Décimo Kaléndas Júnii _ Apud Língonas, in Gállia, pássio sancti Desidérii Epíscopi, qui, cum plebem suam ab exércitu Wandalórum vexári cérneret, ad Regem eórum pro ea supplicatúrus accéssit; a quo statim jugulári jussus, pro óvibus sibi créditis cervícem libénter exténdit, et, percússus gládio, migrávit ad Christum. Passi sunt autem cum ipso et álii plures de número gregis sui, qui apud eándem urbem cónditi sunt. In Hispánia sanctórum Mártyrum Epitácii Epíscopi, et Basiléi. In território Lugdunénsi sancti Desidérii, Epíscopi Viennénsis; qui, Theodoríci Regis jussu lapídibus óbrutus, martýrio coronátur. In Africa sanctórum Mártyrum Quinctiáni, Lúcii et Juliáni, qui, in persecutióne Wandálica passi, ætérnas corónas meruérunt. In Cappadócia commemorátio sanctórum Mártyrum, qui, in persecutióne Maximiáni Galérii, confráctis crúribus, necáti sunt; item eórum, qui eódem témpore, in Mesopotámia, appénsi pédibus in sublíme, cápite verso deórsum, suffocáti fumo et lento igne consúmpti, martýrium complevérunt. Sýnnadæ, in Phrýgia, sancti Michaélis Epíscopi. Ipso die sancti Mercuriális Epíscopi. Neápoli, in Campánia, sancti Euphébii Epíscopi. Romæ sancti Joánnis Baptístæ de Rossi, Presbýteri et Confessóris, patiéntia et caritáte in evangelizándis paupéribus insígnis. Apud Núrsiam sanctórum Eutýchii et Floréntii Monachórum, quorum méminit beátus Gregórius Papa.