76:2 Vox mea ad Deum ascéndit et clamo, * Vox mea ad Deum, ut áudiat me; 76:2 Die angústiæ meæ Dóminum quæro. * Manus mea per noctem exténditur indeféssa; 76:3 Consolatiónem rénuit ánima mea. * Cum Dei recórdor, ingemísco; * cum recógito, déficit spíritus meus. 76:4 Tenes vígiles óculos meos; * contúrbor nec possum loqui. 76:5 Perpéndo dies antíquos, * et prístinos annos recórdor: 76:6 Méditor nocte in corde meo * recógito et scrutátur spíritus meus: 76:7 Num in ætérnum repéllet Deus, * nec propítius erit ultra? 76:8 Num in perpétuum defíciet grátia ejus, * írrita erit promíssio in omnes generatiónes? 76:9 Num oblítus est miseréri Deus? * An irátus occlúsit misericórdiam suam? 76:10 Et dico: Hic est dolor meus, * quod mutáta est déxtera Altíssimi. 76:11 Memor sum factórum Dómini, * útique memor sum antiquórum mirabílium tuórum. 76:12 Et méditor ómnia ópera tua, * et gesta tua perpéndo. 76:14 Deus, sancta es via tua: quis deus es magnus ut Deus noster? * Tu es Deus, qui mirabília patras, 76:15 Notam fecísti in pópulis poténtiam tuam. * Redemísti brácchio tuo pópulum tuum, fílios Jacob et Joseph. 76:16 Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: tremuérunt, * atque commóti sunt fluctus. 76:17 Profudérunt núbila aquas, * nubes emisérunt vocem, 76:18 Atque sagíttæ tuæ volárunt. * Tónitrus tuus in túrbine sónuit, 76:19 Collustrárunt fúlgura orbem: * commóta est et trémuit terra. 76:20 Per mare facta est via tua, et sémita tua per aquas multas, * neque apparuérunt vestígia tua. 76:21 Duxísti ut gregem pópulum tuum, * per manum Móysis et Aaron.