Kaléndis Maji _ Natális beatórum Philíppi et Jacóbi Apostolórum. Ex his Philíppus, cum omnem fere Scýthiam ad Christi fidem convertísset, tandem apud Hierápolim, Asiæ civitátem, cruci affíxus et lapídibus óbrutus, glorióso fine quiévit; Jacóbus vero, qui et frater Dómini légitur et primus Hierosolymórum Epíscopus, e pinna Templi præcipitátus, confráctis inde crúribus, ac fullónis fuste in cérebro percússus, intériit, ibíque, non longe a Templo, sepúltus est. Romæ item natális sancti Pii Quinti, ex Ordine Prædicatórum, Papæ et Confessóris; qui, ecclesiásticæ disciplínæ restituéndæ, hærésibus exstirpándis et Christiáni nóminis hóstibus conteréndis strénue ac felíciter incúmbens, vitæ ac legum sanctitáte cathólicam Ecclésiam gubernávit. Ipsíus autem festívitas tértio Nonas mensis hujus celebrátur. In Ægýpto sancti Jeremíæ Prophétæ, qui, a pópulo lapídibus óbrutus, apud Taphnas occúbuit, ibíque sepúltus est; ad cujus sepúlcrum fidéles (ut refert sanctus Epiphánius) supplicáre consuevérunt, índeque sumpto púlvere, áspidum mórsibus medéntur. In território Vivariénsi, in Gálliis, beáti Andéoli Subdiáconi, qui, una cum áliis, a beáto Polycárpo, Smyrnénsi Epíscopo, ex Oriénte in Gálliam ad prædicándum verbum Dei missus est. Hic, sub Sevéro Imperatóre, spinósis fústibus cæsus, demum, per ensem lígneum cápite in quátuor partes in modum crucis conscísso, martýrium consummávit. Oscæ, in Hispánia, sanctórum Mártyrum Oréntii et Patiéntiæ. Apud Colúmnam vicum, in Aurelianénsi Gálliæ território, pássio sancti Sigismúndi, Regis Burgundiónum, qui in púteum demérsus occúbuit, ac póstea miráculis cláruit. Sacrum vero ipsíus corpus, e púteo tandem extráctum, ad Ecclésiam Agaunénsis monastérii, intra Sedunénsis diœcésis términos siti, delátum est ibíque honorífice collocátum. Antisiodóri sancti Amatóris, Epíscopi et Confessóris. Auscii, in Gállia, sancti Oriéntii Epíscopi. Elviæ, in Anglia, sancti Asaphi Epíscopi, cujus nómine ipsa cívitas Episcopális póstmodum est insigníta. Foro Lívii sancti Peregríni, ex Ordine Servórum beátæ Maríæ Vírginis. Bérgomi sanctæ Gratæ Víduæ.