Tértio Idus Januárii _ Romæ sancti Hygíni, Papæ et Mártyris; qui, in persecutióne Antoníni, glorióse martýrium consummávit. Item Romæ natális sancti Melchíadis, Papæ et Mártyris; qui multa, in persecutióne Maximiáni, passus est, atque, réddita Ecclésiæ pace, quiévit in Dómino. Ipsíus autem festívitas quarto Idus Decémbris celebrátur. Firmi, in Picéno, sancti Alexandrí, Epíscopi et Mártyris. Ambiáni, in Gállia, sancti Sálvii, Epíscopi et Mártyris. In Africa beáti Sálvii Mártyris, in cujus natáli sanctus Augustínus sermónem hábuit ad pópulum Carthaginénsem. Alexandríæ sanctórum Mártyrum Petri, Sevéri et Leúcii. Brundúsii sancti Leúcii, Epíscopi et Confessóris. In Judǽa sancti Theodósii Cœnobiárchæ, in vico Cappadóciæ Magariásso nati; qui, multa passus pro fide cathólica, in pace tandem quiévit in eo monastério, quod ille super solitárium Hierosolymitánæ diœcésis montem exstrúxerat. In Thebáide sancti Palamónis Abbátis, qui fuit mágister sancti Pachómii. Suppentóniæ, apud montem Soráctem, sancti Anastásii Mónachi, et Sociórum; qui, divínitus vocáti, felíciter migravérunt ad Dóminum. Papíæ sanctæ Honorátæ Vírginis.