(Canticum Habacuc * Hab 3:2-33) 3:2 Dómine, audívi errátum tuum, * vidi, Dómine, opus tuum. 3:3 In decúrsu annórum manifésta illud, in decúrsu annórum fac notum illud; * in ira miseratiónis meménto. 3:4 Deus de Theman venit, * et Sanctus de monte Pharan. 3:5 Operit cælum majéstas ejus, * et laudis ejus plena est terra. 3:6 Splendor ejus est sicut lux, rádii pródeunt e manu ejus, * quibus velátur poténtia ejus. 3:7 Ante fáciem ejus gráditur pestis, * et febris séquitur vestígia ejus. 3:8 Cum stat, facit trémere terram; * cum áspicit, cómmovet natiónes. 3:9 Et conquassánte montes ætérni, curvántur colle antíqui, * super quod ab ætérno incédit. 3:10 Pressa vídeo tentória Cusan, * tremunt tabernácula terræ Mádian. 3:11 Num in alúmina exársit, Dómine, num in flúmina ira tua, * num in mare furor tuus, 3:12 Cum ascéndis super equos tuos, * super curres tuos victóres? 3:13 Nudátum profers arcum tum, * reples sagíttis pháretram tuam. 3:14 In flúmina scindis terram; * cum vident te, tremunt montes. 3:15 Imber aquárum irrúmpit, * Océanus edit vocem suam; 3:16 Lumen ortus sui oblivíscitur sol; * luna manet in habitáculo suo, 3:17 Ob lucem sagittárum tuárum quæ volant, * ob splendórem fulgurántis hastæ tuæ. 3:18 In ira incédis per terram, * in furóre cónteris gentes. 3:19 Egréderis ad salvándum pópulum tuum, * ad salvándum unctum tuum. 3:20 Detúrbas fastígium de domo ímpii, * denúdas fundaméntum usque ad petram. 3:21 Cónfodis hastis tuis caput bellatórum ejus, qui írruunt ut me dispérgant, * exsúltant quasi qui páuperem dévorat occúlte. 3:22 Detrúdis in mare equos ejus, * in lutum aquárum multárum. 3:23 Audívi, et trémuit caro mea, * ad sonum fremuérunt lábia mea. 3:24 Penetrávit tabes in ossa mea, * et subtus títubat gressus meus. 3:25 Quiétus exspécto diem angóris, * qui oriétur pópulo qui nos oppúgnat. 3:26 Etsi ficus non floret, * neque est fructus in víneis; 3:27 Etsi fallet opus olívæ, * neque campi áfferunt cibum; 3:28 Etsi defíciunt in caulis oves, * neque arménta in stábulis sunt: 3:29 Ego tamen exsultábo in Dómino, * lætábor in Deo salvatóre meo. 3:30 Dóminus dominátor est robur meum, et fáciet pedes meos sicut cervárum, * et super excélsa dedúcet me.