Quintodécimo Kaléndas Novémbris _ In Bithýnia natális beáti Lucæ Evangelístæ, qui, multa passus pro Christi nómine, óbiit Spíritu Sancto plenus. Ipsíus autem ossa póstea Constantinópolim transláta sunt, et inde Patávium deláta. Romæ item natális sancti Pauli a Cruce, Presbýteri et Confessóris; qui Congregatiónis a Cruce et Passióne Dómini nostri Jesu Christi nuncupátæ Institútor fuit. Ipsum vero, mira innocéntia ac pæniténtia conspícuum et singulári in Christum crucifíxum caritáte incénsum, Pius Papa Nonus fastis Sanctórum adjúnxit, et ejúsdem festivitátem quarto Kaléndas Maji recoléndam indíxit. Arénis, in Hispánia, natális páriter sancti Petri de Alcántara, Sacerdótis ex Ordine Minórum et Confessóris; quem, propter admirábilem pæniténtiam múltaque mirácula, Clemens Nonus, Póntifex Máximus, Sanctórum número adscrípsit. Ejus autem festum sequénti die celebrátur. Antiochíæ sancti Asclepíadis Epíscopi, qui fuit unus ex præcláro illórum Mártyrum número, qui glorióse sub Macríno passi sunt. Neocæsaréæ, in Ponto, sancti Athenodóri Epíscopi, qui fuit frater sancti Gregórii Thaumatúrgi; et, doctrína clarus, in persecutióne Aureliáni, martýrium consummávit. Sinomovíci, in território Bellovacénsi, sancti Justi Mártyris, qui adhuc puer, in persecutióne Diocletiáni Imperatóris, sub Rictiováro Prǽside, cápite amputátus est. Romæ sanctæ Tryphóniæ, quæ Décii Cǽsaris quondam uxor ac sanctæ Vírginis et Mártyris Cyríllæ mater éxstitit; cujus corpus in crypta, juxta sanctum Hippólytum, sepúltum est. Apud Auriesville, in statu Neo-Eboracénsi, sanctórum Mártyrum e Societáte Jesu, Isaáci Jogues, Sacerdótis, et Joánnis de La Lande, Coadjutóris temporális, qui hac et sequénti die ab Iroquénsibus dire necáti sunt, eódem loco ubi, paucis ante annis, Renátus Goupil, et ipse Coadjútor temporális, martýrii palmam consecútus fúerat. In fínibus Edessénæ regiónis, in Mesopotámia, commemorátio sancti Juliáni Eremítæ, cognoménto Sabæ, de quo ágitur étiam sextodécimo Kaléndas Februárii.