Décimo octávo Kaléndas Septémbris _ Assúmptio sanctíssimæ Dei Genitrícis Vírginis Maríæ. Cracóviæ, in Polónia, natális sancti Hyacínthi, ex Ordine Prædicatórum, Confessóris, quem Clemens Octávus, Póntifex Máximus, in Sanctórum númerum rétulit. Ipsíus autem festum sextodécimo Kaléndas Septémbris celebrátur. Apud Albam Regálem, in Pannónia, item natális sancti Stéphani, Regis Hungarórum et Confessóris; qui, divínis virtútibus exornátus, primus Húngaros ad Christi fidem convértit, et a Deípara Vírgine, ipso die Assumptiónis suæ, in cælum recéptus fuit. Ejus vero festívitas quarto Nonas Septémbris, quo die munitíssima Budæ arx, sancti Regis ope, ab exércitu Christiáno strénue recuperáta fuit, potíssimum recólitur, ex dispositióne Innocéntii Papæ Undécimi. Romæ, via Appia, sancti Tharsícii Acolythi, quem Pagáni, cum inveníssent Córporis Christi Sacraménta portántem, cœpérunt disquírere quid géreret. At ipse, indígnum júdicans porcis pródere margarítas, támdiu ab illis mactátus est fústibus et lapídibus, donec exhaláret spíritum; et, revolúto ejus córpore, sacrílegi discussóres nihil Sacramentorum Christi in occísi mánibus aut in vestibus invenerunt. Christiáni autem collegerunt Mártyris corpus, et in cœmetério Callísti honorífice sepeliérunt. Tagáste, in Africa, sancti Alípii Epíscopi, qui beáti Augustíni olim discípulus, póstea in conversióne sócius, in múnere pastoráli colléga, et in certamínibus advérsus hæréticos commílito strénuus, ac demum in cælésti glória consors fuit. Suessíone, in Gálliis, sancti Arnúlphi, Epíscopi et Confessóris. Romæ sancti Stanislái Kostka; Polóni, novítii e Societáte Jesu et Confessóris; qui, consummátus in brevi, per angélicam vitæ innocéntiam explévit témpora multa, et a Benedícto Décimo tértio, Pontífice Máximo, in Sanctórum album relátus est.