(Canticum David * 1 Par. 29:10-13) 29:10 Benedíctus es, Dómine, Deus Israël patris nostri, * ab ætérno in ætérnum. 29:11 Tibi est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, * et splendor et glória et majéstas. 29:12 Cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: * tuum, Dómine, regnum et princips qui éminet super omnes. 29:13 Divítiæ et honor sunt a te, * et tuo império ómnia regis. 29:14 Et in manu tua robur et poténtia, et in manu tua magnificáre et firmáre ómnia. 29:15 Nunc ígitur, Deus noster, celebrámus te * et laudámus nomen tuum ínclitum.