Quartodécimo Kaléndas Mártii _ Romæ beáti Onésimi, de quo sanctus Paulus Apóstolus ad Philémonem scribit; quem étiam, post sanctum Timótheum, Ephesiórum Epíscopum ordinávit, prædicationísque verbum illi commísit. Ipse autem Onésimus, vinctus Romam perdúctus ac pro fide Christi lapidátus, primo ibídem sepúltus fuit; inde ad locum ubi Epíscopus fúerat ordinátus, corpus ejus delátum est. In Ægýpto sancti Juliáni Mártyris, cum áliis quinque míllibus. Cæsaréæ, in Palæstína, sanctórum Mártyrum Ægyptiórum Elíæ, Jeremíæ, Isaíæ, Samuélis et Daniélis; qui, cum spontánee ministrássent Confessóribus in Cilícia ad metálla damnátis, et inde reverteréntur, sunt comprehénsi, et a Firmiliáno Prǽside, sub Galério Maximiáno Imperatóre, sævíssime torti, gládio demum percússi sunt. Post eos sanctus Porphýrius, Pámphili Mártyris fámulus, et sanctus Seléucus Cáppadox, qui iterátis certamínibus sæpe vícerant, rursus cruciáti sunt, atque alter incéndio, gládio alter corónam martýrii accepérunt. Nicomedíæ sanctæ Juliánæ, Vírginis et Mártyris; quæ, sub Maximiáno Imperatóre, primum a patre suo Africáno gráviter cæsa, deínde ab Evilásio Præfécto, cui núbere recusáverat, várie cruciáta, et póstmodum in cárcerem detrúsa, ubi palam cum diábolo conflíxit, demum, cum flammas ígnium et ollam fervéntem superásset, cápitis decollatióne martýrium consummávit. Ipsíus autem corpus póstea Cumas, in Campánia, translátum est. Bríxiæ sancti Faustíni, Epíscopi et Confessóris.