73:1 Quare, Deus, reppulísti in perpétuum, * exardéscit ira tua contra oves páscuæ tuæ? 73:2 Recordáre sodalitátis tuæ, * quam condidísti ab antíquo, 73:3 Tribus, quam redemísti tibi in possessiónem, * montis Sion, in quo sedem posuísti. 73:4 Dírige gressus tuos ad ruínas perpétuas: * ómnia vastávit inimícus in sanctuário. 73:5 Rugiérunt adversárii tui * in loco convéntus tui, 73:6 Posuérunt signa sua * in tropǽum. 73:7 Símiles sunt illis qui in condénso vibrant secúrim, * et jam áscia et málleo jánuas ejus páriter contúndunt. 73:8 Igni tradidérunt sanctuárium tuum, * profanárunt in terra tabernáculum nóminis tui. 73:9 Dixérunt in corde suo: Destruámus eos simul; * combúrite ómnia sanctuária Dei in terra. 73:9 Signa nostra non jam vidémus, non est prophéta; * neque inter nos est qui sciat quoúsque. 73:10 Quoúsque, Deus, exprobrávit inimícus? * Blasphemábit adversárius nomen tuum in perpétuum? 73:11 Quare avértis manum tuam * et déxteram tuam rétines in sinu tuo? 73:12 Deus autem rex meus est ab antíquo, * qui éfficit salútem in médio terræ. 73:13 Tu dirupísti poténtia tua mare, * contrivísti cápita dracónum in aquis. 73:14 Tu confregísti cápita Levíathan, * dedísti eum escam monstris marínis. 73:15 Tu elicuísti fontes et torréntes: * tu siccásti flúvios copiósos. 73:16 Tuus est dies et tua est nox; * tu stabilísti lunam et solem. 73:17 Tu statuísti omnes términos terræ; * æstátem et híemem tu formásti. 73:18 Recordáre hæc: inimícus exprobrávit tibi, Dómine, * et pópulus insípiens maledíxit nómini tuo. 73:19 Ne tradíderis vúlturi vitam túrturis tui: * Vitam páuperum tuórum noli oblivísci in perpétuum. 73:20 Réspice in fœdus tuum, * quia violéntiæ plena sunt latíbula terræ, et campi. 73:21 Ne húmilis revertátur confúsus: * pauper et inops laudent nomen tuum. 73:22 Exsúrge, Deus, age causam tuam; * recordáre impropérii quod insípiens cotídie infert tibi. 73:23 Noli oblivísci voces adversariórum tuórum: * tumúltus insurgéntium contra te ascéndit semper.