(Canticum Annæ * 3 Reg 2:1-16) 2:1 Exsúltat cor meum in Dómino; * extóllitur cornu meum in Deo meo, 2:2 Late aperítur os meum contra inimícos meos, * quia gáudeo de auxílio tuo. 2:3 Non est sanctus par Dómino; * neque enim álius est extra te, neque petra símilis Deo nostro. 2:4 Nolíte multa loqui supérbe, * neque insoléntia pródeat ex ore vestro. 2:5 Quia Deus sciéntiæ est Dóminus, * et ab ipso ponderántur actiónes. 2:6 Arcus fórtium confringúntur, * débiles autem cingúntur róbore. 2:7 Sáturi pro pane se locant, * famélici vero a labóre cessant. 2:8 Stérilis parit sépties, * et multórum parens languéscit. 2:9 Dóminus dat mortem et vitam, * dedúcit ad ínferos et redúcit. 2:10 Dóminus páuperem facit et ditat, * húmilem reddit et excélsum, 2:11 Erigit e púlvere egénum, * et páuperem e stércore attóllit, 2:12 Ut det ei sedem inter príncipes, * et sólium glóriæ tríbuat ei. 2:13 Dómini enim sunt colúmnæ terræ, * et super eas pósuit orbem. 2:14 Gressus sanctórum suórum custódit, * ímpii autem in ténebris péreunt. 2:14 Neque enim róbore suo fortis est vir: * Dóminus confrínget adversários suos. 2:15 Excélsus in cælis tonábit; * Dóminus judicábit fines terræ; 2:16 Et dabit poténtiam Regi suo, * et extóllet cornu Uncti sui.