85:1 Inclína, Dómine, aurem tuam, exáudi me, * quia miser et pauper sum ego. 85:2 Custódi ánimam meam, quia devótus sum tibi; * salvum fac servum tuum sperántem in te. 85:3 Deus meus es tu: miserére mei, Dómine, quia assídue ad te clamo. * Lætífica ánimam servi tui, quia ad te, Dómine, ánimam meam attóllo. 85:4 Tu enim, Dómine, es bonus et clemens, * plenus misericórdiæ in omnes qui ínvocant te. 85:5 Auscúlta, Dómine, oratiónem meam, * et atténde ad vocem obsecratiónis meæ. 85:6 Die tribulatiónis meæ clamo ad te, * quia exáudies me. 85:7 Non est tibi par inter deos, Dómine, * et non est opus símile óperi tuo: 85:8 Omnes gentes, quas fecísti, vénient et adorábunt te, Dómine, * et prædicábunt nomen tuum. 85:9 Quia magnus es tu et facis mirabília: * tu solus es Deus. 85:10 Doce me, Dómine, viam tuam, ut ámbulem in veritáte tua; * dírige cor meum, ut tímeat nomen tuum. 85:11 Celebrábo te, Dómine, Deus meus, toto corde meo, * et prædicábo nomen tuum in ætérnum. 85:12 Quia misericórdia tua magna fuit erga me, * et eripuísti ánimam meam de profúndis inférni. 85:13 Deus, supérbi insurrexérunt contra me, et turba præpoténtium insidiátur vitæ meæ, * neque te ponunt ante óculos suos. 85:14 Sed tu, Dómine, Deus miséricors es et benígnus, * tardus ad iram, summe clemens et fidélis. 85:15 Réspice in me, et miserére mei; * da robur tuum servo tuo et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. 85:16 Signum da mihi favóris tui, ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, * quod tu, Dómine, adjúveris me et consolátus sis me.