101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam, * et clamor meus ad te véniat. 101:2 Noli abscóndere fáciem tuam a me * die angústiæ meæ. 101:3 Inclína ad me aurem tuam: * quando te ínvoco, velóciter exáudi me. 101:4 Nam dies mei evanéscunt ut fumus, * et ossa mea ut ignis ardent. 101:5 Exústum, ut herba, aréscit cor meum, * oblivíscor comédere (comedére) panem meum. 101:6 Propter veheméntiam gémitus mei * adhǽrent ossa mea cuti meæ. 101:7 Símilis sum pelicáno desérti, * factus velut nóctua in ruínis. 101:8 Insómnis sum et ingemísco, * sicut avis solitária in tecto. 101:9 Perpétuo insúltant mihi inimíci mei; * qui furunt contra me, imprecántur nómine meo. 101:10 Nam cínerem cómedo tamquam panem, * et potum meum mísceo cum fletu, 101:11 Propter indignatiónem et furórem tuum, * quia me extulísti et dejecísti. 101:12 Dies mei símiles sunt umbræ proténsæ, * et ego sicut herba arésco. 101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum manes, * et nomen tuum in omnes generatiónes. 101:14 Tu exsúrge et propítius esto Sion, * quia tempus est, ut misereáris ejus, quia venit hora. 101:15 Nam servi tui díligunt lápides ejus, * et ruínas ejus commiserántur. 101:16 Et reverebúntur gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam, 101:17 Cum Dóminus instauráverit Sion, * apparúerit in glória sua, 101:18 Convérterit se ad oratiónem ínopum, * nec rejécerit oratiónem eórum. 101:19 Scribántur hæc pro generatióne ventúra, * et pópulus qui creábitur, colláudet Dóminum. 101:20 Nam Dóminus respéxit de excélso sanctuário suo, * de cælo prospéxit in terram, 101:21 Ut audíret gémitus captivórum, * ut liberáret addíctos morti, 101:22 Ut nomen Dómini annuntiétur in Sion, * et ejus laus in Jerúsalem, 101:23 Quando pópuli congregabúntur simul * et regna, ut sérviant Dómino. 101:24 Consúmpsit in via vires meas, * præcídit dies meos. 101:25 Dico: Deus meus, ne abstúleris me in dimídio diérum meórum; * per omnes generatiónes durant anni tui. 101:26 In primórdiis terram fundásti, * et opus mánuum tuárum est cælum. 101:27 Ista períbunt, tu autem permanébis, * et univérsa sicut vestis veteráscent. 101:28 Sicut vestiméntum mutas ea, et mutántur: * tu autem es idem, et anni tui non habent finem. 101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt secúri, * et semen eórum coram te durábit.