóriæ, Col 1 28 quem nos annuntiámus, corripiéntes omnem hóminem, et docéntes omnem hóminem, in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo Iesu: Col 1 29 in quo et labóro, certándo secúndum operatiónem eius, quam operátur in me in virtúte. Col 2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne: Col 2 2 ut consoléntur corda ipsórum, instrúcti in caritáte, et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei Patris et Christi Iesu: Col 2 3 in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi. Col 2 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decípiat in sublimitáte sermónum. Col 2 5 Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum: gaudens, et videns órdinem vestrum, et firmaméntum eius, quæ in Christo est, fídei vestræ. Col 2 6 Sicut ergo accepístis Iesum Christum Dóminum, in ipso ambuláte, Col 2 7 radicáti, et superædificáti in ipso, et confirmáti fide, sicut et didicístis, abundántes in illo in gratiárum actióne. Col 2 8 Vidéte ne quis vos decípiat per philosóphiam, et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi, et non secúndum Christum: Col 2 9 quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter: Col 2 10 et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis: Col 2 11 in quo et circumcísi estis circumcisióne non manu facta in exspoliatióne córporis carnis, sed in circumcisióne Christi: Col 2 12 consepúlti ei in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis. Col 2 13 Et vos cum mórtui essétis in delíctis, et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans vobis ómnia delícta: Col 2 14 delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci: Col 2 15 et expólians principátus, et potestátes tradúxit confidénter, palam triúmphans illos in semetípso. Col 2 16 Nemo ergo vos iúdicet in cibo, aut in potu, aut in parte diéi festi, aut neoméniæ, aut sabbatórum: Col 2 17 quæ sunt umbra futurórum: corpus autem Christi. Col 2 18 Nemo vos sedúcat, volens in humilitáte, et religióne angelórum, quæ non vidit ámbulans, frustra inflátus sensu carnis suæ, Col 2 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiónes subministrátum, et constrúctum crescit in augméntum Dei. Col 2 20 Si ergo mórtui estis cum Christo ab eleméntis huius mundi: quid adhuc tamquam vivéntes in mundo decérnitis? Col 2 21 Ne tetigéritis, neque gustavéritis, neque contrectavéritis: Col 2 22 quæ sunt ómnia in intéritum ipso usu, secúndum præcépta et doctrínas hóminum: Col 2 23 quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne, et humilitáte, et non ad parcéndum córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis. Col 3 1 Igitur, si consurrexístis cum Christo: quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens: Col 3 2 quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram. Col 3 3 Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo. Col 3 4 Cum Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. Col 3 5 Mortificáte ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus: Col 3 6 propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis: Col 3 7 in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. Col 3 8 Nunc autem depónite et vos ómnia: iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro. Col 3 9 Nolíte mentíri ínvicem, exspoliántes vos véterem hóminem cum áctibus suis, Col 3 10 et induéntes novum eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius qui creávit illum: Col 3 11 ubi non est gentílis et Iudǽus, circumcísio et præpútium, Bárbarus et Scytha, servus et liber: sed ómnia, et in ómnibus Christus. Col 3 12 Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: Col 3 13 supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Col 3 14 Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: Col 3 15 et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Col 3 16 Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Col 3 17 Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. Col 3 18 Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet, in Dómino. Col 3 19 Viri, dilígite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas. Col 3 20 Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino. Col 3 21 Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant. Col 3 22 Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Deum. Col 3 23 Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus: Col 3 24 sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte. Col 3 25 Qui enim iniúriam facit, recípiet id quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum. Col 4 1 Dómini, quod iustum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo. Col 4 2 Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne: Col 4 3 orántes simul et pro nobis, ut Deus apériat nobis óstium sermónis ad loquéndum mystérium Christi (propter quod étiam vinctus sum), Col 4 4 ut maniféstem illud ita ut opórtet me loqui. Col 4 5 In sapiéntia ambuláte ad eos, qui foris sunt: tempus rediméntes. Col 4 6 Sermo vester semper in grátia sale sit condítus, ut sciátis quómodo opórteat vos unicuíque respondére. Col 4 7 Quæ circa me sunt, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster, et consérvus in Dómino: Col 4 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognóscat quæ circa vos sunt, et consolétur corda vestra, Col 4 9 cum Onésimo caríssimo, et fidéli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic agúntur, nota fácient vobis. Col 4 10 Salútat vos Aristárchus concaptívus meus, et Marcus consobrínus Bárnabæ, de quo accepístis mandáta: si vénerit ad vos, excípite illum: Col 4 11 et Iesus, qui dícitur Iustus: qui sunt ex circumcisióne: hi soli sunt adiutóres mei in regno Dei, qui mihi fuérunt solátio. Col 4 12 Salútat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper sollícitus pro vobis in oratiónibus, ut stetis perfécti, et pleni in omni voluntáte Dei. Col 4 13 Testimónium enim illi perhíbeo quod habet multum labórem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et qui Hierápoli. Col 4 14 Salútat vos Lucas, médicus caríssimus, et Demas. Col 4 15 Salutáte fratres, qui sunt Laodicíæ, et Nympham, et quæ in domo eius est, ecclésiam. Col 4 16 Et cum lecta fúerit apud vos epístola hæc, fácite ut et in Laodicénsium Ecclésia legátur: et eam, quæ Laodicénsium est, vos legátis. Col 4 17 Et dícite Archíppo: Vide ministérium, quod accepísti in Dómino, ut illud ímpleas. Col 4 18 Salutátio, mea manu Pauli. Mémores estóte vinculórum meórum. Grátia vobíscum. Amen. 1 Th 1 1 Paulus, et Silvánus, et Timótheus Ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre, et Dómino Iesu Christo. 1 Th 1 2 Grátia vobis, et pax. Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, 1 Th 1 3 mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Iesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: 1 Th 1 4 sciéntes, fratres dilécti a Deo, electiónem vestram: 1 Th 1 5 quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. 1 Th 1 6 Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: 1 Th 1 7 ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Acháia. 1 Th 1 8 A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Acháia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. 1 Th 1 9 Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero, 1 Th 1 10 et exspectáre Fílium eius de cælis (quem suscitávit a mórtuis) Iesum, qui erípuit nos ab ira ventúra. 1 Th 2 1 Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos, quia non inánis fuit: 1 Th 2 2 sed ante passi, et contuméliis affécti (sicut scitis) in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. 1 Th 2 3 Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, 1 Th 2 4 sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. 1 Th 2 5 Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: 1 Th 2 6 nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. 1 Th 2 7 Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. 1 Th 2 8 Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. 1 Th 2 9 Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei. 1 Th 2 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et iuste, et sine queréla, vobis, qui credidístis, fúimus: 1 Th 2 11 sicut scitis, quáliter unumquémque vestrum (sicut pater fílios suos) 1 Th 2 12 deprecántes vos, et consolántes, testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocávit vos in suum regnum et glóriam. 1 Th 2 13 Ideo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis: 1 Th 2 14 vos enim imitatóres facti estis, fratres, Ecclesiárum Dei, quæ sunt in Iudǽa in Christo Iesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Iudǽis: 1 Th 2 15 qui et Dóminum occidérunt Iesum, et prophétas, et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur, 1 Th 2 16 prohibéntes nos géntibus loqui ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem. 1 Th 2 17 Nos autem fratres desoláti a vobis ad tempus horæ, aspéctu, non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério: 1 Th 2 18 quóniam volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et íterum: sed impedívit nos Sátanas. 1 Th 2 19 Quæ est enim nostra spes aut gáudium, aut coróna glóriæ? nonne vos ante Dóminum nostrum Iesum Christum estis in advéntu eius? 1 Th 2 20 vos enim estis glória nostra et gáudium. 1 Th 3 1 Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis remanére Athénis, solis: 1 Th 3 2 et mísimus Timótheum fratrem nostrum, et minístrum Dei in Evangélio Christi, ad confirmándos vos, et exhortándos pro fide vestra: 1 Th 3 3 ut nemo moveátur in tribulatiónibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus. 1 Th 3 4 Nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est, et scitis. 1 Th 3 5 Proptérea et ego ámplius non sústinens, misi ad cognoscéndam fidem vestram: ne forte tentáverit vos is qui tentat, et inánis fiat labor noster. 1 Th 3 6 Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis, et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram, et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut et nos quoque vos: 1 Th 3 7 ídeo consoláti sumus, fratres, in vobis in omni necessitáte et tribulatióne nostra, per fidem vestram, 1 Th 3 8 quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino. 1 Th 3 9 Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum, 1 Th 3 10 nocte ac die abundántius orántes, ut videámus fáciem vestram, et compleámus ea quæ desunt fídei vestræ? 1 Th 3 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dóminus noster Iesus Christus, dírigat viam nostram ad vos. 1 Th 3 12 Vos autem Dóminus multíplicet, et abundáre fáciat caritátem vestram in ínvicem, et in omnes, quemádmodum et nos in vobis: 1 Th 3 13 ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte, ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus sanctis eius. Amen. 1 Th 4 1 De cétero ergo, fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Iesu, ut quemádmodum accepístis a nobis quómodo opórteat vos ambuláre, et placére Deo, sic et ambulétis ut abundétis magis. 1 Th 4 2 Scitis enim quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Iesum. 1 Th 4 3 Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, 1 Th 4 4 ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne, et honóre: 1 Th 4 5 non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum: 1 Th 4 6 et ne quis supergrediátur, neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis, et testificáti sumus. 1 Th 4 7 Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem. 1 Th 4 8 Itaque qui hæc spernit, non hóminem spernit, sed Deum: qui étiam dedit Spíritum suum Sanctum in nobis. 1 Th 4 9 De caritáte autem fraternitátis non necésse habémus scríbere vobis: ipsi enim vos a Deo didicístis ut diligátis ínvicem. 1 Th 4 10 Etenim illud fácitis in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis, 1 Th 4 11 et óperam detis ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcépimus vobis: 1 Th 4 12 et ut honéste ambulétis ad eos qui foris sunt: et nullíus áliquid desiderétis. 1 Th 4 13 Nólumus autem vos ignoráre fratres de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent. 1 Th 4 14 Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est, et resurréxit: ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum, addúcet cum eo. 1 Th 4 15 Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui resídui sumus in advéntum Dómini, non præveniémus eos qui dormiérunt. 1 Th 4 16 Quóniam ipse Dóminus in iussu, et in voce archángeli, et in tuba Dei descéndet de cælo: et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi. 1 Th 4 17 Deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Christo in áëra, et sic semper cum Dómino érimus. 1 Th 4 18 Itaque consolámini ínvicem in verbis istis. 1 Th 5 1 De tempóribus autem, et moméntis, fratres, non indigétis ut scribámus vobis. 1 Th 5 2 Ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini, sicut fur in nocte, ita véniet: 1 Th 5 3 cum enim díxerint: Pax et secúritas: tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient. 1 Th 5 4 Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehéndat: 1 Th 5 5 omnes enim vos fílii lucis estis, et fílii diéi: non sumus noctis, neque tenebrárum. 1 Th 5 6 Igitur non dormiámus sicut et céteri, sed vigilémus, et sóbrii simus. 1 Th 5 7 Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt: et qui ébrii sunt, nocte ébrii sunt. 1 Th 5 8 Nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis, et gáleam spem salútis: 1 Th 5 9 quóniam non pósuit nos Deus in iram, sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, 1 Th 5 10 qui mórtuus est pro nobis: ut sive vigilémus, sive dormiámus, simul cum illo vivámus. 1 Th 5 11 Propter quod consolámini ínvicem, et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis. 1 Th 5 12 Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos qui labórant inter vos, et præsunt vobis in Dómino, et monent vos, 1 Th 5 13 ut habeátis illos abundántius in caritáte propter opus illórum: pacem habéte cum eis. 1 Th 5 14 Rogámus autem vos, fratres, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, patiéntes estóte ad omnes. 1 Th 5 15 Vidéte ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes. 1 Th 5 16 Semper gaudéte. 1 Th 5 17 Sine intermissióne oráte. 1 Th 5 18 In ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Iesu in ómnibus vobis. 1 Th 5 19 Spíritum nolíte exstínguere. 1 Th 5 20 Prophetías nolíte spérnere. 1 Th 5 21 Omnia autem probáte: quod bonum est tenéte. 1 Th 5 22 Ab omni spécie mala abstinéte vos. 1 Th 5 23 Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. 1 Th 5 24 Fidélis est, qui vocávit vos: qui étiam fáciet. 1 Th 5 25 Fratres, oráte pro nobis. 1 Th 5 26 Salutáte fratres omnes in ósculo sancto. 1 Th 5 27 Adiúro vos per Dóminum ut legátur epístola hæc ómnibus sanctis frátribus. 1 Th 5 28 Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum. Amen. 2 Th 1 1 Paulus, et Sylvánus, et Timótheus, Ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. 2 Th 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. 2 Th 1 3 Grátias ágere debémus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra, et abúndat cáritas uniuscuiúsque vestrum in ínvicem: 2 Th 1 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in Ecclésiis Dei, pro patiéntia vestra, et fide, et in ómnibus persecutiónibus vestris, et tribulatiónibus, quas sustinétis 2 Th 1 5 in exémplum iusti iudícii Dei, ut digni habeámini in regno Dei, pro quo et patímini. 2 Th 1 6 Si tamen iustum est apud Deum retribúere tribulatiónem iis qui vos tríbulant: 2 Th 1 7 et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Iesu de cælo cum ángelis virtútis eius, 2 Th 1 8 in flamma ignis dantis vindíctam iis qui non novérunt Deum, et qui non obédiunt Evangélio Dómini nostri Iesu Christi, 2 Th 1 9 qui pœnas dabunt in intéritu ætérnas a fácie Dómini, et a glória virtútis eius: 2 Th 1 10 cum vénerit glorificári in sanctis suis, et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo. 2 Th 1 11 In quo étiam orámus semper pro vobis: ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster, et ímpleat omnem voluntátem bonitátis, et opus fídei in virtúte, 2 Th 1 12 ut clarificétur nomen Dómini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo secúndum grátiam Dei nostri, et Dómini Iesu Christi. 2 Th 2 1 Rogámus autem vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Iesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum: 2 Th 2 2 ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. 2 Th 2 3 Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fúerit homo peccáti fílius perditiónis, 2 Th 2 4 qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus, aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se tamquam sit Deus. 2 Th 2 5 Non retinétis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis? 2 Th 2 6 et nunc quid detíneat scitis, ut revelétur in suo témpore. 2 Th 2 7 Nam mystérium iam operátur iniquitátis: tantum ut qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat. 2 Th 2 8 Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Iesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui eum: 2 Th 2 9 cuius est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte, et signis, et prodígiis mendácibus, 2 Th 2 10 et in omni seductióne iniquitátis iis qui péreunt: eo quod caritátem veritátis non recepérunt ut salvi fíerent. 2 Th 2 11 Ideo mittet illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio, 2 Th 2 12 ut iudicéntur omnes qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti. 2 Th 2 13 Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres dilécti a Deo, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne spíritus, et in fide veritátis: 2 Th 2 14 in qua et vocávit vos per Evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi. 2 Th 2 15 Itaque fratres, state: et tenéte traditiónes, quas didicístis, sive per sermónem, sive per epístolam nostram. 2 Th 2 16 Ipse autem Dóminus noster Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui diléxit nos, et dedit consolatiónem ætérnam, et spem bonam in grátia, 2 Th 2 17 exhortétur corda vestra, et confírmet in omni ópere et sermóne bono. 2 Th 3 1 De cétero fratres, oráte pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificétur, sicut et apud vos: 2 Th 3 2 et ut liberémur ab importúnis, et malis homínibus: non enim ómnium est fides. 2 Th 3 3 Fidélis autem Deus est, qui confirmábit vos, et custódiet a malo. 2 Th 3 4 Confídimus autem de vobis, in Dómino, quóniam quæ præcépimus, et fácitis, et faciétis. 2 Th 3 5 Dóminus autem dírigat corda vestra in caritáte Dei, et patiéntia Christi. 2 Th 3 6 Denuntiámus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte, et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. 2 Th 3 7 Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos: quóniam non inquiéti fúimus inter vos: 2 Th 3 8 neque gratis panem manducávimus ab áliquo, sed in labóre, et in fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus. 2 Th 3 9 Non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. 2 Th 3 10 Nam et cum essémus apud vos, hoc denuntiabámus vobis: quóniam si quis non vult operári, nec mandúcet. 2 Th 3 11 Audívimus enim inter vos quosdam ambuláre inquiéte, nihil operántes, sed curióse agéntes. 2 Th 3 12 Iis autem, qui eiúsmodi sunt, denuntiámus, et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum siléntio operántes, suum panem mandúcent. 2 Th 3 13 Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. 2 Th 3 14 Quod si quis non obédit verbo nostro per epístolam, hunc notáte, et ne commisceámini cum illo ut confundátur: 2 Th 3 15 et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem. 2 Th 3 16 Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni loco. Dóminus sit cum ómnibus vobis. 2 Th 3 17 Salutátio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epístola, ita scribo. 2 Th 3 18 Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis. Amen. 1 Tim 1 1 Paulus Apóstolus Iesu Christi secúndum impérium Dei Salvatóris nostri, et Christi Iesu spei nostræ, 1 Tim 1 2 Timótheo dilécto fílio in fide. Grátia, misericórdia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Dómino nostro. 1 Tim 1 3 Sicut rogávi te ut remanéres Ephesi cum irem in Macedóniam, ut denuntiáres quibúsdam ne áliter docérent, 1 Tim 1 4 neque inténderent fábulis, et genealógiis interminátis: quæ quæstiónes præstant magis quam ædificatiónem Dei, quæ est in fide. 1 Tim 1 5 Finis autem præcépti est cáritas de corde puro, et consciéntia bona, et fide non ficta. 1 Tim 1 6 A quibus quidam aberrántes, convérsi sunt in vanilóquium, 1 Tim 1 7 voléntes esse legis doctóres, non intelligéntes neque quæ loquúntur, neque de quibus affírmant. 1 Tim 1 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legítime utátur: 1 Tim 1 9 sciens hoc quia lex iusto non est pósita, sed iniústis, et non súbditis, ímpiis, et peccatóribus, scelerátis, et contaminátis, parricídis, et matricídis, homicídis, 1 Tim 1 10 fornicáriis, masculórum concubitóribus, plagiáriis, mendácibus, et periúris, et si quid áliud sanæ doctrínæ adversátur, 1 Tim 1 11 quæ est secúndum Evangélium glóriæ beáti Dei, quod créditum est mihi. 1 Tim 1 12 Grátias ago ei, qui me confortávit, Christo Iesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit, ponens in ministério: 1 Tim 1 13 qui prius blasphémus fui, et persecútor, et contumeliósus: sed misericórdiam Dei consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte. 1 Tim 1 14 Superabundávit autem grátia Dómini nostri cum fide, et dilectióne, quæ est in Christo Iesu. 1 Tim 1 15 Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatóres salvos fácere, quorum primus ego sum. 1 Tim 1 16 Sed ídeo misericórdiam consecútus sum: ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem patiéntiam ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi, in vitam ætérnam. 1 Tim 1 17 Regi autem sæculórum immortáli, invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen. 1 Tim 1 18 Hoc præcéptum comméndo tibi, fili Timóthee, secúndum præcedéntes in te prophetías, ut mílites in illis bonam milítiam, 1 Tim 1 19 habens fidem, et bonam consciéntiam, quam quidam repelléntes, circa fidem naufragavérunt: 1 Tim 1 20 ex quibus est Hymenǽus, et Alexánder: quos trádidi Sátanæ, ut discant non blasphemáre. 1 Tim 2 1 Obsecro ígitur primum ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes, pro ómnibus homínibus: 1 Tim 2 2 pro régibus, et ómnibus qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus in omni pietáte, et castitáte: 1 Tim 2 3 hoc enim bonum est, et accéptum coram Salvatóre nostro Deo, 1 Tim 2 4 qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre. 1 Tim 2 5 Unus enim Deus, unus et mediátor Dei et hóminum homo Christus Iesus: 1 Tim 2 6 qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis: 1 Tim 2 7 in quo pósitus sum ego prædicátor, et Apóstolus (veritátem dico, non méntior) doctor géntium in fide, et veritáte. 1 Tim 2 8 Volo ergo viros oráre in omni loco, levántes puras manus sine ira et disceptatióne. 