[Name] Vigilia Apostolorum [Rule] Responsory Feria Preces feriales [Oratio] Quǽsumus omnípotens Deus, ut beátus N. Apóstolus, cujus prævenímus festivitátem, tuum pro nobis implóret auxílium: ut a nostris reátibus absolúti a cunctis étiam perículis eruámur. $Per Dominum [Oratio1] Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Apóstoli tui, quam prævenimus, veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. $Per Dominum [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 15:12-16 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Et réliqua. _ Homilía S. Gregórii Papæ. !Homilia 27. in Evangelia. Cum cuncta sacra elóquia Domínicis plena sint præcéptis quid est quod de dilectióne, quasi de singulári mandáto, Dóminus dicit, Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem: nisi quia omne mandátum de sola dilectióne est: et omnia unum præcéptum sunt? Quia quidquid præcípitur, in sola caritáte solidátur. Ut enim multi árboris rami ex una radíce pródeunt: sic multæ virtútes ex una caritáte generántur. Nec habet áliquid viriditátis ramus boni óperis, si non manet in radíce caritátis. [Lectio2] Præcépta ergo Domínica et multa sunt, et unum: multa per diversitátem óperis, unum in radíce dilectiónis. Quáliter autem ista diléctio tenénda sit, ipse insínuat, qui in plerísque Scriptúræ suæ senténtiis, et amícos jubet díligi in se, et inimícos propter se. Ille enim veráciter caritátem habet, qui et amícum díligit in Deo, et inimícum díligit propter Deum. Nam sunt nonnúlli, qui díligunt próximos, sed per afféctum cognatiónis et carnis: quibus tamen in hac dilectióne sacra elóquia non contradícunt. Sed áliud est quod sponte impénditur natúræ, áliud quod præcéptis Domínicis ex caritáte debétur obediéntiæ. [Lectio3] Hi nimírum et próximum díligunt, et tamen illa sublímia dilectiónis prǽmia non assequúntur: quia amórem suum non spiritáliter, sed carnáliter impéndunt. Proínde cum Dóminus díceret: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem: prótinus áddidit: Sicut diléxi vos. Ac si apérte dicat: Ad hoc amáte, ad quod amávi vos. Qua in re, fratres caríssimi, solérter intuéndum est, quod antíquus hostis, dum mentem nostram ad rerum temporálium dilectiónem trahit, infirmiórem contra nos próximum éxcitat, qui ea ipsa, quae dilígimus, auférre moliátur.