67:2 Exsúrgit Deus, dissipántur inimíci ejus, * et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie ejus. 67:2 Sicut dispérgitur fumus, dispergúntur, * sicut díffluit cera ante ignem, sic péreunt peccatóres ante Deum. 67:3 Justi autem lætántur, exsúltant in conspéctu Dei, * et delectántur in lætítia. 67:4 Cantáte Deo, psállite nómini ejus; * Stérnite viam ei qui véhitur per desértum, 67:5 Cui nomen est Dóminus, * et exsultáte coram eo. 67:6 Pater orphanórum et tutor viduárum * Deus est in habitáculo sancto suo. 67:7 Deus domum parat derelíctis, Edúcit captívos ad prosperitátem: * rebélles tantum degunt in tórrida terra. 67:8 Deus, cum exíres ante pópulum tuum, * cum incéderes per desértum, 67:9 Terra mota est, cæli quoque stillárunt ante Deum, * trémuit Sínai ante Deum, Deum Israël. 67:10 Plúviam copiósam demisísti, Deus, in hereditátem tuam, * et fatigátam tu refecísti. 67:11 Grex tuus habitávit in ea, * parásti eam in bonitáte tua páuperi, Deus. 67:12 Dóminus profert verbum; * læta nuntiántium multitúdo est magna: 67:13 Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt; * et íncolæ domus dívidunt prædam. 67:14 Dum quiescebátis inter caulas gregum, alæ colúmbæ nitébant argénto, * et pennæ ejus flavóre auri. 67:15 Dum Omnípotens illic dispergébat reges, nives cecidérunt in Salmon! * Montes excélsi sunt montes Basan, 67:16 Clivósi montes sunt montes Basan: * cur invidiósi aspícitis, montes clivósi, 67:17 Montem in quo habitáre plácuit Deo, * immo in quo habitábit Dóminus semper? 67:18 Currus Dei myríades sunt, mille et mille: * Dóminus de Sínai in sanctuárium venit. 67:19 Ascendísti in altum, duxísti captívos, * accepísti in donum hómines, 67:20 Vel eos qui nolunt * habitáre apud Dóminum Deum. 67:21 Benedíctus Dóminus per síngulos dies: * portat ónera nostra Deus, salus nostra! 67:22 Deus noster est Deus qui salvat, * et Dóminus Deus dat evasiónem a morte. 67:23 Profécto, Deus confríngit cápita inimicórum suórum, * vérticem capillátum ejus qui ámbulat in delíctis suis. 67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan redúcam, * redúcam e profúndo maris, 67:24 Ut intíngas pedem tuum in sánguine, * ut linguis canum tuórum sit pórtio ex inimícis. 67:25 Vident ingréssum tuum, Deus, * ingréssum Dei mei, regis mei, in sanctum: 67:26 Præcédunt cantóres, postrémi sunt citharœ́di, * in médio puéllæ týmpana sonant. 67:27 In cœ́tibus festívis benedícite Deo, * Dómino vos, ex Israël nati. 67:28 Ibi est Bénjamin, mínimus natu, * præcédens eos, 67:29 Príncipes Juda cum turmis suis, * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali. 67:30 Exsere, Deus, poténtiam tuam, * poténtiam, Deus, qui operáris pro nobis! 67:31 Propter templum tuum, quod est in Jerúsalem, * tibi ófferant reges múnera! 67:32 Increpa feram arúndinis, turmam taurórum cum vítulis populórum, * prostérnant se cum láminis argénti: 67:33 Díssipa gentes quæ bellis lætántur. Véniant magnátes ex Ægýpto, * Æthiópia exténdat manus suas ad Deum. 67:34 Regna terræ, cantáte Deo, * psállite Dómino, 67:35 Qui véhitur per cælos, * cælos antíquos! 67:36 Ecce, edit vocem suam, vocem poténtem: agnóscite poténtiam Dei! * Super Israël majéstas ejus, et poténtia ejus in núbibus. 67:36 Timéndus est Deus e sancto suo, Deus Israël; ipse poténtiam dat et robur pópulo suo. * Benedíctus Deus!