1 Tim 2 9 Simíliter et mulíeres in hábitu ornáto, cum verecúndia et sobrietáte ornántes se, et non in tortis crínibus, aut auro, aut margarítis, vel veste pretiósa: 1 Tim 2 10 sed quod decet mulíeres, promitténtes pietátem per ópera bona. 1 Tim 2 11 Múlier in siléntio discat cum omni subiectióne. 1 Tim 2 12 Docére autem mulíeri non permítto, neque dominári in virum: sed esse in siléntio. 1 Tim 2 13 Adam enim primus formátus est: deínde Heva: 1 Tim 2 14 et Adam non est sedúctus: múlier autem sedúcta in prævaricatióne fuit. 1 Tim 2 15 Salvábitur autem per filiórum generatiónem, si permánserit in fide, et dilectióne, et sanctificatióne cum sobrietáte. 1 Tim 3 1 Fidélis sermo: si quis episcopátum desíderat, bonum opus desíderat. 1 Tim 3 2 Opórtet ergo epíscopum irreprehensíbilem esse, uníus uxóris virum, sóbrium, prudéntem, ornátum, pudícum, hospitálem, doctórem, 1 Tim 3 3 non vinoléntum, non percussórem, sed modéstum: non litigiósum, non cúpidum, sed 1 Tim 3 4 suæ dómui bene præpósitum: fílios habéntem súbditos cum omni castitáte. 1 Tim 3 5 Si quis autem dómui suæ præésse nescit, quómodo Ecclésiæ Dei diligéntiam habébit? 1 Tim 3 6 Non neóphytum: ne in supérbiam elátus, in iudícium íncidat diáboli. 1 Tim 3 7 Opórtet autem illum et testimónium habére bonum ab iis qui foris sunt, ut non in oppróbrium íncidat, et in láqueum diáboli. 1 Tim 3 8 Diáconos simíliter pudícos, non bilíngues, non multo vino déditos, non turpe lucrum sectántes: 1 Tim 3 9 habéntes mystérium fídei in consciéntia pura. 1 Tim 3 10 Et hi autem probéntur primum: et sic minístrent, nullum crimen habéntes. 1 Tim 3 11 Mulíeres simíliter pudícas, non detrahéntes, sóbrias, fidéles in ómnibus. 1 Tim 3 12 Diáconi sint uníus uxóris viri, qui fíliis suis bene præsint, et suis dómibus. 1 Tim 3 13 Qui enim bene ministráverint, gradum bonum sibi acquírent, et multam fidúciam in fide, quæ est in Christo Iesu. 1 Tim 3 14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te veníre cito: 1 Tim 3 15 si autem tardávero, ut scias quómodo opórteat te in domo Dei conversári, quæ est Ecclésia Dei vivi, colúmna et firmaméntum veritátis. 1 Tim 3 16 Et maniféste magnum est pietátis sacraméntum, quod manifestátum est in carne, iustificátum est in spíritu, appáruit ángelis, prædicátum est géntibus, créditum est in mundo, assúmptum est in glória. 1 Tim 4 1 Spíritus autem maniféste dicit, quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus erróris, et doctrínis dæmoniórum, 1 Tim 4 2 in hypócrisi loquéntium mendácium, et cauteriátam habéntium suam consciéntiam, 1 Tim 4 3 prohibéntium núbere, abstinére a cibis, quod Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus, et iis qui cognovérunt veritátem. 1 Tim 4 4 Quia omnis creatúra Dei bona est, et nihil reiciéndum quod cum gratiárum actióne percípitur: 1 Tim 4 5 sanctificátur enim per verbum Dei, et oratiónem. 1 Tim 4 6 Hæc propónens frátribus, bonus eris miníster Christi Iesu enutrítus verbis fídei, et bonæ doctrínæ, quam assecútus es. 1 Tim 4 7 Inéptas autem, et aníles fábulas devíta: exérce autem teípsum ad pietátem. 1 Tim 4 8 Nam corporális exercitátio, ad módicum útilis est: píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. 1 Tim 4 9 Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus. 1 Tim 4 10 In hoc enim laborámus, et maledícimur, quia sperámus in Deum vivum, qui est Salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. 1 Tim 4 11 Prǽcipe hæc, et doce. 1 Tim 4 12 Nemo adolescéntiam tuam contémnat: sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. 1 Tim 4 13 Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, et doctrínæ. 1 Tim 4 14 Noli neglígere grátiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam, cum impositióne mánuum presbytérii. 1 Tim 4 15 Hæc meditáre, in his esto: ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. 1 Tim 4 16 Atténde tibi, et doctrínæ: insta in illis. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt. 1 Tim 5 1 Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem: iúvenes, ut fratres: 1 Tim 5 2 anus, ut matres: iuvénculas, ut soróres in omni castitáte: 1 Tim 5 3 víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. 1 Tim 5 4 Si qua autem vídua fílios, aut nepótes habet: discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo. 1 Tim 5 5 Quæ autem vere vídua est, et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus, et oratiónibus nocte ac die. 1 Tim 5 6 Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est. 1 Tim 5 7 Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. 1 Tim 5 8 Si quis autem suórum, et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit, et est infidéli detérior. 1 Tim 5 9 Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, 1 Tim 5 10 in opéribus bonis testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est. 1 Tim 5 11 Adolescentióres autem víduas devíta: cum enim luxuriátæ fúerint in Christo, núbere volunt: 1 Tim 5 12 habéntes damnatiónem, quia primam fidem írritam fecérunt: 1 Tim 5 13 simul autem et otiósæ discunt circuíre domos: non solum otiósæ, sed et verbósæ, et curiósæ, loquéntes quæ non opórtet. 1 Tim 5 14 Volo ergo iunióres núbere, fílios procreáre, matresfamílias esse, nullam occasiónem dare adversário maledícti grátia. 1 Tim 5 15 Iam enim quædam convérsæ sunt retro Sátanam. 1 Tim 5 16 Si quis fidélis habet víduas, subminístret illis, et non gravétur Ecclésia: ut iis quæ vere víduæ sunt, suffíciat. 1 Tim 5 17 Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur: máxime qui labórant in verbo et doctrína. 1 Tim 5 18 Dicit enim Scriptúra: Non alligábis os bovi trituránti. Et: Dignus est operárius mercéde sua. 1 Tim 5 19 Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi sub duóbus aut tribus téstibus. 1 Tim 5 20 Peccántes coram ómnibus árgue: ut et céteri timórem hábeant. 1 Tim 5 21 Testor coram Deo et Christo Iesu, et eléctis ángelis, ut hæc custódias sine præiudício, nihil fáciens in álteram partem declinándo. 1 Tim 5 22 Manus cito némini imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis. Teípsum castum custódi. 1 Tim 5 23 Noli adhuc aquam bíbere, sed módico vino útere propter stómachum tuum, et frequéntes tuas infirmitátes. 1 Tim 5 24 Quorúmdam hóminum peccáta manifésta sunt, præcedéntia ad iudícium: quosdam autem et subsequúntur. 1 Tim 5 25 Simíliter et facta bona, manifésta sunt: et quæ áliter se habent, abscóndi non possunt. 1 Tim 6 1 Quicúmque sunt sub iugo servi, dóminos suos omni honóre dignos arbitréntur, ne nomen Dómini et doctrína blasphemétur. 1 Tim 6 2 Qui autem fidéles habent dóminos, non contémnant, quia fratres sunt: sed magis sérviant, quia fidéles sunt et dilécti, qui benefícii partícipes sunt. Hæc doce, et exhortáre. 1 Tim 6 3 Si quis áliter docet, et non acquiéscit sanis sermónibus Dómini nostri Iesu Christi, et ei, quæ secúndum pietátem est, doctrínæ: 1 Tim 6 4 supérbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiónes, et pugnas verbórum: ex quibus oriúntur invídiæ, contentiónes, blasphémiæ, suspiciónes malæ, 1 Tim 6 5 conflictatiónes hóminum mente corruptórum, et qui veritáte priváti sunt, existimántium quæstum esse pietátem. 1 Tim 6 6 Est autem quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. 1 Tim 6 7 Nihil enim intúlimus in hunc mundum: haud dúbium quod nec auférre quid póssumus. 1 Tim 6 8 Habéntes autem aliménta, et quibus tegámur, his conténti simus. 1 Tim 6 9 Nam qui volunt dívites fíeri, íncidunt in tentatiónem, et in láqueum diáboli, et desidéria multa inutília, et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem. 1 Tim 6 10 Radix enim ómnium malórum est cupíditas: quam quidam appeténtes erravérunt a fide, et inseruérunt se dolóribus multis. 1 Tim 6 11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectáre vero iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. 1 Tim 6 12 Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, in qua vocátus es, et conféssus bonam confessiónem coram multis téstibus. 1 Tim 6 13 Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto, bonam confessiónem, 1 Tim 6 14 ut serves mandátum sine mácula, irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Iesu Christi, 1 Tim 6 15 quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regum, et Dóminus dominántium: 1 Tim 6 16 qui solus habet immortalitátem, et lucem inhábitat inaccessíbilem: quem nullus hóminum vidit, sed nec vidére potest: cui honor, et impérium sempitérnum. Amen. 1 Tim 6 17 Divítibus huius sǽculi prǽcipe non sublíme sápere, neque speráre in incérto divitiárum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis ómnia abúnde ad fruéndum) 1 Tim 6 18 bene ágere, dívites fíeri in bonis opéribus, fácile tribúere, communicáre, 1 Tim 6 19 thesaurizáre sibi fundaméntum bonum in futúrum, ut apprehéndant veram vitam. 1 Tim 6 20 O Timóthee, depósitum custódi, devítans profánas vocum novitátes, et oppositiónes falsi nóminis sciéntiæ, 1 Tim 6 21 quam quidam promitténtes, circa fidem excidérunt. Grátia tecum. Amen. 2 Tim 1 1 Paulus Apóstolus Iesu Christi per voluntátem Dei, secúndum promissiónem vitæ, quæ est in Christo Iesu, 2 Tim 1 2 Timótheo caríssimo fílio: grátia, misericórdia, pax a Deo Patre, et Christo Iesu Dómino nostro. 2 Tim 1 3 Grátias ago Deo, cui sérvio a progenitóribus in consciéntia pura, quod sine intermissióne hábeam tui memóriam in oratiónibus meis, nocte ac die 2 Tim 1 4 desíderans te vidére, memor lacrymárum tuárum, ut gáudio ímplear, 2 Tim 1 5 recordatiónem accípiens eius fídei, quæ est in te non ficta, quæ et habitávit primum in ávia tua Loíde, et matre tua Euníce, certus sum autem quod et in te. 2 Tim 1 6 Propter quam causam admóneo te ut resúscites grátiam Dei, quæ est in te per impositiónem mánuum meárum. 2 Tim 1 7 Non enim dedit nobis Deus spíritum timóris: sed virtútis, et dilectiónis, et sobrietátis. 2 Tim 1 8 Noli ítaque erubéscere testimónium Dómini nostri, neque me vinctum eius: sed collabóra Evangélio secúndum virtútem Dei: 2 Tim 1 9 qui nos liberávit, et vocávit vocatióne sua sancta, non secúndum ópera nostra, sed secúndum propósitum suum, et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante témpora sæculária. 2 Tim 1 10 Manifestáta est autem nunc per illuminatiónem Salvatóris nostri Iesu Christi, qui destrúxit quidem mortem, illuminávit autem vitam, et incorruptiónem per Evangélium: 2 Tim 1 11 in quo pósitus sum ego prædicátor, et Apóstolus, et magíster géntium. 2 Tim 1 12 Ob quam causam étiam hæc pátior, sed non confúndor. Scio enim cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem. 2 Tim 1 13 Formam habe sanórum verbórum, quæ a me audísti in fide, et in dilectióne in Christo Iesu. 2 Tim 1 14 Bonum depósitum custódi per Spíritum Sanctum, qui hábitat in nobis. 2 Tim 1 15 Scis hoc, quod avérsi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigéllus, et Hermógenes. 2 Tim 1 16 Det misericórdiam Dóminus Onesíphori dómui: quia sæpe me refrigerávit, et caténam meam non erúbuit: 2 Tim 1 17 sed cum Romam venísset, sollícite me quæsívit, et invénit. 2 Tim 1 18 Det illi Dóminus inveníre misericórdiam a Dómino in illa die. Et quanta Ephesi ministrávit mihi, tu mélius nosti. 2 Tim 2 1 Tu ergo fili mi, confortáre in grátia, quæ est in Christo Iesu: 2 Tim 2 2 et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus homínibus, qui idónei erant et álios docére. 2 Tim 2 3 Labóra sicut bonus miles Christi Iesu. 2 Tim 2 4 Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sæculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. 2 Tim 2 5 Nam et qui certat in agóne, non coronátur nisi legítime certáverit. 2 Tim 2 6 Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. 2 Tim 2 7 Intéllige quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum. 2 Tim 2 8 Memor esto Dóminum Iesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, 2 Tim 2 9 in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. 2 Tim 2 10 Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Iesu, cum glória cælésti. 2 Tim 2 11 Fidélis sermo: nam si commórtui sumus, et convivémus: 2 Tim 2 12 si sustinébimus, et conregnábimus: si negavérimus, et ille negábit nos: 2 Tim 2 13 si non crédimus, ille fidélis pérmanet, negáre seípsum non potest. 2 Tim 2 14 Hæc cómmone, testíficans coram Dómino. Noli conténdere verbis: ad nihil enim útile est, nisi ad subversiónem audiéntium. 2 Tim 2 15 Sollícite cura teípsum probábilem exhibére Deo, operárium inconfusíbilem, recte tractántem verbum veritátis. 2 Tim 2 16 Profána autem et vanilóquia devíta: multum enim profíciunt ad impietátem: 2 Tim 2 17 et sermo eórum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenǽus et Philétus, 2 Tim 2 18 qui a veritáte excidérunt, dicéntes resurrectiónem esse iam factam, et subvertérunt quorúmdam fidem. 2 Tim 2 19 Sed firmum fundaméntum Dei stat, habens signáculum hoc: cognóvit Dóminus qui sunt eius, et discédat ab iniquitáte omnis qui nóminat nomen Dómini. 2 Tim 2 20 In magna autem domo non solum sunt vasa áurea, et argéntea, sed et lígnea, et fictília: et quædam quidem in honórem, quædam autem in contuméliam. 2 Tim 2 21 Si quis ergo emundáverit se ab istis, erit vas in honórem sanctificátum, et útile Dómino ad omne opus bonum parátum. 2 Tim 2 22 Iuvenília autem desidéria fuge, sectáre vero iustítiam, fidem, spem, caritátem, et pacem cum iis qui ínvocant Dóminum de corde puro. 2 Tim 2 23 Stultas autem et sine disciplína quæstiónes devíta: sciens quia génerant lites. 2 Tim 2 24 Servum autem Dómini non opórtet litigáre: sed mansuétum esse ad omnes, docíbilem, patiéntem, 2 Tim 2 25 cum modéstia corripiéntem eos qui resístunt veritáti, nequándo Deus det illis pœniténtiam ad cognoscéndam veritátem, 2 Tim 2 26 et resipíscant a diáboli láqueis, a quo captívi tenéntur ad ipsíus voluntátem. 2 Tim 3 1 Hoc autem scito, quod in novíssimis diébus instábunt témpora periculósa: 2 Tim 3 2 erunt hómines seípsos amántes, cúpidi, eláti, supérbi, blasphémi, paréntibus non obediéntes, ingráti, scelésti, 2 Tim 3 3 sine affectióne, sine pace, criminatóres, incontinéntes, immítes, sine benignitáte, 2 Tim 3 4 proditóres, protérvi, túmidi, et voluptátum amatóres magis quam Dei: 2 Tim 3 5 habéntes spéciem quidem pietátis, virtútem autem eius abnegántes. Et hos devíta: 2 Tim 3 6 ex his enim sunt qui pénetrant domos, et captívas ducunt muliérculas onerátas peccátis, quæ ducúntur váriis desidériis: 2 Tim 3 7 semper discéntes, et numquam ad sciéntiam veritátis perveniéntes. 2 Tim 3 8 Quemádmodum autem Iannes et Mambres restitérunt Móysi: ita et hi resístunt veritáti, hómines corrúpti mente, réprobi circa fidem: 2 Tim 3 9 sed ultra non profícient: insipiéntia enim eórum manifésta erit ómnibus, sicut et illórum fuit. 2 Tim 3 10 Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, 2 Tim 3 11 persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii, et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. 2 Tim 3 12 Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Iesu, persecutiónem patiéntur. 2 Tim 3 13 Mali autem hómines et seductóres profícient in peius, errántes, et in errórem mitténtes. 2 Tim 3 14 Tu vero pérmane in iis quæ didicísti, et crédita sunt tibi: sciens a quo didíceris: 2 Tim 3 15 et quia ab infántia sacras lítteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem, per fidem quæ est in Christo Iesu. 2 Tim 3 16 Omnis Scriptúra divínitus inspiráta útilis est ad docéndum, ad arguéndum, ad corripiéndum, ad erudiéndum in iustítia: 2 Tim 3 17 ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus. 2 Tim 4 1 Testíficor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum eius: 2 Tim 4 2 prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. 2 Tim 4 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, 2 Tim 4 4 et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. 2 Tim 4 5 Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. 2 Tim 4 6 Ego enim iam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. 2 Tim 4 7 Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. 2 Tim 4 8 In réliquo repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum eius. Festína ad me veníre cito. 2 Tim 4 9 Demas enim me relíquit, díligens hoc sǽculum, et ábiit Thessalonícam: 2 Tim 4 10 Crescens in Galátiam, Titus in Dalmátiam. 2 Tim 4 11 Lucas est mecum solus. Marcum assúme, et adduc tecum: est enim mihi útilis in ministérium. 2 Tim 4 12 Týchicum autem misi Ephesum. 2 Tim 4 13 Pénulam, quam relíqui Tróade apud Carpum, véniens affer tecum, et libros, máxime autem membránas. 2 Tim 4 14 Alexánder ærárius multa mala mihi osténdit: reddet illi Dóminus secúndum ópera eius: 2 Tim 4 15 quem et tu devíta: valde enim réstitit verbis nostris. 2 Tim 4 16 In prima mea defensióne nemo mihi áffuit, sed omnes me dereliquérunt: non illis imputétur. 2 Tim 4 17 Dóminus autem mihi ástitit, et confortávit me, ut per me prædicátio impleátur, et áudiant omnes gentes: et liberátus sum de ore leónis. 2 Tim 4 18 Liberávit me Dóminus ab omni ópere malo: et salvum fáciet in regnum suum cæléste, cui glória in sǽcula sæculórum. Amen. 2 Tim 4 19 Salúta Priscam, et Aquilam, et Onesíphori domum. 2 Tim 4 20 Erástus remánsit Corínthi. Tróphimum autem relíqui infírmum Miléti. 2 Tim 4 21 Festína ante híemem veníre. Salútant te Eúbulus, et Pudens, et Linus, et Cláudia, et fratres omnes. 2 Tim 4 22 Dóminus Iesus Christus cum spíritu tuo. Grátia vobíscum. Amen. Tit 1 1 Paulus servus Dei, Apóstolus autem Iesu Christi secúndum fidem electórum Dei, et agnitiónem veritátis, quæ secúndum pietátem est Tit 1 2 in spem vitæ ætérnæ, quam promísit qui non mentítur, Deus, ante témpora sæculária: Tit 1 3 manifestávit autem tempóribus suis verbum suum in prædicatióne, quæ crédita est mihi secúndum præcéptum Salvatóris nostri Dei: Tit 1 4 Tito dilécto fílio secúndum commúnem fidem, grátia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Salvatóre nostro. Tit 1 5 Huius rei grátia relíqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, córrigas, et constítuas per civitátes presbýteros, sicut et ego dispósui tibi, Tit 1 6 si quis sine crímine est, uníus uxóris vir, fílios habens fidéles, non in accusatióne luxúriæ, aut non súbditos. Tit 1 7 Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem: non supérbum, non iracúndum, non vinoléntum, non percussórem, non turpis lucri cúpidum: Tit 1 8 sed hospitálem, benígnum, sóbrium, iustum, sanctum, continéntem, Tit 1 9 amplecténtem eum, qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem: ut potens sit exhortári in doctrína sana, et eos qui contradícunt, argúere. Tit 1 10 Sunt enim multi étiam inobediéntes, vaníloqui, et seductóres: máxime qui de circumcisióne sunt: Tit 1 11 quos opórtet redárgui: qui univérsas domos subvértunt, docéntes quæ non opórtet, turpis lucri grátia. Tit 1 12 Dixit quidam ex illis, próprius ipsórum prophéta: Creténses semper mendáces, malæ béstiæ, ventres pigri. Tit 1 13 Testimónium hoc verum est. Quam ob causam íncrepa illos dure, ut sani sint in fide, Tit 1 14 non intendéntes Iudáicis fábulis, et mandátis hóminum, aversántium se a veritáte. Tit 1 15 Omnia munda mundis: coinquinátis autem et infidélibus, nihil est mundum, sed inquinátæ sunt eórum et mens et consciéntia. Tit 1 16 Confiténtur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abomináti, et incredíbiles, et ad omne opus bonum réprobi. Tit 2 1 Tu autem lóquere quæ decent sanam doctrínam: Tit 2 2 senes ut sóbrii sint, pudíci, prudéntes, sani in fide, in dilectióne, in patiéntia: Tit 2 3 anus simíliter in hábitu sancto, non criminatríces, non multo vino serviéntes, bene docéntes: Tit 2 4 ut prudéntiam dóceant adolescéntulas, ut viros suos ament, fílios suos díligant, Tit 2 5 prudéntes, castas, sóbrias, domus curam habéntes, benígnas, súbditas viris suis, ut non blasphemétur verbum Dei. Tit 2 6 Iúvenes simíliter hortáre ut sóbrii sint. Tit 2 7 In ómnibus teípsum præbe exémplum bonórum óperum, in doctrína, in integritáte, in gravitáte, Tit 2 8 verbum sanum, irreprehensíbile: ut is qui ex advérso est, vereátur, nihil habens malum dícere de nobis. Tit 2 9 Servos dóminis suis súbditos esse, in ómnibus placéntes, non contradicéntes, Tit 2 10 non fraudántes, sed in ómnibus fidem bonam ostendéntes: ut doctrínam Salvatóris nostri Dei ornent in ómnibus. Tit 2 11 Appáruit enim grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus, Tit 2 12 erúdiens nos, ut abnegántes impietátem, et sæculária desidéria: sóbrie, et iuste, et pie vivámus in hoc sǽculo, Tit 2 13 exspectántes beátam spem, et advéntum glóriæ magni Dei, et Salvatóris nostri Iesu Christi: Tit 2 14 qui dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Tit 2 15 Hæc lóquere, et exhortáre, et árgue cum omni império. Nemo te contémnat. Tit 3 1 Admone illos princípibus, et potestátibus súbditos esse, dicto obedíre, ad omne opus bonum parátos esse: Tit 3 2 néminem blasphemáre, non litigiósos esse, sed modéstos, omnem ostendéntes mansuetúdinem ad omnes hómines. Tit 3 3 Erámus enim aliquándo et nos insipiéntes, incréduli, errántes, serviéntes desidériis, et voluptátibus váriis, in malítia et invídia agéntes, odíbiles, odiéntes ínvicem. Tit 3 4 Cum autem benígnitas et humánitas appáruit Salvatóris nostri Dei, Tit 3 5 non ex opéribus iustítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, Tit 3 6 quem effúdit in nos abúnde per Iesum Christum Salvatórem nostrum: Tit 3 7 ut iustificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ. Tit 3 8 Fidélis sermo est: et de his volo te confirmáre: ut curent bonis opéribus præésse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utília homínibus. Tit 3 9 Stultas autem quæstiónes, et genealógias, et contentiónes, et pugnas legis devíta: sunt enim inútiles, et vanæ. Tit 3 10 Hæréticum hóminem post unam et secúndam correptiónem devíta: Tit 3 11 sciens quia subvérsus est, qui eiúsmodi est, et delínquit, cum sit próprio iudício condemnátus. Tit 3 12 Cum mísero ad te Artemam, aut Týchicum, festína ad me veníre Nicópolim: ibi enim státui hiemáre. Tit 3 13 Zenam legisperítum et Apóllo sollícite præmítte, ut nihil illis desit. Tit 3 14 Discant autem et nostri bonis opéribus præésse ad usus necessários: ut non sint infructuósi. Tit 3 15 Salútant te qui mecum sunt omnes: salúta eos qui nos amant in fide. Grátia Dei cum ómnibus vobis. Amen. Phm 1 1 Paulus vinctus Christi Iesu, et Timótheus frater, Philémoni dilécto, et adiutóri nostro, Phm 1 2 et Appiæ soróri caríssimæ, et Archíppo commilitóni nostro, et Ecclésiæ, quæ in domo tua est. Phm 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo. Phm 1 4 Grátias ago Deo meo, semper memóriam tui fáciens in oratiónibus meis, Phm 1 5 áudiens caritátem tuam, et fidem, quam habes in Dómino Iesu, et in omnes sanctos: Phm 1 6 ut communicátio fídei tuæ évidens fiat in agnitióne omnis óperis boni, quod est in vobis in Christo Iesu. Phm 1 7 Gáudium enim magnum hábui, et consolatiónem in caritáte tua: quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater. Phm 1 8 Propter quod multam fidúciam habens in Christo Iesu imperándi tibi quod ad rem pértinet: Phm 1 9 propter