(Canticum Zachariæ * Luc. 1:68-79) 1:68 Benedíctus + Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum, 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui, 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum: 1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos, 1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti: 1:73 Jurisjurándi, quod jurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis, 1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi, 1:75 In sanctitáte et justítia coram ipso * ómnibus diébus nostris. 1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias ejus, 1:77 Ad dandam pópulo ejus sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum, 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto, 1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.