124:1 Qui confídunt in Dómino, sunt sicut mons Sion, * qui non commovétur, qui manet in ætérnum. 124:2 Jerúsalem circúmdant montes: * ita Dóminus circúmdat pópulum suum, et nunc et in ætérnum. 124:3 Neque enim manébit sceptrum impiórum super sortem justórum, * ne exténdant justi ad iniquitátem manus suas. 124:4 Bénefac, Dómine, bonis * et rectis corde. 124:5 Qui autem declínant in vias suas oblíquas, ábigat eos Dóminus cum male agéntibus: * pax super Israël!