Quarto Nonas Octóbris _ Assísii, in Umbria, natális sancti Francísci, Levítæ et Confessóris; qui trium Ordinum, scílicet Fratrum Minórum, Páuperum Dominárum, ac Fratrum et Sorórum de Pæniténtia, Fundátor éxstitit. Ipsíus autem vitam, sanctitáte ac miráculis plenam, sanctus Bonaventúra conscrípsit. Corínthi item natális sanctórum Crispi et Caji, quorum méminit sanctus Paulus Apóstolus ad Corínthios scribens. Athénis sancti Hieróthei, qui fuit discípulus ipsíus beáti Pauli Apóstoli. Damásci sancti Petri, Epíscopi et Mártyris; qui, accusátus apud Agarenórum Príncipem quod fidem Christi docéret, ídeo, lingua et mánibus pedibúsque amputátis, cruci affíxus martýrium consummávit. Alexandríæ sanctórum Presbyterórum, et Diaconórum Caji, Fausti, Eusébii, Chærémonis, Lúcii et Sociórum; ex quibus álii, in persecutióne Valeriáni, Mártyres facti sunt, álii, Martýribus serviéntes, mercédem Mártyrum recepérunt. In Ægýpto sanctórum Mártyrum Marci et Marciáni fratrum, et aliórum ferme innumerabílium utriúsque sexus atque omnis ætátis; quorum álii post vérbera, álii post divérsa géneris horríbiles cruciátus flammis tráditi, álii in mare præcipitáti, nonnúlli cápite cæsi, plúrimi inédia consúmpti, álii patíbulis affíxi, quidam étiam, cápite deórsum verso et pédibus in sublíme sublátis, appénsi, beatíssimam martýrii corónam meruérunt. Bonóniæ sancti Petrónii, Epíscopi et Confessóris; qui doctrína, miráculis et sanctitáte cláruit. Lutétiæ Parisiórum sanctæ Aureæ Vírginis.