Sexto Idus Januárii _ Venétiis deposítio sancti Lauréntii Justiniáni, primi Patriárchæ urbis ejúsdem et Confessóris; quem, doctrína et supérnis divínæ sapiéntiæ charismátibus copiosíssime replétum, Alexánder Octávus, Póntifex Máximus, in Sanctórum númerum rétulit. Ipsíus autem festívitas Nonis Septémbris, quo die Cáthedram pontificálem ascéndit, potíssimum celebrátur. Bellováci, in Gálliis, sanctórum Mártyrum Luciáni Presbýteri, Maximiáni et Juliáni. Horum duo últimi a persecutóribus gládio perémpti sunt; beátus autem Luciánus, qui, una cum sancto Dionýsio, in Gálliam vénerat, et ipse, post nímiam cædem, cum Christi nomen viva voce confitéri non timuísset, priórum senténtiam excépit. In Líbya sanctórum Mártyrum Theóphili Diáconi, et Helládii, qui, primo laniáti ac téstulis peracútis compúncti, demum, in ignem conjécti, ánimas Deo reddidérunt. Augustodúni sancti Eugeniáni Mártyris. Hierápoli, in Asia, sancti Apollináris Epíscopi, qui, sub Marco Antoníno Vero, sanctitáte atque doctrína flóruit. Neápoli, in Campánia, natális sancti Severíni Epíscopi, qui fuit frater beáti Victoríni Mártyris; et, post multárum virtútum perpetratiónem, plenus sanctitáte quiévit. Metis, in Gállia, sancti Patiéntis Epíscopi. Pápiæ sancti Máximi, Epíscopi et Confessóris. Ratisbónæ, in Bavária, sancti Erhárdi Epíscopi. Apud Nóricos sancti Severíni Abbátis, qui apud eam gentem Evangélium propagávit, et Noricórum dictus est Apóstolus. Ejus corpus ad Lucullánum prope Neápolim, in Campánia, divínitus delátum, inde póstea ad monastérium sancti Severíni translátum est.