Nonis Mártii _ In monastério Fossæ Novæ, prope Tarracínam, in Campánia, sancti Thomæ Aquinátis, Confessóris et Ecclésiæ Doctóris, ex Ordine Prædicatórum, nobilitáte géneris, vitæ sanctitáte et Theológiæ sciéntia illustríssimi; quem Leo Papa Décimus tértius cæléstem Scholárum ómnium catholicárum Patrónum declarávit. Carthágine natális sanctárum Perpétuæ et Felicitátis Mártyrum; e quibus Felícitas, cum esset prægnans (ut sanctus Augustínus ait), juxta leges exspectáta ut páreret, dum parturiébat, dolébat, objécta feris gaudébat. Passi quoque sunt cum eis Sátyrus, Saturnínus, Revocátus et Secúndulus; quorum últimus quiévit in cárcere, réliqui omnes a váriis béstiis sunt vexáti, ac demum gládiorum íctibus confécti, sub Sevéro Príncipe. Sanctárum vero Perpétuæ et Felicitátis festum prídie hujus diéi recólitur. Cæsaréæ, in Palæstína, pássio sancti Eubúli, qui fuit sócius sancti Hadriáni, atque, bíduo post illum, laniátus a leónibus et gládio trucidátus, martýrii corónam, últimus ómnium in ea civitáte, accépit. Nicomedíæ sancti Theóphili Epíscopi, qui, ob cultum sanctárum Imáginum in exsílium pulsus, illic defúnctus est. Pelúsii, in Ægýpto, sancti Pauli Epíscopi, qui, eándem ob causam, exsul occúbuit. Bríxiæ sancti Gaudiósi, Epíscopi et Confessóris. In Thebáide sancti Pauli, cognoménto Símplicis. Floréntiæ, in Etrúria, sanctæ Terésiæ Margarítæ Redi, Vírginis, Ordinis Carmelitárum Excalceatárum, vitæ puritáte ac simplicitáte admirábilis, quam Pius Papa Undécimus, sanctárum Vírginum albo adscrípsit.