Nono Kaléndas Februárii _ Apud Ephesum sancti Timóthei, qui fuit discípulus beáti Pauli Apóstoli; atque, ab eódem Ephesi ordinátus Epíscopus, ibi post multos pro Christo agónes, cum Diánæ immolántes argúeret, lapídibus óbrutus est, ac paulo post obdormívit in Dómino. Antiochíæ sancti Bábilæ Epíscopi, qui, in persecutióne Décii, póstea quam frequénter passiónibus suis ac cruciátibus glorificáverat Deum, gloriósæ vitæ finem sortítus est in vínculis férreis, cum quibus et suum corpus sepelíri mandávit. Referúntur étiam passi cum eo tres púeri, scílicet Urbánus, Prilidiánus et Epolónius, quos ille in Christi fide instrúxerat. Fulgínei, in Umbria, sancti Feliciáni, qui, a sancto Victóre Papa Primo Epíscopus ejúsdem civitátis ordinátus, illic, post multos labóres, in última senectúte, sub Décio Imperatóre, martýrio coronátus est. Neocæsaréæ, in Mauritánia, sanctórum Mártyrum Mardónii, Musónii, Eugénii et Metélli; qui omnes igni tráditi sunt, et eórum relíquiæ in flumen dispérsæ. Item sanctórum Mártyrum Thyrsi et Projécti. Cínguli, in Picéno, sancti Exsuperántii Confessóris, ejúsdem civitátis Epíscopi, ob miraculórum famam illústris. Bonóniæ sancti Zamæ, qui, a sancto Dionýsio, Románo Pontífice, primus ejúsdem civitátis Epíscopus ordinátus, illic Christiánam fidem mirífice propagávit. Item beáti Suráni Abbátis, qui, témpore Longobardórum, sanctitáte flóruit.