88:2 Grátias Dómini * in ætérnum cantábo; 88:2 Per omnes generatiónes * annuntiábo fidelitátem tuam ore meo. 88:3 Dixísti enim: In ætérnum fundáta est grátia; * in cælo stabilísti fidelitátem tuam. 88:4 Inii fœdus cum elécto meo; jurávi David, servo meo: * usque in ætérnum stabíliam semen tuum, 88:5 Et fundábo in omnes generatiónes * thronum tuum. 88:6 Cæli mirabília tua célebrant, Dómine, * et fidelitátem tuam in cœtu sanctórum. 88:7 Nam quis in núbibus æquábitur Dómino, * símilis erit Dómino inter fílios Dei? 88:8 Deus est terríbilis in concílio sanctórum, * magnus et treméndus præ ómnibus circa eum. 88:9 Dómine, Deus exercítuum, quis par est tibi? * Potens es, Dómine, et fidélitas tua circúmdat te. 88:10 Tu ímperas supérbiæ maris, * tumórem flúctuum ejus tu compéscis. 88:11 Tu transfíxum conculcásti Rahab, * Brácchio poténti tuo dispersísti inimícos tuos. 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terrárum et quod eum replet tu fundásti; * aquilónem et austrum tu creásti; 88:13 Thabor et Hermon de nómine tuo exsúltant. * Tibi brácchium potens est, 88:14 Firma manus tua, déxtera tua erécta. * Justítia et jus sunt fundaméntum throni tui; 88:15 Grátia et fidélitas præcédant te. * Beátus pópulus qui exsultáre novit; 88:16 Ambulant, Dómine, in lúmine vultus tui, de nómine tuo lætántur semper, * et justítia tua extollúntur. 88:17 Nam tu es splendor poténtiæ eórum, * et tuo favóre extóllitur cornu nostrum. 88:18 Nam Dómini est clípeus noster, * et Sancti Israël rex noster. 88:20 Olim locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: * impósui corónam poténti; éxtuli eléctum de pópulo. 88:21 Invéni David, servum meum, * óleo sancto meo unxi eum, 88:22 Ut manus mea sit semper cum eo, * et brácchium meum confírmet eum. 88:23 Non decípiet eum inimícus, * neque malígnus déprimet eum. 88:24 Sed contúndam coram eo adversários ejus, * et, qui odérunt eum, percútiam. 88:25 Fidélitas mea et grátia mea cum ipso; * et in nómine meo extollétur cornu ejus. 88:26 Et exténdam super mare manum ejus, * et super flúmina déxteram ejus. 88:27 Ipse vocábit me: Pater meus es tu, * Deus meus et petra salútis meæ. 88:28 Atque ego primogénitum constítuam eum, * celsíssimum inter reges terræ. 88:29 In ætérnum servábo ei grátiam meam, * et firmum manébit ei fœdus meum. 88:30 Et ætérnum fáciam semen ejus, * et thronum ejus ut dies cæli. 88:31 Si derelíquerint fílii ejus legem meam, * neque ambuláverint in præcéptis meis, 88:32 Si violáverint statúta mea, * nec custodíerint mandáta mea: 88:33 Virga púniam delíctum eórum, * et verbéribus culpam eórum; 88:34 Sed grátiam meam non súbtraham ei, * nec fidem meam fallam. 88:35 Non violábo fœdus meum, * neque effátum labiórum meórum mutábo. 88:36 Semel jurávi per sanctitátem meam: Davídi certe non méntiar, * semen ejus in ætérnum manébit 88:37 Et thronus ejus coram me erit ut sol, * ut luna, quæ manet in ætérnum, testis in cælo fidélis. 88:39 Tu vero reppulísti et abjecísti, * gráviter irátus es uncto tuo. 88:40 Sprevísti fœdus servi tui, * profanásti humi corónam ejus. 88:41 Diruísti omnes muros ejus, * munitiónes ejus excídio tradidísti. 88:42 Diripuérunt eum omnes transeúntes per viam, * ludíbrio factus est vicínis suis. 88:43 Extulísti déxteram inimicórum ejus; * implevísti gáudio omnes hostes ejus. 88:44 Retudísti áciem gládii ejus, * nec sustentásti eum in prœ́lio. 88:45 Cessáre fecísti splendórem ejus, * et thronum ejus in terram dejecísti. 88:46 Breviásti dies adulescéntiæ ejus, * operuísti eum ignomínia. 88:47 Quoúsque, Dómine? abscóndes te semper? * Ardébit ut ignis indignátio tua? 88:48 Meménto, quam brevis sit vita mea, * quam cadúcos creáveris omnes hómines. 88:49 Quis est, qui vivat nec vídeat mortem, * qui e manu ínferi súbtrahat ánimam suam? 88:50 Ubi sunt grátiæ tuæ antíquæ, Dómine, * quas David jurásti per fidelitátem tuam? 88:51 Meménto, Dómine, contuméliæ servórum tuórum: * porto in sinu meo omnes inimicítias géntium, 88:52 Quibus insúltant adversárii tui, Dómine, * quibus insúltant gréssibus uncti tui. 88:53 Benedíctus Dóminus in ætérnum! * Fiat! Fiat!