Sextodécimo Kaléndas Aprílis _ Apud civitátem Dunum, in Hibérnia, natális sancti Patrícii, Epíscopi et Confessóris, qui primus in ea ínsula Christum evangelizávit, et máximis miráculis et virtútibus cláruit. Hierosólymis sancti Joseph ab Arimathǽa, qui nóbilis Decúrio et discípulus Dómini éxstitit; atque ipsíus Dómini corpus, de cruce depósitum, in monuménto suo novo sepelívit. Romæ sanctórum Alexándri et Theodóri Mártyrum. Alexandríæ commemorátio plurimórum sanctórum Mártyrum, qui a Serápidis cultóribus comprehénsi, et, cum adoráre idólum constánter renuíssent, sævíssime cæsi sunt, témpore Theodósii Imperatóris; qui mox rescríptum dedit, ut Serápidis templum destruerétur. Constantinópoli sancti Pauli Mártyris, qui, sub Constantíno Coprónymo, cum sanctárum Imáginum cultum defénderet, igne combústus est. Cabillóne, in Gálliis, sancti Agrícolæ Epíscopi. Nivigéllæ, in Brabántia, sanctæ Gertrúdis Vírginis, quæ, claríssimo génere orta, despíciens mundum et toto vitæ suæ cursu in ómnibus sanctitátis offíciis se exércens, Christum sponsum in cælis habére méruit.