Décimo Kaléndas Júlii _ Apud Nolam, Campániæ urbem, natális beáti Paulíni, Epíscopi et Confessóris, qui ex nobilíssimo et opulentíssimo factus est pro Christo pauper et húmilis, et, quod superérat, seípsum pro rediméndo víduæ fílio, quem Wándali, Campánia devastáta, captívum in Africam abdúxerant, in servitútem dedit. Cláruit autem non solum eruditióne et copiósa vitæ sanctitáte, sed étiam poténtia advérsus dǽmones; ejúsque præcláras laudes sancti Ambrósius, Hierónymus, Augustínus et Gregórius Papa scriptis suis celebrárunt. Ipsíus corpus, póstea Benevéntum et inde Romam translátum, tandem, Summi Pontíficis Pii Décimi jussu, Nolæ restitútum fuit. Londíni, in Anglia, sancti Joánnis Fisher, Epíscopi Roffénsis et Cardinális, qui pro fide cathólica et Románi Pontíficis primátu, jubénte Henríco Octávo Rege, decollátus est. In monte Ararath pássio sanctórum Mártyrum decem míllium, crucifixórum. Verolámii, in Británnia, sancti Albáni Mártyris, qui, témpore Diocletiáni, pro Clérico hóspite, quem domi excéperat et a quo Christiánæ fídei præceptiónibus imbútus fúerat, seípsum, commutáta veste, trádidit; et hanc ob causam, post vérbera et acérba torménta, cápite plexus est. Passus est étiam cum illo unus de milítibus, qui, dum eum dúceret ad supplícium, in via convérsus est ad Christum, et mox, gládio decollátus, próprio sánguine méruit baptizári. Hoc autem nóbile sancti Albáni ac Sócii durátum pro Deo certámen sanctus Beda Venerábilis descrípsit. Samaríæ, in Palæstína, sanctórum mille quadringentórum octogínta Mártyrum, qui, sub Rege Persárum Chósroa, pro Christi fide interfécti sunt. Eódem die sancti Nicétæ, Romatiánæ civitátis Epíscopi, doctrína sanctísque móribus clari. Neápoli, in Campánia, sancti Joánnis Epíscopi, quem beátus Paulínus, Epíscopus Nolanus, ad cæléstia regna vocávit. In monastério Cluniacénsi, in Gállia, deposítio sanctæ Consórtiæ Vírginis. Romæ beáti Innocéntii Papæ Quinti, ex Ordine Prædicatórum, Confessóris, qui ad tuéndam Ecclésiæ libertátem et Christianórum concórdiam suavi prudéntia adlaborávit. Cultum autem, ei exhíbitum, Leo Décimus tértius, Póntifex Máximus, ratum hábuit et confirmávit. Item Romæ Translátio sancti Flávii Cleméntis, viri Consuláris et Mártyris; qui, sanctæ Plautíllæ frater ac beátæ Vírginis et Mártyris Fláviæ Domitíllæ avúnculus, a Domitiáno Imperatóre, quocum Consulátum gésserat, ob Christi fidem interémptus est. Ipsíus porro corpus, in Basílica sancti Cleméntis Papæ invéntum, ibídem solémni pompa recónditum est.