caritátem magis óbsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi: Phm 1 10 óbsecro te pro meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo, Phm 1 11 qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et mihi et tibi útilis, Phm 1 12 quem remísi tibi. Tu autem illum, ut mea víscera, súscipe: Phm 1 13 quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis Evangélii: Phm 1 14 sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset, sed voluntárium. Phm 1 15 Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam a te, ut ætérnum illum recíperes: Phm 1 16 iam non ut servum, sed pro servo caríssimum fratrem, máxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Dómino? Phm 1 17 Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me: Phm 1 18 si autem áliquid nócuit tibi, aut debet, hoc mihi ímputa. Phm 1 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teípsum mihi debes: Phm 1 20 ita, frater. Ego te fruar in Dómino: réfice víscera mea in Dómino. Phm 1 21 Confídens in obediéntia tua scripsi tibi: sciens quóniam et super id, quod dico, fácies. Phm 1 22 Simul autem et para mihi hospítium: nam spero per oratiónes vestras donári me vobis. Phm 1 23 Salútat te Epaphras concaptívus meus in Christo Iesu, Phm 1 24 Marcus, Aristárchus, Demas, et Lucas, adiutóres mei. Phm 1 25 Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen. He 1 1 Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis: He 1 2 novíssime, diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sǽcula: He 1 3 qui cum sit splendor glóriæ, et figúra substántiæ eius, portánsque ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram maiestátis in excélsis: He 1 4 tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius præ illis nomen hereditávit. He 1 5 Cui enim dixit aliquándo angelórum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium? He 1 6 Et cum íterum introdúcit primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes ángeli Dei. He 1 7 Et ad ángelos quidem dicit: Qui facit ángelos suos spíritus, et minístros suos flammam ignis. He 1 8 Ad Fílium autem: Thronus tuus Deus in sǽculum sǽculi: virga æquitátis, virga regni tui. He 1 9 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exsultatiónis præ particípibus tuis. He 1 10 Et: Tu in princípio, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cæli. He 1 11 Ipsi períbunt, tu autem permanébis, et omnes ut vestiméntum veteráscent: He 1 12 et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. He 1 13 Ad quem autem angelórum dixit aliquándo: Sede a dextris meis, quoadúsque ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? He 1 14 Nonne omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos, qui hereditátem cápient salútis? He 2 1 Proptérea abundántius opórtet observáre nos ea quæ audívimus, ne forte pereffluámus. He 2 2 Si enim qui per ángelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricátio, et inobediéntia accépit iustam mercédis retributiónem: He 2 3 quómodo nos effugiémus si tantam neglexérimus salútem? quæ cum inítium accepísset enarrári per Dóminum ab eis, qui audiérunt, in nos confirmáta est, He 2 4 contestánte Deo signis et porténtis, et váriis virtútibus, et Spíritus Sancti distributiónibus secúndum suam voluntátem. He 2 5 Non enim ángelis subiécit Deus orbem terræ futúrum, de quo lóquimur. He 2 6 Testátus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es eius, aut fílius hóminis quóniam vísitas eum? He 2 7 Minuísti eum paulo minus ab ángelis: glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. He 2 8 Omnia subiecísti sub pédibus eius. In eo enim quod ómnia ei subiécit, nihil dimísit non subiéctum ei. Nunc autem necdum vidémus ómnia subiécta ei. He 2 9 Eum autem, qui módico quam ángeli minorátus est, vidémus Iesum propter passiónem mortis, glória et honóre coronátum: ut, grátia Dei, pro ómnibus gustáret mortem. He 2 10 Decébat enim eum, propter quem ómnia, et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxerat, auctórem salútis eórum per passiónem consummáre. He 2 11 Qui enim sanctíficat, et qui sanctificántur, ex uno omnes. Propter quam causam non confúnditur fratres eos vocáre, dicens: He 2 12 Nuntiábo nomen tuum frátribus meis: in médio ecclésiæ laudábo te. He 2 13 Et íterum: Ego ero fidens in eum. Et íterum: Ecce ego, et púeri mei, quos dedit mihi Deus. He 2 14 Quia ergo púeri communicavérunt carni, et sánguini, et ipse simíliter participávit eísdem: ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est, diábolum: He 2 15 et liberáret eos qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. He 2 16 Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahæ apprehéndit. He 2 17 Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret, et fidélis póntifex ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli. He 2 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentátus, potens est et eis, qui tentántur, auxiliári. He 3 1 Unde, fratres sancti, vocatiónis cæléstis partícipes, consideráte Apóstolum, et pontíficem confessiónis nostræ Iesum: He 3 2 qui fidélis est ei, qui fecit illum, sicut et Móyses in omni domo eius. He 3 3 Amplióris enim glóriæ iste præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domus, qui fabricávit illam. He 3 4 Omnis namque domus fabricátur ab áliquo: qui autem ómnia creávit, Deus est. He 3 5 Et Móyses quidem fidélis erat in tota domo eius tamquam fámulus, in testimónium eórum, quæ dicénda erant: He 3 6 Christus vero tamquam fílius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fidúciam, et glóriam spei usque ad finem, firmam retineámus. He 3 7 Quaprópter sicut dicit Spíritus Sanctus: Hódie si vocem eius audiéritis, He 3 8 nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto, He 3 9 ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt, et vidérunt ópera mea He 3 10 quadragínta annis: propter quod infénsus fui generatióni huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognovérunt vias meas, He 3 11 sicut iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam. He 3 12 Vidéte fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis, discedéndi a Deo vivo: He 3 13 sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec hódie cognominátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti. He 3 14 Partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiæ eius usque ad finem firmum retineámus. He 3 15 Dum dícitur: Hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, quemádmodum in illa exacerbatióne. He 3 16 Quidam enim audiéntes exacerbavérunt: sed non univérsi qui profécti sunt ex Ægýpto per Móysen. He 3 17 Quibus autem infénsus est quadragínta annis? nonne illis qui peccavérunt, quorum cadávera prostráta sunt in desérto? He 3 18 Quibus autem iurávit non introíre in réquiem ipsíus, nisi illis qui incréduli fuérunt? He 3 19 Et vidémus, quia non potuérunt introíre propter incredulitátem. He 4 1 Timeámus ergo ne forte relícta pollicitatióne introëúndi in réquiem eius, existimétur áliquis ex vobis deésse. He 4 2 Etenim et nobis nuntiátum est, quemádmodum et illis: sed non prófuit illis sermo audítus, non admístus fídei ex iis quæ audiérunt. He 4 3 Ingrediémur enim in réquiem, qui credídimus: quemádmodum dixit: Sicut iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam: et quidem opéribus ab institutióne mundi perféctis. He 4 4 Dixit enim in quodam loco de die séptima sic: Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis. He 4 5 Et in isto rursum: Si introíbunt in réquiem meam. He 4 6 Quóniam ergo súperest introíre quosdam in illam, et ii, quibus prióribus annuntiátum est, non introiérunt propter incredulitátem: He 4 7 íterum términat diem quemdam, Hódie, in David dicéndo, post tantum témporis, sicut supra dictum est: Hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra. He 4 8 Nam si eis Iesus réquiem præstitísset, numquam de ália loquerétur, posthac, die. He 4 9 Itaque relínquitur sabbatísmus pópulo Dei. He 4 10 Qui enim ingréssus est in réquiem eius, étiam ipse requiévit ab opéribus suis, sicut a suis Deus. He 4 11 Festinémus ergo íngredi in illam réquiem: ut ne in idípsum quis íncidat incredulitátis exémplum. He 4 12 Vivus est enim sermo Dei, et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti: et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus: compágum quoque ac medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis. He 4 13 Et non est ulla creatúra invisíbilis in conspéctu eius: ómnia autem nuda et apérta sunt óculis eius, ad quem nobis sermo. He 4 14 Habéntes ergo pontíficem magnum qui penetrávit cælos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem. He 4 15 Non enim habémus pontíficem qui non possit cómpati infirmitátibus nostris: tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. He 4 16 Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ: ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. He 5 1 Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: He 5 2 qui condolére possit iis qui ignórant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: He 5 3 et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. He 5 4 Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. He 5 5 Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. He 5 6 Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. He 5 7 Qui in diébus carnis suæ preces, supplicationésque ad eum qui possit illum salvum fácere a morte cum clamóre válido, et lácrymis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. He 5 8 Et quidem cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis, quæ passus est, obediéntiam: He 5 9 et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi, causa salútis ætérnæ, He 5 10 appellátus a Deo póntifex iuxta órdinem Melchísedech. He 5 11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretábilis ad dicéndum: quóniam imbecílles facti estis ad audiéndum. He 5 12 Etenim cum deberétis magístri esse propter tempus, rursum indigétis ut vos doceámini quæ sint eleménta exórdii sermónum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non sólido cibo. He 5 13 Omnis enim, qui lactis est párticeps, expers est sermónis iustítiæ: párvulus enim est. He 5 14 Perfectórum autem est sólidus cibus: eórum, qui pro consuetúdine exercitátos habent sensus ad discretiónem boni ac mali. He 6 1 Quaprópter intermitténtes inchoatiónis Christi sermónem, ad perfectióra ferámur, non rursum iaciéntes fundaméntum pœniténtiæ ab opéribus mórtuis, et fídei ad Deum, He 6 2 baptísmatum doctrínæ, impositiónis quoque mánuum, ac resurrectiónis mortuórum, et iudícii ætérni. He 6 3 Et hoc faciémus, síquidem permíserit Deus. He 6 4 Impossíbile est enim eos qui semel sunt illumináti, gustavérunt étiam donum cæléste, et partícipes facti sunt Spíritus Sancti, He 6 5 gustavérunt nihilóminus bonum Dei verbum, virtutésque sǽculi ventúri, He 6 6 et prolápsi sunt: rursus renovári ad pœniténtiam, rursum crucifigéntes sibimetípsis Fílium Dei, et osténtui habéntes. He 6 7 Terra enim sæpe veniéntem super se bibens imbrem, et génerans herbam opportúnam illis, a quibus cólitur, áccipit benedictiónem a Deo: He 6 8 próferens autem spinas ac tríbulos, réproba est, et maledícto próxima: cuius consummátio in combustiónem. He 6 9 Confídimus autem de vobis dilectíssimi melióra, et vicinióra salúti: tamétsi ita lóquimur. He 6 10 Non enim iniústus Deus, ut obliviscátur óperis vestri, et dilectiónis, quam ostendístis in nómine ipsíus, qui ministrástis sanctis, et ministrátis. He 6 11 Cúpimus autem unumquémque vestrum eámdem ostentáre sollicitúdinem ad expletiónem spei usque in finem: He 6 12 ut non segnes efficiámini, verum imitatóres eórum, qui fide, et patiéntia hereditábunt promissiónes. He 6 13 Abrahæ namque promíttens Deus, quóniam néminem hábuit, per quem iuráret, maiórem, iurávit per semetípsum, He 6 14 dicens: Nisi benedícens benedícam te, et multíplicans multiplicábo te. He 6 15 Et sic longanímiter ferens, adéptus est repromissiónem. He 6 16 Hómines enim per maiórem sui iurant: et omnis controvérsiæ eórum finis, ad confirmatiónem, est iuraméntum. He 6 17 In quo abundántius volens Deus osténdere pollicitatiónis herédibus, immobilitátem consílii sui, interpósuit iusiurándum: He 6 18 ut per duas res immóbiles, quibus impossíbile est mentíri Deum, fortíssimum solátium habeámus, qui confúgimus ad tenéndam propósitam spem, He 6 19 quam sicut ánchoram habémus ánimæ tutam ac firmam, et incedéntem usque ad interióra veláminis, He 6 20 ubi præcúrsor pro nobis introívit Iesus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum. He 7 1 Hic enim Melchísedech, rex Salem, sacérdos Dei summi, qui obviávit Abrahæ regrésso a cæde regum, et benedíxit ei: He 7 2 cui et décimas ómnium divísit Abraham: primum quidem qui interpretátur rex iustítiæ: deínde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, He 7 3 sine patre, sine matre, sine genealógia, neque inítium diérum, neque finem vitæ habens, assimilátus autem Fílio Dei, manet sacérdos in perpétuum. He 7 4 Intuémini autem quantus sit hic, cui et décimas dedit de præcípuis Abraham patriárcha. He 7 5 Et quidem de fíliis Levi sacerdótium accipiéntes, mandátum habent décimas súmere a pópulo secúndum legem, id est, a frátribus suis: quamquam et ipsi exíerint de lumbis Abrahæ. He 7 6 Cuius autem generátio non annumerátur in eis, décimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habébat repromissiónes, benedíxit. He 7 7 Sine ulla autem contradictióne, quod minus est, a melióre benedícitur. He 7 8 Et hic quidem, décimas moriéntes hómines accípiunt: ibi autem contestátur, quia vivit. He 7 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui décimas accépit, decimátus est: He 7 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviávit ei Melchísedech. He 7 11 Si ergo consummátio per sacerdótium Levíticum erat (pópulus enim sub ipso legem accépit) quid adhuc necessárium fuit secúndum órdinem Melchísedech, álium súrgere sacerdótem, et non secúndum órdinem Aaron dici? He 7 12 Transláto enim sacerdótio, necésse est ut et legis translátio fiat. He 7 13 In quo enim hæc dicúntur, de ália tribu est, de qua nullus altári præsto fuit. He 7 14 Maniféstum est enim quod ex Iuda ortus sit Dóminus noster: in qua tribu nihil de sacerdótibus Móyses locútus est. He 7 15 Et ámplius adhuc maniféstum est: si secúndum similitúdinem Melchísedech exsúrgat álius sacérdos, He 7 16 qui non secúndum legem mandáti carnális factus est, sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis. He 7 17 Contestátur enim: Quóniam tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. He 7 18 Reprobátio quidem fit præcedéntis mandáti, propter infirmitátem eius, et inutilitátem: He 7 19 nihil enim ad perféctum addúxit lex: introdúctio vero melióris spei, per quam proximámus ad Deum. He 7 20 Et quantum est non sine iureiurándo (álii quidem sine iureiurándo sacerdótes facti sunt, He 7 21 hic autem cum iureiurándo per eum, qui dixit ad illum: Iurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: tu es sacérdos in ætérnum): He 7 22 in tantum melióris testaménti sponsor factus est Iesus. He 7 23 Et álii quidem plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: He 7 24 hic autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. He 7 25 Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. He 7 26 Talis enim decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus: He 7 27 qui non habet necessitátem quotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo. He 7 28 Lex enim hómines constítuit sacerdótes infirmitátem habéntes: sermo autem iurisiurándi, qui post legem est, Fílium in ætérnum perféctum. He 8 1 Capítulum autem super ea quæ dicúntur: Talem habémus pontíficem, qui consédit in déxtera sedis magnitúdinis in cælis, He 8 2 sanctórum miníster, et tabernáculi veri, quod fixit Dóminus, et non homo. He 8 3 Omnis enim póntifex ad offeréndum múnera, et hóstias constitúitur: unde necésse est et hunc habére áliquid, quod ófferat. He 8 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacérdos: cum essent qui ófferent secúndum legem múnera, He 8 5 qui exemplári, et umbræ desérviunt cæléstium. Sicut respónsum est Móysi, cum consummáret tabernáculum: Vide (inquit) ómnia fácito secúndum exémplar, quod tibi osténsum est in monte. He 8 6 Nunc autem mélius sortítus est ministérium, quanto et melióris testaménti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sancítum est. He 8 7 Nam si illud prius culpa vacásset, non útique secúndi locus inquirerétur. He 8 8 Vitúperans enim eos dicit: Ecce dies vénient, dicit Dóminus: et consummábo super domum Israël, et super domum Iuda, testaméntum novum, He 8 9 non secúndum testaméntum quod feci pátribus eórum in die qua apprehéndi manum eórum ut edúcerem illos de terra Ægýpti: quóniam ipsi non permansérunt in testaménto meo: et ego negléxi eos, dicit Dóminus. He 8 10 Quia hoc est testaméntum quod dispónam dómui Israël post dies illos, dicit Dóminus: dando leges meas in mentem eórum, et in corde eórum superscríbam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum: He 8 11 et non docébit unusquísque próximum suum, et unusquísque fratrem suum, dicens: Cognósce Dóminum: quóniam omnes scient me a minóre usque ad maiórem eórum: He 8 12 quia propítius ero iniquitátibus eórum, et peccatórum eórum iam non memorábor. He 8 13 Dicéndo autem novum: veterávit prius. Quod autem antiquátur, et senéscit, prope intéritum est. He 9 1 Hábuit quidem et prius iustificatiónes cultúræ, et Sanctum sæculáre. He 9 2 Tabernáculum enim factum est primum, in quo erant candelábra, et mensa, et proposítio panum, quæ dícitur Sancta. He 9 3 Post velaméntum autem secúndum, tabernáculum, quod dícitur Sancta sanctórum: He 9 4 áureum habens thuríbulum, et arcam testaménti circumtéctam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Aaron, quæ frondúerat, et tábulæ testaménti, He 9 5 supérque eam erant chérubim glóriæ obumbrántia propitiatórium: de quibus non est modo dicéndum per síngula. He 9 6 His vero ita compósitis, in prióri quidem tabernáculo semper introíbant sacerdótes, sacrificiórum offícia consummántes: He 9 7 in secúndo autem semel in anno solus póntifex non sine sánguine, quem offert pro sua et pópuli ignorántia: He 9 8 hoc significánte Spíritu Sancto, nondum propalátam esse sanctórum viam, adhuc prióre tabernáculo habénte statum: He 9 9 quæ parábola est témporis instántis: iuxta quam múnera, et hóstiæ offerúntur, quæ non possunt iuxta consciéntiam perféctum fácere serviéntem, solúmmodo in cibis, et in pótibus, He 9 10 et váriis baptismátibus, et iustítiis carnis usque ad tempus correctiónis impósitis. He 9 11 Christus autem assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum, id est, non huius creatiónis: He 9 12 neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. He 9 13 Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: He 9 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? He 9 15 Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis. He 9 16 Ubi enim testaméntum est, mors necésse est intercédat testatóris. He 9 17 Testaméntum enim in mórtuis confirmátum est: alióquin nondum valet, dum vivit qui testátus est. He 9 18 Unde nec primum quidem sine sánguine dedicátum est. He 9 19 Lecto enim omni mandáto legis a Móyse univérso pópulo, accípiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aqua, et lana coccínea, et hyssópo, ipsum quoque librum, et omnem pópulum aspérsit, He 9 20 dicens: Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus. He 9 21 Etiam tabernáculum et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit. He 9 22 Et ómnia pene in sánguine secúndum legem mundántur: et sine sánguinis effusióne non fit remíssio. He 9 23 Necésse est ergo exemplária quidem cæléstium his mundári: ipsa autem cæléstia melióribus hóstiis quam istis. He 9 24 Non enim in manufácta Sancta Iesus introívit exemplária verórum: sed in ipsum cælum, ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis: He 9 25 neque ut sæpe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos in sánguine aliéno: He 9 26 alióquin oportébat eum frequénter pati ab orígine mundi: nunc autem semel in consummatióne sæculórum, ad destitutiónem peccáti, per hóstiam suam appáruit. He 9 27 Et quemádmodum statútum est homínibus semel mori, post hoc autem iudícium: He 9 28 sic et Christus semel oblátus est ad multórum exhauriénda peccáta: secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se, in salútem. He 10 1 Umbram enim habens lex futurórum bonórum, non ipsam imáginem rerum: per síngulos annos, eísdem ipsis hóstiis quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere: He 10 2 alióquin cessássent offérri: ídeo quod nullam habérent ultra consciéntiam peccáti, cultóres semel mundáti: He 10 3 sed in ipsis commemorátio peccatórum per síngulos annos fit. He 10 4 Impossíbile enim est sánguine taurórum et hircórum auférri peccáta. He 10 5 Ideo ingrédiens mundum dicit: Hóstiam et oblatiónem noluísti: corpus autem aptásti mihi: He 10 6 holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt. He 10 7 Tunc dixi: Ecce vénio: in cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam. He 10 8 Supérius dicens: Quia hóstias, et oblatiónes, et holocautómata pro peccáto noluísti, nec plácita sunt tibi, quæ secúndum legem offerúntur, He 10 9 tunc dixi: Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam: aufert primum, ut sequens státuat. He 10 10 In qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Iesu Christi semel. He 10 11 Et omnis quidem sacérdos præsto est quotídie minístrans, et eásdem sæpe ófferens hóstias, quæ numquam possunt auférre peccáta: He 10 12 hic autem unam pro peccátis ófferens hóstiam, in sempitérnum sedet in déxtera Dei, He 10 13 de cétero exspéctans donec ponántur inimíci eius scabéllum pedum eius. He 10 14 Una enim oblatióne, consummávit in sempitérnum sanctificátos. He 10 15 Contestátur autem nos et Spíritus Sanctus. Postquam enim dixit: He 10 16 Hoc autem testaméntum, quod testábor ad illos post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in córdibus eórum, et in méntibus eórum superscríbam eas: He 10 17 et peccatórum, et iniquitátum eórum iam non recordábor ámplius. He 10 18 Ubi autem horum remíssio: iam non est oblátio pro peccáto. He 10 19 Habéntes ítaque, fratres, fidúciam in intróitu sanctórum in sánguine Christi, He 10 20 quam initiávit nobis viam novam, et vivéntem per velámen, id est, carnem suam, He 10 21 et sacerdótem magnum super domum Dei: He 10 22 accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala, et ablúti corpus aqua munda, He 10 23 teneámus spei nostræ confessiónem indeclinábilem (fidélis enim est qui repromísit), He 10 24 et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis, et bonórum óperum: He 10 25 non deseréntes collectiónem nostram, sicut consuetúdinis est quibúsdam, sed consolántes, et tanto magis quanto vidéritis appropinquántem diem. He 10 26 Voluntárie enim peccántibus nobis post accéptam notítiam veritátis, iam non relínquitur pro peccátis hóstia, He 