24:1 Ad te attóllo ánimam meam Dómine, * Deus meus. In te confído: ne confúndar! 24:2 Ne exúltent de me inimíci mei! * Etenim univérsi, qui sperant in te, non confundéntur; 24:3 Confundéntur, * qui fidem témere frangunt. 24:4 Vias tuas, Dómine, osténde mihi * et sémitas tuas édoce me. 24:5 Dírige me in veritáte tua et doce me, * quia tu es Deus salvátor meus: et in te spero semper. 24:6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt. 24:7 Peccáta juventútis meæ * et delícta mea ne memíneris; 24:7 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, * propter bonitátem tuam, Dómine. 24:8 Bonus et rectus est Dóminus: * proptérea peccatóres édocet viam. 24:9 Dírigit húmiles in justítia, * docet húmiles viam suam. 24:10 Omnes sémitæ Dómini grátia et fidélitas * eis qui obsérvant fœdus et præcépta ejus. 24:11 Propter nomen tuum, Dómine, dimíttes peccátum meum: * grande est enim. 24:12 Quis est vir, qui timet Dóminum? * Docet eum, quam viam éligat. 24:13 In bonis morábitur ipse, * et semen ejus possidébit terram. 24:14 Familiáris est Dóminus timéntibus eum, * et fœdus suum maniféstat eis. 24:15 Oculi mei semper ad Dóminum. * Quia ipse éruet de láqueo pedes meos. 24:16 Réspice in me et miserére mei, * nam solus et miser sum ego. 24:17 Alleva angústias cordis mei, * et de anxietátibus meis érue me. 24:18 Vide misériam meam et labórem meum, * et dimítte univérsa delícta mea. 24:19 Réspice inimícos meos: sunt enim multi, * et ódio violénto odérunt me. 24:20 Custódi ánimam meam et éripe me, * ne confúndar quod confúgi ad te. 24:21 Innocéntia et próbitas me tueántur, * quóniam spero in te, Dómine. 24:22 Líbera, Deus, Israélem * ex ómnibus angústiis ejus.