49:1 Deus Dóminus locútus est * et vocávit terram 49:2 A solis ortu usque ad occásum. * Ex Sion, plena décore, Deus affúlsit: 49:3 Advénit Deus noster * nec silet. 49:4 Ignis consúmens præcédit eum, * et circa eum tempéstas furit. 49:5 Vocat cælos desúrsum et terram, * judicatúrus pópulum suum: 49:6 Congregáte mihi sanctos meos, * qui pepigérunt fœdus meum cum sacrifício. 49:6 Et cæli annúntiant justítiam ejus, * quóniam Deus ipse est judex. 49:7 Audi, pópule meus, et loquar, Israël, et testábor contra te: * Deus, Deus tuus sum ego, 49:8 Non de sacrifíciis tuis te reprehéndo, * nam holocáusta tua coram me sunt semper. 49:9 Non accípiam de domo tua vítulum, * neque de grégibus tuis hircos: 49:10 Nam meæ sunt omnes feræ silvárum, * bestiárum mília in móntibus meis. 49:11 Novi ómnia volatília cæli, * et quod in agro movétur, notum est mihi. 49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus enim est orbis et quod eum replet. 49:13 Num cómedam carnes taurórum, * aut sánguinem hircórum bibam? 49:14 Immola Deo sacrifícium laudis, * et redde Altíssimo vota tua. 49:15 Et ínvoca me die angústiæ: * liberábo te, et honorábis me. 49:16 Peccatóri autem dicit Deus: * quare tu enárras præcépta mea, et habes in ore tuo fœdus meum? 49:17 Tu, qui odísti disciplínam * et projecísti verba mea post te? 49:18 Cum vidébas furem, currébas cum eo, * et cum adúlteris pars tua erat. 49:19 Os tuum laxábas ad malum, * et lingua tua concinnábat dolos. 49:20 Sedens, advérsus fratrem tuum loquebáris, * fílium matris tuæ afficiébas oppróbrio. Hæc fecísti, et ego tacébo? 49:21 Existimásti me esse símilem tui? * Arguam te, et pandam ea ante óculos tuos. 49:22 Intellégite hæc, immémores Dei, * ne rápiam nec sit qui salvos reddat. 49:23 Qui ímmolat sacrifícium laudis, honórat me, * et qui ámbulat recte, illi osténdam salútem Dei.