(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55) 1:46 Magníficat * + ánima mea Dóminum; 1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo, 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus, 1:50 Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum. 1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui. 1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles. 1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. 1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ, 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen ejus in sǽcula.