10 27 terríbilis autem quædam exspectátio iudícii, et ignis æmulátio, quæ consumptúra est adversários. He 10 28 Irritam quis fáciens legem Móysi, sine ulla miseratióne duóbus vel tribus téstibus móritur: He 10 29 quanto magis putátis deterióra meréri supplícia qui Fílium Dei conculcáverit, et sánguinem testaménti pollútum dúxerit, in quo sanctificátus est, et spirítui grátiæ contuméliam fécerit? He 10 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindícta, et ego retríbuam. Et íterum: Quia iudicábit Dóminus pópulum suum. He 10 31 Horréndum est incídere in manus Dei vivéntis. He 10 32 Rememorámini autem prístinos dies, in quibus illumináti, magnum certámen sustinuístis passiónum: He 10 33 et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. He 10 34 Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam. He 10 35 Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. He 10 36 Patiéntia enim vobis necessária est: ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. He 10 37 Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. He 10 38 Iustus autem meus ex fide vivit: quod si subtráxerit se, non placébit ánimæ meæ. He 10 39 Nos autem non sumus subtractiónis fílii in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ. He 11 1 Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium. He 11 2 In hac enim testimónium consecúti sunt senes. He 11 3 Fide intellígimus aptáta esse sǽcula verbo Dei: ut ex invisibílibus visibília fíerent. He 11 4 Fide plúrimam hóstiam Abel, quam Cain, óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iustus, testimónium perhibénte munéribus eius Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur. He 11 5 Fide Henoch translátus est ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus: ante translatiónem enim testimónium hábuit placuísse Deo. He 11 6 Sine fide autem impossíbile est placére Deo. Crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est, et inquiréntibus se remunerátor sit. He 11 7 Fide Noë respónso accépto de iis quæ adhuc non videbántur, métuens aptávit arcam in salútem domus suæ, per quam damnávit mundum: et iustítiæ, quæ per fidem est, hæres est institútus. He 11 8 Fide qui vocátur Abraham obedívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hereditátem: et éxiit, nésciens quo iret. He 11 9 Fide demorátus est in terra repromissiónis, tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Isaac et Iacob coherédibus repromissiónis eiúsdem. He 11 10 Exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem: cuius ártifex et cónditor Deus. He 11 11 Fide et ipsa Sara stérilis virtútem in conceptiónem séminis accépit, étiam præter tempus ætátis: quóniam fidélem crédidit esse eum qui repromíserat. He 11 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emórtuo) tamquam sídera cæli in multitúdinem, et sicut aréna, quæ est ad oram maris, innumerábilis. He 11 13 Iuxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis repromissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes, et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt super terram. He 11 14 Qui enim hæc dicunt, signíficant se pátriam inquírere. He 11 15 Et si quidem ipsíus meminíssent de qua exiérunt, habébant útique tempus reverténdi: He 11 16 nunc autem meliórem áppetunt, id est, cæléstem. Ideo non confúnditur Deus vocári Deus eórum: parávit enim illis civitátem. He 11 17 Fide óbtulit Abraham Isaac, cum tentarétur, et unigénitum offerébat, qui suscéperat repromissiónes: He 11 18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocábitur tibi semen: He 11 19 árbitrans quia et a mórtuis suscitáre potens est Deus: unde eum et in parábolam accépit. He 11 20 Fide et de futúris benedíxit Isaac Iacob et Esau. He 11 21 Fide Iacob, móriens, síngulos filiórum Ioseph benedíxit: et adorávit fastígium virgæ eius. He 11 22 Fide Ioseph, móriens, de profectióne filiórum Israël memorátus est, et de óssibus suis mandávit. He 11 23 Fide Móyses, natus, occultátus est ménsibus tribus a paréntibus suis, eo quod vidíssent elegántem infántem, et non timuérunt regis edíctum. He 11 24 Fide Móyses grandis factus negávit se esse fílium fíliæ Pharaónis, He 11 25 magis éligens afflígi cum pópulo Dei, quam temporális peccáti habére iucunditátem, He 11 26 maióres divítias ǽstimans thesáuro Ægyptiórum, impropérium Christi: aspiciébat enim in remuneratiónem. He 11 27 Fide relíquit Ægýptum, non véritus animositátem regis: invisíbilem enim tamquam videns sustínuit. He 11 28 Fide celebrávit Pascha, et sánguinis effusiónem: ne qui vastábat primitíva, tángeret eos. He 11 29 Fide transiérunt mare Rubrum tamquam per áridam terram: quod expérti Ægýptii, devoráti sunt. He 11 30 Fide muri Iéricho corruérunt, circúitu diérum septem. He 11 31 Fide Rahab méretrix non périit cum incrédulis, excípiens exploratóres cum pace. He 11 32 Et quid adhuc dicam? defíciet enim me tempus enarrántem de Gédeon, Barac, Samson, Iephte, David, Sámuel, et prophétis: He 11 33 qui per fidem vicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, He 11 34 extinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: He 11 35 accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt non suscipiéntes redemptiónem ut meliórem invenírent resurrectiónem. He 11 36 Alii vero ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: He 11 37 lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt, circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: He 11 38 quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, in spelúncis, et in cavérnis terræ. He 11 39 Et hi omnes testimónio fídei probáti, non accepérunt repromissiónem, He 11 40 Deo pro nobis mélius áliquid providénte, ut non sine nobis consummaréntur. He 12 1 Ideóque et nos tantam habéntes impósitam nubem téstium, deponéntes omne pondus, et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen: He 12 2 aspiciéntes in auctórem fídei, et consummatórem Iesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera sedis Dei sedet. He 12 3 Recogitáte enim eum qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem: ut ne fatigémini, ánimis vestris deficiéntes. He 12 4 Nondum enim usque ad sánguinem restitístis, advérsus peccátum repugnántes: He 12 5 et oblíti estis consolatiónis, quæ vobis tamquam fíliis lóquitur, dicens: Fili mi, noli neglígere disciplínam Dómini: neque fatigéris dum ab eo argúeris. He 12 6 Quem enim díligit Dóminus, castígat: flagéllat autem omnem fílium, quem récipit. He 12 7 In disciplína perseveráte. Tamquam fíliis vobis offert se Deus: quis enim fílius, quem non córripit pater? He 12 8 quod si extra disciplínam estis, cuius partícipes facti sunt omnes: ergo adúlteri, et non fílii estis. He 12 9 Deínde patres quidem carnis nostræ, eruditóres habúimus, et reverebámur eos, non multo magis obtemperábimus Patri spirítuum, et vivémus? He 12 10 Et illi quidem in témpore paucórum diérum, secúndum voluntátem suam erudiébant nos: hic autem ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem eius. He 12 11 Omnis autem disciplína in præsénti quidem vidétur non esse gáudii, sed mœróris: póstea autem fructum pacatíssimum exercitátis per eam, reddet iustítiæ. He 12 12 Propter quod remíssas manus, et solúta génua erígite, He 12 13 et gressus rectos fácite pédibus vestris: ut non cláudicans quis erret, magis autem sanétur. He 12 14 Pacem sequímini cum ómnibus, et sanctimóniam, sine qua nemo vidébit Deum: He 12 15 contemplántes ne quis desit grátiæ Dei: ne qua radix amaritúdinis sursum gérminans impédiat, et per illam inquinéntur multi. He 12 16 Ne quis fornicátor, aut profánus ut Esau: qui propter unam escam véndidit primitíva sua: He 12 17 scitóte enim quóniam et póstea cúpiens hereditáre benedictiónem, reprobátus est: non enim invénit pœniténtiæ locum, quamquam cum lácrymis inquisísset eam. He 12 18 Non enim accessístis ad tractábilem montem, et accensíbilem ignem, et túrbinem, et calíginem, et procéllam, He 12 19 et tubæ sonum, et vocem verbórum, quam qui audiérunt, excusavérunt se, ne eis fíeret verbum. He 12 20 Non enim portábant quod dicebátur: Et si béstia tetígerit montem, lapidábitur. He 12 21 Et ita terríbile erat quod videbátur. Móyses dixit: Extérritus sum, et tremebúndus. He 12 22 Sed accessístis ad Sion montem, et civitátem Dei vivéntis, Ierúsalem cæléstem, et multórum míllium angelórum frequéntiam, He 12 23 et Ecclésiam primitivórum, qui conscrípti sunt in cælis, et iúdicem ómnium Deum, et spíritus iustórum perfectórum, He 12 24 et testaménti novi mediatórem Iesum, et sánguinis aspersiónem mélius loquéntem quam Abel. He 12 25 Vidéte ne recusétis loquéntem. Si enim illi non effugérunt, recusántes eum, qui super terram loquebátur: multo magis nos, qui de cælis loquéntem nobis avértimus. He 12 26 Cuius vox movit terram tunc: nunc autem repromíttit, dicens: Adhuc semel, et ego movébo non solum terram, sed et cælum. He 12 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declárat mobílium translatiónem tamquam factórum, ut máneant ea quæ sunt immobília. He 12 28 Itaque regnum immóbile suscipiéntes, habémus grátiam: per quam serviámus placéntes Deo, cum metu et reveréntia. He 12 29 Etenim Deus noster ignis consúmens est. He 13 1 Cáritas fraternitátis máneat in vobis, He 13 2 et hospitalitátem nolíte oblivísci: per hanc enim latuérunt quidam, ángelis hospítio recéptis. He 13 3 Mementóte vinctórum, tamquam simul vincti: et laborántium, tamquam et ipsi in córpore morántes. He 13 4 Honorábile connúbium in ómnibus, et thorus immaculátus. Fornicatóres enim, et adúlteros iudicábit Deus. He 13 5 Sint mores sine avarítia, conténti præséntibus: ipse enim dixit: Non te déseram, neque derelínquam: He 13 6 ita ut confidénter dicámus: Dóminus mihi adiútor: non timébo quid fáciat mihi homo. He 13 7 Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. He 13 8 Iesus Christus heri, et hódie: ipse et in sǽcula. He 13 9 Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enim grátia stabilíre cor, non escis: quæ non profuérunt ambulántibus in eis. He 13 10 Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. He 13 11 Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. He 13 12 Propter quod et Iesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. He 13 13 Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium eius portántes. He 13 14 Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. He 13 15 Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini eius. He 13 16 Beneficéntiæ autem et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. He 13 17 Obedíte præpósitis vestris, et subiacéte eis. Ipsi enim pervígilant quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri, ut cum gáudio hoc fáciant, et non geméntes: hoc enim non éxpedit vobis. He 13 18 Oráte pro nobis: confídimus enim quia bonam consciéntiam habémus in ómnibus bene voléntes conversári. He 13 19 Amplius autem déprecor vos hoc fácere, quo celérius restítuar vobis. He 13 20 Deus autem pacis, qui edúxit de mórtuis pastórem magnum óvium, in sánguine testaménti ætérni, Dóminum nostrum Iesum Christum, He 13 21 aptet vos in omni bono, ut faciátis eius voluntátem: fáciens in vobis quod pláceat coram se per Iesum Christum: cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen. He 13 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferátis verbum solátii. Etenim perpáucis scripsi vobis. He 13 23 Cognóscite fratrem nostrum Timótheum dimíssum: cum quo (si celérius vénerit) vidébo vos. He 13 24 Salutáte omnes præpósitos vestros, et omnes sanctos. Salútant vos de Itália fratres. He 13 25 Grátia cum ómnibus vobis. Amen. Jc 1 1 Iacóbus, Dei et Dómini nostri Iesu Christi servus, duódecim tríbubus, quæ sunt in dispersióne, salútem. Jc 1 2 Omne gáudium existimáte fratres mei, cum in tentatiónes várias incidéritis: Jc 1 3 sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur. Jc 1 4 Patiéntia autem opus perféctum habet: ut sitis perfécti et íntegri in nullo deficiéntes. Jc 1 5 Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat: et dábitur ei. Jc 1 6 Póstulet autem in fide nihil hǽsitans: qui enim hǽsitat, símilis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur: Jc 1 7 non ergo ǽstimet homo ille quod accípiat áliquid a Dómino. Jc 1 8 Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis. Jc 1 9 Gloriétur autem frater húmilis in exaltatióne sua: Jc 1 10 dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fœni transíbit: Jc 1 11 exórtus est enim sol cum ardóre, et arefécit fœnum, et flos eius décidit, et decor vultus eius depériit: ita et dives in itinéribus suis marcéscet. Jc 1 12 Beátus vir qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Jc 1 13 Nemo cum tentátur, dicat quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Jc 1 14 Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus, et illéctus. Jc 1 15 Deínde concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Jc 1 16 Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Jc 1 17 Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. Jc 1 18 Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ eius. Jc 1 19 Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum, et tardus ad iram. Jc 1 20 Ira enim viri iustítiam Dei non operátur. Jc 1 21 Propter quod abiciéntes omnem immundítiam, et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras. Jc 1 22 Estóte autem factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos. Jc 1 23 Quia si quis audítor est verbi, et non factor, hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: Jc 1 24 considerávit enim se, et ábiit, et statim oblítus est qualis fúerit. Jc 1 25 Qui autem perspéxerit in legem perféctam libertátis, et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. Jc 1 26 Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, huius vana est relígio. Jc 1 27 Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem, hæc est: visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo. Jc 2 1 Fratres mei, nolíte in personárum acceptióne habére fidem Dómini nostri Iesu Christi glóriæ. Jc 2 2 Etenim si introíerit in convéntum vestrum vir áureum ánnulum habens in veste cándida, introíerit autem et pauper in sórdido hábitu, Jc 2 3 et intendátis in eum qui indútus est veste præclára, et dixéritis ei: Tu sede hic bene: páuperi autem dicátis: Tu sta illic: aut sede sub scabéllo pedum meórum: Jc 2 4 nonne iudicátis apud vosmetípsos, et facti estis iúdices cogitatiónum iniquárum? Jc 2 5 Audíte, fratres mei dilectíssimi: nonne Deus elégit páuperes in hoc mundo, dívites in fide, et herédes regni, quod repromísit Deus diligéntibus se? Jc 2 6 vos autem exhonorástis páuperem. Nonne dívites per poténtiam ópprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudícia? Jc 2 7 nonne ipsi blasphémant bonum nomen, quod invocátum est super vos? Jc 2 8 Si tamen legem perfícitis regálem secúndum Scriptúras: Díliges próximum tuum sicut teípsum: bene fácitis: Jc 2 9 si autem persónas accípitis, peccátum operámini, redargúti a lege quasi transgressóres. Jc 2 10 Quicúmque autem totam legem serváverit, offéndat autem in uno, factus est ómnium reus. Jc 2 11 Qui enim dixit: Non mœcháberis, dixit et: Non occídes. Quod si non mœcháberis, occídes autem, factus es transgréssor legis. Jc 2 12 Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes iudicári. Jc 2 13 Iudícium enim sine misericórdia illi qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia iudícium. Jc 2 14 Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? numquid póterit fides salváre eum? Jc 2 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, Jc 2 16 dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis quæ necessária sunt córpori, quid próderit? Jc 2 17 Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa. Jc 2 18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego ópera hábeo: osténde mihi fidem tuam sine opéribus: et ego osténdam tibi ex opéribus fidem meam. Jc 2 19 Tu credis quóniam unus est Deus: bene facis: et dǽmones credunt, et contremíscunt. Jc 2 20 Vis autem scire, o homo inánis, quóniam fides sine opéribus mórtua est? Jc 2 21 Abraham pater noster nonne ex opéribus iustificátus est, ófferens Isaac fílium suum super altáre? Jc 2 22 Vides quóniam fides cooperabátur opéribus illíus: et ex opéribus fides consummáta est? Jc 2 23 Et suppléta est Scriptúra, dicens: Crédidit Abraham Deo, et reputátum est illi ad iustítiam, et amícus Dei appellátus est. Jc 2 24 Vidétis quóniam ex opéribus iustificátur homo, et non ex fide tantum? Jc 2 25 Simíliter et Rahab méretrix, nonne ex opéribus iustificáta est, suscípiens núntios, et ália via eíciens? Jc 2 26 Sicut enim corpus sine spíritu mórtuum est, ita et fides sine opéribus mórtua est. Jc 3 1 Nolíte plures magístri fíeri fratres mei, sciéntes quóniam maius iudícium súmitis. Jc 3 2 In multis enim offéndimus omnes. Si quis in verbo non offéndit, hic perféctus est vir: potest étiam freno circumdúcere totum corpus. Jc 3 3 Si autem equis frena in ora míttimus ad consentiéndum nobis, et omne corpus illórum circumférimus. Jc 3 4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis válidis minéntur, circumferúntur a módico gubernáculo ubi ímpetus dirigéntis volúerit. Jc 3 5 Ita et lingua módicum quidem membrum est, et magna exáltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incéndit! Jc 3 6 Et lingua ignis est, univérsitas iniquitátis. Lingua constitúitur in membris nostris, quæ máculat totum corpus, et inflámmat rotam nativitátis nostræ inflammáta a gehénna. Jc 3 7 Omnis enim natúra bestiárum, et vólucrum, et serpéntium, et ceterórum domántur, et dómita sunt a natúra humána: Jc 3 8 linguam autem nullus hóminum domáre potest: inquiétum malum, plena venéno mortífero. Jc 3 9 In ipsa benedícimus Deum et Patrem: et in ipsa maledícimus hómines, qui ad similitúdinem Dei facti sunt. Jc 3 10 Ex ipso ore procédit benedíctio et maledíctio. Non opórtet, fratres mei, hæc ita fíeri. Jc 3 11 Numquid fons de eódem forámine emánat dulcem et amáram aquam? Jc 3 12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas fácere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest fácere aquam. Jc 3 13 Quis sápiens et disciplinátus inter vos? Osténdat ex bona conversatióne operatiónem suam in mansuetúdine sapiéntiæ. Jc 3 14 Quod si zelum amárum habétis, et contentiónes sint in córdibus vestris: nolíte gloriári, et mendáces esse advérsus veritátem: Jc 3 15 non est enim ista sapiéntia desúrsum descéndens: sed terréna, animális, diabólica. Jc 3 16 Ubi enim zelus et conténtio, ibi inconstántia et omne opus pravum. Jc 3 17 Quæ autem desúrsum est sapiéntia, primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, bonis conséntiens, plena misericórdia et frúctibus bonis, non iúdicans, sine simulatióne. Jc 3 18 Fructus autem iustítiæ, in pace seminátur, faciéntibus pacem. Jc 4 1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscéntiis vestris, quæ mílitant in membris vestris? Jc 4 2 concupíscitis, et non habétis: occíditis, et zelátis: et non potéstis adipísci: litigátis, et belligerátis, et non habétis, propter quod non postulátis. Jc 4 3 Pétitis, et non accípitis: eo quod male petátis: ut in concupiscéntiis vestris insumátis. Jc 4 4 Adúlteri, nescítis quia amicítia huius mundi inimíca est Dei? quicúmque ergo volúerit amícus esse sǽculi huius, inimícus Dei constitúitur. Jc 4 5 An putátis quia inániter Scriptúra dicat: Ad invídiam concupíscit spíritus qui hábitat in vobis? Jc 4 6 maiórem autem dat grátiam. Propter quod dicit: Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. Jc 4 7 Súbditi ergo estóte Deo, resístite autem diábolo, et fúgiet a vobis. Jc 4 8 Appropinquáte Deo, et appropinquábit vobis. Emundáte manus, peccatóres: et purificáte corda, dúplices ánimo. Jc 4 9 Míseri estóte, et lugéte, et ploráte: risus vester in luctum convertátur, et gáudium in mœrórem. Jc 4 10 Humiliámini in conspéctu Dómini, et exaltábit vos. Jc 4 11 Nolíte detráhere altérutrum fratres. Qui détrahit fratri, aut qui iúdicat fratrem suum, détrahit legi, et iúdicat legem. Si autem iúdicas legem, non es factor legis, sed iudex. Jc 4 12 Unus est legislátor et iudex, qui potest pérdere et liberáre. Jc 4 13 Tu autem quis es, qui iúdicas próximum? Ecce nunc qui dícitis: Hódie, aut crástino íbimus in illam civitátem, et faciémus ibi quidem annum, et mercábimur, et lucrum faciémus: Jc 4 14 qui ignorátis quid erit in crástino. Jc 4 15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad módicum parens, et deínceps exterminábitur: pro eo ut dicátis: Si Dóminus volúerit. Et: Si vixérimus, faciémus hoc, aut illud. Jc 4 16 Nunc autem exsultátis in supérbiis vestris. Omnis exsultátio talis, malígna est. Jc 4 17 Sciénti ígitur bonum fácere, et non faciénti, peccátum est illi. Jc 5 1 Agite nunc dívites, ploráte ululántes in misériis vestris, quæ advénient vobis. Jc 5 2 Divítiæ vestræ putrefáctæ sunt, et vestiménta vestra a tíneis comésta sunt. Jc 5 3 Aurum et argéntum vestrum æruginávit: et ærúgo eórum in testimónium vobis erit, et manducábit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizástis vobis iram in novíssimis diébus. Jc 5 4 Ecce merces operariórum, qui messuérunt regiónes vestras, quæ fraudáta est a vobis, clamat: et clamor eórum in aures Dómini Sábaoth introívit. Jc 5 5 Epuláti estis super terram, et in luxúriis enutrístis corda vestra in die occisiónis. Jc 5 6 Addixístis, et occidístis iustum, et non réstitit vobis. Jc 5 7 Patiéntes ígitur estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens donec accípiat temporáneum et serótinum. Jc 5 8 Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra: quóniam advéntus Dómini appropinquávit. Jc 5 9 Nolíte ingemíscere, fratres, in altérutrum, ut non iudicémini. Ecce iudex ante iánuam assístit. Jc 5 10 Exémplum accípite, fratres, éxitus mali, labóris, et patiéntiæ, prophétas qui locúti sunt in nómine Dómini. Jc 5 11 Ecce beatificámus eos qui sustinuérunt. Sufferéntiam Iob audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est, et miserátor. Jc 5 12 Ante ómnia autem, fratres mei, nolíte iuráre, neque per cælum, neque per terram, neque áliud quodcúmque iuraméntum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudício decidátis. Jc 5 13 Tristátur áliquis vestrum? oret. Æquo ánimo est? psallat. Jc 5 14 Infirmátur quis in vobis? indúcat presbýteros Ecclésiæ, et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: Jc 5 15 et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus: et si in peccátis sit, remitténtur ei. Jc 5 16 Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem ut salvémini: multum enim valet deprecátio iusti assídua. Jc 5 17 Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Jc 5 18 Et rursum orávit: et cælum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum. Jc 5 19 Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte, et convérterit quis eum: Jc 5 20 scire debet quóniam qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viæ suæ, salvábit ánimam eius a morte, et opériet multitúdinem peccatórum. 