61:1 In Deo tantum quiéscit ánima mea, * ab ipso venit salus mea. 61:2 Ipse tantum est petra mea et salus mea, * præsídium meum: nequáquam movébor. 61:3 Quoúsque irrúitis in hóminem, subvértitis eum omnes, * ut paríetem inclinátum, ut murum ruéntem? 61:4 Profécto e loco meo excélso moliúntur me péllere, delectántur mendácio; * ore suo benedícunt, et in corde maledícunt. 61:5 In Deo tantum quiésce, ánima mea, * quia ab ipso venit quod spero. 61:6 Ipse tantum est petra mea et salus mea, * præsídium meum: non movébor. 61:7 Penes Deum est salus mea et glória mea, * petra róboris mei: refúgium meum in Deo. 61:8 Spera in eo, pópule, omni témpore; effúndite coram eo corda vestra: * Deus est refúgium nobis! 61:9 Hálitus tantum sunt fílii hóminum, falláces fílii virórum: in statéra in altum ascéndunt, * levióres quam hálitus omnes simul. 61:10 Nolíte confídere oppressióni, neque in rapína vane gloriári; * ópibus, si crescant, ne adhæséritis corde. 61:11 Unum locútus est Deus; hæc duo audívi: * Deo poténtia est, et tibi, Dómine, grátia; nam tu reddes unicuíque secúndum opus ejus.