Quinto Kaléndas Decémbris _ Antiochíæ sanctórum Mártyrum Basiléi Epíscopi, Auxílii et Saturníni. Sebáste, in Arménia, sanctórum Mártyrum Hirenárchi, Acácii Presbýteri, ac septem mulíerum. Harum porro constántia Hirenárchus commótus, ad Christum convérsus, sub Diocletiáno Imperatóre et Máximo Prǽside, una cum Acácio, secúri percútitur. Apud Cæam flúvium, in Gallǽcia, sanctórum Facúndi et Primitívi, qui sub Attico Prǽside passi sunt. In Pérside sancti Jacóbi intercísi, Mártyris conspícui, qui, témpore Theodósii junióris, cum in Isdegérdis Regis grátiam Christum negásset, et proptérea mater ejus et uxor ab ipsíus se consuetúdine subtraxíssent, hinc, in se revérsus, intrépide coram Vararáne, Isdegérdis fílio ac successóre, se Christiánum esse conféssus est; ideóque ab iráto Rege, lata in eum mortis senténtia, membrátim jussus est concídi et cápite obtruncári. Quo étiam témpore innúmeri álii Mártyres ibídem passi sunt. Aquiléjæ sancti Valeriáni Epíscopi. Apud Régium, in Gállia, sancti Máximi, Epíscopi et Confessóris; qui, usque a primǽvæ ætátis annis omni virtútum grátia prǽditus, primum Lirinénsis cœnóbii Pater, deínde Regiénsis Ecclésiæ Epíscopus, signis et prodígiis ínclytus éxstitit. Salisbúrgi, in Nórico, sancti Virgílii, Epíscopi et Carinthiórum Apóstoli, qui a Gregório Nono, Pontífice Máximo, in Sanctórum númerum adscríptus est. Apud Indos, Persis finítimos, sanctórum Bárlaam et Jósaphat, quorum actus mirándos sanctus Joánnes Damascénus conscrípsit. Lutétiæ Parisiórum deposítio sancti Severíni, Mónachi et Solitarii.