1 Pe 1 1 Petrus Apóstolus Iesu Christi, eléctis ádvenis dispersiónis Ponti, Galátiæ, Cappadóciæ, Asiæ, et Bithýniæ, 1 Pe 1 2 secúndum præsciéntiam Dei Patris, in sanctificatiónem Spíritus, in obediéntiam, et aspersiónem sánguinis Iesu Christi. Grátia vobis, et pax multiplicétur. 1 Pe 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, 1 Pe 1 4 in hereditátem incorruptíbilem, et incontaminátam, et immarcescíbilem, conservátam in cælis in vobis, 1 Pe 1 5 qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. 1 Pe 1 6 In quo exsultábitis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus: 1 Pe 1 7 ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem, et glóriam, et honórem in revelatióne Iesu Christi: 1 Pe 1 8 quem cum non vidéritis, dilígitis: in quem nunc quoque non vidéntes créditis: credéntes autem exsultábitis lætítia inenarrábili, et glorificáta: 1 Pe 1 9 reportántes finem fídei vestræ, salútem animárum. 1 Pe 1 10 De qua salúte exquisiérunt, atque scrutáti sunt prophétæ, qui de futúra in vobis grátia prophetavérunt: 1 Pe 1 11 scrutántes in quod vel quale tempus significáret in eis Spíritus Christi: prænúntians eas quæ in Christo sunt passiónes, et posterióres glórias: 1 Pe 1 12 quibus revelátum est quia non sibimetípsis, vobis autem ministrábant ea quæ nunc nuntiáta sunt vobis per eos qui evangelizavérunt vobis, Spíritu Sancto misso de cælo, in quem desíderant ángeli prospícere. 1 Pe 1 13 Propter quod succíncti lumbos mentis vestræ, sóbrii, perfécte speráte in eam, quæ offértur vobis, grátiam, in revelatiónem Iesu Christi: 1 Pe 1 14 quasi fílii obediéntiæ, non configuráti prióribus ignorántiæ vestræ desidériis: 1 Pe 1 15 sed secúndum eum qui vocávit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatióne sancti sitis: 1 Pe 1 16 quóniam scriptum est: Sancti éritis, quóniam ego sanctus sum. 1 Pe 1 17 Et si patrem invocátis eum, qui sine acceptióne personárum iúdicat secúndum uniuscuiúsque opus, in timóre incolátus vestri témpore conversámini. 1 Pe 1 18 Sciéntes quod non corruptibílibus auro vel argénto, redémpti estis de vana vestra conversatióne patérnæ traditiónis: 1 Pe 1 19 sed pretióso sánguine quasi agni immaculáti Christi, et incontamináti: 1 Pe 1 20 præcógniti quidem ante mundi constitutiónem, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos, 1 Pe 1 21 qui per ipsum fidéles estis in Deo, qui suscitávit eum a mórtuis, et dedit ei glóriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: 1 Pe 1 22 ánimas vestras castificántes in obediéntia caritátis, in fraternitátis amóre, símplici ex corde ínvicem dilígite atténtius: 1 Pe 1 23 renáti non ex sémine corruptíbili, sed incorruptíbili per verbum Dei vivi, et permanéntis in ætérnum: 1 Pe 1 24 quia omnis caro ut fœnum: et omnis glória eius tamquam flos fœni: exáruit fœnum, et flos eius décidit. 1 Pe 1 25 Verbum autem Dómini manet in ætérnum: hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos. 1 Pe 2 1 Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, 1 Pe 2 2 sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: 1 Pe 2 3 si tamen gustástis quóniam dulcis est Dóminus. 1 Pe 2 4 Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum, et honorificátum: 1 Pe 2 5 et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum. 1 Pe 2 6 Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundétur. 1 Pe 2 7 Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes: hic factus est in caput ánguli, 1 Pe 2 8 et lapis offensiónis, et petra scándali, his qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. 1 Pe 2 9 Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis eius qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. 1 Pe 2 10 Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti. 1 Pe 2 11 Caríssimi, óbsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam, 1 Pe 2 12 conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. 1 Pe 2 13 Subiécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi quasi præcellénti: 1 Pe 2 14 sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: 1 Pe 2 15 quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: 1 Pe 2 16 quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. 1 Pe 2 17 Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte. 1 Pe 2 18 Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis. 1 Pe 2 19 Hæc est enim grátia, si propter Dei consciéntiam sústinet quis tristítias, pátiens iniúste. 1 Pe 2 20 Quæ enim est glória, si peccántes, et colaphizáti suffértis? sed si bene faciéntes patiénter sustinétis, hæc est grátia apud Deum. 1 Pe 2 21 In hoc enim vocáti estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum ut sequámini vestígia eius: 1 Pe 2 22 qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius: 1 Pe 2 23 qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem iudicánti se iniúste: 1 Pe 2 24 qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut peccátis mórtui, iustítiæ vivámus: cuius livóre sanáti estis. 1 Pe 2 25 Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem, et epíscopum animárum vestrárum. 1 Pe 3 1 Simíliter et mulíeres súbditæ sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant: 1 Pe 3 2 considerántes in timóre castam conversatiónem vestram. 1 Pe 3 3 Quarum non sit extrínsecus capillatúra, aut circumdátio auri, aut induménti vestimentórum cultus: 1 Pe 3 4 sed qui abscónditus est cordis homo, in incorruptibilitáte quiéti, et modésti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. 1 Pe 3 5 Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres, sperántes in Deo, ornábant se, subiéctæ própriis viris. 1 Pe 3 6 Sicut Sara obediébat Abrahæ, dóminum eum vocans: cuius estis fíliæ benefaciéntes, et non pertiméntes ullam perturbatiónem. 1 Pe 3 7 Viri simíliter cohabitántes secúndum sciéntiam, quasi infirmióri vásculo mulíebri impartiéntes honórem, tamquam et coherédibus grátiæ vitæ: ut non impediántur oratiónes vestræ. 1 Pe 3 8 In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: 1 Pe 3 9 non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. 1 Pe 3 10 Qui enim vult vitam dilígere, et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum. 1 Pe 3 11 Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam: 1 Pe 3 12 quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. 1 Pe 3 13 Et quis est qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? 1 Pe 3 14 Sed et si quid patímini propter iustítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis, et non conturbémini. 1 Pe 3 15 Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad satisfactiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est, spe. 1 Pe 3 16 Sed cum modéstia, et timóre, consciéntiam habéntes bonam: ut in eo, quod détrahunt vobis, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. 1 Pe 3 17 Mélius est enim benefaciéntes (si volúntas Dei velit) pati, quam malefaciéntes. 1 Pe 3 18 Quia et Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, iustus pro iniústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu. 1 Pe 3 19 In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit: 1 Pe 3 20 qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca: in qua pauci, id est octo ánimæ, salvæ factæ sunt per aquam. 1 Pe 3 21 Quod et vos nunc símilis formæ salvos fecit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Iesu Christi. 1 Pe 3 22 Qui est in déxtera Dei, deglútiens mortem ut vitæ ætérnæ herédes efficerémur: proféctus in cælum subiéctis sibi ángelis, et potestátibus, et virtútibus. 1 Pe 4 1 Christo ígitur passo in carne, et vos eádem cogitatióne armámini: quia qui passus est in carne, désiit a peccátis: 1 Pe 4 2 ut iam non desidériis hóminum, sed voluntáti Dei, quod réliquum est in carne vivat témporis. 1 Pe 4 3 Súfficit enim prætéritum tempus ad voluntátem géntium consummándam his qui ambulavérunt in luxúriis, desidériis, vinoléntiis, comessatiónibus, potatiónibus, et illícitis idolórum cúltibus. 1 Pe 4 4 In quo admirántur non concurréntibus vobis in eámdem luxúriæ confusiónem, blasphemántes. 1 Pe 4 5 Qui reddent ratiónem ei qui parátus est iudicáre vivos et mórtuos. 1 Pe 4 6 Propter hoc enim et mórtuis evangelizátum est: ut iudicéntur quidem secúndum hómines in carne, vivant autem secúndum Deum in spíritu. 1 Pe 4 7 Omnium autem finis appropinquávit. Estóte ítaque prudéntes, et vigiláte in oratiónibus. 1 Pe 4 8 Ante ómnia autem, mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. 1 Pe 4 9 Hospitáles ínvicem sine murmuratióne. 1 Pe 4 10 Unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. 1 Pe 4 11 Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum: cui est glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. 1 Pe 4 12 Caríssimi, nolíte peregrinári in fervóre, qui ad tentatiónem vobis fit, quasi novi áliquid vobis contíngat: 1 Pe 4 13 sed communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. 1 Pe 4 14 Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam quod est honóris, glóriæ, et virtútis Dei, et qui est eius Spíritus, super vos requiéscit. 1 Pe 4 15 Nemo autem vestrum patiátur ut homicída, aut fur, aut malédicus, aut alienórum appetítor. 1 Pe 4 16 Si autem ut Christiánus, non erubéscat: gloríficet autem Deum in isto nómine: 1 Pe 4 17 quóniam tempus est ut incípiat iudícium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eórum, qui non credunt Dei Evangélio? 1 Pe 4 18 et si iustus vix salvábitur, ímpius et peccátor ubi parébunt? 1 Pe 4 19 Itaque et hi, qui patiúntur secúndum voluntátem Dei, fidéli Creatóri comméndent ánimas suas in benefáctis. 1 Pe 5 1 Senióres ergo, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum: qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: 1 Pe 5 2 páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum: neque turpis lucri grátia, sed voluntárie: 1 Pe 5 3 neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. 1 Pe 5 4 Et cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. 1 Pe 5 5 Simíliter adolescéntes súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem insinuáte, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. 1 Pe 5 6 Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: 1 Pe 5 7 omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. 1 Pe 5 8 Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: 1 Pe 5 9 cui resístite fortes in fide: sciéntes eámdem passiónem ei quæ in mundo est vestræ fraternitáti fíeri. 1 Pe 5 10 Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidabítque. 1 Pe 5 11 Ipsi glória, et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. 1 Pe 5 12 Per Silvánum fidélem fratrem vobis, ut árbitror, bréviter scripsi: óbsecrans et contéstans, hanc esse veram grátiam Dei, in qua statis. 1 Pe 5 13 Salútat vos Ecclésia quæ est in Babylóne coëlécta, et Marcus fílius meus. 1 Pe 5 14 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Grátia vobis ómnibus qui estis in Christo Iesu. Amen. 2 Pe 1 1 Simon Petrus, servus et apóstolus Iesu Christi, iis qui coæquálem nobíscum sortíti sunt fidem in iustítia Dei nostri, et Salvatóris Iesu Christi. 2 Pe 1 2 Grátia vobis, et pax adimpleátur in cognitióne Dei, et Christi Iesu Dómini nostri: 2 Pe 1 3 Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ, quæ ad vitam et pietátem donáta sunt, per cognitiónem eius, qui vocávit nos própria glória, et virtúte, 2 Pe 1 4 per quem máxima, et pretiósa nobis promíssa donávit: ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ: fugiéntes eius, quæ in mundo est, concupiscéntiæ corruptiónem. 2 Pe 1 5 Vos autem curam omnem subinferéntes, ministráte in fide vestra virtútem, in virtúte autem sciéntiam, 2 Pe 1 6 in sciéntia autem abstinéntiam, in abstinéntia autem patiéntiam, in patiéntia autem pietátem, 2 Pe 1 7 in pietáte autem amórem fraternitátis, in amóre autem fraternitátis caritátem. 2 Pe 1 8 Hæc enim si vobíscum adsint, et súperent, non vácuos nec sine fructu vos constítuent in Dómini nostri Iesu Christi cognitióne. 2 Pe 1 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, obliviónem accípiens purgatiónis véterum suórum delictórum. 2 Pe 1 10 Quaprópter fratres, magis satágite ut per bona ópera certam vestram vocatiónem, et electiónem faciátis: hæc enim faciéntes, non peccábitis aliquándo. 2 Pe 1 11 Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et Salvatóris Iesu Christi. 2 Pe 1 12 Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte. 2 Pe 1 13 Iustum autem árbitror quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne: 2 Pe 1 14 certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Iesus Christus significávit mihi. 2 Pe 1 15 Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis. 2 Pe 1 16 Non enim doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et præséntiam: sed speculatóres facti illíus magnitúdinis. 2 Pe 1 17 Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delápsa ad eum huiuscémodi a magnífica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui, ipsum audíte. 2 Pe 1 18 Et hanc vocem nos audívimus de cælo allátam, cum essémus cum ipso in monte sancto. 2 Pe 1 19 Et habémus firmiórem prophéticum sermónem: cui benefácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco donec dies elucéscat, et lúcifer oriátur in córdibus vestris: 2 Pe 1 20 hoc primum intelligéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit. 2 Pe 1 21 Non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía: sed Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt sancti Dei hómines. 2 Pe 2 1 Fuérunt vero et pseudoprophétæ in pópulo, sicut et in vobis erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis: et eum qui emit eos, Dóminum negant, superducéntes sibi célerem perditiónem. 2 Pe 2 2 Et multi sequéntur eórum luxúrias, per quos via veritátis blasphemábitur: 2 Pe 2 3 et in avarítia fictis verbis de vobis negotiabúntur: quibus iudícium iam olim non cessat: et perdítio eórum non dormítat. 2 Pe 2 4 Si enim Deus ángelis peccántibus non pepércit, sed rudéntibus inférni detráctos in tártarum trádidit cruciándos, in iudícium reservári. 2 Pe 2 5 Et origináli mundo non pepércit, sed octávum Noë iustítiæ præcónem custodívit, dilúvium mundo impiórum indúcens. 2 Pe 2 6 Et civitátes Sodomórum et Gomorrhæórum in cínerem rédigens, eversióne damnávit: exémplum eórum, qui ímpie actúri sunt, ponens: 2 Pe 2 7 et iustum Lot oppréssum a nefandórum iniúria, ac luxuriósa conversatióne erípuit: 2 Pe 2 8 aspéctu enim, et audítu iustus erat: hábitans apud eos, qui de die in diem ánimam iustam iníquis opéribus cruciábant. 2 Pe 2 9 Novit Dóminus pios de tentatióne erípere: iníquos vero in diem iudícii reserváre cruciándos. 2 Pe 2 10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscéntia immundítiæ ámbulant, dominationémque contémnunt, audáces, sibi placéntes, sectas non métuunt introdúcere blasphemántes: 2 Pe 2 11 ubi ángeli fortitúdine, et virtúte cum sint maióres, non portant advérsum se exsecrábile iudícium. 2 Pe 2 12 Hi vero velut irrationabília pécora, naturáliter in captiónem, et in perníciem in his quæ ignórant blasphemántes in corruptióne sua períbunt, 2 Pe 2 13 percipiéntes mercédem iniustítiæ, voluptátem existimántes diéi delícias: coinquinatiónes, et máculæ delíciis affluéntes, in convíviis suis luxuriántes vobíscum, 2 Pe 2 14 óculos habéntes plenos adultérii, et incessábilis delícti. Pelliciéntes ánimas instábiles, cor exercitátum avarítia habéntes, maledictiónis fílii: 2 Pe 2 15 derelinquéntes rectam viam erravérunt, secúti viam Bálaam ex Bosor, qui mercédem iniquitátis amávit: 2 Pe 2 16 correptiónem vero hábuit suæ vesániæ: subiugále mutum ánimal, hóminis voce loquens, prohíbuit prophétæ insipiéntiam. 2 Pe 2 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nébulæ turbínibus exagitátæ, quibus calígo tenebrárum reservátur. 2 Pe 2 18 Supérba enim vanitátis loquéntes, pellíciunt in desidériis carnis luxúriæ eos, qui páululum effúgiunt, qui in erróre conversántur: 2 Pe 2 19 libertátem illis promitténtes, cum ipsi servi sint corruptiónis: a quo enim quis superátus est, huius et servus est. 2 Pe 2 20 Si enim refugiéntes coinquinatiónes mundi in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Iesu Christi, his rursus implicáti superántur: facta sunt eis posterióra deterióra prióribus. 2 Pe 2 21 Mélius enim erat illis non cognóscere viam iustítiæ, quam post agnitiónem, retrórsum convérti ab eo, quod illis tráditum est, sancto mandáto. 2 Pe 2 22 Cóntigit enim eis illud veri provérbii: Canis revérsus ad suum vómitum: et, Sus lota in volutábro luti. 2 Pe 3 1 Hanc ecce vobis, caríssimi, secúndam scribo epístolam, in quibus vestram éxcito in commonitióne sincéram mentem: 2 Pe 3 2 ut mémores sitis eórum, quæ prædíxi, verbórum, a sanctis prophétis et apostolórum vestrórum, præceptórum Dómini et Salvatóris. 2 Pe 3 3 Hoc primum sciéntes, quod vénient in novíssimis diébus in deceptióne illusóres, iuxta próprias concupiscéntias ambulántes, 2 Pe 3 4 dicéntes: Ubi est promíssio, aut advéntus eius? ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic persevérant ab inítio creatúræ. 2 Pe 3 5 Latet enim eos hoc voléntes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consístens Dei verbo: 2 Pe 3 6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundátus, périit. 2 Pe 3 7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt, igni reserváti in diem iudícii, et perditiónis impiórum hóminum. 2 Pe 3 8 Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. 2 Pe 3 9 Non tardat Dóminus promissiónem suam, sicut quidam exístimant: sed patiénter agit propter vos, nolens áliquos períre, sed omnes ad pœniténtiam revérti. 2 Pe 3 10 Advéniet autem dies Dómini ut fur: in quo cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, terra autem et quæ in ipsa sunt ópera, exuréntur. 2 Pe 3 11 Cum ígitur hæc ómnia dissolvénda sunt, quales opórtet vos esse in sanctis conversatiónibus, et pietátibus, 2 Pe 3 12 exspectántes, et properántes in advéntum diéi Dómini, per quem cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent? 2 Pe 3 13 Novos vero cælos, et novam terram secúndum promíssa ipsíus exspectámus, in quibus iustítia hábitat. 2 Pe 3 14 Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes, satágite immaculáti, et invioláti ei inveníri in pace: 2 Pe 3 15 et Dómini nostri longanimitátem, salútem arbitrémini: sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis, 2 Pe 3 16 sicut et ómnibus epístolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant, sicut et céteras Scriptúras, ad suam ipsórum perditiónem. 2 Pe 3 17 Vos ígitur fratres, præsciéntes custodíte, ne insipiéntium erróre tradúcti excidátis a própria firmitáte: 2 Pe 3 18 créscite vero in grátia, et in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Iesu Christi. Ipsi glória et nunc, et in diem æternitátis. Amen. 1 Jo 1 1 Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus, et manus nostræ contrectavérunt de Verbo vitæ: 1 Jo 1 2 et vita manifestáta est, et vídimus, et testámur, et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem, et appáruit nobis: 1 Jo 1 3 quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos societátem habeátis nobíscum, et socíetas nostra sit cum Patre, et cum Fílio eius Iesu Christo. 1 Jo 1 4 Et hæc scríbimus vobis ut gaudeátis, et gáudium vestrum sit plenum. 1 Jo 1 5 Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo, et annuntiámus vobis: quóniam Deus lux est, et ténebræ in eo non sunt ullæ. 1 Jo 1 6 Si dixérimus quóniam societátem habémus cum eo, et in ténebris ambulámus, mentímur, et veritátem non fácimus. 1 Jo 1 7 Si autem in luce ambulámus sicut et ipse est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Christi, Fílii eius, emúndat nos ab omni peccáto. 1 Jo 1 8 Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, ipsi nos sedúcimus, et véritas in nobis non est. 1 Jo 1 9 Si confiteámur peccáta nostra: fidélis est, et iustus, ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniquitáte. 1 Jo 1 10 Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum eius non est in nobis. 1 Jo 2 1 Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Iesum Christum iustum: 1 Jo 2 2 et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi. 1 Jo 2 3 Et in hoc scimus quóniam cognóvimus eum, si mandáta eius observémus. 1 Jo 2 4 Qui dicit se nosse eum, et mandáta eius non custódit, mendax est, et in hoc véritas non est. 1 Jo 2 5 Qui autem servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei perfécta est: et in hoc scimus quóniam in ipso sumus. 1 Jo 2 6 Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre. 1 Jo 2 7 Caríssimi, non mandátum novum scribo vobis, sed mandátum vetus, quod habuístis ab inítio. Mandátum vetus est verbum, quod audístis. 1 Jo 2 8 Iterum mandátum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia ténebræ transiérunt, et verum lumen iam lucet. 1 Jo 2 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in ténebris est usque adhuc. 1 Jo 2 10 Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, et scándalum in eo non est. 1 Jo 2 11 Qui autem odit fratrem suum, in ténebris est, et in ténebris ámbulat, et nescit quo eat: quia ténebræ obcæcavérunt óculos eius. 1 Jo 2 12 Scribo vobis, filíoli, quóniam remittúntur vobis peccáta propter nomen eius. 1 Jo 2 13 Scribo vobis, patres, quóniam cognovístis eum, qui ab inítio est. Scribo vobis, adolescéntes, quóniam vicístis malígnum. 1 Jo 2 14 Scribo vobis, infántes, quóniam cognovístis Patrem. Scribo vobis iúvenes, quóniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicístis malígnum. 1 Jo 2 15 Nolíte dilígere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo: 1 Jo 2 16 quóniam omne quod est in mundo, concupiscéntia carnis est, et concupiscéntia oculórum, et supérbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 1 Jo 2 17 Et mundus transit, et concupiscéntia eius: qui autem facit voluntátem Dei manet in ætérnum. 1 Jo 2 18 Filíoli, novíssima hora est: et sicut audístis quia Antichrístus venit, et nunc Antichrísti multi facti sunt: unde scimus, quia novíssima hora est. 1 Jo 2 19 Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuíssent ex nobis, permansíssent útique nobíscum: sed ut manifésti sint quóniam non sunt omnes ex nobis. 1 Jo 2 20 Sed vos unctiónem habétis a Sancto, et nostis ómnia. 1 Jo 2 21 Non scripsi vobis quasi ignorántibus veritátem, sed quasi sciéntibus eam: et quóniam omne mendácium ex veritáte non est. 1 Jo 2 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quóniam Iesus est Christus? Hic est Antichrístus, qui negat Patrem, et Fílium. 1 Jo 2 23 Omnis qui negat Fílium, nec Patrem habet: qui confitétur Fílium, et Patrem habet. 1 Jo 2 24 Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat: si in vobis permánserit quod audístis ab inítio, et vos in Fílio et Patre manébitis. 1 Jo 2 25 Et hæc est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis, vitam ætérnam. 