47:1 Magnus Dóminus et laudábilis valde, * in civitáte Dei nostri. Mons sanctus ejus, collis præclárus, 47:2 Gáudium est univérsæ terræ; Mons Sion, áquilo extrémus, * cívitas est Regis magni. 47:3 Deus in árcibus ejus * sese probávit munímen tutum 47:4 Ecce enim reges congregáti sunt, * irruérunt simul. 47:5 Vixdum víderant, obstupuérunt, conturbáti sunt, diffugérunt. * Tremor invásit eos ibídem, 47:6 Dolor velut parturiéntis, * ut cum ventus Oriéntis confríngit naves Tharsis. 47:7 Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini exercítuum, in civitáte Dei nostri: * Deus confírmat eam in ætérnum. 47:8 Recólimus, Deus, misericórdiam tuam * intra templum tuum. 47:9 Sicut nomen tuum, Deus, sic et laus tua pertíngit ad fines terræ. * Justítia plena est déxtera tua: 47:10 Lætétur mons Sion, exsúltent civitátes Juda * propter judícia tua. 47:11 Perlustráte Sion, et circuíte eam, * numeráte turres ejus. 47:12 Consideráte propugnácula ejus, percúrrite arces ejus, * ut enarrétis generatióni futúræ: 47:13 Tantus est Deus, Deus noster in ætérnum et semper: * ipse nos ducet.