(Canticum Judith * Judith 16:15-22) 16:15 Hymnum cantábo Dómino, * hymnum novum cantábo Deo meo. 16:16 Dómine, magnus es tu, et gloriósus, * mirábilis poténtia et insuperábilis. 16:17 Tibi sérviat omnis creatúra tua, * quia dixísti, et facta sunt, 16:18 Misísti spíritum tuum, et creáta sunt, * nec quisquam resístit voci tuæ. 16:19 Montes enim a fundaméntis movéntur cum aquis; * petræ, sicut cera, liquéscunt ante fáciem tuam. 16:20 Qui autem timent te, * tu propítius eis, 16:20 Quia parvum est omne sacrifícium in odórem suavitátis, * et mínimum omne pingue in holocáustum tibi; 16:20 Sed qui timet Dóminum, * erit úndique magnus. 16:21 Væ géntibus insurgéntibus contra pópulum meum: * Dóminus exercítuum die judícii vindicábit in eos. 16:22 Mitte ignem in carnes eórum, * et plorábunt doléntes in ætérnum.