1 Jo 2 26 Hæc scripsi vobis de his, qui sedúcant vos. 1 Jo 2 27 Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, máneat in vobis. Et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos: sed sicut únctio eius docet vos de ómnibus, et verum est, et non est mendácium. Et sicut dócuit vos: manéte in eo. 1 Jo 2 28 Et nunc, filíoli, manéte in eo: ut cum apparúerit, habeámus fidúciam, et non confundámur ab eo in advéntu eius. 1 Jo 2 29 Si scitis quóniam iustus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit iustítiam, ex ipso natus est. 1 Jo 3 1 Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. 1 Jo 3 2 Caríssimi, nunc fílii Dei sumus: et nondum appáruit quid érimus. Scimus quóniam cum apparúerit, símiles ei érimus: quóniam vidébimus eum sícuti est. 1 Jo 3 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctíficat se, sicut et ille sanctus est. 1 Jo 3 4 Omnis qui facit peccátum, et iniquitátem facit: et peccátum est iníquitas. 1 Jo 3 5 Et scitis quia ille appáruit ut peccáta nostra tólleret: et peccátum in eo non est. 1 Jo 3 6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognóvit eum. 1 Jo 3 7 Filíoli, nemo vos sedúcat. Qui facit iustítiam, iustus est, sicut et ille iustus est. 1 Jo 3 8 Qui facit peccátum, ex diábolo est: quóniam ab inítio diábolus peccat. In hoc appáruit Fílius Dei, ut dissólvat ópera diáboli. 1 Jo 3 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccátum non facit: quóniam semen ipsíus in eo manet, et non potest peccáre, quóniam ex Deo natus est. 1 Jo 3 10 In hoc manifésti sunt fílii Dei, et fílii diáboli. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: 1 Jo 3 11 quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. 1 Jo 3 12 Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera eius malígna erant: fratris autem eius, iusta. 1 Jo 3 13 Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus. 1 Jo 3 14 Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: 1 Jo 3 15 omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. 1 Jo 3 16 In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. 1 Jo 3 17 Qui habúerit substántiam huius mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére, et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo? 1 Jo 3 18 Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere et veritáte: 1 Jo 3 19 in hoc cognóscimus quóniam ex veritáte sumus: et in conspéctu eius suadébimus corda nostra. 1 Jo 3 20 Quóniam si reprehénderit nos cor nostrum: maior est Deus corde nostro, et novit ómnia. 1 Jo 3 21 Caríssimi, si cor nostrum non reprehénderit nos, fidúciam habémus ad Deum: 1 Jo 3 22 et quidquid petiérimus, accipiémus ab eo: quóniam mandáta eius custodímus, et ea, quæ sunt plácita coram eo, fácimus. 1 Jo 3 23 Et hoc est mandátum eius: ut credámus in nómine Fílii eius Iesu Christi: et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis. 1 Jo 3 24 Et qui servat mandáta eius, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quóniam manet in nobis, de Spíritu quem dedit nobis. 1 Jo 4 1 Caríssimi, nolíte omni spirítui crédere, sed probáte spíritus si ex Deo sint: quóniam multi pseudoprophétæ exiérunt in mundum. 1 Jo 4 2 In hoc cognóscitur Spíritus Dei: omnis spíritus qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est: 1 Jo 4 3 et omnis spíritus qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Antichrístus, de quo audístis quóniam venit, et nunc iam in mundo est. 1 Jo 4 4 Vos ex Deo estis filíoli, et vicístis eum, quóniam maior est qui in vobis est, quam qui in mundo. 1 Jo 4 5 Ipsi de mundo sunt: ídeo de mundo loquúntur, et mundus eos audit. 1 Jo 4 6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognóscimus Spíritum veritátis, et spíritum erróris. 1 Jo 4 7 Caríssimi, diligámus nos ínvicem: quia cáritas ex Deo est. Et omnis qui díligit, ex Deo natus est, et cognóscit Deum. 1 Jo 4 8 Qui non díligit, non novit Deum: quóniam Deus cáritas est. 1 Jo 4 9 In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. 1 Jo 4 10 In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. 1 Jo 4 11 Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus altérutrum dilígere. 1 Jo 4 12 Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis perfécta est. 1 Jo 4 13 In hoc cognóscimus quóniam in eo manémus, et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis. 1 Jo 4 14 Et nos vídimus, et testificámur quóniam Pater misit Fílium suum Salvatórem mundi. 1 Jo 4 15 Quisquis conféssus fúerit quóniam Iesus est Fílius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. 1 Jo 4 16 Et nos cognóvimus, et credídimus caritáti, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est: et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo. 1 Jo 4 17 In hoc perfécta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die iudícii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. 1 Jo 4 18 Timor non est in caritáte: sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perféctus in caritáte. 1 Jo 4 19 Nos ergo diligámus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. 1 Jo 4 20 Si quis díxerit: Quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quómodo potest dilígere? 1 Jo 4 21 Et hoc mandátum habémus a Deo: ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum. 1 Jo 5 1 Omnis qui credit quóniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui díligit eum qui génuit, díligit et eum qui natus est ex eo. 1 Jo 5 2 In hoc cognóscimus quóniam dilígimus natos Dei, cum Deum diligámus, et mandáta eius faciámus. 1 Jo 5 3 Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta eius custodiámus: et mandáta eius grávia non sunt. 1 Jo 5 4 Quóniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victória, quæ vincit mundum, fides nostra. 1 Jo 5 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Fílius Dei? 1 Jo 5 6 Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur quóniam Christus est véritas. 1 Jo 5 7 Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt. 1 Jo 5 8 Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. 1 Jo 5 9 Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei maius est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod maius est, quóniam testificátus est de Fílio suo. 1 Jo 5 10 Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium Dei in se. Qui non credit Fílio, mendácem facit eum: quia non credit in testimónium quod testificátus est Deus de Fílio suo. 1 Jo 5 11 Et hoc est testimónium, quóniam vitam ætérnam dedit nobis Deus: et hæc vita in Fílio eius est. 1 Jo 5 12 Qui habet Fílium, habet vitam: qui non habet Fílium, vitam non habet. 1 Jo 5 13 Hæc scribo vobis ut sciátis quóniam vitam habétis ætérnam, qui créditis in nómine Fílii Dei. 1 Jo 5 14 Et hæc est fidúcia, quam habémus ad eum: quia quodcúmque petiérimus, secúndum voluntátem eius, audit nos. 1 Jo 5 15 Et scimus quia audit nos quidquid petiérimus: scimus quóniam habémus petitiónes quas postulámus ab eo. 1 Jo 5 16 Qui scit fratrem suum peccáre peccátum non ad mortem, petat, et dábitur ei vita peccánti non ad mortem. Est peccátum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. 1 Jo 5 17 Omnis iníquitas, peccátum est: et est peccátum ad mortem. 1 Jo 5 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generátio Dei consérvat eum, et malígnus non tangit eum. 1 Jo 5 19 Scimus quóniam ex Deo sumus: et mundus totus in malígno pósitus est. 1 Jo 5 20 Et scimus quóniam Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscámus verum Deum, et simus in vero Fílio eius. Hic est verus Deus, et vita ætérna. 1 Jo 5 21 Filíoli, custodíte vos a simulácris. Amen. 2 Jo 1 1 Sénior Eléctæ dóminæ, et natis eius, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus, sed et omnes qui cognovérunt veritátem, 2 Jo 1 2 propter veritátem, quæ pérmanet in nobis, et nobíscum erit in ætérnum. 2 Jo 1 3 Sit vobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre, et a Christo Iesu Fílio Patris in veritáte, et caritáte. 2 Jo 1 4 Gavísus sum valde, quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. 2 Jo 1 5 Et nunc rogo te dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum. 2 Jo 1 6 Et hæc est cáritas, ut ambulémus secúndum mandáta eius. Hoc est enim mandátum, ut quemádmodum audístis ab inítio, in eo ambulétis. 2 Jo 1 7 Quóniam multi seductóres exiérunt in mundum, qui non confiténtur Iesum Christum venísse in carnem: hic est sedúctor, et Antichrístus. 2 Jo 1 8 Vidéte vosmetípsos, ne perdátis quæ operáti estis: sed ut mercédem plenam accipiátis. 2 Jo 1 9 Omnis qui recédit, et non pérmanet in doctrína Christi, Deum non habet: qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet. 2 Jo 1 10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec Ave ei dixéritis. 2 Jo 1 11 Qui enim dicit illi Ave, commúnicat opéribus eius malígnis. 2 Jo 1 12 Plura habens vobis scríbere, nólui per cartam et atraméntum: spero enim me futúrum apud vos, et os ad os loqui: ut gáudium vestrum plenum sit. 2 Jo 1 13 Salútant te fílii soróris tuæ Eléctæ. 3 Jo 1 1 Sénior Gaio caríssimo, quem ego díligo in veritáte. 3 Jo 1 2 Caríssime, de ómnibus oratiónem fácio próspere te íngredi, et valére sicut próspere agit ánima tua. 3 Jo 1 3 Gavísus sum valde veniéntibus frátribus, et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, sicut tu in veritáte ámbulas. 3 Jo 1 4 Maiórem horum non hábeo grátiam, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre. 3 Jo 1 5 Caríssime, fidéliter facis quidquid operáris in fratres, et hoc in peregrínos, 3 Jo 1 6 qui testimónium reddidérunt caritáti tuæ in conspéctu ecclésiæ: quos, benefáciens, dedúces digne Deo. 3 Jo 1 7 Pro nómine enim eius profécti sunt, nihil accipiéntes a géntibus. 3 Jo 1 8 Nos ergo debémus suscípere huiúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis. 3 Jo 1 9 Scripsíssem fórsitan ecclésiæ: sed is qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos: 3 Jo 1 10 propter hoc si vénero, commonébo eius ópera, quæ facit, verbis malígnis gárriens in nos: et quasi non ei ista suffíciant, neque ipse súscipit fratres: et eos qui suscípiunt, próhibet, et de ecclésia éicit. 3 Jo 1 11 Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benéfacit, ex Deo est: qui maléfacit, non vidit Deum. 3 Jo 1 12 Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus, et ab ipsa veritáte, sed et nos testimónium perhibémus: et nosti quóniam testimónium nostrum verum est. 3 Jo 1 13 Multa hábui tibi scríbere: sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi. 3 Jo 1 14 Spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur. Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim. Judæ 1 1 Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacóbi, his qui sunt in Deo Patre diléctis, et Christo Iesu conservátis, et vocátis. Judæ 1 2 Misericórdia vobis, et pax, et cáritas adimpleátur. Judæ 1 3 Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni vestra salúte, necésse hábui scríbere vobis: déprecans supercertári semel tráditæ sanctis fídei. Judæ 1 4 Subintroiérunt enim quidam hómines (qui olim præscrípti sunt in hoc iudícium) ímpii, Dei nostri grátiam transferéntes in luxúriam, et solum Dominatórem, et Dóminum nostrum Iesum Christum negántes. Judæ 1 5 Commonére autem vos volo, sciéntes semel ómnia, quóniam Iesus pópulum de terra Ægýpti salvans, secúndo eos, qui non credidérunt, pérdidit: Judæ 1 6 ángelos vero, qui non servavérunt suum principátum, sed dereliquérunt suum domicílium, in iudícium magni diéi, vínculis ætérnis sub calígine reservávit. Judæ 1 7 Sicut Sódoma, et Gomórrha, et finítimæ civitátes símili modo exfornicátæ, et abeúntes post carnem álteram, factæ sunt exémplum, ignis ætérni pœnam sustinéntes. Judæ 1 8 Simíliter et hi carnem quidem máculant, dominatiónem autem spernunt, maiestátem autem blasphémant. Judæ 1 9 Cum Míchaël Archángelus cum diábolo dísputans altercarétur de Móysi córpore, non est ausus iudícium inférre blasphémiæ: sed dixit: Imperet tibi Dóminus. Judæ 1 10 Hi autem quæcúmque quidem ignórant, blasphémant: quæcúmque autem naturáliter, tamquam muta animália, norunt, in his corrumpúntur. Judæ 1 11 Væ illis, quia in via Cain abiérunt, et erróre Bálaam mercéde effúsi sunt, et in contradictióne Core periérunt: Judæ 1 12 Hi sunt in épulis suis máculæ, convivántes sine timóre, semetípsos pascéntes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferúntur, árbores autumnáles, infructuósæ, bis mórtuæ, eradicátæ, Judæ 1 13 fluctus feri maris, despumántes suas confusiónes, sídera errántia: quibus procélla tenebrárum serváta est in ætérnum. Judæ 1 14 Prophetávit autem et de his séptimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dóminus in sanctis míllibus suis Judæ 1 15 fácere iudícium contra omnes, et argúere omnes ímpios de ómnibus opéribus impietátis eórum, quibus ímpie egérunt, et de ómnibus duris, quæ locúti sunt contra Deum peccatóres ímpii. Judæ 1 16 Hi sunt murmuratóres querulósi, secúndum desidéria sua ambulántes, et os eórum lóquitur supérba, mirántes persónas quæstus causa. Judæ 1 17 Vos autem caríssimi, mémores estóte verbórum, quæ prædícta sunt ab apóstolis Dómini nostri Iesu Christi, Judæ 1 18 qui dicébant vobis, quóniam in novíssimo témpore vénient illusóres, secúndum desidéria sua ambulántes in impietátibus. Judæ 1 19 Hi sunt, qui ségregant semetípsos, animáles, Spíritum non habéntes. Judæ 1 20 Vos autem caríssimi superædificántes vosmetípsos sanctíssimæ vestræ fídei, in Spíritu Sancto orántes, Judæ 1 21 vosmetípsos in dilectióne Dei serváte, exspectántes misericórdiam Dómini nostri Iesu Christi in vitam ætérnam. Judæ 1 22 Et hos quidem argúite iudicátos: Judæ 1 23 illos vero salváte, de igne rapiéntes. Aliis autem miserémini in timóre: odiéntes et eam, quæ carnális est, maculátam túnicam. Judæ 1 24 Ei autem qui potens est vos conserváre sine peccáto et constitúere ante conspéctum glóriæ suæ immaculátos in exsultatióne in advéntu Dómini nostri Iesu Christi, Judæ 1 25 soli Deo Salvatóri nostro, per Iesum Christum Dóminum nostrum, glória et magnificéntia, impérium et potéstas ante omne sǽculum, et nunc, et in ómnia sǽcula sæculórum. Amen. Ap 1 1 Apocalýpsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito: et significávit, mittens per ángelum suum servo suo Ioánni, Ap 1 2 qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Iesu Christi, quæcúmque vidit. Ap 1 3 Beátus qui legit, et audit verba prophetíæ huius, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Ap 1 4 Ioánnes septem Ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui ventúrus est: et a septem spirítibus qui in conspéctu throni eius sunt: Ap 1 5 et a Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum, et princeps regum terræ, qui diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, Ap 1 6 et fecit nos regnum, et sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. Ap 1 7 Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus, et qui eum pupugérunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen. Ap 1 8 Ego sum Alpha et Oméga, princípium et finis, dicit Dóminus Deus: qui est, et qui erat, et qui ventúrus est, omnípotens. Ap 1 9 Ego Ioánnes frater vester, et párticeps in tribulatióne, et regno, et patiéntia in Christo Iesu: fui in ínsula, quæ appellátur Patmos, propter verbum Dei, et testimónium Iesu: Ap 1 10 fui in spíritu in Domínica die, et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ, Ap 1 11 dicéntis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem Ecclésiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pérgamo, et Thyatíræ, et Sardis, et Philadelphíæ, et Laodicíæ. Ap 1 12 Et convérsus sum ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum: et convérsus vidi septem candelábra áurea: Ap 1 13 et in médio septem candelabrórum aureórum, símilem Fílio hóminis vestítum podére, et præcínctum ad mamíllas zona áurea: Ap 1 14 caput autem eius, et capílli erant cándidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et óculi eius tamquam flamma ignis: Ap 1 15 et pedes eius símiles aurichálco, sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum: Ap 1 16 et habébat in déxtera sua stellas septem: et de ore eius gládius utráque parte acútus exíbat: et fácies eius sicut sol lucet in virtúte sua. Ap 1 17 Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes eius tamquam mórtuus. Et pósuit déxteram suam super me, dicens: Noli timére: ego sum primus, et novíssimus, Ap 1 18 et vivus, et fui mórtuus, et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum: et hábeo claves mortis, et inférni. Ap 1 19 Scribe ergo quæ vidísti, et quæ sunt, et quæ opórtet fíeri post hæc. Ap 1 20 Sacraméntum septem stellárum, quas vidísti in déxtera mea, et septem candelábra áurea: septem stellæ, ángeli sunt septem Ecclesiárum: et candelábra septem, septem Ecclésiæ sunt. Ap 2 1 Angelo Ephesi Ecclésiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum: Ap 2 2 Scio ópera tua, et labórem, et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos: et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos esse, et non sunt: et invenísti eos mendáces: Ap 2 3 et patiéntiam habes, et sustinuísti propter nomen meum, et non defecísti. Ap 2 4 Sed hábeo advérsum te, quod caritátem tuam primam reliquísti. Ap 2 5 Memor esto ítaque unde excíderis: et age pœniténtiam, et prima ópera fac: sin autem, vénio tibi, et movébo candelábrum tuum de loco suo, nisi pœniténtiam égeris. Ap 2 6 Sed hoc habes, quia odísti facta Nicolaitárum, quæ et ego odi. Ap 2 7 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis: Vincénti dabo édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei mei. Ap 2 8 Et ángelo Smyrnæ Ecclésiæ scribe: Hæc dicit primus, et novíssimus, qui fuit mórtuus, et vivit: Ap 2 9 Scio tribulatiónem tuam, et paupertátem tuam, sed dives es: et blasphemáris ab his, qui se dicunt Iudǽos esse, et non sunt, sed sunt synagóga Sátanæ. Ap 2 10 Nihil horum tímeas quæ passúrus es. Ecce missúrus est diábolus áliquos ex vobis in cárcerem ut tentémini: et habébitis tribulatiónem diébus decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ. Ap 2 11 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis: Qui vícerit, non lædétur a morte secúnda. Ap 2 12 Et ángelo Pérgami Ecclésiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphǽam utráque parte acútam: Ap 2 13 Scio ubi hábitas, ubi sedes est Sátanæ: et tenes nomen meum, et non negásti fidem meam. Et in diébus illis Antipas testis meus fidélis, qui occísus est apud vos ubi Sátanas hábitat. Ap 2 14 Sed hábeo advérsus te pauca: quia habes illic tenéntes doctrínam Bálaam, qui docébat Balac míttere scándalum coram fíliis Israël, édere, et fornicári: Ap 2 15 ita habes et tu tenéntes doctrínam Nicolaitárum. Ap 2 16 Simíliter pœniténtiam age: si quóminus véniam tibi cito, et pugnábo cum illis in gládio oris mei. Ap 2 17 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis: Vincénti dabo manna abscónditum, et dabo illi cálculum cándidum: et in cálculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui áccipit. Ap 2 18 Et ángelo Thyatíræ Ecclésiæ scribe: Hæc dicit Fílius Dei, qui habet óculos tamquam flammam ignis, et pedes eius símiles aurichálco: Ap 2 19 Novi ópera tua, et fidem, et caritátem tuam, et ministérium, et patiéntiam tuam, et ópera tua novíssima plura prióribus. Ap 2 20 Sed hábeo advérsus te pauca: quia permíttis mulíerem Iézabel, quæ se dicit prophéten, docére, et sedúcere servos meos, fornicári, et manducáre de idolóthytis. Ap 2 21 Et dedi illi tempus ut pœniténtiam ágeret: et non vult pœnitére a fornicatióne sua. Ap 2 22 Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchántur cum ea, in tribulatióne máxima erunt, nisi pœniténtiam ab opéribus suis égerint. Ap 2 23 Et fílios eius interfíciam in morte, et scient omnes Ecclésiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuíque vestrum secúndum ópera sua. Vobis autem dico, Ap 2 24 et céteris qui Thyatíræ estis: quicúmque non habent doctrínam hanc, et qui non cognovérunt altitúdines Sátanæ, quemádmodum dicunt, non mittam super vos áliud pondus: Ap 2 25 tamen id quod habétis, tenéte donec véniam. Ap 2 26 Et qui vícerit, et custodíerit usque in finem ópera mea, dabo illi potestátem super gentes, Ap 2 27 et reget eas in virga férrea, et tamquam vas fíguli confringéntur, Ap 2 28 sicut et ego accépi a Patre meo: et dabo illi stellam matutínam. Ap 2 29 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis. Ap 3 1 Et ángelo Ecclésiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spíritus Dei, et septem stellas: Scio ópera tua, quia nomen habes quod vivas, et mórtuus es. Ap 3 2 Esto vígilans, et confírma cétera, quæ moritúra erant. Non enim invénio ópera tua plena coram Deo meo. Ap 3 3 In mente ergo habe quáliter accéperis, et audíeris, et serva, et pœniténtiam age. Si ergo non vigiláveris, véniam ad te tamquam fur et néscies qua hora véniam ad te. Ap 3 4 Sed habes pauca nómina in Sardis qui non inquinavérunt vestiménta sua: et ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt. Ap 3 5 Qui vícerit, sic vestiétur vestiméntis albis, et non delébo nomen eius de libro vitæ, et confitébor nomen eius coram Patre meo, et coram ángelis eius. Ap 3 6 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis. Ap 3 7 Et ángelo Philadelphíæ Ecclésiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui áperit, et nemo claudit: claudit, et nemo áperit: Ap 3 8 Scio ópera tua. Ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere: quia módicam habes virtútem, et servásti verbum meum, et non negásti nomen meum. Ap 3 9 Ecce dabo de synagóga Sátanæ, qui dicunt se Iudǽos esse, et non sunt, sed mentiúntur: ecce fáciam illos ut véniant, et adórent ante pedes tuos: et scient quia ego diléxi te, Ap 3 10 quóniam servásti verbum patiéntiæ meæ, et ego servábo te ab hora tentatiónis, quæ ventúra est in orbem univérsum tentáre habitántes in terra. Ap 3 11 Ecce vénio cito: tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam. Ap 3 12 Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitátis Dei mei novæ Ierúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. Ap 3 13 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis. Ap 3 14 Et ángelo Laodicíæ Ecclésiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidélis et verus, qui est princípium creatúræ Dei. Ap 3 15 Scio ópera tua: quia neque frígidus es, neque cálidus: útinam frígidus esses, aut cálidus: Ap 3 16 sed quia tépidus es, et nec frígidus, nec cálidus, incípiam te evómere ex ore meo: Ap 3 17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletátus, et nullíus égeo: et nescis quia tu es miser, et miserábilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Ap 3 18 Suádeo tibi émere a me aurum ignítum probátum, ut lócuples fias, et vestiméntis albis induáris, et non appáreat confúsio nuditátis tuæ, et collýrio inúnge óculos tuos ut vídeas. Ap 3 19 Ego quos amo, árguo, et castígo. Æmuláre ergo, et pœniténtiam age. Ap 3 20 Ecce sto ad óstium, et pulso: si quis audíerit vocem meam, et aperúerit mihi iánuam, intrábo ad illum, et cœnábo cum illo, et ipse mecum. Ap 3 21 Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius. Ap 3 22 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis. Ap 4 1 Post hæc vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi tamquam tubæ loquéntis mecum, dicens: Ascénde huc, et osténdam tibi quæ opórtet fíeri post hæc. Ap 4 2 Et statim fui in spíritu: et ecce sedes pósita erat in cælo, et supra sedem sedens. Ap 4 3 Et qui sedébat símilis erat aspéctui lápidis iáspidis, et sardínis: et iris erat in circúitu sedis símilis visióni smarágdinæ. Ap 4 4 Et in circúitu sedis sedília vigínti quátuor: et super thronos vigínti quátuor senióres sedéntes, circumamícti vestiméntis albis, et in capítibus eórum corónæ áureæ. Ap 4 5 Et de throno procedébant fúlgura, et voces, et tonítrua: et septem lámpades ardéntes ante thronum, qui sunt septem spíritus Dei. Ap 4 6 Et in conspéctu sedis tamquam mare vítreum símile crystállo: et in médio sedis, et in circúitu sedis quátuor animália plena óculis ante et retro. Ap 4 7 Et ánimal primum símile leóni, et secúndum ánimal símile vítulo, et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis, et quartum ánimal símile áquilæ volánti. Ap 4 8 Et quátuor animália, síngula eórum habébant alas senas: et in circúitu, et intus plena sunt óculis: et réquiem non habébant die ac nocte, dicéntia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat, et qui est, et qui ventúrus est. Ap 4 9 Et cum darent illa animália glóriam, et honórem, et benedictiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum, Ap 4 10 procidébant vigínti quátuor senióres ante sedéntem in throno, et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum, et mittébant corónas suas ante thronum, dicéntes: Ap 4 11 Dignus es Dómine Deus noster accípere glóriam, et honórem, et virtútem: quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant, et creáta sunt. Ap 5 1 Et vidi in déxtera sedéntis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. Ap 5 2 Et vidi ángelum fortem, prædicántem voce magna: Quis est dignus aperíre librum, et sólvere signácula eius? Ap 5 3 Et nemo póterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperíre librum, neque respícere illum. Ap 5 4 Et ego flebam multum, quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum, nec vidére eum. Ap 5 5 Et unus de senióribus dixit mihi: Ne fléveris: ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperíre librum, et sólvere septem signácula eius. Ap 5 6 Et vidi: et ecce in médio throni et quátuor animálium, et in médio seniórum, Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem, et óculos septem: qui sunt septem spíritus Dei, missi in omnem terram. Ap 5 7 Et venit: et accépit de déxtera sedéntis in throno librum. Ap 5 8 Et cum aperuísset librum, quátuor animália, et vigínti quátuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas, et phíalas áureas plenas odoramentórum, quæ sunt oratiónes sanctórum: Ap 5 9 et cantábant cánticum novum, dicéntes: Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula eius: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne: Ap 5 10 et fecísti nos Deo nostro regnum, et sacerdótes: et regnábimus super terram. Ap 5 11 Et vidi, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum: et erat númerus eórum míllia míllium, Ap 5 12 dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem. Ap 5 13 Et omnem creatúram, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audívi dicéntes: Sedénti in throno, et Agno, benedíctio et honor, et glória, et potéstas in sǽcula sæculórum. Ap 5 14 Et quátuor animália dicébant: Amen. Et vigínti quátuor senióres cecidérunt in fácies suas: et adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum. Ap 6 1 Et vidi quod aperuísset Agnus unum de septem sigíllis, et audívi unum de quátuor animálibus, dicens tamquam vocem tonítrui: Veni, et vide. Ap 6 2 Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedébat super illum, habébat arcum, et data est ei coróna, et exívit vincens ut vínceret. Ap 6 3 Et cum aperuísset sigíllum secúndum, audívi secúndum ánimal, dicens: Veni, et vide. Ap 6 4 Et exívit álius equus rufus: et qui sedébat super illum, datum est ei ut súmeret pacem de terra, et ut ínvicem se interfíciant, et datus est ei gládius magnus. Ap 6 5 Et cum aperuísset sigíllum tértium, audívi tértium ánimal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedébat super illum, habébat statéram in manu sua. Ap 6 6 Et audívi tamquam vocem in médio quátuor animálium dicéntium: Bílibris trítici denário et tres bílibres hórdei denário, et vinum, et óleum ne lǽseris. Ap 6 7 Et cum aperuísset sigíllum quartum, audívi vocem quarti animális dicéntis: Veni, et vide. Ap 6 8 Et ecce equus pállidus: et qui sedébat super eum, nomen illi Mors, et inférnus sequebátur eum, et data est illi potéstas super quátuor partes terræ, interfícere gládio, fame, et morte, et béstiis terræ. Ap 6 9 Et cum aperuísset sigíllum quintum, vidi subtus altáre ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium, quod habébant: Ap 6 10 et clamábant voce magna, dicéntes: Usquequo Dómine (sanctus et verus), non iúdicas, et non víndicas sánguinem nostrum de iis qui hábitant in terra? Ap 6 11 Et datæ sunt illis síngulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiéscerent adhuc tempus módicum donec compleántur consérvi eórum, et fratres eórum, qui interficiéndi sunt sicut et illi. Ap 6 12 Et vidi cum aperuísset sigíllum sextum: et ecce terræmótus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicínus: et luna tota facta est sicut sanguis: Ap 6 13 et stellæ de cælo cecidérunt super terram, sicut ficus emíttit grossos suos cum a vento magno movétur: Ap 6 14 et cælum recéssit sicut liber involútus: et omnis mons, et ínsulæ de locis suis motæ sunt: Ap 6 15 et reges terræ, et príncipes, et tribúni, et dívites, et fortes, et omnis servus, et liber abscondérunt se in spelúncis, et in petris móntium: Ap 6 16 et dicunt móntibus, et petris: Cádite super nos, et abscóndite nos a fácie sedéntis super thronum, et ab ira Agni: Ap 6 17 quóniam venit dies magnus iræ ipsórum: et quis póterit stare? Ap 7 1 Post hæc vidi quátuor ángelos stantes super quátuor ángulos terræ, tenéntes quátuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam árborem. Ap 7 2 Et vidi álterum ángelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari, Ap 7 3 dicens: Nolíte nocére terræ, et mari, neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum. Ap 7 4 Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quátuor míllia signáti, ex omni tribu filiórum Israël. Ap 7 5 Ex tribu Iuda duódecim míllia signáti: ex tribu Ruben duódecim míllia signáti: ex tribu Gad duódecim míllia signáti: Ap 7 6 ex tribu Aser duódecim míllia signáti: ex tribu Néphthali duódecim míllia signáti: ex tribu Manásse duódecim míllia signáti: Ap 7 7 ex tribu Símeon duódecim míllia signáti: ex tribu Levi duódecim míllia signáti: ex tribu Issachar duódecim míllia signáti: Ap 7 8 ex tribu Zábulon duódecim míllia signáti: ex tribu Ioseph duódecim míllia signáti: ex tribu Béniamin duódecim míllia signáti. Ap 7 9 Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, et tríbubus, et pópulis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum: Ap 7 10 et clamábant voce magna, dicéntes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Ap 7 11 Et omnes ángeli stabant in circúitu throni, et seniórum, et quátuor animálium: et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum, Ap 7 12 dicéntes: Amen. Benedíctio, et cláritas, et sapiéntia, et gratiárum áctio, honor, et virtus, et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen. Ap 7 13 Et respóndit unus de senióribus et dixit mihi: Hi, qui amícti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venérunt? Ap 7 14 Et dixi illi: Dómine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ap 7 15 Ideo sunt ante thronum Dei, et sérviunt ei die ac nocte in templo eius: et qui sedet in throno, habitábit super illos: Ap 7 16 non esúrient, neque sítient ámplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: Ap 7 17 quóniam Agnus, qui in médio throni est, reget illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrymam ab óculis eórum. Ap 8 1 Et cum aperuísset sigíllum séptimum, factum est siléntium in cælo, quasi média hora. Ap 8 2 Et vidi septem ángelos stantes in conspéctu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ. Ap 8 3 Et álius ángelus venit, et stetit ante altáre habens thuríbulum áureum: et data sunt illi incénsa multa, ut daret de oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum Dei. Ap 8 4 Et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum de manu ángeli coram Deo. Ap 8 5 Et accépit ángelus thuríbulum, et implévit illud de igne altáris, et misit in terram: et facta sunt tonítrua, et voces, et fúlgura, et terræmótus magnus. Ap 8 6 Et septem ángeli, qui habébant septem tubas, præparavérunt se ut tuba cánerent. Ap 8 7 Et primus ángelus tuba cécinit, et facta est grando, et ignis, mista in sánguine, et missum est in terram, et tértia pars terræ combústa est, et tértia pars árborum concremáta est, et omne fœnum víride combústum est. Ap 8 8 Et secúndus ángelus tuba cécinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tértia pars maris sanguis, Ap 8 9 et mórtua est tértia pars creatúræ eórum, quæ habébant ánimas in mari, et tértia pars návium intériit. Ap 8 10 Et tértius ángelus tuba cécinit: et cécidit de cælo stella magna, ardens tamquam fácula, et cécidit in tértiam partem flúminum, et in fontes aquárum: Ap 8 11 et nomen stellæ dícitur Absínthium, et facta est tértia pars aquárum in absínthium: et multi hóminum mórtui sunt de aquis, quia amáræ factæ sunt. Ap 8 12 Et quartus ángelus tuba cécinit: et percússa est tértia pars solis, et tértia pars lunæ, et tértia pars stellárum, ita ut obscurarétur tértia pars eórum, et diéi non lucéret pars tértia, et noctis simíliter. Ap 8 13 Et vidi, et audívi vocem uníus áquilæ volántis per médium cæli dicéntis voce magna: Væ, væ, væ habitántibus in terra de céteris vócibus trium angelórum, qui erant tuba canitúri. Ap 9 1 Et quintus ángelus tuba cécinit: et vidi stellam de cælo cecidísse in terram, et data est ei clavis pútei abýssi. Ap 9 2 Et apéruit púteum abýssi: et ascéndit fumus pútei, sicut fumus fornácis magnæ: et obscurátus est sol, et aër de fumo pútei: Ap 9 3 et de fumo pútei exiérunt locústæ in terram, et data est illis potéstas, sicut habent potestátem scorpiónes terræ: Ap 9 4 et præcéptum est illis ne lǽderent fœnum terræ, neque omne víride, neque omnem árborem: nisi tantum hómines, qui non habent signum Dei in fróntibus suis: Ap 9 5 et datum est illis ne occíderent eos: sed ut cruciárent ménsibus quinque: et cruciátus eórum, ut cruciátus scórpii cum pércutit hóminem. Ap 9 6 Et in diébus illis quærent hómines mortem, et non invénient eam: et desiderábunt mori, et fúgiet mors ab eis. Ap 9 7 Et similitúdines locustárum, símiles equis parátis in prœ́lium: et super cápita eárum tamquam corónæ símiles auro: et fácies eárum tamquam fácies hóminum. Ap 9 8 Et habébant capíllos sicut capíllos mulíerum. Et dentes eárum, sicut dentes leónum erant: Ap 9 9 et habébant lorícas sicut lorícas férreas, et vox alárum eárum sicut vox cúrruum equórum multórum curréntium in bellum: Ap 9 10 et habébant caudas símiles scorpiónum, et acúlei erant in caudis eárum: et potéstas eárum nocére homínibus ménsibus quinque: Ap 9 11 et habébant super se regem ángelum abýssi cui nomen hebráice Abáddon, græce autem Apóllyon, latíne habens nomen Extérminans. Ap 9 12 Væ unum ábiit, et ecce véniunt adhuc duo væ post hæc. Ap 9 13 Et sextus ángelus tuba cécinit: et audívi vocem unam ex quátuor córnibus altáris áurei, quod est ante óculos Dei, Ap 9 14 dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: Solve quátuor ángelos, qui alligáti sunt in flúmine magno Euphráte. Ap 9 15 Et solúti sunt quátuor ángeli, qui paráti erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Ap 9 16 Et númerus equéstris exércitus vícies míllies dena míllia. Et audívi númerum eórum. Ap 9 17 Et ita vidi equos in visióne: et qui sedébant super eos, habébant lorícas ígneas, et hyacínthinas, et sulphúreas, et cápita equórum erant tamquam cápita leónum: et de ore eórum procédit ignis, et fumus, et sulphur. Ap 9 18 Et ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum de igne, et de fumo, et súlphure, quæ procedébant de ore ipsórum. Ap 9 19 Potéstas enim equórum in ore eórum est, et in caudis eórum, nam caudæ eórum símiles serpéntibus, habéntes cápita: et in his nocent. Ap 9 20 Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pœniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia, et simulácra áurea, et argéntea, et ǽrea, et lapídea, et lígnea, quæ neque vidére possunt, neque audíre, neque ambuláre, Ap 9 21 et non egérunt pœniténtiam ab homicídiis suis, neque a venefíciis suis, neque a fornicatióne sua, neque a furtis suis. Ap 10 1 Et vidi álium ángelum fortem descendéntem de cælo amíctum nube, et iris in cápite eius, et fácies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam colúmnæ ignis: Ap 10 2 et habébat in manu sua libéllum apértum: et pósuit pedem suum dextrum super mare, sinístrum autem super terram: Ap 10 3 et clamávit voce magna, quemádmodum cum leo rugit. Et cum clamásset, locúta sunt septem tonítrua voces suas. Ap 10 4 Et cum locúta fuíssent septem tonítrua voces suas, ego scriptúrus eram: et audívi vocem de cælo dicéntem mihi: Signa quæ locúta sunt septem tonítrua: et noli ea scríbere. Ap 10 5 Et ángelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levávit manum suam ad cælum: Ap 10 6 et iurávit per vivéntem in sǽcula sæculórum, qui creávit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit ámplius: Ap 10 7 sed in diébus vocis séptimi ángeli, cum cœ́perit tuba cánere, consummábitur mystérium Dei sicut evangelizávit per servos suos prophétas. Ap 10 8 Et audívi vocem de cælo íterum loquéntem mecum, et dicéntem: Vade, et áccipe librum apértum de manu ángeli stantis super mare, et super terram. Ap 10 9 Et ábii ad ángelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et dévora illum: et fáciet amaricári ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. Ap 10 10 Et accépi librum de manu ángeli, et devorávi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorássem eum, amaricátus est venter meus: Ap 10 11 et dixit mihi: Opórtet te íterum prophetáre géntibus, et pópulis, et linguis, et régibus multis. Ap 11 1 Et datus est mihi cálamus símilis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metíre templum Dei, et altáre, et adorántes in eo: Ap 11 2 átrium autem, quod est foris templum, éice foras, et ne metiáris illud: quóniam datum est géntibus, et civitátem sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus: Ap 11 3 et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis sexagínta, amícti saccis. Ap 11 4 Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes. Ap 11 5 Et si quis volúerit eos nocére, ignis éxiet de ore eórum, et devorábit inimícos eórum: et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi. Ap 11 6 Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat diébus prophetíæ ipsórum: et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem, et percútere terram omni plaga quotiescúmque volúerint. Ap 11 7 Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsum eos bellum, et vincet illos, et occídet eos. Ap 11 8 Et córpora eórum iacébunt in platéis civitátis magnæ, quæ vocátur spirituáliter Sódoma, et Ægýptus, ubi et Dóminus eórum crucifíxus est. Ap 11 9 Et vidébunt de tríbubus, et pópulis, et linguis, et géntibus córpora eórum per tres dies et dimídium: et córpora eórum non sinent poni in monuméntis: Ap 11 10 et inhabitántes terram gaudébunt super illos, et iucundabúntur: et múnera mittent ínvicem, quóniam hi duo prophétæ cruciavérunt eos, qui habitábant super terram. Ap 11 11 Et post dies tres et dimídium, spíritus vitæ a Deo intrávit in eos. Et stetérunt super pedes suos, et timor magnus cécidit super eos qui vidérunt eos. Ap 11 12 Et audiérunt vocem magnam de cælo, dicéntem eis: Ascéndite huc. Et ascendérunt in cælum in nube: et vidérunt illos inimíci eórum. Ap 11 13 Et in illa hora factus est terræmótus magnus, et décima pars civitátis cécidit: et occísa sunt in terræmótu nómina hóminum septem míllia: et réliqui in timórem sunt missi, et dedérunt glóriam Deo cæli. Ap 11 14 Væ secúndum ábiit: et ecce væ tértium véniet cito. Ap 11 15 Et séptimus ángelus tuba cécinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicéntes: Factum est regnum huius mundi, Dómini nostri et Christi eius, et regnábit in sǽcula sæculórum. Amen. Ap 11 16 Et vigínti quátuor senióres, qui in conspéctu Dei sedent in sédibus suis, cecidérunt in fácies suas, et adoravérunt Deum, dicéntes: Ap 11 17 Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es, et qui eras, et qui ventúrus es: quia accepísti virtútem tuam magnam, et regnásti. Ap 11 18 Et irátæ sunt gentes, et advénit ira tua et tempus mortuórum iudicári, et réddere mercédem servis tuis prophétis, et sanctis, et timéntibus nomen tuum pusíllis et magnis, et exterminándi eos qui corrupérunt terram. Ap 11 19 Et apértum est templum Dei in cælo: et visa est arca testaménti eius in templo eius, et facta sunt fúlgura, et voces, et terræmótus, et grando magna. Ap 12 1 Et signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et in cápite eius coróna stellárum duódecim: Ap 12 2 et in útero habens, clamábat partúriens, et cruciabátur ut páriat. Ap 12 3 Et visum est áliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens cápita septem, et córnua decem: et in capítibus eius diadémata septem, Ap 12 4 et cauda eius trahébat tértiam partem stellárum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut cum peperísset, fílium eius devoráret. Ap 12 5 Et péperit fílium másculum, qui rectúrus erat omnes gentes in virga férrea: et raptus est fílius eius ad Deum, et ad thronum eius, Ap 12 6 et múlier fugit in solitúdinem ubi habébat locum parátum a Deo, ut ibi pascant eam diébus mille ducéntis sexagínta. Ap 12 7 Et factum est prœ́lium magnum in cælo: Míchaël et ángeli eius prœliabántur cum dracóne, et draco pugnábat, et ángeli eius: Ap 12 8 et non valuérunt, neque locus invéntus est eórum ámplius in cælo. Ap 12 9 Et proiéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur diábolus, et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem: et proiéctus est in terram, et ángeli eius cum illo missi sunt. Ap 12 10 Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potéstas Christi eius: quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. Ap 12 11 Et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni, et propter verbum testimónii sui, et non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem. Ap 12 12 Proptérea lætámini cæli, et qui habitátis in eis. Væ terræ, et mari, quia descéndit diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet. Ap 12 13 Et postquam vidit draco quod proiéctus esset in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum: Ap 12 14 et datæ sunt mulíeri alæ duæ áquilæ magnæ ut voláret in desértum in locum suum, ubi álitur per tempus et témpora, et dimídium témporis a fácie serpéntis. Ap 12 15 Et misit serpens ex ore suo post mulíerem, aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine. Ap 12 16 Et adiúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum, et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo. Ap 12 17 Et irátus est draco in mulíerem: et ábiit fácere prœ́lium cum réliquis de sémine eius, qui custódiunt mandáta Dei, et habent testimónium Iesu Christi. Ap 12 18 Et stetit supra arénam maris. Ap 13 1 Et vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem cápita septem, et córnua decem, et super córnua eius decem diadémata, et super cápita eius nómina blasphémiæ. Ap 13 2 Et béstia, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam, et potestátem magnam. Ap 13 3 Et vidi unum de capítibus suis quasi occísum in mortem: et plaga mortis eius curáta est. Et admiráta est univérsa terra post béstiam. Ap 13 4 Et adoravérunt dracónem, qui dedit potestátem béstiæ: et adoravérunt béstiam, dicéntes: Quis símilis béstiæ? et quis póterit pugnáre cum ea? Ap 13 5 Et datum est ei os loquens magna et blasphémias: et data est ei potéstas fácere menses quadragínta duos. Ap 13 6 Et apéruit os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen eius, et tabernáculum eius, et eos qui in cælo hábitant. Ap 13 7 Et est datum illi bellum fácere cum sanctis, et víncere eos. Et data est illi potéstas in omnem tribum, et pópulum, et linguam, et gentem, Ap 13 8 et adoravérunt eam omnes, qui inhábitant terram: quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ Agni, qui occísus est ab orígine mundi. Ap 13 9 Si quis habet aurem, áudiat. Ap 13 10 Qui in captivitátem dúxerit, in captivitátem vadet: qui in gládio occíderit, opórtet eum gládio occídi. Hic est patiéntia, et fides sanctórum. Ap 13 11 Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília Agni, et loquebátur sicut draco. Ap 13 12 Et potestátem prióris béstiæ omnem faciébat in conspéctu eius: et fecit terram, et habitántes in ea, adoráre béstiam primam, cuius curáta est plaga mortis. Ap 13 13 Et fecit signa magna, ut étiam ignem fáceret de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum. Ap 13 14 Et sedúxit habitántes in terra propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra, ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii, et vixit. Ap 13 15 Et datum est illi ut daret spíritum imágini béstiæ, et ut loquátur imágo béstiæ: et fáciat ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur. Ap 13 16 Et fáciet omnes pusíllos, et magnos, et dívites, et páuperes, et líberos, et servos habére charactérem in déxtera manu sua, aut in fróntibus suis: Ap 13 17 et ne quis possit émere, aut véndere, nisi qui habet charactérem, aut nomen béstiæ, aut númerum nóminis eius. Ap 13 18 Hic sapiéntia est. Qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ. Númerus enim hóminis est: et númerus eius sexcénti sexagínta sex. Ap 14 1 Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadragínta quátuor míllia, habéntes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. Ap 14 2 Et audívi vocem de cælo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Ap 14 3 Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor míllia, qui empti sunt de terra. Ap 14 4 Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: Ap 14 5 et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei. Ap 14 6 Et vidi álterum ángelum volántem per médium cæli, habéntem Evangélium ætérnum, ut evangelizáret sedéntibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et pópulum: Ap 14 7 dicens magna voce: Timéte Dóminum, et date illi honórem, quia venit hora iudícii eius: et adoráte eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquárum. Ap 14 8 Et álius ángelus secútus est dicens: Cécidit, cécidit Bábylon illa magna: quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potávit omnes gentes. Ap 14 9 Et tértius ángelus secútus est illos, dicens voce magna: Si quis adoráverit béstiam, et imáginem eius, et accéperit charactérem in fronte sua, aut in manu sua: Ap 14 10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in cálice iræ ipsíus, et cruciábitur igne, et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum, et ante conspéctum Agni: Ap 14 11 et fumus tormentórum eórum ascéndet in sǽcula sæculórum: nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam, et imáginem eius, et si quis accéperit charactérem nóminis eius. Ap 14 12 Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei, et fidem Iesu. Ap 14 13 Et audívi vocem de cælo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui qui in Dómino moriúntur. Amodo iam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos. Ap 14 14 Et vidi: et ecce nubem cándidam, et super nubem sedéntem símilem Fílio hóminis, habéntem in cápite suo corónam áuream, et in manu sua falcem acútam. Ap 14 15 Et álius ángelus exívit de templo, clamans voce magna ad sedéntem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metátur, quóniam áruit messis terræ. Ap 14 16 Et misit qui sedébat super nubem, falcem suam in terram, et deméssa est terra. Ap 14 17 Et álius ángelus exívit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acútam. Ap 14 18 Et álius ángelus exívit de altári, qui habébat potestátem supra ignem: et clamávit voce magna ad eum qui habébat falcem acútam, dicens: Mitte falcem tuam acútam, et vindémia botros víneæ terræ: quóniam matúræ sunt uvæ eius. Ap 14 19 Et misit ángelus falcem suam acútam in terram, et vindemiávit víneam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: Ap 14 20 et calcátus est lacus extra civitátem, et exívit sanguis de lacu usque ad frenos equórum per stádia mille sexcénta. Ap 15 1 Et vidi áliud signum in cælo magnum et mirábile, ángelos septem, habéntes plagas septem novíssimas: quóniam in illis consummáta est ira Dei. Ap 15 2 Et vidi tamquam mare vítreum mistum igne, et eos, qui vicérunt béstiam, et imáginem eius, et númerum nóminis eius, stantes super mare vítreum, habéntes cítharas Dei: Ap 15 3 et cantántes cánticum Móysi servi Dei, et cánticum Agni, dicéntes: Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens: iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum. Ap 15 4 Quis non timébit te, Dómine, et magnificábit nomen tuum? quia solus pius es: quóniam omnes gentes vénient, et adorábunt in conspéctu tuo, quóniam iudícia tua manifésta sunt. Ap 15 5 Et post hæc vidi: et ecce apértum est templum tabernáculi testimónii in cælo, Ap 15 6 et exiérunt septem ángeli habéntes septem plagas de templo, vestíti lino mundo et cándido, et præcíncti circa péctora zonis áureis. Ap 15 7 Et unum de quátuor animálibus dedit septem ángelis septem phíalas áureas, plenas iracúndiæ Dei vivéntis in sǽcula sæculórum. Ap 15 8 Et implétum est templum fumo a maiestáte Dei, et de virtúte eius: et nemo póterat introíre in templum, donec consummaréntur septem plagæ septem angelórum. Ap 16 1 Et audívi vocem magnam de templo, dicéntem septem ángelis: Ite, et effúndite septem phíalas iræ Dei in terram. Ap 16 2 Et ábiit primus, et effúdit phíalam suam in terram, et factum est vulnus sævum et péssimum in hómines, qui habébant charactérem béstiæ, et in eos qui adoravérunt imáginem eius. Ap 16 3 Et secúndus ángelus effúdit phíalam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mórtui: et omnis ánima vivens mórtua est in mari. Ap 16 4 Et tértius effúdit phíalam suam super flúmina, et super fontes aquárum, et factus est sanguis. Ap 16 5 Et audívi ángelum aquárum dicéntem: Iustus es, Dómine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc iudicásti: Ap 16 6 quia sánguinem sanctórum et prophetárum effudérunt, et sánguinem eis dedísti bíbere: digni enim sunt. Ap 16 7 Et audívi álterum ab altári dicéntem: Etiam Dómine Deus omnípotens, vera et iusta iudícia tua. Ap 16 8 Et quartus ángelus effúdit phíalam suam in solem, et datum est illi æstu afflígere hómines, et igni: Ap 16 9 et æstuavérunt hómines æstu magno, et blasphemavérunt nomen Dei habéntis potestátem super has plagas, neque egérunt pœniténtiam ut darent illi glóriam. Ap 16 10 Et quintus ángelus effúdit phíalam suam super sedem béstiæ: et factum est regnum eius tenebrósum, et commanducavérunt linguas suas præ dolóre: Ap 16 11 et blasphemavérunt Deum cæli præ dolóribus, et vulnéribus suis, et non egérunt pœniténtiam ex opéribus suis. Ap 16 12 Et sextus ángelus effúdit phíalam suam in flumen illud magnum Euphráten: et siccávit aquam eius, ut præpararétur via régibus ab ortu solis. Ap 16 13 Et vidi de ore dracónis, et de ore béstiæ, et de ore pseudoprophétæ spíritus tres immúndos in modum ranárum. Ap 16 14 Sunt enim spíritus dæmoniórum faciéntes signa, et procédunt ad reges totíus terræ congregáre illos in prœ́lium ad diem magnum omnipoténtis Dei. Ap 16 15 Ecce vénio sicut fur. Beátus qui vígilat, et custódit vestiménta sua, ne nudus ámbulet, et vídeant turpitúdinem eius. Ap 16 16 Et congregábit illos in locum qui vocátur hebráice Armagédon. Ap 16 17 Et séptimus ángelus effúdit phíalam suam in áërem, et exívit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. Ap 16 18 Et facta sunt fúlgura, et voces, et tonítrua, et terræmótus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo hómines fuérunt super terram: talis terræmótus, sic magnus. Ap 16 19 Et facta est cívitas magna in tres partes: et civitátes géntium cecidérunt. Et Bábylon magna venit in memóriam ante Deum, dare illi cálicem vini indignatiónis iræ eius. Ap 16 20 Et omnis ínsula fugit, et montes non sunt invénti. Ap 16 21 Et grando magna sicut taléntum descéndit de cælo in hómines: et blasphemavérunt Deum hómines propter plagam grándinis: quóniam magna facta est veheménter. Ap 17 1 Et venit unus de septem ángelis, qui habébant septem phíalas, et locútus est mecum, dicens: Veni, osténdam tibi damnatiónem meretrícis magnæ, quæ sedet super aquas multas, Ap 17 2 cum qua fornicáti sunt reges terræ, et inebriáti sunt qui inhábitant terram de vino prostitutiónis eius. Ap 17 3 Et ábstulit me in spíritu in desértum. Et vidi mulíerem sedéntem super béstiam coccíneam, plenam nomínibus blasphémiæ, habéntem cápita septem, et córnua decem. Ap 17 4 Et múlier erat circúmdata púrpura, et cóccino, et inauráta auro, et lápide pretióso, et margarítis, habens póculum áureum in manu sua, plenum abominatióne, et immundítia fornicatiónis eius. Ap 17 5 Et in fronte eius nomen scriptum: Mystérium: Bábylon magna, mater fornicatiónum, et abominatiónum terræ. Ap 17 6 Et vidi mulíerem ébriam de sánguine sanctórum, et de sánguine mártyrum Iesu. Et mirátus sum cum vidíssem illam admiratióne magna. Ap 17 7 Et dixit mihi ángelus: Quare miráris? ego dicam tibi sacraméntum mulíeris, et béstiæ, quæ portat eam, quæ habet cápita septem, et córnua decem. Ap 17 8 Béstia, quam vidísti, fuit, et non est, et ascensúra est de abýsso, et in intéritum ibit: et mirabúntur inhabitántes terram (quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ a constitutióne mundi) vidéntes béstiam, quæ erat, et non est. Ap 17 9 Et hic est sensus, qui habet sapiéntiam. Septem cápita, septem montes sunt, super quos múlier sedet, et reges septem sunt. Ap 17 10 Quinque cecidérunt, unus est, et álius nondum venit: et cum vénerit, opórtet illum breve tempus manére. Ap 17 11 Et béstia, quæ erat, et non est: et ipsa octáva est: et de septem est, et in intéritum vadit. Ap 17 12 Et decem córnua, quæ vidísti, decem reges sunt: qui regnum nondum accepérunt, sed potestátem tamquam reges una hora accípient post béstiam. Ap 17 13 Hi unum consílium habent, et virtútem, et potestátem suam béstiæ tradent. Ap 17 14 Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos: quóniam Dóminus dominórum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocáti, elécti, et fidéles. Ap 17 15 Et dixit mihi: Aquæ, quas vidísti ubi méretrix sedet, pópuli sunt, et gentes, et linguæ. Ap 17 16 Et decem córnua, quæ vidísti in béstia: hi ódient fornicáriam, et desolátam fácient illam, et nudam, et carnes eius manducábunt, et ipsam igni concremábunt. Ap 17 17 Deus enim dedit in corda eórum ut fáciant quod plácitum est illi: ut dent regnum suum béstiæ donec consumméntur verba Dei. Ap 17 18 Et múlier, quam vidísti, est cívitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. Ap 18 1 Et post hæc vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam: et terra illumináta est a glória eius. Ap 18 2 Et exclamávit in fortitúdine, dicens: Cécidit, cécidit Bábylon magna: et facta est habitátio dæmoniórum, et custódia omnis spíritus immúndi, et custódia omnis vólucris immúndæ, et odíbilis: Ap 18 3 quia de vino iræ fornicatiónis eius bibérunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicáti sunt: et mercatóres terræ de virtúte deliciárum eius dívites facti sunt. Ap 18 4 Et audívi áliam vocem de cælo, dicéntem: Exíte de illa pópulus meus: ut ne partícipes sitis delictórum eius, et de plagis eius non accipiátis. Ap 18 5 Quóniam pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum eius. Ap 18 6 Réddite illi sicut et ipsa réddidit vobis: et duplicáte duplícia secúndum ópera eius: in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum. Ap 18 7 Quantum glorificávit se, et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum: quia in corde suo dicit: Sédeo regína: et vídua non sum, et luctum non vidébo. Ap 18 8 Ideo in una die vénient plagæ eius, mors, et luctus, et fames, et igne comburétur: quia fortis est Deus, qui iudicábit illam. Ap 18 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicáti sunt, et in delíciis vixérunt, cum víderint fumum incéndii eius: Ap 18 10 longe stantes propter timórem tormentórum eius, dicéntes: Væ, væ cívitas illa magna Bábylon, cívitas illa fortis: quóniam una hora venit iudícium tuum. Ap 18 11 Et negotiatóres terræ flebunt, et lugébunt super illam: quóniam merces eórum nemo emet ámplius: Ap 18 12 merces auri, et argénti, et lápidis pretiósi, et margarítæ, et byssi, et púrpuræ, et sérici, et cocci (et omne lignum thýinum, et ómnia vasa éboris, et ómnia vasa de lápide pretióso, et æraménto, et ferro, et mármore, Ap 18 13 et cinnamómum) et odoramentórum, et unguénti, et thuris, et vini, et ólei, et símilæ, et trítici, et iumentórum, et óvium, et equórum, et rhedárum, et mancipiórum, et animárum hóminum. Ap 18 14 Et poma desidérii ánimæ tuæ discessérunt a te, et ómnia pínguia et præclára periérunt a te, et ámplius illa iam non invénient. Ap 18 15 Mercatóres horum, qui dívites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timórem tormentórum eius, flentes, ac lugéntes, Ap 18 16 et dicéntes: Væ, væ cívitas illa magna, quæ amícta erat bysso, et púrpura, et cocco, et deauráta erat auro, et lápide pretióso, et margarítis: Ap 18 17 quóniam una hora destitútæ sunt tantæ divítiæ, et omnis gubernátor, et omnis qui in lacum návigat, et nautæ, et qui in mari operántur, longe stetérunt, Ap 18 18 et clamavérunt vidéntes locum incéndii eius, dicéntes: Quæ símilis civitáti huic magnæ? Ap 18 19 et misérunt púlverem super cápita sua, et clamavérunt flentes, et lugéntes, dicéntes: Væ, væ cívitas illa magna, in qua dívites facti sunt omnes, qui habébant naves in mari de prétiis eius: quóniam una hora desoláta est. Ap 18 20 Exsúlta super eam cælum, et sancti apóstoli, et prophétæ: quóniam iudicávit Deus iudícium vestrum de illa. Ap 18 21 Et sústulit unus ángelus fortis lápidem quasi molárem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc ímpetu mittétur Bábylon cívitas illa magna, et ultra iam non inveniétur. Ap 18 22 Et vox citharœdórum, et musicórum, et tíbia canéntium, et tuba non audiétur in te ámplius: et omnis ártifex omnis artis non inveniétur in te ámplius: et vox molæ non audiétur in te ámplius: Ap 18 23 et lux lucérnæ non lucébit in te ámplius: et vox sponsi et sponsæ non audiétur adhuc in te: quia mercatóres tui erant príncipes terræ, quia in venefíciis tuis erravérunt omnes gentes. Ap 18 24 Et in ea sanguis prophetárum et sanctórum invéntus est: et ómnium qui interfécti sunt in terra. Ap 19 1 Post hæc audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium: Allelúia: salus, et glória, et virtus Deo nostro est: Ap 19 2 quia vera et iusta iudícia sunt eius, qui iudicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus eius. Ap 19 3 Et íterum dixérunt: Allelúia. Et fumus eius ascéndit in sǽcula sæculórum. Ap 19 4 Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: allelúia. Ap 19 5 Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi eius: et qui timétis eum pusílli et magni. Ap 19 6 Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium: Allelúia: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. Ap 19 7 Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se. Ap 19 8 Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti et cándido. Býssinum enim iustificatiónes sunt sanctórum. Ap 19 9 Et dixit mihi: Scribe: Beáti qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt: et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. Ap 19 10 Et cécidi ante pedes eius, ut adorárem eum. Et dicit mihi: Vide ne féceris: consérvus tuus sum, et fratrum tuórum habéntium testimónium Iesu. Deum adóra. Testimónium enim Iesu est spíritus prophetíæ. Ap 19 11 Et vidi cælum apértum, et ecce equus albus, et qui sedébat super eum, vocabátur Fidélis, et Verax, et cum iustítia iúdicat et pugnat. Ap 19 12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in cápite eius diadémata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. Ap 19 13 Et vestítus erat veste aspérsa sánguine: et vocátur nomen eius: Verbum Dei. Ap 19 14 Et exércitus qui sunt in cælo, sequebántur eum in equis albis, vestíti býssino albo et mundo. Ap 19 15 Et de ore eius procédit gládius ex utráque parte acútus, ut in ipso percútiat gentes. Et ipse reget eas in virga férrea: et ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis. Ap 19 16 Et habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominántium. Ap 19 17 Et vidi unum ángelum stantem in sole, et clamávit voce magna, dicens ómnibus ávibus, quæ volábant per médium cæli: Veníte, et congregámini ad cœnam magnam Dei: Ap 19 18 ut manducétis carnes regum, et carnes tribunórum, et carnes fórtium, et carnes equórum, et sedéntium in ipsis, et carnes ómnium liberórum, et servórum, et pusillórum et magnórum. Ap 19 19 Et vidi béstiam, et reges terræ, et exércitus eórum congregátos ad faciéndum prœ́lium cum illo, qui sedébat in equo, et cum exércitu eius. Ap 19 20 Et apprehénsa est béstia, et cum ea pseudoprophéta: qui fecit signa coram ipso, quibus sedúxit eos, qui accepérunt charactérem béstiæ, et qui adoravérunt imáginem eius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardéntis súlphure: Ap 19 21 et céteri occísi sunt in gládio sedéntis super equum, qui procédit de ore ipsíus: et omnes aves saturátæ sunt cárnibus eórum. Ap 20 1 Et vidi ángelum descendéntem de cælo, habéntem clavem abýssi, et caténam magnam in manu sua. Ap 20 2 Et apprehéndit dracónem, serpéntem antíquum, qui est diábolus, et Sátanas, et ligávit eum per annos mille: Ap 20 3 et misit eum in abýssum, et clausit, et signávit super illum ut non sedúcat ámplius gentes, donec consumméntur mille anni: et post hæc opórtet illum solvi módico témpore. Ap 20 4 Et vidi sedes, et sedérunt super eas, et iudícium datum est illis: et ánimas decollatórum propter testimónium Iesu, et propter verbum Dei, et qui non adoravérunt béstiam, neque imáginem eius, nec accepérunt charactérem eius in fróntibus, aut in mánibus suis, et vixérunt, et regnavérunt cum Christo mille annis. Ap 20 5 Céteri mortuórum non vixérunt, donec consumméntur mille anni. Hæc est resurréctio prima. Ap 20 6 Beátus, et sanctus, qui habet partem in resurrectióne prima: in his secúnda mors non habet potestátem: sed erunt sacerdótes Dei et Christi, et regnábunt cum illo mille annis. Ap 20 7 Et cum consummáti fúerint mille anni, solvétur Sátanas de cárcere suo, et exíbit, et sedúcet gentes, quæ sunt super quátuor ángulos terræ, Gog, et Magog, et congregábit eos in prœ́lium, quorum númerus est sicut aréna maris. Ap 20 8 Et ascendérunt super latitúdinem terræ, et circuiérunt castra sanctórum, et civitátem diléctam. Ap 20 9 Et descéndit ignis a Deo de cælo, et devorávit eos: et diábolus, qui seducébat eos, missus est in stagnum ignis, et súlphuris, ubi et béstia Ap 20 10 et pseudoprophéta cruciabúntur die ac nocte in sǽcula sæculórum. Ap 20 11 Et vidi thronum magnum cándidum, et sedéntem super eum, a cuius conspéctu fugit terra, et cælum, et locus non est invéntus eis. Ap 20 12 Et vidi mórtuos, magnos et pusíllos, stantes in conspéctu throni, et libri apérti sunt: et álius liber apértus est, qui est vitæ: et iudicáti sunt mórtui ex his, quæ scripta erant in libris, secúndum ópera ipsórum: Ap 20 13 et dedit mare mórtuos, qui in eo erant: et mors et inférnus dedérunt mórtuos suos, qui in ipsis erant: et iudicátum est de síngulis secúndum ópera ipsórum. Ap 20 14 Et inférnus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secúnda. Ap 20 15 Et qui non invéntus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. Ap 21 1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra ábiit, et mare iam non est. Ap 21 2 Et ego Ioánnes vidi sanctam civitátem Ierúsalem novam descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Ap 21 3 Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: Ap 21 4 et abstérget Deus omnem lácrymam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Ap 21 5 Et dixit qui sedébat in throno: Ecce nova fácio ómnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelíssima sunt, et vera. Ap 21 6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum Alpha et Oméga, inítium et finis. Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. Ap 21 7 Qui vícerit, possidébit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius. Ap 21 8 Tímidis autem, et incrédulis, et exsecrátis, et homicídis, et fornicatóribus, et venéficis, et idololátris, et ómnibus mendácibus, pars illórum erit in stagno ardénti igne et súlphure: quod est mors secúnda. Ap 21 9 Et venit unus de septem ángelis habéntibus phíalas plenas septem plagis novíssimis, et locútus est mecum, dicens: Veni, et osténdam tibi sponsam, uxórem Agni. Ap 21 10 Et sústulit me in spíritu in montem magnum et altum, et osténdit mihi civitátem sanctam Ierúsalem descendéntem de cælo a Deo, Ap 21 11 habéntem claritátem Dei: et lumen eius símile lápidi pretióso tamquam lápidi iáspidis, sicut crystállum. Ap 21 12 Et habébat murum magnum, et altum, habéntem portas duódecim: et in portis ángelos duódecim, et nómina inscrípta, quæ sunt nómina duódecim tríbuum filiórum Israël: Ap 21 13 ab oriénte portæ tres, et ab aquilóne portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occásu portæ tres. Ap 21 14 Et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et in ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni. Ap 21 15 Et qui loquebátur mecum, habébat mensúram arundíneam áuream, ut metirétur civitátem, et portas eius, et murum. Ap 21 16 Et cívitas in quadro pósita est, et longitúdo eius tanta est quanta et latitúdo: et mensus est civitátem de arúndine áurea per stádia duódecim míllia: et longitúdo, et altitúdo, et latitúdo eius æquália sunt. Ap 21 17 Et mensus est murum eius centum quadragínta quátuor cubitórum, mensúra hóminis, quæ est ángeli. Ap 21 18 Et erat structúra muri eius ex lápide iáspide: ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo. Ap 21 19 Et fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta. Fundaméntum primum, iaspis: secúndum, sapphírus: tértium, calcedónius: quartum, smarágdus: Ap 21 20 quintum, sardónyx: sextum, sárdius: séptimum, chrysólithus: octávum, berýllus: nonum, topázius: décimum, chrysóprasus: undécimum, hyacínthus: duodécimum, amethýstus. Ap 21 21 Et duódecim portæ, duódecim margarítæ sunt, per síngulas: et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis: et platéa civitátis aurum mundum, tamquam vitrum perlúcidum. Ap 21 22 Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Ap 21 23 Et cívitas non eget sole neque luna ut lúceant in ea, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna eius est Agnus. Ap 21 24 Et ambulábunt gentes in lúmine eius: et reges terræ áfferent glóriam suam et honórem in illam. Ap 21 25 Et portæ eius non claudéntur per diem: nox enim non erit illic. Ap 21 26 Et áfferent glóriam et honórem géntium in illam. Ap 21 27 Non intrábit in eam áliquod coinquinátum, aut abominatiónem fáciens et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. Ap 22 1 Et osténdit mihi flúvium aquæ vitæ, spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de sede Dei et Agni. Ap 22 2 In médio platéæ eius, et ex utráque parte flúminis, lignum vitæ, áfferens fructus duódecim per menses síngulos, reddens fructum suum et fólia ligni ad sanitátem géntium. Ap 22 3 Et omne maledíctum non erit ámplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi eius sérvient illi. Ap 22 4 Et vidébunt fáciem eius: et nomen eius in fróntibus eórum. Ap 22 5 Et nox ultra non erit: et non egébunt lúmine lucérnæ, neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum. Ap 22 6 Et dixit mihi: Hæc verba fidelíssima sunt, et vera. Et Dóminus Deus spirítuum prophetárum misit ángelum suum osténdere servis suis quæ opórtet fíeri cito. Ap 22 7 Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui custódit verba prophetíæ libri huius. Ap 22 8 Et ego Ioánnes, qui audívi, et vidi hæc. Et postquam audíssem, et vidíssem, cécidi ut adorárem ante pedes ángeli, qui mihi hæc ostendébat: Ap 22 9 et dixit mihi: Vide ne féceris: consérvus enim tuus sum, et fratrum tuórum prophetárum, et eórum qui servant verba prophetíæ libri huius: Deum adóra. Ap 22 10 Et dicit mihi: Ne signáveris verba prophetíæ libri huius: tempus enim prope est. Ap 22 11 Qui nocet, nóceat adhuc: et qui in sórdibus est, sordéscat adhuc: et qui iustus est, iustificétur adhuc: et sanctus, sanctificétur adhuc. Ap 22 12 Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque secúndum ópera sua. Ap 22 13 Ego sum Alpha et Oméga, primus et novíssimus, princípium et finis. Ap 22 14 Beáti, qui lavant stolas suas in sánguine Agni: ut sit potéstas eórum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitátem. Ap 22 15 Foris canes, et venéfici, et impudíci, et homicídæ, et idólis serviéntes, et omnis qui amat et facit mendácium. Ap 22 16 Ego Iesus misi ángelum meum testificári vobis hæc in Ecclésiis. Ego sum radix, et genus David, stella spléndida et matutína. Ap 22 17 Et spíritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, véniat: et qui vult, accípiat aquam vitæ, gratis. Ap 22 18 Contéstor enim omni audiénti verba prophetíæ libri huius: si quis apposúerit ad hæc, appónet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Ap 22 19 Et si quis diminúerit de verbis libri prophetíæ huius, áuferet Deus partem eius de libro vitæ, et de civitáte sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto: Ap 22 20 dicit qui testimónium pérhibet istórum. Etiam vénio cito: amen. Veni, Dómine Iesu. Ap 22 21 Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.